Capvt xxxiii.

Capvt xxxiii.

Svmmarivm.

CEntesimo decimoseptimò colligitur ex opin. nostra prin. quare, qui in subsidium fideiussit, non teneatur, si debitor principalis efficiatur non soluendo propter moram creditoris in exigendo adhibitam, vt infrà nu. 7. dicemus? ratio enim est, ne aliàs legis imperium ad proficiẽdum proficiendum , non ad nocendum, acceptum, deseruiret machinationibus. & sciendum est, quòd
1
* in iure nostro quò ad fideiussorum propositum reperiuntur multa nomina, quæ videntur prima facie eadem, sunt tamen penitus diuersa. nam reperiuntur fideiussores, constitutores, item ex promissores, item alij suscipientes ab initio in se alienam obligationem, item alij, qui obligationem alienam iam natam in se transferunt animo nouandi. de quibus per Glos. in l. in personam. §. qui pecuniam. ff. de pact. & in rubrica C. de fideius. & in rubrica ff. de fideius. & ibi Bart. & in l. 1. C. ad Velleia. & per Gloss. singularem, quæ ponit differentiam inter ista nomina, in l. si verò non remunerādi remunerandi . §. si post creditam. ff. mandati. & notabiliter per Ang. Inst. de fideius. in prin. vbi optimè declarat. & aliquid per Alex. in l. 5. §. stipulatio. ff. de verb. oblig. & per Bald. in l. cum alter. C. de fideius. & est Glo. melior quàm habeamus in iure, in auth. de fideiusso. §. 1. colum. 1. in vers. fideiussorem, secundum Alexand. in d. §. stipulatio. & adde glo. inl. Stichum, aut Pamphilum. §. aliquando. ff. de solut. in vers. intercesserat, & cum ista est, vt ad propria deueniam. text. melior de iure. in l. eleganter. §. seruus patronis. ff. de dolo. & glo. in l. Stichum. §. aliquando. ff. de solu. in versic. intercesserat.
Secundò & proprius sciendum est, quod fideiussor
2
* in ista materia sumitur multis modis, primò, pro eo, qui simpliciter pro alio intercessit, & iste obligatur per stipulationem non aliter tex. in l. blanditus. C. de fideius. & in l. 5. §. satis acceptio. ff. de verborum obligatio. hinc venit, quòd fideiussio, facta pacto nudo apposito iuxta contractum, non vestiatur cohærentia contractus, licet regulariter secus, vt in l. pactum. & in l. bonæ fidei. cum similibus. C. de pact. Ita notanter dicit Bald. in l. ex placito. 12. quæstio. C. de rerum permu. per d. §. satis acceptio. & in l. si tibi. C. loca. per Alex. in d. §. stipulatio. in l. 5. ff. de verb. obli. in tantum quòd licèt alias de iure canonico ex pacto nudo oriatur actio, secundum comm. opi. vt in c. 1. vbi plenè, extra de pact. & plenè per Legistas in l. iurisgentium. §. quinimò. ff. de pact. tamen fideiussio
3
* præstita pacto nudo absque stipulatione, etiam de iure canonico non valeret. Ita notabiliter Bald. in c. 1. penul. colum. extra de pact. quod benè est notandũ notandum . & de hoc vide singulariter per Ias. in l. lecta. vlti. colum. ff. si certum peta. Et fideiussor simpliciter acceptus de iure antiquo poterat conueniri principali debitore non excusso. l. non rectè. C. de fideiuss. cum concor. hodie secus. auth. de fideiusso. in princi. coll. 1. & auth. præsente. C. eod tit. notatur plenè in c. peruenit. extra, de fide inst.
Secundo modo dicitur fideiussor ille, qui promittit id, quod creditor à debitore consequi non potuerit, & sic in subsidium. & iste talis ante reum conuentum & excussum non est obligatus, sed speratur obligari. & de isto propriè loquitur tex. in l. fi. in princ. ff. si cert. peta. & in l. decem. ff. de verb. oblig. & in l. omissis. secundo respon. C. de fideius. & in l. 5. C. de fideiu. tuto. vbi vide. & in l. si fideiusso. in id. in prin. ff. de fideiuss. cum simil. vide in materia tex. singula. in l. fideiussor obligari. §. fin. eo. titu. est tex. mirabilis in l. qui Romæ. §. Augerius. ff. de verbo. obligat. vbi nota per Paul. & Ias. & per Ias. in l. 2. C. de hær. insti.
