Capvt xvi.

Capvt xvi.

QVinqvagesimo defluit etiā etiam ex principali sententia nostra definitio illius articuli (qui superiori affinis est)
1
* an per principem aut legem humanā humanam quis iustè compelli possit ad aliquem accusandum, & pars quidem negatiua probatur in l. vnica. C. vt nemo inuitus agere vel accu. cogatur, probaturq́; probaturque ac defluit ex rationibus nostrarum sententiarum, de quibus tam sæpè mentionem habuimus. Nam si principatus ad nostram meram vtilitatem creatus fuit, cō sequens consequens est, ne per principem inuiti ad id cogamur, cùm inde periculum nobis possit imminere (vt illicò edocemur) quòd qualecũq; qualecumque sit etiam minimum in magna consideratione esse & debet & solet. l. 1. §. si hæres. l. quia poterat. ff. ad Treb. ibi, variæ sunt hominũ hominum voluntates quorũdam quorundam negotia timentium, &c. Ad idem §. præterea, cum sua gloss. Inst. de actio. quinimò eo ipso, quòd cōpellimur compellimur , dicimur noxiam læsionemq́; læsionemque pati, vt dd. ll. vnde etiam beneficium inuito non datur. l. inuito. ff. de reg. iur. optimus text. in §. sed neq; neque . Institu. de auth. tut. l. quia autem, in prin. & §. 1. ff. quæ in frau. cred. periculum autem & læsio in specie nostra esset primum molestiarum & vexationis ac solicitudinis, quod magnoperè est considerandum, d. §. si hæres. deinde inimicitiarum illinc nascentium. postremò pœnæ talionis, quam subibit accusator, qui non probat. & not. per Roma. sing. 785. tu scis. adhuc tamẽ tamen ex Theologis sunt qui velint, vt quis teneatur ad accusandum eo casu, quo crimen moliretur contra Principem vel Rempublicam, ita doctiss. Dominicus Sotus lib. 5. de iust. & iu. q. 5. art. 1. post S. Thomam 2. 2. q. 68. artic. 1. Idem vult Caietanus 2. 2. q. 33. art. 7. dum ait, admonitionem fratris necessariam non esse, quādo quando eius accusatio necessaria est, sentit ergo hoc casu necessariam esse accusationem, & Syluester in summa verb. accusatio. §. 3. idem significat. Idem sentit Durandus in 4. distinct. 19. q. 4. dum in foro exteriore negat oportere, vt admonitio præcedat. & ita esse videtur communis opinio, vt per Bar. in l. vtrum. ff. de parrici. per Hiero. Cagnol. & Phil. Deci. in l. culpa caret. ff. de reg. iur. per Aquens. in rep. l. vt vim, prope finem. ff. de iust. & iur. Idem in l. qui accusare. C. de edendo. Deci. in c. 1. de off. delegati. Bal. & Florian. in l. 2. ff. de noxalibus. Philippus Deci. in l. nullum crimen. ff. de reg. iur. Felynus in c. quantæ, col. 1. de sent. excom. Id quod hi omnes affirmant, sub hac tamen moderatione, si ipse habet testes, quibus suam accusationem possit probare, & sic duobus demum concurrentibus ad accusandũ accusandum tenetur. Primum, quòd machinatio esset in Rempub. alterum, quòd is conscius habeat probandi facultatem. Hæc communis opinio Legistarum, Canonistarum & Theologorum, procedit tripliciter: primùm in foro contentioso ciuili: deinde in foro contentioso Canonico: postremò etiam in foro cōscientiæ conscientiæ , vt patet ex locis suprà assignatis. Sed in omnibus tribus conclusionibus cōtrarium contrarium tenendum est per fundamenta suprà relata, & quia Dominus dixit: Qui amat periculum, peribit in illo. Nec dubium est, quin impossibile sit aliquem casum esse, in quo accusator (hoc est, conscius criminis illius) certò sciat crimẽ crimen illud se posse probare siue ꝓbaturum probaturum . Quid. n. si testes aufugiant, quid si deposuerint, sed verum non dixerint? quid si inter moras litis antequā antequam deponāt deponant , moriantur? in omnibus his speciebus & similibus, si is cōscius conscius accusauerit, periclitabitur, ad quod vt quis teneatur omni iure, tam diuino quàm