Capvt xxxiiii.

Capvt xxxiiii.

CEntesimo decimo octauò colligitur,
1
* stante statuto ne in forenses fiat prædiorum alienatio, nunquam videtur prohibita alienatio paruęparuæ domunculędomunculæ, id quod tenuit Lud. Roma. singulari 334. hodie quidam Petrus Iacob. & Barthol. in l. senatus. §. Marcellus in expositione verbi diætam. ff. de lega. 1. Ioannes Imolen. & Alex. ibi. Ias. in l. sciendum. ff. qui satisda. cog. nu. 10. Hippolytus Marsil. in l. furem. col. 3. ff. de sicarijs. idem Hippolytus singul. 276. Nicol. Pigno. in add. ad Romanum, vbi suprà. Marsilius in pract. crimi. §. & quia. in princip. & innumera similia congessi lib. 1. de succ. resol. §. 7. ratio istius ea est, quòd vt reliquorum principum, ita & legum imperium est ad vtilitatem, quęquæ in minimis non consideratur, sicq́ue cùm libertas nostra oneretur per prohibitionem cōmerciorumcommerciorum contra ius gentium, de quo in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. 5. §. ius autem gentium, & §. ius ciuile. Instit. de iure natu. & potissimùm contra rationem naturalem, quæ dictat liberum esse debere, vt quisque in quemlibet rem suam alienare possit. §. per traditionem. Institut. de rerum diuis. par erat, vt tot incommoda nobis non insiuarenturinsinuarentur, nisi ob aliquod magnum cōmodumcommodum, & emolumentũemolumentum reipu|blicæ, quod cùm in minimis rebus minimè consistat ea prohibitio, ad minima non extenditur, præsertim cùm fiat per legem, quæ, nobis vt consulat, non vt obsit, accepit imperium. Vt nostra principalis sententia docet.
Centesimo decimo nonò colligitur, quod
2
* si esset statutum per municipes factum de concessione superioris, idq́ue inciperet esse nociuũnociuum, possent ipsi municipes sine noua etiam concessione illud reuocare, tum quod id de natura legum & statutorum esse videtur, tum etiam quia (vt habet nostra principalis conclusio) eam facultatem à superiore accepisse videntur, vt sibi consulerent, non vt nocerent, quæ ratio cogit nos fateri, id statutum cum primùm noxium esse cœpit, vel euanuisse ipso iure, argumen. l. vn. in princi. C. de cad. toll. vel potuisse reuocari per eosdem municipes, argumen. c. non debet, de consanguin. & affin. & ita vt reuocari possit per eosdem rectè tenent Bal. in c. 1. in principio, de pace Const. Andreas Tiraquel. in l. boues. §. hoc sermone. 17. limit. ff. de regul. iuris. Ioannes Andre. in c. non potest, de præb. lib. 6. in nouell. licet quidam in contrarium arguant per d. §. hoc sermone. vide in c. seq. num. 10.
Loading...