Tertio modo
4
* dicitur fideiussor ille, qui promittit conseruate aliquem indemnem, vel promittit indemnitatem: & iste etiam non potest conueniri, nisi in subsidium, etiam de iure antiquo. & de isto loquitur ille titulus C. si tutor indemni. promis. & tex. nota. & ibi Bart. in l. 2. C. de conue. fideius. debi. lib. 10. & Bar. notabiliter in l. quæro. ff. loca. & Bald. in l. si pro eo. 12. q. C. mandati. & tex. singula. & ibi Barthol. in l. pater. ff. de dote. pręleg præleg . & tex. in l. tutor. in princ. ff. ad Velleia. & tex. cum ibi notatis in l. 2. C. de senten. quæ sine certa quā ti quanti . profer. in tantum non potest conueniri nisi | principali excusso: vt per tex. & ibi Bart. in d. l. 1. C. de conue. fis. deb. lib. 10. Sumitur & alijs modis iste fideiussor de indemnitate, secundum formam tex. in l. is à quo. ff. de rei vendi. Item alio modo, vti in casu singulari, in l. prima. C. de magistra. conue. & per tex. & ibi singulariter Bart. in l. si à priori. §. si fugitiui. ff. de furtis. & in l. si à reo. in fin. ff. de fideiusso. cum similibus.
Quarto etiam modo
5
* dicitur quis quodāmodo quodammodo fideiussor, scilicet ille, qui promittit soluere nomine debitoris. Nam iste non est propriè fideiussor, nec potest conueniri, si debitor est soluendo: sed demum in subsidium. iste est casus singularis, & fortè non alibi, secundum verum intellectum, in l. si ita stipulatus fuero. la primera. §. possum. ff. de verbo. obli. ideo autem ille, qui sic promittit, non dicitur fideiussor, quia fideiussor non promittit nomine debitoris, sed nomine suo, vel simpliciter, & pro sua obligatione, licet ad vtilitatem debitoris: & postquàm promittit, potest soluere vel nomine debitoris, & tunc illum liberat ipso iure & in consequentiam, etiam se ipsum. at iste noluit esse fideiussor sic promittendo, ex quo sequitur quod etiam iure veteri necessaria erat excussio principalis antea quā quam posset conueniri, quod est singulare, & fortè non alibi, secundum Paul. ibi. ideo diligenter est attendendum ad verba instrumenti, quia notarius non habens de hoc notitiam, de facili posset errare, secundum eum. Dicerem tamen quod hodie non refert sit fideiussor, vel non, cùm etiam fideiussor non conueniatur nisi excusso principali, vt in d. auth. præsente. ergo à fortiori ille, de quo in illo §. possum. & sic dico quod licet hodie ille tex. non corrigatur, non tamen aliquid habet singularitatis, cùm sit idem in casu magis dubio, scilicet in fideiussore, vt dixi, & hoc puto verũ verum & necessarium, licet nemo Doctorum attingat. ad intellectum illum require ibi Barto. & Alex. qui non tamen dicunt quod propriè notaui, ideò bene not. Et hic oportunè potest quæri, an ille, qui ꝓmittit promittit per hæc verba: Promitto quod Titius tibi debet, dicetur fideiussor? tex. videtur dicere quòd non. in l. vbi autem non apparet. §. illud verò. ff. de verb. oblig. glo. singularis sentit contrarium in l. Titia. §. idem respondendum. eod. titul. concordante ex verbis Alexand. in d. §. illud. & per eundem in l. huius modi. eo. tit. & hoc est magis necessarium in proposito.