humano, non solùm præceptum non est, sed potius vt non teneatur, expressum est: vt iuribus & rationibus suprà allegatis, & probatur etiam in d. l. nullum crimen. | & d. l. culpa caret, vbi dum dicitur culpa caret, qui scit, sed prohibere non potest, non intelligitur de omni impossibilitate. id enim indubitatum erat. l. impossibilium. de regu. iur. sed intelligitur de impossibilitate, ratione deficientis iurisdictio. aut patriæ, vel dominicæ, vel maritalis potestatis, aliter enim potius culpa esset immiscere se rei ad se non pertinenti. l. culpa est, de reg. iu. ff. & quamuis publici periculi manifestatio res sit ad vnum quemque ex ciuibus pertinens (vt continuò dicemus) tamen accusatio non tam pertinens videtur propter superiores rationes, vel si est pertinẽs pertinens saltem necessaria esse non potest, & satis super q́ue esse debet, si quis faciat denuntiationem, vt sic magistratus, ad quos Reipublicæ salus spectat, tali malo obuiam eant, nam & alibi credo quod sub titulo Inst. mandati. Iustinianus Imperator ait. Satis superq́ue esse debet, si cui vel in paucis amici labori consulatur. Denique illud expeditum est, bonum publicum etsi ad omnes & etiam singulos ciues spectare videatur, id tamen intelligendum, dummodo non vnius, aut alterius ad onus totum Reipublicæ negocium, aut sarcina pertinere credatur, sed ad omnes conciues. l. secundum naturam. ff. de reg. iu. c. quod omnes tāgit tangit . de reg. iur. lib. 6. dixi in c. præcedenti. Vnde persequutio aliquid contra principem, rempublicā rempublicam , bonumúe publicum molientis, iniquũ iniquum & iniurium esset, vt ad onus & periculum foret istius solius, qui illius machinationis perfidiæ conscius esset, & satis superq́; superque esse debet, vt is ipsis principibus aut Reipublicæ magistratibus denuntiet, & ei rei medendæ opem auxiliumq́ue ferat, tanquam vnus è populo, absque eo quod cogatur accusare, per quod totum onus, & periculum, & labor eius humeris resideret. Et licet non probent, ita sentiunt Hieronymus Cagnolus, vbi suprà. & Summa Angelica vti refert Sotus, vbi suprà. sentit Bar. in l. eum. ff. de accusat. & non satis certò scio, an negaret Diuus Thomas, si tamen is velit sponte accusare eiq́ue periculo sese exponere, sine dubio poterit: sed si tunc probare non possit, an satisfaciet offerendo se probaturum in duello, tangit Hieronymus Cagnolus vbi suprà, id quod olim
2
* Hispaniæ factum fuisse historiæ referunt. Cùm nobilis quidam vir alterum nobilem contra Regem Hispanum aliquid machinatum diceret, inq́ue duello armatos & equitantes tribus diebus incredibili ferocitate pugnasse multis vulneribus vtrinq; vtrinque acceptis, & tandem per regem fuisse à lite & accusatione absolutos incredibili omnium tam nobiliũ nobilium quàm plebeiorum applausu, de duello egimus suprà c. 11. & 12. & 18.
Sit ergo conclusio negatiua
3
* quod nullus compellitur accusare eum, quem scit aliquid contra publicum bonum moliri, intellige quòd non tenetur de iure ciuili, nec tenetur de iure canonico, tertiò quod non tenetur eti am in foro animæ. Rursus intellige tam in crimine læsæ maiestatis Diuinæ puta hæresis, quàm etiam humanæ. Sed ad denuntiādum denuntiandum & auxilium ferendum, vt crimen lucescat, & noxius plectatur, tenetur tam in crimine hæ resis quàm læsæ maiestatis humanæ, tenetur q́ue tam in foro canonico & etiam ciuili contentioso quàm etiam in foro conscientiæ. Sed an
4
* tunc teneatur fratrem illum peccantem prius admonere quàm denuntiare, arg. c. nouit, de iudi. id quod negant Syluester, Caietanus & Durandus vbi suprà, & etiam Sotus. nisi iam esset emendatus, tunc enim etiam denuntiatio cessare deberet, secundum Sotum, quod nos alibi disseruimus.
