Capvt xvii.

Capvt xvii.

QVinqvagesimoprimo fluit etiam ex superioribus nostris sententijs definitio illius articuli, An
1
* Princeps sine causa possit rei nostræ liberũ liberum vsum impedire, id quod multi admittunt, dicentes expedire Reipublicæ ne quis re sua malè vtatur. §. sed & maior asperitas. Instit. de his, qui sunt sui vel ali. iur. l. diuus. ff. si quis à pat. fu. manu. facit l. is cui bonis. ff. de verb. oblig. vbi prodigo impeditur rerum suarum alienatio, & l. is cui lege. ff. de testam. vbi eidem denegatur testandi facultas, & l. Titio centum, in pri. ff. de condi. & dem. vbi alumno minus industrioso denegatur alienandi potestas, & facit totus titulus ff. de reb. eorum, & C. de prædi. minorum. vbi adultis denegatur prædiorum suorum alienandorum facultas, sed certè in omnibus his speciebus, & similibus, vsus rei nostræ non debilitatur sine causa, quinimò iustissimis ex causis, vt dd. ll. patet. Sit ergo
2
* regula vnumquem que rei suæ liberrimum vsum habere. l. in re mandata. C. mand. adeò vt ea etiam possit abuti, tex. egregius in l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. hær. ibi, dum re sua se abuti putant, & l. 1. §. & magis. verb. prodegit. ff. si quid in fraudem patroni. adeò vt etiam prodigo manifesto id liceat quandiu nondum est sibi per iudicem bonis interdictum, vt est communis opinio Docto. secundum Alexandr. & Ias. ibi in d. l. is cui bonis. Fran. Aretinus in d. l. is cui lege. Ratio,
3
* quia quod quisque homo sanæ mentis & legitimæ ætatis voluerit, quodq́ue ei libuerit circa res suas, id vtile ei esse inspecta legis censura reputatur, quamuis inspecta communi hominum opinione inutile ei sit. §. præterea, cum Glos. Inst. de act. vbi Glos. ait, id portat leuiter, quod portat quisque libenter. facit d. §. consuluit. d. §. & magis. & l. quia autem. in principio. & §. 1. ff. quæ in fraudem credi. cum ibi notatis per Glos. &, vt lex ait, ipse sibi quoque insidiatus est, significans hominibus licere sibi ipsis insidiari, hoc est, ad suum incommodum res suas prodigere, etiam si in consequentiam quale quale damnum alijs resultet, vt dd. ll. & l. quia poterat. ff. ad Treb. §. sed neque. Inst. de autho. tut. & Inst. de lege Fusia cani. toll. vbi not. per Aldroband. l. non vsque adeò. ff. si quis à paren. fuer. man. & quòd isthæc omnia superat dictu mirabile esse videtur, licet nobis etiam nosmetipsos vendere. §. fi. Inst. de iure pers. l. si quis filio exhæredato. §. irritum. ff. de iniu. rup. Vnde Iuuena. Satyra 3. ait:
Et præbere caput domino venale sub hasta.
Neque ad rem pertinent, quæ in contrarium dicebantur, nam procedunt in personis, quæ sunt vel ætatis illegitimæ, vel non integrę integræ mentis. Tertia fallentia quando quis re sua | abutitur, eaq́ue erat animæ rationalis, ratio est, propter naturalem cognationem, quæ inter nos omnes natura constituit. l. vt vim. ff. de iust. & iure. ita procedit d. §. sed & maior. & d. l. diuus. secundum quæ merus princeps, qui (vt ex nostris sententijs relatis apparet) ad meram subditorum vtilitatem creatus esse intelligitur, non poterit homini legitimæ ætatis & integræ mentis impedire liberum vsum rerũ rerum suarum, quia, & si id princeps fortè bona fide faceret, & ob vtilitatem ipsius prohibiti solicitus, adhuc tamen ei impedito id inutile esse intelligeretur & noxium: sicq́ue egrederetur ipsius principis iurisdictionem, vt suprà plenè diximus. Secundum quæ planè colligetur qualis
4
* sit vera dominij definitio, est enim naturalis facultas eius, quod facere libet, nisi quid vi aut iure prohibeatur, quam definitionem colligo ex l. libertas. ff. de statu homi. §. libertas. Inst. de iure personarum. vbi dicitur
5
* libertas est naturalis facultas eius, quod cuique facere libet, nisi quid vi aut iure prohibeatur, dominium enim in rebus habere quid obsecro aliud est, quàm eam liberrimam ad libitumq́; libitumque facultatem habere circa illam rem? Hinc parentes liberos, quos in potestate habebant, occidere & perdere poterant. l. in suis. ff. de lib. & posth. Idem in seruis. §. in potestate. Instit. de his, qui sunt sui vel alieni iuris. quod hodie innouatum est, vt dd. iuribus.
