D. FERNANDI VASQVII, MENCHACENSIS PINCIANI HISPANI IVRECONSVLTI IN SVMMO DOMINICAE REI PHILIPPI HISPANIARVM REGIS CATHOL. Praetorio, Senatoris: CONTROVERSIARVM ILLVSTRIVM, ALIARVMQVE VSV frequentium LIBRI TRES. NVNC DENVO LONGE QVÀM ANTEA EMENDAtius ac elegantius editi: Iureconsultis omnibus summo usui futuri. M.D.LXXII. Francfurti ad Maenum MAGNIFICO, CLARISSIMOQVE VIRO, PRVDENTIA, ERVDITIONE, FACVNDIA, VARIIS. qve virtvtibvs vere nobili, dn. Francisco Mvtzeltin, v. i. licentiato, Cancellario hildesbeymensi, Consiliario Brunsuicensi, Luneburgensi, ac Holsatiensi, &c. Domino suo obseruandiss. Sigismvndvs Feierabend s. d. p. MVlta sunt omnino, Magnifice Francisce, eaque diuersa etiam, cum officia, tum beneficia, quibus homines in hac communi conuersatione, mutuo sese demereri possunt: imo etiam antiquitas omnis, totam posteritatem, potissimum autem variarum artium ingeniosissimis atque subtilissimis inuentionibus, quibus haec humana vita carere nullo modo potest, iam olim est demerita. Inter illa vero omnia, nullum praeclarius, vtilius, admirabilius, imo diuinius (nempe singulari Dei opt. max. dono, mortalibus concessum, & non mere humanum inuentum) extat, Litterarum cognitione & vsu. Per eas siquidem non solum artes omnes (quocunque illae nomine recenseantur, tam inferiores quam superiores, quarum sane sunt quam plurimae) primum traditae, verum etiam ab ipso inuentionum suarum initio, ad hoc nostrum vsque seculum, fortasse postremum, fidelissime sunt conseruatae. Quanquam autem extra controuersiam sit, praecipuam laudem ipsis primis artium quarumuis inuentoribus, pro ipsorum in indagando solertia & sedulitate, atque in commune porro, quae subtiliter excogitarunt, conferendi candore beneficentiaque, debeatur, tamen nec hoc negari verecunde potest, quin illi quoque non mediocrem sint gratiam promeriti, qui semel inuenta, & litteris librisque tradita, earundem litterarum beneficio, in perpetua successione ac conseruatione retinuerunt, adeoque ab interitu vindicarunt. Et olim quidem Regum atque Principum virorum erat haec cura, immo gloria, vt extructis amplissimis Bibliothecis, optimos quosque omnis generis Scriptores & Auctores, vndecunque, ex longissimis etiam regionibus, incredibilibus sumptibus conquisitos, in ijsdem posteritati saluos retinerent. Sic Ptolomaeus Philadelphus laudat issimus Aegypti Rex, Alexandriae Bibliothecam, quae septingenta millia librorum: Sic Eumenes Attali filius Pergami Bibliothecam (ex loco postea Pergamenam dictam) supra ducenta millia, sic Imperator Gordius Romae Bibliothecam, qua Sexaginta duo millia, sic denique (vt taceam de caeteris tam veteribus quam recentioribus, quorum alioquin magnus erat futurus Catalogus) Imperatores Constantinopolitani ibidem, in Basilica S. Hilarij, & templo S. Sophiae vltra centum viginti millia librorum in separatis Bibliothecis recondita habuere: illique omnes ea re nomen atque laudem aeternam sunt consecuti. Nescio autem qui factum sit, vt quod Regum atque Principum virorum (vt supra dixi) munus olim fuit, ab ijsdem neglectum, postea ad Monasteria, denique nostra tempestate ad priuatos etiam, litterarum artiumque amatores, peruenerit. Sed quorsum haec, forte dices, tam alte longeque repetita, tendunt? Eo nimirum, Clarissime Mvtzeltine, vt ostenderem, non satis esse, multos extare praeclaros Scriptores & Auctores, si non sint etiam, qui eosdem perpetua quasi reuirescentia (vt ita loquar) conseruent. Haec est enim omnium rerum humanarum conditio, seu miseria potius, vt tempore labefactatae, occasum, atque interitum denique spectent. Hinc est (vt nihil dicam de immanibus illis, quos Antiquitas etiam inter orbis vniuersi miracula, vt reuera fuerunt, retulit, operibus, vrbes nempe, Colossos, Pyramides, Obeliscos, Templa, Amphiteatra, & similia, iam penitus omnia collapsa) quod etiam singulae, de quibus supra dixi, Bibliothecae, quantumuis splendidae, quantumuis celebres, tamen funditus, partim incendijs, partim hostilibus direptionib. iam olim interierunt. Reliquit autem Deus in alijs Bibliothecis non paucos nec contemnendos Auctores, qui postea Scribarum opera, maxime in Monasterijs, sunt conseruati, tandem praeclarissimam etiam Typographicam artem, pro ineffabili sua benignitate maioribus nostris, proxime praeterito seculo, concessit: qua sane illi deinceps & huc vsque non modo quasi iuris publici (siue Respublica, vt de Asinio Pollione Plinius scribit, cui primam quoque Romae Bibliothecam, eiusque inuentum tribuit) facti sunt, verum etiam in aeternum conseruari possunt. Haec igitur ego cum iampridem animo perpenderem, & alioquin singulari rem litterariam pro viribus promouendi studio flagrarem, ea de causa Typographos aliquot iam annos, non paucos meis sumptibus huc vsque foui, operamque dedi, vt non solum recentiorum Scriptorum opera noua Studiosis rerumque praestantiarum cognitionis cupidis euulgarem. Sed etiam euulgatos iam & editos Auctores, quos a viris doctis iudicandique peritis aeterna conseruatione dignos censeri animaduerterem (praesertim in Iure ciuili) recudendos saepius, curarem. Qua quidem re Studiosis nostraeque nationis hominibus, insuper hac etiam in parte commodare volui, vt qui ex Lusitania, Hispania, Italia & Gallia ad nos importantur magno pretio libri, eos ego recusos, fere dimidio communicare possim. Quapropter cum clarissimi atque celeberrimi I. C. Fernandi Vasquij a Menchaca Hispani, Illustrium Controuersiarum Libros tres iam antea Venetijs (sed admodum, operarum incuria, deprauate) editos, a multis harum rerum peritis, summopere commendari audirem, intermittere nolui, quin illos ijsdem meis Typographis recudendos, atque ita ab interitu vindicandos, darem. Nec arbitror necessarium esse, vt hoc loco de istorum librorum praestantia vtilitateque multa disseram (vt vulgus hominum de rebus venalibus solet) cum vino vendibili, iuxta vetus prouerbium, non sit opus suspensa haedera, & libri ipsi, qui fructus ex ipsis colligendi sint, abunde demonstrent. Habes iam, vir amplissime, causam quam propter hunc Auctorem recudi voluerim. Nunc alteram accipe, cur hanc nouam aeditionem Exc. T. prae caeteris inscribere atque dedicare constituerim. Cum in celebri illo statuum Imperij, peculiariter Deputatorum conuentu, apud nos anno superiore habito, tu nomine Illustriss. Principis, Domini Iulij Ducis Brunsuicensis & Luneburgensis, Legatum hic ageres, atque pro solita tua humanitate, non solum aedes atque Tabernas meas librarias inuiseres, sed insuper etiam aliquoties, nunc ad prandium, nunc ad coenam me perhumaniter inuitares, causam mihi de te (dicam ingenue quod res est) paulo curiosius percunctandi, dedisti. Comperi igitur omnium (grauissimorum sane virorum) testimonio, te in omni litterarum genere, Iure vero ciuili potissimum, eximia eruditione, in rebus consultandis prudentia & perspicacia singulari, in obeundis vero expediendisque dexteritate atque foelicitate summa, praeditum esse, adeo vt ob tot insignes tuas virtutes, tot illustres Principes, etiam in tam longe distantibus locis positi, certatim te inter suos consiliarios legere atque referre ambiuerint. Et haec quidem ex illis. Nam caetera animi tui ornamenta, pietatem dico, facundiam, comitatem, humanitatem, & quae reliqua sunt (corporis etiam dotes non vulgares) ipse coram perspicere cognoscereque potui. Cum igitur cui nouam hanc Fernandi Vasquij editionem potissimum inscriberem, mecum deliberarem, tu vel inprimis occurristi, quem illa dignum iudicarem: cum ob eximias illas, quas paulo ante commemoraui, virtutes, tum vt deditissimi animi erga te mei specimen aliquod etiam publice extaret. Itaque quod reliquum ac extremum est, vt hanc obseruantiae meae qualem qualem testificationem, benigne accipias, meque in amicorum tuorum album semel receptum, perpetuo retinere digneris, te vir clarissime, etiam atque etiam oro. Bene vale, Francofurti ad Moenum, ex aedibus nostris, Calend. Martij. Anno m. d. lxxii. POTENTISSIMO INVICTISSIMO QVE MONARCHAE PHILIPPO HISPANIARVM, NOVI ORBIS, VTRIVSqve Siciliae, etc. regi CATHOLICO, Fernandus Vasquius Menchacensis in summo dominicae rei praetorio Senator. S. OMneis, qui Reipublicae praeessent Principes (Monarcha Christianissime ac potentissime) duo ob oculos tenere debere praecepta, Platonis sententia est: Primum, vt suorum commodorum obliti, ciuium duntaxat vtilitatem tueantur, vt enim tutela minorum, sic & procuratio Reipublicae ad vtilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus commissa est, gerenda est. Alterum, vt vniuerso populo consulant, subueniant ac prospiciant, ne dum vnam aut alteram tantum partem intuent reliquas deserant. Id quod (vt voce Maronis vtar) per paucos, quos aequus amauit Iupiter, aut ardens euexit ad aethera virtus, assequutos fuisse, vel ex eo intueri licet, quod summus Principum & legumlatorum veteris Testamenti Moses cum Iudaeis praesideret, omnibusque ciuibus aeque solus consulere, ius reddere, omniaque prospicere studeret, nec id vires, aut humana fragilitas concederent, maiora negotia minoribus impeditus, & minora maioribus obrutus, perficere non volebat, quod Exodi cap. 18. memoria proditum est, vt quod Liricus noster de eo, qui binos lepores pariter insectaretur, sicque vtroque vt careret necessum esset modulabatur, ipsi Mosi obtigisse videretur. Sicque & rei ipsius experientia probe edoctus, & potissimum Iethri suasu victus destitit ab incoepto, coepitque maiora per se, reliqua vero per probos, prudentesque viros, & magistratus peragere, ac expedire. Sed (mirabile dictu) quod onus ipsi Mosi (qui solus inter mortales diuinam faciem aspectumque coram intueri & contemplari, coelitusque latas leges generi humano tradere meruit) impar grauissimumque fuisse, apparuit, id tibi (regum humanissime ac potentissime) leue ac lene & suaue esse videtur, qui res graues & arduas mira peritia, fortitudine & iusticia gubernare & moderare ita soles, vt non solum mediocrium, verum nec minimarum etiam rerum, vel personarum curam & tuitionem, quae tua Principum optime & maxime, clementia, mansuetudo & beneficentia est) praetermittere videaris, tuique facilem placidumque adytum tam minimis & miserabilibus personis, quam etiam maximis, non solum diebus cunctis, sed etiam omnibus horis summa lenitate & benignitate praebere, sicque omnia scite & veluti afflatu quodam diuino oportune disponere ac temperare, vt maxima, media, & minima negotia cumulatissime abs te confecta mutuo concursus ese minime impedire incomperto sit, vti attestantur cum omnes regiones & nationes, quibus latissime, felicissime & placidissime dominaris, tum etiam reliquae gentes & Christiani nominis prouinciae, quibus summa ope, cura & diligentia ac pietate innummeris animi dotibus consulere, prospicere, ac mederi curasti. Et vt antiquitas animaduertens genus humanum sapientia, sermone, consilio & ratione caeteris praestare animantibus, grata tanti beneficij recordatione, varia sacrificia dijs immortalibus, quos colebat, instituit, vtque splendidissimi, ac potentissimi tui maiores imperatorijs regijsque virtutibus ac dignitatibus decorati, Christiani nominis propagatores ad tuendam veram Redemptoris nostri religionem, ardenti & pijssimo animo, ac incredibili pene cura, studio, diligentia & labore, victricibus armis properarunt, ita & eorum pietatem erga vera Dei Optimi Maximi dogmata tuenda, quam fueris insectatus, si homines tacerent, iumenta & saxa loquerentur. Totis enim viribus, neruis & conatibus communis salutis causam, non ad eas tantum regiones & nationes, quibus dominaris, sed & ad reliquas etiam omnes Christiani nominis gentes & prouincias fouere, ac saluare semper enixeque ita festinasti, vt merito te (lucidissimum Principum sidus, ac primarium decus) quia prospicis omnia solus, verum possimus dicere Solem. Tuis ergo coeptis supernus rerum Opifex ac parens Deus faueat, tuque hisce meis laboribus aspira, fructusque ingenioli mei, qui arae tuae, quae suauioribus epulis solita est onerari, libantur & consecrantur, placide & solita lenitate accipe, summum orbis conditorem imitatus, qui firmum & pium offerentis animum opimis & maximis etiam donis solet anteferre, quae si nobis obtigerint, satis ac satis vberem fructum ac mercedem vigiliarum nostrarum percepisse videbimur, easque omnes probaturos sperabimus. Vale Christianissime ac potentissime Regum, lumen Hispaniae gentis, & Christiani orbis oraculum. Venetijs, v. Kalend. Februarij. m. d. lxiiii. # 1 CONTROVERSIARVM ILLVSTRIVM, ALIARVMQVE VSV FREQVENTIVM, LIBRI TRES. AVTHORE FERNANDO VASQVIO A MENCHACA PINCIANO HISPANO IVRECONSVLTO IN SVMMO DOMINICAE REI PRAETORIO PHILIPPI HISPANIARVM Regis Catholici Senatore. SVMMAE. -  1 HOmo homini vt prodesse velit de iure naturae est. -  2 Iure naturali abutimur falsis imbuti doctrinis. -  3 Homo homini pernicies. -  4 Adulatores Principum humano generi pestis nocentissima. -  5 Homines ingenij hebetioris seruos non esse. -  6 Aristo. impia sententia. -  7 Alexandri Historia & Tyrannis. -  8 Iustitiae quae pestis capitalior. -  9 Seruus homo iure naturae non est. -  10 Historia Antigoni Macedonum Regis, & numero 42. & 103. -  11 Vitia virtutis specie tegere venenum est validissimum. -  12 Libri huius inscriptio declaratur. -  13 Oratio prima. -  14 Oratio sequens. -  15 Iustitiae commendatio. -  16 Potestatis vtriusque finis. -  17 Iustitiae denegatio Principibus periculosa. -  18 Maioribus maiora debentur. -  19 Inuidia pares impetit. -  20 Inuidia sedatur virtute. -  21 Aequale nihil. -  22 Homines non esse in aequali fortuna ad decus vniuersi expediebat. -  23 Aequalitas inter homines an esse expediat. -  24 Historia Licurgi. -  25 Historia Curij. -  26 Dominum habere nobiliorem, confert ad dignitatem vasallorum, & nobiliores habere subditos, confert ad nobilitatem & dignitatem Principis. -  27 Christi in genus humanum beneficia, & nu. 28. -  29 Iudices Hispalenses a rege electi digniores caeteris. -  30 Vasallos an principibus vendere liceat ob publicam necessitatem. -  31 Publica vtilitas reparanda non quorundam impensa aut damno, sed vniuersorum. -  32 Dignior qui potentior. -  33 Qualitas adiuncta verbo intelligitur secundum tempus verbi. -  34 Potentia nulla & finita exequantur. -  35 Finitorum sola remanet vmbra. -  36 Historiae variarum ciuitatum. -  37 Fatiscunt saxa & monumenta. -  38 Tempus omnium rerum sepulturam. -  39 Fabula Saturni. -  40 Historia Archidami. -  41 Historia Alexandri Magni. -  43 Regna, imperia, principatus instabiles. -  44 Historiae variae Priami & Croesi & Xexis. -  45 Historia Aeneae. -  46 Historia Romuli & Remi. -  47 Historia Sceuolae. -  48 Historia Horatij. -  49 Historia Tergeminorum. -  50 Historia Crassi. -  51 Historia Croesi. -  52 Historia Dionysij. -  53 Historia Annibalis. -  54 Historia Fabij Maximi. -  55 Historia Marij. -  56 Historia Pompeij Magni. -  57 Historia Lentuli & Cethegi & Catilinae. -  58 Historia Iulij Caesaris. -  59 Historia Priami, Hectoris, Polixenae, Cassandrae. -  60 Historia Solonis & Croesi. -  61 Historia Epaminondae. -  62 Fabula Orlandi Furiosi. -  63 Suscitari non potest extinctum naturaliter, quod si supernaturaliter suscitetur, tunc non eadem res, sed alia noua videtur. -  64 Lazarus resuscitatus. -  65 Animas mortales esse qui falso crediderint. -  66 Opinio Vasteorum & Saducaeorum. -  67 Historia Socratis. -  68 Mors quid sit. -  69 Mortui quo loco iacebunt. -  70 Mors indiuidua. -  71 Historiae Diagorae. -  72 Animas in coelum redituras asserentes. -  73 Animas esse igneas. -  74 Anaxagorae Historia & sententia. -  75 Socratis locus. -  76 Fabula Panthoides. -  77 Diuitiae conferunt ad maioritatem. -  78 Diuitiae pariunt potentiam. -  79 Potentiores digniores. -  80 Stipendium denotat dignitatem mercenarij. -  81 Poena & praemio Rempublicam contineri. -  82 Historia Lisandri. -  83 Deus praemium & poenam probe dispensat. -  84 Lucrum res efficacissima. -  85 Dignitas pendet ab hominum opinione. -  86 Populi vox & opinio maximam vim habet. -  87 Labor praemio dignus. -  88 Labores faciunt viros celebres. -  89 Historia & labores Herculis. -  90 Hispaniarum rex vt pressus oneribus, ita excellens honoribus. -  91 Regis verum trophoeum esse omnibus parem. -  92 Labores vt ad veram gloriam & aeternam vitam conducibiles, ita ad humanam noxij sunt. -  93 Historia & error Pompeij Magni. -  94 Labores an fugiendi. -  95 Clerici monachis quare honoribus praeferantur. -  96 Gloria vera labore emenda. -  97 Historia Adriani Imperatoris. -  98 Periculum vbi maius, ibi maior remuneratio. -  99 Imperium quo maius, eo maius periculum. -  100 Historia regis cuiusdam. -  101 Vtilior pluribus maiore praemio dignus, quam qui paucioribus vtilis est. -  102 Principatus ad vtilitatem subditorum inuentus. -  104 Rex est propter regnum, non regnum propter regem. -  105 Regnum est iuris gentium. -  106 Regnum an sit iuris diuini. -  107 Regnum & rex sunt nomina generalia ad omnes magistratus spectantia. -  108 Reges prius quam leges scriptae. -  109 Deus olim mundum per se ipsum regebat. -  110 Deus cunctis humanis praeest, & cunctorum author est. -  111 Deo authore omnia fieri, quo sensu accipiendum. -  112 Fecisse non tam videtur qui iussus paret, quam qui iubet. -  113 Reges a Deo esse quo sensu accipiendum. -  114 Deum nullus mortalium videt. -  115 Humana cognitio est per aliquem ex quinque sensibus corporeis. -  116 Testis id tantum scire dicitur, quod percipit aliquo ex quinque sensibus corporeis. -  117 Principatus, imperium, regnum dici possunt de iure ciuili, & de iure gentium, & de iure diuino. -  118 Ius gentium quid. -  119 Reges dici possunt omnes legitimi magistratus lata voce. -  120 Reges quare inuenti. -  121 Homo est animal sociabile naturali instinctu. -  122 Humanum ingenium procliue ad dissentiendum. -  123 Magistratus quilibet large dicitur rex. -  124 Reges quare non habeant, aut egeant bruta. -  125 Regibus, aut magistratibus subesse, non est necessitatis praecise. -  126 Quo maior administratio, eo sublimior administrans. -  127 Doctores actu legentes praeferuntur ijs qui actu non legunt. -  128 Dignior est qui digniori loco praeest. -  129 Filius an sit patri ratione officij praeferendus. -  130 Historia per Aulum Gellium relata. -  131 Ciues an digniores quam municipales. -  132 Hispania dignissima. -  133 Loci consideratio magni momenti est. -  134 Historia Alexandri. -  135 Dignior est is, cui Princeps magis fauet. -  136 Doctor a Principe creatus reliquis sublimior habetur. -  137 Canonicus a Papa creatus reliquis sublimior habetur. -  138 Angelus quid significet. -  139 Principes sunt Dei ministri. VT homo homini ob eam causam[sect. 1] tantum, quod is homo sit, consultum velit, in primisque edocendo rationibusque prudentiae tradendis naturae iuribus praescriptum esse, Cicero 2. de finib. scripsit, qui 3. Tusc. diuino quasi (vt solet) afflatu, ingenijs nostris semina esse innata virtutum ait, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret: [sect. 2] verum nos cum primum magistris traditi sumus, ita varijs, inquit, imbuimur erroribus, vt vanitati veritas, & caecis opinionibus confirmatis, natura ipsa cedat, nec aliorsum illud Ausonij spectare videtur sic lamentantis: [sect. 3] Pernicies hominum quae maxima, solue, inquit, homo alter, iamque non possumus non delere vehementer, quod iura naturalia, quae a veridicis ac prudentissimis Iureconsultis, quasi immutabilia tradita fuerant, quaeque foelicitatem mortalibus praeferebant, exulare cogantur, ab orbe fere vniuerso exterminata. cum innumeris alijs in rebus, tum maxime circa controuersiarum illustriores, [sect. 4] dum quasi stipendijs ad adulandum, conducti scriptorum quique, eorum Principum, a quibus aluntur gesta vtcunque noxia. Non excusare modo, verum honestare, decorare, summisque laudibus efferre non verentur, aut pudent. quis enim ferat Aristotelis audaciam, ne dicam inexpiabilem noxiam, 1. Politic. scribentis [sect. 5] hebetioris ingenij homines natura seruos, aut ad seruiendum prudentioribus, natos videri, [sect. 6] qua infausta voce Alexandri Magni, a quo alebatur alienas vrbes & regiones, vniuersum denique or[sect. 7]bem armis infestantis, funestam tyrannidem non solum defendere, verum commendare & laudare machinatus est: quasi quas gentes, vrbes, prouincias cladibus ille afficiebat, eas iuuare, ad cultiorumque vitam, aut viuendi modum redigere, & non potius infernas ad vmbras, quasi fulminibus adigere videretur, at quid peccauimus hebetiores. Deus enim fecit nos, non ipsi nos. Vt iam de istorum & similium perniciosissima adulatione, illud Cicer. Offic. 1. merito iactare possimus, [sect. 8] Nullam esse iustitiae pestem capitaliorem, quam eorum, qui cum maxime fallunt aut laedunt, id agunt, vt boni viri videantur, & fi Dijs placet, non pauci nostrorum impiam illam Aristot. sententiam sequantur: quanto iustius & sancius veridici ac grauissimi Iureconsulti, qui etiam [sect. 9] eosmet de iure gentium serui effecti essent, iure naturae liberos permansisse (in l. quod attinet. ff. de reg. iur. & alibi saepe) scripserunt. [sect. 10] quantoque splendidius & magis ingenue Antigonus Macedonum Rex Philosopho cuidam librum, quo de iustitiae partibus agebatur, ei porrigenti, erras, inquit (vt refert Plutarchus in Apoph.) qui cum me videas alienas ciuitates armis infestantem, de iustitia apud me disseras: [sect. 11] noluit enim suam tyrannidem & violentiam mentita virtutis specie tegere, in hoc saltem humano generi, quam Alexander & sui adulatores officiosior, quod hominibus tantum, non etiam ipsi iustitiae bellum inferre properabat. Iustitiam enim bello & armis adorari festinat, qui virtutis vestibus & regminibus vitia induit, vt iam vera virtus & iustitia hominibus non notescat, sed vel lateat vel ambigua fiat. [sect. 12] quamobrem de illustribus controuersijs agere animus fuit, si forte huic humani generis laxitati, potentiorum Principúmve illustrissimorum, adulatorum plerunque interuentu & opera, fatigatae, opem ferre aliquantulum possemus. circa controuersa vero vsibusque Forensibus agitata & frequentia, versaturos, plerunque nos ideo profitemur, quod illa praeceptore vehementer egere, haec vberrimum fructum esse allatura in comperto sit. & propterea huic operi controuersiarum illustrium aliorumque vsu frequentium titulum inscripsimus. Inter reliquas vero illustres controuersias ab ea libet praefari, quae die Februarij 6. anno Domini 1563. caepta fuit Tridenti, cui nos interfuimus, cum a potentissimo Hispaniarum Rege ac Domino nostro Philippo ad sacrosanctum Oecumenicum concilium eo loci celebrandum missi essemus, die dicta ab Illustriss. Cardinalibus Summi Pontificis delegatis iussum fuit, vt Doctorum singuli de articulo matrimonij tunc proposito, suas ex suggesto solemnes haberent orationes, quaternis classibus dispositi, eo tamen ordine, vt omnium primi Summi Pontificis, deinde Gallorum Regis, atque ita Hispaniarum Regis Catholici potentissimi Doctores ratiocinarentur, nostri qui primum dicendi locum post Summi Pontificis Doctores sibi deberi, iure contendebant, nostris praelatis hanc ad rem frustra requisitis, hoc munus nobis per Herculem Pannianum Illustrissimi Marchionis Pescariensis Vicarium delegarunt, atque ita simul cum Illustriss. D. Petro Condisaluio a Mendoca Episcopo Salmaticensi adiui Cardinalem Mantuanum concilij praesidentem, re ei enarrata, nihil, inquit, iam immutari licet, quia cum reliquis Cardinalibus, & potissimum cum Cardinali Lothorigiensi (is enim tunc partes Gallorum agebat) is dicendi ordo praescriptus fuit, adiui solus reliquos legatos, idemque fere responsum dederunt, petij vt dicendarum sententiarum princeps dies aliquantulum differretur, quod non parum grauate (erat enim dies sequens ad inchoandum definitus) concesserunt, quamuis non abnegassent, quin seruata doctoralis magistralisve gradus praerogatiua & authoritate, vt quisque eorum oraret, conducibilis esse videretur. Vnde Illustriss. Legatis 8. die eiusdem mensis coactis habuimus hanc oratiunculam, assistentibus Martino Gazelu Cath. Regis Secretario, & D. Hercule Panniano. [sect. 13] In priuatis colloquijs, quae cum vestris DD. illustriss. habuimus, responsum fuit, non iustam modo, verum iustissimam quoque videri nostram supplicationem. verum hanc rem cum Gallis fuisse iam definitam nec retractari oportere. quae res quam sit aliena a tantorum patrum ac Ecclesiae Principum aequitate, ac rectitudine, euidentius est quam longa contentione, aut verborum demonstratione egeat. Indeque plura mala oriri posse, & potissimum vt nostri, qui Gallis contra hostes Ecclesiae pugnantibus opem huc vsque ferebant, deinceps in huiuscemodi auxilio ferendo tardiores forent, huius iniuriae interuentu irritati. Vnde cum nihil aut iure receptius, aut moribus omnium gentium in negotijs similibus vsitatius, aut denique ad parandam ipsius Ecclesiae tranquillitatem consultius fieri posset, quam vt Theologorum quisque habita illius temporis ratione quo ad doctoratus aut magisterij gradum promotus fuisset sententiam diceret. Par esset ad hunc modum rem agi, id quod vt ita fiat enixe deprecamur, non quod primum dicendi locum nostris deberi incomperto non sit, sed quod dum sacrosanctae huius synodi tranquillitati consulere studemus, de nostro aliquantulum concedere iure non dubitamus. Responsum fuit ad Illustriss. Legatos, vt nostri doctores titulos suos praesentarent, sibique curae fore, vt vndique querelarum occasio remoueretur, verum res verbis parum postea arrisit, re nanque infecta, sequenti die, vt Doctores perorarent, iusserunt, & a viris expertis & fide dignis dictum fuit mihi ipsimet, legatis minime displicere, quod Hispani & Galli inter se dissiderent, quo intellecto, diuersum ad scopulum vt nostra flecteretur oratio opus esse animaduertimus, atque ita huiusmodi orationem habuimus. [sect. 14] Hesterno die hoc in loco a vestris DD. illustrissimis nobis responsum fuit, & nostram supplicationem iustam esse, & certamen illud ita compositum iri, vt querelarum occasio remoueretur, nunc vero cum ad patrum congregationem contra ius gentium, re infecta, vos properare videamus, iam accedimus, non tam Hispanae nationis, quam ipsius Ecclesiae causam acturi, hic Galli nobiscum certant ac litigant de honore, nec vspiam litigator collitigatori aut riuali suo iniuriam facere videtur. solus iudex est, qui potest iniuriam vel facere vel non facere: [sect. 15] & in eum clamores ac iustae querelae & ardens indignatio solent conuerti. Nam vt omnium animalium ex Aristo. sententia optimum est homo, lege & iustitia fruens, ita omnium animalium pessimum est homo, a lege & iustitia separatus. [art. 16] Et vtraque potestas tam Ecclesiastica, quam profana ex receptissima omnium sententia, nihil aliud est, quam suprema iurisdictio, qua superiores ex iustitiae erga subditos denegatione, non solum ipso iure priuati, verum etiam ipsius rursus recuperandae incapaces perpetuo fiunt: [art. 17] proinde Principibus summopere cauendum est, ne dum iniuria ad iustitiae denegationem properant, ipsi quoque subditi ad defectionem & inobedientiam iure festinent. Néve ex huiusmodi contentione, quod Deus auertat, infundatur venenum in Ecclesiam Dei, si forte iniuria lacessiti de rebus Ecclesiae eo loci transferendis, in quo a nemine iniuria affici possint, cogitauerint, id quod olim leuioribus ex causis factum fuisse ignorat nemo (quod acerbioribus aliquantulum verbis dictum, quam hic scribitur, fuit) ne denique nostrorum animi iniuriae illatae im patientia ac dolore irritati, Gallorum non paucis, Ecclesiae Romanae iurisdictionem adoriuntibus obsistere desinant, aut tardius resistant. Vnde pro nostra antiqua & aeterna in Ecclesiam reuerentia, & pro ipsius tranquillitate & incolumitate, vestraque illustrissimorum DD. sanctitate oramus, & deprecamur, vt quae iam & a nobis petita, & a vobis fere pollicita fuerunt, ad effectum perducatis. Annuerunt legati illustrissimi, & iuxta ordinem gradus ac promotionis, vt vnusquisque ex suggesto oraret, iusserunt, id quod iudicialiter pronunciarunt. copiamque Authenticam ac publicam illius actus iudiciarij cuique petenti dari mandarunt. Istorum occasione libet hic referre ea argumenta, quibus tunc ad nostram intentionem iustificandam vsi fuimus, in quibus de potentissimi Hispaniarum Regis Domini nostri dignitate & sublimitate meminimus, non quod ea contentio ad eum principaliter spectaret, sed quod ab eius sublimitate, meritum, honor, dignitasque suorum subditorum, & sic nostra penderet, vt per omnia sequentia maxime in secundo argum. apparebit. nec est intelligendum omnia, quae hic subijciuntur, dixisse tunc nos, sed istorum ea tantum, quae iustitiam nostram potissimum commendabant & fouebant, reliqua vero (vt fieri solet) addidimus ornatus causa. # 1 Primvm Argvmentvm. Maiora [sect. 18] maioribus praemia vt debeantur habita ratione, siue honoris & gloriae, siue quantitatis aut cuiusuis emolumentis edocemur a beato Augustino in Homilia super illud Matth. 5. cap. Cum ergo, inquit, minora minoribus, & maiora maioribus dantur, ab eo donantur, qui solus nouit congruentem suis temporibus generi humano exhibere medicinam. Vnde maiores debent esse potiores in portionibus percipiendis. c. statuimus, de maior. & obed. &c. fin. de const. fecit text. in c. consuluit. 74. distinc. c. de multa, ad finem. de praeben. & c. penult. 1. q. 2. & denique in omnibus anteponendos esse maiores edocemur in l. nobiliores. C. de commer. & mercat. qua de re tradit multa Felin. in Rub. de maio. & obed. col. 3. & Dominicus in c. 1. 1. dist. & in c. quorundam. de elect. lib. 6. & vt maioribus maiora in reliquis omnibus, ita & loco ac sede debetur praerogatiua in omni hominum coetu ac consessu, & hoc est, quod Horatius in arte Poetica cecinit: Singula quaeq locum tenent sortita decenter. Nec [sect. 19] hisce in praelationibus locorum concedendis vllum periculum inuidiae aut liuoris est, qui pares tantum, non etiam maiores insequitur, teste Cic. 2. de Oratore, Inuident inquit homines maxime paribus aut inferioribus, cum se relictos sentiunt, illos autem dolent euolasse. sed etiam superioribus inuidetur saepe vehementer, & eo magis, si intolerantius se iactant, & aequabilitatem communis iuris, praestantia dignitatis aut fortunae suae transeunt: quae res facilior est, quando sublimitas & potentia virtute bellica aut alia simili comparata fuit. nihil enim est, quod aeque remoueat liuorem, vt testatur Claudianus in Stiliconis laud. 3. [sect. 20] Nulli pars aemula defuit vnquam, Quae grauis obstreperet laudis stimulisque malignis. Facta sequebatur quamuis ingentia liuor, Solus hic inuidiae fines virtute reliquit, Humanumque modum, quis enim liuescere possit, Quod nunquam pereunt stellae, quod Iuppiter olim Possideat coelum, quod nouerit omnia Phoebus, Est aliquod meriti spacium, quod nulla furentis Inuidiae mensura cadit. Nec dubium est virtute bellica Principes nostros sublimitatem & potentiam maiorem, quam reliqui Principes acquisisse, sicque inuidiae labem post tergum reliquisse, & aequale nihil esse in orbe, summus ille parens & opifex Deus voluit, vt testatur Manilius lib. 4. Astro. [sect. 21] Est aequale nihil, terrenos aspice tractus. [sect. 22] Quae res conueniebat maxime ad decorem vniuersi orbis, & ad concentum ipsius, vt ad nutum imperantis reliqui omnes, reliquáve omnia commouerentur, non aliteratque membra ad capitis imperium, aliter enim singuli homines separatim per se nullum egregium opus perficere possent, cessaretque decus vniuersi, vt ex linguarum variatione, quae contigit in turris Babylonicae aedificatione, illuxit, vt habetur in veteri testamento. [sect. 23] Hinc apparet inuidiosam sicque breui repulsam fuisse illam omnimodam aequalitatem, [sect. 24] quam inter ciues Licurgus Lacedaemonum Dux (vt Plutarchus Apoph. lib. 1. author est) seruari voluit, quam rem probe experti sunt nostri Indorum regionibus noui orbis subactis, vbi omnia sunt syluestria & fere infecta nulla forma vrbium aut aedificiorum, aut agriculturae ex hominum aequalitate, quae efficit homines pigros, ignauos, manusque ad labores minime mouentes, adhuc tamen haec aequalitas approbata reperitur [sect. 25] ex sententia Curij viri vitae inculpatissimae, de quo lib. 6. Apoph. Plutarchus sic ait: Curius deuictis Sabinis, cum ex Senatusconsulto ei ampliaretur agri modus, quem consumati milites accipere solebant, recusauit, & gregalium portione contentus fuit, dicens esse malum ciuem, cui non esset satis, id quod caeteris satis esset. Cuius sane sententiam prope est, vt viri boni & aequi probaturi sint, caetera vero hominum turba non vtique. Cum ergo maioribus maiora praemia habita, etiam gloriae & honoris ratione debeantur. Princepsque noster caeteris omnibus Principibus maior sit potestate, ditione & imperio, vt caeteris omnibus praeferatur par est. Quod autem maior sit cunctis mortalium, qui non sunt rerum inexperti, notum & plus quam manifestum est, cum praeter Hispaniam, Flandriam, & bonam Italiae partem ditioni & imperio suo subiectam, praeter Siciliam vtramque & alias quamplures Insulas sibi inobedientes, si ad nouum Indorum orbem ab Hispanis repertum, cui ipse dominatur, respexeris, innumerasque fere gentes & prouincias illas sibi obtemperantes inuenies, ipsius imperium non solum longius latiusque sese porrigere, quam aliorum Principum imperium, qui nunc sunt, sed etiam omnium aliorum, qui ab origine mundi vnquam fuerint, & in tam notorijs nulla probatione opus est. Sed tantum allegatione. quia notorium fide & velocitate vincit & superat omne genus probationis. l. si adulterium cum incestu. §. Idem pollionis. ff. ad Legem Iulia. de adul. notorium enim seipsum ostendit teste Bald. consil. 323. proponitur, lib. 2. vbi etiam ait, quod nulla tergiuersatione celari potest, & tradit ipse Bald. cons. 21. processus. colum. 1. lib. 2. Abbas. in c. fi. num. 7. de maled. Antonius Burgensis in c. cum dilecti. colum. 10. de empt. & vend. Idem Burgensis in c. peruenit. col. 2. eo. titu. Bal. in l. si certis annis. C. de pactis. Curtius Iunior cons. 60. casus num. 5. Idem Curtius consil. 61. habita, num. 7. Alexan. Imolens. in l. qui bona. §. de illo. ff. de damno infecto. Petr. Ancha. cons. 388. in casu. Alex. in l. vnic. colu. 9. C. vt quae desunt aduo. Bart. in l. cum quid. col. fin. ff. si cert. petat. Alexan. in l. si minorem. C. de in integrum rest. Guido Papae cons. 42. credo, colum. 2. Bald. in l. veniam, col. 1. C. de in ius vocando. Felyn. in c. de quarta, col. pen. de praescrip. Marcus Mantua locorum communium lib. 3. cap. 57. Bart. in l. certum. §. 1. ff. de confess. Alex. in l. 1. col. 6. ff. de edendo. Ludouicus Romanus cons. 77. pater reuerende, in princ. Seysel. in l. 1. col. 3. ff. de legibus. Curtius Iunior cons. 24. cum saepius, num. 2. Nec putauerit quisquam his impedimento esse, quod vulgo dici solet, Romanorum Imperatorum totius mundi dominum esse, sicque non posse non esse digniorem reliquis omnib. Principibus, nam id tam longe abest a vero, vt par sit fabulis puerorum, aut aniculorum nugis, aut vmbrae solliciti somni. quin imo nihil vnquam dici aut cogitari posset, quod magis ex Diametro summae Dei omnipotentis prouidentiae, iustitiae, aequitati & bonitati aduersaretur, vt dicemus inf. c. 20. sicque vt non sit dominus totius mundi non verior tantum, verum longe quoque receptior sententia est, quam teneuerunt multi per nos relati, infra d. c. 20. cum plu. seq. nec multum mouere debent authoritates eorum, qui in contrarium nituntur, nam vnico hoc argumento vtuntur, quod Dominus noster Iesus Christus fuerit inquantum homo Dominus totius mundi etiam in temporalibus, & quod eius Vicarius fuerit Papa, tam in temporalibus quam in spiritualibus, & quod in temporalibus Papae Vicarius sit Imperator, sicque mediante persona Papae sit Christi Vicarius in temporalibus orbis vniuersi, sed cum sit vera & communis Theologorum & reliquorum etiam sententia, Christum vt hominem non fuisse dominum (quia noluit) orbis in temporalibus, cessat deriuatio, quae ab eo fiebat in Papam, & quae a Papa fiebat in Imperatorem. Neque etiam ad rem pertinet, quod quaedam leges Imperatorum Romanorum eos videantur dominos totius mundi appellare: nam ibi sumitur pars pro toto, vt in l. 2. cum ibi plene not. per Gloss. & Doct. C. de haered. instit. vel eis in hoc fides nulla adhibenda est. nec enim vno verbo imperium orbis potuerunt sibi arrogare, cum praelijs atque vulneribus etiam vnum oppidulum non semel frustra adoriri coeperint, quae omnia fusius, vbi supra. Nec ad rem quoque pertinet, quod alius forte Rex aut Princeps dixerit, se esse aut fuisse in quadam quasi possessione praelationis, nam ea res facti cum sit, credenda non esset, nisi probaretur (id quod recte fieri non posset, cum fuerit nun quam) l. 1. & l. actor quod asseuerat. & l. fin. C. de probat. l. qui accusare. C. de edendo. §. commodum. Instit. de interd. Quinimo etiam si id aut vnquam fuisset, aut fuisse gratis concederemus, adhuc obesset nihil, quia ius in rebus huiusmodi quotidie oritur, & quotidie finitur, vt ait text. in l. 1. §. interdum. ff. de vsufruct. sicque res denuo agenda esset, & talium euentuum effectus finiuntur in actibus praesentibus, sicque in prima vel in qualibet vice, nec extendunt radices ad futura. argum. l. boues. §. hoc sermone. ff. de verb. signi. l. cum pater. §. pater certam. ff. de lega. 2. l. dotis promissio. prope finem. ff. de iure dotium. & l. stipulatio, de dote. eo. tit. l. matrimonij. ff. qui, & a quibus, quae regula seruanda est in omni dispositione, authore Alexand. Imolense consil. 16. breuiter in casu praemisso, colu. 2. lib. 4. quem refert & sequitur Andreas Tiraquel. in d. l. boues. §. hoc sermone, in prin. eademque regula in omni materia obseruanda est, vt eidem etiam And. Tiraq. ibidem placuit. & etiam Iasoni cons. 36. in causa mota, col. fi. vers. ista responsio. lib. 3. Ergo vt in materia nostra procedat & obseruetur, necesse quoque & similiter erit. Praeterea qui se Principem, locum & sedem tenuisse diceret, ac propterea in eo se tuendum etiam in sequentibus vel actibus vel temporibus contenderet, necessum est, vt eum locum sibi ex gratia & sponte datum fuisse agnoscat, vel vt ex iustitia sibi datum esse contendat, priore casu nullum ius in posterum acquisiuisse in confesso est, per totum titulum ff. de precario. quinimo ex diuerso ille, vtpote gratiae & beneficij acceptor, & sic ab Antidora debitor, deberet simili liberalitate aut comitate vti in eum, qui erga se tali liberalitate vsus fuit. l. si pignore. in prin. ibi. & beneficij debitorem sibi acquirere. ff. de furtis. & multa de hac obligatione antidorali per Doct. in l. frater a fratre. praesertim per Ias. ibi. col. antep. ff. de condi. indebi. plenissime per Andr. Tiraq. in rep. l. si vnquam. in verb. donatione largitus. C. de reuo. donatio. per Fernandum Loazes cons. pro Marchi. de Velem pagina .... Vnde opportune ait Plautus: Improbus ille est, qui scit beneficium accipere, & reddere nescit. Posteriore casu quando ex debito & necessitate id sibi concessum fuisse contenderet, id probare deberet: quia cum tale debitum in facto consistat, nec facta praesumantur, nisi probentur l. in bello. §. factae. ff. de captiuis. l. si emancipati. ibi, teque emancipatum probatum fuerit, vbi not. Iason C. de colla. par esset ac necessarium, vt ab eo probaretur. Nec ad rem pertinet, quod commodum possidendi sit, vt in ea possessione quis conseruetur, quamdiu alius sibi ius ad eam rem esse non probauerit, vt d. §. commodum. Inst. de interd. nam illud procederet in rebus corporalibus, vt ibi, & in alijs rebus incorporalibus, quae tamen nomen, formam, aut substantiam, a iure receperunt, & ab eo sunt cognitae, & habent tractum successiuum, durantem & perseuerantem vsque ad tempus, quo ea de re quaestio fieret, vt dict. §. commodum: secus autem si ea res sit huiusmodi, vt non habeat durationem aut tractum successiuum. tunc enim id ius possessionis (si modo id ius nominari fas est, nam vmbram iustius & commodius diceremus) in prima & praesenti vice finiretur, iuxta regulam d. §. hoc sermone. & in singulis actibus videretur oriri & finiri, iuxta regulam d. §. interdum. vt ex eo in posterum nihil omnino remanere aut superesse videatur, non magis quam remanent in aere vestigia volucrum euolantium, aut in flumine vndarum defluentium, vel scripturarum aut figurarum literalium, quae in rapida aqua fierent, aut depingerentur. Nec dubium est, quin secundum mores hominum omniumque mortalium opiniones id proclament, vt licet ego te anterior hodie Ecclesiam aut Palatium ingressus sim, non propterea ius in posterum acquiram ad hoc, vt te inuito deinceps quoties ad Palatium vel ad Ecclesiam coierimus, anterior ingressurus sim, aut sedem locúmve, quae semel coepi, semper habiturus sim, non magis quam si sedem, quam in campo communi aut publico, aut in littore maris semel coepissem, vellem postea quasi rem meam vsurpare & arrogare aut vetare, ne quis enataret per flumina, in quibus semel nataueram, aut nauigaret per aequora, in quibus ego semel nauigaueram, aut ijs portibus maris se reciperet, in quibus ego semel naui euectus receptus essem. In omnibus enim ijs speciebus & similibus, quod attinet ad istas res communes vel publicas, praeoccupatio nihil omnino iuris in possessione, vel in proprietate tribuit, nam prout est in regula iuris, & vulgo iactatur, primo occupanti conceditur locus, non tamen perpetuo, sed tantum pro illa vice, & quandiu durat illa insistentia vel instantia, qua cessante, postea rursum primo occupanti conceditur, iure tam naturali quam gentium, vt patet per omnia fere iura, quae sunt sub tit. Inst. de rerum diuisi. in prin. vsque ad §. singulorum, & per totum tit. ff. de rerum diui. & ff. de acquir. rerum domi. Quinimo etiam in ijs, quae nullius in bonis sunt, sicque communibus rebus assimilantur, si quis dominium quaesituit, quandiu in eo perseuerat, & non amplius illud retinet, & sic si feram coepisti, dominium eius retines, quandiu illa apud te mansit, at si semel euaserit, & rursus ab alio occupetur, iure naturali & gentium tua esse desinit, & illius, qui postea eam coepit, fit. §. ferae. Instit. de rerum diui. l. adeo. §. ferae. ff. de acqui. rerum domi. Sic ergo & multo magis in specie nostra locus, vbi Catholici conueniunt ad concilium, publicus aut communis est, nec quisquam priorum praesertim laicorum ibi a iure habet sedem aut locum designatum, vnde quem quisque locum semel praeoccupauerit, aut vsurpauerit, seu coeperit, eundem cras aut deinceps non poterit vendicare, non magis sane, quam si eum locum nunquam antea coepisset, sed is locus vacuus communis & publicus perseuerabit, primoque occupanti patulus competens & permissus. Et ad hoc ius spectat, proptereaque in omnibus concilijs praeclamari & protestari ab illustrissimis legatis Summi Pontificis solemne est, nemini mortalium ex loco aut sede ibi habita aut capta quicquam iuris in possessione vel proprietate, quo ad praelationem acquiri. Sed cum omnes homines sint in sorte aequali iure naturae. l. quod attinet. ff. de reg. iur. l. libertas. ff. de statu homi. §. libertas. Insti. de iure personarum. ita ibi aequales esse & fore. Aliunde ergo argumenta sublimitatis, dignitatis, praelationis, excellentiaeque petenda sunt. Denique si forte principum quispiam (Imperator Rex vel quocunque nomine censeatur aut designetur) in aliquo ex sacrosanctis concilijs commodiorem locum aut sedem, quam Rex Hispaniarum coepit (id quod nunquam obtigisse verosimilius est) id vnica hac ratione aut occasione fieret aut eueniret, quod tunc maior aut potentior esset, quasi maioribus & potentioribus eminentior sedes debeatur. §. alia. cum ibi plene per Glos. & Doct. congestis. Instit. de bonorum possess. cum ijs, quae supra adduximus. & licet hac in re (vt ostendimus) in futurum nullum ius quaeratur, tamen etiam si acquiri concederemus ac condonaremus, adhuc nihil pericli esset, nam ius possessionis tamdiu possessorem tueretur, quamdiu alter non probasset, se meliorem causam iusque melius eam ad sedem habere. idque ius in maiori potentia & in nulla alia re consisteret, vt iam edocti sumus, de qua potentiae maioritate simul, ac doceret is locus, sibi assignandus esset alio illius remoto, quia nihil tam naturale est, quam vnum quodque eo modo dissolui, quo colligatum est. l. nihil tam naturale. ff. de reg. iur. c. omnis res. de reg. iur. §. sed naturalia. Inst. de iure nat. vnde vt illi, quo tempore maior erat, propter suam maioritatem is locus eminentior fuerat concessus, ita & quo tempore alius modo emergit maior propter eandem rationem & maioritatem is locus huic, qui modo potentior est assignandus illo illinc remoto est, & cum offertur probatio in continenti, & agitur de possessione adipiscenda, prout hic agebatur, possessor etiam verus in sua possessione tuendus non est. Sed nullum genus probationis tam certum est, nec tam velox, quam notorietas rei, qua de agitur, quam allegari sat est cessantibus moris & dilationibus ad probationem, etiam incontinenti faciendam necessarijs, ergo contra Regem nostrum ius notorium verissime praetendenti nullus esset tuendus in possessione etiam vera, quandoquidem ista est longe iustior causa, quam illius, qui in continenti vellet de iure suo docere, haec enim esset probatio probanda, nostri autem Regis ac Domini est probatio probata, vt de notorio omnes fere illi, de quibus supra mentionem habuimus, agnoscunt. Quod autem agenti remedio etiam possessorio opponi possit exceptio de dominio vel iure in continenti probando, tenet gloss. in l. ille a quo. §. si de testamento. in verb. verba. ad finem. ff. ad Trebell. Gloss. Bald. Paul. Castren. & alij communiter, in l. 2. C. de edi. diui Adria. tollen. gl. 2. in l. 1. C. de ordi. iudi. gloss. in l. in condemnatione. §. fin. & ibi communiter Doct. ff. de reg. iur. glos. in l. si quis conductionis. C. locati. glos. in l. dolo. & ibi DD. ff. de doli excep. Glo. & ibi Doctores in c. dolo. de regu. iur. lib. 6. Et licet Doctores in dictis locis, & in alijs non paucis (vt fusius agemus infra lib. 2. c. penult. incipienti agenti remedio) teneant id procedere, quando ageretur de adipiscenda possessione, & negent id procedere, quando ageretur de ea recuperanda, & dubitent an procedat, quando de retinenda possessione ageretur, tamen quando est probatio probata (quale est cum offertur probatio in continenti per sententiam latam inter easdem partes) tunc nullus negat, quin omnibus his tribus speciebus siue de adipiscenda, siue de retinenda, siue de recuperanda possessione agatur, semper ea probatio, quae in continenti offertur, admittatur, vt est vera & communis opinio, de qua per Franc. de Ripa, in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquir. possess. num. 118. & per Iasonem ibi num. 43. vbi per Alexand. Imolensem num. 12. qui hanc affirmat esse communem opinionem, si ergo ius possessionis non consideratur, nec attenditur contra ius proprietatis in continenti probandae, vbi allegatione & probatione opus est, in qua probatione vtcunque in continenti fiat, non potest non interuenire aliqua mora, quanto magis in specie nostra, vbi sola allegatio notorietatis, in qua nulla mora opus est, sufficit ius possessionis, non poterit ius proprietatis morari aut impedire. Idque argumentum de maioritate tam vrgens, tamque secundum ius & mores omnium hominum est, vt per se solum sat superque esse deberet ad huius controuersiae definitionem, vt reliqua omnia argumenta quibus vtemur, non tam necessitatis, quam ornatus, aut nimis pertinacium hominum causa adiecta esse intelligi debent. Nostraque ratio tam efficax est, vt iniuriarum actione agere possit maior, si minor ei non assurgat, nónve locum cedat, aut debitam reuerentiam exhibeat, vt per Gerardum singulari 33. nobiles. Bal. in l. obseruare. §. ante quam. ff. de offic. procon. & alij de quibus per ipsummet Gerardum, vbi supra. # [2] Altervm Argvmentvm. Melioribvs [sect. 26] & honestioribus qui praeest, is melior & dignior esse intelligitur: arg. in authen. de defensoribus ciuitatum. §. nos igitur. tradit in specie Nicolaus Boerius in tractatu de authoritate magni Consilij, in prima additione magna nu. 12. versi. hoc adiecto. nam & ex diuerso qui sublimioribus principibus subditi sunt, hi honoratiores sunt ijs qui subsunt principibus, non ita sublimibus, vnde Boerius vbi supra ita ait, Ad hoc c. per tuas. de maioritate & obedientia, iuncta Glo. 1. quae dicit, quod Episcopi exempti, hoc est Papae immediate subditi, debent in Consilio generali sedere in altiori loco, quam non exempti. idem c. vt apostolicae, de priuilegijs. lib. 6. quod Abbates exempti possunt in Consilio Prouinciali & Synodali vti mitra auri frigiata: sed non exempti debent deferre albam & planam. facit &c. dignum, de celeb. mis. in c. de caetero. c. cum dilectus, &c. ad audientiam. de cler. non residen. quod existentes in seruitio Cardinalium vel Episcoporum clerici seculares vel religiosi possunt se conformare in horis canonicis, & officio diuino persoluendis, consuetudini dominorum suorum, & item percipiunt fructus beneficiorum suorum, ac si in eisdem personaliter residerent. Item bene facit l. vlti. ff. de alb. scriben. quod inter habentes similem dignitatem vel officium praefertur ille qui eam obtinuit a Principe, & circa illam legem vide Fely. in rub. de maio. & obe. col. 2. in fi. vers. miles imperialis, & col. fi. in prin. & in c. per tuas. col. 2. vers. in quantum domi. Abbas. eo. ti. post And. Sicu. alias Barb. in c. quod clericis. col. pen. de foro compe. Vnde videmus quod clerici & personae ecclesiasticae sunt digniores quam laici. c. duo sunt genera. 12. q. 1. c. solitae, de maio. & ob. &c. duo sunt quippe Imperator. 96. distin. quia clerici diuino mancipantur seruitio, sed seculares vxorio & mundano. c. cum secundum Apostolum, de praeben. & 21. distin. c. cleros, in princip. iuncto c. diuersis fallacijs. de clericis coniug. & eadem ratione quilibet Principes Christianorum digniores dicuntur, quam Principes infidelium, etiam si infidelium Principes essent potentiores, vt per Doct. in dictis locis. Vnde Catholicus Princeps noster quum sit Rex Hispaniarum, & reliquarum prouinciarum ei accedentium, in quibus ex omnium Confessione perfectus & sanctus, quam in reliquis mundi partibus Christi Domini nostri vera religio & fides colitur, reliquis principibus vt dignior. Et sic praeferendus videatur par est, & de Domino nostro Iesu Christo eius fide ac vera religione sic cecinerunt poetae: Titus Calphurnius Ecloga 1. Vos o praecipue nemorum gaudete coloni, [sect. 27] Vos populi gaudete mei, licet omne vagetur Securo custode pecus, nocturnaque pastor Claudere fraxinea nolit praesepia crate. Non tamen insidias praedator ouilibus vllas Adferet, aut laxis abiget iumenta capistris, Aurea secura cum pace renascitur aetas, Et redit ad terras tandem squalore, situque Alma Themis posito, iuuenemque beata sequuntur Secula, maternis causam qui lusit in vlnis. Dum populos Deus ipse reget, dabit impia victas Post tergum Bellona manus, spoliataque telis, In sua vesanos torquebit viscera morsus. Et modo quae toto ciuilia distulit orbe Secum bella geret: nullos iam Roma Philippos Deflebit, nullos ducet captiua triumphos: Omnia tartareo subigentur carcere bella, Immergentque caput tenebris, lucemque timebunt. Candida pax aderit, nec solum candida vultu Qualis saepe fuit, quae libera marte professo, Quae domito procul hoste, tamen grassantibus armis, Publica diffudit tacito discordia ferro: Omne procul vitium simulatae cedere pacis Iussit, & insanos dementia condidit enseis. Nulla catenati feralis pompa senatus Carnificum lassabit opus, nec carcere pleno Infelix raros numerabit curia patres. Plena quies aderit, quae stricti nescia ferri, Altera Saturni reuocet Latialia regna, Altera regna Numae, qui primus ouantia cede Agmina Romuleis, & adhuc ardentia castris Pacis opus docuit, iussitque silentibus armis Inter sacra tubas, non inter bella sonare. Nec iam adumbrati faciem mercatus honoris, Nec vacuos tacitus fasces, & inane tribunal Accipiet consul: sed legibus omne reductis Ius aderit, moremque fori, voltumque priorem Reddet, & affictum melior Deus auferet aeuum, Exultet, quaecunque Notum gens ima iacentem, Erectumque colit Boream, quaecunque vel Ortu, Vel patet Occasu, medioúe sub aethere seruit. Et Dominus noster humano generi praestitit bona moraliter & vere multa. Lucretius lib. 6. de nat. rerum. Veridicis igitur purgauit pectora dictis, [sect. 28] Et finem statuit cupidinis atque timoris: Exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes, Quit foret, atque viam monstrauit tramite paruo, Qua possemus adid recto contendere cursu: Quidue mali foret in rebus mortalibus, atque Quod flueret naturali iure, atque veniret. Seu casu, seu vi, quod sic natura parasset: Et quid e portis occurri cuique deceret. Et genus humanum frustra plerumque probauit Voluere curarum tristes in pectore fluctus. Et Claudianus de Christo seruatore sic modulatur: Christe potens rerum redeuntis conditor aeui Vox summi, sensusque Dei, quem fundit ab alta Mente pater, tantique dedit consortia regni. Impia tu nostrae domuisti crimina vitae, Passus corporea mundum vestire figura, Affarique palam populos, hominemque fateri. Ibidem. Quin & supplicij nomen nexusque subisti, Vt nos subriperes letho, mortemque fugares Morte tua. Stat ergo eum digniorem esse, qui sublimioribus Principibus recte inseruit: sicque potentissimum Regem ac dominum nostrum, vel eo nomine reliquis ante ponendum esse quod eis praesit, qui digniores sunt, eo potissimum nomine, quod veram Christi religionem puram & immaculatam obseruent. in quo maxime vera dignitas & meritum consistere palam est. Et quod is qui praeest melioribus dignior sit, praeter supra allegatos tenet etiam in specie, multa allegans Alphonsus Guerrerius in suo Thesauro Christianae religionis c. 16. Hinc olim, [sect. 29] cum ipse essem in praetorio Hispalensi, illius regni supremo, Iudex, simul cum reliquis collegis meis, in quo quidem pretorio ex quatuor Iudicibus, duo, a potentissimo rege nostro deligebantur, reliqui autem duo a duce Medinae Sidoniae & a Marchione Tarifensi, ex facto dicebam, honoratiores esse eos qui ab ipso rege, & sic a digniore, quam qui a reliquis electierant. Hinc [sect. 30] similiter cum vrgentibus bellorum calamitatibus & pecuniarum, reique familiaris necessitatibus ac penurijs, Reges nostri pijssimi oppidorum nonnulla vendidissent, pecuniarum comparandarum causa, eos ciues ac subditos sic alienatos respondimus domini minus potentis, minusque sublimis mutatione, reddi minus honoratos, sicque damno & iniuria affectos videri, neque oportuisse, aut licuisse ob vniuersae Hispaniae vtilitatem ipsos onerari, aut damno affici, longeque iustius fore, vt quae ad vniuersae regionis vtilitatem comparandam, aut necessitatem subleuandam necessaria forent, cum vniuersorum quoque damno & iactura, vt sic singuli leuius onerarentur, compararentur, quandoquidem per indignum esset cum quorundam duntaxat iactura plures vel omnes laetificari aut tueri, esseque contra ius naturae relatum & confirmatum per Iureconsultum in l. secundum naturam. ff. de reg. iu. nisi si reliqui conciues ijs qui damnum fuerant perpessi, aequam compensationem praestarent. Cumque [sect. 31] aurum & argentum quod nostrates ab Indorum regionibus in Hispaniam reportabant, ijsdem ex causis a principibus nostris (data tamen idonea compensatione) acciperetur, id quod & si non omnibus, non tamen paucis noxium erat, dicebam eandem rationem habendam esse. Ad idem tex in c. qui sentit. de regu. iur. lib. 6. vbi per scribentes l. si igitur, ad finem. ff. pro socio. c. rationi, de regu. iur. lib. 6. l. ad instructiones, vbi per Paulum Castrensem. C. de sacrosanct. Ecclesi. l. vnica. §. pro secundo. & §. his ita. C. de cad. tollen. c. translato. vbi plura per Felinum & per Philippum Decium colum. 2. de constitut. per Cornel. & alios in dicto §. pro secundo. & dicto §. his ita. l. 3. §. iudicio contrario. ff. de contr. actione tutelae. Philippus Decius in l. si Ruffinus. colum secunda. C. de milit. testam. Idem Decius & Hieronymus Cagnol. in d. l. secundum naturam: ergo si necessitas vrgebat, vt illis suum adimeretur, Reipublicae citius succurrendae causa, par erat, vt postquam Respublica ab illo periculo & angustia liberata fuisset, ex collationibus conciuium vel ex aerario publico eis suum aurum restitueretur, & ipsi quoque redderent, quod eius loco acceperant. Neque obest l. item si verberatum. cum simil. ff. de rei vendi. vt plene dicemus in secundo Tomo huius Operis c. 1. nam id est ius peculiare Romanorum, quod non ligat reliquas gentes eorum imperio non subiectas, vel illa l. cum simi. ad hunc nostrum sensum trahenda est, ita etiam volunt Plato & Cicero, qui eum refert lib. 1. Officiorum his verbis: Qui Reipublicae praesunt, duo Platonis praecepta teneant, vnum vt vtilitatem ciuium sic tueantur, vt quid quid agant ad eam referant: alterum vt totum corpus Reipublicae curent, ne cum partem aliquam tuentur reliquas deserant. nolunt ergo vt quorundam pernicie alij salui fiant: sed vt omnes exaequo tueantur. # 3 Tertivm Argvmentvm. Qvi [sect. 32] potentior est, is omnibus in rebus & honoribus dignior (secundum Boerium deci. 286. num. 6.) potior sublimior & anteponendus est reliquis. ita Bal. in c. 1. de pace Constan. vers. ego. & in rubr. ff. pro socio, in prin. Fely. in c. 1. de maior. & obed. col. 2. versi. demum. Nicolaus Boerius in tracta. de auth. magni consilij. nu. 133. in add. 1. mag. vers. & certum est. estque communis & vera opinio ex quam plurimorum sententijs nuper referendis. [sect. 33] Potentiorem autem accipere debemus eum, qui potentior est eo tempore quo controuersia vertitur, aut agitatur de eo honore quo de agitur, non autem eum, qui olim potentior fuisset, si hodie quando ea res, isve honor controuertitur minus potens, quam aduersarius est, nam ea qualitas potentiae adiuncta verbo debet intelligi secundum tempus verbi, sicque de praesenti non de praeterita iamque finita potentia. l. in dilectis. §. si extraneus. ff. de noxal. actio. l. miles. ff. de mil. testam. Bart. & alij in l. ex facto. in princ. ff. de vulgari. §. illis autem temporibus. Instit. de mili. testa. l. 1. l. quanquam. l. milites. C. eod. tit. l. Papinianus. §. Papinianus. ff. de inoffic. testa. l. fin. in fine. C. eod. tit. Sed inspecto tempore praesenti nulli omnino, qui non sit rerum inexpertus, desinit esse certum, fixum & indubitatum, plusquam manifestum notorium (& vt tale allegatur) quin potentissimus Hispaniarum Rex ac Dominus noster sit omnibus totius orbis Principibus potentior, ergo reliquis omnibus praeferendus. [sect. 34] Nec ad rem pertinet, quod priscis forte temporibus alij Principes fuissent potentiores, nam nihil frequentius aut vsitatius, quam regna, imperia, principatus, potentatus, monarchias quotidie mutari, fluctuare, augeri, deminui, extingui, nasci, renasci, euanescere, vt quae euanuerint, semel tam pro fabula & vmbra sint, vnde Horatius Odo. 7. lib. 4. sic cecinit: Quo pius Aeneas, quo Tullus diues, & Ancus [sect. 35] Puluis & vmbra sumus. Et Ouidius lib. 3. de Ponto ita ait: Adde quod extinctos vel aqua, vel marte, vel igne, Nulla potest iterum restituisse dies. Et Seneca in Thyeste: Instabile regnum est. Atque idem Seneca in Troade: Quicunque regno fidit, & magna potens Dominatur aula, nec leues metuit Deos, Animumque rebus credulum laetis dedit. Me videat, & te Troia: non vnquam tulit Documenta fors maiora, quam fragili loco Starent superbi, quo lumen euersum cecidit Pollentis Asiae, coelitum egregius labor. Et Manilius lib. 1. Astronomic. Quot post excidium Troiae sunt eruta regna, Quot capti populi, quoties fortuna per orbem Seruitium, imperiumque tulit, varieque reuertit Troianos cineres, in quantum oblita refouit Imperium fatis Asiae, iam Graecia pressa est. Saecula dinumerare piger, quotiesque recurrens Lustraret mundum vario soligneus orbe, Omnia mortali mutantur lege creata. Nec se cognoscunt terrae vertentibus annis Exutas variam faciem per secula gentes. Et [sect. 36] ciuitates praeclaras adeo destructas esse plerasque, vt nihil ex illis praeter nudum nomen remanserit, testatur Ouid. lib. 15. Metam: Sic magna fuit censuque virisque, Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, Hunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas, Et pro diuitijs tumulos ostendit auorum. Clara fuit Sparta, magnae viguere Mycenae, Nec non & Cecropis, nec non Amphionis arces, Vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae. Oc dipodione quid sunt nisi nomina Thebae? Quid Pandoniae restant, nisi nomen, Athenae? Quid. lib. 15. Metamor. Nil equidem durare diu sub imagine eadem Crediderim, sic ad ferrum venistis ab auro Secula, sic toties versa est fortuna locorum. Vidi ego, quod fuerat quondam floridissima tellus, Esse fretum, vidi factas ex aequore terras. Et Ausonius: Monumenta [sect. 37] fatiscunt, Mors etiam saxis nominibusque venit. Curtius [sect. 38] autem lib. 5. vetustas inquit, non opera solum manufacta, sed etiam ipsam naturam paulo exedendo perimit. Seneca in remedijs fortuitorum ad Gallionem eleganter tempus vocat omnium sepulturam, ex Graecis quoque Sophocles in Aiacem: Omnia longum tempus tabe facitque & vrit. Sed & Platonis Distichon est: Aeuum fert omnia, longum tempus nouit mutare Nomen, formam, & naturam, & fortunam. Gregorius Nazianzenus in Distichis sententiosis: Quae enim tempus condidit, & soluet tempus. [sect. 39] Ob hanc sane causam Mythici existimant a Poetis traditum, Saturnum filios suos deuorare solitum, ac eosdem denuo euomere, interpretantes id ad tempus referri oportere, quod Saturni nomine significatur, a quo vicibus cuncta gignantur & absumantur, quae denuo renascantur, vt scriptum reliquit Augustin. de ciui. Dei, lib. 6. cap. 8. Et Propertius Eleg. 9. lib. 2. Magni saepe duces, magni excidere Tyranni, Et Thebae steterant, altaque Troia fuit. Et Ouid. lib. 5. de Trist. Nos quoque floruimus, sed flos fuit ille caducus, Flammaque de stipula nostra breuisque fuit. Et Horat. Oda. 7. lib. 4. Immortalia nesperes monet annus, & almum Quae rapit hora diem. Frigora micescunt Zephyris, ver proterit aestas, Interitura simul. Pomifer autumnus fruges effuderit, & mox Bruma recurrit iners. Et Ouid. lib. 4. de Trist. Saepe etiam lachrymae sunt me scribente profusae, Humidaque est fletu littera facta meo. Corque vetusta meum tanquam noua vulnera norit, Inque sinum mestae labitur imber aquae. Dum vice mutata qui sim, fuerimque recordor, Et tulerit quo me casus, & vnda subit. Idem lib. 15. Metamor. Cuncta fluunt omnisque vagans formatur imago. Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu, Non secus ac flumen: neque enim consistere flumen, Nec leuis hora potest, sed vt vnda impellitur vnda, Vrgeturque eadem veniens, vrgetque priorem. Tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur, E noua sunt semper: non quod fuit ante, relictum est, Fitque quod aut fuerat, momentaque cuncta nouantur. Denique cum nihil vnquam in eodem statu (vt ex authoritatibus supra relatis apparet) permaneat, aut vnquam permanserit permansurúmve sit, ex tempore praeterito praeteritaque potentia ad praesens tempus arguere, praesentemvé ad potentiam omnino commutatam ineptissimum omninoque hominis inexperti esset. Praesertim postquam recessit aurea aetas successeruntque bella iure gentium admissa, quae vt nullus (modo sanus) ignorat, nullum principatum, regnum, imperium, monarchiam manere in eodem statu sinunt. [sect. 40] Vnde Archidamus a Plutarcho lib. 1. apoph. relatus. In Bello Peloponesiaco socij rogantibus quanta pecunia futura esset, satis ac postulantibus, vt tributorum certum modum praescriberent, bellum respondit non quaerit definita, significans postquam bella orbem adoriri coeperunt, nihil esse, foréve vnquam firmum aut immobile. Praesertim cum tam insatiabilis sit principum ambitio. Vt Alex. a Plut. lib. 4. Apoph. relatus & depictus fuerit hunc in modum: [sect. 41] Nam cum Alexander (inquit Plut.) audisset Anaxagoram disserentem innumerabiles esse mundos, illachrymasse dicitur, rogantibus nunquid accidisset lachrymis dignum, an non videor, in quit, merito fieri, qui cum mundi sint innumerabiles, nos nondum vnius domini facti sumus. Quinimo eorum bellorum pleraque iniusta sunt & iniuria. [sect. 42] Vnde Antigonus a Plutarcho eod. lib. relatus, sophistae cuidam librum de iustitia conscriptum porrigenti, desipis, inquit, qui quum me videas alienas vrbes armis vexantem, tamen apud me de iustitia disseris, sensit eos qui ditionis ampliandae, gloriaeúe causa bellum inferunt alienis ciuitatibus, non posse tueri iustitiae leges. [sect. 43] Denique tam propter bella saeuientia incerta redditá est fortuna principatuum, regnorum, imperij, monarchiarum, vt Ouidius lib. 1. de arte Amandi de bello sic cecinerit: Quosque neges vnquam posse iacere cadunt. Tamque huiuscemodi monarchiae & principatus, incerti & mobiles sunt, vt lib. 1. Bellorum ciuilium Lucanus ita modulatus sit: Inuita fatorum series summisque negatum Stare diu. Et Ouidius Epist. consol. ad Liuiam: Nempe per hos etiam fortunae iniuria mores Regnat, & incerta est hic quoque nixa rota. Hic quoque sentitur, ne quid non improba carpat, Saeuit, & iniustum ius sibi vbique facit. Scilicet immunis si luctus vna fuisset Liuia, fortunae regna minora forent. Et Lucanus lib. 2. Belli ciuil. Siue nihil positum est, seu sors incerta vagatur, Fertque refertque vices, & habent mortalia casum Sic subitum quodcunque paras. Et Ouid. lib. 4. de Ponto: Ludit in humanis diuina potentia rebus, Et certam praesens vir habet hora fidem. Et Boetius Metro. 5. lib. 1. Tigris & Euphrates vno se fronte resoluunt, Et mox adiunctis dissociantur aquis. Et Ouidius lib. 3. de Tristibus: Nempe dat, & quodcunque libet fortuna, rapitque: Irus & est subito, qui modo Croesus erat. Item 5. de Tristibus. Passibus ambiguis fortuna volubilis errat, Et manet in nullo certa tenaxque loco. Sed modo laeta manet, vultus modo sumit acerbos, Et tantum constans in leuitate sua est. Nos quoque floruimus: sed flos fuit ille caducus: Flammaque de stipula nostra breuisque fuit. Et Horatius Oda. 34. lib. 1. Hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto Sustulit: hinc possuisse gaudet. Idem Oda. 29. lib. 3. Fortuna saeuo laeta negocio, & Ludum insolentem ludere pertinax, Transmutat incertos honores, Nunc mihi, nunc alij benigna. Et Seneca in Medea: Rapida fortuna, ac leuis Praecepsque regno eripuit, & exilio dedit, Confide regnis, cum leuis magnas opes Huc ferat, & illuc casus. Idem in Octauia: Quid me potens fortuna fallaci mihi Blandita vultu, sorte contentum mea, Alte extulisti? grauius vt reuerem, edita Receptus arce, totque prospicerem metus. Et Boetius Metro. 1. lib. 1. Dum leuibus male fida bonis fortuna faueret, Pene caput tristis merserat hora meum: Nunc quia fallacem mutauit nubila vultum, Protrahit ingratas impia vita moras. Idem Metro. 3. lib. 2. Cum polo Phoebus roseis quadrigis Lucem spargere coeperit. Pallet albentes hebetata vultus Flammis stella prementibus. Cum nemus flatu Zephyri tepenti Vernis irrubuit rosis. Spirat insanum nebulosus Auster, Iam spinis abeat decus. Saepe tranquillo radiat sereno Immotis mare fluctibus: Et idem: Saepe feruentes Aquila procellas Verso concitat aequore. Rara si constat sua forma mundo, Si tantas variat vices. Crede fortunis hominum caducis, Bonis crede fugacibus. Et Manilius lib. 3. Astrono. Idcirco tanta est rerum discordia in aeuo, Et subtexta malis bona sunt lachrymaque sequuntur Vota, nec in cunctis seruat fortuna tenorem: Vsque ad eo permixta fluit, nec permanet vsquam, Amisitque fidem variando cuncta per omnes, Non annis anni, non menses mensibus vsque Conuenient, seque ipse dies aliumque relinquit, Horaque non illi similis producitur horae. Idem lib. 4. Astrono. Quid numerem euersas vrbes, regnumque ruinas, [sect. 44] Inque rogo Croesum, Priamumque in littore truncum, Cuine Troia rogus, quid Xerxem, maius & ipso Naufragium pelago, quid captos agmine reges. Manilius lib. 4. Astrono. Tunc & opes, & regna fluunt, & saepius orta Paupertas, artesque datae, moresque creati, Et vitia & clades, damna & compendia vitae. Nemo caret damno, poterit nec habere negatum, Fortunámue suis in vitam perdere votis, Aut fugere instantem, sors est sua cuique ferenda. At nisi fata darent leges vitaeque necisque, Fugissent ignes Aeneam, Troia sub vno [sect. 45] Non euersa viro, fatis vicisset in ipsis: Aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres. [sect. 46] Romaque sic enata foret, pecudumque magistri In Capitolinos auxissent culmina monteis, Includiúe sua potuisset Iuppiter arce Captus, vel Caput hic orbis foret igne sepulto, [sect. [47]] Vulneribus victor repetisset Mutius vrbem Solus, & oppositis clausisset Horatius armis Pontem, vrbemque simul rupisset foedera virgo. [sect. 48] Tresque sub vnius fratres virtute iacerent, Nulla acies tunc euicit, pendebat ab vno [sect. 49] Roma viro, regnumque orbis sortita iacebat. De Crassi fine sic Ouid. lib. 6. Fasto. Crassus [sect. 50] ad Euphraten Aquilas, natumque, suosque Perdidit, & leto est vltimus ipse datus. Et Lucanus lib. 1. Bel. ciuil. Miserando funere Crassus Assyrias Latio maculauit sanguine carras. De Cresi fine in hunc modum Ouid.[sect. 51] lib. 4. de Ponto: Diuidis audita cui non opulentia Croesi, Nempe tamen vitam captus ab hoste tulit. Ibidem de Dionysij Tyranni fine: [sect. 52] Ille Syracusia modo formidatus in vrbe, Vix humili duram reppulit arte famem. Ibidem lib. 5. de Tristibus de eodem: Vilia qui quondam miseris alimenta negarat, Nunc mendicato pascitur ille cibo. De eodem sic Iuuenalis 10. Saty. Qui dabat olim Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se Continet, atque duas tantum res anxius optat. Idem eadem Satyra de[sect. 53] Hannibalis fine: Expende Hannibalem: quot libras in duce summo Inuenies, hic est quem non capit Aphrica Mauro Perfusa Oceano, Niloque admota tepenti. Rursus ad Aethiopum populos, altosque Elephantes, Additur imperijs Hispania, Pyrenaeum Transilit: opposuit natura alpemque, niuemque, Diduxit scopulos, & montem rupit aceto. Iam tenet Italicum, tamen vltra pergere tendit, Actum (inquit) nihil est, ni Poeno milite portas Frangimus, & media vexillum pono Suburra. O qualis facies & quali digna tabella, Cum Getula ducem portaret bellua luscum. Exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem, Nempe, & in exilium praeceps abit, atque ibi magnus Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, Donec Bithyno libeat iugulare Tyranno. Sic & Manilius lib. 4. Astrono. [sect. 54] Quid referam Cannas, admotaque moenibus arma, Varronemque pigrum, magnum quod viuere posset, Postque tuas Trasimene lacus Fabiumque morantem Accepisse iugum victas Carthaginis arces, Spectatur Hannibalem nostris cecidisse cathenis, Exiliumque cogi furtiua morte luisse. Et etiam de Marij fine, qui septies Cons. fuit, sic Ouidius lib. 4. de Ponto: Ille Iugurthino clauis Cymbroque triumpho, [sect. 55] Quo victrix toties consule Roma fuit. In coeno Marius iacuit, cannaque palustri, Pertulit & tanto multa pudenda viro. De Pompeij Magni fine sic Ouid. lib. 4. de Ponto: Quid fuerat Magno maius, tamen ille rogauit [sect. 56] Submissa fugiens voce clientis opem. Cuique viro totus terrarum paruit orbis, Indignus effectus omnibus ipse magis. Item Iuuenalis Satyra 10. Prouida Pompeio dederat Campania febres Optandas, sed multae vrbes, & publica vota Vicerunt, igitur fortuna ipsius, & vrbis Seruatum victo caput abstulit: hoc cruciatu Lentulus, haec poena caruit, ceciditque Cethegus [sect. 57] Integer, & iacuit Catilina cadauere toto. Manilius item lib. 4. Astrono. Quis te Niliaco periturum littore Magne Post victas Mithridatis opes pelagusque receptum, Et tres emenso meritos ex orbe triumphos. Cumque etiam posses alium componere magnum Crescere, vt corpus sepeliret naufragus ignis. Et collecta rogum facerent fragmenta carinae. Quis tantum mutare potest sine nomine fati? Et similiter de Caesaris miserabili fine haec Manilius lib. 4. Astrono. Ille etiam coelo genitus, coeloque receptus, [sect. 58] Cum bene compositis victor ciuilibus armis Iura togae regeret, toties praedicta cauere Vulnera non potuit, toto spectante Senatu Indicium dextra retinens, nomenque cruore Deleuit proprio, possent vt vincere fata. De Priami fine miserabili Iuuenal. Saty. 10. Incolumi Troia Priamus venisset ad vmbras [sect. 59] Assarici magnis solemnibus, Hectore funus Portante, ac reliquis fratrum ceruicibus, inter Iliadum lachrymas, vt primos edere planctus Cassandra inciperet, scissaque Polyxena palla. Si foret extinctus diuerso tempore, quo iam Coeperat audaceis Paris aedificare carinas. Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit Euersa, & flammis Asiam, ferroque cadentem. Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara, Et ruit ante aram summi Iouis, vt vetulus bos, Qui domini cultris tenue & miserabile collum Praebet, ab ingrato iam fastiditus aratro. Exitus ille vtcunque hominis. Seneca in Troade de eodem: Ille tot Regnum parens Caret sepulchro Priamus, & flamma indiget Ardente Troia. Manilius lib. 4. Astrono. Quid numerem euersas vrbes regnumque ruinas, Inque rogo Croesum Priamumque in littore truncum, Cui nunc Troia rogus. De Rufini interitu Claudia. lib. 2. in Rufi. Vnus per medios audendi pronior ense Prosilit eiecto, dictisque & vulnere toruus Appetit, ac Stichio, quem ictas pellere dextra Referit, hoc absens inuadit viscera ferro Sic fatus: meritoque latus transuerberat ictu Foelix illa manus, talem quae prima cruorem Hauserit, & fessi poenam libauerit orbis. Mox omnes fodiunt hastis, artusque nefandos Dilaniant, vno tot corpore pila tepescunt. Et non infecto puduit mucrone reuerti, Hi vultus auidos, & adhuc spirantia vellunt Lumina, truncatos alij rapuere lacertos: Amputat ille pedes, humerumque quatit ille solutis Nexibus, hic fracti reserat curuamina dorsi: Hic iecur, hic cordis fibras, hic caudit anhelas Pulmonis latebras, spatium non inuenit ira. De Xerxis exercitu ac fine, Iuuenal. 10. Satyra in hunc modum scribit: Creditur olim Velificatus Athos, & quidquid Graecia mendax Audet in Historia, cum stratum classibus ijsdem, Suppositumque rotis solidum mare, credimus altos Defecisse amneis, epotaque flumina Medo Prandente, & madidis cantat quae Sostratus alis. Ille tamen qualis redijt Salamine relicta, In Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis Barbarus Aeolio nunquam hoc in carcere passos, Ipsum compedibus, qui vinxerat Ennosigaeum? Mitius id sane, quod & non & stigmate dignum Credidit, huic quisquam vellet seruire deorum? Sed qualis redijt? nempe vna naue cruentis Fluctibus, ac tarda per densa cadauera prora. Has toties optata exegit gloria poenas. Iuuenalis Satyra 10. Festino [sect. 60] ad nostros, & regem transeo Ponti, Et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis Respicere ad longae iussit spatia vltima vitae. [sect. 61] Nec hinc longe abest quod egregius Epaminonda a Plutarcho Apoph. lib. 5. relatus, interrogatus quem arbitraretur ducem praestantissimum, seipsúmne, an Chabriam, an forte Phicratem, id, inquit, iudicatu difficile est donec viuimus, alludens ad illud Solonis, neminem ante obitum beatum dicendum, quandiu enim viuit homo, potest & ad meliora proficere, & ad deteriora degenerare. Quia, vt non semel admonuimus, nihil mansit, manebitue vnquam sub imagine eadem. Praesertim in principatibus & monarchijs, quae huiuscemodi mutationibus, & volubilis fortunae rotis reliquis rebus humanis procliuiores sunt: vt apparet ex supra relatis historijs, Marij Pompei Magni, Iulij Caesaris, Marci Antonij, Hannibalis, Crassi, Croesi, Rufini, Iri, Xerxis, Cassandrae, Polyxenae, Paridis, Aeneae, Luculli, Anci, Archidami, Alexandri Magni, Antigoni, Romuli, Remi, Mutij, Horatij, Tergeminorum Fratrum, Dionysij, Varronis, Fabij Lentuli, Cethegi, Catilinae, Troiae Priami, Spartae Mycenarum, Cecropis arcium Amphionis, Thebarum, Athenarum, Carthaginis, & similium, tam Ducum, Principum, Imperatorum, quam vrbium & Monarchiarum. Quae omnia eo pertinent, vt potentia praeterita. Tamque finita ad viuae stantis praesentisque potentiae congressum, [sect. 62] longe impar sit, sicque cum ea minime conferenda, nisi ineptiremur ad imaginem Orlandi, qui (teste Ariosto) cum fureret, equamque, qua vehebatur, nimia agitatione necasset, offendit hominem quendam equitantem, quaesiuitque ab eo, an vellet equum suum viuum pro equa sua mortua permutare, cui ipsius insaniam ore pleno ridenti, Orlandus strenui mercatoris de more ait, suam equam optimam pulchramque esse, omnique vitio carentem, nisi quod mortua erat. Non huic absimilis mihi videretur, qui de potentia praeterita & finita ad praesentem, quae ex confessione omnium inspecto praesenti statu, maior esset, arguere vellet. [sect. 63] Quinimo si quis Princeps, aut si qua ciuitas ad potentiam, opes & diuitias praeteritas, etiam semel amissas & extinctas reuerteretur, non tam prior potestas, quam alia noua & diuersa, quae modo nasceretur denuo, aut renasceretur, videretur: argum. text. egregij in l. si seruus legatus. §. si. ff. de adim. lega. ibi, nouus homo esse videtur (nisi in casu speciali, de quo in l. filio, quem pater. ff. de lib. & posthu. vbi multa per Ias. post alios) res enim semel extincta aut finita suscitari non potest. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verb. oblig. vbi multa per Doct. l. qui res. §. aream. ff. de soluti. §. 1. Instit. de inut. stipula. [sect. 64] Adeo vt postquam Lazarus miraculose suscitauit, non idem homo qui ante erat, sed nouus homo esse videretur. sicque nec vxorem nec bona recuperasset, vt tradunt Doct. in dictis locis. & per Glo. & Doct. in l. nam ad ea, cum l. seq. ff. de legibus. Ad huius tamen rei definitionem praefari oportet circa animarum immortalitatem, & resurrectionem, varias fuisse antiquorum sententias, alijs animas esse mortales, non secus quam corpora existimantibus, cuius sententiae fuisse videntur forte ij, qui Lazarum vxorem & bona non recuperaturum scripserunt. [sect. 65] Alij vero arbitrabantur animas esse aeternas, & prioris quidem sententiae (alijs non tanti nominis praetermissis) fuisse intelliguntur, Horatius, & Lucanus, & Seneca, & Ouidius, & Lucretius, & Ennius, & Socrates, & Plinius, & Diagoras, & similes, vnde Horatius Oda. 7. lib. 4. sic cecinit: Cum semel occideris, & de te splendida Minos Fecerit arbitria. Non te Torquate genus, non te facundia, non te Restituet pietas. Infernis neque enim tenebris Diana pudicum Liberat Hippolytum. Non Lethaea valet Theseus abrumpere charo Vincula Perithoo. Et Lucanus bell. ciuil. lib. sic modulatur: Nequeunt animam sibi reddere fata, Consumpto iam iure semel. Et Seneca in Hippolyto sic scriptum reliquit: Non vnquam amplius Conuexa tetigit supra, qui mersus semel Adijt silentem nocte perpetua domum. Et Ouidius lib. 3. de Trist. Adde quod extinctos, vel aqua, vel mare, vel igne, Nulla potest iterum restituisse dies. Et Lucretius lib. 3. de rerum natura: Praeterea gigni pariter cum corpore, & vna Crescere sentimus, pariterque senescere mentem. Nam velut infirmo pueri, teneroque vagantur Corpore, sic animi sequitur sententia tempus. Inde vbi robustis adoleuit viribus aetas, Consilium quoque maius & auctior est animi vis. Post vbi iam validis, quassatum est viribus aeui Corpus, obtusis ceciderunt viribus artus: Claudicat ingenium, delirat linguaque mensque: Omnia deficiunt, atque vno tempore desunt. Quapropter fateare necesse est, quae fuit ante Interijsse, & quae nunc est, nunc esse creatam. Huius [sect. 66] quoque sententiae fuerunt Vasmothei, teste beato Clemente Romano, constit. Aposto. lib. 6. cap. 6. ijque (inquit) animae immortalitarem negant. Quibus etiam proxime accedebant Saducaei, qui secum dum eundem ibi mortuorum resurrectionem negabant.[sect. 67] Socrates quoque his adstipulari videtur, qui (vt referunt Cicero lib. 2. & Plutarchus lib. 3. Apoph.) Cum iam tempus vrgeret moriendi, rogatus a Critone, quomodo sepeliri vellet, multam (inquit) o amici operam frustra consumpsi, Critoni enim nostro nondum persuasi me hinc euolaturum, neque quicquam mei relicturum, verum tamen, o Crito, si me asse qui poteris, aut sicubi nactus eris, vt tibi videtur, sepelito, sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur. Sentit Socrates animum esse hominem, corpus nihil aliud esse, quam animi vel organum vel domicilium, eoque stulte facere illos, qui soliciti sunt, quomodo sepeliantur, sensitque viuentium neminem praemorientem amicum assecuturum, quasi alia vita non sit, vbi mortales conueniant. Et Seneca in Troade: Haec omnes petimus fata, nec amplius Iuratos Superis qui tetigit lacus, Vsquam est: vt calidis fumus abignibus Vanescit per spacium breue sordidus: Vt nubes grauidas, quas modo vidimus, Arcto Boreae dissipat impetus: Sic hic, quo regimur, spiritus effluet, [sect. 68] Post mortem nihil est, ipsaque mors nihil. Velocis spacij meta nouissima. Spem ponant auidi, soliciti metum. Quaeris quo iaceas post obitum loco? [sect. 69] Quo non nata iacent, Tempus nos auidum deuorat, & chaos. Mors indiuidua est noxia corpori, [sect. 70] Nec parcens animae, &c. Lucretius 1. de nat. rerum. Ennius aeternis exponit versibus, edens, Quod neque permaneant animae, neque corpora nostra. [sect. 71] Neque isthinc longe abest sententia Diagorae, relata a Cicerone Apop. lib. 2. Ipse enim Diagoras, cum Samothraciam venisset, Atheos ille qui dicitur, atque ei quidem amicus, tu qui Deos putas humana negligere, nonne animaduertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint, in portumque salui peruenerint. ita fit, inquit, illi enim nunquam picti sunt, qui naufragium fecerunt, in marique perierunt. Itemque cum ei nauiganti victores aduersa tempestate timidi & perterriti dicerent, non iniuria sibi illud accidere, qui illum in eandem nauem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantes, quaesiuitque, num etiam in ijs nauibus Diagoram vehi crederent. 3. de nat. Deorum ita Cicero scriptum reliquit. Istorum autem omnium sententiae, vt a pietate remotae, per quam plures, & potissimum per veram Catholicamque doctrinam repudiatae sunt, vt prope edocebimur. Fuit, vt iam meminimus, altera sententia existimantium animas esse immortales, quae etiam tam variat, vt quadripartita inueniatur: nonnulli enim intellexerunt, omnes hominum animas ab coelo descendisse, ad aetheraque euolaturas ac reuersuras. Alij sentiunt omnes humani generis animas ad inferos descensuras, eorumque sedes subituras. Tertij disserebant, iustorum animas ad aethera redituras, iniustorum vero in Flegethontis vndis perituras. Alij vaticinati sunt, animas omnium mortalium aethernas esse, non tamen ad coelos euolaturas, aut infernorum aedes subituras, sed in hoc eodem orbe permanentes in alia animalium corpora migraturas. Vltimi contendunt, bonorum animas ad campos Elysios ituras, malorum vero ad impia Tartara: sicque hi quasi paradysum terrenale bonis constituunt. Vnde Manilius lib. 4. Astronom.[sect. 72] prioris sp. author ait: An dubium est habitare Deum sub pectore nostro, In coelumque redire animas, coeloque venire? Vtque sit ex omni constructus corpore mundus, Aetheris atque ignis summi, terraeque, marisque Spiritum & in toto rapidum qui iusta gubernat: Sic esse in nobis terrenae corpora sortis, Sanguineasque animas animi, qui cuncta gubernat, Dispensatque hominem, quid mirum noscere mundum Si possunt homines, quibus est & mundus in ipsis. Exemplumque Dei quisque est, & in imagine parua, An quoquam genitos, nisi coelo credere fas est Esse homines? Et Valerius Flaccus lib. 3. Argonauticom. morantes. Exire hinc animas, redituraque semina coelo. Et Silius Italic. lib. 15. belli punici: Cui ratio & magnae coelestia semina mentes Munere sunt concessa Deum, mortalibus alti Quantum coelicolae tantundem animalibus isti Praecellunt cunctis, tribuit nanque ipsa minores Hos terris natura Deos. Boetius Metro. 9. lib. 5. Tu causis animas paribus, vitasque minores Prouehis, & leuibus sublimes curribus aptas, In coelum terramque seris, quas lege benigna Ad te conuersas reduci facis igne reuerti. [sect. 73] Istorum sententiae aliquantulum accedit opinio eorum qui existimant, igneas esse animas, a coeloque descendisse. Primum, quia ignis petit sursum, & sic coelum, non autem deorsum, vt sunt inferna loca: animas autem igneas esse edocemur ex locis supra memoratis. Et voluit Virgilius 6. Aeneid. igneus est ollis vigor & coelestis origo. Et Paulinus ad Ausonium: Mens quippe lapsis quae super est artibus, De stirpe durat coeliti. Et Iuuen. Satyr. 15. Sensum a coelesti demissum traximus arce. Et Boetius Metro. 6. lib. 3. Hic clausit membris animos Celsa sede petitos. Mortales igitur cunctos Edit nobile genus. Lucretius sibi contrarius 2. de natura rerum: Et quod missum est ex aetheris oris, Id rursum coelesti stellantia templa receptant. Et pro istorum sententia facit, quod quaeque res ad suam appetit ac properat originem reuerti. Vnde Boetius sic modulatur: Repetunt proprios quaeque recursus, Reddituque suo singula gaudent. Et res facile reuertitur ad suam naturam. l. si vnus. §. pactus ne peteret, vbi multa per DD. ff. de pact. Et Horatius lib. 1. Epist. Naturam expellas furca, tamen vsque recurrit. Ergo procliuus est, vt animae a coelo venientes illuc reuertantur, sicque ad suam originem, praesertim cum sint volucris leuisque materiae (hoc est, igneae) quae non potest non astra petere. Et his adstipulatur, quod ex confessione omnium, quos iam retulimus, nuperque referemus animorum materia ignea est, a coeloque descendit, nec cum ab mortalibus corporibus euolant animae, intereunt, teste Ouidio lib. 15. Metamor. qui sic cecinit: Omnia mutantur, nihil interit: errat, & illuc Huc venit, hinc illuc. Et rursum ibidem ait: Cum sint huc forsitan illa Haec translata illuc, summa tamen omnia constant. Cum ergo animae a corporibus euolantes non intereant, nec pereant, cumque quaeque res suam naturam (id est, originem) reddere properet: consentaneum esse videtur animos ad coelum, vnde descenderunt, reuerti. [sect. 74] In secunda autem sententia existimantium omnes animas infernas ad vmbras properare, simul ac a corporibus liberantur, fuisse videtur Anaxagoras relatus a Cice. Apoph. lib. 2. is enim quaerentibus amicis vellet ne clazomenas in patriam si quid accidisset referri, nihil necesse est, inquit, vndique enim ad inferos tantundem viae est. Significans omnes animas eodem festinare, aliter enim si sentiret animarum quasdam infernas ad sedes, quasdam vero ad supernas migraturas, non dixisset tantundem viae esse. Huic etiam sententiae videtur accedere Socrates á Plutarcho relatus Apoph. lib. 3. Ibidem Socrates (inquit Plutarchus) dicere [sect. 75] solebat, mortem similem esse profundo somno, ergo vt somno durante animae dormientium omnium diuersa ad loca non properant, ita ille significare voluit, postquam a corporibus humanis decessissent diuersa ad loca non migraturas. In tertia sententia vt boni aethereas ad sedes, mali vero Flegethontis ad vndas ituri sint, postquam a corporibus humanis liberati fuerint, fuit idem Socrates in hoc sibi contrarius, vt de ipso loquens refert Cicero lib. 1. Tuscul. & rursus apoph. lib. 2. sic inquiens: Duae sunt viae, duplicesque cursus animorum e corpore exeuntium. nam qui se vitijs humanis contaminarunt, & totos libidinibus se tradiderunt, ijs deuium quoddam iter est seclusum a concilio Deorum: qui autem se integros castosque seruarunt, quibusque fuit minima cum corporibus contagio, suntque in corporibus humanis vitam imitati Deorum, ijs ad illos, a quibus sunt profecti, facile patet redditus. Et Cicero 2. de legi. ait, omnium animi immortales sunt, sed bonorum fortiumque diuini. Et rursum pro Cayo ait, bonorum virorum mentes mihi diuinae atque aeternae videntur, & ex hominum vita ad Deorum religionem sanctimoniamque migrare. Et in somno Scipionis ait, sic habeto te non esse mortalem, sed corpus hoc. Et pro Sextio ait, corpus hoc est mortale, animi vero motus sempiterni. Et Propter. lib 4. eleg. ait: Sunt aliquid manes, letum non omnia finit, Lucidaque euictos effugit vmbra rogos. Quarta sententia fuit existimantium animos immortales, ab humanis corporibus euolantes in diuersa animalium brutorum corpora, (qualia sunt terrestrium, volatilium, & aquatilium) migraturos, id quod sensisse videtur Socrates in loco proxime allegato, dum scripsit, mortem esse similem diutinae peregrinationi, nam vt peregrinus errans, vagus & varians per varias mundi regiones migrat, ac remigrat, ita significauit animos a corporibus exeuntes per varia aliorum animalium corpora meaturos, & huius sententiae fuit Ouidius & Tibullus & Claudianus. Vnde Ouid. lib. 15. Metamorph. Carent [sect. 76] animae, semperque priore relicta Sede, nouis domibus viuunt, habitantque receptae. Ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli Panthoides Euphorbus eram. Ibidem inque ferinas: Possumus ire domos, pecudumque in corpora condi, Corpora quae possunt animas habuisse parentum, Aut fratrum, aut aliquo iunctorum foedere nobis, Aut hominum certe. Tibullus 4. Eleg. lib. Quin etiam, mea tunc tumulus cum texerit ossa, Seu matura dies fato properat mihi mortem, Longa manet seu vita, tamen mutata figura, Seu me finget equum rigidos percurrere campos Doctum, seu tardi pecoris sim gloria taurus, Siue ego per liquidum volucris vehar aera pennis, In quemcunque hominem me longa receperit aetas, Incoeptis de te subtexam carmina chartis. Claudianus 1. de raptu Proserpinae: Quos vbi per varios annos, per mille figuras, Egit Lethaeo purgatos flumine, tandem Rursus ad humanae reuocat primordia vitae. Virgilius Ecloga 4. Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, Quae tentare Tethyn ratibus, quae cingere muris Oppida, quae iubeant telluri infundere sulcos. Alter erit dum Tiphys, & alter quae vehat Argo Delectos Heroas: erunt etiam altera bella, Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Idem Virgil. lib. 6. Aeneid. Et pauci laeta arua tenemus: Donec longa dies perfecto temporis orbe Concretam exemit labem: purumque reliquit Aethereum sensum, atque aurae simplicis ignem. Has omnes, vbi mille rotam voluere per annos Lethaeum ad fluuium, Deus euocat agmine magno: Scilicet immemores, supra vt conuexa reuisant, Rursus & incipiant in corpora velle reuerti. Et Virgilius 6. Aeneid. Aeneae verba ad patrem, sic scripsit: Da iungere dextras, Da genitor?: teque amplexu ne subtrahe nostro. Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat. Ter conatus ibi collo dare brachia circum: Ter frustra comprensa manus effugit imago Par leuibus ventis, volucrique simillima somno. Et Ouidius lib. 8. Metamor. Inque leues abijt paulatim spiritus auras. Et Sillius Italicus lib. 13. bel. pu. His alacer colla amplexu materna petebat, Vmbraque ter frustra per inane petita fefellit. Et Boetius Metro. 10. lib. 3. Hoc quidquid placet, excitatque mentes, Infimis tellus aluit cauernis. Splendor quo regitur, vigetque coelum, Vitat obscuras animae ruinas. Et idem Metro. 1. lib. 4. Huc si te reducem referat via, Quam nunc requiris immemor, Hic, dices, memini patria est mihi, Hinc ortus, hic sistam gradum. Et etiam quinta sententia existimantium impiorum animos tartara impia, piorum vero campos Elyseos petituros, quae opinio ab ea, de qua supra tertio loco mentionem habuimus, non differt quo ad impiorum, sed tantum quo ad animos piorum, quibus quasi terrenum non coelestem paradisum videtur designare, & huius sententiae esse videtur Virgilius 6. Aeneid. Hic locus est, partes vbi se via find it in ambas: Dextera, quae dictis magni sub moenia tendit: Hac iter Elysium nobis: At leua malorum Exercet poenas, & ad impia Tartara mittit. Ibidem: Exinde per amplum Mittimur Elysium, & pauci laeta arua tenemus. Lucanus lib. 31. bel. ciuil. Sedibus Elysijs, campoque expulsa piorum, Ad stygias, inquit, tenebras, manesque nocentes Post bellum ciuile trahor. Lucret. 2. de Natura rerum: Et quod missum est ex aetheris oris, Id rursum coeli stellantia templa receptant. Martial. 12. Epigram. Accipient olim cum te loca laeta piorum. Non erit in stygia notior vmbra domo. Sillius Italicus lib. 2. Bel. pu. At vos sydereae, quas nulla aequauerit aetas, Ite decus terrarum animae, venerabile vulgus Elysium, & castas sedes decorate piorum. Idem lib. 10. bel. pu. Haec Libys, atque repens crepitantibus vndique flammis Aethereas anima exultans euasit in auras. Idem 13. bel. pun. Tum seducta loco, & laxata lucida nocte Claustra nitent, quae secreti per limitis vmbram Elysios ducunt campos, hic turba piorum Nec stygio in regno, coeli nec posta sub axe, Verum vltra Oceanum, &c. Idem 15. lib. At queis seruatus seminis ortus, Coeli porta patet. Statius lib. 10. Thebai: Dant clara meanti Astra locum. Idem lib. 5. Syluarum: Parce precor lachrymis, saeuo nec concute planctu Pectora, ne crucia fugientem coniugis vmbram. Sic ego nec furias, nec deteriora videbo Tartara, & Elysias foelix admittat ad oras. Manilius lib. 2. Astrono. Nostra loquar, nulli vatum debebimus orsa Nec furtum, sed opus veniet, soloque volamus In coelum curru, propria rate pellimus vndas. Horum sententiae etiam accedere videntur Saducaei, qui (secundum Clementem Romanum const. apost. lib. 6. c. 6.) resurrectionem mortuorum quo ad corpora negabant. Denique cum verissima catholicorum sententia (quae cum ea quam, supra tertio loco retulimus eadem est) edoceamur piorum animas aethereas ad sedes euolaturas, impiorum vero impia tartara subituras, quumque contrariae sententiae procedant naturaliter duntaxat quatenus ijs quos supra retulimus, & omnes Epicurei, & Stoici, resurrectionem defunctorum negant, nam corruptum semel idem numero resurgere ac resumi nequit naturaliter, sed supernaturaliter, proculdubio id potest per Deum Opt. Max. fieri, quod illos latuit. Quum ergo haec omnia ita sint, quod attinet ad quaestionem de Lazaro resuscitante (vt e diuerticulo ad viam redeamus) vt ille & vxorem si quam habebat, & bono sua recuperaret, tenendum esset: quia id magis ad veram & catholicam sententiam, qua edocemur, animas esse immortales, accedit, sicque cum ille idem homo qui antea erat, videretur, non est cursibi sua denegarentur, non magis quam cuidam e somno surgenti. # 4 Argvmentvm Qvartvm. Divitiae [sect. 77] & opes pariunt potentiam, potentia autem dignitatem & iustam praelationem, vt proxime admonuimus, in qua Princeps noster reliquos omnes antecellere non semel edocti sumus. [sect. 78] Quod autem diuitiae & opes pariant potentiam, adeo verum est, vt illinc descendere summam potestatem Ouid. author sit, qui cecinit: Iuppiter admonitus nihil esse potentius auro. Et Lucretius lib. 5. de Natura rerum ait: Aurumque repertum Quod facile & validis, & pulchris dempsit honorem. Diuitioris enim sectam plerique sequuntur Quamlibet & fortes, & pulchro corpore creti. Petronius Arbiter in Satyr. Quisquis habet nummos secura nauiget aura, Fortunamque suo temperet arbitrio. Vxorem ducat Danaen, ipsumque licebit Achrisium certo credere quod Danaen. Carmina componat, declamet, concrepet, omneis Et peragat caussas, sitque Catone prior. Iuris consultus paret, non paret habento Atque esto quid quid Seruius & Labeo. Multa loquor, quid vis nummis praesentibus opta Et veniet clausum possidet arca Iouem. Horatius Satyr. 3. lib. 2. Omnis enim res, Virtus, fama, decus, diuina, humanaque pulchris Diuitijs parent: quas qui construxerit, ille Clarus erit, fortis, iustus, sapiens, etiam & rex, Et quidquid volet. Hoc veluti virtute paratum Sperabit magnae laudi fore. Et Plautus in Sticho: Nam hoc tu facito cogites, vt cuique homini rex parata est Firmi amici sunt: si res lassa labant, itidem amici Res amicos inuenit. (collabescunt. Et Ouidius ad Pisonem: Sed lateri nullus comitem circundare quaerit, Quem dat purus amor, sed quem tulit impia merces. Et Petronius Arbiter in Fragment. Cum fortuna manet, vultum seruatis amici, Cum cecidit, turpi vertitis ora fuga. Et Ouidius lib. 2. de Ponto: Turpe quidem dictu, sed si modo vera fatemur, Vulgus amicitias vtilitate probat. Et Ouidius ipse 2. de Ponto: Turpe sequi casum, & fortunae accedere amicum Et, nisi sit foelix, esse negare suum. Vides ergo [sect. 79] vt qui maiores diuitias, redditus, & prouentus, ac opes habet, is potentior intelligatur, nec dubium est, quin per hoc dignior & nobilior habeatur, vt per Nicolaum Boerium decisi. 286. Magister Ioannes num. 8. versi. tunc si quaeratur. quae sit maior dignitas. nam maior inquit is dicitur, qui plurimum potest, id quod & tenent alij in superiore fundamento relati. Sed potentissimum Regem ac Dominum nostrum reliquis omnibus Principibus longe ditiorem ac opulentiorem esse nullus ignorat: ergo ijs praeferendus. # 5 Argvmentvm Qvintvm. [sect. 80] EX modo mensuráve emolumenti administrantium colligitur quanta, qualísve sit eius dignitas, aut eminentia. l. nemo, ad finem. C. de offi. ma. offi. dum ait, is gradus caeteros antecellat, quem stipendia merent anteire. & ibi tradunt Doct. & Nicolaus Boerius de auth. mag. consi. add. 1. mag. num. 28. versi. & ex praemij quantitate. Ad idem c. offi. 59. distin. & l. 1. C. de agentibus in rebus. lib. 12. ibi, sed is qui ordine stipendiorum. Ad idem l. iubemus. 2. c. de eroga. mil. ann. lib. 10. Et quilibet secundum dignitatem suam eget alimentis, vestimentis, & reliquis ad vitam necessarijs, & consequenter stipendia & emolumenta ministerij & administrationis ad eandem mensuram sunt aptanda dignitatis, sicque & de dignitate ad emolumenta & de emolumentis ad dignitatem metiendam & conijciendam legitimum erit & ciuile argumentum. l. sed & si quid. §. sufficienter. ff. de vsufr. notant glo. 1. & ibi scribentes in c. quia nonnulli, de cleri. non. resid. & vt maior in ordine debet esse potior in percipienda portione. c. statuimus, de maio. & obe. c. vlt. de consti. resque ecclesiarum pro meritis personarum & qualitatibus sunt distribuendae. c. consuluit 74. distin. c. fi. 1. q. 2. & 12. q. 2. c. Vulteranae. ita & qui in percipienda portione potior est, in quam, emolumento capiendo, is sane & in dignitate vt potior intelligatur par est: arg. l. 1. ff. de offi. eius cui mand. est iurisd. & huic rei etiam accedit vulgi & populare iudicium, vt colligitur ex glo. celebri. per tex. ibi. in l. item apud labeonem. §. si quis virgines. ff. de iniur. Paris de Pureo de Syndi. versi. nuncius. c. 1. per Speculatorem tit. de aduo. §. sequitur, per Nicol. Boer. vbi supra nu. 150. & ex ipso praemio quod accipit, colligitur virtus & prolatus cuiusque. l. 1. ff. de iust. & iure, ibi, bonos non solum metu poenarum, verum praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes. [sect. 81] Vnde duabus potissimum rebus Respublicas contineri Philosophi tradiderunt, poena & praemio. [sect. 82] Vnde Lisander etiam a Plutar. Apoph. lib. 1. relatus interroganti Persae, quam Rempub. maxime probaret: eam, inquit, in qua fortibus viris ac meticulosis congrua vtrisque redduntur. sensit virtutem inuitari praemijs, ignauos excitari ignominia. nimirum hoc est, quod apud Homerum stomachatur Achilles idem honoris haberi ignauis ac fortibus, ea sententia non solum habet locum in Repub. verum etiam in priuatis familijs: sunt enim haec duo praecipua ad conseruandam cuiuslibet gregis disciplinam. honos enim non solum alit artes, vt habet prouerbium, verum etiam virtutem. Nec tam refert monarchia sit, an Aristocratia, an Democratia, an aliqua Reipub. forma ex his temperata, quam vt in quacunque gubernatione discrimen habeatur publicum inter viros vtiles Reipub. & alios duntaxat sibi viuentes. nam [sect. 83] Deus Opt. Max. iuxta mensuram virtutis praemium solet cuique elargiri. Vnde Plautus in capt. Est profecto Deus, qui quae nos gerimus auditque, & videt. Bene merenti, bene profuerit, male merenti par erit. Ouid. lib. 2. Fasto. Dij pia facta vident: astris delphina recepit Iuppiter, & stellas iussit habere nouem. Virgil. lib. 6. Aeneid. Pauci quos aequus amauit Iuppiter, aut ardens euexit ad aethera virtus. Ibidem: Pauci laeta arua tenemus. Denique vulgus quoque iuxta praemium & compendium seu emolumentum, quod inde descendit, vnamquam que rem eiusque dignitatem probare solet, vel improbare. Vnde Ouidius lib. 2. de Ponto sic cecinit: [sect. 84] Turpe quidem dictu, sed si modo vera fatemur, Vulgus amicitias vtilitate probat. Cura, quid expediat, prior est, quam quid sit honestum. Et cum fortuna statque caditque fides. Nec facile inuenies multis de millibus vnum, Virtutem pretium qui putet esse sui. Ipse decor recti, facti si praemia desint, Non mouet, & gratis poenitet esse probum. Nil nisi quod prodest charum est. en, detrahe menti Spem fructus auidae, nemo petendus erit. At reditus iam quisque suos amat, & sibi quid sit Vtile, sollicitis computat articulis. Cum ergo potentissimus Hispaniarum Rex longe a Deo Optimo Maximo amplioribus emolumentis censibusque quam vllus alius mundi totius Principum sit honestatus, donatus, decoratus (vt omnibus notum & plusquam manifestum est) par est, vt reliquis omnibus orbis Principibus dignior sublimiorque intelligatur. # 6 Argvmentvm Sextvm. Ille [sect. 85] demum maior, dignior & excellentior est, quem generaliter homines maiorem ac digniorem esse existimant, ita probat tex. in l. Athletas. in prin. vers. Celsus. ff. de his, qui nota. infami. tenet in specie Nicolaus Boerius deci. 286. nu. 9. versi. item illa est maior dignitas, sentit Alex. quem ipse allegat in consilio 142. viso processu causae, lib. 6. per Beatum Anto. in simili in sua summa, par. 3. titu. 15. c. 1. §. 11. Ioannes de Selua de benefici. par. 1. q. 2. & in simili est decisio Rotae 451. in nouis versi. ego vero dicebam. vbi sic dicitur, ego vero dicebam, quod super hac maioritate seu principalitate recurrendum est ad consuetudinem generalem, vox enim populi vox Dei est, secundum Dominicum Sotum de iust. & iur. lib. 5. q. 1. art. 6. Nec dubium est quin ex plerisque hominum sententijs, ille qui rerum opulentia & affluentia, atque per hoc etiam potentia reliquos praecellit, maior & dignior iudicetur, vt testatur Lucretius lib. 5. de natura rerum, dum ait: Aurumque repertum Quod facile & validis, & pulchris dempsit honorem. Ditioris enim sectam plerumque sequuntur Quamlibet & validis, & pulchro corpore creti. Denique [sect. 86] vt reliqua omnia ita & hoc scite, & prudenter Cicero nobis exhibuit, dum lib. 3. Tusc. ait, max. magister populus: & rursus idem Cicero pro Roscio ait, sic est vulgus, ex opinione multa aestimat. & rursus 2. Tus. fama & multitudinis iudicio mouentur homines, vt id honestum putent, quod a multitudine laudatur. & rursus 2. de legibus ait, nos vulgi opinionibus rapimur. Vnde Ioan. Boemus non inscite in lib. de moribus gentium ait, Multis in rebus turpe & honestum non tam natura quam hominum distingui moribus & sententijs, vt multis exemplis nos quoque disseruimus lib. 2. de succe. crea. §. 15. his fere verbis: nonne flagitium adulterij, quod apud nos teterrimum est, apud Persas impunitum, quinimo non solum tolerabile, sed etiam irreprehensibile ac inculpatum erat. Et vilissimum furandi flagitium, nonne similiter apud Lacedaemonas inculpatum erat, vt Aeneas Siluius postea summus Pontifex, Pius secundus nomine, testatur, quinimo nefandum flagitium (supra omnia scelera detestandum) nonne permissum. & omnino inculpatum apud Tartaros & Saracenos est, vt & omnibus notum est. & scripsit Ioan. Boemus, c. 10. lib. de ritu, moribus, & legibus diuersarum gentium, nonne cum matribus, & etiam cum filiabus, pecudum more, miscere sese viris Poenis seu Africanis, & communes etiam vxores habere non solum permissum, sed etiam omnino inculpatum erat, vt & ipsemet ibi c. 6. author est, & nemini notum non est. Et ex lege vetere Iudaeis permissum, nonne similiter erat nuptias cum sororibus contrahere, idque hodie flagitiosissimum esset. Quum itaque maximus magister populus sit, eiusque iudicio standum, parendumque necessario sit, isque opibus, diuitijs, rerumque affluentia praecellentes caeteros dignitate anteire sem per iudicauerit, reliquum est, vt Rex ac Dominus noster potentissimus, quem constat diuitijs, opibus rerumque affluentia, imperio & ditione reliquos omnes Principes transuolare, dignitate quoque eos transgredi intelligatur, denique idem Cic. in Topicis, sed vulgi (inquit) opinio vix mutari potest. Quinimo doctissisimus Dominicus de Soto de iusti. & iur. lib. 5. q. 1. art. 9. palam testatur, vocem populi vocem esse naturae, atqui natura incommutabilis est. l. 4. ff. de leg. 1. # 7 Argvmentvm Septimvm. Praeferendvs ille est, qui alium superat [sect. 87] comparatione laborum, quos ex munere sibi iniuncto subiturus est. l. vnicuique, in prin. C. de proxi. sacra. scri. lib. 12. & l. 2. C. de off. mag. offi. & l. contra publicam. in fi. C. de re mili. eod. libro ibi. quia honoris augmentum non ambitione, sed labore ad vnumquemque conuenit deuenire, tradit Lucas de Penna in l. 1. C. de com. & trib. scho. eodem lib. & in l. de diuer. eo ti. & Nicolaus Boerius de auth. magni conci. num. 145. versi. nam profecto, facit l. aduocati. C. de aduo. diuersorum iudi. [sect. 88] Vnde laboribus suis virorum illustrissimi celebrantur, teste Boetio Metro. 7. lib. 4. sic canente: [sect. 89] Herculem duri celebrant labores: Ille centauros domuit superbos, Abstulit saeuo spolium leoni, Fixit & certis volucres sagittis: Poma cernenti rapuit draconi, Aureo laeua grauior metallo: Cerberum extraxit triplici cathena: Victor immitem posuisse fertur Pabulum saeuis Dominum quadrigis. Hydra combusto perijt veneno: Fronte turpatus Achelous amnis Ora demersit pudibundae ripis: Strauit Antheum Lybicis arenis: Cacus Euandri satiauit iras: Quosque pressurus foret altus orbis. Setiger spumis humeros notauit: Vltimus coelum labor irreflexo Sustulit collo: pretiumque rursus Vltimi coelum meruit laboris. Ite nunc fortes, vbi celsa magni Ducit exempli via. Et Claudianus in Nupt. Honorij: Non quisquam fruitur veris odoribus, Hyblaeos latebris nec spoliat fauos, Si fronti caueat, si timeat rubos, Armat spina rosas, mella tegunt apes. Sed [sect. 90] Hispaniarum Rex ac dominus noster potentiss. nullus ignorat, quin eo magis ac magis immensos labores subiturus sit, subeatque semper, quo latius ac latius suae ditionis, ac imperij fines sese porrigunt. Nam praeter bonam totius Europae partem in orbe nobiliore eius dominatui subiacentem, si nouum orbem quem temperat ac dominatur respexeris, inuenies suam monarchiam, reliquas omnes mortalium Principum longe anteire ac praecellere, siue illi reges sint, siue Imperatores, & dum omnibus ciuibus parem aequumque sese praebere studet, iuxta illud Virgilij sic canentis: Rex Iuppiter omnibus idem. Quasi [sect. 91] eius animus, mens & spiritus uniuersum per orbem diffusus sit, posset non iniuria aut non abs re cum Horatio lib. epod. ad candidam testificari. Nullum a labore me reclinat ocium: Vrget diem nox, & dies noctem, neque est Leuare tenta spiritu praecordia. Aut sane cum Ouidio lib. 1. de Ponto, blandam humanam ac iustam illam querelam proferre: Confiteor [sect. 92] facere hoc annos: sed & altera causa est, Anxietas animi, continuusque labor. Cernis, vt in duris (& quid boue firmius) aruis Fortia taurorum corpora frangat opus? Quae nunquam vacuo solita est cessare nouali, Fructibus assiduis lassa senescit humus. Occidet, ad circi si quis certamina semper Non intermissis cursibus ibit equus. Firma sit illa licet, soluetur in aequore nauis, Quae nunquam liquidis sicca carebit aquis. Me quoque debilitat series immensa laborum: Ante meum tempus cogit & esse senem. Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis, Immodicus contra carpit vtrunque labor. Isque labor immensus, fastidiosus, inamoenus,[sect. 93] Principi ac domino nostro Hispaniarum Regi, tanto magis, quam caeteris mundi Principibus imminet, quanto suum imperium reliquorum imperijs amplius latiusque est, nam & si Pompeius Magnus (vt Plutarchus Apoh. lib. 4. refert) proclamauerit, plures adorare Solem orientem quam occidentem. tamen postquam nos Hispani nouum hunc orbem occidentalium Indiarum inuenimus, apparuit plures occidentem quam orientem Solem adorare. Vnde vix inuenitur, qui laboribus susceptis, periculisque additis, non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam. Ita Cicero 1. Offic. Vnde cum hic agatur de gloria & honore, quin ei Principi deferenda sit, qui grauioribus curis, laboribus, solicitudinibus ex munere a Deo sibi iniuncto subest, dubitare non oportet. Est autem ab ipso Deo Opt. Max. datum regnan di regen díve munus, iuxta illud Prouerbiorum cap. 8. Per me Reges regnant. Denique [sect. 94] tantus labor tam grauis est, & consequenter tanto praemio saltem gloriae & honoris dignus, vt ex multorum Philosophorum sententijs, Plutarchus illum librum nobis reliquerit, qui sic inscribitur: Sic vixeris, vt nemo te vixisse sentiat. Et, vt idem Plutarchus Apoph. lib. 7. refert, Epicuri sententia fuerit, obscuritatem esse bonum appetendum, vt vitam degere liceat in otio. Et Ouidius his arridet sic, dum cecinit lib. 3. de Trist. Viue sine inuidia moles inglorius annos. Facit, nam & clericorum statum quam monachorum honoratior adeo esse edocemur,[sect. 95] quod illi non vitae contemplatiuae tantum, verum etiam actiuae inseruiunt, hi autem contemplatiuae duntaxat, sicque in honoribus inferiores sunt, ita patet in c. leg. & cap. alia. 16. q. 1. & not. Ioan. Andr. in regul. delictum. de reg. iur. lib. 6. in Merc. col. 3. & glo. fin. in c. qualiter, in secundo, de accusat. dicens, quod dignior est coetus clericorum quam monachorum, & tenent Domini. & Car. Alexandrin. in d. c. Episcopos. 17. dist. & glo. in c. religioso, in vers. exhiberi, de senten. excommunica. lib. 6. Ioan. Franc. de Ripa. lib. 2. respon. c. 2. num. 19. fol. 3. & Nicolaus Boerius in Tractatu de authoritate magni concilij additione 1. num. 84. vers. item etiam clerici seculares. Non aliter & Princeps noster potentissimus reliquis omnibus Principibus, vt praeferatur in gloria, & in omnibus honoribus par est, quandoquidem grauioribus subest laboribus. Nam & de Agamemnone refert Plutarchus, quidam se Regum Ducumque foelicissimum primariumque omnium Graecorum decus appellanti respondisse a Dijs immortalibus se ingentibus miserijs, curis & laboribus destinatum, vt sic appareat, & honorum comitem esse curam & laborem, & curarum laborumque comitem, & quasi iustam compensationem ac remunerationem esse, foreque semper honorem & gloriam. Vnde Horatius cecinit: Nil sine labore magno vita mortalibus dedit. Et alibi: [sect. 96] Dij nobis laboribus omnia vendunt. Qui studet optatam cursu contingere metam. Multa tulit fecitque puer sudauit & alsit. [sect. 97] Quibus proximum est quod de Adriano Imperatore Plutarchus Apoph. lib. 6. scriptum reliquit, florum quendam hos versiculos in Caesarem scripsisse: Ego nolo Caesar esse, Ambulare per Britannos, Scythicas pati pruinas. Huic tamen Caesar succinuit ita: Ego nolo forus esse, Ambulare per tabernas, Latitare per popinas, Culices pati rotundos. Curas denique Principum & cathenatos labores depinxit Seneca in Agamemnone, his versibus: Nunquam placidam sceptra quietem, Certúmve suitenuere diem. Alia ex alijs cura fatigat, Vexatque animos noua tempestas. Non sic Lybicis syrtibus aequor Furit alternos voluere fluctus. Idem in Hercule Oetheo: Aurea rumpunt tecta quietem, Vigilesque tradit purpura noctes, O si pateant pectora ditum, Quantos intus sublimis agit Fortuna metus. Et Lucretius lib. 5. de nat. rer. Nunc aurum & purpura curis Exercent hominum vitam, belloque fatigant. Cum ergo quo latiora & plura sunt regna, eo plures & grauiores curas, labores & molestias secum adferant, inque earum veluti compensationem honor & gloria Principibus concedatur, par est, vt quo maiora & plura sunt regna, eo plures & maiores gloria & honores arrogantur. Nec dubium est Hispaniarum Regem potentissimum ac dominum nostrum plures & ampliores regiones sub ditione & imperio suo temperare, quam vllum alium mundi Principem. # 8 Argvmentvm Octavvm. Vbi vel plura [sect. 98] sunt vel maiora pericula, ibi maior beneficij remuneratio debetur, tex. in Auth. habita. C. ne filius pro patre. ibi, vitam suam multis periculis exponunt, nec dubium est, quin Princeps & quilibet alius quo maioribus subest periculis, eo plenius & pinguius sit remunerandus. l. semper. §. negotiatores. ff. de iure immunita. & §. quibusdam. eadem lege. & l. milites. & l. nec quidam. ibi, his solis, qui in expeditione occupati sunt. C. de testa. milita. §. his autem. Instit. eo. tit. l. diuus. ff. eo. & c. cum eo, de elect. lib. 6. facit C. de naut. foenore. fere pertotum. facit l. fin. C. de inoffic. test. sed Princeps ac Dominus noster potentissimus, quanto reliquis omnibus Principibus (siue illi Imperatores sint, siue Reges) plura & latiora regna habet, & gubernat (id quod euidentius magisque notorium est, quam vlla demonstratione egeat) tanto maioribus subest periculis, teste Seneca in Troade: Quoque fortuna altius Fuerit, [sect. 99] atque leuauit humanas opes, Hoc se magis supprimere foelicem decet, Variosque casus tremere. Et Claudianus lib. 2. in Rufi. Desinat elatis quisquam confidere rebus, Instabilesque Deos, ac lubrica numina discat. Et idem in Epigram. satisfactionis ad Hadria. In breuibus nunquam sese probat Aeolus vndis, Nec capit angustus Boreae certamina collis, Alpes ille quatit, Rodopaeaque culmina quassat, Incumbit nunquam coelestis flamma salictis, Nec parui frutices iram meruere Tonantis, Ingentes quercus, annosas fulminat ornos. Et [sect. [100]] Plutarchus Apoph. lib. 6. sic scriptum reliquit: Rex quidam, cuius nomen supprimitur nominari, alioqui dignissimus, quum ipsi porrigeretur diadema, tenuit aliquandiu manu, dixitque: O nobilem magis quam foelicem pannum, quem si quis penitus cognoscat, quam multis periculis, solicitudinib. ac miserijs sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere dignetur. Et Ouid. lib. 3. de Trist. Tu quoque formida nimium sublimia semper. Et Claudianus de Sepulchro spe. Magna repente ruunt, summa cadent subito. Et Horatius: Excelsae grauiore casu decidunt turres, Feriuntque summos fulgura montes. Adde text. celebrem in l. principes. ibi, quos sepe saeua pericula vitaeque interdum renunciatio. C. de princ. agen. in reb. lib. 12. vbi dicit, quod ille renunciat vitae, qui se supponit periculo. & text. sing. in l. vna. C. de cast l. omnium Palatinorum pecul. eo. lib. ibi, nec alieni sunt a puluere & labore castrorum, qui signa nostra comitantur. qui praesto sunt semper actibus, quos in tentos & eruditos studijs itinerum prolixitas, & expeditionum difficultas exercet. & glo. dicit not. de puluere, & bene dicit, & illi sciunt, qui dioetim experiuntur, in cuius testimonium Christus dicit Luc. 9. & 10. Exeuntes de ciuitatibus, etiam puluerem pedum vestrorum excutite. Et idem Matth. 16. Nec mirum, cum omnis noster status super perpetuo motu consistat, vt inquit Imperator in Auth. de non alie. §. vt autem lex. coll. 2. & talis peregrinatio facit nos pauperes, vt Auth. de exhibend reis. in princ. & ibi glos. in vers. aguntur. coll. 5. quia nullam amicitiam, vt inquit Seneca, peregrini acquirunt. & facit text. in l. 1. de Castren. & minister. lib. 12. & l. fi. de tyro. & l. 1. de diuersis offic. & in Auth. de tab. §. si vero indignus. coll. 4 cocordat. c. cum sit ars de aeta. & quali. Vnde glo. in d. §. si vero indignus. in verb. caute alle. illud Sal. quod melior est bucella panis sicca cum gaudio, quam tota domus plena victimis cum iurgio. §. ne aut. in Auth. de iudi. col. 6. vbi gloss. alleg. illud Catonis, si labor in damno est, crescit mortalis egestas, & virtuosis praemia sunt danda, & facit bonus text. in l. 1. C. de princip. agen. in rebus. ibi, sed is, qui ordine stipendiorum & laborum merito ad gradum militiae sequebatur. & in l. 1. ibi, eos enim ad haec officia volumus aspirare, quorum labores scholae agentium in rebus testimonio comprobantur. C. de prin. agen. in rebus. & in l. fin. §. viri etiam ibi, hoc etiam non corroborantes intuitu laborum, quos multos longo prolixoque tempore pertulerunt. C. de dec. lib. 10. & ideo post labores victoriae expectamus palmam, vt laetitiae publ. l. 1. quam Princeps pollicetur nobis dare. l. 1. C. de prin. agentibus in rebus ibi, post palmam laboris, & meriti principatus honore remuneramus. Gaetera curialium pericula & damna, vide per Aeneam Siluium in Epi. de miserijs curialium. & tex. in §. Romani vero Cardinales. ibi, actu in curia suis officijs insistentes. tit. de causis in pragmatica sanctio. Denique magni Principes & Monarchae subsunt ingentibus timoribus atque periculis, qualis est nauigatio & belligeratio, & similia, teste Propert. lib. 3. Eleg. Nunc maris in tantum ventis iactamur, & hostem Quaerimus, atque armis nectimus arma noua. Et Iuuen. Satyr. 14. Tantis parta malis, cura maiore metuque Seruantur. Cum ergo Principes quo maiores sunt, eo grauioribus periculis subiecti sint, eaque pericula iusta honoris potissimum & gloriae remunerationem sint condigna, consequens est, vt Hispaniarum Rex & dominus noster potentissimus, vt reliquos omnes orbis Principes (siue illi reges sint, siue Imperatores) imperij & ditionis magnitudine excellit, ita honore & gloria in omni loco & consessu, in omnibus denique rebus antecedat. # 9 Argvmentvm Nonvm. Bonvm quo communius eo dignius est, eumque qui tale bonum sic communius & vniuersalius in genus humanum confert digniorem reddit, vt per Alphonsum Guerreri. in spe. Principum c. 54. nu. 41. [sect. 101] & qui bonum efficit aut operatur in plures, maiore praemio dignus est, quam qui id in pauciores efficeret, l. nuper. C. de nat. liberis. non secus quam ex diuerso, qui pluribus nocet grauius peccat & punitur, quam si paucioribus noceret. l. Athletas. §. ait praetor. ff. de his. qui notantur infamia. auth. vt iudices sine quoquo suffragio. §. eos aut. l. quicumque. §. fi. C. de haereticis l. 2. ff. de priuatis delictis. & Institut. si quadrupl. pauperiem fecisse dicatur. in fine principij. sed Hispaniarum Rex ac Dominus noster potentissimus vt pluribus praeest tam regionibus, quam personis, id quod plusquam manifestum est, ita pluribus quoque prodesse, profuisse & profuturum intelligitur. [sect. 102] Principatum. n. suum & legitimi cuiusque Principis, non tam ad suam quam ad suorum ciuium vtilitatem inuentum esse & pertinuisse diuinus Plato author est, quod etiam docemur a Cicerone primo Officiorum, & sanctus Irenaeus lib. 5. contra haereses, & Alphonsus Guerrer. c. 54. num. 52. versiculo, item notate in thesauro Christianae religionis. & beatus Thomas in opusculo 21. ad ducissam Brabantiae. & Nicolaus Boerius in tractatu de authoritate magni concilij, additione 1. num. 131. & Arist. 5. Politicorum. glo. & Abbas. in Clementina vnica, de baptismo. Lucas de Penna in l. militaribus. C. decurionibus. lib. 10. Albericus de Rosatis & alij in l. decernimus. C. de Episc. & cle. Bar. in tract. de reg. ciui. Vnde sanctus Thomas in loco supra citato ita ait: Considerare debetis, quod Principes terrarum sunt a Deo instituti, non quidem vt propria lucra quaerant, sed vt communem populi vtilitatem procurent, in reprehensionem enim quorundam Principum dicitur Eze. c. 34. Principes eius in medio eius quasi lupi rapaces, positi ad effundendum sanguinem, & ad quaerendas animas, & auaritiae lucra sequenda. Et alibi dicitur per quendam Prophetam, Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. [sect. 103] His arridet quod Plutarchus Apoph. lib. 4. de Antigono Macedonum rege scriptum reliquit, qui quodam dicente omnia regibus honesta iustaque esse, sunt per Iouem, inquit, Barbarorum duntaxat regibus, at nobis ea duntaxat honesta sunt, quae honesta sunt, & ea tantum iusta quae iusta sunt, grauiter retulit adulatricem vocem, volentis omnia licere regibus. Non. n. rex est honesti iustique regula, sed honesti iustique minister est. atque vtinam similes voces non audiant Christia norum aures, aut si audiant, simili seueritate reijciant, quid. n. aliud dicunt qui occinunt, quod Principi placuit, legis vigorem habet, qui negant Principem teneri legibus, qui tribuunt illi geminam potestatem, ordinatam & absolutam, quarum altera poscit quod leges, pacta, & foedera postulant, altera quodcunque libuit. Ista sunt verba Erasmi Roterodami in expositione illius sententiae Antigoni regis. Denique Cicero lib. 1. Officiorum ita ait, Omnino qui reipublicae praesunt duo Platonis praecepta teneant, vnum, vt vtilitatem ciuium sic tueantur, vt quidquid agant ad eam referant, obliti commodorum suorum, Alterum vt totum corpus Reipublicae curent, ne cum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. vt enim tutela, sic procuratio reipublicae ad vtilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus commissa est, gerenda est. Itaque [sect. 104] (vt & Alphonsus Guerrerius, vbi supra expressit num. 52. & est sententia S. Irenaei & Beati Thomae & Platonis & Ciceronis & Antigoni regis & Erasmi & Nicolai Boerij, & Bartoli, & Lucae de Penna, & aliorum de quibus supra mentionem habuimus) regnum non est propter regem, sed rex propter regnum, vel propter regni ciuiúmvé vtilitatem. [sect. 105] Vnde regum creandorum originem ex iure gentium processisse bellorum calamitatibus iniuriam, rapinarum, violentiarum impetus, internecionum, seditionum, rixarumque vitandarum causa scripserunt Bal. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. Alphonsus Guerrerius in d. c. 54. Idem Bal. in tractatu Schismatis, quasi impossibile sit, aut parum commodum sit viuere sine regibus & magistratibus, in l. 2. §. post originem. ff. de iust. & iure. & in auth. vt omnes obediant iudicibus, notatur per glo. in l. 2. §. pen. ff. de orig. iuris. & in l. 1. ff. de iuris. om. iudi. vbi plene per Doct. & per Paridem de Puteo in tract. de synod. tit. de excessibus regum. Sunt [sect. 106] tamen qui velint regna esse de iure diuino, iuxta ilIiud prouerbium c. 8. Per me reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. & iuxta illud Demosthenis per Iureconsultum relatum in l. 2. ff. de legi. dum ait, legem esse inuentionem quandam & donum Dei. Cumque lex, rex aut regina esse dicatur, ab ipso Deo Opt. Max. reges dati esse videntur ad praemium bonorum, & poenam malefactorum. c. magnum. 11. q. 1. vb Sanc. Ambrosius ait, magnum quidem & speciale documentum esse, quo Christiani viri sublimioribus potestatibus docerentur debere esse subiecti, ne quis constitutionem terreni regis putet esse non soluendam, si .n. censum filius Dei soluit, quis tu tantus es, qui putas esse non soluendo. Denique Petrus Apostolus Epi. 1. c. 2. sic scripsit, Estote subditi Dominis vestris siue regi quasi prae excellenti, siue ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Et Paulus Apostolus ad Roma. c. 13. non est. n. potestas nisi a Deo, facit c. non frustra. 