Hactenus quando quid machinabatur cō tra contra bonum publicum, quid si contra priuatum, puta machinabatur furtum, vel similia, aut seruos vel quadrupedes alienos interficere parabat? & tunc debet conscius huius rei vti admonitione fraterna, quia iure naturæ insitum mortalibus est, vt periclitantibus opem & auxilium feramus, propter illam cognationem, quam inter nos natura constituit. l. vt vim. ff. de iust. & iu. Vnde Plutarchus Apoph. lib. 3. Roganti
5
* cuias esset, mundanum ciuem se esse (Plutarchus inquit) Socratem respondisse, significantem talem opem cuique etiam extero periclitanti ferendam. quod si intelligat id non sat esse, periculum q́ue instare, an teneatur ad vtilitatem illius tertij accusare, & sanè non tenetur, nec etiam posset in priuatis delictis, sed denuntiare teneretur in foro conscientiæ, vt sic obuium fieret per iudicem damno futuro, secundum Sotũ Sotum vbi suprà. ad idemq́ue tenetur de iure naturali per proximam rationem. & est communis opinio, secundum Hieronymum Cagnolum vbi suprà, vt
6
* ad id teneatur de iure canonico etiam in foro contentioso. vt etiam per Fely. in d. c. quantæ, & in c. 1. col. 1. de offi. deleg. de cuius veritate illico dicam. de iure autem ciuili receptior sententia est, vt non cogatur in foro contentioso. Secundum Decium & Cagno. numero 10. vbi suprà, est communis opinio. Secundum Boerium decis. 83. alia quæstio numero 6. Cagnol. in d. l. culpa caret, post Gl. & alios Doct. ibi idem Decius in c. 1. de offi. de lega. Felynus in d. c. quantæ. & in d. c. 1. Aquens. in repe. d. l. vt vim, prope finem. Sed limitatur, vt si commodè, & sine suo periculo succurrere possit, & non facit, teneatur etiam de iure ciuili, ista limitatio tenetur (secundum Cagnolum, vbi suprà.) per omnes Doctores communiter, quam etiam ipse sequitur per d. l. culpa caret, & per d. l. nullum crimen, à contrario sensu. Nam si culpa caret, qui scit & prohibere non potest, vt aiunt dictę dictæ leges, ergo si prohibere posset & non prohiberet, aliud esset. Sed sanè
7
* vt iam attigimus sensus contrarius in dd. ll. est quò ad eum qui iure potestatis iurisdictionalis, vel patriæ, vel | dominicæ, vel maritalis potest prohibere. Patet, nam quæ pendent ex facto alieno & non ex nostro, ea in iure dicimur non posse nos, text. in §. si quis alium. Inst. de inut. stip. l. stipulatio ista. in prin. ff. de verb. oblig. cum similibus vtrobiq; vtrobique per Glo. all. ergo d. l. culpa, & d. l. nullum crimẽ crimen . etiam si in sensu directo dicerent, quòd qui posset prohibere & non prohiberet, in culpa is esset, intelligerentur, quando ex facto suo ea potestas, non ex alieno penderet, quale est factum iudicis. Præterea nullus esset, qui non posset ad iudicem ire. sicq́ue de illa potentia illæ leges non potuerunt intelligere, secundum quæ rectè probant iure ciuili eum, qui conscius sit machinationis ab aliquo contra alterum tertium paratæ, non teneri ad accusandum neque ad denunciandum, nisi prohibere possit iure proprio, arg. l. & magis. ff. de solu. hoc est, ex potestate iudiciali, vel dominica, vel patria, vel maritali, & cætera id genus. Idq́ue etiam iure naturali verissimum est, nam eo iure hominem homini periclitanti opitulari debet. d. l. vt vim, cum suprà alleg. & quia, vt ait Statius:
Omne homini natale solum.
Et Ouidius ait:
Omne solum forti patria est, vt piscibus æquor.
Et Ouid. lib. 3. Metamor.
Et eget auxilio, qui non tulit, vt́ vtque reliquit,
Sic linquendus erit, legem sibi dixerat ipse.