Hinc apparet suspectam esse Bar. definitionem, qui in l. si quis vi. §. differentia. ff. de acq. poss. scripsit, dominium
6
* esse ius perfectè disponendi dere corporali, nisi lege prohibeatur, quam definitionem sequuntur (multis tamen repugnantibus) magis communiter Doctores, vt per Alexan. & Claudium post alios ibi Fern. Berengar. in l. naturaliter. §. nihil commune. nu. 31. ff. de acquic. poss. Fran. Ripa in rub. de caus. pos. & propr. Bald. de præscri. par. 2. princ. q. 2. num. 6. & alij, quos allegauimus in præ. tra. de suc. prog. nu. 175. quib. adde doctissimum. Dom. de Soto. de iust. & iure. lib. 4. q. 1. art. 1. Gers. de potesta. eccle. cons. 13. Sed hæc Bar. definitio, dum ait perfectè notari potest, quid enim si eam donaui iuxta formam legum, de quibus per totum titulum C. de don. quæ sub mo. & quid si vendidi iuxta formam legum, quæ sunt sub titulo ff. de in diem adiect. vel iuxta eas leges, quæ sunt sub titulo ff. de lege commiss. vel iuxta forma l. 1. ff. de cond. ob caus. etenim in omnibus his speciebus, & similibus, constat me & si perfectũ perfectum illius rei dominium habuerim, minus tamen perfectè de eo disposuisse, defendendo Bar. respondere possumus, referri ad potentiam non ad actum, sicq́; sicque sumendum pro eo quod est liberrimè disponere. Rursus dum ipse ait, nisi iure prohibeatur, est addendum, vel etiam vi, vt scitè fecit Iurecon. in d. l. libertas, & in d. §. libertas: Quid enim si dum donare aut vendere rem meam vellem Princeps tyrannus prohibuit, non ideò minus eius dominium dicor habere, sicut dominium non desinit habere adultus, eo quod per titulos ff. de reb. eorum, & C. de prædi. min. alienare prædia sine decreto prohibeatur, aut maritus fundum dotalem: vt ff. de fundo dot. per totum titulum, sed & maiore nota eget Bar. dum dixit de re corporali, cùm constet
7
* dominium esse etiam in rebus incorporeis: hæreditas enim & vsusfructus, & vsus, res sunt incorporales, vt Inst. de rebus corp. & incorp. in prin. & tamen in hæreditate dominium habemus. l. cum hæ redes, in prin. vbi notat. Pau. Castr. & Alex. ff. de acq. poss. & in vsufructu dominium habemus. l. qui vsumfructum. ff. si vsufruct. pet. & in vsu, quia dominium nihil aliud est quàm ius quoddam incorporeum, vt dd. ll. & tex. egregius in l. fi. ad medium. C. de long. temp. præs. nisi fortè Bar. saluare fas est, in eum modum, quem attigimus in d. num. 175. doctissimus autem Sotus, vbi suprà, talem dominij tradidit definitionem. Dominium
8
* (inquit) est propria cuiusque facultas & ius in rem quamlibet, quam in suum ipsius cōmodum commodum vsurpare potest quocunque vsu lege permisso, quæ definitio recidit in superiorem, nisi quatenus adiecit in suum ipsius commodum, quæ verba significant citra suum cōmodum commodum dominum re sua vti non posse, nos autem prodigere & perdere rem suam dominum posse suprà fusè ostendimus, quibus adde quòd sine vlla causa potest etiam prodigere, & pro derelicto habere, ita quòd fiat primi occupantis. l. 1. & 2. & per totum titut. ff. pro derelicto.