13. q. 5. Et generale videtur pactum societatis humanae obtemperare principibus c. quid culpatur. 23. q. 1. Et corregis dicitur esse in manu Dei, vt in Epistola inter claras. C. de summa Trini. & fide catho. & dicit Hieronymus in c. Regnum. 23. q. 5. principibus, & potestatibus fidem & reuerentiam seruari oportet, quam qui non exhibuerit apud Deum praemia inuenire non poterit, facit etiam, quod notatur in l. fi. C. de exactionibus tributo. lib. 10. Apostolus etiam ad Titum scribit 3. cap. Admone illos principibus & potestatibus subditos esse. & Esdrae 3. 4. ca. dicitur, Rex autem super omnia dominatur, & praecellit, & caetera. & principes sacerdotes constituebant ex commissione diuina duces, pro vt habetur Exo. 28. de Moyse Hebraeorum duce, qui constituit Aaron Fratrem suum sacerdotem. & de Iuda Machabeorum duce, qui elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei, vt mandarent sancta, vt habetur in primo libro Machabeorum c. 4. & praelatus electus & confirmatus non debet administrare, donec fecerit regi reuerentiam, notatur in c. cum longe. & in c. lectis. 63. distin. & in c. Abbates. 18. q. 3. vide Henri. in c. nobis. de iure patrona. pro rege etiam orandum est exemplo Baruc. cap. 1. vbi dicit, orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, & pro vita Balthasar filij eius, vt sint dies eorum, sicut dies coeli super terram, & caetera. & Apostolus ad Timotheum capit. 2. dicit, obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, &c. pro Regibus, &c. & quod Dominus noster Iesus Christus Pilato respondit dicens, non haberes potestatem aduersum me vllam, nisi datum esset tibi desuper. Quibus verbis plane significauit omnem iudicum regúmue potestatem a Deo esse. Imperium [sect. 107] enim & regnum nihil aliud est quam iurisdictio, vt in prin. Inst. de perpe. & temp. act. verb. Imperium. & in l. 1. ff. de consti. principum, & l. 2. tit. 15. par. 4. Et ideo in veteri Testamento liber ille qui Iudicum inscribitur, magna ex parte circa reges versatur, & tamen Iudicum inscribitur, quasi Iudices, & Reges pro eodem accipiantur. Regum enim appellatio lata est, comprehenditque sub se tam Iudices quam omnes reliquos Reipublicae regentes. Vnde Cicero lib. 1. Epist. fam. ad Lentulum ait, Quales in Republica Principes essent, taleis reliquos solere esse ciues. Et Claudianus sic cecinit: Nec tam inflectere sensus humanos edicta valent, Quam vita regentis. Mobile semper mutatur cum Principe vulgus. Et Horatius Oda 4. lib. 3. Diuosque, mortalesque turbas Imperio regit vnus aequo. Et [sect. 108] Guerrer. vbi supra c. 84. hac in re scripsit verba sequentia. Et est notandum quod gentes prius quam reges essent, regnabant in puritate prima & sola naturae. Ideo dixit Bal. in l. 2. ff. de origi. iuris. quod in Principio vrbis conditae populus orbis non habebat legem, sed habebat regem. &. quod omnes reges habent supremam potestatem, vt dixit Innocentius in c. cum P. tabellio, de fide instrum. & manu regia, id est, arbitrio regio omnia gubernabantur. [sect. 109] Adduco etiam Hostiens. Innocen. Io. Andreae. & Abbatem in c. licet ex suscepto, de foro compe. vbi referunt, a principio Deum creasse coelum, & terram, & omnia quae in eis sunt, angelicam, & humanam naturam, spiritualia, & temporalia, quae per se ipsum regit, sicut factor suam rem gubernare solet, & hominem quoque fecit, praecepta dedit, & transgredienti poenam imposuit per se ipsum, id est, Adae, & Euae Gen. 3. mulieri vero dixit, & caet. vt ibi. Adae vero dixit, &c. & qualiter etiam per se ipsum Caym puniuit, & Iameh, & quosdam alios Cene. 4. & 5. & sic Deus rexit mundum per seipsum vsque ad Noe, & tempore Noe caepit Deus creaturas suas regere per ministros, quorum primus fuit Noe, cui Dominus gubernationem archae sibi dedit, per quam Ecclesia significatur, Gene. 5. & 7. nam Noe, & filijs rectorem, & legem dedit, Gene. 9. vbi licet non legatur, sacerdos fuit, & officium sacerdotis exercuit statim post egressum archae, ante quam leges populo daret, Gene. 8. aedificauit autem Noe, &c. quod officium sacerdotis simul Abel, & Caym primo fecerant. In hac autem vicaria successerunt Patriarchae, Reges, Iudices, Sacerdotes, & alij, qui pro tempore fuerunt in regimine populi Iudaeorum, & sic durauit vsque ad Christum, qui fuit naturalis Dominus, & rex noster, de quo dicit Psalmista: Deus iudicium tuum regi da. ita quae ex supra dictis concludo, quod si consideramus causam primariam, & immediatam, Reges sunt de iure diuino, & procedunt a Deo, cum sit rex regum. aut consideramus causam mediatam, & tunc sunt de iure gentium, & ad praedicta vide Oldra. consi. 69. & Ancha. in consi. 339. vbi dicit, Regna iure gentium distincta sunt, & reges etiam iure diuino coeperunt. Quibus concinunt verba Boetij Metro. 5. lib. 1. sic canentis: Ostelliferi conditor orbis, [sect. 110] Qui perpetuo nexus solio Rapido coelum turbine versas, Legemque pati sydera cogis: Omnia certo fine gubernas. Et Horatius Oda 4. lib. 3. Diuosque, mortalesque turbas Imperio regit vnus aequo. Et Virgilius Eclog. 8. Nec curare Deum credis mortalia quemquam. Et idem Virgilius: At sperate Deos memores fandi atque nefandi. Et Titus Calfurnius Ecloga 4. Qui populos vrbemque regit pacemque togatam. Et Boetius Metro. 6. lib. 4. Sedet interea conditor altus, Regumque regens flectit habenas Rex & Dominus, fons & origo, Lex, & sapiens arbiter aequi. Et Sillius Italicus lib. 6. Bel. pu. Iustitiae rectique dator qui cuncta gubernas. Et Statius lib. 5. Theba. Cuncta haec Superum demissa. suprema Mente fluunt. Et Manilius lib. 1. Astrono. Ac mihi tam praesens ratio non vlla videtur, Qua pateat mundum diuino nomine verti. Et Boetius Metro. 9. lib. 5. O qui perpetua mundum ratione gubernas. Denique [sect. 111] isthaec omnia eo pertinent, vt Deus tanquam causa vniuersalis omnibus rebus insit, siue aeris, siue ignis, siue pelagi, siue terrarum: nam nihil in orbe fit, aut homines agunt, nisi Dei voluntate, teste Lucano lib. 9. belli ciuilis, dum ait: Nil agimus nisi sponte Dei. Item eo pertinent vt quid quid agunt, siue homines, siue bruta, siue reliqua omnia animantia, vel inanimata, quae mari, coelo terráve continentur ad omne quasi nutu & iussu Dei facta videantur, ex sententia Ouid. lib. 4. de Tristibus, sic canentis: Nil ita sublime est supraque pericula tendit, Non sit vt inferius, suppositumque Deo. Et vt Iustinianus Imperator in l. 1. de vetere iure enucleando C. ait, omnia merito nostra facimus, quibus authoritatem impartimur. Ad idem l. lege obuenire. ff. de verbo. signif. & l. 1. §. penult. & final. ff. de lega. 3. & text. elegans in l. vnum ex familia. §. si de Falcidia. ff. de lega. 2. l. conficiuntur. in princ. ff. de iure Codicillorum. Qua ratione domos, templa, vasa, vestes, imagines, picturas, & similia, non tam ipsi artifices quam domini, quorum iussu[sect. 112] & impensa fiunt fecisse videntur, teste Martiali lib. 8. Epigram. sic dicentis: Qui fingit sacros auro vel marmore vultus, Non facit ille Deos, qui rogat ille facit. Ergo [sect. 113] quod Reges a Deo sint dati vel creati, in hunc sensum & defendi & accipi oportet, quod mente ipsius tacita tacitoque eius iussu, permissu vel imperio dentur, fiant, creentur, eligantur ab hominibus. [sect. 114] Constat enim, neminem vnquam mortalium Deum oculis corporeis vidisse, teste Ioanne Euangelista Epist. 4. dum ait: Qui non diligit fratrem suum, quem videt, quomodo diliget Deum, quem non videt? Item & in alium sensum accipere possumus. Reges datos esse ab ipso Deo optimo maximo, nempe, quod ipse Deus in omnibus, siue rebus, siue actionibus, concurrat vel praecurrat mouens & regens, quasi nihil vnquam creatorum ad quicquam agendum moueatur, nisi inspirante Deo. Vnde Manilius lib. 1. Astrono. Hoc opus immensi constructumque corpore mundi, Membraque naturae diuersa condita forma Aeris atque ignis, terrae pelagique iacentis, Vis animo diuina regit, sacroque meatu Conspirat Deus, & tacita ratione gubernat. Et Lucanus his concinit lib. 9. belli ciuilis, dum ait: Iuppiter est quodcunque vides, quodcunque moueris. Denique [sect. 115] illa demum est perfecta & certa hominum cognitio & notitia, quae percipitur aliquo ex quinque sensibus corporeis, nempe, per visum, per auditum, per gustum, per tactum, per odoratum. [sect. 116] Vnde testes de ijs tantum, quae aliquo ex his quinque sensibus corporeis percipiunt & comprehendunt, debent testificari, nec certam aut idoneam rationem suae dispositionis reddere intelliguntur, nisi cum eam reddunt, quae talibus sensibus corporeis colligitur. l. testium, vbi tradunt communiter Doct. C. de testib. qua dere per gloss. in l. 2. §. idem labeo. 1. ff. de aqua pluuia arcenda. Dec. cons. 354. in casu proposito numer. 1. Petrus Paulus Parisius cons. 33. colum. 1. lib. 2. Petr. Philipp. Corneus cons. 18. in nomine domini, lib. 2. num. 4. Fulg. in l. si non speciali. C. de testam. vbi Bart. Salic. Paul. Castr. Benedictus de Plumbino, Alexand. & Cynus num. 6. & Pet. Philippus Corneus eod. num. 6. & Ias. in 1. & 3. notab. Bart. Ioan. de Imol. & Paul. Castr. in d. §. idem labeo. & Ludouicus Pontanus in d. l. si non speciali. Vnde & si reges iure diuino regnare dicantur ex sententia eorum, quos supra retulimus, vel iure gentium, vt placuit ijs, quos etiam similiter adduximus, sitque etiam tertia eorum sententia, qui contendunt id iure ciuili fieri, vt per Paridem de Puteo in tracta. de synd. titu. de excessibus regum. [sect. 117] Tamen si certiorem rationem sequamur, reperiemus huiusmodi sententias inter sese non tam sensu quam verbis distare. nam simul atque quaedam ciuitas regem sibi delegit, is sane rex est ex mero illius ciuitatis consensu & actu seu actione, electione de electu, vel concessione, qua ratione iure ciuili, id est, illius ciuitatis is rex esse intelligetur, arg. l. omnes populi. l. ius autem ciuile. ff. de iust. & iure. §. ius autem gentium. Instit. eod. tit. [sect. 118] Sed & is iure etiam gentium rex illius ciuitatis non congrue aut inepte dicetur. Quandoquidem ius gentium esse intelligitur, non id modo, quod ab omnibus omnino gentibus peraeque obseruatur, sed etiam id, quod ab earum plerisque admissum est. Quinimo etiam si non a gentium plerisque receptum sit, sed tantum a plerisque earumque honestis legibus & moribus reguntur, adhuc dicitur esse iurisgentium, vt in d. l. omnes populi, & d. §. ius autem gentium, & diximus plene lib. 1. de successionum progressu in praefa. Nec dubium est quin pleraeque gentium, quae honestis legibus & moribus reguntur, Regibus gubernentur. Vnde tale gubernandi ius ditioque & imperium a iure gentium, vt descendere videatur par est. Sed & a iure diuino similiter descendere non inscite intelligemus, in eum modum, de quo supra mentionem habuimus. [sect. 119] Dummodo reges generaliter accipiamus, eamque vocem ad omnes & quoslibet omnino regentes referamus (qualeis hodie sunt Duces Venetorum, vel Genuensium, vel Pisanorum, & similium. Et qualeis olim erant consules Romanorum, & Rectores Carthaginensium seu Poenorum, & similium. (Hi etenim omnes & similes legitimi Reges, Regentes, Rectores, Principes, Iudices, Imperatores, quocunque nomine aut voce nuncupentur, non propter se aut suam vtilitatem, sed propter ciues ciuiúmve vtilitatem creati, delecti, aut dati intelliguntur, ad similitudinem ac imaginem tutelae minorum, quae est vis ac potestas in capitibus liberis ad tuendos eos, qui aliter se tueri commode nequirent. l. 1. ff. de tutelis in prin. Instit. eod. tit. vt supra plenius ostendimus. [sect. 120] Nam vt tutela inuenta fuit ad tuendum eum, qui se per aetatem tueri non potest, vt in dictis legib. ita & regnum ad tuendos eos, qui vel per aetatem, vel senium, vel morbum corporum, vel animorum, vel sexum, vel imbecillitatem sese aduersus potentiores tueri non possunt, inuentum datumque fuit, sicque humanis necessitatibus id exigentibus. ita Bald. in d. l. ex hoc iure, videtur sentire, & etiam in suo consilio schismatis. & Alphonsus Guerrerius cap. 54. in suo Thesauro relig. Christi. in prin. Denique [sect. 121] vt Cicero in Laelio testatur, sic nos nati videmur, vt inter nos esset societas quaedam. Id quod idem Cicero repetit 4. de finibus his verbis: Hoc solum animal homo natum est pudoris ac verecundiae particeps, appetens coniunctionem hominum ac societatem. Nec dubium est, quin haec societas ac communio seu familiaritas soleat parere discordias. l. cum pater. §. dulcissimis. ff. de lega. 2. [sect. 122] Est enim ingenium humanum procliue ad dissentiendum, iuxta illud Virgilij: Scinditur incertum studia in contraria vulgus. Et Sillius Italicus lib. 9. Discordia demens Intrauit coelos, superosque ad bella coegit. Cumque natura ita comparatum sit, vt omnis sibi melius quam alteri esse malit, vt Terentius author est, & probat elegans text. in l. si voluntate. C. de rescin. vendi. necessum fuit esse & praeesse, qui huiuscemodi discordias ac lites componeret, ne ad arma necesque passim ciues prosilirent ac furerent. Ergo & humana necessitas, & naturalis appetitus societatis (est enim homo secundum Philosophum animal sociabile) peperit hominum vitam socialem atque politicam, societas discordiam, dissensum, discordia principatum iuridicamque potestatem ciuilem, & in hunc sensum dici potest, regnum esse de iure naturali & gentium. & ita intellige d. l. 2. ad princ. ff. de orig. iuris. cum supr. alleg. verum is principatus naturaliter loquendo descendit immediate ab hominum concessione, facto vel delectu concurrente, Dei permissu & ordinatione, secundum ea, quae proposuimus, potest tamen quotidie fere (& non raro expedit) mutari & variari quo ad regentium personas, quo ad tempora, loca, causas modosque regendi & administrandi. c. non debet, de consang. & affini. d. l. 2. §. sed cum paulatim. [sect. 123] Qua in re accipimus principatum pro quolibet magistratu, & sic in genere, iuxta l. magistratibus. ff. de iur. om. iud. & iuxta illud Ciceronis 3. de legib. magistratus lex est loquens. Et rursus idem Cicero ibi. magistratibus opus est, sine quorum prudentia ac diligentia ciuitas esse non potest, quorum descriptione omnis Reipublicae moderatio continetur. neque ijs solum praescribendus est imperandi, sed etiam ciuibus obtemperandi modus. Ita que populus sine Imperatore, sine Rege, sine Duce, sine Comite, sine Marchione in specie sumptis consistere & potest & non raro solet, (sunt. n. varijs in orbis regionibus, varia non solum regentium nomina, sed & potestas, vis, imperium ac ditio) Caererum sine vllo omnino magistratu, qui vel ad omnes causas & lites delectus esset, vel saltem quando exorirentur, is ad eas sedandas & definiendas deligeretur, consistere vix posset, quin is mos, & viuendi ritus, & modus plane a iure gentium dissideret aut aduersaretur, & iuri naturae quatenus peculiariter conuenit hominibus. [sect. 124] Quamuis enim reliquis animantibus brutis is magistratus opus non sit, quippe quae ex rapto plerunque viuant, famis necessitate cogente. tamen victum quaerunt ex rapto & violentia in animal diuersarum specierum illata, non ex illata in animal eiusdem speciei, vt Horatius author est, & Plutarchus in opere illo, quod in scribitur, an Brutis ratio insit. Caeterum cum Deus Opt. Max. (iuxta illud Psalmistae, omnia subiecisti sub pedibus eius) omnia huius mundi hominibus concesserit, hinc fit, vt homo in hominem non raro impetum faciant violentiae, iuxta illud Ouidij: Non hospes ab hospite tutus, viuitur ex rapto. Denique violentiam inferre in animal diuersae speciei fas est, fuitque semper tamque hominibus concessum quam reliquis animantibus vsitatum, & peculiare ac natura insitum. Nam vt hominib. impetum facere liberum est in omne genus Brutorum, siue illa volucria sint, siue terrestria, siue squamea, vel aquatilis turba, iuxta illud: Omnia subiecisti, &c. ita quoque & Brutis in diuersae speciei animalia natura insitum est praedam facere, quorum pleraque ex rapto viuunt, praesertim volatilia & etiam squamea turba, & ex quadrupedum genere non pauca, vt vrsi, leones, lupi, vulpes, canes, cati, & similes, sed in animal eiusdem speciei, aut nunquam, aut sane per raro impetum, aut praedam faciunt, homines autem in reliquos homines frequenter. Ergo principatus, qui (vt iam ostendimus) ad conseruationem speciei fuit inuentus, necessarius fuit in hominibus, ne eorum imbecilliores a fortioribus opprimentur. non sic in reliquis animantibus, quae, vt praedam in alterum animal suaemet speciei non exercent, ita & principe aut moderatore suaemet speciei non egent, sicque leo non praeest leoni, non vrsus vrso, taurúsve tauro, aut equus equo. Non quoque aquila aquilae, miluus miluo, accipiter accipitri, aut columba columbae. Nec delphin praeest delphino, aut caetera id genus. Quae omnia eo pertinent, vt intelligatur principatum non esse de iure naturali, prout vox conuenit omnibus animantibus, iuxta l. 2. ff. de iust. & iur. & in pr. Inst. de iure nat. sed esse de iure naturae, prout conuenit solis hominibus, quod peculiari nomine ius gentium appellatur, vt in dictis legib. non quoque esse de iure diuino, nisi quatenus illud ius cum omnibus rebus humanis concurrit, quasi causa vniuersalis, vt iam ostendimus. Quod de iure naturae sit principatus intellige, vt illico subijciam. Cum ergo (vt e diuerticulo ad viam redeamus) qui pluribus prodest, maiore praemio gloriae & honoris dignus sit, quam qui paucioribus prodest, cumque principatus ad subditorum duntaxat, non etiam ad principum vtilitatem inuentus sit, sequitur, vt qui pluribus latioribusque principatibus a Deo & hominibus praefectus fuerit, is pluribus hominibus profuturus sit, ne aliter peccatum in principe praesumatur contra l. merito. ff. pro socio. praesertim cum vt Ouid. cecinit: Omne animi vitium tanto conspectius inse Crimen habet, quanto maior qui peccat habetur. Vnde cum Princeps ac Dominus noster Rex Hispaniarum potentissimus longe pluribus regionib. & principatibus praesit, quam vllus totius orbis Princeps, sicque longe numerosiori mortalium turbae profuturus sit, prosit, profueritque semper, par est, vt in gloriae & honoris praemio reliquis principibus praeferatur. Denique videndum est, [sect. 125] cum principatus esse iuris naturae vel gentium dixerimus, an sub principe viuere omnibus hominibus necessum sit? quod videtur iuxta c. 2. de maio. & obe. & iuxta illud Pauli Apostoli: Omnis anima (inquit) superioribus potestatibus subdita sit. Sed illud quoad spiritualia habet vim praecepti, sed quo ad temporalia vel non procedit, vel vim tantum consilij habet, nam ius naturale est naturalis quaedam inclinatio, & appetitus nullam inducens compulsionem praecisam aut coactionem, vt dixi. Et ius gentium est commutabile, nec vnquam, quo ad omnes homines induxit necessitatem praecisam, sicque capti qui iure gentium serui fiunt capientium. tamen inter Christianos non ita fit. & sic in alijs, vt plene diximus de succ. progr. in praefa. ergo si in aliqua ciuitate libera ciues conuenirent, ne vllum haberent principem, magistratum aut iudicem, sed quod quando inter duos conciues, vel inter plures esset lis ciuilis, vel criminalis, tunc reliqui conciues iudices aut arbitri essent illius litis, talis conuentio & regimen proculdubio valeret. nec video quid possit huic rei impedimento esse, idque probatum est, quia omnia censentur permissa, quae non reperiuntur nominatim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quib. caus. maiores. l. super statuas. C. de religi. l. altius. C. de serui. & haec est illa naturalis libertas hominibus a Deo optimo maximo data. l. libertas. ff. de statu hominum. §. libertas. Instit. de iure personarum. l. quod attinet. ff. de regulis iuris. sed talem conuentionem, aut regimen nullus vnquam inueniet prohibitam iure diuino, naturali, vel gentium: ergo remanet libera, & sub arbitrio cuiusque populi liberi, qui ius ciuile sibi possit hodie adoptare, & cras repudiare, iuxta §. sed naturalia. Inst. de iure nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. quod multum nota, quia de his vidi valentissimos Doctores haesitare. & in contrarium inclinat Dominic. Sotus Theologorum nostrae tempestatis disertissimus de iust. & iure. pro nobis illud Domini: Omnia subiecisti sub pedibus eius, & cuius rei sensus est, non solum hominem nulli subesse, sed ex diuerso homini reliqua omnia praeter hominem alterum subesse. # 10 Argvmentvm Decimvm. Qvo maiorem [sect. 126] in genus humanum administrationem quis habet, eo dignior, sublimior & eminentior omni loco, sede, gloria, & honore intelligitur. text. & ibi Lucas de Penna in l. 2. C. vt dignitatis ordo seruetur. & l. final. ibi, in ipso tamen actu. C. de Decuri. lib. 10. facit l. bene a Zenone. C. de quadri. praescript. ibi, qui enim suis consilijs suisque laboribus pro toto orbe terrarum die noctuque laborant, quare non habeant dignam sua praerogatiua fortunam. id quod notat. Saly. ibi 9. not. l. ex agentibus. & ibi Gloss. in verbo, posteriores. C. de pri. agen. in rebus. lib. 12. & in l. 1. C. de proxi. sacro. scri. eodem lib. Nicolaus Boerius de auth. mag. cons. add. 1. nu. 142. vers. praeterea non solum ratione. [sect. 127] Vnde tam ipse, quam Ioannes de Platea, in l. 1. supra iam alleg. contendunt Doctores actu legentes reliquis, qui actu non legunt, praeferendas esse, quod & tenet idem Ioann. de Platea, in l. 1. C. de consulibus. Denique summus honor est in Reipublicae administratione, tantoque sublimior quanto ea administratio, & Reipublicae cura amplior, & latior est. l. honor. in prin. ff. de muner. & hon. gl. in l. 1. C. de mune. & hono. lib. 11. edocet Andr. Barb. ad Bald. in feudis, tit. quibus mod. feud. amit. in verb. carebit. sed Rex ac dominus noster immensas innumerasque regionum administrationes, plures sane & latiores, quam reliqui omnes Principes habet, vt euidentius est, quam vlla comprobatione egeat, nullique ignotum, qui rerum non sit inexpertus: ergo vt reliquos omnes Principes antecellat, par est, praesertim cum tales administrationes, ditiones, regna, imperia, ab ipso Deo opt. max. sibi data fuisse intelligantur, iuxta illud Prouerbiorum c. 8. Per me Reges regnant. Et Apostolus ad Romanos c. 13. Non est, inquit, potestas, nisi a Deo. cum ijs, quae iam supra congessimus. # 11 Argvmentvm Vndecimvm. Qvi praeest [sect. [128]] loco digniori is dignior, sublimior, excellentiorque esse intelligitur. Ita tradunt Nicol. Boerius in d. tracta. de aut. mag. cons. add. 1. num. 149. vers. praeterea etiam, & fortius post Ioan. de Platea, quem allegat in l. 2. C. vt dignitatis ordo ser. lib. 10. vnde praefectus vrbis dicitur maior dignitate, quam reliqui magistratus Romanae ditioni & imperio subiecti, vt per Gloss. & Doct. in rub. ff. de offic. praefe. vrbis. l. 1. C. de Silenti. vbi Ioan. de Platea, & l. 1. C. de praep. lab. lib. 12. facit l. ius Senatorum, de digni. & l. municipes. ff. de municip. ibi, quibus summa Reipublicae commissa est, & in dictis locis tradunt communiter Doctores ratione loci & administrationis (hoc est loci vbi administrat) quem esse praeferendum. facit l. quilibet. C. de decurio. lib. 10. ibi non solum a vobis, quibus propter loci dignitatem rerum summa commissa est. & ibi Bald. edocet, tanto maiorem esse Officialem, quanto digniori loco praeest, facit l. 1. & quae ibi plene dixerunt Doct. C. de priuileg. vrbis Roma. lib. 12. & fuit sententia Innocentij in c. 3. de sepultu. & Cardi. Alexand. qui etiam, vt refert Nicolaus Boerius, vbi supra, & nu. 100. ait, Officialem in ciuitate administrantem praeferendum esse ei, qui in vico administraret. [sect. 129] Nam & secundum eundem Nicolaum ibi ratione officij filius praefertur patri suo, vt per Valerium Maximum in lib. 2. ad finem de instit. antiquis Simo. de Bur. in Prooemio Clemen. Alexand. in add. ad Bar. in l. 1. ff. de obseq. Aulus Gell. in noctibus atti. lib. 2. c. 2. & facit l. nam quod. ff. ad Trebell l. minime. ff. de reli. & sump. funerum. [sect. 130] Id, quod in actibus publicis ita definitum fuisse ait Aulus Gellius, vbi supra in persona praesidis Cretae prouinciae, & rursus Romae in persona Fabij silij Maximi, & attingit Bartholomaeus Soci. in l. cum quid. colum. 3. ff. si cer. peta. post Areti ibi. [sect. 131] Et ciues (vt ad viam redeamus) oriundos ex vrbe splendida nobiles esse attestatur Lucas de Penna in l. mulieres, colum. 3. C. de dignit. lib. 12. sentiens non ita esse in ijs, qui vicijs aut villis orirentur, tanti momenti esse, iudicans loci dignitatem & sublimitatem. facit 40. distin. c. nos qui. & c. illud. & c. Adam. & ff. de excusa. tuto. l. non tantum. §. 1. & C. de vi publica. l. seruos. in 2. responso. & l. in vrbe. ff. de statu hominum. Quum [sect. 132] ergo qui praeest loco digniori, is dignior, sublimior & anteponendus esse intelligatur, cumque Rex ac Dominus noster Hispaniarum regionibus praesit, quae cum alijs nominibus, tum eo potissimum quod in ea Christi Domini ac Redemptoris nostri vera fides & dogma integra, intacta, inuiolataque permanet, qua in re reliquas omnes orbis prouincias (quae nostrae tempestatis calamitas, miseria, & infoelicitas a lachrymis minime temperanda est) superare vix est, vt non longe videatur, reliquum est, vt qui princeps ei praefuerit, is reliquis omnibus mundi Principibus potior sublimiorque esse intelligatur. Nec mirum aut nouum est habitam loci rationem, [sect. 133] quo ad dignitatem, qua de egimus magni esse momenti, quandoquidem loci consideratio potens est ad rerum naturas mutandas, quo ad iuris effectus, quale est, cum pecunia loco circumscripta est, quo casu ob solam loci considerationem loco speciei habetur, & si loco generis sit, quando certo loco circumscripta non est, vt in l. incendium. C. si cert. petat. vbi not. omnes Doct. iuncta l. plane. 1. §. si eadem res saepius, vbi plene per Alexand. & Iason. post alios. ff. de lega. 1. l. si certos. ff. de verborum obligat. l. sed & si certos. & l. talis scriptura. §. item si legetur, & vtrobique per Doct. ff. de legat. 1. text. in prin. Inst. quibus mod. re contrahitur obligat. l. 2. §. mutui autem datio, cum ibi plene not. per Gloss. & Doct. ff. si cert. petat. & in l. quod te mihi. eodem titul. l. si seruus legatus. §. qui quinque. ff. de lega. 1. l. 1. §. si decem, qui in arca. ff. vt legatorum nomine caue. Et hinc nascuntur plura vtilia, vt disseruimus de suc. crea. lib. 1. §. 10. num. 93. vers. quod autem genera. Denique [sect. [134]] vt ex dignitate aut qualitate loci, vbi quis inclusus, aut collocatus est, arguatur ad dignitatem, aut qualitatem inclusorum, aut collocatorum sensit Alexand. de quo quum Plutarchus lib. 4. Apoph. meminerit, sic scriptum reliquit: Quum delato ad ipsum scriniolo, quo nihil inter opes Darij preciosius pulchriúsve repertum est, quaereretur, in quem vsum destinandum esset, alijs aliud suadentibus, dixit, hinc optime seruandus dabitur Homerus sentiens, nullum esse Thesaurum illo preciosiorem, ita visum est iuueni, qui se totum ad exemplar Achillis componebat. # 12 Argvmentvm Dvodecimvm. Svperioribvs [sect. 135] concinit. nam cui Princeps magis fauet & adspirat, is dignior esse videtur laude & honore, vt testatur Horatius lib. 1. Epistol. ad Seuam, dum ait: Principibus placuisse viris non vltima laus est. & est egregius text. in l. omnium. C. de testa. vbi cuius testamento Princeps ob gratiam praesto fuit, is rite testatus videtur, etiam si solemnia non adhibuisset, quasi sublimior quodammodo, & legibus Principis ad imaginem iam veluti solutus esse coeperit. quem text. plenissime ornauimus de suc. creat. lib. 3. §. 26. per totum. facit l. siue apud acta. C. de transact. [sect. 136] Vnde Doctor ille, qui a Principe creatus fuit, reliquis Doctoribus dignior, sublimior & potentior in praelatione habetur. Ita Abbas in c. per tuas. per text. ibi, de maio. & obed. Andr. Barb. in c. quod clericis, de fo. compe. plene per Felyn. in d. c. per tuas. col. 3. per Nicol. Boer. de auth. mag. cons. 1. add. mag. nu. 92. & rursus num. 133. per Petrum de Lesnand. in tract. de Doct. part. 3. quaest. 10. per Bart. in simili, in tract. de insig. & arm. col. 2. Paul. Castrens. in l. quoties. C. vbi de crimi. agi oporteat. Bart. Sozin. regula 29. versic. fallit ratione promotionis. Neque ab simile est, [sect. 137] quod & Canonicus a Papa creatus praefertur Canonicis ab alio effectis, secundum Panormit. & Felyn. colum. 2. vers. in quantum. in d. c. per tuas. per Bart. in l. 2. ff. de albo inscrib. & ibi plene per Alex. in addi. ad Bart. Petrus de Monte in sua Monarchia, quaest. 5. vers. post Archiepiscopos, cum seq. vers. Id quod ita demum procedere intelligit Innoc. in c. 1. de maio. & obed. si in reliquis qualitatibus paritas sit. & Ioan. de Platea de decu. lib. 10. in l. 2. per Ioan. And. in d. c. 1. Quum ergo eum digniorem ac sublimiorem videri, cui Princeps magis faueret & adspiraret, ostenderimus, nec dubium sit, quin summus Princeps Deus potentissimo Hispaniarum Regi ac Domino nostro longe magis, quam reliquis Principibus adspirauerit ac fauerit, par est eum reliquos omnes anteire. Quod autem ei magis quam reliquis mundi Principibus fauerit edocemur illinc, quod ei longe latiorem ditionem ac imperium, quam reliquis concesserit ac commiserit, suoque loco maioribus in negotijs ac regionibus substituit ac suffecit. Nam cum in principio Deus creasset coelum & terram, & omnia quae in eis sunt, angelicam & humanam naturam, spiritualia & temporalia, quae per seipsum regere initio coepit, sicut factor aut cuiusque rei creator solet eam gubernare, praeceptaque dedit, & transgressoribus poenam designauit ac imposuit per se ipsum (scilicet Adae & Euae) eosdemque puniuit, & Cain ac quosdam alios vsque ad Noe. testantur Hostiensis, Ioan. Andreae, & nouissimi in c. licet, de foro competen. Genes. cap. 3. & 4. qui quidem Deus Opt. Max. vti Caesar & Imperator. c. ad Apostol. in princ. de re iud. lib. 6. tempore Noe per ministros suos coepit regere suas creaturas. & Boeri. vbi supr. nume. 127. subijcit sequentia verba. Et primo fuit Noe, cui Deus gubernationem Archae, ac illius liberis & filijs eius Sem, Cham, & Iaphet rectoriam dedit, qua ipse Noe post exitum Archae officium sacerdotis exercuit, vt Genes. 9. & post legem dedit populo suo, secundum quam voluit ipsum viuere, & transgressoribus poenam imposuit, & hoc per Moysen: vt patet per discursum Exodi, & 22. q. 5. c. res. cum c. sequenti. & in hac vicaria successerunt Patriarchae, Reges, & alij, qui pro tempore fuerunt in regimine ad aduentum Christi benedicti vsque, qui fuit & est verus & naturalis Dominus & Rex noster, vt tenet Petrus de Bel. in suo opere curiali, titul. de propositione grauami. coram principe in curia praesidenti facienda. colum. 1. & Bart. in tract. de regi. ciui. col. 3. circa medium. Et ab ipso excelso Principe Saluatore nostro pijssimo incipit magnum imperium: quoniam ipse fuit Princeps & caput magni consilij, vt habetur Isaiae 9. c. [sect. 138] Vbi dicitur & erit magni consilij Angelus, quae verba in missa natalis eiusdem Domini repetuntur: Puer natus est nobis, & vocabitur nomen eius magni consilij Angelus, c. nos si incompetenter. §. his ita. 2. quaest. 7. & Gloss. sing. & ibi Abb. Sicu. in cle. vna. de Bapti. in verb. Regum. & Angelus secundum translationem septuaginta interpretum dicitur Christus, probatur Ecclesia. 22. Lumen quippe consilij, quod est donum Spiritus sancti, & coeleste, vel secundum Bonauen. exponitur propter inferiorum regimen, siue gubernationem, dicitur Angelus magni consilij, hoc est, Christus, qui omnium electorum mentes in sua custodia suscepit & tutela. Ioan. 17. Quos dedisti mihi, ego custodiui, & nemo ex eis perijt, nisi filius perditionis. [sect. 139] Et summus Princeps noster Hispaniarum Rex est minister Dei in terris, secundum Doct. in d. c. licet. prout secundum eum sunt reliqui summi Principes, vt per Martinum Laud. in tracta. de princi. in princi. q. iuxa illud, Deus iudicium tuum regi da, & iustitiam tuam filio regis, vt in Psalmo 71. Tradunt per tex. ibi scribentes in auth. de consul. ad finem. facit l. iubemus nullam. C. de sacr. Eccle. & Bald. de pace Constantiae. §. 1. vers. debitam fidem. Antonius Corsetus de potesta. regia. q. 45. Bar. in extrauag. quomodo in crimine laesae ma. sit proc. verb. totius orbis. Car. Alexan. in c. quoniam. 15. dist. Cum ergo Hispaniarum Rex ac Dominus noster potentissimus sit Dei Vicarius & minister, ac substitutus in terris ad gubernationem regionum sibi ab ipso commissarum, aeque sint longe plures ac latiores, quam quae ab ipso Deo vlli alij principum commissae fuerunt. Sequitur vt ipse Deus Rex regum ei magis quam reliquis principib. terrae fauisse & adspirasse videatur: & per hoc sit reliquis principibus praeferendus. Haec duodecim argumenta communia sunt, quo ad omnes totius orbis principes, sed in particulari praeter haec duodecim, est etiam respectu Regis Gallorum & tertium decimum argumentum, quod Rex noster est legitimus Princeps & Dominus noster, legitimusque in hoc Regno successor per lineam rectam a primo Gothorum Rege vsque ad potentissimum Regem nostrum Philippum, vt supra attigimus. at Regnum Francorum, quod hodie non sit sub Principibus legitimis, quinimo a regia prosapia transitum fecerit in ipsorum expulsores, author est Petrus Mesias in vitis Caesarum. & in Sylua variae lectionis. Est & quartumdecimum argumentum, quod eadem ratione apparet, Reges nostros esse nobiliores, hoc est, ex stemmate clariore descendentes, vtpote quae a veris & legitimis Regibus non a Tyrannis vt illi descendunt, id quod multum confert ad nobilitatem, dignitatem, & praelationem, vt plene per Nic. Boer. de auth. mag. cons. add. 1. num. 38. per Felyn. in rub. de ma. & obed. colum. 3. Domi. in c. quorundam. de elect. lib. 6. auth. vt ab illustribus. §. sancimus. l. nobiliores. C. de mercat. & comer. Vnde nobilitati fauendum esse a Cicer. docemur, qui pro Sextio sic scriptum reliquit: Omnes boni semper nobilitati fauemus, & quia vtile est Reipublicae, nobiles esse homines dignos maioribus suis, & quia valere debet apud nos clarorum hominum senex de Republica meritorum memoria etiam mortuorum. Quartumdecimum, quod maior & dignior quis dicitur ratione antiquioris originis, & cum omnes ab Adam descendamus, quod attinet ad propositum antiquiorem accipere debemus eum, qui descendit a parentibus, qui ab antiquo vel antiquiore tempore noscuntur esse potentes, & sic nobiles, vt per Nicolaum Boer. & Felyn. vbi supra. & d. auth. vt ab illius. §. sancimus. & d. l. nobiliores. Nec dubium est, quin Rex potentissimus noster hac in re Gallorum Regem (vt nunc dicebam) praecedat. Sextumdecimum ex parte ipsorum regnorum constat longe anterius vera dogmata Christi a regione Hispana, quam a Gallica fuisse recepta, nam parum post Christi redemptoris nostri passionem, Iacobus Apostolus per Hispaniam euangelizauit, gentesque ad Christi fidem redegit, id quod longe tardius postea Gallis contigit, vt per eundem Petrum Mesiam in opusculo de Europa. Decimumseptimum respectu Ecclesiae de hoc non dubitandum, quandoquidem ipsius interest, maxime vt inter regna Christianorum illud regnum primas tenere intelligatur, in quo integra fides Christi est (quale est in Hispania) ne si aliud regnum, in quo ea fides laesa coepit labascere caput Christianitatis videretur, ad se facile reliqua membra traheret, suaque contagione corrumperet. Decimumoctauum, Rex noster etiam de iure Imperatorem recognoscere desinit, non sic in rege Gallorum, qui eum recognoscit de iure: licet aliud de facto, vt per Alphonsum Guerrerium in Speculo principum c. 55. ad finem. Bald. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. Panorm. in c. nouit. de iudici. Gloss. in c. Adrianus. 63. dist. Oldra. cons. 69. Et haec posteriora sex argumenta ideo tam paucis ac breuibus perstringimus, quod nobis cum Gallis nullum certamen est, sed potius summa cum illis & principe suo tam nobis, quam potentissimo Regi nostro & amicitia & cognatio est, sed nostrum de praelatione certamen respectu omnium mundi principum est, quotquot hodie sunt dignitate, honore, gloria, & sublimitate Princeps noster Hispaniarum Rex potentissimus excellentior intelligatur. Omnia fundamenta aut argumenta, quae in contrarium adduci possunt obiter in nostrae partis tuitione dissoluta inuenies id, quod breuitatis studio sic factum curauimus, & Regis nostri mentionem toties fecimus, eo, quod ab splendore ipsius honor & iustitia nostra pendebat, nostra enim de causa non de ipsius agebatur. # 1 Capvt Primvm. Svmmarivm. -  1 Principum triplex distinctio. -  2 Princeps merus & legitimus. -  3 Princeps legitimus non merus. -  4 Princeps illegitimus. -  5 Princeps ex bello an sit legitimus. -  6 Princeps legitimus leges ferre potest. -  7 Populus postquam Principem accepit, desinit habere ius legum ferendarum. -  8 Principi a populo data potestas reuocari nequit, fallit in tribus casibus. -  9 Vasallus dominum belligerantem quando sequi teneatur. -  10 Principatus intuetur meram ciuium vtilitatem non principum. Plato. Cicero. Arist. -  11 Legum quam Principum salubrius imperium. -  12 Iudicis arbitrio quam minima relinquenda. -  13 Historia Antigoni. -  14 Princeps est legis minister, sicque eis subest. -  15 Historia Archidami. -  16 Historia Pausaniae. -  17 Historia Heracliti. -  18 Princeps continetur appellatione magistratuum. -  19 Princeps subest legibus. -  20 Historia Caesaris. -  21 Facetia Anacharsis. -  22 Intellectus l. princeps. ff. de legi. cum simi. -  23 Legum & conuentionum eadem natura. -  24 Principum creandorum aut legum finis, populorum vtilitas. -  25 Reges sunt de iure gentium. -  26 Principatus Ecclesiasticus ad populorum vtilitatem est. PRincipvm materia reliquis omnibus altior, frequentior, & vtilior, vt est, ita inertior incultiorque a nostris maleque digesta & elaborata relicta est. Principes autem accipere debemus omnes regentes, quales sunt Imperatores, Reges, & reliquos omnes, qui non recognoscunt superiorem, ijs in rebus agitur: siue illi singulares personae sint, siue res publicae, & ciuitates. vnde Claudia. Nec tam inflectere sensus humanos edicta valent, quam vita regentis. [sect. 1] Hi autem Principes reperiuntur in triplici differentia. quidam enim sunt meri & simplices atque legitimi: quidam legitimi, sed non simplices aut meri: quidam nec meri nec legitimi. [sect. 2] Meri & legitimi sunt, qui a populo libero eliguntur ad regendum populum, quo principatu alius iustior esse nequit, aut gratior, isque spectat ad meram ciuium non etiam ad regentium vtilitatem, vt prope edocebimur, de hoc agitur in l. 1. ff. de consti. prin. §. sed & quod principi. Instit. de iur. nat. l. 2. §. & cum placuisset. & circa prin. eiusdem legis. ff. de origi. iuris. [sect. 3] Legitimi, sed non meri dicuntur, quando in campo forte latissimo meo, sub certis tributis & legibus aliquibus iure vasallitij pacto permissi aedificare, oppidumque construere, & hi proprie vasalli appellantur, de quibus loquuntur pleraque iura feudorum, intellige quando in tali campo nullus, praeter me, habebat iurisdictionem, & tacite vel expressim hoc actum fuit, vt in talibus nouis habitatoribus iurisdictionem haberem aut exercerem, & hoc ius vasallitij facilius admittit alienationem, quam ius meri principatus: quia hoc ius in meo, illud vero in alieno constituitur. Item hoc ad meam principaliter vtilitatem, illud vero ad subditorum ciuiúmve vtilitatem, non ad meam creatum intelligitur, vt infra dicemus. [sect. 4] Illegitimi vero Principes dicuntur, qui vi, violentia & armis populum debellarunt, & istorum potestas de iure nulla est: quia iuridica aut legitima potestas non est ad malum, vt fusius infra edocebimur, & attigimus controuersiarum lib. 1. c. 1. num. 5. & 9. [sect. 5] De facto autem istorum potestas quanta sit, ex ipso facto pendet, quod intelligo quando bellum fuit iniustum: nam si iustum fuit, quia cum populus a Tyranno & malo Principe premeretur, alter Princeps eum populum ab illa Tyrannide liberauit, idque ipsius populi consensu fecerat, tunc ab illo populo concessa sibi est regnandi facultas, & purus legitimusque Princeps erit, aut concessa non est, & quaestionis erit, quam ex causa modo reticenda explanare nolo. [sect. 6] Princeps ergo legitimus eo ipso, quod a populo creatur, habet legis condendae facultatem, legesque veteres innouare potest, dummodo id vtiliter fiat, vel saltem bono animo nec iuri gentium repugnent, iuxta ea, quae infra dicentur, quaeque tradunt Bal. in l. non omnium. ff. de legi. & in l. de quib. col. 10. eodem tit. Andr. Tiraq. de vtroque retr. in praefa. num. 75. [sect. 7] Et penes populum non videtur (quod intelligo in populo Romano) remansisse potestas circa easdem leges mutandas: vel alias denuo faciendas. quasi a se abdicauerit potestatem, quod eam rem, eamque in Principem transtulerit, vt tradit Andr. de Isern. in const. Neapoli. const. 1. rubr. non sine. sub tit. de orig. iu. & rursus in Prooem. earundem const. nu. 12. [sect. 8] Et ipse And. de Isern. vtrobique ait, potestatem regi a populo datam, reuocari per eundem populum non posse regulariter, quod est magnum & memorabile verbum, si verum est. Fallit quando Princeps fieret Tyrannus secundum eum, per l. 2. §. exactis. ff. de origi. iu. Idem quando non esset idoneus ad regendum, secundum eum, & per Paul. Castren. in rep. l. ex hoc iu. ff. de iust. & iu. colum. 4. versi. capio tertium. Franc. Purpurat. in l. fin. limita. 5. C. de pact. Fernandus Loazes in cons. pro March. de Velez, pag. 249. nec obstat tertium. Facit l. 1. §. quibus. ff. quod cuiusque vni. vers. nom. Ioan. Imol. cons. 34. visis & ponderatis. Ioan. de Neuizanis inter consilia feudalia Alberti Bruni, cons. 12. patres comederunt. 23. col. Tertius casus, secundum Isern. vbi supra, est quando Rex regios terminos excederet, nam tunc Rex non videretur. c. scelus. 2. q. 1. & q. 7. c. non omnes. Thomas in libello cogitanti mihi. Hostiens. in summa de const. §. quis posset facere constitutionem, ad fin. Quod diximus Principem eo ipso, quod a populo creatur nouarum legum tam ferendarum quam veterum mutandarum potestatem habere, intelligo procedere in populo Romano, non sic in reliquis, nisi expressim, vel tacite id sibi a populo concessum fuisse appareat, quia Princeps subest legibus, non leges Principi, vt infra disseruimus. Et quia non pauca aut leuia de Principibus acturi sumus, admonendi sumus Principum appellatione, quoties de ijs meminerimus, de meritis, legitimisque Principibus intelligendum esse, quos meros ideo appellaui, quasi expertes totius misturae aut extranei accidentis, siue mistura illa in facto consistat (qualis est Tyrannidis accessio) siue etiam in iure, quale esset ius vasallitij, secundum secundam principatus speciem supra relatam (quod ius vberius esse, quam ius meri principatus, vel ex eo patet, [sect. 9] quod vasallus talis suum dominum vel Principem ad bellum sequi tenetur proprijs expensis, sed merum Principem non, ita, vt per Fernandum Loazes, vbi supra, pagina 166. vt plenius infra dicemus) merum autem dicitur, quod omni mistura caret. l. merum imperium. ff. de iur. om. iud. vbi plene not. Andreas ab Exea. & infra edocebimur cap. 4. num. 2. Denique per totum hunc librum, & principium sequentis, hunc ordinem seruabimus, nam veluti fundamentum proponemus regulam quandam quasi elementarem, ex qua bis centum fere definitiones apprime arduae, vtiles, egregiaeque deriuabuntur, regula sit haec: [sect. 10] Omnes omnino principatus, regna, imperia, potentatus, legitimos legum & hominum ob publicam ipsorum ciuium vtilitatem, non etiam ob regentium commoda, inuentos, creatos, receptos, admissosque fuisse, communi frequentissimaque Philosophorum, & legumlatorum, & sanctorum & doctorum sententia proditum & testatum est, non secus quam reliquos etiam magistratus, ita scriptum reliquit Plato,{ Plato. } quem refert & sequitur Cicero lib. 1.{ Cicero. } Officiorum: Omnino (inquit) qui Reipublicae praesunt duo Platonis praecepta teneant: Vnum, vt vtilitatem ciuium sic tueantur, vt quidquid agant ad eam referant, obliti commodorum suorum: Alterum, vt totum Reipublicae corpus curent, ne cum partem aliquam tuentur, reliquas deserant, subiungit idem Cicero: Vt enim tutela sic procuratio Reipublicae ad vtilitatem eorum, qui commissi sunt, non ad eorum quibus commissa est, gerenda est. Idem vult Aristo. lib. 5. Ethic.{ Arist. } Idem Aristo. 3. Polit. cap. 11. Nicolaus Boerius, de auth. magni consi. in 1. add. mag. num. 131. versic. ipse enim. exemplo Bart. in tract. de reg. ciui. Gloss. & Abbas in clemen. vnica de baptismo. Lucas de Penna in l. militaribus. C. de decu. libro decimo. tradunt communiter Doctores, praesertim Alberic. de Rosatis, in l. decernimus. C. de Episcopis & Clericis. Alphonsus Guerrerius in Thesauro Christianae religionis, cap. 54. num. primo, & num. decimonono, post Sanctum Thomam in opusculo vigesimoprimo ad Ducissam Brabantiae, quem ipse allegat. & rursus idem Guerrerius, vbi supra, nume. 52. versicu. item notate, quia regnum (inquit) non est propter Regem, sed Rex propter regnum, quia ad hoc Deus prouidit de eis, vt recte gubernent, & vnumquenque in suo iure conseruent, & hic est finis recti regiminis. & sanctus Thomas vbi supra, ait: Principes terrarum sunt a Deo instituti, non quidem vt propria lucra quaerant, sed vt communem populi vtilitatem procurent, & secundum Bartol. & Nicolaum Boerium, vbi supra. & Aristo. 5. Politicor. & Alphonsum Guerrerium, vbi supra, numero 42. versic. expedit etiam regi. Rex a Tyranno eo differt, quod ille tendit ad bonum & commodum commune, hic ad proprium. Idem quo ad principalem conclusionem tenet sanctus Irenaeus libro quinto contra Haereses. Idem sentit doctissimus frater Dominicus de Soto libro 1. de iust. & iure. quaestio. 5. articul. 1. post Aristo. quem refert, dum vterque sentit. [sect. 11] Vtilius, commodius ac tutius per legem, quam per Principem Rempublicam gubernari, quod illa matura deliberatione & consilio, plerunque fiat, sicque publicae vtilitati consulat, is non raro, festinanter & nubila mente odij, amoris vel cupiditatis a bono publico abscedat: quare, inquiunt, Melius est, vt quam maxime fieri possit, cuncta legibus explicentur. [sect. 12] iudicibus autem non nisi minima & quae legibus comprehendi nequeunt, relinquantur. Vnde subiungunt tam Aristo. quam Dominicus de Soto, qui legem praeesse iubent, Deum praeesse iubent, (vtpote a quo leges ipsae promanant) qui autem hominem praeesse iubent, adiungunt bestiam saeuam, quia libido atque ira obliquos agunt etiam viros optimos, dum sunt in potestate. Idem vult beata Brixida in quarto reuelationum libro cap. tertio. & Fernandus Loazes in suo consil. ad Marchi. de Velez, dubitatione 1. numero sexto, dum aiunt: Sibi enim data est duntaxat regni procuratio. [sect. 13] Idem volunt Plutarchus & etiam Erasmus in add. ad eum in Apoph. libro quarto post Antigonum regem Macedonum, qui (vt ipsi referunt) dicenti omnia regibus licere per Iouem (inquit) Barbarorum regibus, nobis autem licent quae honesta sunt. [sect. 14] Rex enim iusti & honesti minister ist, vt ibi notat Erasmus: ergo bonum publicum violare non poterit, quia id iniustum & inhonestum esset, & (vt Arist. 5. Ethicorum, & Dominicus de Soto, vbi supra, aiunt, & Iustinia. in authentic. de iudi. §. final. in fin.) Principes & magistratus esse debent fidissimi legum custodes, atqui dubium non est, quin leges meram ob ciuium vtilitatem ferantur. c. erit autem lex. 4. distinct. l. 1. & l. 2. ff. de legib. ergo & Principes vt earum ministri ad eam tantum vtilitatem proponuntur. [sect. 15] Idem sentire videntur Plutarchus & Erasmus in add. ad eum, & Archidamus per eos relatus Apoph. lib. 1. qui roganti qui nam essent Spartanae ciuitatis profecti, Leges, inquit, ac legitimi magistratus, quasi vtcunque sint in Republica Principes & Magistratus. semper tamen primarium locum praesidendi, regendi, imperandi, leges tenere videantur, quas constat ad meram ciuium vtilitatem ferri, vt iam ostendimus, vt sic appareat, qui dicunt, Principem legibus solutum, eos proximos fuisse adulationis vitio, nisi soluentur in casibus, vt infra attingemus, cum nulli siue magistratuum siue Principum regulariter fas sit contra leges quicquam attentare, eásve transuolare. [sect. 16] In eadem quoque sententia fuisse videntur idem Plutarchus & Erasmus ad eum post Pausaniam, quem ipsi referunt in eod. lib. 1. is enim cuidam roganti quam ob rem apud Spartanos nefas esset vllam priscarum legum nouare, quoniam (inquit) legibus conuenit authoritas in homines, non hominibus in legem. Intellexerunt ergo decere leges omnibus Principibus & magistratibus esse superiores. His accedit [sect. 17] quod ijdem Plutarchus & Erasmus post Heraclitum Ephesium tradiderunt Apoph. lib. 7. dum ciues pro legibus non segnius quam pro moenibus pugnare suadentur. Facit tex. in prin. inst. in prooe. ibi, sed etiam legibus oportet esse armatam. Facit totus ille liber Iudicum in testamento veteri, nam iudicum appellatur etiam si de regibus quam plura disserat, quasi Iudicum voce etiam reges contineantur & iure, quia imperium nihil aliud esse quam summam iurisdictionem, & probat tex. in prin. Inst. de perp. & tem. act. & ostendimus controuers. vers. frequentium. lib. 1. c. 1. quibus [sect. 18] adde quod Princeps dicitur esse de ordine ipsorum senatorum. l. ius senatorum. C. de digni. non secus quam ipse etiam pater familias appellatione familiae continetur. l. familiae. ff. de verb. sig. & ita tenent Ioan. de Platea, d. l. ius senatorum. & Nicolaus Boerius de auth. mag. consi. add. 1. num. 130. versi. & ipse etiam Princeps. Idem etiam sensit Cice. in oratione pro Cecinna. Ius (inquit) [sect. 19] ciuile eiusmodi esse debet, quod neque inflecti gratia, neque perfringi potentia, neque adulterari pecunia possit, quod si non modo oppressum, sed etiam desertum, aut negligentius adseruatum erit, nihil est quod quisquam se habere certum, aut a patre accepturum, aut relicturum liberis arbitretur, pro Cecin. Ergo quantacunque sit Principis potestas, ei fas, aut liberum esse non debet legem violare. Vnde Ausonius in Pythaci sententijs: Pareto legi, quisquis legem sanxeris. [sect. 20] Et cum Iulius Caesar legem contra stupratores sanxisset, & postea eius filia a iuuene quodam stuprata esset, eum Caesar ira percitus verberauit, cui adolescens ille ait, legem dixisti Caesar, qui ea voce audita, per totum illum diem nihil omnino cibi aut potus sumpsit merore legis a se transgressae, vtcunque temeritas & audacia iuuenis illius videretur intolerabilis, vt pote in tanti Monarchae ignominiam admissa, ita Plutarchus & Erasmus in Apoph. Et quod principatus sit ad ciuium vtilitatem, sentit etiam Sotus de iust. & iure, lib. 4. q. 4. art. 2. dum ait, potestatem esse propter vsum, & Sanctus Bernhardus ad Eugenium Papam. Et quod sit ad bonum non ad malum, tenet Bal. consi. 327. lib. 1. Marcus Mantua lib. 1. locorum com. 112. & S. Tho. secunda secun. q. 185. arti. 3. lib. 1. Fernandus Loazes cons. pro Marchi. de Velem, pag. 54. num. 65. & illi qui dicunt quod malum in Principe non esset potestas sed tempestas, vt ait Sozinus iunior consi. 65. lib. 2. Barth. Sozi. consi. 164. lib. 2. Card. in clem. pastoralis. de re iudi. Iaco. de Leon. interconsi. Bruni, consi. 117. col. fi. Sanct. August. in c. principium. §. charitas, de poenit. dis. 2. Fulgos. consi. 61. Curtius senior consi. 63. Aymon de antiquit. par. 1. versi. non omitto. num. 3. stat ergo Principes fuisse creatos ob ciuium vtilitatem. Idemque in legibus, vt supra ostendimus, & docet Cicero in vatin. sic inquiens: A maioribus nostris nulla alia de causa leges sunt inuentae, nisi vt suos ciues incolumes conseruarent. Et rursus idem Cicero 2. de legibus. Ad salutem ciuium, ciuitatumque incolumitatem, vitamque hominum & quietam & beatam, conditae sunt leges. & idem Cicero 1. de inuent. ait: Ea virtute & sapientia maiores nostri fuerunt, vt in legibus scribendis, nihil sibi nisi salutem, atque vtilitatem Reipublicae proponerent, neque enim ipsi quod obesset, scribere volebant, & si scripsissent cum esset intellectum repudiatum iri legem intelligebant. Interdum tamen leges paruipenduntur, vnde Petronius Arbiter satyricus: Quid faciant leges, vbi sola pecunia regnat, Aut vbi paupertas vincere nulla potest. Plautus in Trinummo: Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam. Et sequitur: Eae miserae etiam Ad parietem sunt fixae clauis ferreis, vbi malos mores Ad figi nimio fuerat aequius. Et Horatius oda 24. lib. 3. Quid leges sine moribus Vanae proficiunt. sineque feruidis Par inclusa caloribus Mundi, nec Boreae finitimum latus Durataeque solo niues Mercatorem abigunt, horrida callidi. Vincunt aequora nauitae. Et [sect. 21] Anacarsis relatus ab Erasmo & a Plut. Apoph. lib. 7. illud facetum quamuis vulgatum dixit: Leges aranearum telis esse similes, in quibus infirmiora animalia haererent, valentiora irrum perent, ita leges humiles ac tenues constringunt, a potentibus impune violantur, ita meminit Valerius. [sect. 22] Regulariter tamen Princeps, vt supra ostendimus, subest legibus, & dum in l. Princeps legib. ff. de leg. cum similibus. negatur Principes legib. obstringi, procedit in ijs quae leuioribus sunt praeiudicij, vt supra in simili dicebamus, qualia sunt ea, quae pertinent ad solemnia iudiciorum & contractuum, & testa mentorum aliarúmve vltimarum voluntatum, non sic quo ad pactionum obseruantiam, siue illae expressae sint, siue tacitae, siue priuatae, siue vniuersales, vt tradunt nouissimi in l. 1. ff. de const. prin. & in l. Princeps, supra all. & diximus plenissime de succ. creat. §. 26. per totum, in lib. 3. Facit in simili egregius tex. in l. pater filium. §. quindecim libertis. ff. de leg. 3. sic intellige quae diximus de successionum progressu in praefatione, nu. 131. & contractibus Principem obligari omnes omnino admittunt, vt infra dicemus. [sect. 23] Nec dubium est, quin lex sit contractus, & contractus sit lex, quod contractus sit lex, probat l. legem quam. C. de pact. vbi per Ias. Dec. & Alc. c. contractus, de reg. iur. lib. 6. l. contractus. ff. eo. ti. quod autem lex sit contractus, probat l. 1. ibi communis Reipublicae sponsio. ff. de legib. vt fuse eam legem inducens diximus de succ. progressu in praefa. circa pri. quod probatur ratione. Nam vt contractus est duorum pluriúmve in idem placitum & consensus. l. 1. ff. de pact. ita & lex est plurimorum ciuium in idem placitum & consensus, d. l. 1. ff. de legib. ibi communis Reip. sponsio. §. lex. Inst. de iu. nat. l. iura non in singulas. ff. de legibus. Stat [sect. 24] ergo ex superioribus, tam leges quam Principes ad populi ciuiumque vtilitatem creari, legibusque Principes ipsos regulariter subesse, earumque videri ministros & custodes ac executores, exceptis quibusdam casibus. vtilitas autem ciuium ac populi quibus in rebus sita sit edocemur per Isidorum, quem refert & sequitur Fernan. Loazes hodie meritissimus Archiep. Tarraconen. in consi. suo pro Marchio. de Velez dubit. 1. numer. 54. ver. ad hoc enim Principes. Ad hoc enim (inquit) Principes & reges fuerunt instituti, vt beatus inquit Isidorus, de summo bono lib. 3. c. 47. vt licentia mala agendi seruorum potestate restringatur Principum ac dominorum. Non enim frustra, vt beatus inquit August. (& habetur in c. non frustra. 33. q. 5.) instituta sunt potestas regia, vis gladij cognitoris, vngulae carnificis, arma militis & disciplina dominantis: habent enim ista modos suos, causas, rationes, atque vtilitates: haec enim cum timentur, coercentur mali, & inter malos magna cum quiete viuunt boni. Non enim regna absque regibus, nec ciuitates absque legibus, & consuetudinibus, minantibus atque poenalibus esse poterant, vt Arist. Polyticorum lib. 4. & lib. 6. & Cic. Offi. lib. 2. narrant. Quis enim inexpertus absque directore viarum discrimina securus poterat peruagari, & quis sine praeceptore disciplinam poterat ediscere: nullum enim regnum, nulla prouincia, nulla ciuitas, nullus populus, nullus exercitus, nullaque omnium congregatio absque duce, capite ac rectore, esse potest, quo mediante, indocti instruantur, simplices dirigantur, boni custodiantur, pusillanimes foueantur, superbi reprimantur, excedentes corrigantur, mali puniantur, & tandem cuncti a quacunque oppressione atque violentia defendantur, atque custodiantur, sine quibus, vt Cic. Offi. lib. 3. scribit, nec ciuitates, nec gentes ipsae, nec genus hominum vniuersum posset stare, quinimo nec mundus absque illis posset sustineri. Sicut enim omnem vitae nostrae ordinem peruertimus si iudiciaria tribunalia substulerimus: & sicut ad Antiochenum populum, Homil. 6. beatus scribit Chrysostomus: Si ducem ab exercitu abducimus, vinctos hostibus milites damus: ita si Principes de ciuitatibus abstraheremus, feris irrationalibus irrationabiliorem vitam degeremus, mutuo nos mordentes, mutuo nos deuorantes, deuastantes, atque opprimentes. Quod enim faciunt lignorum conglutinationes in domibus, haec faciunt Principes in regnis ac ciuitatibus, & sicut si illas substulerimus, dissoluti parietes mox ruinam facient: sic si e mundo Principes amoueamus, & ciuitates & gentes in se corruent: nullo existente qui homines coerceat, & timore poenae quiescere persuadeat. ad extollendas igitur virtutes iustorum, & reprimen das insolentias transgressorum: diuina prospiciens e coelo iustitia, regnantium solia in populis erexit, regesque ac Principes inter homines constituit: sunt enim reges, vt alibi latius de hac re tractamus, tales in regimine populorum ac ciuium, quales sunt fraeni atque compedes in regimine ac domatione equorum, & similium animalium, quae sicuti hac atque illac recte dirigi non valent absque calcaribus: sic & subditi ad bonum moueri, & a malo segregari non possunt absque legibus: & absque eorum minis poenisque tum leuibus, tum etiam acerbis & grauibus. Denique [sect. 25] isthaec vtilitas aut etiam necessitas quod in Republica, & in genere humano sint reges ab ipso iure naturae vel gentium originem traxit. homo. n. secundum Philosophos est animal sociabile (hoc est natura appetens societatem & communionem.) Nec dubium est quin societas & communio pariat discordias. l. cum pater. §. dulcissimus. ff. de lega. 2. (Vnde perpetuae societati lex non assistebat, vt ibi tradunt communiter Doct. & in l. 3. ff. pro socio. etiam in contractu matrimonij, qui in sui dissolutione non secus quam in inchoatione liber esse debeat. l. neque ab initio. C. de nupt. l. Titia. ff. de verb. obli. & vtrobique per Doct.) Ad huiusmodi ergo discordias sedandas, violentias, tumultus, factiones, seditiones remouendas, reges fuerunt necessarij. Quae omnia eo magis ac magis suadent ac persuadent, ob vtilitatem ciuium, ac populorum, non ipsorum regentium reges desiderari ac creari. Et initio quidem ante, quam scriptae fierent leges per reges manumque regiam ac arbitrium omnia expediebantur, omnisque gubernatio & Reipublicae administratio fiebat. l. 2. circa princi. ff. de orig. iur. facit tex. in prin. auth. quib. mod. nat. effi. sui. & in auth. quib. mo. nat. effi. leg. in prin. & d. l. 2. §. 1. cum seq. ff. de orig. iur. notant in specie Bal. in d. l. 2. in prin. & Alphonsus Guerre. in Thesauro relig. Christ. c. 54. nu. 4. versi. & est notandum. Deinde quia leges scriptas deesse, incertoque iure populum vti, ac vagari incommodum esse, ipsa experientia docuit, vt ait d. l. 2. §. 1. cum seq. & tradiderunt Arist. & doctissimus Dominicus de Soto, vbi supra, dum scripserunt tyrannidis imagine omnia repleri, quum arbitrio regentium deficientibus scriptis legibus populus gubernatur: ideo ad leges scriptas, iusque scriptum & certum itum fuit, vt d. §. 1. cum seq. in d. l. 2. & tradunt Bal. & Guerre. vbi supra, quae omnia efficacius etiam edocent regimen Principum sub legibus esse debere, legesque quasi principibus superiores latas constitutasque fuisse, atque vtrunque ad merum ciuium & populorum, non etiam regentium vtilitatem receptum fuisse [sect. 26] id quod & in ecclesiastica potestate obtinere vel illinc illuxit quod Episcopi sunt Principes in ecclesia Dei, nec tamen dubium est, quin ob meram populi vtilitatem creentur ac instituantur, nomenque Episcopi non tam honoris, quam oneris est, vt testatur diuus Augustinus in c. qui episcopatum. 8. q. 1. vbi, qui praeesse & non prodesse desiderat, episcopari non debet, sequitur & notat Guerrerius, vbi supra, c. 4. in prin. vnde ipse etiam notat, Episcopum dici ab epi, quod est supra, & scopos, quod est intentio, quasi Episcopus in hoc creatus sit vt iugiter intendat, & consulat vtilitati ac saluti populi. # 2 Capvt ii. Svmmarivm. -  1 Intellect. l. princeps. ff. de legib. l. 1. ff. de constitu. prin. §. sed & quod principi. Inst. de iure natu. cum simi. legibus. -  2 Principi quod placuit, ita demum habet vim legis, si populo vtile sit. -  3 Causa iusta praesumitur in Principe, quo ad subditum, non quo ad alios. -  4 Principum placita quando habeant vim legis. -  5 Defendere res nostras, an etiam cum nece alterius liceat. -  6 Intellectus plurium legum. -  7 Pecunia quando mutatur vt solutio fieri debeat, ardua quaestio. -  8 Confessio illa occidi sed ad meam defensionem, an scindi possit, ardua quaestio. -  9 Scripturam praesentans quatenus pro se faceret non vltra, an ea protestatio prosit, ardua quaestio. -  10 Principum placita quae non recedunt a iure naturali vel gentium, legis ciuilis vim non habent, vt inductiua, sed vt declaratiua. -  11 Notorium quam habeat vim. -  12 Principis praeceptum notorie iniquum non exequitur. -  13 Historia Aeliogabali Imperatoris. -  14 Praescribi an possit ius superioritatis, ard. quaestio. -  15 Iniuriarum actio quo tempore finiatur, ardua quae. -  16 Vendens rem alienam scienter an pretium recuperet, ardua quaestio. -  17 Iuramentum an impediat recissionem colore laesionis enormissimae, ardua quaestio. -  18 Intellectus l. fin. C. de. legibus. -  19 Princeps an possit leges mutare. -  20 Leges ferre potest Princeps sine vllius consilio. AD meram [sect. 1] ergo ciuium, & populorum vtilitatem vtraque potestas tam canonica, quam ciuilis creata, data, recepta, admissaque fuit, quae quum ita se habeat, nihil ad rem pertinet quod Princeps dicatur legibus solutus. l. Princeps. ff. de legib. §. fi. Inst. quib. mo. testa. infir. l. omnium. l. ex imperfecto. C. de testa. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. quodque quod ipsi placuit legis habeat vigorem. l. 1. ff. de consti. Principum. §. sed & quod principi. Inst. de iure na. nam de huiuscemodi legibus quasi duris & inhumanis Erasmus ad Plutarc. lib. 4. Apoph. quasi detestans sic scripsit, in dictis Antigoni regis Macedonum, quid enim (inquit) aliud dicunt qui occinunt, quod Principi placuit legis vigorem habere, qui negant, principem teneri legibus, qui tribuunt illi geminam potestatem ordinariam & absolutam, quarum altera possit quod leges, pacta & foedera postulant, altera quodcunque libuit. Alij sentiunt restringi debere (vt & supra attigimus) res, leges ad solemnia & ordinem formamve procedendi in contractibus, in iudicijs, in vltimis voluntatibus (& attigimus etiam de succ. progr. in praefa.) non quo ad alia magis substantialia maiorisque momenti (quale est obseruatio contractuum rerum, acquisitiones aut ademptiones & similia) quid dicendum, & sane quod attinet ad nostram principalem conclusionem quae habet regentes (siue illi homines sint siue leges) ad meram populorum ciuiumque vtilitatem institui, haec obiectio omnino remota est: quia nos loquimur generaliter de regimine Principum, & regulariter quo ad os vel singulas regiones, in quibus ius peculiare & ciuile hac in re nihil innouasse reperitur, caeterum Romanus populus Romanumve ius & imperium hanc rem videtur innouasse, dum tam latam Principibus suis potestatem concessit. Nam & idem foret in reliquis ciuitatibus & gentibus, si tantundem Principibus suis concessissent, quinimo etiam in ipso populo & imperio Romano haec obiecto nihil mutat, nam vt leges posteriores habent potestatem legum veterum derogandarum, abolendarum, innouandarum. §. sed naturalia. Inst. de iu. nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. l. si mihi & tibi. §. in legatis. ff. de leg. 1. l. pacta nouissima. C. de pact. & tamen id ita demum intelligendum est, dummodo posteriores vtiles sint, siue prioribus contrariae sint, siue non sint: aliter enim vel vim legis non habebunt, vel interea dum vtiles non sunt, executione & effectu carebunt. c. erit autem lex. 4. dist. l. 1. ff. de legib. diximus plenissime de succ. progressu in praefa. vbi etiam adiecimus quod & si ab initio vtiles essent, si tamen postea ea vtilitas cessaret, ipsae quoque leges quo ad sui executionem cessarent. l. vnica, in prin. C. de caduc. tollen. ibi, vt quod belli calamitas introduxit, lenitas pacis sopiret. [sect. 2] sic ergo in specie nostra, quod Principi placuit animo legis condendae & habita causae cognitione, ita demum legis vim habebit quo ad sui executionem si publice vtile sit, arg. d. c. erit autem lex. & d. l. 1. ff. de legibus. nam si vtile non sit in praesentia, si tamen vtile fore speretur, vim quoque legis habebit, quamuis interea dum ea vtilitas aduentat, & accedit effectu, & executione careat, vt idem ipsismet legibus, quae initio inutiles forent, eueniret, vt non minus vtiliter quam noue disseruimus in d. praefatione. [sect. 3] In re autem dubia in huiusmodi principum ac legum diffinitionibus praesumitur iusta causa, & publica vtilitas. Nam quamuis respectu non subditi, & sic contra non subditum, causa in principe non praesumatur: vt notat Panormita. in c. inter quatuor. de maio. & obe. & in c. cum nobis, de testi. Doct. communiter in c. quae in Ecclesiarum, de consti. Paulus Castr. in consi. 158. incipi. viso, & examinato puncto. & tradit late Carolus Ruinus in consi. 123. incipi. visa facti serie. col. pe. vol. 3. & in consi. 116. incipi. viso praecepto poenali. col. vlt. vol. 5. Contra subditum tamen sine dubio secundum magis communem opi. causa in Principe praesumitur, praecipue, vt diximus, quando Principes clausula, motu proprio: vel clausula, ex certa scientia, vtitur: vt notant communiter Doct. in d. c. quae in ecclesiarum. vbi latissime Fely. in 26. col. in 5. conclu. de consti. glo. Bar. & Doct. in l. relegati. ff. de poenis. Idem Bar. in l. conficiuntur. ff. de iure codicillo. Cynus & communiter alij in l. quoties, & in l. rescripta. C. de preci. Imperatori offeren. & in l. fi. C. si contra ius vel vtilita. pub. Inno. in c. ad aures, de temporibus ordinatio. vbi inquit, vani capitis esse, existimare non posse Principem sine causae cognitione: vel absque causae expressione aliquid praecipere. Iacob. Butri. in l. praescriptione. C. si contra ius vel vtilita. pub. Bal. in d. l. praescriptione, & in d. l. rescripta. & in l. si testamentum, & ibi Ias. & Doct. C. de testam. & in praeludijs feu. in 9. col. & in c. Eccle. S. Mariae, vt lite penden. inquit, sufficere quamcunque occasionem ad iustificandum Principis beneplacitum, Panormita. in c. si quando. col. fi. de rescrip. & in c. nisi specialis. col. 2. de offic. leg. & in c. cum venissent. col. 3. de iudicijs. & in c. quanto. in 4. col. de iureiu. & in c. cum inter, de excep. in c. cum olim. in 8. col. & in c. in causis, in 2. notabili. de re iudi. Anton. & Imo. & in c. cum inter, de renuntia. & in c. constitutus, de religio. do. & in c. quia plerique, de immunitate eccle. Gemi. in c. grandi. in 2. col. de supl. negli. praela. Ange. in consi. 319. incip. Sereniss. Princeps. Petrus de Ancha. in consi. 279. incipi. vltra alia vt refert Fernandus Loazes, vbi supra, num. 134. & per Raphaelem Fulgosium cons. 144. Antoni. & Salyce. in l. ne causas. C. de appell. [sect. 4] Vnde si principi relatum esset, arduam esse controuersiam, cum quis pro rerum suarum defensione alterum interfecisset, vtrum id non iniura fecisse videretur, (Fely. in c. 2. numer. 4. de homicidio[sect. 5] post multos quos allegat existimante, communemque esse opinio. adfirmante, id non licere, alijs tamen contrarium disserentibus, quales sunt Ias. & Ioan. Oroscius in l. vt vim. ff. de iust. & iu. & Carrerius in sua practi. fol. 106. num. 31. Bernardus Diaz regula 597. quae pars, secundum Ias. vbi supra, receptior est) certe si Princeps habita causae cognitione ad definitionem causae & litis quae tunc ageretur inter partes, vel etiam si nulla lis esset, sed tamen animo definiendi generaliter, vel sententia sua definisset, vel ita definiendum esse in posterum ad suos magistratus, vel vnum, vel certos ex illis rescripsisset, tale homicidium non iniuria factum videri, vtroque casu ea sententia idúe rescriptum legis vim haberet: eiusque exemplum reliqui iudices sequi tenerentur. [sect. 6] Et is est verus sensus add §. sed & quod Principi. & ad l. 1. ff. de consti. prin. & ad l. fi. C. de leg. & ad omnes leges de similibus rescriptis mentionem facientes, qualis est l. non iustam. C. ad Treb. l. licet Imperator. ff. de leg. 1. l. si Titio & Maeuio. §. Iulianus. ff. de lega. 2. l. fi. ff. de haere. insti. l. cum hic status. §. ait Oratio. ff. de iure dotium. Fallit quando constaret Principem ob gratiam quid simile fecisse, vt d. §. sed & quod Principi. & d. l. 1. Vnde nosti [sect. 7] quod debitor pecuniae, si intra tempus dilationis ad soluendum mutetur pecunia, vel reprobetur, liberatur soluendo antiquam, secundum Bar. in l. quod te, numero 6. ff. sicer. peta. Et est communis opinio, secundum Sozi. ibidem numero 14. Contrariam opinionem dicit ibidem communem Ias. in numero 18. imo quod teneatur soluere pecuniam nouam: allegat Bar. in l. 3. ff. de solutio. Aliam tertiam opinio. tenet Imo. in l. in ratione. §. diligenter. ff. ad leg. Falcid. dicens quod est communis, quod si reperiatur pecunia antiqua, ex illa fiat solutio, & si non reperiatur, debet fieri solutio in noua pecunia, & istam tertiam dicit etiam communem Alexand. in d. l. quod te. numero 7. Est alia quarta opinio, quod debemus considerare, an pecunia sit reprobata ante moram vel post moram debitoris, si ante moram, liberatur solutione antiquae pecuniae, si post moram, debet soluere de pecunia noua, istam dicit communem opinionem Deci. in d. l. quod te. numero 8. & secundum hanc distinctionem vltimam ista quaestio potest practicari, & ex ea potest dari concordia ad alias opiniones supra relatas, certe tunc si princeps secundum hanc opinionem, cum lis ageretur inter partes habita causae cognitione, pronunciasset: ea sententia vim legis haberet, idemque si cum lis nulla esset habita deliberatione matura, ita ad vnum, vel quosdam, vel omnes magistratus rescripsisset. Denique [sect. 8] si dixi, hominem me occidisse, sed ad meam rerúmve mearum defensionem. Bar. in l. Aurelius. §. idem quaesijt. ff. de lib. leg. tenuit, iudicem potuisse diuidere confessionem eam acceptando, quatenus dixi, hominem occidisse me, & in reliquo eam reijciendo. & Bal. in l. si quidem. C. de excep. est communis opinio, vt firmat & approbat Ias. num. 13. & ibi Castalius in d. l. vt vim. Alex. num. 7. in l. 1. §. si quis simpliciter. ff. de verb. oblig. ibi Rom. num. 7. & num. 14. tenet contrarium. & Bald. in l. 1. C. de aedil. act. Alciat. num. 76. in l. 1. §. si quis ita. ff. de verb. oblig. Socin. in l. non vtique. num. 7. ff. de excep. per Aymon. in consuetud. Aluerniae, tit. 12. de successione. arti. l. ad fin. Ias. in l. 1. §. editiones. ff. de edendo. & in d. §. si quis simpliciter. per Felyn. in c. cum venerabilis. colum. 5. de exceptio. sed hac in re, & si vix appareat vtra sit receptior opinio, tamen quo ad poenam ordinariam, ea confessio non nocet, quo ad poenam vero extraordinariam, vel adhuc similiter non nocet, vel non aliter nocebit, quam si poena modica sit. Si ergo Princeps ita vel rescripserit vel iudicauerit, id rescriptum eáve sententia vim legis habebit. In summa, scis quod [sect. 9] scripturam praesentans in iudicio solet semper apponere clausulam, quod praesentat eam in quantum pro se facit, & non aliter, in hac quaest. an protestatio prosit, determinat Bald. in c. praesentium, colum. 1. num. 3. de testibus. quod nihil prodest, imo quod nihil ominus parti contrariae prosit, in quo eum sequitur Pau. in l. vnic. colum. 2. C. vt quae desunt aduoc. iud. supple. vbi idem Bald. hoc tenet, colum. 2. Idem Pau. cons. 81. volu. 1. & Roma. cons. 433. Ias. in l. 1. §. morte. num. 26. ff. de noui operis nuncia. & idem Ias. in l. certi condictio. §. si nummos. colum. 8. ff. si cert. pet. & hanc dicit communem opinio. Aymon. Crauet. tract. de antiq. tempo. prima parte. c. incip. viso. nu. 72. Sed contrariam sententiam, imo quod talis protestatio prosit eam facienti, est opinio Innocen. in c. cum venerabilis, de exceptio. & ibi Felyn. nu. 23. dicit, hanc opinio nem esse communem. & idem in c. imputauit. num. fi de fide instrum. & hanc tenet Bald. sibi parum constans in l. vnica. col. 4. de confes. C. & in c. cum dilectus, de consuetudine. & hanc etiam dicit communem Ripa in c. cum M. Ferrariensis, de constit. num. 79. & haec vltima est, secundum eos verior, recipit tamen tres limitationes, quarum singulae poterunt esse tres concordiae inter has duas communes opiniones contrarias, de quibus vide Deci. in c. cum venerabilis, de confess. num. 22. & Aymon. vbi supra, num. 68. sed pro parte affirmatiua, quae etiam in puncto iuris verior videtur, est communis iudiciorum, quibus ipse interfuerim vsus, at si Princeps secundum alterutram harum partium, vel habita matura deliberatione rescriberet, vel cum causae cognitione sententiam ferret, id rescriptum eáve sententia legis vim haberet, & in summa legis virtus in quatuor consistit. l. legis virtus. ff. de legib. in imperando, in vetando, in permittendo, in puniendo, nonnulli addunt quintum, nempe in declarando & interpretando, & quo ad haec omnia, principum placita legis habent vigorem, d. l. 1. ff. de consti. princ. d. §. sed & quod principi. Instit. de iur. nat. quod intelligendum est, [sect. 10] quando iuri naturali, vel gentium tale placitum saltem aliquantulum aduersari videretur, & ab eo recedere, aliter enim si concors & consentaneum ex toto esset, non tam nouum ius ciuile productum, quam ius naturae vel gentium, quod iam proditum erat, repetitum videretur. l. ius ciuile. ff. de iusti. & iure, vbi notant Glos. & Doct. praesertim Ias. facit elegans text. in l. adeo. §. cum quis ex aliena. ff. de acquiren. rerum domi. l. haeredes palam. §. sed si notam. ff. de testa. Ergo si Princeps eos ciues, qui hostium finibus finitimi essent, iuberet arma vel equos paratos habere ad hostium impetum propulsandum, id praeceptum aut placitum legis imperatricis vim haberet: sin autem ciues vetaret arma, equos, aurum, argentum extra regni fines exportare, id placitum vim legis prohibitoriae haberet, vt apud nos Hispanos habetur per totum titulum de las cosas vedadas, lib. 6. ordi. quod si placuit Principi, vt bannitos aut exules interficere fas esset, cuique id placitum legis permissoriae vim haberet, quod si ei placeret, vt fur in septies duplo puniretur: vt est apud nos Hispanos, id placitum legis punitoriae vim haberet: Quae omnia eandem vim & potestatem asse querentur, ac si lege rite lata comprehensa fuissent, eaque procedunt in tribus speciebus: Prima, quando constat, Principem habere animum legis condendae. Altera, quando id cum causae cognitione inter partes litigantes pronunciauit. Vltima, quando lis nulla erat, si cum matura deliberatione id rescripsit ad suos magistratus, vel eorum quosdam, vel quendam. Inque his omnibus exemplis si recte aduertis, inuenies a iure naturae vel gentium aliqua ex parte recessum, aut declinatum fuisse: nam nullus eo iure tenetur aut compellitur arma, aut equos paratos habere, nullus prohibetur eo iure arma, equos, aurum, argentum, extra regionis suae fines exportare, nulli eo iure fas erat exulem bannitúmve occidere. l. vt vim. ff. de iusti. & iure. eoque iure fur sim plum duntaxat fortasse, non etiam septies duplum restituere compelleretur. l. id quod nostrum. ff. de reg. iur. l. iure natur. eod. titul. l. nam hoc natura. ff. de statu hominum. §. libertas. Insti. de iure person. quae duo iura faciunt ad primum & secundum exemplum supra relatum. Denique si iussit, vt inuasorem pro rerum defensione occidere liceat, vel vt iudici confessionem diuidere non liceat, aut quod scripturam praesentanti eius tenorem diuidere non liceat, vt in exemplis supra relatis, ea quidem non tam ad ius nouum inducendum, quam ad id, quod iam inductum erat, declarandum spectare forte viderentur, adhuc tamen legis declaratoriae vim haberent. argum. l. fin. C. de legibus. & Inst. de bonorum posses. in prin. Isthaec autem omnium Principum placita, & similia, ita demum rata erunt, si populo vtilia sint, non aliter, vt supra edocti sumus. Vtilia autem accipere debemus, ac intelligere fuisse primum, quando de vtilitate constat, deinde etiam si sumus in re dubia: quia in Principibus & legibus, vt supra ostendimus, iusta causa praesumitur, quod si notorium esset, esse talia Principum placita populo nociua, non haberent vim legis quandiu nociua forent, nec effectum, aut executionem sortirentur: quia, vt plenissime supra ostendimus, ad vtilia tantum, non etiam ad contraria Principes omnes mundi potestatem, ditionem, & imperium habere videntur, in ciues & populos, quod si quis Principum a populis suis laxius mandatum aut imperium habuerit, id erit ius singulare illius ciuitatis aut Principis. Hoc vnum certo scio, ius ciuile Romanorum nostram interpretationem non solum commode, sed etiam necessario recipere. Idemque & in iure nostro Hispanorum, vt controuersiarum frequen. Tom. 2. lib. 1. c. 1. disseruimus, per l. 2. tit. 25. part. 4. & l. 8. tit. 4. part. 3. Notorium [sect. 11] autem, vbi est Principis placitum, fuisse irrationabile, tunc non haberet vim legis, per iura rationesque supra relatas, & quia notorium se ipsum ostendit, si turpe est, vt inquit Bald. cons. 323. proponitur in prin. volum. 2. quodque nulla tergiuersatione caelari potest, sicuti, vt idem Bald. dicit, nec candelabrum supra montem positum, nec circulus ante tabernam, nec scriptura pro rostris, cons. 21. pocessus. col. 1. vol. 1. Paul. Grillan. in tracta. de quaestio. & tortu. in 3. quaest. col. 2. & 3. & ibi quid a manifesto differat: ideo sola allegatio sufficit, & quid differat a publico, vide etiam Abb. in c. fin. nu. 7. de maledi. & per l. si adulterium cum incestu. §. idem Pollioni. ff. ad legem Iuliam, de adulterijs. Quamuis notorium releuet ab onere probandi, non tamen releuat ab onere proponendi, & debet omnino allegari, nota. & in cle. appellanti, de appella. & idem dicit Bald. in l. penult. C. de decu. lib. 10. in l. super longi. col. 3. C. de praescrip. long. temp. & in l. quicunque, in prin. C. de ser. fug. Burg. in c. cum dilecti. col. 10. de emp. & vend. qui etiam in c. peruenit. col. 2. eodem tit. sentire videtur, hoc verum esse, quando praesumptio oritur ex facto partis proponentis, & est simile in l. si certis annis. vbi idem Bald. C. de pact. quod ex diuturna praestatione causa pariter praesumitur, si tamen allegata sit, & non aliter tradit Felyn. in c. de quarta. colum. penult. de praescrip. & Seysel. in l. 1. colum. 3. ff. de legi. Et dicebat Pet. de Ancha. in cons. 188. incip. visis consilijs. [sect. 12] Quod si Papa aliquem praelatum per suas literas motu proprio, propter eius dementiam remoueri praeceperit, tale mandatum exequi non debet, si notorie contrarium apparuerit: & notat Felyn. in c. ad aures. col. 7. de rescrip. Alex. in cons. 215. incip. non obstat. volum. 7. Petrus Paulus Pari. in cons. 82. incipi. aduertendum. colum. 8. volum. 1. & consil. 140. incip. inspectis indultis. colum. 1. vol. 4. Carolus Ruinus in cons. 215. incip. quia in hac causa. colum. 9. vol. 1. & Hieronymus Gratus in cons. 158. incip. difficultas praesentis causae. colum. fin. volum. 2. [sect. 13] Ergo si Princeps iuberet, ne aliter acta iudiciaria valerent, quam si nocte fierent, id quod Imperatorem Aeliogabalum iussisse, Petr. Mes. in vitis Caesarum author est, tunc id praeceptum vtpote notorie irrationabile legis vim non haberet. Denique sunt tres casus inspiciendi. nam praeceptum Principis vel legis aut certum est non aduersari iuri naturali vel gentium, aut certum est naturali iuri vel gentium repugnare, aut dubitatur. primo casu talia procepta vim legis habent. secundo casu non vtique. vltimo casu, quando dubitatur vim legis habere, non desinunt. Quid enim [sect. 14] si agatur de praescriptione iuris superioritatis? qua in re ius superioritatis posse praescribi contra Principem, tenet Abb. in c. cum non liceat. num. 4. de praescript. Roma. cons. 371. Iason cons. 283. lib. 2. Dec. consil. 207. dicit communem opinionem Soci. consil. 275. col. 3. lib. 2. sequitur Purp. in l. 1. num. 4. ff. de officio eius. Contrarium vt non possit praescribi ius superioritatis aduersus Principem, tenet Bar. in l. infamem. ff. de publicis iudicijs. Idem in l. 1. ff. de aqua plu. arcen. Idem in l. hostes. ff. de capt. Felyn. in d. c. cum non liceat. col. 4. & in c. cum nobis, de praescript. Ias. consi. 70. lib. 3. Curtius Iun. de feud. 2. part. Communis est, secundum Crauet. de antiquitate temporum parte 4. nu. 72. fol. 169. Purpu. in l. imperium. num. 164. ff. de iurisdict. omni. iud. hodie decisum est per l. fin. tit. 13. lib. 3. ordin. l. 2. tit. de las donationes. lib. 5. ordi. & l. 7. tit. 29. par. 3. vt possit praescribi, quae sententia etiam de iure communi Romanorum verior est. Idem [sect. 15] quid si de actione iniuriarum dubitetur? & quidem actio iniuriarum anno tantum durat, nisi lis fuerit contestata: nam tunc perpetuatur. Idem si rei machinatione desijt contestari, qua in re sunt duae communes opiniones contrariae, per Ias. relatae in l. si eum. §. qui iniuriarum. nume. 9. & nume. 10. ff. si quis caut. Praeterea, [sect. 16] quid si rem, quam venditoris non esse sciebam, emi, & dubitetur de pretio reddendo? & sane venditor non tenetur de euictione emptori scienti rem alienam, nec debet reddere pretium, communis opinio est secundum Ias. in l. fin. §. fin. C. com. de lega. Pala. Ruui. in rub. §. 65. num. 65. num. 63. de donat. inter virum & vxorem. Contrariam opinionem dicit communem Aret. in l. emptorem. §. final. ff. de actio. empt. quia alios allegat. Quid denique si dubitetur enormissime laesus an venire possit contra iuram. [sect. 17] Et quod enormissime laesus non possit venire contra renunciationem vel actum iuratum, communis opinio est, secundum Alex. in l. stipulatio. hoc modo concepta. num. 10. ff. de verb. oblig. Idem cons. 53. num. 20. lib. 3. & consil. 125. & cons. 42. lib. 1. Cur. Sen. cons. 65. Pari. consil. 26. num. 80. lib. 3. dicit communem. Imol. in c. cum contingat. num. 52. cum seq. de iureiuran. dicit communem Ias. in l. nam postea. §. si minor. eod. tit. Couar. in c. 2. de pact. in 6. part. 3. §. 4. num. 3. Contrarium tenet Anto. in d. c. cum contingat. in 4. casu principali, vbi Abb. num. 13. hanc dixit communem. & Abb. in c. in praesentia, num. 23. vbi Dec. nume. 36. de probat. Deci. cons. 181. num. 3. Rubeus consil. 101. sequitur Couarru. vbi supra. Quae autem dicatur enormissima laesio, declarat optime Hieronymus Vereus in d. c. in praesentia. colum. 5. & 17. hoc tamen casu petenda est relaxatio iuramenti ab ordinario loci. Cornel. in auth. sacramenta. colum. 36. C. si aduersus vend. per c. 1. & c. debitores de iureiur. Et ad relaxationem huius iuramenti requiritur citatio partis. Anto. Card. & Imol. in d. c. debitores. Abb. & Felyn. num. 23. in d. c. 1. Felyn. in c. 2. de spon. num. 25. Benedi. in c. Raynutius, in verbo, duas habens filias, nu. fin. de testam. Hippolytus sing. 421. & 450. & haec est communis, secundum Deci. in cons. qua fronte. num. 2. de appell. Si ergo praeceptum principis vel legis fuerit, vt talis restitutio concedatur, vel vt emptor talis malae fidei pretium recuperet, vel vt ea actio iniuriarnm anno finiatur, etiam post litem contestatam, vel vt ius superioritatis possit praescribi, id sane praeceptum, vt vim legis obtineat, par est, quia ea omnia dubium est, an aequitati & rationi naturali pugnent, an vero potius assentiantur, cum istarum rerum sint tantorum tamque prudentium virorum contrariae sententiae. [sect. 18] Et inspecta censura cuiusque regionis, nullius sensus videri debet melior quam sui Principis, aut suae legis, sicque ab ijs declaratum, honestum & vtile reputari debet. l. fin. C. de leg. c. erit autem lex. 4. distin. licet alijs regionibus & nationibus, seu gentibus liberum sit id ita, vel non ita iudicare. Nam (vt supra aduertimus) in principis aut legis dispositione iusta causa praesumitur quoad subditos duntaxat, non etiam quo ad reliquos. Hactenus cum agitur de transgressione iuris diuini, naturalis, vel gentium, quod si de transgressione iuris positiui ageretur, tunc legum & principum par potestas non est, quia leges indistincte possunt immutare, quod anterioribus legibus cautum fuerat. §. sed naturalia. Instit. de iu. nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iu. Sed an princeps id possit? pendet a commissione & concessione sibi a populo facta. [sect. 19] Regulariter tamen Regibus leges etiam positiuae suae regionis subesse non videntur, sicque eas mutare non poterit sine populi consensu, quia ipse non legum Imperator, sed custos, minister & executor esse debet, esseque intelligitur, vt supra c. 1. & 2. fuisse disseruimus, fallit quando vel nominatim id sibi a populo concessum fuisset, vel quando populus omne imperium & potestatem a se abdicasset, & in principem transtulisset, & his duobus casibus potest intelligi l. 1. ff. de const. prin. & d. §. sed & quod principi. Fallit tertio in rebus modici momenti, in quibus & nouas ferre leges, & veteres mutare principem posse verosimile est, non aduersari populi concessioni. argu. l. scio. ff. de minoribus. & quae tradunt Bart. & alij in l. omnes populi. ff. de iust. & iu. dum disserunt de statutis conditis a populo subdito. c. terrulas. c. bonae rei. 12. quaest. 2. c. caeterum. &c. Apostolicae, de donat. diximus plene in tract. de succ. resol. lib. 1. §. 7. ornat late Fernand. Loazes in consil. pro March. Vele. dub. 1. ad finem. Sed [sect. 20] in quibus casibus leges nouas facere, & veteres mutare ei liberum est, in illis non eget alicuius consensu, aut consilio, aut interuentu, neque in alijs vtcunque arduis, ita tenent Albert. Cynus & Petr. de Bel. pert. in l. humanum. C. de legi. Estque communis opinio, vt plene resoluit Loazes, vbi supra in responsione ad 7. argu. dub. 1. num. 7. pag. 393. Gloss. in c. Anastasius, verb. conc. 19. dist. & in c. fundamenta. §. decet. verb. contingeret. de elect. lib. 6. tenuit Gloss. communiter approbata in c. ad Apostolicae. in princ. de re iud. lib. 6. & in extrauaganti execrabilis. Ioannis 22. sub tit. de praeben. in verb. de ipsorum consilio. & volunt communiter Doctores in rubrica, vbi Andr. Sicu. Felyn. Philip. Dec. Ioan. Franc. de Ripa, & Andr. ab Exea, hanc, inquiunt, esse communem opinionem de constitutio. Host. Anto. de Butrio, Panor. & communiter alij in c. ex gestis, de cle. non resid. Idem Albe. de Rosat. in l. quidam decedens. §. Papinianus. col. 3. vers. sed an Papa. ff. de administ. tu. Pet. Rauen. in conclusionib. suis, in 7. col. Martinus Laudens. in tract. de Card. in 45. q. Paulus de Castren. in l. fin. post Barto. Bald. & Doct. ibi. C. de legib. & in l. fin. ff. eod. tit. & in cons. 414. incip. in facto praesenti. col. pen. volum. 1. Andr. Siculus sibi contrarius in cons. 1. incip. ex sacris. colum. 9. vers. vlt. vbi hanc dixit esse communem opinionem. vol. 1. Lucas de Penna in l. omnes iudices. in 13. colu. C. de curio. lib. 10. Antonius de Rosellis in d. suo tractatu de consilijs, in tit. seu quaestio. incip. sententia, quae potius attendenda sit Papae solius aut totius concilij, colu. 8. vers. nota quod dicit, in fine Ias. in d. l. placet, in prima lectura, in 3. col. in princ. C. de sacrosanct. Eccles. & ibi Petrus de Bergnia in additio. ad Iacobum Butrigarium, vbi hanc dixit esse communem opinionem. Augustinus de Anchona in tractatu de potestate Ecclesiae, quem refert, & sequitur Archiepiscopus Florenti. in tertia parte suae summae, tit. 22. c. 5. §. 5. Praedictam etiam opinionem tanquam communem tenet Rochus de Curte in c. fin. col. 9. de consuet. & glo. Pragmaticae factionis, hanc, inquiens, esse communem opin. in tit. de auth. generalium conciliorum, cons. 23. in verbo, concilio, & in ti. de numero & qualitate Cardinalium. fol. 186. in glo. in verb. Collaterales. Thomas Parpalia in d. l. placet. in 30. col. Claudius de Seysello. alias de Aquis, in suo feudorum speculo, in titulo, qui feudum dare possunt, in 6. col. Philippus Dec. in c. edoceri. in penul. col. de rescriptis. Io. Crotus de Monteferrato, qui hanc communem dixit esse opinionem: & ab ea in iudicando atque consulendo non esse recedendum, in rubrica de constit. lib. 6. qui alios allegat: haec quo ad formam legis a Principe ferendae, qui consiliariorum interuentu non eget ex necessitate, sed consilio duntaxat: argu. d. l. humanum, cum supra late congestis. Verum quoque est, idem fore & quo ad legis substantiam & firmitatem a Principe latae, etiam si legibus positiuis anterioribus repugnet, quae in re dubia vtilis non solum praesumitur, sed etiam esse intelligitur, quandiu contra bonos mores aut ius naturale vel gentium aperte non est, vt tradit Bald. in l. non omnium, per text. ibi. ff. de legib. Idem in l. de quibus. col. 10. eod. tit. Andr. Tiraquel. de vtroque retra. in praefa. num 75. per l. 1. §. initium. ibi, quia moderatam hanc aetatem praetor ratus est, vbi not. gloss. ff. de postul. Decius cons. 563. duo dubia facit l. prospexit. ff. qui, & a quibus. dixi de succ. crea. §. 2. lib. 1. num. 7. Ergo dum non solum plures, sed innumeri fere eorum, de quibus supra mentionem habuimus, tenuerunt, Principes sui natura (hoc est, eo ipso quod a populo creantur) posse nouas facere leges, & veteres innouare, ab eis cauendum est, cum regulariter verius sit neutrum facere eos posse, nisi expressim, vel tacite, vel verosimiliter eis concessum esset, vt fuit in Principe Romano. # 3 Capvt iii. Svmmarivm. -  1 Princeps contrahendo cum subditis manet obligatus naturaliter, & ea obligatio est efficax etiam ad agendum, adeo, vt nec de potestate absoluta possit ab ea discedere. -  2 Princeps contrahendo etiam ciuiliter obligatur contra communem opinionem. -  3 Intellectus l. princeps. ff. de legib. cum simi. -  4 Principes regulariter non sunt legibus soluti. -  5 Principales conuentiones non habere vim legis, contra communem opinionem. -  6 Intellectus l. donationes quas diuus. C. de donat. inter virum & vxorem. -  7 Princeps cum incapace scienter contrahendo, eum habilem facit. -  8 Principem non posse vnum oppidum, aut vrbem alienare, contra quamplures Doctores. -  9 Iurisdictione concessa, an veniat etiam merum & mistum imperium, ardua quaestio. -  10 Iurisdictio cum litera c, an iurisdictio sine litera c, concedatur, nil interest, noua declaratio. ET in primis ex superioribus colligitur, quod respondendum sit, quum quaeritur, [sect. 1] an ex contractu cum subditis inito Princeps obligetur. Nam eum naturaliter obligari omnes admittunt, ciuiliter autem non vtique. Ita Bald. & communiter alij in l. 1. ff. de pact. Idem in l. Princeps legibus. ff. de legi. Idem Bald. in l. final. C. de transact. & in l. si aquam. C. de serui. Doctor. communiter in c. 1. de consti. Bald. C. de cond. ob caus. in l. si pecuniam. Idem Bald. & alij in l. ex imperfecto. C. de testa. & in auth. omnes peregrini. C. commu. de succes. colu. final. Ludouicus Romanus consil. 352. Philippus Decius in c. 1. colu. 1. de probat. Archi. Tarracon. vbi supra, pag. 29. Ea tamen obligatio naturalis obligat eum efficaciter, vel vtilis & efficax est, etiam ad agendum, vt videtur esse communis Doctorum opinio, quam tenet Antonius Butrius colum. penul. in c. quae in Ecclesiarum. vbi communiter reliqui de constit. & ibi Panormitan. colum. penult. Bald. in c. 2. colum. fin. de noua forma fideli in feudis. Fernandus Loazes, vbi supra, pag. 29. Idem in l. filiusfamilias. §. diui. ff. de lega. 1. in 4. q. Bart. in 7. limi. col. 47. Manetque Princeps tam efficaciter obligatus, vt nec de potestate absoluta [sect. 2] possit a tali contractu recedere, aut illum vlla ex parte violare, vt est vera & communis sententia, quam tenet Philippus Decius cons. 528. Idem Decius cons. 600. Idem in c. 1. lect. 2. de consti. id quod etiam tradit Bart. in l. omnes populi. in 3. quaest. principali. ff. de iust. & iu. Doct. communiter in d. c. 1. de probat. Bal. & Paulus de Castro. in l. fin. C. de transact. Idem Bald. in l. qui se patris. C. vnde liberi. & in c. 1. in 4. col. de allodijs. Idem Bald. in consil. 318. incipi. examinato puncto. colum. final. volum. 1. Paulus de Castro in d. l. digna vox. C. de legib. & in consil. 317. incipi. viso & examinato puncto. col. fin. vol. 1. Alexand. cons. 101. incip. visis instrumentis. col. 2. vol. 1. & in consil. 361. incipi. nec arguendi sumus. vol. 2. Andr. Siculus in cons. 20. incip. praeclare. colum. 5. vol. 2. Bartho. Soc. in consil. 86. incip. visis capit. colum. 4. Ias. in consil. 1. colum. 8. volum. 1. & in consil. 86. incip. in causa reuerendi domini Gentilis. col. 5. vol. 3. Ioannes Crotus de Monteferrato in d. l. omnes populi. colu. 21. in fine. ff. de iusti. & iure. Ioann. Igneus in d. repetitio. l. donationes, quas diuus. in 3. col. Carol. Ruinus in consil. 35. incipi. in causa feudali. colum. 7. vol. 1. Ioan. Ant. Rub. Alexan. in consil. 128. incip. viso diligenter. in 2. col. & in consil. 196. incip. circa primum dubium. in penul. colu. & Ioan. Iacob. de Leonardis in quodam suo consilio posito inter consilia feudalia Alberti Bruni 114. in ordine incip. altissimi Redemptoris. in 13. colu. traduntque plene Fernandus de Loazes in d. suo consilio, pag. 31. & Ludouic. Roma. & Phil. Decius ille in cons. 352. hic in c. 1. col. 1. de prob. Sed si verum amamus, quod nostrates aiunt, principem naturaliter subditis ex contractu obligari, verum est. Deinde, quod aiunt, eum contractum non posse violari, etiam de plenitudine potestatis, verissimum quoque est, quod vero tertio loco affirmant, ciuiliter non obligari, sed naturaliter tantum, id suspectum esse, vel ex eo apparet, quod, (vt supr. plene edocemur) Princeps legibus positiuis suae regionis aut populi subest, nec per ipsum principatus interuentum aut obtentum desijt esse vnus ex ciuibus, sicque in contrahendo iure priuati vtitur, nec est legum Imperator, sed custos, minister, & executor, quod munus non quo minus, sed quo magis legibus alligetur, efficit, vt supra diximus c. 1. & 2. Nec huius inuestigationis leues erunt, aut pauci effectus. Nam si procurator forte fiscalis fisci nomine ante tempus petierit, duplicabuntur ex ciuili lege & obligatione induciae, quae ex sola naturali obligatione non forent duplicandae, vt id & reliqua colliguntur ex tit. Instit. de poena temere litigan. [sect. 3] Nec ad rem pertinuit, quod princeps legibus solutus dicatur, l. princeps legibus. ff. de leg. cum simil. supra alleg. nam vel id ius peculiare est in principe Romano duntaxat, non[sect. 4] sic in reliquis mundi principibus, eum vt superiorem non recognoscentibus, de quibus egimus, vel etiam ipsemet princeps Romanus legibus alligatus est, quandiu ipsae per eum immutatae aut abolitae non sunt. Et in hunc sensum eum legibus solutum dicimus, & eas abrogare potest ad Reip. vtilitatem, & ad vtrunque horum duorum sensuum possunt & debent aptari, d. l. princeps. l. 1. ff. de consti. princ. §. sed & quod principi. Inst. de iur. nat. l. ex imperfecto. C. de testa. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. §. fin. Instit. quibus mod. test. infir. cum simil. Estque tertius sensus, vt procedant quo ad omnes solemnitates, formas, vel obseruationes iudiciorum, contractuum, & vltimarum voluntatum, quas praetermittere potest princeps, non quo ad efficaciam, fidem & effectum. sicque quo ad modum ineundi, non quoad vim & effectum, postquam sunt in eo producta, vt & supra attigimus, & plenius de succes. crea. §. 26. cum seq. Illud autem non solum notandum, sed etiam admirandum est, quod [sect. 5] tam efficaciter princeps ex contractu obligatur, quod conuentiones cum principe factae, & cum quocunque alio legis condendae potestatem habente, legis vim habent, & tanquam leges in iudicio alligari possunt, & ab omnibus, qui ipsius principis legibus ligantur, obseruari debent, vt est text. notabilis in d. l. donationes, quas diuus. ibi, vtpote imperialibus contractibus legis vicem obtinentibus. C. de donat. inter virum & vxorem, quem ad hoc ibi notant Cy. Bar. Bald. & communiter alij, & est similis text. in d. l. Caesar. & ibidem Bart. & Docto. notant ff. de publi. Idem Bar. & alij in l. sicut, in prin. ff. quod cuiusque vniuersi. & in d. l. ciuitates, in prima colum. ff. si cert. pet. & in l. 4. §. si actori. & ibi Roma. & Paul. de Castr. ff. de re iudi. & in d. l. prohibere. §. plane. ff. quod vi aut clan. Raphael. Cuma. in l. continuus. §. cum quis. ff. de verb. obl. & Ias. in l. quoties. col. 2. C. de rei vendic. in quibus locis dicunt, atque concludunt praefati Doctores, praecipue Bart. in d. l. donationes. & in d. l. Caesar. quod si princeps pacta aliqua cum ciuitate fecerit, talia pacta possunt in iudicio contra quoscunque, tanquam si vna esset lex, vel vnum esset statutum, allegari, & quod iudices tenentur illa obseruare, sicut tenentur leges & statuta ciuitatis & regni ad vnguem sequi & custodire: quos refert & seq. Ias. in consil. 1. colum. 4. volu. 1. Alber. Brunus in consil. 1. incipi. omnipotentis Dei. Francischinus Curtius in cons. 174. volu. 2. & Marianus Soz. Iun. in cons. 65. vol. 1. vt refert & sequitur Archiep. Tarracon. doctissimus in d. cons. pag. 35. ipsamque ipsius verborum formulam ideo expressi, quod mihi haec displicent, ne quicquam addere viderer, monstro enim simile esset, si huiuscemodi contractus, qui in penetralibus domus plerunque fiunt, legis vicem obtinerent, sicque omnes ciues ligarent, omnibusque inscijs atque ignaris nocerent, cum leges promulgari ideo iubeantur, per auth. vt fact. nouae const. vt omnibus innotescant, sicque matura cum deliberatione magnatumque consilio fiunt. l. humanum. C. de leg. merito ergo eas leges clandestinas appellaremus, si tales contractus pro legibus essent, ijs ergo opinionibus repudiatis, vtpote populis, regnis, regentibusque inimicis ac nociuis, nullum mouere debet. [sect. 6] d. l. donationes, quas diuus. cuius sensus est, quod vt omnes contractus inter ipsos contrahentes inuicem legis tenere dicuntur. l. contractus. ff. de reg. iu. c. contractus. eod. tit. lib. 6. l. legem quam. C. de pact. l. 1. §. si conuenerit. ff. depositi. Ita & contractus Principis quo ad ipsum, & eum, eósve, qui cum, aut quibus cum contraxerit legis vicem assequetur, reliquis vero nec proderit nec oberit. nec tale exemplum reliqui iudices sequi debebunt. Hoc amplius in eo principis contractu erit, [sect. 7] quod si sciens ac prudens cum prohibito aut incapaci vel inhabili contraxerit, videbitur cum eo dispensare, eumque reddere capacem habilemque ad talem contractum, vt enim lege positiua is impeditus inhabilitatusque erat, ita & alia lege positiua (hoc est, principis indulgentia) capax & habilis, remoto legali impedimento, factus est, d. l. princeps legibus. d. l. 1. ff. de constitu. prin. d. §. sed & quod princ. Instit. de iur. nat. iuncta l. omnes populi. ff. de iust. & iu. §. sed naturalia. Inst. de iu. nat. Vnde & si regulariter donatio inter patrem & filium in potestate prohibita sit. l. donationes quas parentes. C. de donat. inter virum. tamen si fiat a principe, valebit, per d. l. donationes quas diuus. ísve contractus habebit vim legis, non quidem quo ad hoc, vt reliquis praeter contrahentes is contractus (vt Doctores falso opinantur) vel noceat vel prosit: sed quo ad hoc vt impedimentum legale per ipsius Principis interuentum cesset, non secus quam per legem etiam posset remoueri. Simillimum est in terminis. l. omnium. C. de testa. vt plene dixi de success. crea. §. 26. Denique si quis pertinax hunc sensum ad d. l. donationes quas diuus, cum similibus, admittere nollet, eique satisfacerem negando ius ciuile Romanorum ijs legibus relatum ad aliquos orbis principes, qui Romano imperio non subsunt, trahendum esse, cum tale ius sic perperam intellectum, esset ab omni ratione alienum, nec eius exemplum imitari aut sequi reliquas prouincias oporteret. Secundo ex superioribus etiam colligitur, [sect. 8] an vera sit communis opinio existimantium posse principem vnum oppidum, aut vrbem regni sui alienare, quam tenent Bar. cons. 189. Cyn. & Alber. in l. digna vox. C. de legi. & alij quam plures, quos adduximus de succ. crea. §. 26. num. 83. quibus adde Fernand. Loazes in d. consil. pag. 75. qui ad c. intellecto, de iureiurand. vbi contrarium probari videtur, respondent procedere, quando alienatio cederet in magnam & enormem regni laesionem, non ita si in modicam tantum. Sed istorum opinio regulariter in omnibus orbis principibus vera esse non potest, nam iuri alieno quisquam nec in minima parte laedere potest. l. id quod nostrum. ff. de reg. iu. l. iure naturae, eod. tit. l. nam hoc. ff. de cond. indeb. id quod patet ad sensum naturalem, & quaerere legem, vbi naturaliter sentimus, nihil aliud est, secundum Philosophum, quam infirmitas intellectus. Id quod si reliquis non licet, ipsis principibus quidem, qui ad ciuium vtilitatem & tutelam admissi sunt, non ad vtilitatem regentium, longe minus licere debet, vt supra fuse c. 1. & 2. ostendimus. Nec etiam si supremam iurisdictionem princeps retineat, quicquam proderit, quia eo ipso, quod ordinariam alienauit, a seque abdicauit, & iuribus regni sui non leuiter nocuit, & (quod deterius est) ipsis popularibus, qui alienati sunt, vehementer nocuisse, eosque laesisse videtur, quibus ingens dedecus & ignominia est inferioribus a principe subesse, vt ostendimus supra in praefa. num. 26. nec id fas erit, etiam si fiat ob publicam necessitatem subleuandam, nam si publica (hoc est, totius regni, aut regionis) est necessitas & vtilitas, ea cum publica (hoc est, omnium regnicolarum) iactura & impensa reputari aut comparari debet, non cum quorundam tantum incommodo. d. l. nam hoc. d. l. iu. nat. c. quod omnes. de reg. iu. lib. 6. multa in simili per Dec. & Cagnol. in d. l. iur. nat. quod obtinet quo ad omnes mundi principes regulariter. Fallit, in quibus regnis, principibus hanc ad rem potestas data est, quae, an castellis aut regibus data fuerit, apparebit ex l. 5. titul. 15. part. 5. & l. 9. titul. 4. part. 5. l. 8. tit. de los emperadores. part. 2. l. 1. titul. 17. parte secunda. Quod intelligendum, quando in minorem fieret alienatio, vt illico edocebimur, idque temperabis, vt valeat quidem alienatio, si fiat ex magna Reipublicae necessitate, ita tamen, vt totum regnum postea contribuat ad oppidum alienatum redimendum. Tertio colligitur ex superioribus, [sect. 9] quid respondendum sit in illa ardua quaestione, qua controuertitur, concessa per principem alicuius castri iurisdictione, vel etiam vrbis, an merum & mixtum imperium concessum videatur, an vero ordinariam & simplicem iurisdictionem, quae detracto mero & mixto imperio intelligatur, qua in re communis opinio est, merum etiam & mixtum imperium concessum esse, vt firmat Andr. ab Exea, in l. 1. ff. de iuris. om. iud. vers. sed maior est haesitatio, quam defendit Alciat. in c. quod sedem, de offi. ord. & Barb. in rub. de rescrip. col. 3. Carolus Ruin. cons. 161. quia vt proponitur. nu. 8. lib. 5. Contrariam tamen partem, vt simplex tantum iurisdictio contineatur, concessaque videatur, tenent Ias. & Longoualius in l. imperium. ff. de iurisd. omn. iud. & Andr. ab Exea, vbi supra, qui eo potissimum mouetur, quod talis concessio permissa non sit Regibus. d. c. quanto, de iureiurand. sed sane nostra quaestio non est de potentia, sed tantum de voluntate, nec est quaestio de toto, sed de quanto. itaque in quibus casibus ea alienatio valet, superest quaestio quo vsque se ea concessio extendat & progrediatur, & vtriusque partis fautores conuenire videntur, vt in quibusdam speciebus ad meram & mistum imperium ea concessio porrigatur. Prima quando fieret motu proprio, quibus tunc adde Ang. & Ias. in l. fin. ff. de constitu. prin. Purp. in d. l. imperium. col. 15. Altera species est, quando dictum esset integro statu eam concessionem fieri, secundum Andr. ab Exea, vbi supta per l. 2. C. de bo. vac. lib. 10. Tertia est, quando dictum fuisset pleno iure. Quarta, quando mentio facta esset de omnimoda iurisdictione, secundum eundem. arg. cle. vni. in verb. omnimodo, de foro comp. vbi Glo. [sect. 10] Vltima species, quando esset dictum iurisdictionem concedi, quia tunc inspecta ipsius sermonis proprietate, quod componitur a ditione (hoc est, imperium & iuris) videretur concedi plenissimam iurisdictionem, quae non modo simplicem iurisdictionem, sed etiam merum mixtumque, imperium comprehenderet, constat enim hanc vocem Ditio idem quod Imperium significare, ita docemur a Virgil. 1. Aeneid. Quartum vastabat Cyprum victor ditione tenebat. Vt per Vdalric. Zasium & Andr. ab Exea, in l. 1. ff. de iu. omn. iud. per Claudium Canti. de officio iudi. c. 6. Eguina. Baro. in d. l. 1. diuersum esse videretur, si iurisdictio (adiecta in Orthographia litera c.) concessa esset, quasi tunc is sit actus cuicunque iudici vel ius dicenti congruens) cum componatur a verb. Iuris, & verbo Dictio) sicque satis sit vt simplicem iurisdictionem comprehendat ea concessio. Sed haec differentia parum verosimilis est, vsitatissimum est apud omnes probatos authores sermonis Latini indifferenter verbum illud, Iurisdictionem, interdum adiecta litera c. scribere, interdum ea litera detracta, & vtroque casu est idem sensus: quia vt ius dicere frequentissime dicimus, ita & iura dare saepe reperitur in eundem sensum, vnde vox illa, Iurisdictio (detracta litera c.) componitur a ditione (litera a mutata in literam i.) & a iuris, sicut & verbum, Tango, tangis, componitur, dicimus, Attingo, Contingo, &c. quod si vox illa Iurisdictio scribatur adiecta litera c. tunc componitur a voce & verbo Dico (vnde dictio) & a voce Iuris, vt in l. si filius qui patri. ff. de vul. ibi etenim iurisdicentis propositum est, id est, praetoris, & tamen constat, praetorem merum & mixtum etiam imperium habuisse. Hac ergo differentia praetermissa, quo ad quaestionem propositam potissimum inspiciendum est praeiudicium ipsorum vasallorum, qui alienantur, & ipsius etiam domini alienantis, & quum (vt in praecedenti articulo attingebam) subditis dedecus sit, & ignominia & pecuniarium damnum non leue, in dominum inferiorem, & minus potentem alienari, qui (vt docet experientia rerum magistra) solet esse exactor acerbior, quam dominus potentior foret, superest vt si vasallorum alienatio fiat in potentiorem dominum, quam erat alienans, (caeteris paribus) ij vasalli laesi non videantur, idem si erat aeque potens, quod si erat pauperior ac minus potens, laesi videantur, sicque duobus primis casibus lata fieri poterit interpretatio, vt etiam merum & mixtum imperium comprehendatur, iuxta proprietatem verbi late sumpti: arg. §. sed quoties. Instit. de iure natu. l. re coniuncti. ff. de lega. 3. Tertio vero casu quando in minus potentem alienatio facta fuit, stricta fiat interpretatio, referaturque ad simplicem tantum iurisd. vt sic subditorum laesio minor sit, quam foret si ad merum quoque & mixtum imperium referretur. Agnosco tamen, praeiudicium quoque & qualitatem concedentis inspiciendam esse, & etiam illius, in quem fiebat concessio. vnde iudicis prudentiae & arbitrio hac in re plurimum relinquendum est. # 4 Capvt iiii. Svmmarivm. -  1 Donare an Principes & Reges possint res suorum regnorum, ardua quaest. -  2 Merum quid significet. -  3 Iure naturae omnia erant communia. -  4 Princeps etiam ob publicam vtilitatem oppidum nequit alienare, contra quamplures Doct. -  5 Princeps res regiae coronae non alienat, nisi in casibus. -  6 Papa non potuit alienare castellum Perusin. contra Doctores. -  7 Imperator non potest castrum ciuitatis alicui concedere, contra Doctores. -  8 Principis non erit miserrima conditio, licet nequeat oppida alienare, contra Doct. -  9 Princeps oppida alienare nequit, licet retineat sibi iurisdictionem, contra Doct. -  10 Principum, Regum, Imperatorum potestas non est legibus enodata, aut anormala, contra nouiss. -  11 Princeps an pro pace consequenda possit remittere damna priuatis illata, ardua quaest. QVinto ex [sect. 1] superioribus colligitur, an vera sit sententia Bart. in cons. 179. incipi. ciuitati Camerini prouinciae Marchiae, &c. Alberi. de Rosatis post Cy. in l. digna vox. C. de legi. & in l. iure nostro, in princ. col. final. in fin. ff. de testa. tutela. existimant enim ibi posse Reges ac Principes res suorum regnorum donare, & ad hoc successores suos obligare. Idem tenet Specula. in titu. de instrumentorum editione. §. nunc autem videndum, in fine Signorolus de Homodeis, in cons. 26. incip. quaestio talis est. Bald. in praeludijs feudorum. in 7. colu. & in 1. constitut. C. in 4. colum. & in l. 2. vers. nota tamen. C. de commun. rer. alie. vbi inquit, posse principem iura fiscalia donare. Idem Bald. in l. 1. in fin. C. vnde cognati. & in l. 1. §. 1. ff. de offi. praef. vrbis. & in l. si certarum, post Barto. ibi. ff. de testa. mil. vbi contendunt quod licet Imperator non possit quotam imperij, puta dimidiam, vel tertiam, aut quartam partem alicui donare, potest tamen aliquas res particulares, puta oppidum, castrum vel ciuitatem, cui voluerit, concedere. Idem tenet Bal. in l. cum multa. quem ibi in hoc communiter sequuntur Doctor. C. de bonis quae libe. vbi disserunt quod quamuis Papa non possit vnam magnam atque preciosam ciuitatem sine Cardinalium consensu alicui infeudare, poterit tamen ciuitatem non ita preciosam & magnam, & multo fortius oppidum seu castrum alicui benemerito donare. Idem tenet idem Bal. in consil. 159. incip. super eo quod quaeritur. colum. penult. volum. 3. vbi tradiderunt, posse regem militibus suis donare castra & alia sui regni oppida, atque alia regni sui iura. Idem tenet Oldra. in cons. 94. incip. eleganter circa negotium, & in cons. 252. incip. ad quaestionem. Ioan. Andr. & Doct. in c. grandi, de supplenda negli. praela. & in additio. ad Speculum. in tit. de iurisd. omn. iudi. in magna additione. Feder. de Senis in consil. 220. Paulus de Castro in consil. 74. incip. si frustra disputaretur. Panormit. in consi. 3. incip. nitar in praesenti causa. in 18. col. in fine, in 26. q. in 2. volum. Antonius Corsetus in tractatu de potestate & excellentia regia, in 4. & 75. q. Ioan. de Imol. in rub. ff. de verborum oblig. in 6. col. & in cle. vnica. col. fin. de iureiurand. Ioan. de Anania in consil. 81. incip. viso instrumento. vbi ex professo affirmant, ducem Mediolani potuisse donare ciuitatem Astensem: quia secundum eos, talis donatio non continebat magnam Ducatus diminutionem. Idem tenet Ioan. Ray. & Andr. de Isern. in c. imperialem. §. ita tamen, de prohibita feud. alienat. per Federicum, & in titul. quae sunt regalia. & ibi Matthaeus de Afflictis, in 7. col. Guilielmus Ocham. quem refert & sequitur Iacobus Almayn in tractatu de suprema potestate laica. c. 3. Iacobus Aluarotus, Martinus Lauden s. & Praepositus Card. Alexand. in c. primo. in princip. in 6. colum. qui feudum dare possunt. Idem Card. in praeIudijs feudorum. Alexand. in l. filio quem pater. in prin. in fi. col. ff. de lib. & posthum. & in cons. 1. in fin. col. & in consil. 24. incip. ponderatis his, quae in themate narrantur. col. fi. vol. 5. Ioan. de Platea in l. praedia. C. de loca. praedi. fisca. lib. 11. Lucas de Penna in l. 1. C. de petitis bonorum sublatis. lib. 10. & in l. quicunque de omni agro deserto, eod. lib. & in l. 1. C. de capitatione ciuium: lib. 11. Andr. Sicul. in cons. 3. volum. 2. Bartho. Soz. in cons. 4. incip. super quaestione quae vertitur. col. 6. vers. quinimo etiam bona & castra. vol. 3. Felyn. in c. ad audientiam. in 1. & 2. colum. de rescript. & in c. 1. in 3. col. de probatio. Petrus Belluga. in suo principum speculo. in rub. 8. in 3. & 4. pagin. vbi inquit, in quaestione facti se respondisse donationem de ciuitate Sugurbina & alijs oppidis per serenissimum Regem Aragonum, Inclyto infanti Henrico, ob bellorum necessitatem factam valuisse. & voluit etiam Rochus de Curte in tract. de consuetudine, in 95. colum. in 6. conclusione. vers. limita modo praedictam conclusionem. Matthaeus de Afflictis in praeludijs feudorum, in 12. colum. & in praeludijs constitutionum Neapolita. in 24. quaest. Ias. in l. 1. colum. 3. ff. de constitut. principum, & in Prooemio seu praeludijs feudorum, in 28. colum. & in cons. 56. incip. circa primum. colum. 2. volum. 1. & in cons. 227. incipi. pro enucleanda praesentis consultationis veritate. colum. 5. versic. 5. facit. volum. 2. & in consil. 10. incipi. videtur prima consideratione. colum. 2. volu. 3. Claudius de Seycello in tit. qui feudum dare possunt, in 3. & 4. colum. Philip. Deci. in consil. 191. incip. in causa quae agitur. colum. 1. volu. 1. Alber. Brunus in cons. 51. incip. in casu isto Montalbus foro legum, lib. 3. titu. de las donationes. l. 9. Carol. Ruinus in consil. 91. incip. quaeritur, & in dubium reuocatur. colum. 2. volum. 1. & in cons. 25. incip. viso legato. colum. 6. volum. 2. Petrus Pau. Parisi. in consi. 27. incip. in praesenti consultatione. colum. 2. volu. 1. Stephanus Bertran. in cons. 96. incip. dicit Oldra. & in consil. 92. incip. etiam si ex his. col. 1. vol. 1. Anto. Capytius in decisionibus Neapo. decisione 121. incip. in causa officij conseruatoris. in 1. colum. & Restaurus Castaldus in tract. de Imperatore, in 104. quaestione. & dixi in repetitione d. l. omnium. Sed isthaec omnia suspecta esse, vel illinc appareat, quod regna vtcunque potentissima, liberrima, nullumque superiorem recognoscentia, & ampla nihil aliud sunt, quam merum imperium, vt testatur l. 2. tit. 25. partit. 4. & l. 18. titu. 4. partit. 3. vbi notat Gregorius Lupus, & patet ad sensum quandoquidem in eo duntaxat quaestio esse solet, an regna & reliqui principatus aequari possint imperio, non an illud excedere aut transgredi fas sit. Merum [sect. 2] autem imperium nihil aliud est, quam habere gladij potestatem ad animaduertendum in facinorosos homines, quod etiam potestas appellatur. l. imperium. ff. de iurisdictione omni. iudi. idque perfectum & merum imperium esse dicitur, vt ibi, & Festus ait, merum pro puro, hoc est, nullius alterius rei misturam habente, accipitur, vt merum aurum, in quo nihil sit alterius metalli. Plinius lib. 33. c. 1. Mero auro deccorabant, sic meras nugas, in quibus nihil serij esset, Cicer. ad Att. lib. 6. appellauit. hinc merum ius l. 3. & illic Bald. C. de obsequijs patro. praestant. l. inter tutores, in prin. C. de admi. l. sequitur. §. si viuam. ff. de vsucap. Mera interpretatio. l. fin. C. de legi. Mera liberalitas. capitu. statutum. §. in super. de rescrip. in 6. Mera fides. l. omnium, in prin. C. de testam. Mera & plena veritas. c. qualiter, & quando, in fi. extra de accusa. Merum factum. l. qui res. §. mihi Romae, cum simi. ff. de solut. Merum ius gentium. l. bona fides, in prin. cum alijs. ff. depositi. Mera poena. §. ex maleficijs. Instit. de actio. & l. vnica in finalibus verbis. ff. si quis ius dicen. non obtemperaue. Merum ecclesiasticum crimen, caput inquisitionis. §. prohibemus, de haereti. in 6. Merum praetoris & Merum iudicis officium. Inst. de diuisio. stipul. §. iudiciales. §. & praetoriae, & cum similibus §§. legis quintae. ff. de verbo. oblig. sic imperium merum dicitur, non quidem ea ratione, quia liberum sit, sed ea ratione, quia purum est, sine cuisquam rei mistura, & sic sine vlla tyrannidis mistura, & consequenter pertinens ad solam iurisdictionem inter ciues exercendam, non ad eorum vtilitates subuertendas, sic vt prosit eis, non vt obsit, & id est verum & purum imperium, regnum, principatus, potentatus, reliqua vero quatenus hinc abscesserint, eatenus imaginem tyrannidis non dubiam praeseferent, quamuis superiores quoque minus tutas magisque tyrannas sententias doctiss. Arch. Tarroc. vbi supra, sequatur, cuius verba ad vnguem ideo retulimus, quod ab eius sententia discessuri eramus, ne quicquam ei falso adscribere videremur. Nostraque sententia contra eum, & reliquos supra relatos confirmatur. Nam initio rerum gentes viuebant sine legibus ac regibus, & omnia erant communia, &, vt inquit Macrobius primo saturn. nec signare solum, aut partiri limite campum fas erat, in medium quaerebant. [sect. 3] omnia deque illo iure nemo poterat dicere quod aliquid esset sibi proprium. c. ius naturale. 1. dist. cum simili, vt per Cal. in consi. 4. an valeat statutum, circa medium. Nec dum erant inuenta, seu cognita dominia rerum, nec etiam possessiones, & consequenter nec contractus, nec commercia, quia non erat expediens, & tunc non erat cognita forma matrimonij, ideo omnes legitimi nascebantur. §. & licet. in authent. quibus mod. nat. effi. sui. Similiter nec erant inuentae seruitutes, & sic omnes liberi nascebantur. l. manumissiones. ff. de iust. & iur. vnde Plutar. in lib. de Exilio. pagina 3. in prin. Liberi quidem, inquit, & soluti a natura in lucem prodeuntes emittimur, ipsimet autem nos ipsos alligamus, locorumque coartamus angustijs. Et cum de iure naturali seruitus esset incognita, ex contractu inter dominum & seruum oritur naturalis obligatio. l. si id quod, de condict. indebi. cum simil. vt per Glo. in §. item inutilis. Insti. de inutil. stipul. Ideo legatum factum seruo sine libertate, valet inspecto iure naturali: vt not. Ias. in l. huiusmodi. §. si a Titio, & Maeuio. col. 4. ff. de leg. 1. licet inspecto iure ciuili non valeat. §. an seruo. Inst. de lega. & l. plane. §. si coniunctim. vbi Ias. in 3. notabili de leg. 1. & ideo dicit tex. in §. ius autem gen. Inst. de iure nat. gen. & ciuili. quod seruitutes sunt iuri naturali contrariae, & quod Macrobius supra relatus, idem & Virgi. testatur lib. 2. Georgicorum: Ante Iouem nulli subigebant arua coloni: Nec signare quidem, aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant. Et Horatius Satyr. 3. lib. 2. Nam propriae telluris herum natura, neque illum, Nec me, nec quenquam statuit. Et Seneca in Hippolyto: Hoc equidem reor Vixisse ritu, prima quos mistos dies Profudit aetas: nullus his auri fuit Caecus cupido, nullus in campo sacer Diuisit agros arbiter populis lapis. Et eo tempore nondum erant bella, vnde Poeta: Odijs neque fusus acerbis Cruor horrida tinxerat arma. Quid enim furor hosticus vlla Vellet prior arma mouere, Cum vulneras aeua videret? Nec praemia sanguinis vlla. Rursus Poeta egregius sic cecinit: Quam bene Saturno viuebant rege, prius quam Tellus in longas est patefacta vias. Nondum caeruleas Pinus contempserat vndas, Effusum ventis praeberatque sinum. Nec vagus ignotis repetens compendia terris Presserat, externa nauita merce, ratem. Illo non validus subijt iuga tempore taurus. Non domito fraenos ore momordit equus. Non domus vlla fores habuit, non fixus in agris, Qui regeret certis finibus arua, lapis. Ipse mella dabant Quercus, vltroque ferebant Obuia securis vbera lactis oues. Non acies non ita fuit, non bella, nec enses Immiti saeuus duxerat arte faber. Quum ergo initio orbis conditi, antequam infausta illa Pronomina Meum & Tuum reperta essent, omnia forent communia, nec belligerandi vlla occasio, aut discordiarum esset, id quod & significat l. ex hoc iure. ff. de iust. & iu. §. ius autem gentium. Inst. de iu. na. quumque ad huiuscemodi discordias sedandas, & ad tranquillitatem humanae vitae & societatis, sicque ad meram ciuium vtilitatem omnis principatus, regnum, imperium, potentatus receptus inuentusque fuerit (vt fuse ostendimus) superest vt & ineunte illa aetate aurea, verosimile sit tales principatus in vsu non esse, vt pote non necessarios, & hodie ad solam illam necessitatem subleuandam adque meram hominum vtilitatem vt admittantur plusquam manifestum esse, & modo, & fusius supra c. 1. disseruimus. Vnde tales alienationes, quales sunt eae, de quibus mentionem habuimus, cum si subditis, aut ciuibus nociuae sint, non valeant, quia aduersantur fini & naturae ipsorum principatuum, in eo tantum quaestio manebit & inspectio, an nociuae sint vel non sint. Et refert vtrum alienentur quidam ex vasallis, an quaedam ex rebus ad regiam coronam spectantibus, primo casu semper nocet, quia naturaliter videmus maiorem esse charitatem & affectionem dominorum vel principum erga subditos vasallos, vel ciues antiquos, quam erga recentiores, idemque e contra. Praeterea ille demum est iustus & legitimus principatus, qui processit ex ciuium concessione & voluntate spontanea, arg. l. 1. ibi communis Reipublicae sponsio. ff. de legi. l. 1. ff. de consti. prin. §. ius autem. Inst. de iure nat. dixi plenius in praef. tract. de succ. progressu. Ergo ciues qui vnius Principis imperio se commiserunt, & praeterea nemini, quonam modo poterunt sub alterius ditione inuiti aut inscij redigi, nónne obseruandi erant ad vnguem fines mandati & commissionis? l. diligenter. ff. mand. §. Item is qui exequitur. Instit. quib. mo. recontr. ob. §. Item is. Insti. de mand. Nonne electa illius principis a se delecti videbatur industria, probitasque? quonam modo in alium transferentur, contra l. inter artifices. ff. de sol. Item persona extrinsecus nunquam subintelligitur. l. si ita stipulatus fuero, si Titius. ff. de verb. oblig. §. Chrysogonus. ergo quomodo adijcitur persona noui domini. Adhaec nonne hi ciues, antequam sese huic principi commisissent, liberi erant, nullius imperio aut ditioni obnoxij aut ligati (vt fuse supra ostendimus) ergo quo pacto modo inuiti fient subiecti. Id quod etiam praetextu aut ratione beneficij sibi ipsis collati intolerabile, inciuile, & iniurium esset, cum inuitis beneficium non detur. l. inuito. ff. de reg. iu. c. beneficium. de reg. iu. lib. 6. Vnde nec in aeque potentem, aut etiam potentiorem dominum transferri poterunt, & tandem quum omnis principatus, regnum, imperium nihil aliud sit, quam suprema iurisdictio ipsorum ciuium duntaxat, non etiam ipsius regentis vtilitatem respiciens (vt non semel supra admonuimus, praesertim cum de iurisdictionis etymologia ageremus) iurisdictioni autem nihil tam contrarium sit, quam iniuriae datio, eaque alienatio vel translatio iniuriae plena sit, vt fieri nefas sit, consequens est. Quinimo [sect. 4] nec praetextu publicae vtilitatis aut necessitatis fieri fas esset, nam aut vis ob vtilitatem totius regni & regionis vnum aut quaedam oppida alienare (vt non raro fit) & id fieri non licet, ne iactura & laesione quorundam vniuersorum vtilitas comparetur, cum iustius foret omnium impensa, damna, iactura aut periculo id fieri (vt supra attigimus) aut vis omnia regni oppida transferre ob ipsorummet vtilitatem, & tunc ipsis annuentibus fas erit, renitentibus vero nefas & iniurium, iuribus & rationibus adductis. Sit ergo firma indubitataque regula, Principem ciues suae ditionis irreuocabiliter alienare non posse, non magis vsque quam res omnino alienas, nisi ex consensu ipsorum, vt & aliena posset concedere dominorum permissu. Quoad secundum casum sit regula negatiua, [sect. 5] vt res regiae coronae similiter alienare nequeat, nisi accedente ipsorum consensu, vel nisi ob publicam vtilitatem, vel necessitatem, vel nisi tam modicae sint, vt verosimile sit ciuium voluntati id non aduersari, eosque id concessuros vel sub illa generali commissione tantum concessisse, & sic haec tertia exceptio comprehenditur sub prima, nempe sub consensu ipsorum ciuium, qui & si tacitus tantum sit, sufficit. l. cum quid. ff. si cer. pe. vt isthaec omnia ex supra dictis plenius probantur: Ex quibus etiam apparet errasse Innoce. & Bal. col. 7. in c. bonae. 