Quartò, necessariò quæritur, cùm suprà dixi de fideiussore indemnitatis, quæritur quot modis tāquam tamquam fideiussor potest quis promittere alium conseruare indemnem? istam quę stionem quæstionem examinatam sic non inuenio, ideo pro veritate considero omnes casus, de quibus potest quæri. Nam aut debitor promittit debitori conseruare indemnem, aut è contrà creditor debitori: aut debitori fideiusso ri: fideiussor debitori: aut fideiussor creditori, vel creditor fideiussori. Primo casu, non potest exemplificari hæc quæstio, nam cùm ipse sit debitor, non potest creditori promittere eum conseruare indemnem, quia sic esset fideiiussor sui ipsius, quod non potest esse de iure, vt est tex. in l. hæres à debitore. §. seruo. & §. retro in fi. ff. de fideius. non etiam potest poni in secundo casu, quia actio & passio non possunt concurrere in eodem subiecto propter contradictionem. si ergo creditor, qui habet actionẽ actionem , esset fideiussor & sic obligetur, ergo actio & passio concurrent in eodẽ eodem in respectu eiusdem obligationis, quod non est dicendum. Item alia ratione, quia si creditor conseruaret debitorem indemnem, ergo in effectu nec iste diceretur creditor, cùm teneretur id restituere, nec alius diceretur, cùm in effectu ei nihil abesset. Tertio autem
6
* casu benè potest poni hæc quæstio, scilicet quando debitor fideiussori promittit eum seruare indemnem, quia dicit quòd ei soluet quidquid ipse præ stiterit creditori, & hic nulla est repugnantia, vt patet. & sic intelligitur c. secundum, extra de fideius. cum similibus. Nec obstat, quia hic est debitor & fideiussor, & sic fideiussor sui ipsius. dico quòd non obstat, quia hic est debitor respectu vnius, & fideiussor respectu alterius, & sic non obstat l. hæres à debitore. §. seruo. ff. de fideius. cum simil. quia ibi intelligitur quando quis est debitor, & fideiussor sui ipsius respectu eiusdem creditoris, aliàs bene permittitur. Quarto autem casu non potest formari quæstio, quia si fideiussor conseruaret debitorem indemnem, ergo in effectu ille non esset debitor, nec iste fideiussor potest ab eo aliquid consequi per actionem mandati, contra l. si pro ea. C. manda. & Inst. de fideiusso. §. penul. cum cōcordan concordan . Nisi poneres quòd iste fideiussor animo donandi intercesserit, & vellet debitorem conseruare indemnem, sed tunc valeret tanquam donatio, & non haberet vim, vel naturam fideiussoris.
Quinto casu bene potest poni hæc quæstio, scilicet quando fideiussor promittit creditori eum conseruare indemnem, quasi dicat, promittit ei quando reus repertus fuerit non soluendo, nec antè poterit conueniri. & iste est casus in l. prima. C. de conue. fis. debi. lib. decimo. & ibi Barto. & per Barto. in l. quæro. ff. locat. & per Bal. in l. si pro ea. duodecima quę stione quæstione . C. manda. & ista fideiussio benè valet, quia nulla est repugnantia. Item postquàm soluerit, poterit repetere à debitore per actionem mandati, & sic non imitatur materia fideiussionis.
Sexto & vltimo casu, non potest formari hæc quæstio, scilicet quando fideiussori promisit eum seruare indemnem rationibus, de quibus suprà in secundo casu, quia si fideiussorem conseruaret indemnem, non esset creditor in effectu, cùm nihil apud eum rema| neret. Item esset creditor & debitor respectu eiusdem causæ, & sic actio & passio essent in eodem subiecto, quod est contra ius, & quia eadem res non debet diuerso iure conseri. l. eum qui ædes, cum similibus. ff. de vsucapio. cautè ergo Bald. in l. fi pro ea. C. manda. duodecima quæstion. formauit quæstionem nostram in duobus casibus, scilicet in tertio & quinto, quia in alijs non poterat poni vt probaui. & cogita super his.
Viso quot modis capiatur fideiussor in proposito nostro, necessariò videndum restat, an sit
7
* aliqua differentia inter fideiussorem simpliciter acceptum ex vna parte & fideiussorẽ fideiussorem indemnitatis, & eum qui promisit, quòd ab alio seruari non possit, & eum qui promisit nomine debitoris exalia. & reperio, quod sic prima differentia est, quia si fideiussor simpliciter acceptus renunciat beneficio de fideiussoribus, poterit conueniri, etiā etiam principali non excusso. glo. & dd. in c. peruenit, de fideius. Bald. in d. auth. præsente. & est communis sentẽtia sententia per textum l. penultima. C. de pact. cum similibus. secus in fideiussore indemnitatis, nam etiam si renuntiet beneficio de fideiussoribus, non poterit conueniri ante principalis excussionem, hoc enim inducit hoc casu: natura obligationis magis quàm beneficium fideiussionis. ita notabiliter dixit Bart. in l. prima. C. de conue. fisci. debit. lib. 10. & in l. quæ ro. ff. locati. & Bald. in l. prima. C. de reuo. his quæ in frau. cred. & Bald. in d. auth. præsente. Salicet. in l. prima. C. quod cum eo. notabiliter Ias. in l. fina. in princip. ff. si cert. petat. prima colum. post medium. & hoc tamen limita duobus modis, vt singulariter per Ias. in l. fin. ff. si cert. petat. prima col. in fin. cum sequenti. Aliam limitationem collige ex verbis Bart. in fi. & ibi in specie Paul. & Alex. & ibi etiam Ias. in fin. Idem in eo, qui promittit quanto minus à debitore seruari potuerit. Nam etiam si renuntiaret beneficio de fideiussoribus, tamen non poterit conueniri ante debitorem excussũ excussum , Ratio, quia illa excussio requiritur pro implemento conditionis. nam fideiussor promittit sub conditione, si non negatur à debitore: & ideo antea quàm illud liquidetur, ille nullo modo est obligatus. d. l. fin. ff. si cert. petat. & l. decem, de verb. obliga. Ita notabiliter dicit Angel. l. fi. ff. si certum pet. & idem ibi Alex. in additio. ad Bart. in d. l. 1. C. de conue. fisci. debit. lib. 10. idem Ias. in d. l. fin. in princi. penul. colum. in medio.