Ex quibus omnibus etiam appatet minimè
9
* licere principibus regni sui nobilibus prohibere, ne ijs inconsultis nubant, id enim quam magnoperè naturalem libertatem eius quod cuiquam facere libeat, infringat, nullus non videt. d. l. liber. d. §. libertas. ergo ea res, vtpote noxia, non comprehenditur sub ea commissione principibus data, quæ ad vtilia tantùm, non etiam ad contraria (vt iam edocti sumus) porrigitur, quamuis non pauci principum contrarium facere soleant, quod minimè laudo.
Denique quatenus de dominio proximè agebamus, an monachi
10
* Minoritanæ (quales sunt Franciscani, Dominicani, & reliqui) qui nihil proprium habere possunt in communi, nec etiam in particulari in rebus comestibilibus, quæ sibi eleemosynæ loco & nomine elargiuntur, id dominium, an fortè vsum duntaxat habere intelligantur, dubitari solet, quia huiuscemodi in rebus dominium ab vsu vix separari potest, vt per totum tit. ff. de vsufr. earum rerum quæ vsu consum. & l. omnium. §. constituitur. ff. de vsuf. & sanè hac in re stat constitutio Nico. 3. in extrau. Exijt. qui seminat, de verb. sig. lib. 6. & in clem. exiui de paradiso, eod. tit. & Ioan. 22. in extraua. | ad conditorem. quæ quidem constitutiones inter se dissidere videntur, S. Thomas 2. 2. q. 78. artic. 1. negat hisce in rebus dominium separari posse ab ipsarum rerum vsu. Sotus verò vbi suprà, cuius sententia (iudice me) verior est, adfirmat separari posse, negatq́ue eos monachos dominium habere in illis rebus non magis quàm in alijs. nam & si tempore (inquit) necessitatis egenus rebus possit potiri alienis ad suum vsum & victum necessarium, non ideò earum dominium acquirit, sed nudum vsum facti. ideò (in quit) quòd ad talem vsum his monachis datum esset, ab eis repeti posset, si qui dedit, vellet fortè ad aliam causam magis necessariā necessariam aut magis piam id conuertere: & vt conuiua non posset dapes mensa paratas arripere, arreptasq́ue in domum suam reportare, quia non ad istarum rerum dominium asse quendum, sed tantùm ad illum designatũ designatum vsum videtur inuitatus, ita & hi Minoritæ istarum rerum dominium non intelligũtur intelliguntur habere, sed tantùm designatum earũ earum vsum, vt ad alios vsus eas conuertere nequeant. Nam & si tibi concederem, vt domum, vel vestem, aut librum meum, si liberet, combureres, combussisti, non propterea videberis domum tuam, sed meam cōbussisse combussisse . Et cùm Cassius, teste Appiano Alexandrino, & alijs,
11
* postquam copias suas à Cæsarianis fusas in ingenti illo prælio videret, impatientia dololis doloris , aut tædio vitæ, aut metu, ne ad Cæsarem deferretur, iussit liberto suo, vt sibi necem inferret, paruit ille. non tamen quisquam diceret, eum libertum dominium Cassij acquisijsse, eò quòd eum peremit, non quoque reliquos homicidas trucidatorum dominos fieri. Denique cùm iam ostenderimus proprij dominij id esse peculiare & natiuum, vt liceat quidquid lubeat, etiam abutendo, prodigendo, dissipando, pro derelicto habendo, monachiq́ue huiuscemodi rebus comestibilibus vesci vtiq́; vtique possint, abuti verò, prodigere, pro derelicto habere nequeant, quin à quocunque possessore domino earum eas vendicare liceat, apparet eos dominium nunquam habuisse.
Loading...