2. de postul. praela. quos sequitur doctiss. Archiep. Tarraco. vbi supra pag. 79. dum aiunt [sect. 6] potuisse Papam cum bona conscientia Ecclesiarum castella donare, sicque potuisse alienare castellum Perusinum. Apparet [sect. 7] etiam errasse eundem Archiep. ibi post Bal. in c. 1. de nat. feudi. Alex. consi. 1. lib. 6. Carol. Rui. consi. 26. lib. 1. quos ipse allegat, dum volunt, posse Imperatorem castrum alicuius ciuitatis alicui concedere. Vtrunque enim regulariter verum non est, nisi fiat ob publicam vtilitatem, vel necessitatem, vel nisi accesserit regni, aut imperij tacitus expressusue aut interpretatiuus consensus, cum alijs de quibus supra. Apparet etiam [sect. 8] Principes per hoc non videri esse miserrimae conditionis (id quod falso opinantur Archiep. vbi supra, post Old. consi. 94. Ioan. And. in c. grandi, de sup. negl. praela.) nam ex fructibus bonorum regalium poterit facere quas libuerit donationes, vel ex bonis suis proprijs. Apparet etiam [sect. 9] errare eundem Archiep. vbi supra (post Old. consi. 159. Alex. consi. 24. ponderatis his, lib. 5. colum. 4. Dec. consi. 468. superiore anno. Castal. de optimo imper. q. 104. quos ipse allegat) dum volunt, principem posse oppida alienare, retenta sibi suprema iurisdictione, quasi tunc alienare non videatur, aut regni sui iura deminuere, id quod parum vrget. nam si agnoscimus non ita magnam esse laesionem, vt foret si etiam suprema iurisdictio alienaretur, tamen non desinit esse laesio regni considerabilis, vt patet ad sensum, & docet experientia rerum magistra, & persuadent omnes rationes & iura supra allegata. Et praeterea adest etiam laesio ingens & magnopere considerabilis ipsorum ciuium, qui transferuntur vel alienantur, eaque ratio integra & inconcussa manet. Quae omnia procedunt regulariter. nam in regnis Hispaniarum seruanda sunt iura specialia illorum. Appparet [sect. 10] etiam errasse Andr. ab Exea in suo libello pactorum numero 585. post Bal. in consi. 279. pridie enim consului, col. fi. lib. 3. dum scripserunt Imperatoris potestatem anormalam dici, eo quod nulla regula certa claudatur id quod suspectum esse supra c. 1. fuse ostendimus, legibus Reipublicae suae regulariter subesse Principes asserentes, in quam eodem errore fuit idem Exea in l. 3. de iu. om. iud. ff. dum. in vers. imo vero ait, absolutum esse imperium quod in Principe residet, quinimo est legibus alligatum. Apparet [sect. 11] etiam, an verum sit quod frequentissime Doctores aiunt, posse Principes pro pace consequenda remittere iniurias & damna, mutuasque praedas hinc inde factas, & quod Principes pro habenda pace possint damna subditis illata remittere, notant communiter Doct. Hostien. Anto. & alij in c. 1. & c. in nostra, de iureiuran. Adeo quod in perpetuum non possunt subditi de tali remissione conqueri: vt notant Bal. in tit. de pace Constantiae, in verbo, priuilegia. Idem Bal. Ang. & Docto. in l. conuentionum. ff. de pact. & in l. bene a Zenone. C. de quadriennij praescriptione. Idem Ange. in l. venditor. §. si constat. ff. communia praediorum. & in l. Antiochensium, de priui. creditorum. Bar. in l. penul. C. de fide instru. & iure hastae fisca. lib. 10. Pet. de Ancha. in c. canonum statuta. col. 4. in 11. quaest. de constitu. & in regula peccatum. de regu. iur. lib. 6. & in consi. 161. incipi. viso diligenter tenore. Panormi. in c. 1. in primo notabili, de parochijs. Ludoui. Roma. in l. sed si hac. §. liberis. ff. de in ius vocan. Alex. in cons. 101. incipi. visis instrumentis exemptionis. col. 5. circa finem. vol. 1. & consi. 94. incip. visis & saepius recensit. col. penul. vol. 5. prout refert dissertissimus Archie. Tarraco. vbi supra fol. 187. quae receptissima sententia sic simpliciter intellecta vix defendi posset, verum ita demum procedit, si ea damna & mutuae forte depraedationes bellorum tempore contingerunt, tunc enim iure belli factae viderentur. Vnde cum apud Principes resideat ius, tam belli indicendi, quam foederis ineundi, consequens est, vt faedere post tales mutuas depraedationes acto, ipso iure gentium, & belli iniuriae hinc in de illatae, remissae, sublataeque videantur, & ita procedat opi. communis supra relata. Caeterum si tempore pacis homo forte Hispanus homini Gallo, vel ex diuerso iniuriam praedamue fecisset, licet postea bellum esset ortum, ac deinde faedere icto per Principes praedae hinc inde a priuatis inter se factae remissae essent, neque intelligerentur remissae, quae non iure pacis tempore factae fuerant, neque remitti possent absque eo quod damnum passis recompensatio fieret, vel ipsi damnum passi possent ius suum persequi contra violentos, coram suis iudicibus, vel Principibus, & ita vsus obseruat, argum. d. l. item si verberatum. ff. de rei ven. cum simi. l. id quod nostrum. ff. de regu. iu. l. iure naturae. l. secundum naturam. eod. titu. l. nam hoc. ff. de condic. indeb. & quia hoc suadet & deposcit vita socialis & politica, nec par esset, vt quorundam tantum damno & iactura vniuersorum ciuium vtilitas (vt saepe diximus) compararetur, ergo irrecuperabiliter nullo casu Princeps remittit, nam damna tempore belli illata, ipso iure belli vtrinque remissa sunt, sicque Principis remissio abundaret vel superflueret. reliquo autem tempore damna data non remittet, nisi data compensatione, quod est contra mentem Doctorum. # 5 Capvt v. Svmmarivm. -  1 Nostrum nobis absolute non aufertur ob publicam etiam vtilitatem, sed demum data compensatione idonea, ardua quaestio. -  2 Remunerationis etiam causa oppidum regiae coronae donare principi non licet, contra nouissimos. -  3 Princeps oppidum alienare, etiam suprema iurisdictione retenta, non potest, contra nouissimos. -  4 Ecclesiae oppida donare non potest Princeps, contra nouissimos. -  5 Vasallorum interest dominum non mutare, sicque inuiti non alienantur. -  6 Vasallus inuitus non alienatur, etiam domino aeque bono aut meliori. -  7 Mandatum & commissionem, etiam in melius, egredi non licet. -  8 Mandatum egressus interdum capite punitur, licet res bene cesserit. -  9 Princeps necessitatis suae causa ciues alienare non potest, contra plurimos Doctores, fallit in vasallis feudatarijs vel feudo similes. -  10 Principem possunt ciues abijcere ob ignauiam eius. -  11 Princeps nec vnum aut certos ciues potest aliena re, nec vniuersos, contra doctores. -  12 Vasalli an possint ex causa remunerationis concedi a principe, licet ciues nequeant. -  13 Dominium praescriptione quaesitum nobis per principem adimi non posse, contra Doctores. -  14 Princeps ciuibus iussit vt se redimerent, eos in suos recepturos, & nunquam a regia corona separaturos pollicitus, an contrarium facere possit de plenitudine potestatis, ardua quaestio. -  15 Princeps rem ciuis sine causa an auferre possit de plenitudine potestatis, ardua quaestio. -  16 Communis Reipublicae vtilitas priuato commodo praeferenda. -  17 Potestatis plenitudo non est ad malum. -  18 Inferior ius superioris potest interpretari. -  19 Papa ius diuinum potest interpretari. -  20 Iudex potest ex causa terminos legales alterare, etiam si esset dictio taxatiua. -  21 Princeps non potest modum succedendi a testatore ordinatum mutare, contra Doctores. -  22 Princeps, etiam de plenitudine potestatis, sine iusta causa, non potest modum succedendi a testatore dispositum, mutare, ardua quaestio. -  23 Princeps regalia alienare nequit, in enorme nec etiam in mediocre damnum regni, contra nouis. & quid si leuissimum esset damnum. -  24 Ecclesiae etiam fauore non potest princeps cum magna regni laesione res regiae coronae alienare, contra Doct. -  25 Princeps res regiae coronae regulariter alienare nequit. -  26 Ecclesiae quod conceditur, Deo quando gratum esse intelligatur. -  27 Constantini donatio. -  28 Princeps non est dominus personarum non magis quam rerum, contra Iserniam. SExto, hactenus de publicarum rerum alienatione, nunc vero superioribus proxima est inspectio illa, [sect. 1] quando Princeps, vel ciuitas libera possit ad publicam vtilitatem bona vnius, aut quorundam ciuium auferre: qua in re Fely. in c. quae in Ecclesiarum, in 20. col. de consti. Ias. post alios in l. Gallus. §. & quid si tantum. in 1. lectura, col. 16. & in 2. lectura, col. 12. ff. de liberis & posthu. & in d. l. conuentionum. ff. de pactis, & in l. vnica. C. de in ius vocando, in fi. col. & Anto. Capytius in decisionibus Neap. in 69: decisi. inci. in causa Ioannis, in 10. col. aiunt quod potest Princeps, & etiam ciuitas iura Principis habens, ex causa ob publicam vtilitatem, puta beneficio pacis, vel cuiuscunque alterius causae legitimae, priuatorum bona auferre, & alteri donare: vt notant Doct. supra dicti, & volunt communiter Doct. in c. quae in Ecclesiarum. de const. & in c. quia plerique, de immunitate Eccle. & in proaemio ff. post Bar. ibi, & in l. fi. ff. de constit. Princip. & in l. Barbarius. ff. de offi. praeto. & in l. item si verberatum. ff. de rei vend. & in l. Lucius. ff. de euict. & in d. l. Gallus. §. & quid si tantum, & ibi Ias. in 16. colum. Doct. communiter in l. fi. C. si contra ius vel vtilitatem publicam. vbi Raphael Fulgo. inquit, se ita consuluisse, & ita consuluit in consi. 20. incipi. pro pleniori veritate, col. 4. versi. denique. & in consi. 61. inci. domina Catherina. col. 2. versi. quarto. & in consi. 143. inci. Antonius. & voluit Bal. in l. fi. in prin. ff. de Senatoribus, & in l. rescripta, col. fi. versi. 3. quaerunt Doct. C. de precibus Impe. offeren. & in l. 2. col. 7. versi. item nota quod si Papa. C. de seruitu. & aqua. sequitur dissertissimus Fernand. Loazes, vbi supra pag. 188. quae conclusio sic simpliciter intellecta, perniciosa esset, & contra omne ius, omnemque aequitatem, vnde non aliter recipienda est quam sub duobus requisitis, primum vt ex causa publicae vtilitatis, vel necessitatis id fiat (quae priuatorum vtilitati praefertur, auth. res quae. C. com. de lega) aliter enim iniurium esset, & contra l. id quod nostrum, & d. l. secundum naturam, & c. alteri, de reg. iu. lib. 6. Alterum requisitum est, vt & si fiat ob publicam vtilitatem, adhuc tamen non desinat recompensatio, aut remuneratio domino illius rei praeberi, ne fiat contra ius naturae quo edocemur, incommoda, expensamque cuiusque rei eum sequi debere, quem commoda sequuntur. d. l. secundum naturam. l. vnica. §. his ita. C. de cad. tollen. Vnde si rem meam mihi auferri omnibus profuit: eius pretium vt ab omnibus mihi praestetur (dempta parte quae me attingebat) par & iuri naturae consonum est, id quod in simili attigimus. lib. 1. frequen. controuersiarum. c. 1. Communi tamen opinione simpliciter retenta ex ea dissertissimus Archiep. Tarraconen. vbi supra, colligit, quod [sect. 2] vt Princeps rem meam mihi potest auferre ad alterum remunerandum, ita & facilius poterit eam remunerationem facere de rebus regiae coronae, quae suae esse intelliguntur, sicque subinfert posse eum oppidum quopiam alicui benemerito donare id quod supra refutauimus per plures rationes, & quia talis alienatio fieri non posset sine idonea recompensatione ipsius quibus facienda, eo casu quo ipsi assentirentur, sed vt consentirent, compelli non possent, cum alijs modis & non isto similes largitiones a Principe, quando necessariae sint, faciendae sint. Apparet autem errare eundum doctissimum Archi. vbi supra pag. 237. post Pet. Philipp. Corneum, quem allegat, consi. 79. lib. 2. dum volunt, quod si [sect. 3] Princeps retenta suprema iurisdictione oppidum quopiam alienat, valet alienatio, quasi cedat in paruam regni laesionem, sed certe praeterea quod eam laesionem paruam non esse supra ostendimus, superest alia ratio efficacior (ad quam ipsi non aduertunt) nempe laesionem ipsius oppidi alienati, & praeterea ex parte alienantis non esse alienandi ius, vt iam edocti fuimus. Vnde [sect. 4] quod ipse doctissimus Archiep. vbi supra pag. 239. c. non obstat etiam post Afflictum lib. 1. const. Neapol. ti. 7. de decimis. col. 9. quem ipse allegat, ait, Oppida, castra & ciuitates Ecclesiae donare licere Principi, quamuis ea concessio in laesionem regni, dummodo non enormem, cedat. id ijsdem iuribus & rationibus confutatur, [sect. 5] & omnia superiora vel ex eo iustificantur quod vasallorum alienatio sine eorum consensu non valet, quia interest eorum dominum non mutare, sicque ad consentiendum suae alienationi compelli non possunt, vt est tex. in c. 1. §. si quis, quo tempore miles, & in c. 1. §. praeterea ducatus, & vbi And. de Isernia. Bal. Marti. Lauden. Aluaro. Praepositus & alij notant de prohibita feudi aliena. per Fridericum, & in capitulo primo. §. eadem, de lege Corradi. & in l. in adoptionibus. ff. de adoptio. & est glo. communiter approbata in l. inuitus. ff. de fidei com. liber. & in c. dilecti. & ibi Hosti. Inno. Ioan. And. Antonius de Butrio, Panormi. & communiter alij de maioritate & obedien. & voluit Ioannes Faber in tit. de assignatio. liber. Iacobus de Arena, Dynus, Bar. Areti. Alexand. Iaso. & alij in l. 2. in princi. ff. solu. matrimonio. Inno. in c. auditis, de praescriptio. Idem tenet Bald. in consi. 327. incipi. pridie enim consului. volu. 1. & in d. c. 1. §. si quis, & in d. c. licet. §. in generali, si de feudo defuncti contentio sit inter domi. & agnatos, & in l. debitorum, & ibi Saly. Paulus de Cast. & alij. C. de pactis, & in l. 1. in 7. col. C. de seruis fugiti. & in l. in testamento. C. ad legem Falcid. & in c. 1. circa finem. de restitutio. spoliato. Idem Paulus Castr. in consi. 20. incipi. in causa statutorum. vol. 1. & in consi. 335. incipi. laudatio. Ludouicus Roma. in consi. 26. incipien. pro decisione, Petrus Philip. Corneus in consi. 221. incipi. in hac quaestione. col. 3. volu. 4. Nico. Milis in repertorio suo, in verbo, dominus, versi. dominus feudi, & versi. Dominus terrae. Luc. de Penna in l. 1. per illum tex. C. de capitatione ciuium, censi. eximenda. lib. 11. And. Siculus in cons. 11. inci. illud afferam in medium. Fely. in c. ad audientiam. col. 2. de praescrip. Sozi. in consi. 39. incipi. in quaestio. col. 3. vol. 1. Ias. in d. l. debitorum. col. 2. C. de pact. & in l. si non sortem. §. libertus. col. 10. ff. de condictione in debiti. & in consi. 56. incip. circa primum. col. 1. vol. 1. Ang. Ias. & Comesius col. 16. Insti. de actio. in §. item seruiana. Capytius deci. Neapo. 160. Corsetus de potestate regia, q. 4. vt refert Loaces, vbi supra pag. 24. Speculator & Ioan. And. ad eum ti. de feudis. §. quoniam. Amplia [sect. 6] vt vasallus inuitus alienari non posset in dominum etiam aeque bonum, quinimo neque in dominum priore domino etiam meliorem & potentiorem, quia cum [sect. 7] ius, quod habet Princeps in ciues & subditos, descendat ex eorum mandato & commissione, non potest mutari, etiam in melius, tex. notabilis in l. fi. C. de nego. gest. maxime ibi, licet res bene ab eo gestae sint, &c. & ibi vide plene. Secundo facit tex. notabilis in l. 3. §. in bello. ff. de re mil. ibi, licet res bene se gesserit, &c. Tertio facit tex. notabilis in l. si ex duobus, maxime in fine sui. ff. de nego. gest. ibi nulla ratione, &c. Quarto ad idem tex. pulcher in l. quia aliena. §. liberos, eod. titu. maxime in ratione sui, quam bene pondera, ibi dum dicit cum voluntas finem erogationis fecerit. & illa ratio est generalis ad casum nostrum, & ad omnes alios, ergo, &c. l. generaliter. §. & licet. ff. de iu. & facti igno. & sic per rationem extenditur dictum, sicut e contra restringitur. §. dulcissimis. cum simil. in l. cum pater. ff. de leg. 2. Quinto ad idem l. si. creditor. §. 1. ff. de pec. Sexto facit l. haereditas. §. 1. ff. de peti. haere. ibi, vel quantum testator iusserit non excedit, &c. Septimo facit optimus tex. in l. si pro te. ff. manda. qui est singularis, & alia iura quae adduximus de succ. crea. lib. 1. §. 4. quaestione fi. Quinimo [sect. 8] tam vetitum est fines mandati transgredi, vt transgressor interdum capite puniatur & mulctetur, quamuis res bene cesserit. d. l. desertorem. §. in bello. de quo tex. eleganter per Cremen. sing. 150. mandatum quod licet dux. Rochus de Curte in c. fi. 36. col. Io. de Neuizanis fol. 87. in sua Sylua nuptiali, limi. 6. ergo cum principes legitimi, de quibus loquimur regulariter (nisi aliud ius plenius & maius habeant quam principatus quod habent, nitatur & oriatur in solo ciuium mandato & concessione, quod sui natura est personale, nec egredi potest personam ipsius Principis, im possibile est quod eos in alium Principem alienare aut transfere possit, & ad d. §. in bello. adde historiam not. Torquati, de quo Claudius ait: Turpe rigor nimius Torquati despue mores. Vnde [sect. 9] quod doctissimus Loazes, vbi supra pag. 249. c. nec obstat tertium, post Bal. in c. generali, si de feu. fue. contr. inter dominum & agna. Ioan. Andreae ad Specul. ti. de feu. §. 1. Alex. consi. 25. attentis narratis. col. penu. lib. 5. Pet. Philip. Corneus consi. 321. in hac consultatione, col. 3. lib. 4. Purpuratus in l. fi. limi. 5. C. de pact. quos ipse allegat, quod (inquam) hi aiunt vt libertos a dominis, ita & ciues a principe suo ex causa necessitatis posse alienari, ita plane suspectum tam est, quam si affirmarent pupillum a tutore ex causa necessitatis ipsius tutoris alienari fas esse, per omnes rationes & iura supra allegatas, praesertim, quia, vt ostendimus, principum in subditos & tutela in pupillos exequantur. Fallit in vasallo stricte sumpto, quale est, cum campum habebam meum iure tam proprietatis quam iurisdictionis, & ibi oppidum aut oppidulum aedificare sub certis legibus & tributis permisi. tunc enim ex tali necessitatis causa eos vasallos forte alienare fas esset, ratio differentiae perspicua est: quia hoc casu principatus ius in meo proprio constitutum est, at quando ex solo consensu populi Princeps constitutus fui, tunc ius principatus in alieno constitutum & concessum fuit, & sic illo casu possunt & debent saluari multa quae dicuntur per Doct. confundentes (& non iure) iura vasallitij & principatuum. Septimo apparet etiam ex superioribus [sect. 10] non iure per doctissimum Fernand. Loazes, vbi supra pag. 250. in c. nec obstat tertium, fieri eam aequiparationem, dum ait, quod si suae necessitatis causa ipsi ciues possunt omisso relictoque priore Principe, qui ad eos defendendos aut regendos erat ignauus, alteri Principi se committere, idem similiter licebit ipsi principi, vt eos inuitos necessitatis causa possit alienare, sed ipse non aduertit (id quod supra eum in hoc improbantes attigimus) principatum fuisse creatum ob subditorum vtilitatem & rem, non ob rem aut vtilitatem regentium, nec dubium esse, quin vtilitatibus proprijs tantum, non etiam alienis homines possint renunciare. l. penult. C. de pact. l. si quis in conscribendo. C. de Episc. & Cler. l. quoties ab omnibus. C. de fideicom. l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verbor. oblig. l. Titio centum, in princip. ff. de cond. & dem. Quod autem ipsismet ciuibus liceat ex causa ignauiae principis sui alteri principi priore relicto sese committere id, & verum est, & tenet Paul. Castrens. in rep. l. ex hoc iure. ff. & iust. & iure. colu. 4. ver. 10. c. tertium. Ioan. de Imo. consil. 34. visis & ponderatis. Ioan. de Neuizanis in suo consil. inter consilia feudalia. Alberti Bru. in serto cons. 12. patres comederunt. Octauo apparet [sect. 11] etiam minus iustam esse eam differentiam, quam doctissimus Loazes, vbi supr. pag. 251. vers. non obstat, quarto constituit, dum ait, referre vtrum princeps vnum aut certos vasallos alienare inuitos velit, vt id sibi non liceat, (& ita procedat regula negatiua supra posita) an vero velit vnum integrum oppidum aut vrbem alienare, vt tunc ex causa id possit etiam eis inuitis: aitque idem tenuisse (etiam si in duriorem dominum transferrentur) multos, & esse tex. in c. 2. §. ex eadem lege, de lege Corradi. & notat. Iacob. de Aren. & Bald. in l. 2. in prin. col. fin. in fine. ff. soluto matri. Idem Bald. in l. 1. col. 5. in fine. vers. vasalli tamen. C. de ser. fug. & in l. si plures, in 2. colum. C. de cond. insertis. & in l. 2. C. de don. & in c. 1. §. praeterea ducatus. col. fin. circa finem. versic. not. quod dominus de prohibita feudi alienatio. per Fridericum, & in additio. ad Specu. in tit. de feudis. Doct. communiter in l. inuitus. ff. de fideicom. libera. & in c. dilecti, de maiori. & obed. Nicol. Milis in repertorio suo in verbo, dominus feudi. & Fabianus de Monte in tracta. suo de emptio. & vendit. in 3. parte principali, in 2. quaest. Alex. in consil. 25. incip. attentis narratis, col. penul. volum. 5. Andr. de Isernia in c. 1. de prohibita feudi aliena. per Lotha. Sed certe talem alienationem fieri non posse quo ad ciues, in quibus princeps habet simplex nudumque ius principatus, plusquam manifestum esse debet, ex ijs quae fusius supra edocti sumus, & quia bonum est argu. de toto ad partem. l. quae de tota. ff. de rei vend. l. an pars. ff. pro dereli. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. Vnde qua ratione non licet vnum vel quosdam ciuium alienare, eadem ratione nec vniuersos alienare fas erit. Quinimo si vniuersos alienare liberum foret, longe facilius quosdam alienare liceret, ex regula dictante, quod cui licet, quod est plus, licet vtique quod est minus. c. cui licet, de reg. iur. lib. 6. Ergo in tali simplici iure principatus nec singulos nec vniuersos alienare ex similibus causis fas erit. Sed opinio Docto. supra relata forte procedere poterit in iure vasallitij, de quo proxime mentionem habuimus, vt ex causa vasallos alienare liberum sit vniuersos, singulos autem non ita facile liceat, ideo semper fere, dum de simplici principatu agimus, subditos appello ciues non vasallos. Qui quidem vasalli [sect. 12] possunt exquacunque iusta causa, & signanter ex causa remunerationis in alium transferri, vt notant communiter Doct. in d. l. inuitus. ff. de fideicommissa. liberta. & in locis superius allegatis. Claudius de Seycello in suo feudorum speculo. in tit. qui feud. dare poss. in 5. col. Felyn. in c. quae in Ecclesiarum. in 19. colu. de consti. Hippolytus de Marsilijs in l. 1. §. cum quidam. in 1. colum. ff. de quaest. quos refert & sequitur Gomesius Sarnensis Episc. in §. item serui ana, in 16. col. in 2. limita. Instit. de actio. quidquid dixit Io. Igneus in repeti. l. donationes, quas diuus. C. de donat. inter virum & vxor. Princeps autem ius simplex principatus habens ciues suos ex tali causa alienare, aut transferre minime poterit, vt ex superioribus apparet. Nono apparet ex superioribus, suspectum esse quod multi contendunt, [sect. 13] dominium praescriptione nobis quaesitum per principem posse auferri, vt retulimus controuersiarum lib. 1. c. 1. nu. 9. & nu. 15. quibus ad de Panormit. consi. 85. illud praesumam. & cons. 3. q. 19. lib. 2. Fernand. Loazes, vbi supr. pag. 304. sed cum is principatus ad ciuium non ad ipsius principis vtilitatem concessus fuerit, ineptum esset, concessam videri facultatem talis dominij adimendi. Decimo apparet [sect. 14] ex superioribus, suspectum esse, quod definiuit cons. Neapolita. vt referunt & sequuntur Fernand. Loazes, vbi supra pag. 308. & Antonius Capytius decisio. Neapolita. 166. in causa illustrissimorum, aiunt enim, quod si rex cum suis subditis talem conuentionem atque contractum fecerit, quod si proprijs ipsorum subditorum pecunijs se a dominis suis redemerint, eos in suos princeps recipiet, coronaeque suae incorporabit: & nunquam a regia corona regioque patrimonio eos alienabit, non obstante tali conuentione, de plenitudine potestatis eos princeps licite alienare poterit, id quod conuentum fuit inter Serenissimum Regem Henricum Quartum, & ciues oppidi de Moia. Sed haec opinio tam a veritate longe abest, vt impia iniuria & perfidia sit, & contra ius diuinum, naturale, & gentium, & palam egrediatur notissimos & angustissimos terminos simplicis principatus, vt ex superioribus constat. Vndecimo apparet ex superioribus, an vera sit opinio existimantium, [sect. 15] quod princeps rem propriam subditi potest sine causa de plenitudine potestatis auferre, & alteri dare, vt notat glo. communiter approbata in d. c. constitutus, de religiosis domi. & volunt Docto. communiter in d. c. quae in Ecclesiarum, de consti. & in c. nonnulli, de rescriptis, glo. & communiter Doctores in l. fi. C. si contra ius vel vtilita. publicam, & in l. quoties. C. de precibus Imperato offeren. & in d. l. 1. ff. de const. princip. Oldra. in consi. 257. incip. factum tale est. Bar. in l. conficiuntur. §. codicilli. ff. de iure codicill. & in consi. 189. incip. ciuitati Camerini. Ang. & in d. l. item si verberatum. ff. de rei vendicat. & in l. 2. C. de quadrie. praescrip. & in l. 3. §. si is pro quo. & ibi Doct. ff. quod quisque iuris. Ioan. de Anania in consi. 81. incipi. viso instrumento, in fi. colum. Alexand. in consi. 92. incipi. perspectis, & in consi. 106. incip. circa principalem, colum. 5. volum. 1. & in consi. 138. incipi. habita diligenti ac matura consideratione. & in consi. 215. incipi. nec arguendi sumus. colum. 6. vol. 2. & in consi. 1. incipi. ponderatis his. colum. 18. volum. 5. & in consi. 3. incipi. perspectis literis. colum. 2. & in consi. 92. & in consi. 155. vol. 6. & consi. 357. incipi. nec arguendi sumus. volum. 7. And. Siculus in consi. 24. incipi. clementissimi. & in consi. 64. col. pe. volum. 4. Aluarotus in c. 1. in pe. colum. qui feudum dare possunt, & in c. 1. in prin. in 2. col. de natura feudi. Marianus Sozi. in consi. 56. incipi. circa primum. colum. 3. & in cons. 65. incip. cum in praesenti casu. colum. 14. vol. 1. & in consi. 156. inci. pro fundamento decisionis. col. 2. & in consi. 164. inci. visa bulla Bonifacij, col. 4. vol. 2. & in consi. 63. incipi. visis testament. nobilis, colum. 2. & in cons. 120. col. 3. Anto. Corsetus in tract. de potestate & excellentia regia in 4. q. Albertus Brunus in consi. 1. incipi. circa primum. in 5. col. Fely. in consi. 30. inci. oportet. in 6. col. versi. adest etiam clausula. Ias in consi. 56. inci. circa primum. col. 3. vol. 1. & in consi. 143. incipi. circa primum. colum. 3. & in consi. 213. incipi. in praemissa consultatione. col. 2. & in consi. 227. incipi. Carol. in. 2. col. & in consi. 233. incipi. praesens consultatio. col. 2. & in consi. 236. incip. viso ti. q. col. 2. vol. 2. & in cons. 107. incip. in praesenti consultatione. col. 2. vol. 4. Petrus Belluga in suo principum speculo. in 46. rubrica. in §. donum. in 3. pag. Curtius in consi. 1. col. 7. vol. 1. & in consi. 35. in fi. col. & in consi. 47. in 12. col. & in consi. 49. in 33. & 65. colum. & in consi. 65. in 9. col. & in consi. 108. incip. circa controuersiam. col. 3. & in con. 173. incipi. in causa vertente. colum. 2. vol. 2. Philip. Decius in con. 191. incipi. in causa quae agitur. colum. 2. vol. 1. & in con. 198. incipi. & pro tenui. col. 1. & in consil. 269. & in consi. 261. incipi. in causa, & in con. 390. vol. 2. Ludo. de Gozadinis in consi. 8. inci. in hac causa. col. 8. in prin. & in consi. 26. incip. in causa illustrissimorum. in 2. col. Petrus pau. Parisius in cons. 1. in 14. col. & in consi. 22. inci. illustrissimam dominam. col. 11. & in consi. 106. incipi. circa principale. col. 5. vol. 1. & in consi. 46. incip. primum testa. colum. pe. & fi. vol. 3. & in consi. 3. in 7. col. & in consi. 5. inci. vnius iustius, in 16. col. vol. 4. Bal. in prooemio decreta. in 4. col. & in c. 1. in 11. col. de consti. & in c. Ecclesia S. Mariae, in pe. col. vt lite penden. & in c. cum super. in 1. col. de causa possess. & proprietate. & in l. eos. C. de apellatio. & in praeludijs feudorum, in 11. colum. & in titu. de pace Constantiae, in prin. versi. non admittemus, & in consi. 333. incip. ad intelligendam, vol. 1. Fernand. Loazes qui alios refert, vbi supra pag. 310. Hieronymus Gratus consi. 9. facti speciem, col. 19. lib. 1. Sed in hoc non minus frequenti quam arduo & male digesto articulo quamuis om nibus fere ijs, de quibus mentionem habuimus, repugnantibus, vix est vt in principe legitimo & simplex ius principatus habente sit dare plenitudo potestatis, quae quicquam differat aut distet ab ordinaria potestate, nam quod attinet ad speciem propositam sit conclusio talis, Princeps merum ac simplex ius principatus obtinens, ciuis sui aut subditi rem duobus demum concurrentibus requisitis auferre potest & non aliter, Primum quod id fiat ex causa publicae vtilitatis vel necessitatis, Alterum quod ei detur congrua & moderata recompensatio, per iura & rationes de quibus supra. Idem esse diximus, quando Princeps potestate ordinaria hanc ad rem vteretur, quae ab absoluta hac in re differt nihil. Ratio conclusionis est, quia tempore necessitatis omnia sunt communia, sicque qui vitam socialem, popularem ac politicam delegit, huic legi sese submittere videtur, [sect. 16] vt publicam vtilitatem commodis priuatis anteponat, auth. res quae. C. com. de lega. & consequenter poscente Reipublicae vtilitate & necessitate, res suas ei conferat & concedat, Vnde Cicero 2. de legibus sic ait, Respublica nomen vniuersae ciuitatis est, pro qua mori, & cui nos totos dare, & omnia nostra ponere, & quasi consecrari debemus. Idem Cicero Philip. 13. Omnibus bonis expedit saluam esse Rempublicam. Idem 3. de sinibus ait, Laudandus est, qui mortem appetit pro Republica, qui doceat, chariorem esse patriam nobis quam nosmetipsos. Idem Cicero in vati. Omnia quae a nobis geruntur non ad nostram vtilitatem & commodum, sed ad patriae salutem conferre debemus. Idem 4. ad Heren. Non mihi soli sed etiam atque adeo multo potius notus sum patriae, verum & si nostra tempore necessitatis patriae conferre debeamus, tamen quia iure naturae congruit vt communis salus, communis necessitas, aut commune periculum non vnius duntaxat aut alterius, sed communibus impensis, iacturis, periculisque comparetur. l. secundum naturam. ff. de reg. iu. §. his ita. C. de caden. tollen. l. iure naturae. ff. de regu. iuris. l. nam hoc. ff. de condi. indeb. ideo respublica congruam moderatamque compensationem huic, qui rem suam dedit ad subleuandam subueniendamque publicam necessitatem, praestare debet, detracta particula quam illemet vt vnus de populo conferre debebat. Intellige vt praebeat & remuneret Respublica, si potest ex integro, sin minus saltem qua ex parte potest, quod si nec etiam ex parte potest, tunc impossibilium. nulla est obligatio. l. impossibilium. ff. de regul. iur. verum siue compensationis nomine nihil praestiterit, siue minus integram praestiterit, quod deest, vt quum primum venerit ad pinguiorem fortunam, suppleat par est, vt in simili tradunt Decius & Hieronym. Cagnol. in l. diuus Pius. ff. de reg. iur. & nostram sententiam tenuerunt Plato & Cicero, vt diximus supra in praefa. argu. 2. in fi. num. 31. vbi alios adduximus, & adhaec omnia extendit sese potestas ordinaria & potestas absoluta vel potestatis plenitudo, vltra progredi neque in minimo potest. nam etiam de plenitudine potestatis princeps efficere nequibit, vt cessante publica vtilitate & necessitate, res mea mihi inuito auferatur, per hoc enim mihi fieret iniuria & violentia, quae res longe aduersantur iuri & naturae meri principis, qui vt prosit & tueatur, non vt obsit & laedat, creatus fuit. Quinimo etiam vrgente publica necessitate, si res mihi auferatur, etiam de plenitudine potestatis efficere nequibit, vt moderata compensatio mihi praestari desinat, si quidem ad id praestandum Respublica idonea est, per eandem rationem, eaque omnia sunt ex visceribus iuris gentium naturalis & diuini, quibus iuribus principes subiacere ac subesse certum est, nec ea posse violare. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. sed naturalia. Instit. de iur. nat. quamuis in vtroque (nempe vt de plenitudine potestatis res mea mihi per principem cessante etiam publica vtilitate vel necessitate auferri possit, quodque vrgente necessitate publica eius ablatae recompensatio nulla detur) contrarium plerosque nostrorum, de quibus mentionem habuimus, sensisse, responsurosque fuisse verosimilimum sit. Confirmantur nostrae sententiae, [sect. 17] quia plenitudo potestatis ad malum & iniurium non extenditur. illa enim non potestatis sed tempestatis plenitudo foret, vt multi dicunt, quos retulimus supra lib. 1. controuersiarum. c. 1. num. 5. quibus adde Fernandum Loazes in suo consil. pro Marchi. de Velez. pag. 54. num. 65. Sozinum Iunior consil. 65. in causa occurrenti. lib. 2. Bart. Sozin. cons. 164. visa bulla, lib. 2. & consil. 120. memini. lib. 3. per Cardina. in clem. pastoralis. de re iudi. Ioan. Iacob. de Leonar. inter consilia feudalia Alberti Bruni cons. 117. in hac causa, colum. fin. vnde cum superiora quae improbamus, non solum mala, verum pessima, nefanda iniuriaque sint, vt fieri etiam de plenitudine potestatis nequeant, par est. Ex causa tamen publicae vtilitatis & necessitatis per principem nostrum (vt dictum est) [sect. 18] adimi potest, quia licet id videatur prima fronte contra ius naturale, tamen haec est congrua illius naturae aut diuini iuris interpretatio, quam inferior, vt est princeps, facere non prohibetur. Et ideo dici solet, quod [sect. 19] quamuis Summus Pontifex non possit ius diuinum in totum tollere: potest tamen ex causa illud moderare, interpretari, ac limitare, vt in d. c. quae in ecclesiarum, de constitutio. & in c. post translationem. de renunciatio. & in c. ex parte, el primo. de officio delega. & in c. literas, de restitutio. spolia. Vincen. Ioan. Andr. Panorm. in c. proposuit, de concessione praeben. & in c. a nobis, post Glossam ibi, in verbo, exemptus, de decimis. & in c. cum ad monasterium, de statu monachorum, & in c. gaudemus. de diuortijs, & in c. per venera bilem, qui filij sint legitimi. & in c. sunt quidam. 25. quaest. 1. & in regula actus legitimi. de regulis iuris. lib. 6. Bart. in prooemio ff. in 6. colu. & in l. ex hoc iute gentium. ff. de iustitia & iure, & in d. l. omnes populi, eod. tit. & in l. rescripta. C. de precibus Imperato. offeren. & in l. final. C. si contra ius vel vtilitatem publi. & in l. 1. ff. de constitutio. principum. Albericus de Rosate in 1. parte statutorum, quaest. 7. Bald. in auctenti. ad haec. C. de vsuris. & in l. 1. C. de iure aureo annulo. Alexan. in consil. 249. incip. pro inuestigatione. colum. 3. volum. 2. & in cons. 183. incip. perspectis verbis. col. fin. volum. 5. Marianus Sozin. in cons. 28. incip. circa primum quaesitum, volum. 1. Petr. Philippus Corneus in cons. 189. incip. quanquam. col. 2. volum. 4. Fely. in c. postulasti. col. 15. versi. tertius casus. de rescriptis. & in c. humilis. de maioritate & obedientia. Deci. cons. 12. col. 2. bonus text. in l. si hominem. ff. mandati. Hinc dici solet, [sect. 20] posse iudicem ex causa omnem iuris terminum minuere atque alterare, etiam si lex terminum taxet, & addat, non plus nec minus a iudice posse dari, vt probat text. in l. ad peremptorium. cum lege sequenti. in verbo, non minus. & ibi Paulus de Castr. iuncta l. nonnunquam. ff. de iudicijs. & est text. per quem hoc ibi notant Bart. Angel. Alexand. Ias. & Doct. in l. 2. ff. de re iudica. Gloss. Panormita. Ant. de Butrio, & communiter omnes in c. cum sit Romana. vbi late per Philippum Decium in 5. colum. cum sequenti. de appellatio. & voluit Glos. & ibi Doct. in regula, indultum de regulis iuris. lib. 6. & in §. sancimus, in verbo viginti, in auctenti. de exhibendis reis, collatio. 5. & in §. omnem, in verbo, cautione. in fine, in auctenti. de litigio. colla. 8. facit text. in c. pastoralis. vbi Panorm. Felyn. & omnes idem notant de exceptio. & in c. si tibi absenti. de praeben. lib. 6. & in l. si quis a quo fundus, vbi Glos. Ange. & Doct. ff. de damn. infecto. & in c. cum venissent de eo, qui mitti. in posse. & voluit Innocen. in c. ad petitionem. de accusatio. Panormi. inferendo ad notabilem quaestionem in consil. 60. incip. venio ad primum. colu. pen. volu. 1. istorumque ratio ea est, quod vbi adest iusta causa, tunc non tam legis transgressio, quam iusta interpretatio fieri videtur, quam magistratus non solum facere possunt, sed etiam debent, ne aliter ipsam legem fraudare videantur, tantum abest vt custodire credantur. l. fraus. ff. de legib. Duodecimo apparet, [sect. 21] an verum sit quod tradunt Ludouicus Gozadinus consil. 26. in causa illustrissimorum. col. 9. post dominum suum, quem refert in quodam consil. & Fernandus Loazes, vbi supra pag. 98. vers. & propterea dicebat. aiunt enim modum succedendi a testatore ordinatum posse per principem alterari ac immutari, quando per talem alterationem reducitur successio ad ius commune, quos authores adde ijs, quos congessimus de succ. crea. lib. 1. §. 1. nu. 29. illatione 23. [sect. 22] vbi eundem articulum dum attingeremus, tenuimus de potestate ordinaria sine iusta causa id fieri non posse, de plenitudine vero potestatis posse fieri, etiam sine vlla causa, quod vltimum emendandum est. nam cum iam hodie ius succedendi sit iuris gentium, vt plene ostendimus de succe. crea. §. 1. & de succ. progressu in praefatione, cumque ea, quae iuris gentium esse noscuntur a principe sine iusta causa immutari nequeant. §. sed naturalia. Instit. de iur. nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iur. superest vt ea immutatio principis meri & legitimi potestati non subsit, quinimo nec si esset de iure ciuili ea succedendi facultas, per eum immutari sine iusta causa posset, cum meri & legitimi principes legibus, non leges huiusmodi principibus subsint, vt fusius supra c. 1. & 2. admonuimus, & omne ius cuiusque ciuitatis firmum & obseruandum esse intelligatur, vt in princ. Instit. de obliga. ibi, secundum nostrae ciuitatis iura. Nec dubium sit, quin aequum & bonum Reipublicaeque illi vtile praesumatur, vt plene per Bald. in l. omnium. ff. de legibus. & in l. de quibus. colu. 10. eodem titu. plene per Andre. Tiraquell. de vtroque retract. in praefa. num. 75. Nec ad rem pertinuit, quod princeps plenitudine potestatis vtatur, nam eam potestatem potestate ordinaria maiorem non esse saltem, quo ad hanc rem & similes, supr. admonuimus. Tertiodecimo apparet etiam, [sect. 23] an talis merus & simplex princeps possit res & iura ad regiam coronam spectantia alienare, quando regno & regni successoribus enorme praeiudicium non infertur id, quod voluit doctissimus Loazes, vbi supra post Matthaeum Afflictum constit. Neapol. lib. 1. titu. 7. de decimis. & post eundem Afflictum, quem allegat in titu. quae sint regalia, per Imperatorem Frideric. in prin. colu. 8. sed longe verius & consultius respondetur in contrarium, etiam si laesio enormis non esset, sed tantum mediocris, quamuis aliud esset, si tam minima esset, vt tanto principi verosimilimum foret, id in specie a ciuibus denegatum non iri, vt patet iuribus & rationibus iam adductis, quae non expedit repetere. Quartodecimo apparet similiter, [sect. 24] an tutum sit quod scripsit idem doctissimus Archiep. Tarraco. vbi supra pag. 239. vers. vel aliter post Andream Iserniam in titul. qui feudum dare possunt. c. 1. colum. 6. Cardinal. Alexandri. in praeludijs feudorum. colum. 10. Claudia. de Seycello in suo feudorum speculo. d. titu. qui feudum dare possunt, in princ. colu. 5. aiunt enim, tales principes posse libere quaecunque regnorum suorum bona, etiam si magna sint, Ecclesiae alienare, concedere, & donare, quo nihil a veritate remotius, vt nobis videtur dici potuisset, nam Ecclesia debet esse cultrix iustitiae, vt in titul. de alien. feudi. c. 1. §. 1. vt in specie hoc vtens argumento ait And. Tiraquel. de priuil. piae causae priuil. 100. vnde actus turpis in Ecclesiastico magis detestatur quam in reliquis. §. cogitandum in auth. de monachis, sicque cum turpissimum esset Ecclesiam Iocupletari cum aliena iactura. l. nam hoc natura. ff. de condi. indeb. l. iure naturae. ff. de regu. iur. cumque regibus tales alienationes interdictas esse constet propter suorum ciuium laesionem & praeiudicium, vitandum par est, in Ecclesias tales iniquas concessiones collatas, turpiores esse, quam si in profanos conferrentur, & consequenter minus ratas fore, quam si profanae fierent, nec enim Deus Opt. Max. gaudet donis impiorum, cum ipse sit iustitiae rectique dator, vnde Silius Ital. lib. 6. bel. puni. ait: Iustitiae rectique dator qui cuncta gubernas. Vnde par est talem alienationem etiam Ecclesiae collatam infirmam esse, ex regula dictante, [sect. 25] principes non posse res ad regiam coronam spectantes alienare, vt est text. apertus, per quem ita tenent Host. Innocen. Ioan. Andr. Antonius de Butrio. Panor. & communiter Doct. in c. intellecto de iureiuran. Doct. communiter in c. 1. de proba. & in prooemio ff. & in l. prohibere. §. plane. ff. quod vi aut clam. Cynus, Alberi. & communiter alij in l. digna vox. C. de legi. & in l. bene a Zenone. C. de quadrien. praescriptione. Oldra. in consil. 74. incipien. eleganter circa negocium. Andr. de Isernia in c. 1. §. praeterea ducatus, de prohibita feudi aliena. per Fridericum Ioan. Andreae, in additio. ad Specu. in titul. de instrumentorum editio. §. nunc autem. Bald. & alij in prooemio seu praeludijs feudorum. Idem Bald. in c. licet. §. in generali, si de feudo defuncti contentio sit inter domi. & agnatos. & in c. 1. versic. possideant, de pace Constantiae. Idem Bald. in c. 1. qui successores teneantur. & in l. cum multa. colum. penult. versic. nota quod Ecclesiae, de probatio. & tradit Baldus in sua margarita, in verbo, rex. iura enim regia, & quae de demanio, hoc est, de regia corona existunt, de quibus in c. 1. & ibi tradit Bald. quae sunt regalia, nemo potest alienare, vt inquit in tit. de allodijs, in prin. ibi, districtum & iurisdictionem Imperatoris non praesumat vendere, quia ea tenetur princeps illibata seruare. d. c. intellecto, & de supplenda negligen. praelato. c. grandi. lib. 6. Denique [sect. 26] vt Panormita. ait c. relatum. de testam. & Andreas Tiraquell. de priuilegijs piae causae priuilegio 140. id quod Ecclesiae conceditur, hoc vno nomine commendatur, quod Deo gratum sit, sed haec concessio cum in ciuium praeiudicium esse intelligatur, eo ipso quod eorum consensus non accedit, super est, vt Deo grata non sit, & consequenter impia & iniusta videatur, praesertim per iura & rationes saepe in superioribus memoratas, quas non expedit repetere. Neque ad rem pertinet, [sect. 27] quod Constantinus Imperator Romam vrbem & alias ciuitates cum quamplurimis alijs oppidis & castris Ecclesiae donauit, vt habetur in c. Constantinus. 96. distinct. & in c. fundamenta, de electio. lib. 6. nam forte ibi interfuit consensus populorum, vel illi principes erant tyranni & violenti, sicque illud ius quod habebant quale quale, illámve iniuriam & tyrannidem transtulerunt, quae tempore potuit in ius conuerti, & his adde quod diximus de successionum creatione. §. 26. numer. 83. vel dic vt per Laurentium Valensem lib. de mentita Constantini donatione. Quinto decimo apparet etiam ex superioribus, quod scripsit Andreas ab Isernia super 3. constitu. Nea polit. rubrica incipiente, quia frequenter, longe ab omni rure remotum esse. ait enim haec verba: [sect. 28] Rex enim est dominus personarum tantum, id quod suspectum esse luce clarius supra ostendimus disserentes, reges legitimos non ad suam, sed ad ciuium vtilitatem creatos fuisse, porro dominum habere vtile non est, sed omnium rerum ingratissimum, vnde ipse Andreas in eadem 3. const. rubrica incipiente, cum vniuersis. ait, esse contra naturalem rationem, vt princeps vasallum suum alteri baroni dare possit, & est aequa opinio, facit l. seruitutem. ff. de reg. iur. # 6 Capvt vi. Svmmarivm. -  1 Castrum vnius ciuis munitur impensis communibus, si bellum imminet. -  2 Bellorum impensae quando per Principem fieri debeant. -  3 Bellorum tempore, vrbs cuius expensis muniri debeant. -  4 Bellorum tempore ciuis Principem sequi suis expensis non tenetur, & quid in vasallo respectu domini. & quid si Princeps non habeat idoneos reditus. -  5 Princeps rem ciuis etiam tempore necessitatis vendere non potest. & quid si sit extrema necessitas. -  6 Vasallus an dominum ob debita incarceratum liberare teneatur. -  7 Necessitatis aut bellorum tempore, iudex potest compellere ciues ad pecunias mutuandas Reipublicae. -  8 Vsuras recipere potest, qui coactus mutuauit. SExtodecimo apparet, [sect. 1] quid si princeps iussit castrum aut villam vnius ciuis munire, vt difficilis captu fieret, eo quod bellum imminebat, & forte hostium finibus contigua erat, an proprijs expensis facere teneatur ille ciuis, vel si Principis expensis fiat, an repetere possit, & magis est, vt nec ciuis suis expensis facere teneatur, nec expensas factas refundere, sed si princeps ille idoneos reditus ad haec & similia non haberet, fieret expensis totius regni, & ipse dominus villae tanquam vnus ex regnicolis symbolum dabit, iuxta modum facultatum suarum, ita notat. Bal. in l. si in aliquam. ff. de offi. proconsulis & lega. Franci. Cremen. singulari 26. si Princeps vel Rex. Bart. Veronen. tit. de serui. vrb. praed. c. 39. col. fina. Archiepiscopus Tarraco. vbi supra, pagin. 170. post Nicol. Boerium in tracta. de custo. clauium ciui. quem refert & Thomam Gram. cons. 13. in causa Miloniana, colum. penult. Ioan. de Soccarra in consue. Cataloniae. fol. 53. ratio est, quia vt habet sententia nostra iam fuse probata, omnis principatus creatus fuit ad ciuium vtilitatem, haecque munitio ad vniuersorum vtilitatem spectat, vnde vniuersorum expensis vt fiat par est. Quod obtinet, [sect. 2] quando princeps ille a regno ad tam ingentes expensas belli faciendas reditus regales idoneos non haberet (quale sane est in regno Aragonensium) secus si idoneos haberet reditus regales a ciuibus assignatos (vt est in regno Castellae) tunc enim ipsius principis expensis id fieri deberet, ita Angelus in l. turres, per illum text. C. de operibus pub. Archiep. vbi supr. pag. 163. Ias. in l. diuortio. §. impendia. & ibi Vdalricus Zasius. ff. solut. matri. Idem Ias. in l. sumptus, ad fin. ff. de lega. 1. Geran. de Petrasan. sing. 37. nota quod signanter. num. 3. allegat Ias. vbi supra, & Angelum in l. turres. per illum text. C. de operib. pub. Idem tenet Cattelianus Cotta in suis memo. in verb. castrum, & rursus in verbo, rex. qui omnes idem sentiunt in munitione cuiusque ciuitatis regni, [sect. 3] vt si princeps hanc ad rem & similes, a ciuibus suis idoneos reditus habet, eius impensis fieri debeat, sin minus, tunc impensis totius regni, conferendo suam quotam partem ipsa vrbs quae munitur. In principe autem ratio est, quia eius principatus non ad suam sed ciuium vtilitatem constituitur, cum idoneis illis reditibus, vnde hanc ad rem sunt conuertendi, quod & tenent Guiliel. de Cuneo, Bald. Cynus, & in l. neminem. C. de sacros. Eccles. Decimoseptimo apparet etiam, [sect. 4] ciuem non teneri proprijs impensis principem suum ad bellum pergentem insequi, sed moderata stipendia ab eo percipere debet, quando is princeps idoneos a regno reditus habebat, quos in rebus consumere debet, cum ad ciuium non ad suam vtilitatem constituti principatus & reditus illi intelligantur. ita Iacobus de Arena in §. praeiudiciales. Institut. de actionibus. Bart. in l. Maeuia. §. 1. per illum text. ff. de annuis laga. Oldra. consil. 234. factum tale est. Andr. de Isernia in §. fin. titul. de pace iur. fir. Bald. in l. qui manumittuntur. C. de oper. lib. Loazes in cons. pro March. de Velez, pag. 166. Bald. in c. cum ex officij. 3. not. per illum text. de praescrip. quos ipse Fernand. Loazes refert, & Ias. in l. si non sortem. ff. de condi. indeb. in §. libertus, col. 11. & Paris de Puteo de re mili. in rub. an dominus vasallum cogere possit, vt pro eo pugnet. Lucas de Penna in l. 1. colu. 4. C. ne rusticani, lib. 11. Bart. Casseneus in consue. Burgundiae, titu. de iusti. §. 4. colu. 4. Boerius decisi. 303. clericus captus. num. 9. versi. & idem. Quodque si princeps hanc ad rem idoneos census non habebat, nec male consumpserat, stipendia ex ciuium collationibus penderentur ex mente eorundem. Quamuis feudatarius vasallus regulariter teneatur dominum suum in praelio iusto, etiam extra regnum existentem, proprijs sumptibus adiuuare, arg. l. suo victu. ff. de operis liberto. & notant Spec. in tit. de feu. §. quoniam. vers. 21. Andr. de Iser. & Bald. in c. 1. quibus modis feudum amittatur. & in c. 1. §. sed nec alia iustior, quae sit prima causa benefi. amitten. Bald. & alij in c. 1. ad finem principij. vers. alia quaestio formatur, de Capitaneo, qui curiam vendidit. Idem Bal. in l. liberti libertaeque. colum. 4. in princ. versic. circa praedicta. & vers. dubitatur si est bannum. C. de ope. liberto. Ludo. Rom. in l. recusare. §. si quis alio. colum. 1. & 2. ff. ad Trebellian. & Matthaeus de Afflictis, in decisio. Neapolit. decisio. 265. incip. illustrissime. colum. septima, in fine. Decimo octauo apparet [sect. 5] etiam veram esse sententiam Bald. in l. penult. C. de bon. quae lib. quem refert & sequitur Gerar. de Petra San. sing. 100. qui est vltimus. vers. adde etiam quod tempore necessitatis. nu. 17. aiunt enim dominum rem subditi sui etiam tempore necessitatis vendere non posse, id quod in simplici Principe intelligendum est respectu ciuis non feudatarij, quod Gerar. sentit regulariter procedere non sic, si extrema esset necessitas, quod tolerari potest, quia eo tempore omnia sunt communia, vt multa congessit Franc. a Ripa. in tracta. de peste. fere per totum. sed principalis opinio iustificatur ex sententia nostra dictante merum simplicemque principatum ad meram ciuium, non etiam principum vtilitatem inuentum. Sed & si sit extrema necessitas, adhuc principi in vim iurisdictionis non rem ciuis vendere non licet, non magisquam cuiquam priuato, sed ex re naturalis cognationis & societatis aliud erit, quo casu plus iuris aliquantulum principi quam alteri conciui tribuerem, facit l. vt vim, in fin. ff. de iust. & iure. Decimonono apparet ex eadem sententia, [sect. 6] quod etiam si talis Princeps (ab Imperatore forte) carcere ob molem debitorum tentus esset, eius ciues, & si diuites essent, non tenerentur eum liberare, eiusque debita creditoribus soluere, ita Aluarotus & Praep. & alij in c. licet, si de feudo defuncti contentio sit inter dom. & agn. estque communis & recepta opinio, teste Vdalrico Zasio de feud. par. colum. penultim. sequitur dissertissimus Archiep. Tarrac. vbi supra, pagi. 171. qui loquuntur etiam in vasallo feudatario, sicque longe facilius idem in simplice ciue respectu meri & simplicis principis admitterent, cum ipsi agnoscant vasallum feudatarium ad multa teneri, ad quae ciues respectu principis minime tenentur, vt per eundem Archiep. ibi, & per ea, quae supra disseruimus. Denique [sect. 7] hoc casu forte ad mutuandas pecunias is vasallus aut etiam simplex ciuis compelleretur, si verosimiliter ex reditibus sequentium annorum princeps ille percipere posset, vnde redderet. Nam tempore summae necessitatis belli saeuientis etiam iudex ordinarius tales ciues potest compellere ad pecunias Reipublicae mutuandas, pro alendis exercitibus, aut praesidiorum militibus, proque reliquis ad bellum necessarijs, ita Guiliel. & Nicol. de Neap. in l. scriniarios. C. de nu. lib. 12. in simili per Andr. de Isern. in c. 1. quis dicatur Dux. & in c. 1. §. sed nec alia, quae sit prima cau. benefi. amitt. & in c. 1. §. simpliciter, de capi. Corrad. Bald. in l. 1. C. de oper. lib. Fernand. Loazes, vbi supra, pag. 171. [sect. 8] Et hoc casu vsuras moderatas recipere potest ciuis ille, qui compulsus mutuauit, & id ita fieri aequum est, vt de succ. crea. lib. 1. §. 6. num. 22. disseruimus post Paul. Castr. in l. si quis nec causam. ff. si cert. petat. Ioan. Crotum num. 3. in rep. l. nemo potest. ff. de lega. 1. Et quod talis vasallus mutuando subuenire debeat principi suo, tenet etiam in tali summae necessitatis periculo Ioan. de Anan. cons. 7. visis & ponderatis. refert & sequitur Loazes, vbi supra, & Ias. in l. si ex toto. col. pen. ff. de lega. 1. Bonus de Curtili, de nobilitate par. 4. col. 7. Resta. Castaldus de optimo Imperatore, q. 57. Quod obtinet generaliter, ita tamen vt princeps ille postea si idoneos reditus a regno habebat, reddat integram pecuniam cum moderatis vsuris, quod si minus idoneos aut nullos habebat, idem fiat ex ciuium collatione, detracta ea particula quae ad ciuem mutuantem, habita bonorum suorum ratione, spectabat, tanquam ad vnum e populo, vt supra edocemur, & ita saepissime obseruatum fuit Hispaniae cum bellis saeuientibus, Hispalensibus ciuibus & alijs aurum & argentum ab Indorum regionibus exportatum ac relatum mutuo publice acciperetur. # 7 Capvt vii. Svmmarivm. -  1 Iustitia gratis exhibenda est a Iudicibus & a principibus, nec valeret consuetudo contraria in ecclesia. -  2 Historia Hispalensis. -  3 Dotandae filiae causae, an princeps possit ciues collectare, ardua quaestio? -  4 Dotis spiritualis causa filiae dandae, an princeps ciues possit collectare? -  5 Princeps foemina pro se dotanda, an ciues possit collectare, ardua quaestio. -  6 Principem captum, an ciues redimere teneantur? -  7 Dotandae filiae causa, an Princeps foemina ciues collectare possit, & quid in fratre pro sorore dotanda, vel in sorore pro altera sorore. VIgesimo [sect. 1] apparet Principem subditis iustitiam gratis exhibere debere, & in simili tradit Ioan. Andr. in cle. statutum, in verbo, ex iurisdictione, de elect. vbi concludit, quod cum iudex ordinarius gratis teneatur subditis iustitiam ministrare, si aliquid etiam pro sportulis receperit, illud tenetur restituere, etiam si consuetudo in contrarium fuerit. Nam non potest consuetudine introduci, quod Iudex ordinarius Ecclesiasticus aliquid pro sententia possit recipere, cuius doctrinam referunt, & sequuntur Car. Anto. de Butrio. & Panormi. in c. cum ab omni, de vita, & honest. cleri. Bonifacius de Vitalinis in d. cle. statutum, in pen. col. versi. contra partem 2. Anto. Corse. in singu. suis, in verbo, sportulae. Ludoui. Roma. hanc, inquiens, esse communem opi. in singul. 180. incip. tu scis quod ius canonicum, quam etiam dixit communem opi. licet ipse eam non sequatur Cardinalis Zabarella in d. cle. statutum, in 1. colum. Fely. in c. ad Apostolicam de simo. & Syluester de Pierio in sua summa, in verbo, iudex. el primo, in 8. quaestio. in fine. quamuis multi alij Doctores contrarium videantur affirmare, cuius opinionis fuit Glo. in l. fori. in verbo, Castren. ibi, sed certe cum istud sit subrogatum. C. de aduocatis diuersorum iudiciorum. & in authen. offeratur, in verbo, prohibitis, in fi. C. de litis contestat. & in §. si quis autem. versi. ne autem. in authent. de iudicibus. collatio. 6. Specula. in tit. de salarijs. §. 1. versi. cum si vero ordinarius. Hosti. Henri. Bouih. & Car. in d. c. cum ab omni. Petrus de Ancha. in consi. 201. incip. praemittendum. in 1. col. & Ias. qui hanc dixit communem opi. in §. tripli. in penul. col. Institutio. de actio. sed prior opinio aequior est, & publicae rei vtilior, & in foro ecclesiastico sequenda, quia Ecclesia debet esse cultrix iustitiae. authen. de monach. in prin. c. 1. §. 1. de alien. feudi. Andr. Tiraquel. de priui. piae. causae pri. 100. Idem in foro seculari, vbi Principes a subditis & ciuibus suis congruos reditus ad isthaec omnia recepissent, vt est in regno Castellae, non sic, quando minus congruos, aut minus idoneos, vt est in Regno Aragonum. [sect. 2] Secundum quae apparet, an iure accipi potuissent illa quinquaginta millia aureorum, quos Ciuitas Hispalensis praebuit deditque ne denuo sibi imponerentur illi iudices, qui vulgo auditores appellantur. Apparet ex eadem nostra sententia, quid respondendum sit in illa ardua quaestione, [sect. 3] an merus Princeps possit ciues suos collectare (vt more nostrorum loquar) pro filia sua matrimonio collocanda, id quod videntur negare Ioan. Faber, Pau. Castren. & alij communiter in l. 3. per tex. ibi. C. de statu. & imagi. facit l. cum satis. §. caueant. C. de agrico. & cens. lib. 11. & per totum titu. C. ne rusticani ad vllum officium. eod. lib l. ab omnibus. §. si Titio. ff. de lega. 1. l. iubemus nullam. C. de sacrosanct. eccle. & per totum titulum C. vectig. noua. Bal. & Pau. Cast. in l. neminem ab angariarijs. C. de sac. eccle. Bal. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iu. ad fi. versi. 10. quaeritur Iac. de sancto Georgio in tract. de homagijs. colum. 10. & alij plures quos allegat Nico. Boer. decisi. 126. & in dicto processu. num. 6. qui tamen agnoscit in contrarium se habere receptiorem opinionem. Sed pars negatiua videtur longe verior per nostrae sententiae fundamenta, & per omnia supra relata, & quia iure naturali inspecto etiam hodie omnes homines aequales sunt etiam serui. l. quod attinet. ff. de reg. iu. ibi. quia iure naturali omnes homines aequales sunt. Nec ab hoc iure recessit ius gentium nisi in seruis & mancipijs. d. l. ex hoc iure, cum simi. nec recessit etiam ius ciuile, quinimo enixe amat, & praecepit seruari inter homines aequalitatem. l. cum oportet, in prin. C. de bo. quae lib. l. illam. l. illud. C. de collati. & dd. ll. supra alleg. & quia principatus ad meram ciuium vtilitatem inuentus (vt supra osten dimus) in eorundem perniciem & internecionem conuerti nefas in ciuile ac turpissimum esset. l. legata inutiliter. ff. de adim. lega. l. legata inutiliter. ff. de leg. 1. l. quod contra. ff. de reg. iu. vnde tales ciues ad id nullo iure cogi possunt, non magis quam quilibet extraneus, nonque magis quam pupillus posset cogi ad dotandam filiam tutoris sui, cui tutelae adaequatur principatus, vt non semel admonuimus sup. c. 1. 2. Vigesimoprimo apparet hinc non teneri[sect. 4] eos ciues pro principis sui filia monasterium intrante dotanda, non magis quam pro ea matrimonio collocanda, cum vtroque casu par ratio sit, qua dere per Bar. Cassan. in addi. noua. in l. consu. Burg. fol. 34. col. 4. Soz. reg. 12. & sunt alij multi, vt per Boer. vbi supra num. 12. vers. non solum pro filia. Vigesimo secundo [sect. 5] apparet etiam, an ipsamet filia si esset Principis patris sui haeres, posset tanquam in ipso principatu succedens, similia tributa pro se ipsa matrimonio collocanda imponere? & tenentes partem affirmatiuam, vt pater ipsius id possit, verosimilimum est id facilius ipsi filiae concessuros, quia propter vnumquodque tale & illud magis, secundum Philosophum, vt recte notant Doct. per tex. ibi in l. sed si plures. §. filio. & §. in arrogato. ff. de vulg. & pupil. substit. & ita in specie tenet Boer. decisio. 130. quinto, an filia haeres post alios quos ipse refert contra Cassaneum per eum relatum, cuius opinionem negatiuam longe veriorem & aequiorem existimo per proxime adducta, quae non expedit repetere, & huic parti tacite adstipulantur omnes illi, quos partem negatiuam in parte dotante diximus tenuisse. Et vtriusque partis fautores (quantum suspicor) in hac conuenissent sententia in meris principibus, remoto & cessante omni iure locali & particulari scripto vel consuetudinario. Et si quae iura in contrarium adduci possunt, loquuntur in alijs terminis, puta in libertis respectu patronorum, vel ipsius liberorum, vel in dominis qui vasallis suis feudum concesserunt, & in reliquis similibus casibus specialibus, non in simplici ac mero principatu. Vigesimotertio apparet etiam, quid si ab hostibus princeps merus captus esset, an vasalli eum redimere tenerentur, & si quidem captus fuit dum pugnaret, vel aliter res ipsorum ciuium & [sect. 6] regni ageret, aggressusue fuisset, par est, vt ab eis redimatur, & ita procedunt omnes leges titulorum. ff. & C. de negotijs gestis. & ff. & C. manda. caeterum si vel eorum res non agebat, vel inutiliter aggressus fuisset, & parum consulte, contrarium responderem per iura & rationes, de quibus supra, qua de re plene per Nico. Boer. decisi. 126. num. 8. cum seq. Et faciunt quae supra diximus. c. prae. dum tenuimus talem principem pro debitis incarceratum, non teneri ciues liberare proprijs expensis, praesertim cum ipse sibi consulere possit bonis cedendo, plene per Boer. deci. 128. tertio ad aliam quaestionem, vbi disputat quid si debitum illud descenderet ex causa ciuili, & quid si ex causa criminali. Vigesimo quarto [sect. 7] apparet etiam, an mater Princeps pro filia sua dotanda, tributum ciuibus suis possit imponere? id quod disputat Nicol. Boer. decisi. 