Secunda notabilis differentia est, Nam fideiussor simpliciter acceptus, debet ante litem contestatam opponere beneficium excussionis, lite autem contestata, non posset, quia est exceptio dilatoria. Ita eleganter Cynus, Bald. & Salice. in l. exceptionem. C. de proba. Salice. l. 2. C. commun. diuid. Paul. de Castr. in l. decem, de verb. obliga. ff. non sic in fideiussore indemnitatis, vel in illo qui promisit quan to minus ab alio principali poterit consequi, nam isti eam exceptionem poterunt opponere, etiam post litem contestatam: eo quia istud est de natura cōuentionis conuentionis . Ita notabiliter Bal. in c. ex rescripto, de iureiurando. Contrarium sentit Bart. in l. fi. in principio. ff. si certum peta. & vide ibi Ias. prima col. in fin.
Tertia differentia potest addi. quia
8
* si debitor principalis aliquando fuit soluendo, & creditor negligit, & efficiatur non soluendo, illud cedit damno fideiussoris simpliciter accepti. tex. est notabilis in l. si fideiuss. creditori. Vbi Glos. & Bart. ff. de fidei. aliud in promittente in subsidium. nam non læditur si interim debitor fiat non soluendo. l. si fideiussores in id, in princ. ff. de fideiusso. Paul. in l. decem, & ff. d. l. si fideiussor creditori. ff. de verb. oblig. vbi allegat illũ illum tex. & vide Ias. in l. fin. ff. si cert. peta. 3. colum. in fin. vbi hoc potest colligi. & non solùm excussio procedit in fideiu. simpliciter accepto, vt suprà dixi, sed etiam in mandatoribus, sponsoribus, & similibus. tex. in auth. de fideiusso. §. 1. collat. 1. cum concordan.
Secundò extende, vt procedat
9
* ne dum quando quis intercessit tanquam fideiussor, sed etiam si se obligat tanquam principalis debitor. nam etiam tunc opponere potest beneficium excussionis. ista est Glos. fin. in d. auth. de fideiusso. §. 1. in vers. fideiussorem. quam sic allegat Abb. in cap. peruenit, de fideiuss. 2. col. & est singularis secundũ secundum Alex. in l. vbi autem non apparet. §. illud. ff. de verb. obli. & in alijs locis.
Tertiò pro extensione addo, quòd
10
* quando sunt plures administratores præsentes obligati in solidum, quorum vnus administrauit, & alius conueniatur, potest ille opponere de beneficio excussionis, id est, quod prius conueniatur ille, qui administrauit. tex. est notabilis in l. fin. ff. de administ. tuto. & notatur in addi. ad Abb. in c. 2. in fideiuss. in additione magna post princ.
Quartò pro extensione vltra omnes addo, quod
11
* fideiussor promittens soluere liberè sine aliqua exceptione, non per hoc intelligitur renunciasse beneficio de fideiussoribus, quin prius executi debeat debitor principalis, cùm istud veniat ex natura actus. l. quæro. §. inter locatorem. ff. locat. & illa verba sine aliqua exceptione intelliguntur de friuola. c. ex parte. 2. de offic. delega. Ita Ludoui. in consil. 22. quem refert, & sequitur Ias. in l. 1. pri. lect. de sacrosan. eccle. 2. col. post prin.
Limita multis modis, primò
12
* si fideiussor renunciauit beneficio ordinis, vel excussionis, nam tunc potest conueniri etiam principali non excusso. Glo. est notabilis, & ibi dd. in c. peruenit, de fide instru. quod in tantum procedit, quod etiam si renunciauit in fraudem suorum creditorum, nihilominus potest conueniri, etiam principali non excusso. Ita eleganter dicit Bal. in rub. C. de reuo. his quæ | in fra. cred. vlt. colum. post prin. quod diligenter nota. Hoc tamen est verum in simplici fideiussore, secus in fideiussore indemnitatis, vel in eo, qui fideiubet in subsidium: nam etiā etiam si renunciauit, non poterit conueniri, nisi principali excusso: vt per Barth. in l. 1. C. de conu. fis. debi. lib. 10. & per Ang. in l. fin. ff. si cert. pet. & suprà dixi latiùs in euidentialibus.