Sicq́; Sicque iure naturæ par est hominem homini periclitanti subuenire, vnde summis laudibus Hercules effertur, quod auxilium opem q́ue suam, vim & iniuriam patientibus nunquam denegauit. Vnde
8
* Boëtius Metr. 7. libr. 4. sic canebat:
Herculem duri celebrant labores,
Ille Centauros domuit superbos,
Abstulit sæuo spolium leoni,
Fixit & certis volucres sagittis:
Poma cernenti rapuit draconi,
Aureo læua grauior metallo:
Cerberum traxit triplici catena:
Victor immitem posuisse fertur
Pabulum sæuis dominum quadrigis.
Hydra combusto perijt veneno:
Fronte turpatus Achelaus amnis
Ora demersit pudibunda ripis:
Strauit Antheum Libycis arenis:
Cacus Euandri satiauit iras:
Quos́ Quosque pressurus foret altus orbis
Setiger spumis humeros notauit:
Vltimus cœlum labor irreflexo
Sustulit collo: precium́ preciumque rursus
Vltimi cœlum meruit laboris.
Videas ergò, vt iure naturæ viri inclyti ducuntur ferunturq́ue ad opem miseris periclitantibus ferendam. hiq́ue æthereas ad sedes præmij loco euolaturi intelliguntur. Vnde
9
* idem Cicero de eodem Hercule scripsit postquam enarrauerat, vt cunctis periclitantibus opem tulisset, abijt (inquit) ad Deos Hercules, nunquam abijsset, nisi dum inter homines esset, hanc sibi viam munijsset. Idq́ue votum & studium magnanimis viris iure naturæ inesse, idem Cicero eleganter scripsit his verbis:
Vt
10
* tauris natura datum est, vt pro vitulis contra leones summa vi impetuq́; impetuque contendant: sic ij, qui valent opibus, atque id facere possunt, adseruandum genus humanum natura incitantur, ita Cicero 3. de finib. Sed contra hæc omnia facit, quod scriptum reliquit idem Cicero 2. Officiorum: Animaduertamus (ait) cùm alios iuuare velimus, ne quos offendamus, ergò cùm hoc casu periclitanti nequeam opitulari sine lęsione læsione machinantis, non videor ad id teneri. sed ad id responde ex his Ciceronis verbis: Illud enim natura non patitur, vt aliorum spolijs nostras facultates, copias, opes augeamus, neque verò
11
* hoc solùm natura, id est, iure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis ciuitatibus Respublicæ continentur, eodem modo constitutum est, vt non liceat sui commodi causa nocere alteri. hoc enim spectant leges. hoc volunt, incolumem esse ciuium coniunctionem. ita 3. Offic. Cicero scripsit. & huiusmodi sententiæ concinit eiusdem Ciceronis non inelegans sententia in hæc verba: Vt membra quędam quædam amputantur, si & ipsa sanguine & tanquam spiritu carere cœperunt, & nocent reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis feritas, & immanitas beluæ, à communi tanquam humanitate corporis segreganda est. ita 3. Offic. Cicero scripsit. Et alibi similiter ait, vt medici membrum sæpè putrefactum incidunt, atque in totum eradicant, ne aliam corporis partem labefactare aut corrumpere possit, sic necesse est, si Rempublicam saluam esse volumus, vt perditissimos homines ex vrbe penitus extirpemus, ne corruptus integro, violatus casto, labem infringat, ita in Vatin. idem Cicero scriptum reliquit. ergò quòd alios ita iuuare docemur, vt id sine aliorum incommodo fiat, intelligatur sine aliorum innocentium incommodo. nam cum læsione nocentium indubitanter fas est, & ita Hercules prostrauit peremitq́ue eos, qui debilioribus exitio erant.