129. quarto, an subditi & cum ad patrem spectet onus dotandae filiae, ad matrem vero regulariter non vtique. l. fi. C. de dotis promi. iuncta l. neque mater. C. de iure dotium. superest vt matri id liberum non sit, quandoquidem etiam in patre idem renuimus supra. Vigesimo quinto apparebit ergo fratrem pro sorore dotanda, aut vna soror pro alia sorore dotanda, id longe minus efficere posse. quando quidem talia dotandi onera ad has personas regulariter non spectat, licet aliquando sic, qua dere in specie per eundem Boer. d. decisi. 229. # 8 Capvt viii. Svmmarivm. -  1 Princeps bis aut pluries quando possit ciues collectare. -  2 Princeps censum antiquum ciuibus inuitis augere non potest. -  3 Charitatiuum subsidium quando exigi possit. -  4 Vocabula rerum immutabilia. -  5 Daemones non homines sunt appellandi, qui vitia induunt virtutis nominibus. -  6 Ciceronis grauis sententia. -  7 Maioratus vni diuitias, multis seruitutem miseram inducit. -  8 Collationes ciuium expilationem praesentem, & seruitutum futuram inducunt. -  9 Principis homines ciues non recte appellari contra Afflictum. -  10 Nobiles, an homines suos cedere plagis possint, ardua quaestio. -  11 Vasallus & dominus an iudicentur a pari. -  12 Iudaeorum paruuli non possunt eripi parentibus vt baptizentur. -  13 Delictum extra fines regni commissum, an puniatur. -  14 Princeps agere potest & debet, pro vexatione, aut damno ciuibus suis illato. -  15 Hospitia gratis, an regis familiae a ciuibus debeatur, not. quaestio. -  16 Ciues regem etiam habentes dicuntur ingenui, & possunt esse testes in causa regis. -  17 Ciuibus a principe moderatam saeuitiam, an inferre liceat? ardua quaestio. -  16 Ciuem male tractatum a domino, Princeps superior eximere potest, etiam non requisitus. -  19 Princeps tyrannice aut perperam regens, an ipso iure desinat esse princeps. -  20 Princeps imperio abutentes, an possint per Papam priuari principatu. -  21 Historia Samuelis. -  22 Historia Innocentij Primi Papae. -  23 Historia Leonis Primi Papae. -  24 Historia Zachariae. -  25 Historia Gregorij Septimi Papae. -  26 Historia Papae Leonis. -  27 Historia Constantini Papae. -  28 Historia Innocentij III. Papae. -  29 Historia Martini IIII. Papae. -  30 Historia Bonifacij Octaui Papae. -  31 Historia Papae Alexandri. -  32 Historia Adriani Papae. -  33 Princeps imperio abutens, quid a ciuibus iure spectet, ardua quaestio. -  34 Publice vtile quid videatur, vtque priuato commodo praeferatur. -  35 Tyrannidis descriptio. -  36 Tyrannorum infelicitas. -  37 Historia Dionysij. -  38 Historia Caracalli. -  39 Historia Caracalli, alia. -  40 Historia Caligulae. -  41 Tyrannorum occisio inculpata est. -  42 Occisionis vitandae praeceptum, egregia declaratio. -  43 Legum verbo aut scriptura non obligamur, sed mente. -  44 Indefinita aequipollet vniuersali. -  45 Verosimilitudo verbis praefertur. -  46 Declarans nihil denuo inducit. -  47 Occidere licet, etiam extra casus veteri lege contentos. -  48 Furem diurnum an occidere liceat, ardua quaestio. & leges contrarium iubentens, an sint noxiae? -  49 Adulteram occidi leges iubentes sunt iustae. -  50 Leges nouare malum. -  51 Poena culpae par. -  52 Iurisdictioni alienae se committere stultitia est. -  53 Imperio omnes initio vtuntur, sed ilico abutuntur. -  54 Fides ideo in terris non est, quod in coelum euolauit. -  55 Fabula Fidei. -  56 Fabula Cuculi. -  57 Hypocrisis. VIgesimo sexto apparet etiam his casibus & similibus, quibus negauimus tributum imponere ciuibus suis principem merum posse semel, [sect. 1] longe minus bis aut pluries imponere fas ei esse, id quod disputat Boerius, decisi. 131. quae controuersia iustior erit in vasallis feudum accipientibus a tali domino, in quibus lex conuentionalis ipsius feudi seruanda est. Vigesimo septimo [sect. 2] apparet, talem principem talibus ciuibus non posse augere censum antiquum nolentibus, nec valeat: conclusum ex facto fuit, quod non per textum, in d. l. cum satis. §. caueant. & ibi Iaco. Rebuf. de agrico. & censi. & Ioan. de Plat. in l. domini, eod. tit. & in l. missi, de exacto. trib. lib. 10. & in l. quicunque. & l. penu. de omni agro deserto, & Specu. tit. de censib. §. nunc dicendum. versi. saepe quoque. cum versi. sequen. & Bal. in c. 1. qualiter vasal. iura debeat. fideli. Bertran. de Carpenta. consi. 17. vol. 1. cum alijs per eum alleg. & Iaco. de sancto Geor. in quaest. feud. quaest. vlt. quas posuit in fi. ff. de iure dotium. Petr. Sacco. in sua praxi. & tex. in l. 1. & ibi Bar. Ioan. de Plat. Iacob. Rebuf. & Lucas de Penna. C. in quibus casi. coloni dominos accusa. po. lib. 11. & in l. coloni, ibi, exceptis superexactionibus, eod. tit. & in l. 1. C. de pascuis publ. lib. 11. signantur per Iacob. Rebuf. & Bal. in l. cum multa. C. de bonis quae lib. & Alex. consi. 195. incip. quoniam abunde, & recte, lib. 2. & Lucas de Pen. in d. l. 1. de super indi. col. pen. & ad hoc facit tex. in c. cum Apost. §. prohibemus, & cap. grauis, & c. prohibemus, de censi. & in c. 2. & ibi per Ioan. de Anan. in 3. notab. de Iudaeis. Albe. de Rosa. in l. diuus. §. vsu legato. ff. de vsu & habit. & in l. vlti. C. de offic. praefect. praet. orien. nisi de consensu eorum augmentum factum fuisset. vt volunt Doct. supra alleg. & Philip. Decius. consi. 191. Vigesimo octauo deducitur [sect. 3] etiam ex nostra sententia, quid respondendum sit in subsidijs charitatiuis, quae a subditis exigere possunt Papa, Patriarchae, Cardinales, Primates, Archiepiscopi, Episco. c. fi. de dila. c. ad deliberandum, de Iudae. & in clem. de decimis. c. conquerente, de offi. ordi. c. cum Apostolus. §. prohibemus, de censibus. c. quia plerique de immuni eccle. clem. frequens. §. in exigendo, de excess. praela. quae sane ex mente ipsorum iurium non nisi ex necessitate vrgentissima debent imponi aut exigi, & quando exigens aliunde sibi consulere non potest, qua de re fuse per Nico. Boer. decisi. 133. cum trib. sequen. & decisi. 136. incip. charitatiuum subsidium. ipse post plures, quos allegat, disputat, an is praelatus ad solutionem eius subsidij per excommunicationem procedere possit, quod quasi durum abnegare plerique videntur, ne ipse in causa sua sibi ius dicere videatur, contra l. vnicam. C. ne quis in sua causa iudicet, aut ius sibi dicat. l. magistratibus. ff. de iurisdict. omni. iudi. Ipsi autem isthaec omnia pessime seruant, nam & eorum ditissimi non raro, & necessitate minime vrgente, vel quam aliunde facile reparari licebat, id exigunt a pauperibus subditis, nec pudet falsis mentitisque nominibus teterrimam illam rapinam charitatiuum subsidium appellare, o quam deceptus erat prudentissimus Iureconsultus, qui in l. si quis fundi vocabulo. ff. de leg. 1. scripsit [sect. 4] Rerum vocabula immutabilia esse, [sect. 5] nec suspicatus nimirum fuit ad fere tempus quo vitio etiam turpissima mentitis virtutum nominibus induerentur armarenturque, fierent vt sic inexpugnabiles. Istorum ergo hominum mores (si hominum, & non daemonum nomine digni sunt) praesagiebat prudentissimus Cice. [sect. 6] dum scriptum reliquit ita lib. 1. Off. Nulla generi humano & iustitiae maior pestis est, quam eorum, qui cum maxime fallunt, id agunt, vt boni viri esse videantur, id quod vt nobis videtur, in ijs rectissime ac dilucide inuenies, qui honestis mentitis tamen nominib. sua teterrima facinora tegunt, cuius nefandi, & infausti moris docile in prauis humanum genus probe & nouit & seruat. Quod [sect. 7] si discere cupis quorsum quaeue ad opera tales pecuniarum collationes ab miseris plerunque personis exigantur, paucis exponam, vt immensae spes & diuitiae ad tales praelatos confluant, hocque insuper eorum addatur aceruo, quid inde vt omnes egenorum possessiones, agros, campos, annuos reditus, census & denique omnes fortunas, facultates, substantiam emant, comparent, liberis, nepotibusue suis concedant, relinquant. [sect. 8] sicque ea bona, quibus innumera hominum millia alebantur, ad perpaucos deueniant, quid tunc postea, quid rogas, in promptu pernicies est, nonne si in quadam prouincia per hos modos, aut similes, ad homines (verbi gratia) centum vniuersa regionis substantia defluxit, necesse erit vt innumera reliquorum hominum millia vel fame pereant, vel his ditioribus vt serui & mancipia seruire cogantur, id quod iam euenisse in latissima Hispaniarum regione & patria nostra, & cum magno nostro ac lugubri malo experti sumus, vt iam omnes vniuersique homines illic (paucis diuitibus demptis) tam nudi nascantur quam iumenta, nascanturque quasi serui & mancipia, eo quod aeternum pauculis illis ditioribus seruire necesse habeant, nisi malint fame perire, aut a patria dulci exulare. ergo hoc malum quin omnium perniciosissimum sit, dubium non est, Primum, quia infligit indicitque reliquis omnibus hominum millibus lamentabilem, inuisamque seruitutem, quae mortalitati comparatur, l. seruitutem. ff. de reg. iu. Deinde quia id malum non temporale est, sed aeternum, praesertim ex more nostrae tempestatis, quae induxit, vt istorum bonorum sic cumulatorum semper constituantur vincula & maioratus prohibita in perpetuum omni alienatione & diuisione talium bonorum, & tamen humani generis tanta mentium caecitas est, vt vel hanc rem & vsum maioratuum reliquis omnibus malis longe pestilentiorem fauoribus prosequendum existimauerit. Id quod inducit Taurina lex. Denique vt e diuerticulo ad viam redeamus, cum omnis principatus & superiorum dignitas ad bonum & non ad malum sint creati, ea subsidia charitatiua parcissime & ex necessitate duntaxat vrgentissima admitti oportet & decet, & curare ne denuo tales bonorum maioratus constituantur, neue constituti conseruentur. Vigesimo nono deducitur etiam ex eadem sententia nostra, vt & supra incidenter attigimus, [sect. 9] veram non esse opinionem Matthaei Afflicti, dum decisi. 307. incip. regia maiestas, num. 2. versi. ad primum. scripsit, omnes regis vasallos homines regis appellari: quia (inquit) dominus rex, est dominus personarum, vox vniuerso generi humano noxia & inimica, & a natura principatus meri longe aliena, vt iam ostendimus. haec tamen opinio ex lege conuentionis saluari posset. In eodem tamen errore fuit ipse Affli. decisi. 551. nu. 2. Trigesimo apparet similiter, [sect. 10] an sustineri possit sententia Bal. qui in auth. ad hoc. C. delati. libertate tollenda scripsit, quod vt liberum est domino seruum suum capere, & plagis mediocribus caedere, ita idem facere fas est nobilibus quo ad hom ines suos. Idem Bal. consi. 439. Magnificus dominus, colum. 2. lib. 3. Contrarium sentit Ang. in l. sancimus. C. de poenis. & Nicol. Boeri. decisi. 55. quia supra col. fi. quorum opinio ex superioribus veriorem esse constat. Facit, nam [sect. 11] dominus & vasallus iudicantur a pari. Glo. & Doct. in c. 1. qualiter dominus proprietate priuetur. Math. Afflict. decisi. 396. in causa comitis, num. 6. & in decisi. 265. illustrissime, num. 2. & nu. 13. per c. 1. de forma fide. & ibi Bal. & c. de forma. 22. q. 5. Fallit in quindecim casibus, quos enumerat ipse Afflictus in d. decisi. 265. Sed ista procedunt in vasallo feudi, vnde is vasallus per ipsum dominum propria authoritate potest feudo priuari, secundum eundem Afflictum decisi. 392. Rex Ferdinandus, nu. 19. Bal. in c. fi. in fi. per quos fiat inuestit. bene tamen iudicantur a pari quoad hoc, vt si vasallus delinquat in dominum, perdat vtile dominium, & ex diuerso, si dominus delinquat in vasallum, amittat directum. c. 1. qualiter dominus priuetur. Fallit in regibus & principibus superiorem non recognoscentibus in temporalibus. ita Afflictus d. deci. 265. num. 13. versi. tertia fal. Lucas de Penna in l. in sacris. C. de proxi. sacr. scri. lib. 12. ad finem. Bal. in d. c. 1. qualiter dominus propr. priu. sed ipsi sane loquuntur contra iura per eos allegata, quae longe facilius locum habent in principatu simplici & mero quam in iure feudali, vt non semel supra meminimus, & ita vt in tali princeps male regens regis nomen exuat, & tyrannus esse incipiat & appelletur, tenent alij quos allegauimus de succ. crea. lib. 3. §. 26. nu. 47. faciuntque omnes leges sub tit. ff. C. & Instit. de susp. tut. nam vt talis tutor remoueretur, ita & talis princeps qui tutori exequatur, vt supra ostendimus. Trigesimo primo [sect. 12] apparet etiam sententiam nostram facere pro parte negatiua existimantium principes temporales nullam habere potestatem super animam ciuium suorum, & consequenter non posse paruulos infantes Iudaeorum, si subditi sint, a parentibus abducere vt baptizentur, quam opinionem tenuerunt Glo. Ioan. theuto. in c. Iudaeorum. 28. quaest. 1. quia si possent eripi in paululum temporis, nullus esset Iudaeus in mundo, & sic non posset adimpleri illa prophetia Esaiae 10. & Roma. 9. c. quod reliquiae Israel saluae fient. hanc Glo. sequitur Card. Florenti. & Marianus in c. sicut, de Iudaeis. tenet S. Thomas de Aquino 2. q. 10. arti. vlti. idem firmat Richardus in quarta sententia, distin. 6. Abb. Sicu. in d. c. sicut, Calderi. in consi. 3. in tit. de Iudaeis. quia nullus ad fidem est cogendus, vt dicit tex. in d. c. sicut. & quia voluntarium militem Christus elegit. 15. quaest. 1. c. non est. & quia iura communia volunt, quod nulla iniuria & nulla violentia debeat fieri Iudaeis, vt in l. Christianis. C. de paga. & sacrifi. eor. & in c. final. c. Iudaeos, de Iudaeis. q. 1. c. si quis. Inde dicit Car. in c. de vxore, in fin. in princ. de sepul. quod quo ad sacramenta seruus liber est, de coniugio seruo. c. 1. hanc sententiam firmant etiam Card. Flo. in clem. 1. in fin. de Iudaeis. & Ioan. de Ana. in d. c. sicut. & Ioan. de Ligna. qui dicit quod probant illam gloss. Ioan. Theu. & idem Alexan. de Imol. in l. 2. ff. de his, qui sunt sui vel alie. iur. & illam Glos. sequitur Stephanus de Caieta in suo sacramentali, in sacro baptismi, quaest. 42. in fi. Laudinus in sacro de baptismo. penul. col. & frater Ang. de Clauasio in summa sua, in verbo, baptismus. §. 2. & Car. Alex. 45. dist. c. qui syncera. & Pet. de Palude in 4. sententiarum, distin. 4. Idem enim in summa Pisanella, in verbo, Iudaeus 3. & in summa confessorum ibi allegata. Quamplures tamen tenent contrarium, vt per Afflict. vbi supra, & per Guerre. in speculo prin. c. 31. nu. 11. Trigesimosecundo apparet ex nostra sententia, & omnibus eius fundamentis, tenendam esse partem affirmatiuam existimantium regem in subditos perperam agentem regno remoueri, vt attigimus supra & infra latius. Trigesimotertio [sect. 13] deducitur etiam ex sententia nostra, veram esse opinionem Alexan. consil. 15. lib. 5. colu. 2. & Bald. in c. 1. §. iudices, de pace tenenda. & Matth. Affli. deci. 265. nu. 6. vers. nec tenetur inquirere. aiunt enim vasalli aut subditi de crimine extra fines regni, principem suum inquirere non debere, & recte. Nam quamuis ipsi non probent, patet ex ratione & sententia nostra, principatus enim ille est ad meram subditorum vtilitatem, is autem cum non deliquerit in laesionem alicuius ex subditis, nihil sane interest eorum, deliquerit nec ne. sicque cessat effectus collatae & concessae iurisdictionis, vel cessat finis, & consequenter debet cessare effectus l. cum pater. §. dulcissimis. ff. de leg. 2. l. adigere. §. quamuis. ff. de iure patro. vnde haec opinio par est, vt eo casu moderetur, quo in laesionem alicuius ex ciuibus & subditis ille deliquisset, quamuis extra regni fines, quod nota, quia frequentissimum, & intellige non ex mero officio regis sui, nam ad postulationem damnum passi forte secus, ne alias a rege, vel regione illius bellum inferatur, vt in sequen. collectione. Trigesimoquarto apparet etiam ex sententia nostra, [sect. 14] Principem agere posse pro vexatione, quae subditis infertur, non aliter atque tutor pro laesione pupilli sui, quia vtriusque munus hanc ad rem proditum fuit, vt per Bald. in dicto §. iudices. Oldra. cons. 206. in causa Carmonensi. Hostiens. in c. licet. in fin. de prob. & haec est iusta causa belli indicendi, & represaliarum concedendarum: vt plene per Bart. in tract. repre. per Alfon. Guer. in speculo principum. c. 4. Trigesimoquinto apparet ex sententia nostra, [sect. 15] an ciues familiae regis hospitia gratis dare teneantur, id quod Hispaniae in vsu est. Sed de iure communi sunt variae opiniones. nam Bald. in l. obseruare, in princ. ff. de offi. procons. & Andreas de Isern. in c. 1. quae sint regalia. & Matth. Afflict. decisi. Neap. 265. num. final. tenent partem affirmatiuam, loquuntur tamen non satis aperte, nec exprimunt quod fiat gratis. Alij aliter sentiunt. Sed iudice me vbi princeps a regno habet consignatos idoneos census & annuos reditus ad omnem impensam, id gratis fieri non debet, alias vtique. Neque quisquam ciuium in hoc magis oneratur quam reliqui, cum principis officium sit circumire, & visitare omnia oppida omnesque ciues suos, sicque erit huius oneris vicissitudo. Trigesimosexto [sect. 16] deriuatur etiam ex sententia nostra, vasallum, hoc est, ciuem ratione tantum iurisdictionis subditum, praeter feudum, ingenuum esse, vt tenet Matthaeus Afflict. decisi. Neap. 304. in causa baronis, nu. 6. & 7. Bal. in c. ego Episcopus, de iureiurand. & ideo talis ciuis potest esse testis in causa principis sui, vt per eosdem ibi. & ita Hispaniae seruat consuetudo, qua in re sunt vndecim diuersae Doctorum sententiae, quas refert Afffi. vbi supra. Trigesimoseptimo [sect. 17] apparet etiam ex sententia nostra, suspectam esse opinionem Angeli Aretini in §. in potestate. col. 3. in Instit. de his, qui sunt sui vel alieni iur. & quae notat ibi Ioan. Christoforus Portius colu. 3. in addi. incip. adde quod hodie. & ibi etiam Ias. in addi. incip. not. quos refert & sequitur Thomas Gran. in addi. fi. ad Matth. Affli. deci. Nea 265. aiunt enim dominorum in subditos moderatam saeuitiam permissam esse, id quod verum non est simpliciter, quia nec moderata, nec etiam minima saeuitia principis meri permissa est in ciues ingenuos & liberos, vt ex omnibus superioribus luculenter constat. Sed illud procederet in domino respectu seruorum. §. sed maior asperitas. Inst. de his qui sunt sui vel alien. iur. l. in suis. ff. de lib. & posth. Idemque in filijs, vt ibi. Quinimo [sect. 18] si dominus subditum enormiter & atrociter oneraret, Princeps superior posset talem vasallum ex toto eximere a sua iurisdictione, etiam tacente ipso subdito, & nihil petente. Ioan. Fabr. in §. fi. Insti. qui sunt sui vel alie. iu. Guid. Papa in suis decis. parlamenti Grati. decis. 62. si quis Baro. Thom. Gram. vbi supra. Quinimo ipso iure talem iurisdictionem amittere videretur, vt probaui de succ. crea. lib. 3. §. 26. nu. 47. [sect. 19] Et talem dominum, quod Imperator vel Papa possent ab ea iurisdictione priuare, vel ipso iure priuatum esse declarare, tenent Alber. in l. bene a Zenone. C. de quadri. praescri. & Tho. Gram. vbi supra in simili, per Bal. in 1. rub. ff. dum ait quod tales vasalli oppressi non tenentur domino obedire. Idem Bal. in c. 1. §. publici latrones, de pace tenen. qui loquitur in fortioribus terminis. nempe in feudo quo priuatur dominus vasallos perperam tractans, & Bal. in c. 1. qualiter dominus propr. priu. ait [sect. 20] quod abutentes dominio vel iurisdictione facit se indignum dominari, sequitur Iacob. de sancto Geor. in tract. de homo mag. in quinque, col. vlti. per Franc. Curt. de feudis. par. 6. prin. colum. 1. versi. quaero ergo. Fel. in c. cum nobis. colum. 3. de praescrip. Denique Papa Imperatores etiam ac Reges imperio, ditione, principatu abutentes, potest deponere & priuare, vt refert doctissimus Archi. Tarra. vbi supra, pagi. 398. in haec verba, ita inquit, notant Bar. Bal. Pau. de Cast. & communiter Doct. in d. l. fi. C. de legibus. Idem Pau. de Cast. in d. l. fi. ff. eodem ti. Bal. in l. rescrip. C. de precib. Impera. offeren. Ioan. de Imo. in c. dilectus, el primo. colum. 1. de praeben. Petr. de Monte in sua monarchia, in 4. q. in fine. Martinus Lauden. in trac. de principibus. in 10. & 111. notabili. Praepo. Alex. in c. si Papa. col. 5. 40. dist. Io. de Selua in d. tract. de beneficio, in 4. par. in 8. q. versi. 16. 17. & 18. & Andr. Alcia. in l. bona ciuitatis. ff. de ver. si. & in l. inter claras. C. de summa Tri. & fide catho. Card. Iacobatius in d. tract. de Concilio, lib. 4. arti. primo, pag. 130. Restaurus Castaldus in tra. de optimo Imperatore, in 81. quaest. & Petrus Albinianus in tractatu de pontificia potestate, fol. 25. Et [sect. 21] patet de Samuele, qui vt scribitur Regum primo, c. 16. Saulem Regem deposuit, & in locum illius Dauidem Regem constituit. Et [sect. 22] patet de Innocentio primo Pontifice, & post Petrum 40. in ordine, qui vt Baptista Fulgo. exemplorum lib. 6. de seueritate refert, Archadium Augustum & Eudoxam eius vxorem extra communem fidelium gregem fecit, eo quod Chrysostomo Patriarchatus sui honore depulso, Theophilum Alexandrinum Patriarcham suffecit. Et de Leone Primo & summo Pontifice, &[sect. 23] quadragesimo quinto post Petrum in ordine, qui (vt Matthae. Palmerius Florentinus in chronic. Eusebij tradit) Theodosium Imperatorem deposuit, qui sacerdos inde effectus reliquum suae vitae tempus priuata quiete peregit. Et [sect. 24] de Zacharia summo Pontifice, qui, vt habetur in c. alius. 15. quaest. 6. Ildebrandum Gallorum Regem, tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, & Pipinum Caroli Imperatoris patrem in eius locum substituit, omnesque Francigenas a iuramento fidelitatis absoluit. Et [sect. 25] de Gregorio Septimo, qui (vt idem Matth. Palmerius tradit, & Baptista Fulg. in d. lib. 6. retulit) Henricum Tertium imperio priuauit, post cuius priuationem Rodulphus Imperatoriam maiestatem per electionem obtinuit. [sect. 26] Et de Leone Trigesimo quinto Constantinopolitanorum Imperatore, qui, quia sanctorum imagines a templis abradi atque auferri iusserat, a Gregorio summo Pontifice Imperio simul & fidelium communione priuatus, maledictus interijt. [sect. 27] Sic & Constantinus Papa Philippum ab Imperio expulit, & Adrianus Desiderium, Longobardorum Regem, regno priuauit. [sect. 28] Sic etiam Innocentius Tertius Otthonem, Saxoniae Ducem ac Romanorum regem, deposuit, & Innocentius Quartus, vt habetur in c. ad Apostolicae, de re iudi. lib. 6. Federicum Imperatorem in Lugdunensi concilio ab imperio abdicauit, indignumque imperio fecit. [sect. 29] Sic Martinus Quartus Petrum, Aragonum regem, deposuit, & secundo genito regnum contulit. [sect. 30] Sic etiam Bonifacius Octauus, Lusitaniae Regi remisso ac negligenti (vt habetur in c. grandi, de supplen. negli. praela. lib. 6.) nobilem virum Bononiensem Comitem, illius fratrem collegam dedit. Et quod id facere possit Papa, tenet etiam Alphonsus Guerrer. in speculo principum. c. 31. nu. 17. vers. ideo Papa. referens quemadmodum summus Pontifex Imperium a Graecis ad Romanos transtulerit, per c. venerabiles, de elect. [sect. 31] Et vt Alexander VI. Pontifex max. Fernandum Regem Hispaniarum catholicum Imperium noui orbis transtulerit, hoc est concesserit. [sect. 32] Idem refert Guer. in eod. tract. c. 16. 13. num. versi. sed Papa Adrianus. Sic Iulius Secundus Pontifex max. Ioannem, Regem Nauarrae, regno priuauit, illudque regi Catholico Ferdinando concessit. Stat ergo quod Princeps, qui principatu abutitur, ius principatus ipso facto amittit, vt multi disseruerunt quos supra retulimus & diximus, §. 26. num. 47. de succ. cre. Et, vt alij tradiderunt, ei possunt ciues obedientiam denegare, & potest per Imperatorem si eam recognoscit principatu remoueri, sin minus per Papam. Quinimo [sect. 33] si principatu intolerabiliter abuteretur, posset per ipsos ciues interfici, secundum sanctum Thomam. 2. senten. dist. 46. quaest. 2. art. 2. vt eum refert, & ita intelligit Tho. Gram. in add. fi. ad Matthae. Affli. decisi. Neapo. 265. in fine. quem doctrinam ipsemet S. Tho. repetit opusculo 20. de regimine prin. c. 6. cuius doctrinae aliquantulum aduersari videtur concilium Constan. sessione 15. & ab illa doctrina recedere videtur Fely. in c. cum nobis. colum. 3. de praescri. & Tho. Gram. vbi supra, & Augusti. de Anchona in tract. de potesta. eccle. quaesti. 54. arti. 3. & Prixiensis in reper. in verb. tyrannus. Quid dicendúm? & sane (si non longe fallor) verus sensus diui Thomae in duobus locis supra allegatis non is est, quem ipsi perceperunt, aut collegerunt. Vnde sunt duae species inspiciendae, prima quando loquimur in Principe illegitimo, qui per tyrannidem vi & armis aut dolis principatum adeptus est, & is a quouis ciuium interfici potest, Quia iure naturae vim vi repellere licet, vt l. vt vim. ff. de iust. & iure, vbi plene per omnes. Intellige dupliciter, Primum, quando incontinenti post ademptam tyrannidem interfectus fuisset, vt ibi. Deinde etiam si ex interuallo, quia eadem vis perdurare, & veluti in eodem vis statu perseuerare semper videtur, ita sentiunt diuus Thomas in locis supra citatis, & clarius doctissimus Dominicus de Soto de iust. & iure. lib. 5. quaest. 1. artic. 3. Altera species est, nempe, quando initio legitimus erat princeps, forte per ciuium electionem vel successionem, & tunc si quidem quempiam ciuium tyrannice aggrederetur, vt ipsum trucidaret, vel eius bona raperet, poterit ille ciuis eum occidere vim vi repellendo, cum ijs qualitatibus, de quibus per Gloss. & Doct. in d. l. vt vim, ita vult Dominicus, vbi supra ex sententia diui Thomae in locis supra allegatis, quod si is princeps in vnum tyrannidem attentabat, alius vel alij ciues non possunt eum occidere, praeter eum, qui vim patiebatur. quamuis ipsa Resp. possit armari ad resistendum, vel adire Imperatorem si erat superior, vel Papam, vt eos ciues tueretur, quod si nec id sufficeret, tunc Deus (inquiunt) est orandus. ita ex mente diui Thomae distinxit Dominicus, vbi supra, contendens hunc ad modum accipiendam esse sessionem & definitionem concilij supra relatam. Quae res alterius stat iudicio, eam enim ideo attigimus, ne D. Thomae sententia tam acerbe & rigorose intelligeretur, vt alij eam acceperunt, quando quidem non desinit eam interpretationem, de qua supra, recipere, quae lenior aliquantulum est. [sect. 34] Huiusmodi autem necem ideo fieri missam intellige, quia salus publica priuatae personae vtcunque egregiae praeferenda est, non aliter atque salus totius corporis saluti vnius membri, ita idem Sotus vbi supra, artic. 2. & artic. 3. auth. res quae. C. com. de lega. nec dubium est, quin stante principe tyranno salus vniuersorum ciuium periclitetur. vnde scriptum reliquit Claudianus de bel. Gildon. Instat terribilis viuis, morientibus haeres, Virginibus raptor, thalamis obscoenus adulter. Nulla quies, oritur praeda cessante libido. Diuitibusque dies, & nox metuenda maritis. Quisquis vel locuples pulchra vel coniuge notus, Crimine pulsatur falso: si crimina desunt Accitus conuiua perit, mors nulla refugit [sect. 35] Artificem, varios succos, spumasque requirit Serpentum virides, & adhuc ignota nouercis Gramina si quisquam vultu praesentia damnet Liberiúsve gemat, dapibus crudelis in ipsis Emicat ad nutum stricto mucrone minister. Fixus quisque toro tacita formidine libat Carnifices epulas, incertaque pocula pallens Haurit, & intentos capiti circunspicit enses. Splendit Tartareo furialis mensa paratu, Caede madens, atrox gladio, suspecta veneno. Et idem Claudian. de 4. Honorij Consul. Qui terret, plus iste timet, sors ista tyrannis [sect. 36] Conuenit, inuideant claris, fortesque trucident, Muniti gladijs viuant, septique venenis Ancipites habeant arces, trepidique minentur. Denique [sect. 37] Plutarchus in Apoph. dum de Dionysio, Siculorum tyranno, meminisset, sic ait in lib. 6. Omnibus Dionysio tyranno exitium imprecantibus, vna foemina anus quotidie diluculo Deos comprecari solet, vt esset incolumis, sibique superstes. Accita a rege mulier rogata est, vnde tanta in Regem beneuolentia, quoniam, inquit, quum puella essem & grauem tyrannum haberemus, optabam mortem illius, eo interfecto deterior arcem occupauit, & huius exitium optabam. Nunc cum te habeamus superioribus etiam grauiorem, vereor ne si tu pereas, succedat etiam deterior te, eoque caput meum pro tua salute deuoueo. tam facetam audaciam Dionysius punire erubuit. Et Bassianus [sect. 38] praefectus suadebat Caracallo, vt ad mitigandam inuidiam fratricidij, fratrem Getam appellaret diuum, Sit, inquit, diuus, dum non sit viuus, & fratrem in diuos retulit. nescit pietatis iura regnandi cupiditas. ita scripsit Plutarchus in Apoph. in dictis Caracalli Romanorum Imperatoris, vbi etiam ita subdit: Antonini Caracalli nouerca, [sect. 39] quum esset pulcherrima, veluti per imprudentiam corpus magna ex parte nudauit, cumque dixisset Caracallus: Vellem si liceret, si libet, inquit, illa, licet, an nescis te Imperatorem esse, & leges dare, non accipere. ea mulieris vox Caracallum ad detestabile facinus pertraxit. Trigesimooctauo & idem Plutarchus lib. 6. Apoph. & Erasmus in add. ad eum referunt sequentia de Caio Caligula Romanorum Imperatore [sect. 40] Antoniae auiae pro sua authoritate momenti, vt quaedam secus ageret, Memento, ait, mihi omnia in omnes licere, talia portenta tum principum titulo pertulit mundus, quae non commemorarem, nisi vt ex his principibus prodigiosae feritatis horror incutiatur. merito ergo Cicero ait [sect. 41] sub praecepto illo, non occides, non comprehendi tyrannorum neces. nam lib. 3. Officiorum sic scripsit: Non se obstrinxit scelere si quis tyrannum occidit, quamuis familiarem. Idem Cic. Phil. 13. ait: Quem discordiae, quem caedes ciuium, quem bellum ciuile delectat, eum ex numero hominum eijciendum, ex finibus humanae naturae censeo exterminandum. Et idem scripsit, Nulla nobis cum tyrannis societas est, sed summa potius distractio: neque est contra naturam spoliare eum, quem honestum est necare. 5. Tuscul. sic scriptum reliquit. His tamen non obstantibus, non desunt qui velint homicidium fieri nefas esse, exceptis ijs dumtaxat casibus, qui lege diuina nominatim comprehensi reperiuntur, & ita tenuit Scotus per doctiss. Dominicum de Soto lib. 5. de iust. & iur. q. 1. art. 2. relatus in haec verba. At vero, inquit, hoc occurrere cuique potest argumentum, contra hanc assertionem prohibitio haec, non occides, est diuina eademque generalis, que cunctos mortales, nemine excepto, occidere vetat, nemini autem inferiorum facultas suppetit dispensandi in lege superioris: ergo nullo humano iure constitui potest vt homo quantumuis peccator occidatur, hoc argu. Scotus in 4. distinct. 15. q. 3. persuasus quatuor asseruit, Primum illud praeceptum esse generale, nam Exodi 20. absolute ponitur, & Matthaei 5. sub eadem forma refertur Non occides. Secundo ex hoc infert quod nullum nocentium hominem, priuata publicaúe authoritate interficere licet, nisi in casibus veteri lege exceptis, ideo neque vero lex humana vllum potest aliud crimen, morte vlcisci, illud probat eodem argumento. nam cum hoc sit praeceptum diuinum, nulli possunt homines supereo dispensare. Tertio infert non esse licitum, furem interficere diurnum: scilicet illum, qui latenter furatur. hoc probat: quia vt patet Exodi 21. vbi denarrantur crimina & scelera quae erant capite plectenda, casus iste connumeratur: quin vero capite statim 22. exprimitur vt nocturnus fur inflagranti delicto captus morte opprimatur: diurnus vero minime: & bullam, inquit, super hac exceptione nullam audiuimus. Quando demum infert, [sect. 42] quod neque inter Christianos adulteram interficere fas est, quoniam licet olim Leut. 20. id praecipiebatur, tamen Ioan. 8. Christus idem praeceptum reuocauit. vbi adulteram impunitam dimisit. quare secundum Scotum leges quae contrarium praecipiunt, non sunt iustae. hanc opinionem ipse Dominicus de Soto improbans, ita se tamen circa argumenta dissoluenda inuoluit, vt vix appareat quid sentiat, eaque non minus forte caeca quam antea erant reliquerit, quae tamen recipiunt tres solutiones (& si non fallor) satis superque dilucidas. Prima est, [sect. 43] quod legum quidem verbis non tam obligamur quam earum mente & sensu. l. non figura literarum. ff. de act. & oblig. vnde vt in regula iuris est, scire leges, est non earum verba tenere, sed vim ac potestatem, verba enim reperta sunt non quae impedirent sed quae indicarent nostram voluntatem. ita Ci. in Ora. pro Cecinna. facit. l. Labeo. ff. de supellect. leg. sicque transgredimur proprietatem verborum siue illa scripta sint, siue ore prolata, vt mentem sensumque loquentium sequamur. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebell. l. pater Seuerinam. §. conditionum verba. ff. de cond. & demon. l. ita stipulatus. in magna. ver. Sabinus. verbo, ex mente. & ibi notant Paulus Castren. & Ias. ff. de verb. oblig. l. quibus. §. dominus. & ibi notant Bart. Sozinus. ff. de cond. & dem. l. stipulatio ista. §. hi qui, & §. haec quoque. ff. de verb. obligatio. vbi notant ferre omnes Doct. [sect. 44] Sic ergo & in specie cie nostra qui priuata manu tyrannum principem interfecerit. vel authoritate publica tamquam princeps, aut magistratus malefactorem occiderit. quin contra praeceptum illud diuinum (non occides) fecerit, dubitari non oportet inspectis quidem praecepti verbis, quae sunt generalia. l. si is qui ducenta. §. vtrum. ff. de rebus dubi. l. quis cum totum. ff. de excep. rei iud. l. Maeuio, in pr. in verb. totus. ff. de leg. 2. l. si separatim. l. haec scriptura. ff. de cond. & dem. l. coniunctim. ff. de lega. 3. l. vnica. §. sin vero non omnes. C. de cadu. tollen. §. si eadem res. cum §. seq. Instit. de lega. Caeterum iste diuinorum illius praecepti verborum transgressor contra mentem tamen diuinam nihil egisse intelligitur. nam verosimillimum est, ipsummet Deum optimum maximum interrogatum, an talem hominem interficere liceret, responsurum esse vtique, nam viginti tria millia hominum neci tradita iussu ipsius propter peccata eorum, vt refert idem Dominicus, vbi supra, & habetur in libro Moysi. Nec [sect. 45] dubium est quin id a legislatore praeceptum iussumque videatur quod praetermisit si verosimile est quod interrogatus id vt fieret, responderet Glo. communiter ibi approbata (per l. cum auus. ff. de cond. & demonstra.) in l. tale pactum. § fin. ff. de pact. Ias. in auth. quas actiones. C. de sacr. ecclesi. Idem in l. de quibus. ff. de legibus, & in l. quamuis. C. de fidei com. ergo quod ille malefactor necetur lege diuina tam praeceptum fuisse intelligendum est, quam fuit ea lege vt homo innocuus non occideretur. Altera solutio est, quod nullum argumentum certius aut tutius est, quam a coniunctione duarum legum. l. Gallus. §. ille casus, ibi, quasi duobus capitibus legis commist. ff. de lib. & posth. sed ipse Deus optimus maximus Exodi 23. dixit, insontem & iustum non occides, ergo palam declarauit vt quod nuper eod. lib. c. 22. dixerat Non occides, intelligeretur de insontibus hominibus, non de nocentibus, quando quidem eadem lex diuina ita vlterius processerat se ipsam declarando. idque a Legislatoribus frequentissime fit, vt lib. 1. de succ. crea. §. 4. num. 4. cum pl. seq. fuse disseruimus. nec tutior aut iustior solutio inueniri posset. quamuis eam Dominicus, vbi supra (nullo iure vt nobis videtur) mordere studeat. Tertia solutio est, quod quando ius diuinum positiuum nihil denuo adijcit, sed id tantum, quod iure naturali indictum erat, tunc non tam ius nouum induxisse, quam antiquum ius naturale repetijsse, vel detegisse videtur, ita eleganter Dominicus, vbi supra: quod licet ipse non probet, probatur tamen per tex. elegantem in l. adeo. §. cum quis ex aliena. ff. de acqui. rerum dominio. l. haeredes palam. §. 1. ff. de haere. institu. l. illa institutio, eodem titu. l. si ita scripsero. ff. de cond. & dem. [sect. 46] Hinc vulgo dicitur, qui declarat, nihil denuo agit, vt dd. ll. ergo cum non occidere, praeceptum esset iuris naturalis (l. vt vim. ff. de iust. & iure. ibi, nam cum cognationem quandam inter nos natura constituerit, hominem homini insidiari nefas est, vbi per omnes Doctor.) & diuina lege repetitum tantum, non etiam denuo inductum fuisse constat, & consequenter vt iure naturae ad incolumitatem multorum & bonorum noxium interficere licebat. l. omnes. C. de ferijs, cum alijs supra allegat. ne, vt Paulus 1. ad Corinth. ait, modicum fermentum totam massam corrumperet (hoc est, vnus malus pluribus bonis noceret) ita & post illud ius diuinum positiuum iuris naturalis repetitiuum aut declaratiuum idem licebit, adde S. Thomam 1.[sect. 47] 2. q. c. arti. 8. Ergo dum Scotus supra relatus ait illud praeceptum (non occides) esse generale, quod negat Dominicus. Veritas est, generale esse, quo ad verba, & ita saluetur Scotus, sed minus generale quo ad mentem, & ita saluetur Dominicus. Item deinde dum Scotus nocentium hominum nullum occidere priuata aut publica authoritate licere, nisi in casibus veteri lege exceptis nominatim contendit, id quod Dominicus negat, magis est, vt liceat etiam in alijs, in quibus Deus Opt. Max. idem concessurum verosimillimum est, verosimile autem est id, non aduersaturum quoties ad bonorum tranquillitatem & incolumitatem noxium perire expediret, vt supra ostendimus. Tertio, dum Scotus contendit diurnum[sect. 48] furem occidi non licere, id quod Dominicus negare videtur, & humanae leges in prouinciarum plerisque, sane Scoti sententiam probo regulariter, nisi ille incorrigibilis esset, tunc. n. admitterem Dominici sententiam. Poena. n. debet commensurari delicto. l. sancimus. C. de poenis. Homo autem reliquis omnibus rebus caducis preciosior est. §. fin. Instit. de iure perso. l. filiusfamilias. §. secundum vulgarem. ff. de lega. 1. l. libertas. vbi in simili per Deci. & Cagno. ff. de reg. iur. homo enim cum caeteris omnibus rebus dominari natus sit, pro eis permutari, eísve comparari non licet, nec est par aut aequum. Quod sit natus reliquis rebus dominari, patet ex Psalmista: Omnia subiecisti sub pedibus eius. Vnde Ouid. lib. 1. Metam. sic cecinit: Sanctius his animal mentisque capacius altae, Deerat adhuc, & quod dominari in caetera posset, Natus homo est. Ergo leges contrarium iubentes sunt noxiae. Quod si is incorrigibilis esset, tunc iam non tam de solis rebus, quam de reliquorum quoque ciuium tranquillitate agi videretur, sicque Dominici sententia admitti posset, & hoc casu procederet, quod Cicero pro Milone scriptum reliquit: Insidiatori & latroni non potest afferri iniusta nex. Quartum quod firmat idem Scotus leges [sect. 49] iubentes adulteram occidi non esse iustas, idem probo, sed eget declaratione, quam scripsimus in tracta. de succ. crea. lib. 1. §. 10. num. 499. & §. 7. num. 22. Nec miremur eas leges durissimas latas fuisse, nam id descendit ex naturali hominum ingenio. Nemo enim, vt Poeta ait, sine crimine nascitur, quamuis alij in alia vitia sint procliuiores. Vnde Propert. lib. 2. elegiarum ad Herennium sic cecinit: Vnicuique dedit vitium natura creato, Mi fortuna aliquid semper amare dedit. Sed tamen hac in re omnes homines iniqui iudices sunt, quia vnusquisque magistratus aut princeps cum leges poenales fert, vitia quibus ipse deditus est, leuiora existimat ac censet, quam ea, quibus alij homines vexantur, sicque illis de vitijs puniendis siue leges ferendae sint mitiores siue sententiae ferendae sint mitiores, profert sententias ac condemnationes, acerbiores laturus siue leges siue sententias si de vitijs, quibus alij homines notantur, ageretur. Vnde adolescens, vt Terent. ait, iniquitatem patris sui hac re denotans aiebat, Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices. Et subiungit, Qui nos volunt ilico nasci senes. Et Horatius ait: Cum tua peruideas oculis mala lippus inunctis, Cur in amicorum vitijs tam cernis acutum? Ergo non miremur si legislatorum alij acerbius quam par erat adulteria punientes leges tulerint, alij vero non ita, hinc est quod & si Romani poenas mortis huic rei definierint, alij tamen nullam omnino poenam definierunt, quasi rem inculpatam vel nulla poena & coerctione dignam, quales (teste Ioanne Boemo lib. de varijs gentium moribus) fuerunt Persae & aliae gentes, vt lib. 2. de succ. crea. §. 15. attigimus. Et quum tanta mentium discordia sit, ideo non facile ad leges nouas ferendas veteresue nouandas accedendum est, adeo vt Tucidides scriptum reliquerit, [sect. 50] Melius agi cum Republica quae malis moribus constanter vtitur, quam cum ea quae bonis, sed inconstanter, & cum in poenis mitior pars sit eligenda, vt in regula iuris, & leges acerbae poenales minime sint ferendae, sed tantum vel eatenus [sect. 51] vt peccati mensuram & fines non egrediantur, Iudice Horatio Satyra 3. lib. 1. Adsit (inquit) Regula peccatis, quae poenas irroget aequas. Et Claudianus in Epig. satisfactionis: Me dolor incautus, me lubrica duxerit aetas, Me timor impulerit, me deuius egerit ardor: Te tamen haud decuit paribus concurrere telis. Et Ouidius Epistola 5. Leniter, ex merito quidquid patiere, ferendum est, Quae venit indigne, poena dolenda venit. Quum (inquam) [sect. 52] leges poenales peccati metam egredi non deberent, & poenales leges tam impie & intolerabiliter eam metam excedentes passim videamus, inde edocebimur, quam periculosum sit confidere alicui, aliquibusue facultatem legum nobis imponendarum praesertim poenalium. Quod periculum (ne dicam stultitia) inest in omni ditionis imperijúe concessione. [sect. 53] Nam iurisdictione & imperio plerunque vtimur initio, sed paulatim eo deinceps abuti non cunctamur. Isthinc iure legitur in sacra pagina, Maledictus homo qui confidit in homine. Et rursum illud, Omnis homo mendax. Pulchre Manilius lib. 2. Astron. canebat: Cum fortuna fidem quaerat, vix inuenit vsquam. Et Vergilius lib. 4. Aeneidos: [sect. 54] Nusquam tuta fides. Et Ouidius lib. 1. Metamor. Nusquam tuta fides, non hospes ab hospite tutus. Et Silius Italicus lib. 2. bell. pun. dum preces humani generis ad finem referret, ait: Fer coelo auxilium, & fessis da surgere rebus. [sect. 55] Et ibidem fingit fidei responsionem ad Herculem in hunc modum: contra cui talia virgo: Cerno equidem, nec pro nihilo est mihi foedera rumpi, Statque dies ausis olim tam tristibus vltor. Sed me pollutas proper antem linquere terras, Sedibus his, tectisque Iouis succedere adegit Foecundum in fraudes hominum genus: impia liqui. Huc alludit faceta illa fabella Cuculi &[sect. 56] auicularum cui percontanti cur ipsam fugerent, quoniam (inquiunt) suspicamur te aliquando futurum accipitrem, hanc fabellam Plutarchus Apoph lib. 6. Dionysio Siculorum tyranno accommodat. Id [sect. 57] autem vitium hypocrisis peculiare est, qui principio mansuetudinem lenitatemque praeseferunt, mox acerbam rapinam immanemque crudelitatem exercent, falsa & mentita nomina, rebus accommodantes, nam cum vt in Prouerbio est proxima sint nonnulla vitia virtutibus, facile eis est componere fraudes honesta nomina suspectis improbisque rebus aptantes, de quibus sentiebat Ouidius lib. 11. Metamor. dum ait: Nascitur Autolicus furtum ingeniosus ad omne, Qui facere assueuerat patriae non degener artis Candida de nigris, & de candendibus atra. Et Iuuenalis Satyra 3. Maneant qui nigrum in candida vertunt. Et Seneca in Hippolyto: O vita fallax abditos sensus geris Animisque pulchram turbidis faciem induis. De his loquitur Cicero lib. 1. Offi. cuius meminit Hiero. Cagnolus in l. fraudis. ff. de regulis iuris dum ait, Aut vi, aut fraude fit iniuriae fraus quasi vulpeculae vis Leonis, vtrunque alienissimum ab homine est, sed fraus odio maiore digna. Totius autem iustitiae nulla pestis capitalior est quam eorum qui dum maxime fallunt id agunt, vt boni viri esse videantur. Quae omnia eo pertinent vt edoceamur hypocritarum morem declinare, qui leges paenales acerbissimas humano generi perniciosissimas peccatorumque metam longe cruenta & luctuosa immanitate excedentes edere solent: quo magis ipsi videantur sanctimoniae sectatores vitiorumque abstinentes ac inimici. # 9 Capvt ix. Svmmarivm. -  1 Homo liber est. -  2 Seruitus quadruplex. -  3 Seruare hebetiores an prudentioribus videantur naturaliter. -  4 Seruitus mala est, sed maioris mala vitandi causa iure gentium introducta. -  5 Bellum iuris gentium est, non dispositiue sed occasionaliter. -  6 Dei qualis potestas circa animorum varietatem, contra nouissimos. -  7 Bellum ius gentium non induxit sed belligerandi occasionem. -  8 Bellorum calamitas. -  9 Occasio quid. -  10 Seruitus voluntaria. -  11 Mentium humanarum varietas. -  12 Libertas corporis & animi non aequantur. -  13 Libertas animorum describitur. -  14 Seruitus an causetur ex bello etiam iniusto, egregia quaestio. -  15 Bellum an vtrinque iustum esse possit? -  16 Bellum iniustum quo ad Principes, non esse iniustum quo ad milites, egregia & noua declaratio. -  17 Bellum contractibus simillimum, quo ad acquisitiones. -  18 Prodigere licitum. -  19 Bellum iniustum si sit publice indictum, tribuit dominium etiam Principibus, egregia declaratio, id tamen dominium est reuocabile. -  20 Intellectus ad titulum ff. pro derelicto, qui est omnium firmissimus titulus. -  21 Seruus bello captus, tutus erit si fugiat, etiam in conscientia, estque egregia q. -  22 Dominium reuocabile sine facto nostro nobis auelli potest. TRigesimonono colligitur ex conclusione nostra principali, [sect. 1] hominem non posse seruum per legum dispositionem fieri, quandoquidem, vt nostra conclusio docet, vt Principum ita & iurium & legum imperium fuit ad hominum vtilitatem, hominibus autem nil nocentius seruitute, quae morti comparatur, l. seruitutem. ff. de reg. iu. Denique seruus vt homo fieri non posset videbatur, quia homo natura liber creatus est, l. libertas. ff. de statu hominum, & per totum titulum Inst. de iure personarum, & habetur Matth. 17. liberi sunt filij, homoque a Deo Opti. Max. non liber modo, verum domitor & dominator reliquorum animantium creatus fuit, iuxta illud: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues & boues, insuper & pecora campi. Vnde Ouidius lib. 1. Metam. Sanctius his animal mentisque capacior altae, Deerat adhuc, & quod dominari in caetera posset, Natus homo est. Adhuc tamen hominem seruum fieri posse constat, quinimo vt non paucis nostrorum placuit, [sect. 2] in quadruplici differentia seruitus hominum reperitur, Alia enim descendit a iure diuino, Alia a iure naturali, Alia a iure gentium, Vltima a iure ciuili. A iure diuino quasi supernaturaliter homines serui poenae efficiuntur per peccatum, vt in c. ita quorundam, de Iudaeis. Bar. Veronens. rub. 1. de serui. personali. Hieronymus Cagno. in l. quod attinet. num. 3. ff. de reg. iu. Alphonsus Guerre. in Thesauro Christ. relig. c. 41. Aquens. in l. manumissiones. ff. de iusti. & iu. col. 2. c. cum redemptor. 12. q. 2. & huic seruitutis speciei ad numeranda est seruitus per ebrietatem contingens, c. sexto die. 35. dist. tunc enim quasi serui poenae homines efficiuntur, Vnde Horatius recte ait: Seruiet aethernum qui paruo nesciet vti. Et Statius lib. 2. syluarum: Nos vilis turba caducis deseruire bonis. Et Claudianus de 4. Honorij consulatu opportune ait: Tu licet extremos late dominere per Indos, Te Medus, te mollis Arabs, te Ceres adorent, Si metuis, si praua cupis, si duceris ira, Seruitij patiere iugum. Et Boetius metro. 2. lib. 4. Hinc enim libido versat Auidis corda venenis, Hinc flagellat ira mentem Fluctus turbida tollens. Moeror aut captos fatigat, Aut spes lubricator quet. Ergo cum caput tot vnum Cernas ferre tyrannos, Non facit quod optat ipse Dominos ferre cathenas Dominis pressus iniquis. Altera [sect. 3] seruitutis species est, quae a iure naturali descendit. nam vt reliqua animalia bruta hominib. (propterea quod mente praecellunt) natura seruiunt, iuxta illud etiam Ouid. Longa dies docuit homini parere leones. Et idem Ouidius: Tempore ruricola patiens fit taurus aratri Sic ipsorum hominum quidam hebetiores quasi natura seruiunt prudentioribus a quibus reguntur, quasi in remunerationem accepti beneficij, ita Aristoteles Politi. 1. & Doctissimus Dominicus de Soto de iust. & iur. lib. 4. q. 2. arti. 2. & meminit Alphonsus Guerrer. vbi supra, & etiam Hieronymus Cagno. in d. l. quod attinet. Etenim qui ab alio beneficium accepit, illius debitor fit ab antidora. l. si pignore, in prin. ff. de furtis, ibi & beneficij debitorem sibi acquirere. debitor autem vulgo dicitur seruus esse creditoris, quia ei obligatus est, obligatio autem vinculum est, in prin. Insti. de obliga. quae omnia impropria nec bene apta sunt, cum ea obligatio minime constringat inuitum. l. 1. ff. de donat. in prin. Insti. eod. titu. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haere. ibi, dum re sua, & l. in re mandata. C. manda. quamuis negare non possimus quin & natura qualis qualis ea obligatio sit, consideretur, vnde Terentius: Sed isthaec commemoratio quasi exprobratio est Immemoris beneficij. Et Plautus in Persa: Etenim nihil amas cum ingratum amas. Et Iuuenalis 11. Satyra: Ingratos ante omnia pone sodales. Et Ausonius in Epigram. Ingrato homine peius nil terra creauit. Sed cum seruitus constringat inuitos, haecque seruitutis species inuitos non teneat, quia beneficium non confertur in inuitum. l. inuito. ff. de regu. iuris. non potest videri propria seruitus, sed sane imo omnes aetate minores id beneficium accipere compelluntur, vt per omnes leges de minorum aetate loquentibus, idemque in non nullis ex maioribus, quales sunt furiosi, prodigi, & mente capti, per totum titu. ff. & C. de cura. furiosi, vel prodigi. idemque in reliquis minus industriosis. l. Titio centum, in princ. ff. de condi. & dem. Deniq; cum huiusmodi seruitus ipsi seruienti vtilis sit, seruitus autem propria seruientibus non noxia modo verum nocentissima adeo sit, vt morti comparetur. l. seruitutem. ff. de regu. iu. Apparet superiorem seruitutis speciem propriam non esse, cum damnum non inferat, sed potius vtilitatem afferat eis, qui eo modo seruire dicuntur. Est ergo [sect. 4] tertia seruitutis species, quae a iure gentium descendit, quae & si iuri naturae, quo omnes liberi nascebamur, contraria sit, l. manumissiones. ff. de iusti. & iure. §. ius autem gentium. Insti. de iure nat. sicque noxia sit vt proxime attigimus per d. l. seruitutem. tamen maioris mali vitandi gratia ab omnibus gentibus admissa fuit, olim enim antequam ea seruitutis imago admissa esset, victores victos trucidare solebant, cum ipsorum emolumentum nullum viderent, & periculum esse eos saluos, liberos, incolumesque fore, harum ergo tristissimarum immaniumque caedium vitandarum causa, remedij loco seruitus permissa fuit, quia sic victores captiuos vendere nec occidere coeperunt, d. l. libertas, & per totum. Insti. de iure personarum. cum ibi not. vnde non solum licitum, sed etiam pijssimum, mortalibusque vtilissimum inuentum fuisse doctissimus Dominicus de Soto loco iam relato attestatur: & istud fuit de iure gentium. d. l. manumissiones. l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure, ex quo iure (Andr. ab Exea, lib. pact. ad princ. inquit) coepit esse in vsu Meum & Tuum, Lud. Gomesius in princ. tit. Inst. de actio. col. 16. post medium. [sect. 5] & sic dominia distincta propter illud, quodcunque calcauerit pes tuus, tuum erit. Et inde bella inuenta sunt, non dispositiue, vt quidam arbitrati fuerunt, sed causatiue & occasionaliter, quia ius gentium non statuit bella, sed ex quo distincta fuerunt dominia rerum, insurrexerunt etiam bella, vt declarat Portius in §. ius autem ciuile. col. 2. Instit. de iure natu. gent. & ciuili. dicens quod si Meum & Tuum de medio tollerentur, homines mundi quiete viuerent. Et ante eum hoc dixit Seneca in lib. de moribus: Quietissimam, inquit, vitam agerent homines, si haec Pronomina tollerentur, Meum scilicet & Tuum. Haec ille. Et Plato, vt refert Plutarchus in lib. de praeceptis connubialibus, in 20. praecepto: Foelicem dicit esse ciuitatem, in qua meum non meum qui dicant non audiuntur: dominium enim ex quodam fastu & libidine dominandi ortum habuit, vt ostendit Chassaneus in prima consideratione 5. partis sui Cathalogi gloriae mundi, & diuersitas animorum induxit bella. ideo [sect. 6] sicut Deus de potestate ordinaria non posset tollere hanc diuersitatem animorum, ita de potestate ordinaria non posset facere pacem in mundo, ita Gemin. post alios per eum relatos in c. ad Apostolicae. §. sed licet. colu. 2. in fin. de re iudic. in 6. quod dictum non laudo, attamen sanctus Thomas secunda secundae quaest. 66. articu. 2. ponit tres rationes, quare distinctio dominiorum fuerit necessaria ad humanam vitam. Sozin. in l. 1. in princi. ff. de acquirend. possessio. & dictum Geminiani supra proxime relati sequitur And. ab Exea lib. pactorum, in prin. sed etiam de potestate ordinaria Deus posset animorum diuersitatem a mortalibus remouere (vt nobis videtur) nam quod fides Catholica tenet, Deum esse omnipotentem, id ad potestatem ordinariam (iudice me) referendum est, & ita intelligo illud Virgilij: Iuppiter omnipotens precibus si flecteris vllis. Et rursus idem Virg. 4. Aeneid. Iuppiter omnipotens adigat me fulmine ad vmbras. Denique [sect. 7] quod ius gentium bella occasionaliter tantum non etiam dispositiue prodiderit, sed mera cupiditas aut libido, illaque infausta Pronomina Meum & Tuum patet, nam Lucanus lib. 3. bell. ciuil. sic cecinit: Sed pars vilissima rerum, Certamen mouistis opes. Idem Lucanus lib. 1. bell. ciuil. Hinc vsura vorax, auidumque in foenore tempus, Et concussa fides, & multis vtile bellum. Et Tibullus Eleg. 10. lib. 1. Quis [sect. 8] fuit, horrendos primus qui protulit enses? Quam ferus, & fere ferreus ille fuit. Tunc caedes hominum generi, tunc praelia nata, Tunc breuior dirae mortis aperta via est. At nihil ille miser meruit. nos ad mala nostra Vertimus, in saeuas quod dedit ille feras. Diuitis hoc vitium est auri: nec bella fuerunt, Faginus astabat cum scyphus ante dapes. Non arces, non vallus erat, somnumque petebat Securus varias dux gregis inter oues. Lucanus lib. 7. bell. ciuil. Impulit amentes, aurique cupidine caecos Ire super gladios, superque cadauera patrum, Et caesos calcare duces. Facit l. vnica, in princi. C. de cad. toll. ibi, vt quod belli calamitas [sect. 9] occasio autem quid sit, diximus de succ. crea. lib. 3. ad finem. Quarta [sect. 10] species seruitutis descendit a iure ciuili, quo iure permissum est homini libero aetatis liberae vendere sese, l. si quis filio exhaeredato. §. irritum. ff. de iniusto, rupto testa. §. fin. Instit. de iure person. & ista quoque licita est, vt per Dominicum vbi supra, & legitur Exod. 21. Si emeris Hebraeum, sex annis seruiet tibi, in septimo autem egredietur liber. Huic speciei annumerare licet illam, de qua in l. 2. C. de patribus, qui filios suos distrax. & in l. in suis. ff. de libe. & posth. Facit §. item vobis. Instit. per quas pers. nob. acq. Illud autem tam mirabile est, vt monstruo simile nobis videatur, & docet [sect. 11] quanta sit humanarum sententiarum mentiumque discordia, & varietas etiam in legislatoribus, qui habita caeterorum hominum collatione aut comparatione summae prudentiae praediti fuerunt, & tamen introduxerunt hominem annis 25. minorem, vel minimum praedium alienare non posse, etiam cum authoritate curatoris, nisi iudicis decretum adesset, vt per totos titulos. C. de praedi. minorum. & ff. de rebus eorum. & tamen seipsum suamque libertatem alienare posse permiserunt, etiam sine curatoris consilio aut authoritate, & etiam si minor esse annis 25. dummodo annum vigesimum explesset, d. §. final. Institut. de iure personarum. Denique cum nemo eam legem sibi dicere possit, a qua non liceat ei recedere. l. si quis in principio testamenti. ff. de leg. 3. l. si mihi & tibi. §. fin. de lega. 1. l. 4. ff. de admi. leg. c. cum Marthae, de celebra. missarum. [sect. 12] mirantur nostri, quonam modo, qui vendidit sese, nequeat ab ea voluntate recedere. cuius rei illa egregia ratio est, vel quod illud procedat in vltimis voluntatibus, non sic in contractibus, vt dd. ll. iuncta l. sicut ab initio. C. de act. & obligat. l. si maior. C. de repudian. haere. c. quod semel, de reg. iu. lib. 6. Suntque aliae multae differentiae inter contractus & vltimas voluntates, vt plene per Ias. in l. quae de legato. ff. de lega. 1. vel (quod elegantius est) animum & voluntatem suam homo seruam facere non potest, corpus vero suum seruum facere potest, vt diximus de succ. cre. lib. 1. §. 1. num. 39. Vnde eleganter Ouidius lib. 3. Eleg. ait: Dure vir imposito tenerae custode puellae [sect. 13] Nil agis. ingenio quaeque tuenda suo est. Si qua metu dempto casta est, eadenique casta est, Quae, quia non liceat, non facit, illa facit. Vt iam seruaris bene corpus, adultera mens est, Nec custodiri, ni velit, vlla potest. Nec mentem seruare potest, licet omnia claudas, Omnibus exclusis intus adulter erit. Hinc est quod seruus obligationis naturalis capax actiue & passiue esse non desinit. l. si id quod. ff. de con. indeb. l. frater a fratre. ver. naturalem. eo. titu. & vtrobique per Ias. & alia multa quae notauimus lib. 1. controue. freq. §. 1. Verum [sect. 14] quia inter has seruitutum species illa quae ex captiuitate descendit, non solum frequentior, verum frequentissima est, perque orbem vniuersum vagauit. d. l. manumissiones, cum simi. supra allegatis. & in auth. quibus mod. natu. efficia. legitimi, in prin. & aut. quib. mo. nat. effi. sui. in prin. l. naturalem. §. fi. ff. de acqui. rerum domi. Inst. de iure perso. §. seruitus. ideo vtilissimum est scire quando ea captiuitas iustam pariat seruitutem, id quod tum demum contingit cum bellum iustum fuit, non aliter haec est communis & receptissima opinio nostrorum in d. l. manumissiones, vt plene per Fortunium ibi, per Paulum Castren. num. 10. in repet. & per Ias. num. 23. in d. l. ex hoc iure, per Dominicum de Soto. d. lib. 4. de iust. & iure. q. 2. arti. 2. Andr. ab Exea vbi supra, Alphonsus Guerrerius vbi supra. c. 41. in suo Speculo principum, quam conclusionem suspectam, periculosam ac perniciosam esse, vel ex eo apparet, quod vniuersum per orbem contrarium seruatur, quodque par eademque ratio viget in bello iusto quae in bello iniusto. quodque & tertio iura nostra generaliter loquuntur hanc differentiam minime inducentes, si enim seruitus permissa fuit iure gentium vsuque earum, non quod iniqua & dura non esset, sed vt duriora immitioraque mala vitarentur, nempe neces, trucidatio, dilaniatioque cruenta, tristis, luctuosaque captiuorum, quid interest vtrum ex bello iusto, an ex iniusto hostes victi capiantur, quo ad hoc vt serui fiant capientium, vel non fiant, quandoquidem si ex iniusto bello capti, serui non fierent capientium, verosimiliter ab eis trucidarentur, cum aliter periculum esset, eos saluos incolumesque relinquere, nec eorum domi retentorum emolumentum vllum esset. Iustificatur haec conclusio, [sect. 15] quia bellum vtraque ex parte licitum inuenire vix possibile est. Nam si altera pars iustam bellandi causam habebat, quin altera pars aduersa iniustam causam foueret possibile non est, aut raro est, vt per Paulum Castren. & Ias. vbi supra. ergo ex nullo vnquam bello captiui omnes fierent serui capientium, id quod generalitati nostrarum legum plusquam dilucide aduersaretur, ergo quo ad forum contentiosum sententia nostra (iudice me) tenenda est, dummodo bellum authoritate publica fiat habentis ius bellum indicendi. (Adde, an bellum vtrinque iustum esse possit, Dominicum de Soto lib. 5. de iusti. & iu. quaest. 1. arti. 7.) Confirmatur ex nostra princ. op. quae docet, omne tam legum quam principum imperium esse ad proficiendum, non ad nocendum, noxium autem esset, si capti etiam in bello iniusto serui capientium esse desinerent, vt probaui, ergo, &c. Retenta tamen receptiore opinione eorum qui generaliter volunt [sect. 16] captos in bello iniusto seruos non fieri, ea saltem moderanda est, vt procedat solum quo ad Principem qui iniustum bellum indixerit, vt is in captiuis ius seruitutis non assequatur, non sic in militibus eius imperio & ditioni subiectis, qui non habeant malam fidem, nam si bellum hodie inter Regem potentissimum Hispaniarum & Regem Gallorum forte ardesceret, causa aut occasione regni Neapolitani, aut ducatus Mediolani, superque iuribus horum statuum, militibus isthaec disputate aut inquirere non datur nec licet, sed tantum Principum suorum iussa capessere fas est, existimareque debent bellum publice indictum, non iniuria in dictum fuisse, [sect. 17] & vt in contractibus, & si vnusquisque studeat suam conditionem meliorem facere. l. si voluntate. C. de rescind. vendi. tamen vel cogitat, vel cogitare debet fieri posse, vt illinc plus damni quam emolumenti referat, & sub hac demum conditione, sorte & periculo ac fortuna ad contrahendum accessisse videtur, vt ibi & in simili. in l. qui iure militari. ff. de mili. testam. Idemque in aleae lusu, & in emente iactum retis, & similia. Ita & qui milites ad bellum vel ad praelium accedunt & congrediuntur, huius animi esse intelliguntur, vt possint animam, corpus, arma, equos, reliquaque bona perdere, aut vulnera accipere, vel ex diuerso hostes occidere, vulnerare, praedamque referre, seruorum, equorum, armorum, & aliarum rerum, & sub hac sorte & fortuna, incertitudine & periculo sese huic rei committunt, vt sic quidquid euenerit, sibi suaeque spontaneae voluntati imputandum sit, quia damnum quod quis sua culpa aut spontanea voluntate senserit, id sibi non alij debet imputari. c. damnum, de regu. iu. lib. 6. l. iam dubitari. ff. de haere. insti. ibi, iam non vt voluntarij, sed sua sponte. l. si filius qui patri. verbo, non sponte, vbi notat in simili Bart. Soz. ff. de vulg. & pug. l. si. fideius. §. si necessaria. vbi multa per Ias. ff. qui satis dare. cogan. Ergo vt potest quis sui libertatem amittere sua sponte, siue contrahendo, d. §. fin. Instit. de iure pers. & supra diximus, siue delinquendo, seque seruum poenae faciendo, d. §. irritum. tradit Cagnol. in l. seruitutem. ff. de reg. iur. Socinus in l. cognatis. ff. de rebus dubijs. ita quoque accedendo ad tale bellum vel praelium siue contrahere, siue delinquere videatur, sponte sua potest & libertatem, & bona amittere, hisque tacitum consensum praebuisse videtur. [sect. 18] nostra enim possumus etiam prodigere, ijsque abuti. l. sed & si lege. §. consuluit, ibi, dum se re sua abuti putant. ff. de pet. haere. l. 1. §. & magis, in verb. prodegit. ff. si quid in fraudem patro. & l. in re mandata. C. manda. l. 1. §. 