Secundò limita, quando
13
* certum est, debitorem principalem non esse soluendo, nam tunc non requiritur excussio. Ita vult Glo. in l. fin. ff. si cer. pet. & in l. decem. & ibi Bartol. ff. de verb. oblig. & in l. nisi hoc actum. ff. de pac. Bar. in l. 3. §. si is pro quo. in fin. ff. quod quisq; quisque iu. Ang. in l. 2. in princi. ff. qui satis d. cogantur. Ratio huius potest esse, Quia ars & natura nihil operatur frustra. l. qui bis idem. ff. de verb. oblig. Cùm ergo excussio nihil operaretur, ergo, &c. Secunda ratio, per id quod dicimus, quod frustratorijs cautionibus, vel remedijs, non est vtendum. l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procu. l. hæc stipulatio. §. diuus. ff. vt lega. nomi. caue. Tertia ratio, quia quo ad aliquod declarandum, notorium & sententia æquiparantur. l. emptorem, in prin. & ibi Bar. post Glo. ff. de actio. emp. Istam limitationem extendo, scilicet quòd quando notorium est, principalem non esse soluendo, non requiritur excussio, procedit non solùm quando est notorium in facto, sed etiam quando est notorium in iure. Hinc venit, quod
14
* si fideiussor interueniat pro naturaliter obligato tantùm, non erit necessaria excussio, quia notorium est in iure quod obligatus naturaliter tantùm non potest excuti. Ita tenet Ias. in l. decem. num. 31. ff. de verb. oblig. Bald. in l. inter. colum. 7. de conuer. fis. deb. lib. 10. & Bart. in l. Marcellus. circa fi. ff. de fideiusso. & in l. 3. §. si is pro quo. ff. quod quisque iuris. addo Bald. in authent. sed hodie, in fin. C. de acti. & oblig. Limita suprà dictam conclusionem, quando principalis non esset soluendo, eo quia bona alienasset in fraudem creditorum, nam isto casu creditor non potest agere contra fideiussorem, sed debet prius agere contra illos possessores bonorum, in quos facta est alienatio in fraudem, antea quàm molestentur fideiussores, tex. in l. bona. §. 1. & ibi egregiè Bar. ff. de iure fis. Ludoui. in l. fin. ff. si cer. pet. & ibi Alex. 2. col. circa prin.
Secundò limita, vt per Petrum de Anch. in consil. 5. incip. pro parte nobilis viri, &c. & ad istam principalem secundam limitationem vide quod ponit Ias. in l. fin. ff. si certum peta. vltima colum.
Tertiò limito, quando
15
* certum est, quod principalis non potest conueniri, vt quia est in aliquo loco tutissimo, rationibus de quibus in præcedenti limitatione. Ita probatur per gl. cum tex. & ibi Bar. & omnes, vbi videas in l. 2. in prin. ff. qui satisda. cog.
Quartò limito, quando
16
* fideiussor negat se fideiussisse. nam tunc perdit beneficium excussionis, & omnia alia beneficia sibi competentia. tex. in l. si dubitet. §. ita demum. ff. de fideius. & ibi Bar. Bald. in auth. contra qui propriam. C. de non nume. pecunia. de quo vide, quæ in simili pulchrè & nouiter ponit. Ias. in l. 1. vlt. coll. C. de transa. & ex ibi dictis posses arguere pro & contra.
Quintò limito, nisi
17
* filius sit debitor, & pater fideiussor. nam tunc etiam præsente filio & non excusso, pater poterit conueniri: vt probatur in l. 3. §. sed vtrùm pers. proinde. ff. de minoribus. hic vide Barthol. in l. si seruum. §. an filius. ff. de verb. obliga. & notabilius in l. cum filius, circa princi. eo. tit. vbi allegat §. sed vtrùm. & ibi omnino videas quò ad istum casum, vt scias in quo æquiparatur fideiussori. & ibi idem tenet Paul.
Sextò limito, quando
18
* esset fideiussor de iudicio sist. nam ille benè poterit cōueniri conueniri , licet debitor sit præsens, secundum quosdam, pro veritate tamen vide Angel. qui notabiliter distinguit, in auth. de fideius. §. 1. col. 1.