Quæ omnia prima facie videntur persuadere, vt conscius criminis, quod in aliũ alium conciuem machinabatur, obuiare teneatur, vt vult communis opinio suprà relata. Sed non est ita. Fateor quod suadent hæc homines ad talem opem ferendam natura ( sicq́; sicque iure naturæ) adduci & ardere, sed tamen illud ius naturæ nullam inducit cōpulsionem compulsionem , sed quandam duntaxat inclinationem, desideriũ desiderium , affectum, studium, votum, appetitum, vt declarat Andr. ab Exea, ad princ. in lib. Pactorum, | & diximus suprà. Et quamuis viri magnanimi soleant ad actum & effectum perducere eam naturalem inclinationem & affectum, vt fecerunt Hercules & alij similes: reliqui tamẽ tamen nec id audere solent, nec ad id obligantur. quid enim si eum qui iniuriam à robustiore & tyranno patiebatur, cernebant fæminæ, aut pueri, aut senes, aut ægroti, aut nimium debiles, qui optabant, gestiebant, ardebant opem misero periclitanti ferre, sed non audebant, nonne hos punire iniurium, inhumanum ac inciuile esset. sic ergo & in specie nostra, si is ciuis, qui conscius erat illius machinationis, quæ in alterum ciuem moliebatur fortè optabat, gestiebat, ardebat opem ei facere, si id sine incommodo suo liceret, sed ausus non fuit, culpa caret. Et quid demeruit ille, si natura & à Deo optimo Maximo non magnani mitate præditus, sed pusillanimis fuit progenitus, ei sanè non tam irascendum est, quàm miserendum. cùm ergo
12
* ex hominum animo pendeant huiusmodi pusillanimitates, iniurium, inciuile, & inhumanum esset ob eas res incertas, occultas, & soli Deo notas, quem plectere. præsertim cùm is nemini noxam dederit. Cum ergo ad opem ferendam desiderentur affectus & actus. Omnes quidem iure naturæ eum affectum sortiti sumus, sed eum affectum ad actum perducere non omnes valemus, sed magnanimi tantùm, nec refert vtrùm valere & posse desinamus ex defectu virium corporalium, (vt fœminæ, pueri, senes & valetudinarij) an verò ex defectu virium animi vt pusillanimes. Præsertim cùm isthæc ad munus potissimùm pertineant magistratuum, nec priuatus pro priuato se periculo exponere teneatur. Periculum autem accipere debemus siue re vera im mineret, siue non immineret, si tamen ille sibi imminere formidabat, ex cuius quidem solius, non ex communi opinione hæc res metienda & iudicanda est, argu. d. l. 1. §. si hæres. & l. quia poterat. vbi bonus text. ff. ad Treb. Agnosco
13
* tamen quod de iure canonico in contrarium est communis op. & etiam de iure ciuili, eo casu, quo sine periculo suo id inspecta communi hominum opinione facere posset, sed nos de iure tam canonico quàm ciuili contrarium amplectimur, quando immineret periculum non solùm inspecta communi opinione, sed etiam inspecta opinione particulari ipsius conscij, quamuis reliqui homines in tali casu verosimiliter iudicarent cessare periculum, per dd. suprà & per l. quia poterat. ff. ad Treb. & vide Boeri. d. decis. 83. num. 6.
Dicet quis, secundum hæc excusabatur etiam is, qui conscius machinationis in principem vel Rempublicam paratæ non denuntiauit, allegans se formidasse, nec voluisse se exponere periculo, quod suprà negauimus, sed respondendum est, hunc non excusari, quia licet priuatus pro priuato se periculo ex ponere nullo iure teneatur, pro principe tamẽ tamen tenetur, vel pro Republica, qua periclitante sese periclitari noscere debeat suamq́; suamque rem agi, vnde Horatius Ode 2. lib. 1.
Dulce & decorum est pro patria mori.