1. ff. quae in frau. creditorum. l. non vsque. ff. si quis a paren. ergo cum ista mutua militantium vel acquisitio vel amissio procedat ex consensu ipsorum iure naturae rata & firma esse debet, quia nihil tam naturale quam voluntate domini rem suam in alium tacite vel expresse transferre volentis ratam esse. §. venditae, & §. per traditionem. Instit. de rerum diui. l. 1. ff. de pact. c. 1. eod. tit. in decret. l. 1. ff. de const. pecu. Iam ergo dubitari non oportet, quin regulariter milites belligerantes ex alterutra parte legitime vel amittant sua, vel capiant & acquirant quae hostium sunt, & in eo tantum quaestio manebit, an idem sit in principibus bellum indicentibus, & idem quoque erit ex parte illius, qui iustam causam belligerandi habebat, sed in habente causam iniustam, non ita expeditam, at adhuc idem quo ad captiuos, ne aliter eos trucidet, id quod maius malum esset, vt supra attigimus, sed reliqua omnia, quae coeperit forte etiam in foro contentioso restituere tenebitur, quinimo forte etiam eorum dominium acquisisse legitime non videbitur. Quid dicendum? & sane inspecta generalitate legum & iurium hac de re loquentium tutius est tenere [sect. 19] vt bellum publice indictum fuerit, licet minus iuste a principe quodam adhuc dominium sibi iure gentium quaesierit, non solum captiuorum, sed etiam reliquarum rerum, quos quásve ex tali bello coeperit, per leges supra allegatas, & quia dominium coepit ex possessione naturali. l. 1. vbi per Doct. ff. de acquir. posses. in princ. ibi, dominiumque ex naturali possessione coepisse, neque ad rem pertinet, quod modus acquirendi fuerit violentus & iniustus. Nam & similiter vim passus perdit ius possessionis suae, idque ius transfertur in eum, qui vim intulerat. l. clam possidere. §. qui ad nundinas. ff. de acqui. pos. vbi per omnes, & huiusmodi acquisitionis iniustitia non eo pertinet, vt desinat acquisitum translatumque videri ius, siue proprietatis siue possessionis, sed eo pertinet, vt sic perperam acquisitum plene restitui debeat cum fructibus & accessionibus, & omni indemnitate, iure tam ciuili quam naturali prohibente alterum laedere. l. iustitia. ff. de iusti. & iure. §. iuris praecepta. Instit. eodem tit. l. vt vim. ff. de iusti. & iure. l. nam hoc. ff. de condi. indeb. d. l. iure naturae. ff. de regu. iur. Nec putauerit quisquam talem dominij acquisitionem nihil priori domino nocere, non magis quam si a se dominium non abscessisset, cum ex integro sit ei res sua restituenda, nam imo ei nocere potest, quid enim si is victor tales captiuos, aut res raptas venderet, donauerit, legauerit, dotis nomine aut institutionis titulo dederit: certe in omnibus his speciebus, & similibus, dominium transtulit in accipiente, quamuis qui amiserit ad aestimationem rerum suarum agere contra violentum belligeratorem non prohibeatur. Sed eo in lite superato, dicet quis etiam a tertio possessore dominium auocabitur, quia resoluto iure datoris, licet transtulerit dominium, resoluitur quoque ius acceptoris. l. 2. §. ex his. ff. de verbo. obligati. vbi per omnes. l. fi. §. sin autem sub conditione. C. com. de lega. Respondeam dari adhuc casus, in quibus tale dominium recuperari nequeat de iure, [sect. 20] quale esset, si ille victor praedam captam habuit pro derelicto, relictamque alius occupauerit, per quod eius dominium iure tam gentium quam ciuili quaesiuit, per totum ff. pro derelicto. l. 3. & l. naturalem. ff. de acqui. rer. dominio. §. ferae. Insti. de rer. diuisi. ergo cum is dominium a manu & concessione illius non quaesierit, sequitur quod etiam si ille condemnatus sit, nihil oberit huic tertio, qui iure suo acquisiuit, facit l. si id, quod. ff. pro derelicto. Quod obtinet quo ad res inanimatas vel animam irrationalem habentes, non quo ad hominem captum, qui sui iuris fieret, simul ac pro derelicto haberetur, d. l. 3. d. l. naturalem. d. §. ferae. quod si alienatus esset, cogita quonam modo contra nouum dominum, vel etiam contra priorem agere posset, cum pro nihilo reputetur. l. quod attinet. ff. de reg. iu. [sect. 21] de facto vero si fugere posset, pristinam libertatem reciperet simul, ac ad suos reuerteretur, in quam pristinam laxitatem sese reciperet. d. l. naturalem. d. l. 3. §. fi. d. §. ferae. expressius in §. item ea, quae ab hostibus. Inst. de rer. diui. Id quod nihil allegans, tentat titubans tamen dominicus de Soto, vbi supra, quamuis contrarium & male tenuerit glo. cum qua transeunt nimis oscitanter Doctor. ibi, in c. ius gentium. 1. distin. quam etiam sequitur Alphons. Guerr. in Speculo prin. c. 47. nu. 5. per c. si quis seruum. 17. q. 4. qui text. nil facit, quia solum ait non licere seruum alienum ad fugam persuadere, id quod cautum erat per l. si quis seruo alieno persuaserit. C. de furtis, per totum. ff. de seruo corrup. vnde Dominicus de Soto, vbi supra, ait, illum text. posse intelligi in seruo facto de iure ciuili per sui venditionem, sed quia ea restrictio violenta est, verius est illum text. generaliter in omni seruo intelligendum esse, vt qui ei fugam persuaserit, teneatur & puniatur, quamuis si ipse fugerit, iure suo fecisse videatur, si quidem captus in bello fuerat, liberque manebit, nec in foro animae mortaliter, quinimo nec venialiter peccasse videbitur, etiam si in libello iusto captus fuerit, quamuis nullo colore aut iure contrarium teneat gloss. vbi supra, & d. Guerrerius, contra quos sunt iura aperta in d. §. item ea, quae ab hostibus, cum similibus supra allegatis. nam talis seruus quadrupedibus & similibus aut etiam feris captis exaequatur, vt tradit Hieronym. Cagno. ff. de reg. iur. in l. seruus Reipublicae. nu. 1. per tex. in l. 2. ff. ad legem Aqui. vnde leges, quas supra allegaui, loquentes in fera capta, quae cum primum euaserit a manibus nostris libera fit, rectissime etiam ad seruos (id est, ad captiuos in bello etiam iusto) aptantur, vt cum primum a manibus capientis euaserint, sui iuris fiant, nec peccare mortaliter aut venialiter videantur, non magis quam ipsa fera, quae capta quum esset, aufugit, euasit, euolauit. Neque ad rem pertinet, [sect. 22] quod id quod nostrum est sine facto nostro a nobis auelli non debeat. l. id quod nostrum. ff. de reg. iur. nam illud procedit, quando irreuocabiliter id nostrum esset, secus si reuocabiliter, nam dominium reuocabile a nobis sine facto nostro auelli potest, textum habes & exemplum in l. libello. §. si quis seruum. ff. de captiuis. Simile exemplum in l. fin. §. sin autem sub conditione. C. com. de lega. Simile exemplum in l. 1. ff. de condi. cau. Da simile exemplum in l. si tibi homo. §. cum seruum. ff. de lega. 1. Alia multa exempla in l. videamus. 2. ff. de vsuris. Aliud exemplum in titul. ff. de in diem addi. Aliud exemplum in tit. ff. de lege commiss. Sed dubium non est, quin dominium hominis in bello etiam iusto capti a lege concedatur reuocabiliter tantum, non etiam incommutabiliter, vt ll. supra allegatis, &c. dixi in simili lib. 3. controuersiarum frequen. c. 70. # 10 Capvt x. Svmmarivm. -  1 Seruus dominum fugere in conscientia non potest, secundum nouissimos, nos contra. -  2 Bello iniusto capta, capientium fiunt, contra nouissimos. -  3 Seruus delicto effectus fugere potest tutus in conscientia. -  4 Homines hebetiores venari vt feras non licet, cum Soto, contra Aristotelem. -  5 Ingenium labascit calamitatibus. -  6 Bellum inducit nequitia. -  7 Bellorum mala. -  8 Historia Antigoni. -  9 Alexandri Magni & similium belligerandi occasio & color notatur. -  10 Indorum bellum. -  11 Indorum regiones an bello infestare liceat. -  12 Seruire caeteris mortalibus hominum nulli a domino Deo creati. -  13 Seruorum status quo iure fuerit annichilatus, egregia quaestio. -  14 Seruus an Reipublicae causa abesse possit. -  15 Seruus poenae an testari possit. -  16 Seruus an naturaliter, & quo iure obligetur. -  17 Intellectus l. in personam. ff. de reg. iur. -  18 Ius gentium primaeuum appellatur natura vel naturale ius. -  19 Obligatio naturalis vnica est. -  20 Obligationi naturali quare non assistat lex ciuilis. -  21 Ratione legis cessante, cessat eius dispositio, licet ratio in lege non esset expressa, contra Galiaulam. -  22 Obligationi naturali, an lex assistere desinat, egregia declaratio. HActenvs de seruo per captiuitatem effecto, nam [sect. 1] is qui vendidit sese, aut qui domo nostra seruus ex ancilla nostra natus esset, sine dubio a nobis fugere absque peccato mortali non posset, & ita potest defendi sententia gloss. d. c. iuris gentium. vt & in specie tenuit Dominicus de Soto, vbi supra, & adde l. nihil interest. ff. de capti. id quod in eo, qui se vendidit aequum est, sed in nato ex ancilla capta forte secus esset, argum. l. si quis ita haeres institutus. ff. de acquir. haeredi. ibi, sunt enim appenditiae praecedentis institutionis. [sect. 2] Quadragesimo apparet ex superioribus, veram non esse opinionem Dominici de Soto, vbi supra, & Alphons. Guerr. in d. c. 47. Ias. nu. 23. & Paul. Castr. nu. 10. in d. l. ex hoc iure, dum contendunt ex bello non iusto capta capientium non fieri, quinimo quod serui fiant est humano generi vtilius, sicque serui fiunt. Quadragesimo primo [sect. 3] illud autem dubium est, an si capiatur ille, qui ad hostes arma portabat, is seruus fiat? & an si fiat, possit sine peccato mortali fugere? & quod is seruus fiat capientis, tenent Ioan. And. in c. ita quorundam, de Iudaeis, per l. 2. C. quibus ad liber. procl. non liceat, vbi etiam, scilicet, in d. c. ita quorundam, sequitur Panor. ad finem. & Ludo. Rom. sing. 683. nullus, qui ex suo. & Nic. Pign. in addi. ad eum. Quod autem is fugere nequeat, vix mihi persuadere possum, quia odia restringi oportet. c. odia, de reg. iur. l. cum quidam. ff. de liber. & posthu. vnde in re dubia non est, cur talem seruum interpretatiuum desinat comparari seruo per captiuitatem effecto, potius quam ei, qui fit per sui venditionem, ergo magis est, vt sine pecato mortali fugere queat. Quadragesimo secundo illud denique controuersum saepe fuit, [sect. 4] an vt feras & bruta venari, ita fas sit eam gentem aut eos homines capere, & contra eos belligerare, qui ad parendum nati videntur, eo quod hebetioris ingenij sint, quod Aristot. admisit lib. 1. Politi. c. 3. quem & recte doctissimus Dominicus de Soto d. arti. 2. quaest. 2. lib. 4. de iusti. & iure. reprehendit, nam si, vt plene supra ostendimus, omnes aeque liberi nati sumus, & summus ille rerum opifex ac parens Deus non omnes creauit, quid peccauerunt qui altiorem, aut acutiorem mentem arripere non potuerunt, quam qua a Deo Optimo Maximo donati ac praediti fuerunt, ipse enim fecit nos, non ipsi nos, ergo huiusmodi hebetioribus magis miserendum esset, quam irascendum, magisque consulendum & subueniendum quam persequendum. [sect. 5] Nec dubium est quin stolida ingenia hominum stolidaeque mentes aduersis calamitosisque rebus, miserijs, aerumnis stolidiores fiant, teste Ouidio canente de Sappho: Nunc vellem facunda forem, dolor artibus obstat, Ingeniumque meis substitit omne malis. Et Horatius Satyra 8. lib. 2. Ingenium res Aduersae nudare solent, caelare secundae. Et Virgilius scite & pie. lib. 11. Aeneid. cecinit: Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes. Ergo qui dum agrestes homines incultisque moribus vitam degentes meliores ad mores reducere studet, beneficiumque conferre eis, id belligerando efficere non properet, quum de bello sic cecinerit Horat. lib. Epodon: Quo quo scelesti ruitis? aut cur dextris Aptántur enses conditi? Parum ne campis, atque Neptuno super [sect. 6] Fusum est Latini sanguinis? Neque hic lupis mos, nec fuit leonibus Vnquam, nisi in dispar feris. Furór ne caecus, an rapit vis acrior? An culpa responsum date. Tacent, & ora pallor albus inficit, Mentesque perculsae stupent. Tibullus Eleg. 10. lib. 1. Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? [sect. 7] Quam ferus, & vere ferreus ille fuit. Tunc caedes hominum generi, tunc praelia nata, Tunc breuior dirae mortis aperta via est. Virgil. lib. 1. Georg. Quippe vbi fas versum, atque nefas tot bella per orbem. Tam multae scelerum facies, non nullus aratro Dignus honos, squalent abductis arua colonis, Et curuae rigidum falces conflantur in ensem. Virgil. 11. lib. Aeneid. Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes. His aptissima est responsio [sect. 8] regis Antigoni Macedonum ducis, cui adstipulantur Plutarchus & Erasmus in annot. ad eum lib. 4. Apoph. Antigonus ergo Sophistae cuidam librum de iustitia conscriptum porrigenti, desipis (in quit) qui quum me videas alienas vrbes armis vexantem, tamen apud me de iustitia disseris. Sensit sane illos, qui bellum inferunt, nec posse nec velle tueri iustitiae leges. [sect. 9] Idque plerunque ditionis gloriaeúe ampliandae libidine fieri, quamuis honestioris causae praetextu, quale esset in specie nostra si (cum Aristo. Magistro & hac in re Alex. Magni assentatore parum dissimulato) vellemus dicere eum Principem qui alienis regionibus bellum inferret, id earum gentium & incolarum ob vtilitatem facere, quo magis in posterum cultiorem vitam ageret. O mitis, humana, & pia charitas, quae naturalis inter homines cognationis iura (de qua in l. vt vim. ff. de iusti. & iure) violare non pudet, sed properat, ac praecipiti manu vesana & rabida, omni genere cladium, tormentorum, internecionum, incendiorum innumera hominum millia quasi fulminibus ad vmbras Cerberi adigere festinat, vrbes incendere, populari campos, virgines violare, senes, pueros, faemineumque genus trucidare, & isthaec omnia & alia longe peiora magisque nefanda & detestanda non pudet appellare beneficium, de tali ergo Principe dicere possemus cum Terentio: Erras, tui animi si me esse ignarum putas. Aut cum Ouidio: Vetus frequensque via est sub amici fallere nomen. Et cum Cicero. lib. 1. Offi. Totius iustitiae nulla est capitalior pestis, quam eorum qui tunc dum maxime fallunt, id agunt vt boni viri videantur. Ex superioribus 43. apparet, non iure eas regiones ab Alex. Magno subactas fuisse, quae vulgo notae sunt. licet illustria ac memorabilia illa facinora dominandi libidine reuera perpetrata, eo praetextu honestare voluerit, quod eas gentes ad cultiorem vitam, ac mores mitiores reducere studuerit, easque a ritu & more ferarum declinare coegerit. nam is viuendi modus aureae aetati ab antiquis & nouis tam non solum decantatae & laudatae, sed etiam lamentatae forte similior & proximior erat, quam ille quem ipse edocuit intrusitque. Apparet [sect. 10] etiam quid respondendum sit quo ad bellum, quod Indorum gentibus & regionibus serenissimus Lusitaniae Rex inferre solet. de quo per Dominicum de Soto in suo libello de ratione promulgandi Euangelium. Noui [sect. 11] autem orbis infideles ac incolae, an si potentissimo domino nostro Hispaniarum Regi seruire parati non sint, possint iuste debellari, tradit Alphonsus Guerrerius in Speculo principum c. 31. num. 5. cuius sententiam nec probo nec improbo, quia non vacat inuestigare aut scribere. Dum autem diximus [sect. 12] quosdam hominum natura ad seruiendum natos videri, quales sunt qui hebetioris ingenij sunt, vt voluit Aristo. lib. 1. Polit. & Soto. de iust. & iure, lib. 4. q. 2. art. 2. idem tenuit Guerrerius in Spec. prin. c. 31. ad fi. & Aegidius Romanus. 3. par. lib. 2. de regimi. prin. c. 13. & c. 14. Sed veritas (mihi credite) mera est, istorum doctrinam meram esse tyrannidem, boni consilij & amicitiae tegmine intrusam, incertam humani generis internecionem ac miseriam. vt enim tyrannidem, rapinam, violentiam, liberius exercere liceat, mentitis nominibus eam honestare student, doctrinam appellantes ipsis patientibus ac vexatis salubrem, quo a veritate remotius, aut risu & ludibrio magis dignum nihil vnquam fuit auditum, aut relatum. vt praesensit Dominicus de Soto, vbi supra, & idem in suo libello de ratione promulg. euang. doctrinae tamen Aristot. supra relatae aliquantulum adstipulatur sanctus Thomas lib. 4. de regi. prin. c. 11. pro nobis tex. clarus in l. quod attinet. ff. de regu. iur. Illud autem dubium est, [sect. 13] an quo casu bellum inferre fas est iusteque, inde procedunt captiuitates ac seruitutes, an captiuorum sicque seruorum status sit iure tantum ciuili annichilatus (vt ita loquar) an vero iure gentium, an forte vtroque iure, tam ciuili quam gentium, & veroque iure tam ciuili quam gentium secundario id contigisse, authores sunt Accursius, Bar. & Ias. in l. id quod. ff. de cond. indeb. Hiero. Cagnolus in l. quod attinet. nu. 2. & in l. in personam. ff. de reg. iur. Idem in rubr. ff. de orig. iuris. Glo. in d. l. quod attinet. allegat Cagnolus ad idem in d. l. quod attinet, Aquensem in l. 1. ff. de origi. iuris. & Cardin. Alex. in c. ius gentium, distin. 1. col. 1. qui non id palam dicunt, sed tantum iure gentium secundario captiuitates, & sic seruitutes fuisse introductas, quod verissimum esse patet ex d. l. manumissiones. & ex §. ius autem ciuile, & §. ius gentium. Inst. de iure natu. vt fusius docemur supra cap. praec. Sed non bene sequitur, Seruitus introducta fuit iure gentium secundario, ergo seruorum status eo iure annichilatus fuit ex toto, aut quod aequo modo & mensura, aequis paribusque numeris in omnibus orbis regionibus, vel in ijs, quae moribus & legibus reguntur, annichilatus esset, huiuscemodi enim particulae & in diuiduorum nullus potuit esse tam diligens inquisitor aut indagator, vt particeps esset, aut idoneam notitiam haberet: Romani enim Iureconsulti quamuis habuissent notitiam, vt per omnes fere, aut plerasque regiones tunc notas, quae legibus aut moribus regebantur, captiui fierent serui capientium. tamen an ex toto, an vero ex parte tantum, & qua ex parte seruorum status annichilatus in quaque prouincia esset, verosimiliter nouisse non potuerunt, sed quia in sua Republica se suorum statum ex toto annichilatum fuisse, quo ad ea, quae iuris ciuilis erant, sciebant, ideo scripserunt iure ciuili non etiam naturali eorum statum fuisse annichilatum, vt annotauit & recte Fortunius iu d. l. manumissiones. alijs non ita forte appositis & opportunis vsus rationibus. [sect. 14] seruus ergo Reipublicae causa in alijs regionibus forte abesse poterit publicae rei agendae causa, qui tamen iure ciuili Romanorum non potest. l. seruus Reipublicae. ff. de regul. iuris. [sect. 15] Sic & iure ciuili Romanorum seruus poenae testari minime poterat. l. si quis filio exhaeredato. §. irritum. ff. de iniusto, rup. & tamen hodie potest: vt ibi not. per Docto. & plene per Cagno. in l. seruitutem. ff. de reg. iur. Sozi. in l. si cognatis. ff. de reb. dub. nisi cum est damnatus ad mortem naturalem, vt ipsi aiunt, & diximus de succ. prog. lib. 1. titul. qui testa. fa. poss. sed & iure ciuili nostro Hispanorum seruus poenae etiam si ad mortem naturalem damnatus sit, testari non prohibetur, per l. Taurinam. sic ergo leges ciuiles, captiuitates & seruitutes inde nascentes iuris gentium esse intellexerunt quo ad originem, non autem quo ad effectus, ad quos pertinet haec inuestigatio de status annichilatione non ad originem. Quadragesimo quarto, [sect. 16] hinc apparet vt intelligendus sit text. in l. in personam. ff. de reg. iur. qui ait, in personam seruilem nulla cadit obligatio, si nulla, ergo nec ciuilis nec etiam naturalis. cuius contrarium in naturali obligatione probat [sect. 17] text. in §. 1. Instit. de fide ius. & in l. quod attinet. ff. de reg. iuris. dum ait, quo ad ius naturale omnes homines aeque liberos esse. ad idem l. serui. ff. de actio. & oblig. l. naturaliter. ff. de cond. ind. l. si id quod. eod. tit. l. frater a fratre. vers. naturalem. eod. titul. l. interdum, eod. titul. & Bart. & Ias. in d. l. si id quod. & idem Bar. & Ias. col. fin. in d. l. interdum. Philippus Decius & Hieron. Cagnolus in d. l. in personam. Idem Cagnolus in d. l. quod attinet. sentiunt naturaliter non obligari seruum, quo ad ius gentium secundarium, quo manu regia obligationes naturales (vt ipsi sentiunt) exequi & effectum assequi coeperunt, obligari tamen naturaliter quo ad ius gentium primaeuum, quod ius recte appellatur naturale, quia simul cum ipso genere humano proditum fuit. c. ius naturale. 1. distin. §. singulorum. iuncto §. per traditionem. Instit. de rerum diuisi. Cagno. in d. l. quod attinet. illaque obligatio naturalis non iure gentium secundario, sed tantum iure gentium primaeuo approbata, ex toto (vt ipsi sentiunt) inutilis erit, cum isto iure gentium secundario seruorum status annichilatus fuerit, & obligationes naturales iuris gentium primaeui nullum omnino effectum haberent contra inuitum, sed tantum ipse obligatus posset placita explere si vellet. aliter minime vllo iure aut vllo rege vel magistratu compellente, cum eo tempore nec reges essent, nec magistratus, sicque id ius naturale primaeuum (quod attinet ad has obligationes naturales) nihil aliud erat, quam quidam naturalis instinctus, & ratio non datiua, sed natiua, suadens honesta, dissuadens contraria. id quod praeter ipsos sentit etiam And. ab Exea, lib. pact. ad prin. Dec. in l. iura sanguinis. ff. de reg. iur. [sect. 18] & id ius naturale Cicero naturam appellauit qui in Cato. mai. ait: Natura Dux optima. & 3. Tuscula. ait: Sunt enim ingenijs nostris semina innata virtutum. & lib. primo de nat. deorum. Omnes natura duce vehimur. & 1. Offi. ait: Naturam ducem si sequamur, nunquam aberrabimus. Habes ergo primum esse ius gentium primaeuum, quod simul cum ipso genere humano proditum fuit, & secundarium, quod postea esse coepit, deinde quod ius gentium primaeuum quod ad homines attinet, nihil aliud est, quam ipsa natura hominum, aut instinctus quidam natiuus, ratioque naturalis suadens honesta, dissuadens contraria. Tertio quod id quod ex isto iure descendit, nullo cogente imperio, sed spontanea voluntate ad effectum perducebatur in primordio mundi, sicque id ius naturale primaeuum & natiuum nullam inducebat vim aut compulsionem. Quarto quod ius gentium secundarium inducebat compulsionem per manum regiam. l. 2. ad princ. ff. de origine iuris, quae omnia verissima sunt. Quinto habes quod seruorum status fuit iure gentium secundario annichilatus, id quod supra improbauimus. Sexto quod obligationum naturalium alia descendit ex iure gentium primaeuo eaque in inuitum non exequitur, alia vero descendit ex iure gentium secundario, quae etiam in inuitos alicuius momenti esse solet, [sect. 19] sed certe longe aptius & commodius erit dicere, vnicam esse obligationem naturalem, quae ex consensu nostro oritur, d. §. per traditionem. l. 1. ff. de pact. l. 1. ff. de const. pec. d. l. naturaliter, cum simil. haec autem & si iure gentium primaeuo ad effectum non perduceretur, quia eo tempore & iure nondum erant Principes, magistratus, aut iudices, tamen successiuis temporibus, quib. iudices Principesque esse coeperunt, licet nondum leges scriptae essent, ad effectum illo iure gentium ducebatur, etiam in inuitos. Hodie vero idem vbi ius ciuile peculiare non est, non sic apud nos qui habemus ius ciuile quod a iure gentium hac in parte aliquantulum discessit, dum & si nonnullos effectus obligationi naturali reliquit, actionem tamen ei ademit, vel non concessit. l. conuentionum. l. iuris gentium, in prin. & in §. igitur nuda. ff. de pac. & attigimus de suc. cre. lib. 1. §. 1. num. 35. Quae [sect. 20] autem sit ratio quare lex ciuilis noluit assistere obligationi naturali, quae resultat ex pacto nudo? dic quod istud est ea ratione, quia multi, vt se ostendant liberales & gratos, indeliberate & aliter non requisiti multa promittunt, vt inquit Conradus inter consilia Frederi. de Senis, in responsione consi. 169. domino Conrado, vbi dicit quod in solis verbis sunt communiter homines largissimi promissores, suasque vires saepius excedentes. & inquit Richardus de Mediauilla in 4. senten. distinct. 38. art. 3. quaest. 3. Quod multi etiam ex deliberatione aliqua bona dicunt se facturos: qui hoc non dicerent, si per hoc crederent se esse obligatos ad id faciendum tanquam necessarium ad salutem: Facit tex. in c. cum venissent, extra de insti. per quem tex. solent communiter dicere scribentes, quod si ego dico tibi, Vis mihi dare talem rem. & tu respondeas, Non solum istam rem, sed quaecunque habeo: ex istis verbis generalibus non nascitur obligatio, Refert & sequitur Franc. de Curte innior in l. ea quae commendandi. ff. de contrah. empt. ideo ius ciuile non putauit aequum esse quod quis astringatur huiusmodi promissionibus. Nam, vt in quit Plato in Alcibiade 2. tutum non est quae offeruntur temere acceptare vel optare, & istam rationem considerauit Bar. in l. 1. §. si quis simpliciter. ante fi. ver. praeterea probemus. ff. de verb. obli. Salyc. in l. legem. in 5. col. C. eod. Paul. de Cast. in rub. ff. de verb. oblig. in 4. quaest. vbi etiam Soz. in col. 7. versi. vlterius quaeritur. & Bal. Nouel. etiam col. 7. vers. ideo enim. And. ab Exea vbi supra, cuius formalia verba sunt quae retulimus, & hanc rationem probant duo iura, de quibus nullus ipsorum meminit. [sect. 21] nempe l. diuus. ff. de mil. test. & §. plane. Inst. eod. tit. Secundum quae videtur quod si quis pacto nudo deliberate promitteret, teneretur efficaciter, quia tunc cessaret praecedens ratio: argumen. l. adigere. §. quamuis. ff. de iure patro. l. cum pater. §. dulcissimis. ff. de leg. 2. sed Lancelotus Galiaula per Exeam relatus respondet, Non cessare legem generalem quamuis eius ratio cesset, quando ea ratio non fuit expressa in lege, id quod verum non est, si ea ratio subintelligeretur etiam tacite, vt tradunt Paulus Castrensis & Ias. in l. quamuis. C. de fideic. post Glo. ibi. Exea autem hac in re ait, Doctores hactenus mussitasse, seque planius respondere, quod lex ciuilis hac in re circa dandam vel non dandam actionem nihil disposuit, sed tantum actionem dare omisit, quod si recte inspexeris nihil est, nam id est de quo disputatur, quare lex ciuilis actionem non concesserit pactioni nudae, quandoquidem nihil tam fidei & rationi humanae congruit, quam eam seruare, vnde renuentes & perfidos ad eius obseruationem debuisset compellere. Dic ergo nouissime tria [sect. 22] fuisse tempora, Primum a primordio mundi, quando nec erant principes nec iudices aut magistratus, nec leges scriptae, Alterum quo esse coeperunt principes, nondum tamen erant leges scriptae, Vltimum quo & leges scriptae vel etiam mores & consuetudines regionum particulares esse coeperunt. Primo tempore vigebat solum ius naturae, quod gentium primaeuum appellamus, quodque omni compulsione (vt iam attigimus) carebat, sicque eo tempore pacta nuda non exequebantur vllo iure in inuitum: quia non erat vllus cuius imperio id fieret, parum enim profuerat esse ius, cum deessent magistratus, qui illud ad effectum perducerent. l. 2. ff. de ori. iu. Secundo tempore quo vigebat ius gentium, erantque principes qui illud ad effectum perducerent. d. l. 2. ea pacta regis imperio ad effectum perducebantur. cum quod id semper fuit eratque aequum, tum etiam quod eo tempore aequius erat, quam a primordio mundi: quia, vt patet ad sensum humanum, commercium esse non potest, vbi fides conuentionum non seruatur. Vnde eam iuratam violare, capitale crimen erat apud Aegyptios, teste Ioan. Boemo lib. 1. c. 5. de moribus var. gen. eo, quod ea fidei violatio humanum commercium dissiparet, sicque cum quo tempore ius gentium vigere coepit, populi & principes esse coepissent, & frequentissima commercia eorum (quae antea non ita frequentata erant, cum homines dispersi & fere more ferarum vitam agerent) par erat, vt tunc ea fidei obseruatio arctius commendaretur, ad effectumque perduceretur, sicque manu regia id fieret. Verum quia saepe iactionis causa, vel loquendi libidine, aut leuitatis locíve causa, promissiones & verba iactantur, vt iam ostendimus, & praeterea probatur in l. non solum. ff. de act. & oblig. iuncta lege an inutilis. ff. de accepti. ideo ius ciuile, quod tertio tempore esse coepit, illum rigorem temperauit, mediamque viam elegit, hominum conuentiones interdum exequendo, interdum executionem praetermittendo. Perducit enim ad effectum eas conuentiones, quae & frequentiores sunt, & sic ad vitam socialem & politicam magis necessariae, quales sunt emptionum, venditionum, locationum, conductionum, societatum, mandati, commodati, depositi, pignoris, & similia, quae enumerantur in l. iuris gentium, in prin. ff. de pact. in prin. Instit. de oblig. ex cons. reliquas vero conuentiones non ita frequentes & necessarias ad effectum contra inuitos non exequitur iure actionis, quamuis etiam eas ex toto inermes non reliquerit, quandoquidem eis concessit ius excipiendi. §. praeterea. Instit. de except. d. l. iuris gentium. §. igitur nuda. Iussitque vt naturalis obligatio, quae ex illis nascitur, prodesset ad nouationem. l. 1. ff. de nouat. & ad delegationem. §. praeterea. Instit. quib. mod. toll. ob. & ad fideiussionem. §. 1. Inst. de fidei. cum simil. haberetque alios effectus a iure ciuili sibi accommodatos, de quibus per Gloss. & Doct. in d. §. praeterea. Inst. de excep. Sed generales etiam conuentiones tam legitimas (quas nominatas appellamus) quam reliquas quibusdam in in casibus voluit effectu actionis carere, veluti si promitterent minores aetate, aut prodigi post bonorum interdictionem, aut mulieres ex causa fideiussionis, aut filijfamilias ex causa mutui, aut furiosi, aut serui, vt per totum ff. & C. ad Velleia. per totum titulum ff. & C. ad Maced. per omnes titulos ff. & C. de minori. per totum titulum ff. & C. de cura. furi. l. is cui bonis. ff. de verb. oblig. d. l. quod attinet. d. l. in personam, cum simi. Cum ergo interdum conuentionem seruare aequum sit, interdum etiam non sit, consultissime ius ciuile neque semper conuentionibus actionem denegauit, vt erat primaeuo tempore, neque semper ad effectum eas perduxit, vt erat sequenti tempore, quo viguit ius gentium secundarium, sed distinxit inter personas & causas, inter personas, vt soli prudentiores & grauiores arctarentur, in causas, vt nec illi arctarentur, nisi promitterent ex causis frequentioribus, & sic magis necessarijs ad socialem & politicam hominum vitam, quo casu quia res non tam ad manus in promptuque sunt paratae quam verba, consultissimum fuit ex sola verbali conuentione quem obligari, quo facilius expeditiusque negotia fierent, in reliquis vero conuentionibus non ita frequentibus, & necessarijs sola conuentione non obligari, quandiu res integra esset, vt in omnibus contractibus innominatis, sed tunc demum cum res integra esse desijsset, ne variatione permissa alter ex contrahentibus laederetur. l. naturalis. ff. de praes. verb. l. 3. l. qui pecuniam. ff. de cond. ca. da. per totum C. eod. tit. Ergo si promisi tibi centum, vtcunque solenniter etiam per stipulationem, si non expressi qua ex causa promittebam, liberabor. l. 2. §. circa. ff. de doli except. quia promittendi causa esse potuit ex ijs, quas lex legitimas & nominatas esse voluit, quibusque effectum & actionem accommodauit, potuitque ex diuerso esse ex ijs, quas vt sic legitimas non adoptauit, sicq in hac re dubia succumbit actor. c. cum partium iura, de reg. iur. lib. 6. l. 1. l. actor. C. de prob. l. qui accusare. C. de edendo. §. commodum. Instit. de interdi. Sicque interim qui verba tantum accepit verbis, vt contentus sit, par est. Ergo (vt tandem e diuerticulo ad viam redeamus) cum seruus promittit ciuiliter, non obligatur: quia eo iure ciuili est eius status annichilatus, d. l. quod attinet, comparaturque iumentis. l. 2. ff. de noxali. act. l. 2. ff. ad legem Aquil. Sed obligatur naturaliter. l. naturaliter. l. si id quod. l. interdum. ff. de cond. indeb. cum alijs supra all. quia quo ad ius naturale reliquis hominibus par est, d. l. quod attinet. sed talis obligatio naturalis passiua caret effectibus, quos legem ciuilem naturalibus obligationibus condonasse supra diximus, ita procedit l. sed si serui. ff. de fidei ratio, quia eo iure seruus nihil est, non magis quam iumentum. Sed quo ad reliquas regiones, in quibus ius ciuile nostrum non seruaretur, quaestio facti erit. Adde superioribus (vt clariora reddantur) quod lex ciuilis non est, neque esse potest certa, vtrum promissor deliberato sese obligandi animo promiserit, an forte ioci, ludibrij, iactationis, ostentationísve, aut nugandi causa? priore enim casu iustum esset actionem polliceri, posteriore autem non vtique, in re dubia tutius & humanius est promissorem absoluere quam condemnare. l. absentem. in princ. ff. de poenis. c cum partium, de regu. iur. lib. 6. l. fauorabiliores. ff. eod. tit. l. Arrianus. ff. de act. & obli. ideo hominum promissiones regulariter non exequitur. Fallit in conuentionibus frequentioribus, & sic ad commercium & hominum vitam socialem & popularem magis necessarijs, quales sunt eae conuentiones, quas nominatas appellamus, (vt dixi) Ratio est, quia si non exequerentur, humana vita & popularis societas non posset commode agi aut subsistere. Sicque reliquae conuentiones innominatae vtpote minus frequentes, sicque minus necessariae remanent sub regula, quia per hoc humana societas & commercia non tam impediuntur. Ergo lex ciuilis omnem obligationem naturalem, quae ex consensu cuiuslibet conuentionis siue nominatae, siue innominatae oriretur, libentissime exequeretur, si certo sciret deliberate promissum fuisse, sicque obligationem naturalem ortam fuisse. verum quia vtrunque incertum est. ideo actionem in re dubia non pollicetur regulariter. Ergo non commode dicitur obligationem naturalem a lege ciuili non exequi, sed obligationem naturalem a l. ciuili non praesumi per interuentum conuentionibus, nisi ea conuentio sit nominata, intellige non praesumi quo ad dandam actionem, praesumi tamen quo ad dandam exceptionem, & quo ad alios effectus supra relatos, qui leuioris damni & momenti legi visi fuerunt, & est reliquis longe elegantior & planior expositio. # 11 Capvt xi. Svmmarivm. -  1 Homicidium sui facere quare homini non licet, ratio improbata nouiss. -  2 Deus dedit omne quod habemus. -  3 Prodigere nostra fas est. -  4 Seruus domini salutem suae praeponere debet. -  5 Vasallus domini salutem suae praeponere non tenetur. -  6 Vita aut bona non eadem ratione nobis a Deo data. -  7 Honoris sui homo an sit dominus. -  8 Honor vitae aequatur. -  9 Honor reliquis rebus preciosior. -  10 Honoris defendendi causa licet alterum occidere. -  11 Honor amissus an reparari possit. -  12 Historia Coriolani. -  13 Historia Labieni. -  14 Nobilis aggressus non tenetur fugere. -  15 Honoris causa licet inire duellum. -  16 Historia Ambrosij. -  17 Honores separari possunt per actum meritorium vel demeritorium. -  18 Honor virtute paratus laedi potest per actum demeritorium, non per meritorium, vel medium. -  19 Historia Lucretiae Romanae. -  20 Historia Caroli Quinti Imperatoris. -  21 Historiae variae. -  22 Historia Marij. -  23 Historia Caesaris. -  24 Nobilitatis priuilegia a nobis possunt separari. -  25 Hidalguia priuilegia a nobis possunt separari. -  26 Vitam pro amico periculo exponere licet, iure fo. & po. -  27 Virtutis opus non iactantiae fuit facinus Mutij Scaeuolae brachium concremantis, quicquid diuus Aug. & Sotus interpretentur. -  28 Historia Scaeuolae. -  29 Historia Piladis, & Orestis. -  30 Historia vxorum Indarum. -  31 Vitam pro patria periculo exponere licet & decet. -  32 Historiae Pompeij. -  33 Vitam pro parentibus exponere licet & decet. -  34 Vox populi vox Dei aut naturae est. -  35 Duelli definitio improbata. -  36 Duelli vera definitio. -  37 Historia Regis Sanctij & ciuium Zamorensium. -  38 Fabula Amadigij. -  39 Historia trium Romanorum & totidem Albanorum. QVadragesimo qvinto colligitur iura disponere non potuisse, vt homo possit honorem suum, aut vitam prodigere. Nam vt principum ita & legum imperium ad nostram vtilitatem est, nobis autem nihil perniciosius quam honorem aut vitam prodigere, ergo id non licere ex nostra opinione princ. fit consequens. Ergo [sect. 1] homo an vitae suae dominus sit dubium est, & quid quo ad famam & honorem? & quod vitae dominus non sit, tenet doctissimus Dominicus de Soto lib. 4. quaest. 2. artic. 3. de iust. & iure: quia vita (inquit) a summo Deo nobis data est, iuxta illud: Ipse enim fecit nos, non ipsi nos, vnde eius iniussu eam abijcere non licet, quae ratio nulla est, tum quod res alienas, quas attingere nefas est, per totum C. de reb. ali. & in praecepto Decalogi, possumus tamen eas nobis datas a domino suo abijcere & prodigere. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haered. ibi, dum re sua se abuti putant, cum simi. infra allegandis. tum etiam [sect. 2] quod reliquas etiam res, quas habemus, a summo Deo accepisse videamur, iuxta illud: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues & boues, insuper & pecora campi, vnde Poeta ait: Omnia cum dono tibi sint concessa Deorum, Si quod habes non vis dic mihi quid capies. Et [sect. 3] tamen constat isthaec omnia bona terrena nos posse abijcere. d. §. consuluit. l. 1. & magis verbo, prodegit. ff. si quid in fraudem patroni. l. non vsque. ff. si quis a paren. fuer. manu. l. qui autem. in prin. & §. 1. ff. quae in fraudem creditorum. Adhuc tamen ipsius conclusio vera est, iuxta illud Sapien. 16. Tues Domine, qui vitae & mortis habes potestatem, ergo non alius. Ad idem Deuteronom. 22. Ego occidam, & viuere faciam, ergo non alius. Et Cicero lib. primo Tuscul. Vetat dominans ille in nobis Deus, iniussu hinc nos suos demigrare, quum vero causam iustam Deus ipse dederit, ne illa medius fidius vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen illa vincula carceris ruperit. leges enim vetant, sed tanquam a magistratu, aut ab aliqua potestate legitima, sic a Deo euocatus, atque emissus exierit. Idem Cicero in somnio Scipionis: Tibi & pijs omnibus est animus custodia corporis retinendus, nec iniussu eius aequo ille est nobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus assignatum a Deo defugisse videamur. Idem Cicero in Cato. mai. Non est iniussu Imperatoris, id est, Dei de praesidio & statione vitae decedendum. & rursus in somnio Scipionis: Nisi Deus istis te corporis custodijs liberauerit, ad Coelum aditus patere non potest. Et Silius Italicus lib. 4. sic cecinit: Caedumque feros auertite ritus. Et Ouidius lib. 3. Artis: Vacuas caedis habete manus. Nec dubium est, quin ob charitatem & iustitiam homicidium prohibeatur, & contra eam charitatem immanius peccasse videatur, qui seipsum quam qui alium interficeret, cum charitas bene ordinata a seipso incipere debeat. l. praeses. C. de seruit. & aqua. vnde Terentius ait: Natura hominum ita comparatum est, vt omnes sibi melius esse malint quam alteri. vnde Cicero in Orat. in Vat. ait: Nemo est tam demens tamque parum de se cogitans, qui alienam vitam magis quam suam diligat. Et rursus 3. Offic. Sibi vt quisque malit, quod ad vitae vsum pertinet, quam alteri concessum est non repugnante natura. Quinimo vt ipse in Philip. 2. ait: Qui multorum se custodem profitentur, eum sapientes sui primum capitis aiunt, custodem esse oportere. [sect. 4] Vnde & si saeuerior lex iusserit seruum vitam pro domino ita exponere, vt domino pereunte nolit vitam sibi adseruari. l. 1. §. hoc autem. §. ad Syllani. per rationem peculiarem, de qua ibi, & quia serui tam parui fiunt, vt iumentis aequentur. l. 2. ff. de noxal. act. l. 2. ff. ad legem Aquiliam. tamen nullus alius ad id tenetur, [sect. 5] etiam si sit Vasallus, qui a domino feudum acceperit, vt tradit Fernand. Loazes consi. pro March. de Velez, dubitatione 1. pag. 174. subijciens quod is in ipso praelio, si sibi mortem imminere viderit, debet suam salutem domini sui saluti anteponere, id quod etiam notat Gloss. communiter ibi approbata in cap. 1. in princ. quibus modis feudum amittatur. Glo. in c. si a morte, de alie. feu. paterni. Bal. & Aluaro. in d. c. 1. versi. 5. quaeritur quib. mo. feu. ami. Paris de Puteo, qui hanc affirmat esse communem sententiam in tractat. de re mili. lib. 5. vers. an vasallus. Afflict. in c. 1. §. fin. hic finitur lex. Zasius de feud. par. 7. colum. 4. Ioan. Iacob. de Leonardis inter consilia feudalia Albert. Bruni, consi. 117. in hac causa. colum. 11. Marti. Silimanus de feudis in rub. quib. mod. feud. amit. colu. 3. vt ita refert Loazes, vbi supra, id quod vt nobis videtur, parce admittendum est, sicque non aliter, quam si vasalli aut ciuis certum & indubitatum mortis periculum immineret, & faciunt quae plene in simili traduntur per Hieronym. Cagnol. in l. semper, qui non prohibet. ff. de reg. iuris. Redeundo ad principalem conclusionem, quae habet, neminem esse vitae suae dominum ea ex ratione iustificatur, quod etiam membrorum suorum nullus dominus esse intelligitur, vt in l. liber homo. ff. ad leg. Aqui. & faciunt omnes leges, quae sunt sub titu. ff. de ijs, qui mortem sibi consciuer. Facit etiam, quia licet [sect. 6] tam vita quam res omnes in origine exequentur, quia vtrunque a Deo processisse videatur, tamen bona (vt ostendimus) concessa a Deo fuerunt ad meram nostram vtilitatem & vsum, vita vero non solum ad nostram vtilitatem & vsum, sed etiam ad Dei gloriam & honorem, idque forte principaliter, teste Cicerone, qui ita ait lib. 1. de nat. Deorum: Omnia aliorum causa sunt generata, vt fruges, atque fructus, quos terra gignit animantium causa: animantes autem hominum, vt equum, vehendi causa, arandi bouem, venandi & custodiendi canem, ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandum & imitandum. 2. de Nat. Deo. & 3. de natura Deorum. Sunt ex terra homines, non vt incolae atque habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque coelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Itaque cum Deus Opt. Max. qui omnia hominibus concessit, non tamen ad eundem vsum omnia concesserit: sed mentem & vitam ad ipsius Dei gloriam, honorem, & cultum, & ad contemplanda eius opera mirabilia, reliquas res, ad meram ipsorum mortalium vtilitatem & vsum. Cumque ad cuiusque vtilitatem concessa ipse possit abijcere, reliqua vero non vtique. l. penul. C. de pact. l. si quis in conscribendo. C. de Episc. & Cle. cum alijs supra alleg. par est, vt reliquorum bonorum homo dominus esse videatur, vtpote ad sui merum vsum concessorum, vitae vero suae non ita vtpote ad Dei cultum potissimum concessae. Vt sic non tam inspiciendum sit, a quonam isthaec omnia concessa fuerint (id quod parum apte doctissimus Dominicus de Soto, vbi supr. huius rei fundamentum esse putabat) quam ad quem vsum concessa fuissent. Quo [sect. 7] ad alterum articulum, an homo sit dominus famae & honoris sui? pro parte negatiua facit, quod honor vitae aequatur. l. iusta causa. ff. de manumissis vind. tenet Gerar. de Petra sancta sing. 1. num. 10. [sect. 8] Vnde vt Iureconsultus refert in l. 2. §. penultim. ff. de origi. iur. Virginius filiae suae honorem ipsiusmet filiae anteponendum esse existimauit. [sect. 9] sicque honorem reliquis omnibus rebus preciosior est. l. Iulianus. ff. si quis omni. cau. text. facit l. 3. §. si coniunctim. ff. de leg. praest. Vnde [sect. 10] vt pro vitae corporisque tutela impune aggressorem occidere fas est. l. vt vim, vbi per omnes. ff. de iust. & iure. ita & pro honoris defensione, vt Gerar. de Petra sancta sing. 82. quae sunt contra honestatem, num. 7. sicque causa honoris dicitur esse ardua. Bald. in l. ex ratione, colum. 2. C. de appell. facit Gloss. sing. in §. suspectus autem. Instit. de susp. tut. in verbo, ob culpam, per l. inimicitiae. ff. de his quib. vt indig. Vnde Ouid. sic scripsit: Nulla reparabilis arte laesa pudicitia est Deperit illa semel. Et [sect. 11] diuus Hierony. in c. si Paulus. 32. q. 5. audacter (inquit) dicam, Deus cum omnia possit, suscitare virginem post ruinam non potest, & infamiam facti tollere etiam summus Pontifex non potest. Andr. Tiraquell. de iure const. part. 3. limit. 7. dixi in §. 15. de succ. prog. lib. 2. num. 17. & ita in specie, vt honoris sui ac famae homo dominus non sit, tenuit Cayetanus in 2. 2. quaest. 73. & idem Cayetanus in sua summa. Facit, [sect. 12] nam Martius Coriolanus ob operam bene nauatam, ante praedae diuisionem e singulis rebus, equis & captiuis denos sibi eligere & optare a consule iussus, insuper & equo pulcherrimo donatus, equo quidem quasi in signum fortitudinis & honoris accepto, reliqua quasi mercedem superent, respuit, teste Plutar. lib. 6. Apoph. Idem [sect. 13] Plutarchus eod. lib. ita refert, Titus Labienus equiti strenuo de praeda Gallica aurum donauit, id videns Scipio, dixit equiti, habebis donum viri diuitis, hac audita voce eques aurum ad pedes Labieni abiecit, idem quum audiret Scipionem dicentem, Imperator te donat armillis argenteis, alacer gaudio abijt, sicque aurum contempsit, honorem amplexus est. Vnde Ouidius ad finem operis sui Metamor. sic quasi exultans cecinit: Iam opus peregi dura quod non poterit abolere vetustas. Et Virg. Eclog. 5. Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. Et Ausonius in Solonis sent. Non erunt honores vnquam fortuiti muneris. Et Virg. 1. Aeneid. repetijt eundem versiculum sic canens: Semper honos, &c. Atsi honor & fama, tam in aeternum postque vitam viuat, in reliquis rebus non ita est. Vnde Ouid. de tristib. lib. 5. Diuitis ad manes nil feret vmbra suos. Et Propert. lib. 3. Eleg. ad amicam: Haud vllas portabis opes Acherontis ad vndas. Vnde Cicero pro Caio Rab. Exiguum (inquit) vitae curriculum natura nobis circumscripsit immensum gloriae. Idem Cicero pro Sest. Vita breuis, inquit, est, gloriae cursus sempiternus. Idem Philip. 14. Breuis vitae data est, at memoria (inquit) bene redditae vitae sempiterna, quae si non esset longior quam vita, quis esset tam amens, qui maximis laboribus & periculis ad summam laudem & gloriam contenderet. Idem ad Plan. Fami. lib. 10. Is honos (inquit) videri solet, qui non propter spem futuri beneficij, sed propter magna merita claris viris defertur, & datur, estque non inuitamentum ad tempus, sed perpetuae virtutis praemium. His tamen praetermissis contrarium, vt honoris sui dominus quisque sit, contendit doctissimus Dominicus de Soto, vbi supra, aitque idem voluisse diuum Thomam 2. 2. q. 37. art. 4. dum ait, quod in cuiusque arbitrio est pati famae suae detrimentum, nisi id vergat in periculum aliorum, quod exemplificat ipse Dominicus [sect. 14] fugiendo (inquit) praesensit tacitus turpe esse homini nobili fugere, si a rustico forte aggressus esset: ad fugiendum enim non teneretur, nec si talem rusticum occideret, teneretur de occiso. ita Gerardus de Petra sancta singulari 82. quae sunt contra honestatem. num. 5. Bald. in l. si filius. ff. de cond. instit. Idem Bald. in c. 1. col. 5. de pace tenenda. qui etiam ibi & Gerardus, vbi supra ait, [sect. 15] pro defensione honoris licere inire duellum: quia crudelis est, qui negligit famam suam. c. nolo. 12. quaest. 1. & 31. distin. Nicena. id quod hodie vt fiat duellum vetitum forte fiet, quia in hoc Concil. Tridentino, vbi hoc anno m. d. lxiii. mense Augusti iussu Hispaniarum Regis potentissimi domini mei, propositum est duella vetari, quamuis nondum definitum stat. Adducit [sect. 16] etiam idem Dominicus, quod beatus Ambrosius, vt legitur in eius historia, puellam in cubiculum suum immisit ac recepit, vt haec infamia impedimento esset, quo minus in Antistitem eligeretur. adducit Augustinum & Anselmum multa detegisse eorum honoribus noxia. Quid dicendum? in hoc articulo difficili & a nemine vnquam, in cuius scripta inciderim, bene digesto, praefari oportet honorum alium esse datiuum, alium natiuum, quo ad datiuum, qualis est qui ex magistratibus, principatibus aut similibus contingit. Videndum est an perdi possit per actum meritorium, vel per actum demeritorium, vel per actum medium, qui nec meritorius sit, nec demeritorius. [sect. 17] & potest per actum meritorium, puta: quia is magistratus morbo, vel senio cum sese impeditum videret, voluit a se magistratum, munus, honorem abdicare, vel in alium transferre. l. 1. ff. de const. prin. l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de origine iuris. vel monachus factus fuit, vt in auth. ingressi. C. de sacrosanct. Eccles. Per actum demeritorium similiter amittitur. c. infamibus. de reg. iur. lib. sexto. Idem fieri & contingere potest per actum medium, puta per dementiam inculpabilem huic superuenientem, vel quia iste voluit in alium transferre aeque idoneum, vt dd. iuribus. & is honor non est proprie, de quo loquimur. [sect. 18] Sed honor natiuus, quem quis consequitur per virtutem suam, egregiaque facinora (quem natiuum libuit appellare, eo quod ex ipsomet facto citra vllius hominis ministerium honor & egregia fama talibus egregijs facinoribus accedit & comes est) non est migrabilis de subiecto in subiectum, aut cessibilis, non magis quam morte extinguibilis, quem morte non extingui supra ostendimus: ergo si talem honorem virtute partum velles in amicum tibi gratum cedere, nihil ageres, nisi ineptiri. Sed an possit extingui, vel minui per actum meritorium, vel demeritorium, vel medium? & per meritorium non posse constat, sed potius augeri, per demeritorium vero potest sine dubio, velminui, vel extingui, d. c. si Paulus. 32. q 5. [sect. 19] Quem quidem honorem & famam egregiam, qua pollebat Lucretia Romana, ne per vim sibi a Tarquinio Superbo allatam periclitari videretur, mortem sibi consciuit illa verborum memorabili testatione, quam his verbis eleganter modulatus fuit Ouidius: Cum foderet ferro castum Lucretia pectus, Sanguinis & torrens egrederetur, ait: Testetur cunctis me non violasse pudorem, Ante virum sanguis, spiritus ante Deos. Et hoc modo accipi possunt & debent exempla beati Thomae, & Augustini, & Ambrosij, & aliorum supra per Dominicum relata, & per talem actum demeritorium nihil mirum si fama laedi possit & honor, sitque homo dominus famae ad eam prodigendam, nam & vitae similiter esset ad eam amittendam, vt si capitaliter delinqueret, vt per omnes leges ff. C. & Instit. quae sunt sub titulis de publicis iudicijs. Per [sect. 20] actum vero meritorium extingui, aut minui non posse constat, sed potius augeri, vt proxime diximus, dum de translatione huius honoris agebamus, exemplum in Carolo Quinto Romanorum Imperatore inuictissimo Hispaniarum Rege ac domino meo, qui dum sanctorum more solitariam vitam monasterio inclusus agere vellet, habenas totius orbis regendi Philippo eius filio (similiter domino meo, qui imagine patris quasi humani generis delicium, & bonorum virorum refugium ac vnica spes est) commisit, quo non minus egregio quam raro facinore honores antea actos foelicissime ac mire ornauit. Per actum vero medium, nec augebitur, nec minuetur, sed conseruabitur, vt patet ad sensum, huiusmodi autem honores & fama minui solent saepissime ex accidentibus & infortunijs. Sic & Manilius lib. 4. Astro. cecinit: Quid reseram Cannas, admotaque moenibus arma, Varronemque pigrum magnum quod viuere posset, [sect. 21] Postque tuos Trasimene lacus Fabiumque morantem Accepisse iugum victas Carthaginis arces. Spectatum Annibalem nostris cecidisse cathenis, Exiliumque rogi furtiua morte luisse. De Marij fine, qui septies Consul fuit, sic Ouid. lib. 4. de Ponto: Ille Iugurthino clarus Cymbroque triumpho, [sect. 22] Quo victrix toties consule Roma fuit. In coeno Marius iacuit, cannaque palustri, Pertulit, & tanto multa pudenda viro. De Caesaris miserabili fine haec Manilius lib. 4. Astro. Ille etiam coelo genitus, coeloque receptus, [sect. 23] Cum bene compositis victor ciuilibus armis Iura togae regeret, toties praedicta cauere Vulnera non potuit, toto spectante senatu Iudicium dextra retinens, nomenque cruore Deleuit proprio, possent vt vincere facta. Est alius honor natiuus, puta nobilitas, non propria virtute parta, sed a maioribus haereditario, aut paterno iure habita, quae similiter a nobis, nisi per actus demeritorios separari nequit, quamque non possumus renunciare, aut alienare gratis, vel precio, sicque merito eius dominium nos habere liberum, quale in reliquis rebus habemus, negandum est, vt nos contra nouissimos contendimus de succ. crea. lib. 3. §. 3. num. 295. & §. 22. num. 78. & ista ex virtute similiter originem habuit maiorum nostrorum, quae iure sanguinis ad nos delata fuit, sicque is honor & superior similimi sunt & pari fere iure moderandi. [sect. 24] Quando vero huiusmodi honoribus natiuis datiuus honor accedit, tunc datiuus ille honor migrare & abscedere potest immoto manente honore natiuo, quid enim si mos, aut scriptum est in regione quadam, vt post quaesitam per egregia facinora nobilitatem sequantur, & accedant quidam honores, priuilegia, praerogatiuae, immunitates, quale est, [sect. 25] vt talis pro debito ciuili carceribus detineri non posset, aut vt non possit contra eum fieri executio in lectulo suo, nec in vestibus quotidianis, nec in equo, armis & supellectilibus, vt est apud nos Hispanos (in nobili, qui vulgo hidalgus vocatur) & propterea in quibusdam oppidis sunt statuta, vt reditus & bona communitatis per talem nobilem nequeant conduci. Alibi etiam sunt statuta, ne tales nobiles possint habitare, quale apud nos Hispanos est, in oppido, quod Espinar vocatur, & in altero, quod dicitur Villacastin. Quid, inquam, si talis nobilis mauult illis in oppidis habitare, quam splendore & praerogatiuis nobilitatis gaudere id, quod saepe accidit, vel mauult conducere bona communitatis, quam talibus potiri priuilegijs, an poterit repudiare & renunciare, a seque separare talia priuilegia, talesque honores? & magis est vt possit id, quod probat, si recte inspiciatur, d. l. pen. C. de pact. l. si quis in conscribendo. C. de Epis. & Cler. manebit tamen saluus & immotus honor ille natiuus & splendor, siue partus sit propria istius renunciantis virtute, siue a maioribus suis etiam tractus fuerit, & ita vsibus saepe admissum fuit in oppidis duobus supra commemoratis, quod tenendum est, quamuis aliquantulum haec aduersentur his, quae disseruimus d. lib. 3. de succe. crea. in duobus locis, ad quae me supra retuli, quae hic iungenda sunt. Superioribus proxima est quaestio illa, [sect. 26] an vt quis seipsum necare temere non potest, vt iam fuse edocti sumus, ita quoque pro amico vitam exponere non liceat? id quod aliquantulum significare visus fuit diuus Augustinus lib. de mend. c. 6. sed ipsemet c. 10. lib. de amici. contrarium dilucide tenuit, quem sequitur Dominicus de Soto lib. 5. quaest. 1. arti. 6. de iusti. & iur. affirmans hanc esse communem opinionem Philosophorum, allegat verbum Christi Ioan. 15. dum ait: Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam vt animam suam quis ponat pro amicis suis, quae verba non videntur ei fecisse satis, eo quod ibi intelligitur pro salute spirituali amici, non pro corporali, sed certe verus sensus est, vt Redemptor noster senserit, etiam pro vita corporali amici licere vitam corporalem exponere. Nam quamuis ipse vitam suam pro vita nostra spirituali, non pro corporali exposuerit, & exponere proposuerit, tamen eam similitudinem, qua vsus fuit, tacitus imo palam approbauit, significans quod vt amicus non solum licite & legitime, sed etiam laudabiliter & egregie ponit vitam corporalem suam pro vita corporali amici, ita ipse Dominus noster vitam suam corporalem pro vita & salute nostra spirituali exponebat, & vtroque casu facinus egregium esse significauit, & laudis, virtutis, charitatis, trophaeique plenum. corporea denique vita est temporale bonum, nec enim est vltimus finis nostrae foelicitatis, sed tantum id est vita spiritualis, ergo pro alijs bonis temporalibus tuendis periculo exponi potest. licet sint minoris precij, vt patet ad sensum. & tenent Gloss. & communiter Doct. in l. vt vim. ff. de iusti. & iur. estque opinio communis, quod in tali certamine impune occidere potero inimicum, hoc est, eum, qui bona mea mihi rapere volebat, id quod plerunque fieri non posset sine periculo vitae defendentis, vt diximus de suc. prog. lib. 1. in praefa. ergo vt vitam corpoream periculo exponere possum pro rerum mearum defensione, ita & longe honestius pro vita amici defendenda, quae etiam quo ad me charior videri debet, quam bona mea. Quae omnia procedunt dummodo spes aliqua esset vitae amici saluandae, nam si omnino desperatum fuisset, tunc non liceret, nec videretur virtutis opus, sed temeritas, aut dementia, aut inanis gloriae & iactantiae vitium, quia charitas bene ordinata debet incipere a seipso. l. praeses. C. de serui. & aqua. Vnde Terentius ait: Proximus sum egomet mihi, adeo, vt etiam vasallus feudatarius ad id non teneatur, vt supra num. 5. scripsimus. [sect. 27] Vnde facinus Mutij Scaeuolae, qui pro patria saluanda vitam periculo ingenti exposuit, summae virtutis opus fuit, sed postquam id ausum male cesserat, brachium flammis admouere gloriae & iactantiae opus fuit, secundum diuum August. & Dominicum de Soto, qui eum refert de iusti. & iur. lib. 5. q. 1. arti. 3. quod non abnegauerim. Sed quin similiter fuerit egregiae fortitudinis opus & tollerantiae negari non potest. Quinimo si verum amans (cum Scaeuolae animum non diuus Augustinus, nec Sotus, sed solus Deus tunc vere posset) non ineleganter defendi posset egregiae quoque virtutis & consilij prudentissimi opus fuisse, vt rex Porsena cum tam inuictum & fortem animum in eo conspexisset, similem forte virtutem & fortitudinem in reliquis quoque Romanis ciuibus suspicatus incoepto desisteret, qui quidem Scaeuola huius animi & consilij vt fuisset, & possibile fuit, & successus mox comprobauit, quandoquidem Porsena, qui vrbem exercitu cingebat, eo facinore admiratus incoepto destitit, ne ergo videamur egregijs facinoribus inuidere, debitaque laude ea & trophaeo fraudare, hanc animi & consilij illius interpretationem vt admittamus humanius & honestius est. [sect. 28] Et de Mutio Scaeuola Claudianus de 4. Honorij Aug. Cons. sic cecinit: Vel solus quid fortis agat, te ponte soluto Oppositus Cocles, Mutij te flamma docebit. Et Manilius lib. 4. Astro. Vulneribus victor repetijsset Mutius vrbem. Stat ergo amicum pro amico vitam exponere, non solum in vtroque foro tam poli quam seculi fas esse, sed etiam opus egregium & trophaeo laudeque dignum intelligi, & tale iudicatur in Pylade & Oreste, secundum ipsum Dominicum, de quibus Ouid. lib. 3. de Pont. sic ait: [sect. 29] Ire iubet Pylades charum periturus Oresten, Hic negat, inque vicem pugnat vterque mori. Extitit hoc vnum, quod non conuenerit illis, Caetera pars concors, & sine lite fuit. Et Ioannes Boemus lib. 2. c. 8. de varijs hominum moribus sic refert de pene incredibili ac ardentissimo amore vxorum erga maritos apud Indos Catheos. [sect. 30] In Catheis Indis, ait, multae vxores in vnius viri coeunt matrimonium, & is vbi vita discesserit, apud grauissimos iudices suam quaeque de meritis agunt causam, & quae officiosior prae caeteris viro chariorque fuisse iudicantium sententia comprobatur, illa in habitu ornatuque quo cultius se exornare potest, victrix & laetabunda rogum ascendit, ac iuxta mariti cadauer accubat, amplexans illud & deosculans suppositis ignibus pudicitiae laude contemptis cum coniuge defuncto concrematur, caeterae cum nota & dedecore viuunt. Pro [sect. 31] patria autem velle vitam exponere ipse Dominicus & diuus Augustinus in locis supra citatis exclamant, vnde Cicero inquit: Respublica nomen vniuersae ciuitatis est, pro qua mori, & cui nos totos dare, & in qua omnia nostra ponere, & quasi consecrare debemus. 2. de leg. Cic. author est. Et rursus: Laudandus est is, qui mortem oppetit pro Republica, qui doceat chariorem esse patriam nobis, quam nosmetipsos. estque illa vox inhumana & scelerata eorum, qui negant se recusare, quo minus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur. 3. de finibus. Idem Cicero scriptum reliquit: Et qui pro Republica vitam reddiderunt, nusquam me hercule eos mortem potius, quam immortalitatem assecutos putaui. pro Plancio idem Cicero testatur. Et Horatius Oda 2. lib. 2. ait: Dulce, & decorum est pro patria mori. Huius rei ratio est, quia amor & charitas omnia superat, teste Ouidio, sic canente: Rursus amor patriae ratione valentior omni. Huius rei stat egregium testimonium Pomp. Mag. teste Plutarch. & Erasmo libr. Apoph. [sect. 32] Quum ingens rei frumentariae Romae esset penuria, Pompeius titulo quidem annonae procurator, re autem vera maris terraeque dominus declaratus, in Africam, Sardiniam, ac Siciliam nauigauit, multaque frumenti vi collecta properabat ire Romam: verum cum ingente tempestate oborta naucleri detrectarent nauigationem, ipse primus nauim ingressus, iussit ancoras tolli, clamans vt nauigemus, vrget necessitas, vt viuamus non vrget, significans patriae periclitantis habendam rationem, potius quam priuatae incolumitatis, si quidem Reipublicae subleuandae curis immori pulchrum est, at patriam in extremo discrimine nostra cessatione deseri, turpissimum est. hic monemur non animalia bruta tantum omissa libertate venire in seruitutem, verum etiam homines indomitos fame domari docemur, item publicae saluti priuatam incolumitatem posthabendam esse. Denique idem Cicero Phil. 9. ait: His maiores nostri, qui ob Rempublicam mortem obierant, pro breui vita diuturnam memoriam reddiderunt. Patria enim (vt idem Cicero ad Quirites post reditum ait) nihil dulcius aut charius in vita esse debet, sic ergo, &c. Pro [sect. 33] parentibus autem idem beatus Augustinus & Dominicus Sotus, vbi supra, aiunt, idem esse debere, & merito, tum quia nullus amor est, qui vincat paternum. l. penult. C. de cur. fur. vnde quod licet pro amico, multo magis pro patre, tunc etiam quia parentes & patria hac in re exaequari videntur, vnde Cicero inuect. 