Septimò procedit, quando
19
* exeptio exemptio excussionis est opposita, aliàs si non opponatur, valet tamen processus agitatus contra fideiussorem, vt probatur in l. fin. in prin. ff. si cert. peta. vbi quidam faciunt casum pro hoc. & ibi hoc vult Bar. in fin. princ. in solutione contrarij. tamen vide Bart. in l. 2. post Glos. C. cōmu commu . diui. & ibi notabilius per Bald. qui hoc limitat. & vide Paul. in l. decem. ff. de verb. obliga. & Cynum, & Bal. in l. exceptionem. C. de proba. ratio huius est, quia peruersio vnius causæ ad aliam, non vitiat actum, vt per tex. cum Glos. in d. l. 2. C. communi. diui. & in l. si mancipium. §. 1. vbi notabiliter Bald. ff. de euictio. & per tex. Gloss. & dd. in l. 1. C. de appellat. & vide, quæ dixi in l. reum. C. de procura.
Octauò limito, quando procurator simpliciter datus ad fideiubendum renunciasset exceptioni ordinis, vel excussionis. nam tunc benè poterit fideiussor conueniri, etiam reo non excusso, quia talis renunciatio benè tenet, cùm de consuetudine soleat opponi. Ita singul. dicit Bart. in l. fi. ff. de his, quæ in frau. credi. Bald. in rubr. C. de his quæ in frau. cred. vltima colu. Ias. vbi hoc refert, & sequitur pro singulari in l. vt liberis. C. de colla. & in l. certi condict. §. si nũmos nummos . ff. si certũ certum pet. vbi videas.
Nonò vltra alios limito, quando
20
* quis fide iuberet pro fisco, vel principe, nam intelligitur actum quod posset conueniri ante principalem excussum. Ita singulariter dicit Bald. in l. 1. 9. colum. C. de conue. fis. debi. libro 10. Ratio est, quia aliàs fideiussio esset frustratoria, quia fiscus semper est soluendo. l. 2. ff. de fundo dota. si ergo fiscus deberet excuti, & semper est soluendo, fideiussio esset frustratoria: ergo debet posse conueniri ante fiscum: & illam decisionem reperio relatam per Alex. in | l. fi. ff. si. cert. peta. secunda colum. in fin. & dicit esse singularem, & quòd alibi non legit. & vide per eum in l. decem. ff. de verb. oblig. vide tamen Ias. in d. l. fin. ff. si cert. pet. 3. colum. ante medium. vbi leuiter nititur impugnare, sed ita te net ipse Ias. in d. l. decem. num. 81.
Decimò limita, quando
21
* quis esset diues, esset tamen rixosus & cauillosus, nam tunc prius posset conueniri fideiussor. Ita Ludo. & Alex. in l. fin. ff. si cert. pet. & Ias. ibidem vltima colum. in prin. per Glo. in l. 2. in princip. ff. qui satisdare cogan. vbi etiam idem tenet Ias. in fin. prin. & ex hoc infertur quod idem esset in procuratore vel notario cauilloso, vt ibidem per Bart. ergo à fortiori idem esset in aduocato, qui melius scit cauillari, vt notatur in addi. ad Abb. in c. peruenit. de fide instru. in add. magna. 2. colum. circa medium. per Ias. in d. l. decem. num. 31. cum sequen.
Vndecimò limita singulariter, scilicet quod
22
* requiritur excussio rei principalis, vt hoc sit verum, quando creditor vellet agere contra fideiussorem, secus si vellet se ab eo defendere ope exceptionis: nam tunc benè potest eum repellere ante principalem excussum, vt est exemplum in l. exceptione. C. de euictio. & ibi singulariter Bald. in prin. illud dictum cō mendatur commendatur pro singulari in add. ad Abba. in c. 2. de fide inst. add. magna. 1. colum. quod perpetuò nota.
Duodecimò limita,
23
* vt ista l. non procedat in mercatoribus, & campsoribus, nam si illi fideiussores extiterint, possunt conueniri principali non excusso. Ista est Glo. singularis, quæ fortè non est alibi. in auth. de fideiusso. §. argentariorum. colla. 1. & per illam Glos. ita singulariter ponit Bald. in l. frustra. C. de non num. pecu. vbi extendendo illam Glos. dicit quod
24
* mercatores confitentes se recepisse pecuniam, non possunt opponere exceptionem non numeratæ pecuniæ, quod est singul. & illa decisio refertur in addi. ad Abb. in d. ca. peruenit. & notanter per Ias. in l. singularia. ff. si certum peta. 5. ca. in princ.