Et Cicero ait:
Quoniam
14
* sunt omnia commoda à patria accepta, nullum incōmodum incommodum pro patria graue putandum est, at qui patriæ pericula suo periculo expetunt, hi sapientes putandi sunt, cùm & eum, quem debẽt debent honorem, reipublicæ reddunt, & pro multis perire malũt malunt , quàm cum multis. etenim vehementer est iniquum, vitam, quam à natura acceptam propter patriam conseruauerit, naturæ cùm agat, reddere patriæ cùm roget, non dare. & cùm possis cum summa virtute & honore pro patria interire, malle per dedecus & ignauiam viuere: & cùm pro amicis & parentibus & cæ teris necessarijs adire periculum velis, pro Republica, in qua & hoc & illud sanctissimum nomen patriæ continetur, nolle in discrimen venire. ita 4. ad Heren. scriptum reliquit Cic. Et rursus:
Respublica nomen vniuersæ ciuitatis est, pro qua mori, & cui nos totos dare, & in qua omnia nostra ponere, & quasi consecrare debemus. ita 2. de leg. idem Cicero scripsit, Ergo non par eademq́ue causa est, vt ciuis qui conscius est machinationis, quæ contra priuatum moliebatur, nolit se periculo exponere magistratibus id denuntiando, & quòd idem faciat quando contra principem vel Rempublicam moliebatur, cùm hæc obligatio sit longè maior quàm superior. sicq́ue ignauiæ & pusillanimitati illo casu parcendum est, isto autem casu non est regulariter parcendum, nisi fortè morbus ille insolitus esset, & esse probaretur.
Denique pius Aeneas quo tempore mœ nia Troiæ ardere cœperunt, humeris suis impositum patrem Anchisen medijs è flammis eripuit & saluauit, quod sine magno suo periculo, impedimento, & labore in tanta rerum angustia strepituq́ue fieri non erat possibile, id quod nullus pro conciue suo aut faceret vnquam, aut facere teneretur, ob saluandam tamen parentis vitam vix est vt non debitum fuisse intelligatur. Nec dubium est,
15
* quin maiora etiam pericula pro patria saluanda subire teneamur, l. veluti, arguendo ab ordidine ordine literæ. ff. de iust. & iu. ait. enim vt patriæ & parentibus pareamus, ad idem l. aduocati. C. de aduo. diuer. iudi. ibi, nec minus humano generi prouident, quàm si prælijs atque vulneribus patriam, parentesq́ue saluarent, sic prius de patria meminit quàm de parẽtibus parentibus , vtrosq́ue autem prælijs atque vulneribus saluare vt teneamur, inde edocemur, ad quod pro priuato conciue minimè tenemur, & illam Anchises & Aeneæ historiam refert Vergi. Aene. lib. 2. sic modulatus:
Eia age chare pater ceruici imponere nostræ,
Ipse subibo humeris, nec me labor iste grauabit,
Quo res cunque cadent vnum & commune periclũ periclum ,
Vna salus ambobus erit.
Ergo probato insolitæ inertiæ & pusillanimitatis vitio, etiam quò ad causam Reipublicæ desertam, conscius ille non denuntians liberaretur, non aliter atque si in sani, furiosi, dementes, aut fortè valetudinarij senes, mulieres opes armis & facto atque opere ferre desijssent, eo tamen non probato, excusabitur sanè qui priuato periclitante denuntiare desijt, non sic Republica aut principe periclitante. idq́ue iure tam ciuili quàm canonico, arg. c. 1. &c. 2. cum ibi not. deop. no. nu.
Illud notandum est, quòd
16
* quibus in casibus, qui tali delicto futuro obuiare tenetur, excusatur semper à pœna ordinaria, quam delinquens subierit & alia mitiore plectendus est, ita Hieron. Cagno. in l. culpa caret. suprà alleg. nu. 10. post Felynum in locis suprà signatis. Et circa hanc materiam ridendus est Dominicus Sotus lib. de ratione tegendi, & de tegen. memb. 2. q. 2. concl. 6. versi. 3. qui negat
17
* quòd quis fratrem suum vbi est periculum corrigere teneatur, quod impugnant communiter Doctores, teste Antonio de Cordoba in anno. ad eum in d. loco. & Martinus Nauarrus in manu c. 24. nume. 11. cum seq. sed priorem op. alibi veriorem esse ostendimus non solùm quando re vera adesset periculũ periculum , sed etiam si non adesset, si inspecta communi hominum opinione adesse videretur, quinimò & si inspecta opinione istius tantùm adesset id ad eum acusandum sufficere. d. l. quia poterat cum simil. suprà all. Socium autem
18
* itineris quod quisque defendere teneatur, non secus quàm Rempublicam periclitantem, tenuit Glos. & ibi Alberi. in l. item apud Labeonem. §. abduxisse. ff. de iniur. quæ communiter approbari videtur ex relatione Boerij decis. 88. num. 6.
Loading...