Tertiodecimò limita, quando debitor principalis esset tyrannus, qui conueniri nequiret, vt tradit Ias. post alios per eum relatos in d. l. decem. numero 30. cum sequen. plures alias limitationes collige per te ex notatis plenè in addi. ad Abba. in c. peruenit, de fide instru. addi. magna, vbi videas.
Item singulariter limito, nisi fideiussor iurasset soluere. nam tunc poterit conueniri non præcedente excussione. Ita sing. Bald. in ca. ex rescripto. de iureiurando. Contrarium tenet Alex. in l. fin. ff. si certum peta. 3. col. ad sin. vbi vide quæ dixi suprà c. 59.
Item an exceptio excussionis habeat locum de iure canonico, vide Bald. in l. si mancipiũ mancipium . §. 1. ff. de euictio. in lectura antiqua, & per Ias. in l. alienam. 1. colum. in fine. C. de procura. per Bart. notab. in l. si seruum. §. nunc videa mus. 2. opp. & 1. quæst. ff. de verbo. obliga. per Ias. in l. huiusmodi. colum. 2. & colum. fi. ff. de leg. 1. reliqua dic vt suprà c. 28. & c. 59. & infrà cap. sequenti.
Quid si in instrumento fideiussionis tabellio
25
* scripsit, quod fideiussor renunciabat beneficio excussionis, idq́ue scripsit de voluntate partium, sed de generali consuetudine tabellionum, quæ Hispaniæ viget, an ea renunciatio noceat fideiussori, quasi tabellio intelligatur rogatus de omnib. clausulis, quę quæ generaliter in qualibet prouincia apponi consueuerunt? idq́ue in omnibus clausulis, quæ in quolibet instrumento publico de consuetudine tabellionum iniussu partium apponi solent, generaliter quæsitum, & vsibus forensibus quotidiè controuersum est. Qua in re communis opin. esse videtur, vt talis renunciatio & similes clausulę clausulæ non noceant, nec obligent. ita Barthol. in l. prima. quæst. 6. ff. de iure codicil. Bal. in l. quoties. C. de hęre hære . insti. Imol. in l. fi. ff. quemadmo. testa. aperian. Abb. in c. cùm contingat, de iureiurando. num. 24. est commu. opin. secundum Tiraquel. qui plures allegat in l. si vnquam. in prin. num. 122. C. de re vocan. donatio. Decius consi. 359. colu. pen. & consil. 180. ad finem. Ripa in l. Centurio. num. 88. ff. de vulgari. Tiraquellus de constituto. part. 3. limita. 31. num. 12. Contrariam partem tenent Bald. in l. fin. per tex. ibi. C. de fideiu. Alex. colum. 3. & Soz. colu. pen. in l. Gallus. §. idem credendum. ff. de libe. & posth. Sozi. consi. 101. lib. 3. Felin. num. 6. & Decius col. 2. in c. cum M. de constit. Ias. in l. certi condictio. §. si nummos. num. 24. ff. si certum peta. Alex. in l. huiusmodi, in princi. colum. fi. ff. de lega. primo. Felinus in c. ex literis. col. 5. de fide instru. vbi Bald. colum. 4. Ias. in l. vt liberis. C. de coll. Dec. in l. semper in stipulationibus. ff. de regul. iur. Alex. consil. primo. col. 6. lib. 5. per Ripam in d. l. si vnquam, quæst. 21. nu. 44. Galiaulam in l. 1. col. 2. ff. de verb. obliga. Alciatum in d. l. 1. §. si quis ita, in 3. notabili. Cur. consi. 101. nu. 11.
Pro scriptura arguitur quod vt à contrahentibus quid dispositum videatur, oportet quod vel verbis expressim comprehensum fuisset, vel saltem tacita ipsorum mente non fuisset prætermissum: licet enim aliquando
26
* expressum plus operetur, quàm tacitum. l. cum ex filio, in principi. & §. 1. ff. de vulga. aliquando verò tacitum fortius fit quàm expressum, vt in l. 1. C. qui admit. & ibi plenè notat Ias. num. 6. idem Ias. in d. l. cum ex filio, in prin. tamen regulariter æquę æquæ parisq́ue potentiæ est tacitum & expressum. l. cum quid. ff. si cert. pet. vbi multa per Ias. & per Andr. Tiraq. in l. si. vnquam. pag. 347. num. 76. & pag. 237. nu. 156. idem in legibus connubialibus. Glo. 7. num. 72. Si ergo clausula apponi à tabellionibus consueta, tacitè à contrahentibus fuit intellecta, vel comprehensa, quid impedit | quin tacitè rogatus tabellio à cōtrahentibus contrahentibus de tali clausula opponenda videatur, quo firmior sit contractus ille, de quo agebatur. Quòd si tacitè de ea apponenda rogatus videri potest & debet, nulli dubium quin perinde sit ac si nuncupatim de ea opponenda iussus esset. Quid autem si constet quod neuter contrahentium de tali clausula apponẽda apponenda meminit, neque etiam ipsemet cuius fauorem potissimùm talis clausula respiciebat, id quod facilè apparere poterit, si de vi & potestate illius clausulæ ipsi contrahentes interrogati respondere nesciant, & tunc quidem cum nec tacitè nec expressim id à contrahentibus comprehensum fuerit, eos vt obligare nequeat, videtur, quia non figura literarum obligamur, sed mente & sensu nostro, quem per earum interuentum expressimus. l. non figura. ff. de act. & obliga. l. obligationum substantia, ad fin. eod. titu. Sed non ineleganter defendi potest esse tertium genus dispositionis, præter duo dispositionis genera, de quibus modò mentionem habuimus, quale est, cùm quid contrahentes licet ne verbis nominatim, nec mente tacita comprehenderunt, quia vel eius rei notitiam non habebant, vel de ea non meminerunt, vel alia quauis ratione, tamen verosimillimũ verosimillimum est, quod si ea de re meminissent, vel eius notitiam habuissent ita disposuissẽt disposuissent & iussissent, vt in d. clausula scriptuturæ scripturæ contineatur, quo casu etiam dispositum intelligitur, quia pro cauto & disposito habetur, quod disponentes interrogati verosimiliter responderent & prouiderent, licet id ignorantia, incuria, aut obliuione, & verbis & etiam mente prætermissum ab ipsis fuisset. glo. communiter ibi app. in l. tale pactum. §. fina. ff. de pact. vt plenè per Ias. & And. Tiraquel. in locis suprà citatis, & per Ias. in l. de quibus. ff. legibus. & in auth. quas actiones. C. de sacc. eccle. ergo si contra illā illam clausulam instrumenti opposueris, quod contrahentes neque eam apponi expressim iusserunt, neque tacitè de ea apponenda cogitauerunt, neque fortè etiam hodie quid sibi velit aut significet intelligunt, replicabo quòd si talis clausula in ea regione, vbi scriptura confecta fuit, erat de communi consuetudine tabellionum apponi consueta, & præterea à communiter accidentibus vtilis reputabatur, quò magis is contractus, de quo agebatur, vel ea dispositio locum effectumq́ue haberet: tunc quodammodo intelligam & interpretabor quasi dispositum videri à contrahentibus, vt talis clausula apponeretur: verosimilimumq́; verosimilimumque esse, vt si quo tempore fiebat dispositio & scriptura interrogati forent, an talem clausulam apponi iuberent, responderent, quòd sic. Faciamus ergo regulam affirmatiuam, vt eo clausula valeat obligetq́ue comprehendentes. Declara vt procedat, quando
27
* ageretur de modico vel non admodum magno præiudicio, non sic de ma gno præiudicio ageretur, quia cum
28
* tacitum plerunque fallax sit, vt plenè per Andr. Tiraq. de legibus omnibus. glo. 7. numero 72. certè non temerè trahendum est ad ea quæ sunt magni prięudicij præiudicij . facit l. si quis diuturno, in prin. ff. si serui. vend. iuncta l. null. C. de rei vend. & quod ait Corneus in l. cum quæstio. numero 6. per tex. ibi. C. de lega. & quod ponit Bartol. in l. seruitutes. in mag. ff. de seruit. facit §. sin autem ad deficientis. in l. vnica. C. de cad. tol. & quæ diximus suprà c. 78. Secundò limita, vt non procedat quando talis clausula vehementer repugnaret aduersareturq́ue naturæ illius dispositionis, qua de agebatur: arg. l. fin. C. de non. num. pec. iuncta l. cum pater. §. filius matrem. ff. de lega. 2. Tertiũ Tertium limita, quando aduersaretur consuetudini alterius, vel vtriusque contrahentis: arg. l. si seruus plurium. §. fin. de lega. 1. l. semper in stipulationibus. ff. de reg. iu. & his tribus casibus defendi potest opi. contraria, sicq́ue vtraque pars temperanda, & ad concordiam reducenda est.
Loading...