1. in Catil. sic ait: Patria est communis omnium parens. Ad idem l. veluti. ff. de iust. & iure. Denique [sect. 34] vox populi vox Dei aut naturae est, vt Dominicus ait, vbi supra, articul. 6. nec dubium est, quin si verum amamus & agnoscere velimus, vitam exponere pro patria, pro parentibus, pro amicis, pro cognatis, & similibus secundum mores hominum, opus intelligatur esse laude & trophaeo dignum, sicque id de iure naturali esse intelligendum sit, ne dum de iure positiuo, quandoquidem id ius naturale nihil aliud esse supra ostendimus, quam naturalis quaedam ratio & natiua insita humano generi. Postremo vox populi vox naturae est, ita inquit Dominicus Sotus, vbi supra, quaestion. 1. articul. 6. nec dubium est superiora omnia a voce populi approbari, ergo, &c. Superioribus proxima est quaestio illa, [sect. 35] an exponere se quis periculo pugnans in duello, permissum & inculpatum iure tam poli quam fori esse videatur? Qua in re in primis videndum est, quid sit duellum? & sane nihil aliud est, generice sumptum, quam quaedam pugna & dimicatio. ita Hieronymus Cagnolus num. 16. vers. hanc igitur. in l. fauorabiliores. ff. de reg. iuris. nec tantum (inquit) duobus duntaxat (vt quidam perperam existimarunt) sed multorum imo exercituum, alioquin (inquit) non diceretur a Plauto duellum inter Thebanos & Theleboas, & ab Horatio: Graecia barbarie lento collisa duello. Sed certe secundum hoc idem esset duellum quod bellum, sicque de bello agendum nobis esset longe praeter propositum nostrum. Duellum [sect. 36] ergo stricte sumptum, de quo agere animus est, nihil aliud est quam singulare certamen aut pugna aequis legibus dimicantium. Singulare accipere debemus ad differentiam belli publice indicti, aequis legibus duximus: quia nulla alia tam discreta differentia inter bellum & duellum est, quam quod bellum non desiderat, vt aequis legibus dimicetur, possunt enim & solent plures contra pauciores, armati contra inermes, equites contra pedites, muris vallisque muniti & tecti contra huiusmodi tegminibus carentes pugnare, quinimo in bello pugna aut praelium nunquam fit aequis legibus vt consistat in duello autem fit aequis legibus regulariter, quamuis & aliter fieri possit ex lege conuentionis, nec propterea desineret esse duellum, quis enim vetat, quin vnus possit duos diffidare (vt ita loquar) seu ad pugnam prouocare, nec propterea illud desineret esse duellum. bellum. n. non tam proprie diceretur: & ita in Hispanorum regum Historijs legitur, postquam Rex Sanctius vel Sancho vrbem Zamoram obsidens a ciue[sect. 37] quodam (nomine Vellidodolphos) Zamorensi proditorie interfectus fuit, nobilem quendam equitem exercituum Regis proditores & perfidos omnes ciues Zamoranos publice proclamasse, eosque diffidasse seu ad duellum, singulareúe certamen prouocasse, definitumque fuisse, eum ex lege vel iure pugnaturum esse, non cum vno tantum ciue Zamorano, sed cum quinque, separatim tamen non coniunctim, id quod effectum fuit, nam separatim pugnauit cum tribus filijs illius viri illustris, qui Arias Goncalo appellabatur, eosque equestri certamine peremit. & cum quartum quoque interfecisset, hoc est, lethaliter vulnerasset, equus ipsius loris excisis fugam arripiens metam valli pugnae duelloque designati transgressus fuit vehens adhuc suum sessorem, qui cum se extra metam aduertisset equum gladio peremit ad metamque redijt, vt cum quinto pugnaret, id quod ciues Zamorani negarunt fieri posse, quasi nobilis ille prouocator fortissimus victus eo ipso videretur quod extra metas campi designatas ab equo vtcunque inuitus transuectus fuerat, & sub iudice ea lis hodie est. regulariter tamen (vt dixi) aequis legibus fieri solet duellum. Et singulare certamen intelligendum est non solum si fiat inter vnum & alterum, sed etiam si inter binos, ternos, quaternos, denos, vicenos, centenos, millenos, & bella non raro fiunt inter pauciores, vt sic bellum & duellum differant inter se, eo quod praelia quae in bello fiunt & committuntur, non solum legibus non aequis sed etiam non dictis aut definitis, reliqua vero duella plerunque fiunt legibus aequis, & nunquam desinunt fieri legibus definitis, aequis vel iniquis, paribus vel imparibus. [sect. 38] Ergo illud memorabile praelium, quod inter centenos, altera ex parte gigantes, ex altera vero equites lectissimos commissum fuisse libri Amadigij de Gaula fabulatur author, duellum proprie diceretur. Idemque [sect. 39] in eo quod inter tergeminos fratres Romanos & totidem viros Albanos fuisse Tit. Liu. refert, quod Manilius lib. 4. Astro. sic cecinit: Tresque sub vnius fratres virtute iacerent, Nulla acies tunc euicit, pendebat ab vno Roma viro. His iunge l. Caius. vbi etiam per Alci. ff. de verb. signi. vbi hostes, ait, perduelles veteres appellabant. ideo qui contra patriam vel principem aliquid molitur, perduellionis crimine tenetur, quasi hostili opera vsus. Inst. de haer. quae ab intestat. §. interdum. reliqua ex c. sequenti petenda sunt. # 12 Capvt xii. Svmmarivm. -  1 Duellum licitum est pro Republica, non pro iactantia. -  2 Duellum inire an liceat ad propriam iniuriam vindicandam, ardua quaestio. -  3 Poena peccato aequa. -  4 Monomachia vnde dicta. QVadragesimosexto colligitur ex op. princ. nostra definitio ad seq. q. Nam postquam intelleximus quid esset duellum, an iure fieri possit, & committi, videndum est [sect. 1] & siquidem fiat ob publicam causam, vt in exemplis iam relatis, non dubium est quin liceat omni iure, quinimo est opus meritorium ad euitanda grauiora mala, puta neces innumeras, agrorum vastationes, vrbium incendia, direptiones & similia, quod si fiat inanis gloriae vanitate ac leuitate iactantiaeque tumore, omnes conueniunt licitum non esse, ita in vtroque membro tenent Hieronymus Cagn. vbi supra, & Alphonsus Guerrerius in Speculo principum. c. 46. qua de re per Doct. in c. monomachiam. 2. q. 5. & in l. vnica. C. de gladiatoribus. lib. 11. & in l. in arenam, per tex. ibi. C. de inoffi. test. Sanctus Tho. 2. 2. q. 95. & Cayetanus in sua Summa, Philippus Decius consi. 487. Curtius iunior consi. 173. Parisius & alij quos refert Cagnolus vbi supra, quod si ad vindicandam priuatam iniuriam fiat, magis dubium. Iniuriam autem accipere debemus omne id, quod non iure fit, in prin. Inst. de iniuri. [sect. 2] & hac in re sunt qui velint duellum esse licitum: quia, inquiunt, crudelis est qui negligit honorem suum, ita Gerandus de Petra sancta singulari 82. quae sunt contra honestatem. num. 5. post Bal. in c. 1. col. 5. de pace tenen. in feu. per ca. nolo. 12. q. 1. & 31. distinctione. c. Nicena. c. si iusta. de offi. ordin. & quia honor commodo praeferendus est. l. Iulianus. ff. si quis om. cau. testa. honor enim & vita exaequantur. l. iusta causa. ff. de manu. vind. Glo. in §. suspectus. Inst. de suspe. tutoribus. Bald. in l. ex ratione. col. 2. C. de appell. l. inimicitiae. ff. de his, quib. vt indignis. Idem in specie tenet idem Gerardus sing. 33. nobiles. num. 5. Contrarium in specie tenet Alphonsus Guerrerius vbi supra, c. 46. & ait, ita communiter teneri, quod & tenet Hieronymus Cagnolus in l. fauorabiliores. num. 16. cum seq. ff. de reg. iur. affirmans hanc esse communem opinionem. Ioannes de Ligano in tract. de duello, col. 8. Ang. cons. 374. ex themate. Bar. consil. 62. lib. 1. Ias. cons. 144. lib. 2. Idem Ias. consi. 113. lib. 4. Decius consi. 487. & consi. 686. Curtius iunior consi. 173. Cayetanus in summa, in verbo, duello. Et haec posterior pars longe verior est iure tam fori quam poli. ideo enim latae sunt leges & creati magistratus, vt iustis & legitimis poenis perse quantur malefactores. l. 1. ff. de iust. & iure. vnde Cicero 3. de legibus ait, Magistratus non obedientem & noxium ciuem mulcta, verberibus, vinculisque coerceat. Idem Cicero in ora. pro Cecinna ait, Maior haereditas venit vnicuique nostrum a iure & a legibus, quam ab ijs a quibus illa relicta sunt. Nam vt perueniat ad nos fundus, testamento alicuius fieri potest vt retineamus, quod nostrum factum est, id sine iure ciuili fieri non potest, si quis ergo iniuriam ab aliquo accepit siue in rebus siue in persona, is ignorare non debet latas esse leges huic rei consulentes, quales sunt quae continentur sub titulis ff. C. & Inst. de iniuri. [sect. 3] Et cuicunque delicto ea poena imponenda est, quae legibus aequa visa est, & delicto commensurata & iusta, non autem quae patienti iniuriam & sic saeuienti & ardenti visa fuerit, is enim debitam metam longe transgredietur vt verosimilimum est, quod permittendum non est, vt in alio proposito aduertit Dominicus Sotus lib. 5. de iust. & iure. q. 5. art. 3. Aristot. lib. 5. Ethi. c. 6. ad hoc l. magistratib. ff. de iuris omn. iudi. l. 1. C. vt nemo in sua causa iudicet vel ius sibi dicat, eaque est regula iuris non solum ciuilis sed etiam naturalis, idque ius ciuile hac in re transgredi perniciosissimum esset, secundum Ciceronem, qui in oratione pro Cecin. sic ait, Ius ciuile huiusmodi esse debet, quod neque inflecti gratia, neque perfringi potentia, neque adulterari pecunia possit, quod si non modo oppressum, sed etiam deletum aut negligentius adseruatum erit, nihil esse quod quisquam se habere certum aut a patre accepturum, aut relicturum liberis arbitretur. Hinc apparet & deriuatur solutio ad argumenta in contrarium adducta, Nam qui iudicis authoritate suam suorumúe iniuriam persecutus fuerit, is non dicetur honoris sui negligens aut prodigus, nec ad rem pertinet quod interdum liceat alicui sine iudice se vindicare. l. vnica, quando liceat vnicuique, nam illud procedit in continenti quo tempore iure naturae data est cui que, & concessa corporis sui, rerumque suarum tutela. l. vt vim, cum ibi plene not. per glo. & Doctor. ff. de iusti. & iure, diximus lib. primo, de succ. progr. in praefa. Ex interuallo vero minime id licet, sed ad magistratus recurrendum est, vt ibi habetur. Ergo cum mihi violentus iniuriam facere properabas, vel actu facere coepisti, potui, fasque erat resistere, defendere, tueri, vim vi repellere, quod si tunc neglexi, vel non potui, ex interuallo id non licet ad pugnam vel duellum prouocare, aut etiam alio modo vim inferre, sed legum iudicumque authoritate ius meum persequi. id quod etiam traditur per Doctores in l. clam possidere. §. qui ad nundinas. ff. de acqui. poss. & nostra principalis conclusio probatur in ti. de purgatione vulgari, & in d. ca. monomachiam. [sect. 4] Monomachia enim est singulare certamen a monos, quod est vnum, & machia, quod est pugna, secundum Alphonsum Guerrerium vbi supra, quae regulariter improbatur d. l. in arenam. C. de inoffi. test. d. l. vnica. de gladia. lib. 11. c. porro. vbi per Glos. & Doct. de pugnan. in duello. In summa poenam proportionabilem esse debere delicto, non solum iure ciuili (vt notum est) sed & iure naturae stabilitum videtur. Vnde Horatius Saty. 3. lib. 1. Adsit Regula peccatis, quae poenas irroget aequas. Et Ouidius Epist. 5. Leniter, ex merito quidquid patiere, ferendum est, Quae venit indigne, poena dolenda venit. Ergo cum pro leui iniuria & interdum etiam verbali ad duellum fiat prouocatio, sicque immineat periculum, & poena longe maior quam culpa par est, vtroque iure tam fori quam poli id vetitum intelligi, & ita hoc mense Augusti anno m. d. lxiii. propositum est in hoc sacrosancto Concilio Tridentino, quamuis nondum definitum sit. Facit etiam nostra prin. conclusio, quae edocet legum principumque imperium destinatum fuisse ad iuuandum non ad nocendum. nocerent autem si permitterent talia duella, per rationes iam relatas, ergo intelligendum est id esse extra mentem legum. # 13 Capvt xiii. Svmmarivm. -  1 Innocens an damnari possit, not. quaest. -  2 Ciuis respectu populi non est vt pars respectu totius, contra nouissimos. -  3 Charitas bene ordinata incipit a se ipso. -  4 Historia Demosthenis. -  5 Fabella Luporum & ouium. -  6 Historia Bruti. -  7 Historia Deciorum. -  8 Historia Coclis & Fabij Maximi. -  9 Historia Camilli & Catonis. -  10 Historia Fabricij & aliorum. -  11 Mortem certam appetere pro saluanda tota etiam patria, nullus tenetur. -  12 Historia Mutij Scaeuolae. -  13 Ciues tempore periculi an vnum ciuem deserere possint. -  14 Socium deserere periclitantem turpe est. -  15 Ciuem deserere culpatum licet. -  16 Historia Caesaris & Pompeij. QVadragesimoseptimo colligitur, innocentem occidere nullo casu licere. Nam principes & leges imperium acceperunt vt prodessent (vt nostra princi. conclusio docet) non vt nocerent. nocerent autem si innocentem necare permitterent, ergo, &c. Itaque quaeritur, [sect. 1] an interficere quo casu liceat innocentem, quod videtur exemplo Abrahami qui eo nomine potissimum commendatur, quod filium suum Abraae destinauerat. & quia communis opinio esse videtur, vt iudex morti tradere debeat innocentem, quem noxium falsi testes declararunt, vt mox videbimus. In contrarium stat praeceptum Domini Non occides, quod repetitum est peculiarius Exodi 23. Insontem & iustum non occides. & Exodi 22. id quod nominatim cautum est per l. vt vim. ff. de iust. & iure. & Cicero hoc natura praescribit, vt homo homini qui cunque sit ob eam ipsam causam tantum quod is homo sit consultum velit. ita ipse 3. Offi. & rursus 1. lib. Offi. ait, Homines hominum causa sunt generati, vt ipsi inter se alij alijs prodesse possent, secundum quae & si homo innoxius qui tamen culpabatur indicijs vrgentibus aut testibus, quaestionis sit, an necari possit (de quo continuo videbimus) tamen qui inculpatus & esset & omnio existimaretur, non posset vllo modo interfici, vt definit diuus Thomas 2. 2. q. 64. ar. 6. & Dominicus Sotus lib. 5. de iust. & iure. q. 1. arti. 7. Ratio dubitandi etiam descendit ab illo, expedit vnum mori pro populo, sed respondetur verum esse, quando ille noxius esset, non aliter. In contrarium autem secundum ipsum Sotum id agebat, [sect. 2] quod Respublica ius habet exponendi ciues patenti morti pro salute totius Reipublicae, sicut totum partes suas, id quod licet ipse admittat verum non est, non enim singuli ciues respectu aliorum habent se vt pes aut manus respectu totius corporis, nam licet haec similitudo ad clariorem alicuius doctrinae demonstrationem non raro adducatur, habet tamen vim similitudinis duntaxat non identitatis, Nam quod est simile non est idem, l. quod Nerua. cum ibi not. ff. depositi. & inter ciues solummodo est quaedam bonae fidei societas (vt supra ostendimus) ad hunc finem contracta, quo magis quisque in tuto, & cum omni commoditate vitam agere possit, & vnusquisque in eam societatem iuisse ob suam potissimum vtilitatem, & videtur ex legis interpretatione, & congruit naturali rationi & iuri, [sect. 3] cum charitas bene ordinata debeat incipere a se ipso. l. praeses. C. de serui. vnde Terentius id natura (hoc est iure naturae) comparatum esse ait, Vt omnes sibi melius esse malint quam alteri, & alibi idem Terentius ait, Proximus sum egomet mihi. & plenius supra disseruimus. Ergo cum istius contractus summam fidem bonam violare nefas fit, aut aliqua ex parte laedere, superest vt omnibus vna ciuibus & socijs vnum & commune periculum esse debeat, quandiu quisque eorum reliquis conciuibus innoxius minime nocuit, & vt si socij in latrones ne incidissent bona vnius ex eis traderent, id ex mala fide facere viderentur, nisi parati essent socio proportionabiliter satisfacere, ita & hoc casu idem foret, si pro salute totius populi vnum ciuem tradere vellent morti, tunc enim ei vitam restituere nulla ex parte possent, vnde quum Atheniensium vrbs obsidione premeretur, [sect. 4] & hostis solius Demosthenis capite contentus vellet vrbem (vt pollicebatur) liberare, ipse Demosthenes ne traderetur, fabellam de Lupis & ouibus retulit, [sect. 5] quae inepte foederis pacisque ineundae desiderio & gratia, canes obsidum nomine tradiderunt, sicque inermes tutoribusque destitutae lupis praedae fuerunt, vt Dominicus vbi supra refert. Itaque aut omnes deberent praelium inire, aut omnes sese dedere, nam ridendum esset putare quod quisquam vellet precio capitis reliquorum incolumitatem comparare. & quamuis id ita quasi fecisse videantur Cocles & Mutius Scaeuola & alij, teste Claud. de 4. Honorij Cons. [sect. 6] Libertas quaesita placet, mirabere Brutum. Perfidiam damnas, Metij satiabere poenis. [sect. 7] Triste rigor nimius, Torquati despue mores, Mors impensa bonum, Decios venerare ruentes. Vel solus quid fortis agat, te ponte soluto Oppositus Cocles, Mutij te flamma docebit. [sect. 8] Quid mora perficiat, Fabius, quid rebus in arctis Dux gerat, ostendat Gallorum strage Camillus. Discitur hinc, nullos meritis obsistere casus. Prorogat aeternam feritas tibi Punica famam [sect. 9] Regulae: successus superant aduersa Catonis. Discitur in quantum paupertas sobria possit. Pauper erat Curius, reges cum vinceret armis. [sect. 10] Pauper Fabricius, Pyrrhi cum sperneret aurum. Sordida Serranus flexit dictator aratra. Tamen illi faciebant ex gratia non ex debito, & praeterea periculo tantum mortis sese exponebant, non autem morti certae & indubitatae. Nec etiam placere debet quod ipse Dominicus subdit, [sect. 11] cuius (inquit) morte salus totius ciuitatis agitur, is tenetur se hosti dedere. nam id esse contra superiora patet, & vt ad id ex natura societatis politicae non teneatur expeditum est, an vero si sponte faceret laudandus esset, non satis certum est, itaque discrimen & periculum pro patria simul cum reliquis ciuibus, idque etiam certatim appetere tenemur, non autem soli certam mortem oppetere. vnde Cice. Qui periculum non timet, proposita inuidia, morte, poena, qui nihilo segnius Rempublicam defendit, is vir vere, & ciuis putandus est. ita pro Milone. & Silius Ita. lib. 9. Stabat cum primis mediae certamina pugnae [sect. 12] Aspera semper amans, & par cuicunque periclo Scaeuola, nec tanta vitam iam strage volebat, Sed dignum proauo lethum, & sub nomine mortem. Is postquam frangires, atque augescere vidit Exitium, breuis hoc vitae quodcunque relictum Extendamus ait: Pro patria ergo liberanda Scaeuola ingenti periculo se sponte tamen sua exponebat, non tamen certam & ineuitabilem mortem oppetebat, & tamen a scriptorib. eius facinus tam decantatum fuit, quam vllum aliud, vt supra diximus. Ergo in Demosthenis exemplo duae sint conclusiones, Prima quod non iuste trucidandus hosti a ciuib. traderetur, Altera quod longe minus ipsimet ciues eum capite truncare, vt hosti morem gererent, deberent. Sed [sect. 13] an forte eum possent deserere vt sic eum a conciuibus desertum hostis capere & interficere posset, quod admittit Dominicus vbi supra: quia Respublica (inquit) cum suo periculo non tenetur priuatum ciuem defendere. Priores duas conclusiones quas ipse finxit probo, hanc tertiam suspectam & indecoram puto, & a perfidia parum remotam. vna enim salus esse debet, vnum & commune periculum inter conciues, & hac de causa potissimum huiusmodi societatem politicam vitamque socialem ciues delegisse videntur, vnde Cicero in Var. Ciuis is est, qui patriam suam diligit, ac bonos omnes saluos incolumesque desiderat. Idem Cice. in Lelio sic inquit, Nos nati videmur vt inter nos esset societas quaedam, quod & probat d. l. vt vim. ff. de iust. & iure. ergo eum deserere (cum natura nobis comparatum sit vt periclitantibus adiuuaremus) vilissimum esse duco, & in specie proposita non solum vilissimum sed etiam perfidum: quia contra fidem conuentionis tacitae, quae eiusdem virtutis ac potentiae est, vt si foret expressa l. cum quid. ff. si cert. pet. Quid enim si in itinere vbi esset latronum periculum plures viatores simul coacti quo tutiores essent, & idonei iter ingressi sunt, [sect. 14] deinde coacta manus latronum eos adorta esset clamareque coepisset, date nobis vnum ex vobis (quem forte diuitem esse sciebant) ipsi autem responderent, per nos liberum erit, & tutum vobis eum capere: ex nostris enim nullus manus ad arma mouebit, dummodo nos reliquos liberos abire sinatis, nonne hi & vilissime & perfide egisse viderentur? & contra fidem tacitae conuentionis & societatis, ideo enim sese coegerunt vt esset vnum & commune periculum, eadem ergo & longe maior ratio est in specie nostra, cum sit inter conciues maior societas, vt per Ciceronem in Var. Ciuis est qui patriam suam diligit, ac bonos omnes saluos incolumesque desiderat. & rursus 1. lib. Off. ait, Ciuem oportet aequo & pari cum ciuibus iure viuere. sic ergo consequens est vt huic arctissimae societati debitum iri intelligamus, quod reliquis recentioribus societatibus non abnegamus. Quod limitarem ac moderarem, nisi forte[sect. 15] tota ciuitas culpa vnius ciuis esset oppressa, vnde cum Troia Graecorum obsidione premeretur culpa solius Paridis, qui Helenam rapuit, Menelai regis coniugem, fas esset Troianis Paridem tradere. Poenae enim suos tantum non etiam alios tenere debent authores, vnde opportune Horatius canebat lib. 1. Episto. Quem sua culpa premit, deceptus omitte tueri. Vnde Claudianus in Eutro. lib. 2. Cautior ante tamen violentum nauita Corum Prospicit, & tumidae subducit vela procellae. Quid iuuat errores mersa iam puppe fateri? Sic ergo populus tutum & consultum erit noxium ciuem si petatur tradere, antequam illius culpa omnes pereant aut laedantur. Et Horatius Satyra 1. Adsit Regula peccatis, quae poenas irroget aequas. Ouidius lib. 2. Elegiarum: Aequo animo poenam qui meruere ferant. Ergo is ciuis cuius culpa omnes reliqui ciues periclitabantur, par aequumque est vt eijciatur pellaturque a finibus regni & patriae, ne reliquis ciuibus exitio sit, quandoquidem in illa tacita conuentione quae inter conciues habita videtur, inque illa societate non veniebat tuitio aut defensio malorum, sed tantum bonorum ciuium. Quando autem sine periculo Reipublicae ac aliorum ciuium fieri posset, tunc eum etiam ciuem qui extra territorium peccasset, adseruare, non desineret esse humanum vt supra attigimus. Denique hanc nostram sententiam veram esse ex omnibus fundamentis, iuribus & rationibus nostrae sententiae principalis apparet, quibus ad meram cuiusque ciuis vtilitatem (vt supra c. 1. & proxime obiter attigimus) omnem iurisdictionem & principatum potestatemque ac ditionem concessam ostendimus, sicque non posse aut debere conuerti in perniciem alicuius ex ciuibus. l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. l. legata inutiliter. ff. de adim. lega. l. quod fauore. ff. de legib. l. non ideo minus. C. de procura. l. pe. C. de pact. Hancque rem etiam tanquam singulos omnes ciues diximus attingere, & consequenter vniuscuiusque vtilitatem ex integro attendendam. regula, quod omnes tangit, debet ab omnibus approbari. de reg. iur. lib. 6. Ex quibus & potissimum ex supra proxime dictis quatenus ciues ciuem necare aut necandum hosti ob populi vtilitatem tradere posse, non solum negauimus, sed etiam tenuimus, vnum ciuem deserere non posse: vt sic desertus in hostis potestatem venisset. Id quod etiam probatur ex Dei Euangelio Iohan. 10. dum ait, Bonum pastorem non solum animam ponere pro ouibus, sed quod si vna amissa est, eam reliquis desertis perquiret, donec inuentam reliquis ad seruandam adiungat, quamuis reliquae omnes aliquantulum aut forte multum periclitarentur, interim, vt pote a pastore & custode suo desertae. Ex his (inquam) apparet [sect. 16] non solum vilissimum, sed etiam perfidum fuisse facinus militum Pompeianorum Italicorum in praelio, quod fuit inter Pompeium Magnum & Iulium Caesarem, quo Pompeius victus & Romanorum Respublica subiugata fuit, coepto enim praelio, cum equitatus Pompeianus terga vertere coepisset, Caesarque (vt peritissimus erat Imperator, totam vim Pompeiani exercitus in peditatu Italico consistere animaduertisset, iussit proclamari saluum fore vniuersum Italorum peditatum si pugnare destitissent abstinuissentque, quo auditu omnes restituerunt, a pugnaque abstinuerunt, nullo dato acceptoúe vulnere, quo subsecuto reliquae omnes partes exercitus Pompeiani facile fusae fuerunt, teste Appiano Alex. qui summis laudibus eam Caesaris astutiam, & subitum consilium in re tam turbulenta strepitu horroreque plena effert, & merito, erant autem, vt idem refert, Italorum militum viginti millia, quorum ea opera turpis fuit, secundum nostram sententiam, at non vtique inspecta Dominici sententia a qua recessimus. Denique vt Plutarchus in lib. Apoph. dum de Socrate dissereret, ait, Ille vir prudentissimus iactabat se esse mundanum ciuem, hoc est, non minus vnius regionis ciuis quam alterius, quod & sentit Ouidius, dum cecinit sic: Omne solum forti patria est, vt piscibus aequor. Et Statius dum sic scripsit: Omne homini natale solum. Et nos de suc. crea. lib. 3. ad finem scripsimus, cuicunque ciuium licere domicilium mutare migrareque de vrbe in vrbem, vel de regione in regionem, idque quotidie fit, & tamen pedi aut brachio non licet impune corpus deserere. videtis ergo ineptam esse comparationem aut similitudinem de membris ad corpus ad populum respectu singulorum ciuium, ergo cuique ciuium licebit saluti suae consulere, licet totus populus pareat, dummodo ipse nihil turpe faciat, sed vt fecit Aeneas cum iam salus Troiae desperata esset, & ita fit quotidie, & talis est opinio & vox populi, quam vocem naturae & Dei esse probauimus supra c. 11. # 14 Capvt xiiii. Svmmarivm. -  1 Conscientiam an processus probationes sequi debeamus, ardua quaestio. -  2 Probatio nulla concludit indubitanter, sed solum praesumptiue. -  3 Testes requiruntur interdum II. interdum III. interdum V. interdum VII. interdum XV. interdum XXVII. interdum LXIIII. interdum LXXII. -  4 Iudex ex causa leges transgredi potest. -  5 Iudici dicendi ex iusta causa se legem transgressum creditur. -  6 Historia Fabij Maximi. -  7 Populi rumor non curandus. -  8 Historia Diogenis. -  9 Historia Antisthenis. -  10 Historia Phocionis. -  11 Historia Ipsius. -  12 Conscientiam sequi tenemur in criminalibus, contra probationes processales in foro animae, estque ardua q. Idem in foro contentioso, & est ardua q. Idem in causa ciuili, estque & tertia ardua quaes. QVadragesimooctavo colligitur ex principali sententia nostra quid respondendum sit in q. sequenti. [sect. 1] Maeuius homicidij, vel alterius criminis capitalis reus postulatus fuerat, crimenque duobus vel tribus testibus fuerat comprobatum, & eum innoxium fuisse & esse iudici notum erat, quia forte qua nocte id facinus admissum fuisse dicebatur, iudex ipse & Maeuius pernoctauerant insomnes (chartas ad pictas, vel ad aleam ludendo, quod non raro accidit) vel cum foemina pernoctauerat, quae illius homicidij rea dicebatur. Quid iudici faciendum est? nam siue sententiam ferat iuxta allegata & probata innocens ille peribit, ipseque iudex apud Deum Optimum Maximum iniquitatis reus erit, siue illum sententia absolutum reliquerit, tenebitur punieturque in syndicatu, quasi ob gratiam fecerit, vel pecunia turpiter corruptus. Nec. n. ei notitiam illius rei particularem profitenti fides adhibebitur. Has angustias vt iudex ille euadere possit, prodita sunt varia remedia, primum vt eam ad causam definiendam alium (si ei liceat) substituat, quod remedium lugubre est, quia innocens ille sub iudice substituto eius innocentiae inscio verisimiliter peribit. Iidem consulentes aiunt quod si ei iudici alium forte substituere non liceat, potius debet officium munusque suum deserere quam innocentem damnare, id quod nimis durum visum est Dominico de Soto in loco ilico citando, quid enim si iudex ille non habebat aliunde victum quaereret, bis stulte faceret, quia nec illum saluaret & seipsum illuderet. Alterum remedium est, vt causam referat ad superiorem necessitatemque consilij sui, vt ipse sit testis innocentiae illius, quod remedium, quando multi essent testes qui eum damnarent, non videretur sufficiens ad eneruandam fidem & probationem tot testium, & praeterea incertum est, an superior huic rei consensum sit daturus, hoc tamen consilium dedit diuus Thomas 2. 2. q. 64. articulo sexto ad tertium. Et quid si ipsemet iudex tam sit supremus, vt non sit superior ad quem causam possit remittere? Denique ad huius rei inuestigationem praefari oportet, [sect. 2] nullum genus esse probationis quod iudicem ex toto certum reddat, ea de re quae in controuersiam vertitur, nam vt lex noluit integram fidem adhibere vni testi, quia potest mentiri, ita quoque duo & tres & etiam mille testes mentiri possunt, sed tamen duobus vel tribus fidem adhiberi iubet, eo quod verosimile sit (vt legi visum est) duos vel tres verum dicturos, sicque huic coniecturae & verosimilitudini fidem adhibemus quam fallere posse non ignoramus, sed humana cognitio & peritia vlterius sese non extendit, ita tradunt communiter Doct. in c. afferte, per tex. ibi de praesump. Bar. & alij in l. admonendi. col. 2. ff. de iur. iu. ideo in l. 3. §. 1. ff. de testibus. Imperator per Iureconsultum ibi relatus ait: Tu magis scire poteris quanta fides sit testibus adhibenda, non obscure significans, probationes esse arbitrarias, vel saltem in eis iudicis arbitrio plurimum esse relinquendum, & omnes pertinere ad eruendam veritatis fidem non dubium est. l. fin. C. de fideicommiss. vnde rei satis demonstratae frustra aliam demonstrationem, aut probationem adijci ait. l. 1. §. fin. ff. de dote praelegata. Hinc fit, vt licet regulariter duo vel tres testes sufficiant. l. vbi numerus. ff. de test. c. relatum. 1. c. cum esses, de testa. dicente Domino: In ore duorum vel trium stare omne verbum, [sect. 3] tamen multis in casibus species longe plures desiderantur, in codicillis enim quinque desiderantur. l. fin. C. de codicill. l. fi. C. de dona. cau. mor. Idem in donatione causa mortis, vt ibi. In testamentis desiderantur septem. l. si bonus. l. hac consultissima. C. de testa. in prin. Instit. eod. tit. Cum agitur de excellentia aut praeeminentia inter egregias personas, desiderantur quindecim, vt tradit Nicolaus Boerius in tracta. de auth. mag. consil. 1. add. mag. num. subdiaconus, acolitus, lector, exorcista, hostiarius, non damnabuntur paucioribus, quam septem testibus. c. praesul. 2. quaest. 5. Diaconus Card. vrbis Romae non damnabitur paucioribus quam viginti septem testibus. Praesbyter autem Cardi. non paucioribus quam sexaginta quatuor testibus damnabitur. Et Episcopus non paucioribus quam septuaginta duobus testibus remouebitur, ita ait d. c. praesul. Ratio omnium istorum ea est, quod probatio testium non certitudinem, sed tantum verisimilitudinem inducit (vt ostendimus) & cum dignitas personarum supradictarum inducat per contrarium magnam verisimilitudinem inculpatae vitae, sicque aduersis frontibus inter se pugnent hae praesumptiones, vt verisimilitudo & praesumptio, quae ex testium depositionibus & testimonijs oritur, vincere possit, magnum numerum eorum quasi militum ad vincendam hanc pugnam exigimus. Si ergo sola praesumptio & verisimilitudo, quae facit pro Episcopo accusato, vt paucioribus quam 72. testibus fides non adhibeatur, efficit etiam si non de occisione, sed tantum de remotione ipsius agatur, quanto magis certitudo innocentiae iudici nota & indubitata efficere debet, vt duobus, vel tribus testibus fides non habeatur, praesertim cum de vita hominis agatur, pro Episcopo enim facit sola verisimilitudo, pro isto reo certitudo, Episcopus periclitabatur solum de munere & honore, iste reus de ipso honore & muneribus, si quae gerebat, & praeterea de vita longe preciosiore, par ergo & aequum est ciuile ac omni iuri consonum, vt iudex ille contra talem reum non adesse legitimam idoneamque probationem existimet & pronunciet, etiam si septuaginta testes contra eum deponerent, ne dum si duo vel tres: quia qualis quantáve esse debeat in quacunque re, de qua lis agitur, legitima probatio, negandum est vlla lege praecise definitum esse, vel saltem non aliter definitum esse, quam sub hoc moderamine, vt iudex possit circa id arbitrari, vt iam ostendimus. [sect. 4] Iustificantur superiora, quia iudex ex causa potest facere transgressionem legum (si modo transgressionem nominare eam, quae fit ex causa, fas est) & ipsarum legum atque statutorum poenas etiam consuetudinarias minuere atque alterare, vt notant communiter Doct. in l. 1. C. de preci. Impe. offeren. & in l. & si saeuerior. C. ex quibus causis infamia irrogatur, & in l. quid ergo. §. poena grauior. ff. eod. tit. & in l. hodie. vbi est Gloss. notabilis. ff. de poenis. Innocen. & communiter Doctores in c. 1. de constit. & in c. de causis, de offic. delega. & in c. 2. per text. ibi, de adulterijs. Iacobus de bello visu in sua practica iudiciaria, in rubr. de quaestionibus & qualitate tormentorum. fol. 75. in 1. col. Bart. in l. fin. in fine. ff. de receptato. Bald. in d. l. 1. C. de preci. Impera. offer. & in l. 1. in fi. C. de iuramento calumniae. & in authenti. sed nouo iure. C. de seruis fugitiuis, & in l. milites, in fine. C. de testamento mili. & in l. clari. C. de fideicommiss. & in l. obseruare. §. proficisci. in 6. colum. in 11. quaestion. ff. de officio proconsulis & lega. & in l. quod Seruius. & ibi Ludouicus Roma. & alij. ff. de condictione ob causam, & in c. 1. in 6. colum. qui feudum dare possunt, & in c. 1. §. iniuria. de pace iuramento firman. in vsibus feu. & in c. 3. in fine de re iudica. Raphael Fulgo. in cons. 124. incip. praesuppositis. colum. fin. vers. caeterum. Panormita. in c. nisi specialis, circa finem, de officio delega. & in d. c. 2. de delictis puerorum, & in c. licet. colum. fin. de poenis. Angelus de Perusio in l. quod si nolit. §. qui assidua. & ibi Bartholomaeus Caepola colum. 2. ff. de aedilitio edicto. Angel. Aret. in tracta. maleficiorum. in verbo, quas si non soluerit infra decem dies. colum. 4. versi. quid autem si simpliciter. & ibi August. Ariminen. in eius additioni. Ludoui. Roma. in rubr. col. 2. C. qui admitti. & in rubr. in 6. colum. de arbitrijs, & in l. si quis in graui. §. vtrum, in vltim. colum. ff. ad Sillania. & in cons. 428. incipi. considero: Paris de Puteo in tractatu syndi. vers. si iudex. fol. 24. Paul. de Castr. & Franciscus de Aret. in auth. adhaec. C. de iudicijs. Idem Franciscus de Aretio in c. at si clerici. §. de adulterijs, de iudicijs. & in consil. 131. incip. spiritu sancti gratia, in fine. Alexand. in cons. 65. incip. habita super contentis. colum. penult. vers. accedit. volum. 1. Andr. Siculus in consil. 71. incip. sapienter. colum. 3. volum. 2. & in consil. 1. in 23. colum. & in cons. 8. in penult. colum. vol. 3. Felyn. in c. inquisitionis. colu. 5. de accusatio. Ias. in l. omnes populi, in 1. lectura. col. fin. ff. de iustitia & iure. & in l. qui iurisdictioni. ff. de iurisdi. omni. iudi. Philippus Decius, qui hanc dixit communem opinionem in d. c. de causis. & in rubr. in 2. lect. col. 2. de iudicijs. & Hippolytus de Marsilijs in l. 1. §. diuus. ff. ad legem Corn. de sicarijs. & in l. 1. §. sed & si quis. col. 2. ff. ad legem Corn. de falsis. & in singulari 182. incip. iudex. in fine. Amplia vt procedat etiam si statuta poenalia essent iurata. ita Bartholomaeus Caepola, vbi supra. Deinde amplia, vt procedat etiam si iam mulcta esset imposita, eam enim ex causa potest iudex minuere, ita Angelus Perusinus in d. §. qui assidua, quamuis contrarium in articulo principali teneat Bald. sibi contrarius, post Iacobum Butrig. ibi in l. 1. C. si aduersus delictum. Idem Bald. in d. l. quid ergo. §. poena grauior. in 3. col. & in d. auth. hodie. C. de iudicijs. Fely. sibi etiam contrarius in d. c. 1. in 17. colu. ibi, nec est consonum. & ibi Philip. Dec. sibi contrarius, col. fin. in fi. in 2. lect. de constitut. Idem Phil. Dec. in rub. col. 3. in princi. C. qui admitti. Dicet quis, quonam modo apparebit, quod iusta ex causa motus iudex id pronunciauerit? responde secundum Loazes in cons. pro Marchione de Velez, pa. 138. (vt eius verba formalia referam) [sect. [5]] standum esse assertioni iudicis pronunciantis & dicentis, se ex causa poenam a lege vel statuto impositam alicui, ob eius merita minuisse vel alterasse, & licet de causa non constet sufficere ad minus causam expressisse, iudicisque assertioni standum esse, vt notabiliter voluit Specu. in titulo de accusatore. §. 1. vers. quid si iudex. Bart. in l. quid ergo. §. poena grauior, post Rayne. & Alber. ibi. ff. de his qui notantur infa. & in l. quo ad statum. ff. de poenis. & in l. elegatorum. §. ad tempus. ff. de interdictis, & releg. Bald. in c. 1. §. iudices. colum. 3. in principio, de pace iuramento firman. in vsib. feu. Panorm. in c. nisi specialis, in fine de officio lega. Saly. Alexand. & communiter Doctores in l. properandum. §. illo proculdubio. C. de iudicijs. Felyn. in c. 1. in penult. col. in 12. limitatione. & in c. sicut nobis, in 10. colu. de iure iudi. & in c. qualiter. & quando. el 2. §. ad corrigendos. col. 7. versic. secundo nota de accusatio. & Philipp. Deci. in c. consuluit, el 1. colu. 2. de appellatio. Ioan. Franci. Purpu. & Moder. in l. si quis maior. C. de transactio. qui omnes communiter concludunt, quod si iudex causam & sic merita in sententia non expresserit, sed ex causa se poenam minuisse, vel alterasse dixerit, quia illius assertioni quantum ad sententiae validitatem est standum, valida sententia erit, & si ad infamiam euitandam causam exprimere melius fuerit, quamuis quod hoc non sufficiat, sed causa saltem exprimi debeat, voluerit Iacob. de Bello visu in sua practica iudiciaria, in rubr. de quaestionibus & qualitate tormentorum, folio mihi 75. in 1. colu. in fine, vbi inquit, se frequenter de facto vidisse fieri, quod quando iudices ex causa, & sic ob merita volunt poenam augere, vel minuere, faciunt causam in sententia inseri, quod etiam voluit Felyn. sibi contrarius in c. 1. col. 17. vers. ex praedictis adde, de constitutio. Rochus de Curte in c. final. colum. 36. de consuetu. pro qua communi opinione, quod quando iudex voluerit ex causa, & sic ob merita, poenam alterare vel minuere, non teneatur causam etiam exprimere, est textus notabilis in d. l. si saeuerior. ibi certis rationibus motus, vbi textus iudicem certis rationibus motum fuisse considerat, & hoc statuit atque declarat, licet iudex rationes, vel causas aliquas non exprimat. Pro iudice enim, qui officium suum legaliter exercere iurauit, semper praesumitur, & illi in multis creditur, c. ad audientiam, cum similibus de praesump. l. diuus. ff. de offi. praesi. l. publicanus, in prin. ff. de publica. Gloss. & Doct. in varijs locis, signanter Signorolus de Homodeis in cons. 15. incip. in q. col. fin. Bal. in rubr. col. penult. de officio. delega. Fely. in c. quae in Ecclesiarum, post alios, de consti & Francisc. de Curte in cons. 48. incip. Memoriae recolendae, colum. 18. in fine. Denique si iudex ille talem reum, quem innocentem esse nouit, vel absoluendum putauit, vel leui quadam poena ad ciuium satisfactionem condemnandum, addita causa necessitateque consilij sui, quonam modo superior aut conciues stomachari ea tam iusta, tam necessaria, tamque pia ratione inspecta poterunt, nam siue omnium superior is iudex fuerit, eius authoritas cum tam piae & iustae causae expressione ad ciuium animos sedandos sat erit, siue inferior sit, cum ab eius sententia ex parte accusatoris vel fiscalis appellari possit, sicque nullum fere praeiudicium ea sententia priuatae, aut publicae vindictae adferat, quis nam superior erit tam immanis, qui talem iudicem incuset, quin potius intellecta causa, quam ille expressit, summis potius eum laudibus (vt verosimile est) efferet. nam vt Ouidius cecinit: Et faciles motus mens generosa capit. Et talem causam exprimere consultius & tutius erit, quia & in facienda exemplari substitutione lex consuluit, vt parens adderet causam necessitatemque consilij sui, vt per l. pen. C. de curat. furi. & l. pen. ff. eod. tit. & l. ex facto, in prin. ff. de vulga. scripsimus in materia exemplaris subst. lib. 2. de success. prog. §. 17. secundum hoc nostrum consilium, quod in angustia praesenti sat superque idoneum sufficiensque videri debet, cum optatam medelam accipiat quaestio praesens, in eo tantum quaestio manebit, an si iudex ille his remedijs, aut medijs vti nescierit, aut noluerit, possit contra veritatem & innocentiam sibi notam talem reum damnare, id quod tenet doctissimus Dominicus de Soto libr. 5. de iusti. & iur. q. 1. & sanctus Thomas secunda secundae q. 67. art. 2. & idem diuus Thomas 2. 2. q. 64. artic. tertio, ad tertium Alexand. de Ales, part. 3. q. 40. membro 6. artic. 2. Richard. q. 26. artic. 3. quod & tenuit Petrus de Tarentasia relatus per Dominicum Sotum, vbi supra Bart. & alij in l. illicitas. ff. de de offic. praesid. Ioannes Andreae in nouell. titu. de allega. tenuit Andreas de Palude & Syluest. verb. iudex. 2. in summa §. 5. qui & Dominicus, vbi supra, affirmant esse communem receptissimamque Theologorum opinionem, & quod etiam est communis opinio tam Legistarum quam Canonistarum. Contrariam tamen partem, vt potius debeat munere & officio magistratus abstinere aut desistere, quam talem innocentem sententia sua ad mortem damnare, tenet Accur. post Hugonem in l. praetor. ff. de iuris. om. iud. tenent Calder. & Abb. Panor. in c. pastoralis. de offic. delega. & summa Angelica verb. iudicare. q. 7. Nicol. de Lyra Exodi 23. in quam aliquantulum inclinare videtur Syluester, vbi supra, quem pro contraria parte allegauimus. Quid dicendum? & sane haec posterior pars negatiua (iudice me) non solum tutior & humanior, verum in puncto quoque iuris longe verior est. Nam cum ex omnibus iuribus, rationibus, & authoritatibus nostrae principalis sententiae appareat, omnem iurisdictionem, ditionem, imperium, principatum, regnum, magistratum, potestatem creatam fuisse ob meram subditorum ciuiúmve vtilitatem, cumque iniustitiam fieri ciuibus non possit esse vtile. l. 1. & 2. ff. de legibus. c. erit autem lex. 4. distin. nec dubium sit, quin innocente ad mortem damnato fiat iniustitia & iniuria. par est, vt sub illa potestate, aut iurisdictione haec potestas innocentem damnandi, & occidendi non comprehendatur, sicque iudex, qui contrarium faceret, nullo iure, nullaque authoritate publica id fecisse videretur, nec ad rem pertinet, quod populo qui illum accusatum exactis processus noxium esse falso opinabatur, morigerandum esse videatur, nam respondemus probationes fieri occulte, & publicatio testium, quae postea sit, non ad vniuersorum ciuium notitiam, quinimo plerunque ad paucorum aures peruenire, nec si ad vniuersorum aures perueniret, noceret, aut iustitiae administrandae impedimento esse deberet, tum quod res iudicata pro veritate habetur. l. res iudicata. ff. de reg. iu. l. ingenuum. ff. de statu hominum. & ibi Bal. & not. Cagnol. in d. l. res iudicata. sicque ciues plus fidei iudicis sententiae, quam vanis leuibusque rumoribus aut actis processus adhibebunt, vt & decet & verosimile est, tum etiam quod vt sanctus Augustinus ait: Fiat ius & pereat mundus, adhaec imagine ne naturae veritas obumbretur curandum est. l. filio quem. ff. de lib. & posthum. ergo imagine & vmbra vani popularium rumoris veritas non est obumbranda aut iustitia deserenda, praesertim in re tam sui natura atroci, horribili, & inhumana, & vt[sect. 6] Quintus Fabius Maximus (teste Plut. in Apo. lib. 5.) aiebat: Magis formidulosus est, qui populi rumores timeret, quam qui hostes fugeret. sicque isthaec leuia iudicem aut principem deterrere, & a iustitia reddenda deuiare non debent aut decet, [sect. 7] aliter. n. si ad vulgi opinionem & arbitrium principes aut magistratus sese accommodare deberent, semper a iusto & honesto declinarent, teste Diogene, quodam. n. die) vt Plutarchus & ad eum Erasmus lib. 3. Apoph. aiunt) [sect. 8] cum populus theatrum egrederetur, ipse Diogenes aduersus populum nitens ingrediebatur, interrogatus cur id faceret, Hoc (inquit) in omni vita facere studeo, sentiens hoc esse philosophari in omnibus actionibus, quam maxime a multitudine dissidere. propterea quod vulgus hominum cupiditatibus agitur non ratione. [sect. 9] Idem quoque Plutarch. in Apoph. lib. 6. de Antisthene refert haec: Cuidam enim dicenti, plerique te laudant, at quid (inquit) mali feci, significans quae recta sunt paucissimis semper placuisse. & Cic. pro domo sua ait: In imperita multitudine est varietas & inconstantia & crebra tanquam tempestatum, sic sententiarum commutatio. Rursum idem Cic. lib. 2. Tusc. scripsit: Qui in oculis est multitudinis illius iudicio stare nolit. Ergo is iudex, quo de agimus, si transuolaret iustitiam, veritatem, innocentiam, sibi notam, vt vanos leuesque rumores captaret, leuior ipso vulgo, iniquior & detestabilior videretur. [sect. 10] Vnde etiam Plutarch. Apoph. lib. 4. de Phocione Atheniense sic retulit: Cum oraculum proditum esset Atheniensibus, in ea ciuitate vnum esse virum, qui cunctorum sententijs aduersaretur, ac populus vociferans iuberet illum inquiri, Phocion semet prodidit, dicens: Ego sum ille, quem designat oraculum, nam vni mihi nihil placet omnium, quae vulgus vel facit, vel dicit, quid hic primum admireris, impauidúmne viri animum, an clementiam, qui non passus sit suspicionem ad innocentem aliquem deuolui, an singularem sapientiam, qua perspexit inconditam multitudinem, quoniam affectibus agitur, nihil sani nec agere, nec loqui. & de eodem Plutar. vbi supra, frequentia. refert. [sect. 11] Inter fugiendum fertur subinde respiciens ad arcem Palladis, ac sublatis manibus dixisse, o Pallas vrbium domina. Cur tribus infaustissimis bestijs delectaris, noctua, dracone, & populo Noctua cum sit auium inauspicatissima, tamen Palladi sacra facta est, quemadmodum & draconem habet pro gestamine, populus autem bellua est multorum capitum, pessimam gratiam referre solita optime de se meritis, & velut Socrati, Phocioni, Scipioni, & alijs compluribus Iuuenal. Satyr. 10. Sed quid Turba tremens? sequitur fortunam & semper, & Damnatos, idemque populus, si Nortia Thusco (odit Fauisset, si oppressa foret secura senectus Principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. Seneca in Hippolyto: Tradere turpi fasces populus Gaudet, eosdem colit, atque odit. Idem in Octauia: O funestus multis populi Dirusque fauor, qui cum flatu Vela secundo rateis impleuit, Vexitque procul, languidus idem Deserit alto, saeuoque mari. Denique [sect. 12] & si isthaec omnia satis superque ostendant, ac persuadeant talem innocentem damnare nefas esse minimeque licere, adhuc tamen si quis forte esset, cui res dubia aliquantulum, aut ad modum videretur, is meminisse deberet in re dubia eam opinionem sequendam, quae animarum saluti tutior est. l. sunt personae. ff. de reli. estque communis & receptissima sententia nostrorum, quos longa serie retulit Rodericus Suares in prooemio legum fori fol. 6. vnde cum nostra sententia animarum saluti longe tutior proximiorque sit quam contraria, eam vt amplectamur non solum aequum, verum necessum quoque est. Quod intellige dupliciter, primum in foro animae) quod conscientiae vocant) deinde etiam in foro contentioso, vt nostra suadent fundamenta. tertio intellige idem fore etiam si esset causa ciuilis (id quod longe vehementius abnegant omnes Doct. Theologi, & nostrorum etiam non pauci, de quibus mentionem habuimus) & vt res perspicua sit, accipe talem speciem, donaui aut vendidi tibi domum meam, aut fundum, aut aequum, & tradidi, sicque in te dominium transtuli, Titius qui meam fuisse non negabat, abs te tamen eam rem vendicabat coram me, vel sub me iudicante, affirmans eandem rem a me prius sibi fuisse donatam & traditam, & ex hac sola causa non ex vlla alia sibi ad eam rem ius esse, tunc cum ego certo sciam, eum non fouere iustam causam, licet duobus tribúsve testibus id probaret, reum absoluere deberem, per iura & rationes, de quibus in superiore articulo, quae non expedit repetere. Qua de re per Imo. in l. a diuo Pio. ff. de re iud. qui contrarium tenet. & Adrianus in quodlib. q. 6. art. 3. qui affirmat hanc esse receptam Theologorum sententiam. Idem tenet summa Rosela, vt refert Sotus, vbi supra, sed nostra sententia his patribus contraria & iustior & (iudice me) verior est, vos videritis quis iustius induat arma. # 15 Capvt xv. Svmmarivm. -  1 Princeps etiam de plenitudine potestatis nequit auferre rem subditi sine causa, ardua quaest. -  2 Princeps non est causa causarum, sed solus Deus, contra Docto. -  3 Princeps non potest facere supra ius, nec contra ius, contra Doctores. -  4 Principum de potestate disputare non est sacrilegium. -  5 Princeps nec postea quam accusator destitit potest poenam legis minuere, quae imponi debebat, vbi accusator non esset, contra nouissimos. -  6 Delicta puniuntur etiam post partis indulgentiam. -  7 Pater ob iniuriam filij etiam ignoscentis agere potest. -  8 Pater filij iniuriam, an remittere possit, ardua q. -  9 Poenam post partis abscessum aliquantulum minuere potest iudex, contra nouiss. ex toto autem remittere, nec iudex potest, nec princeps, contra nouiss. nam iudex & princeps differunt in quanto, non in toto, contra nouiss. -  10 Princeps ante accusatoris abscessum poenam aliquantulum laxare potest, contra nouiss. -  11 Poena a principibus, vel iudicibus, vt & quatenus remitti possit, egregia dist. -  12 Poenam legalem iudex remittens bis punitur. QVadragesimonono apparet ex sententia nostra, an princeps de plenitudine potestatis possit etiam sine causa dispensare cum legibus minuendo poenam delinquentibus, & similia, id quod volunt communiter Doctores, & ideo etiam communis sententia est, quod [sect. 1] re propria subditi potest sine causa de plenitudine potestatis auferre, & alteri dare: vt not. Gloss. communiter approbata in d. c. constitutus. de relig. domi. & volunt Doct. communiter in d. c. quae in Eccles. de consti. & in c. nonnullis de rescript. Glo. & communiter Doct. in l. fin. C. si contra ius vel vtili. pub. & in l. quoties. C. de preci. Impe. offeren. & in d. l. 1. ff. de consti. prin. Oldra. in cons. 257. incip. factum tale est. Bart. in l. conficiuntur. §. Codicil. de iu. Codic. Corn. consi. 199. col. 2. lib. 4. Decius cons. 191. in causa quae agitur. col. 2. & cons. 198. colum. 1. Cozadinus consi. 8. in hac causa. col. 1. qui omnes volunt, de plenitudine potestatis posse principem etiam sine vlla causa contra leges dispensare, & alij multi, quos allegat Loazes in consil. pro March. de Velez, pag. 312. & sic potest etiam sine causa de plenitudine potestatis dispensare, vt legitima poena minuatur delinquenti, quod etiam sentit Dominicus de Soto lib. 5. de iusti. & iu. quaest. 4. artic. 4. [sect. 2] & non solum quod sibi libet, licet, verum etiam cum sit causa causarum, omnia quae supra ius & contra ius sunt, efficere potest. [sect. 3] cui nec resistere, nec cur ita facis, dici potest. [sect. 4] Nec vlterius potest de eius factis ac promissionibus quaeri, neque de eius potestate disputari, quia id instar est sacrilegij, vt inquit text. in l. disputare. C. de crimine sacril. neque de eius potestate potest dubitari. quod & sentiunt Doct. quos in praecedentibus collectionibus, seu illationibus allegauimus, mouentur eo quod (vt ipsi existimant) princeps legibus solutus est. l. princeps legibus, cum similibus. ff. de legib. sed cum nos supra tenuerimus principem merum non esse legibus superiorem, sed inferiorem, & quasi earum ministrum, custodem & executorem, consequens est, vt cum eis sine causa dispensare nequeat, & quum ad meram ciuium vtilitatem merus princeps creatus intelligatur, & legum obseruantia Reipublicae non possit, non esse vtilis, quandoquidem ipsae leges Reipub. vtiles sunt. c. erit autem lex. 4. dist. l. 1. & l. 2. ff. de leg. superest, vt qui princeps leges violauerit Reipublicae nocuisse intelligatur, quod ipse facere non potest, quia est contra suam commissionem, suumque officium. l. quod fauore. ff. de legi. l. non ideo minus. C. de procu. l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. l. legata inutiliter. ff. de adi. lega. l. diligenter. ff. mand. Vnde Poeta, cum virum bonum describeret, ait: Qui consulta patrum, qui leges, iuraque seruat. Et Terentius in Phormi. Mihi (ait) non videtur, quod sit factum legibus rescindi posse. Hinc Cicero pro Cecinna: Nihil (inquit) est in ciuitate tam diligenter retinendum, quam ius ciuile. Ex causa autem princeps sine dubio id facere posset, nam & iudicibus licere supra c. proximo exposuimus. Denique etiam [sect. 5] si nulla causa esset minuendi poenam legalem, postquam tamen pars laesa destitit ab accusatione, potest princeps minuere poenam legis, antea vero non vtique. ita Dominicus de Soto, vbi supra. quae conclusio merito displicere debet. nam si ante partis abscessum poenam minuere non potest, ne illi priuato, cuius intererat, praeiudicium inferat, ergo nec post eius abscessum ne praeiudicium Reipublicae inferat: Reipublicae enim laesio grauior est quam priuatorum. auth. res quae, cum ibi not. C. com. de lega. Itaque licet post partis abscessum accusantis poenam minuere non solum possit, sed etiam debeat, quatenus poena a lege propter damnum illi datum aucta fuit, tamen qua ex parte poena propter nocumentum, quod Respublica ex facinoribus pati videtur, designata est, minui non potest a principe sine causa. quippe qui ad laedendum ius Reipublicae minus imperij habet, quam ad priuatorum ius laedendum. Interest enim Reipublicae etiam principaliter, ne maleficia fiant, néve facta impunita maneant. l. congruit. ff. de officio praesi. Ergo qui seruum meum occidit, vel me conuitio affecit, aut rem meam subtraxit, & Reipublicae & mihi nocuisse videtur, mihi vt est notum, Reipublicae, quia nisi esset effraena licentia facinorosis, nullius ciuis salus aut domus tuta esse posset, omnesque metu trepidarent, & trepidare & vexari incipiunt etiam ob damna reliquis conciuibus illata. Nam & illi, qui laesi nondum erant, illico incipiunt pauescere, maioremque custodiam rebus, personis, familiaeque suae adhibere. sicque in eo & in similibus vexantur, quae vexationes sunt vehementer considerandae. l. 1. §. si haeres. l. quia poterat. ff. ad Trebellia. ibi, variae sunt hominum voluntates quorundam negotia timentium, &c. ergo si ego, qui damnum sensi, & te qui mihi damnum dederas, accusaueram, destiti ab accusatione, par est, vt Reipublicae integrum saluumque ius maneat te persequendi, quatenus ipsa laesa videbatur: quia metu talium poenarum Respublica bonos efficit suos ciues. l. 1. ff. de iust. & iur. ergo qua ex parte Respublica laesa videtur, eatenus princeps sine causa poenam remittere post accusatoris abscessum non poterit, sed tantum quatenus poena legalis aucta fuerat, habita ratione damnum passi. l. id quod nostrum. ff. de reg. iuris. [sect. 6] Vnde etiam si damnum passus in suo testamento remiserit iniuriam vel pepercerit delinquenti, nihilominus ille punietur a iudice, habita istius publici nocumenti ratione, vt tenuit Gloss. not. per text. ibi in l. diuus. ff. ad Syllani. notat Amanelus de Claris aquis sing. 26. & Guilielm. de Ludo singulari 33. lex est. [sect. 7] Quinimo si filius iniuriatus iniuriam remiserit, nihilominus eius pater agere potest propter iniuriam, quam ipse ex persona filij passus violabatur. Patitur enim quis iniuriam non solum ex sua, sed etiam ex suorum iniuria. §. patitur. Instit. de iniuri. ita in specie disserit Ludouicus Romanus singulari 93. tu habes expressius per Nicolaum Boerium decis. 120. pater an remittere. num. 7. c. exhibita. vbi Ioan. Andreas de homi. [sect. 8] Pater autem iniuriam filio illatam an remittere possit, & sane olim poterat, vt est communis opinio, secundum Boerium, vbi supra. per l. sed si vnius. §. filiofamil. ff. de iniur. An autem hodie idem adhuc sit, non leuiter controuersum est, suntque variae nostrorum sententiae, vt per Boerium ibi, per Marsilium sing. 573. grauior. Ias. in l. in personam, per tex. ibi. ff. de pact. & Bar. Imola, Romanus & Alex. in l. Lucius. ff. solut. matrim. Hactenus de principe. [sect. 9] Quid autem in iudice ordinario? & Dominicus Sotus, vbi supra talem fixit conclusionem, postquam (inquit) accusator ab accusatione contentus destitit, in arbitrio est supremi iudicis poenam iuris relaxare aut commutare, ale autem arbitrium inferiori non committitur. Quae quidem differentia inter principem merum & iudicem ordinarium non est tuta nec tenenda: quia data paritate terminorum, inter eos differentia nulla est hac in re, nam ex iusta causa tales poenas commutare, minuere, & relaxare tam princeps quam iudex ordinarius posset, vt (fuse ex receptissima ac verissima opinione Doctorum) c. superiore edocti fuimus. Sine iusta vero causa nec iudicem ordinarium, nec etiam principem id facere posse. iam ibi & plenius in superioribus ostendimus, quum ad meram ciuium vtilitatem principatum datum fuisse monstrauimus, nec dubium sit legales legitimasúe poenas noxijs hominibus remittere, & condonare cuique ciuium vniuersaeque Reipublicae noxium iniuriumque videri. Limita, quando tam minima ex parte per principem poena remissa fuit, vt verosimile sit id a populo sibi concessum fuisse vel concessum iri, si a populo peteret, argum. l. scio. de minor. vt supra ostendimus. Quo casu eadem moderatio & in ordinario iudice admittenda esset data eadem verisimilitudine. Hac duntaxat nota adiecta, quod verosimile est hac in re ex mente populi iurisdictionem concedentis plus laxitatis concessam principi fuisse & fore, quam iudici ordinario ab ipso siue principe siue populo: quia quanto est maior dignitas iurisdictionem exercentis, tanto plus laxitatis & arbitrij sibi concessum fuisse & fore intelligendum est, sicque princeps & iudex ordinarius hac in re differunt in quanto, non in toto. Secundum quae lapsus in duobus videtur Doctissimus Sotus, primum dum post partis accusantis abscessum putauit principem quantacunque vellet ex parte, etiam sine vlla causa posse poenam legalem remittere, cum non possit, nisi modica duntaxat ex parte laxare. Alterum dum id iudici ordinario etiam minima in parte abnegauit. Item errat [sect. 10] dum omnino adimit principi potentiam ante accusatoris abscessum & remissionem, nam ea consideratio, etsi inspicienda sit quo ad eam poenae particulam, quae respicit personam eius, qui iniuriam aut damnum passus fuit, tamen non est inspicienda quo ad alteram poenae partem, quae totam rempublicam concernit. Est tamen verum quod & in hoc casu differentia est in quanto, non in toto, nam accusatore cessante, poena quae ei applicanda erat, ex toto cessauit, & de reliqua poenae parte, quae rempublicam respiciebat, agendum duntaxat erit. [sect. 11] Ergo praetermissis publicis criminibus, quo ad priuata delicta, quibus datur accusandi licentia solis damnum vere vel interpretatiue patientibus. Sit prima conclusio, ex iusta causa poena legalis potest minui vel commutari, intellige primum id fieri posse per principem, deinde fieri posse per iudicem ordinarium, quamuis principum laxior aliquantulum potestas sit. Exempli gratia, vt in l. inter artifices. ff. de solu. clarius in l. ad bestias. cum ibi not. ff. de poenis. Tertio intellige conclusionem non solum post accusatoris remissionem, sed etiam antea. Quatenus poena imponenda vindictam publicam, aut publicum commodum pecuniarum respiciebat, non quatenus respiciebat commodum illius, qui damnum passus fuit, nisi pro parte eum tanquam vnum popularem tangente, vnde si ex delicto (verbi gratia) poena ducentorum imponenda veniebat, aequis ex partibus inter damnum passum & Rempublicam diuidenda, tunc si accusator nolit ignoscere, & Reipublicae vtile sit poenam ex toto vel ex parte remitti, ea remissio quo ad partem, quae ad rempublicam spectat, ex toto vel ex parte facienda est, sed non quo ad reliquam partem, sicque accusatori integra centum praestanda sunt, vel ab ipso delinquente eiusúe fautoribus, vel ab ipsa forte Republica, quando eius id intererat. ita tamen vt tunc cum a republica daretur, demin ueretur pars, quae accusatorem tanquam vnum ciuem respiciebat, huius rei ratio est, quia si ea remissio reipub. vtilis erat, tunc ab omnibus ciuibus pecuniarum collectio vt fieret ciuile parque esset. c. quod omnes. de reg. iur. lib. 6. l. secundum naturam. ff. de reg. iur. Secunda conclusio, sine iusta causa poena legalis delinquenti remoueri non potest. Intellige quod non potest remoueri per principem. Secundo intellige, quod longe minus per iudicem ordinarium. Tertio, quod non potest remoueri ex toto. Quarto, quod nec ex parte quae respiciebat accusatorem. Quinto, quod nec ex parte, quae respiciebat rempublicam, remitti licebit ex toto aut ex magna parte, sed ex minuscula quadam particula, id principibus facilius forte licebit, quam iudicibus ordinarijs. Nec putauerit quisquam me non bene mihi constare, dum dixi difficilius nocere posse principem aut iudicem ordinarium reipublicae quam priuato accusatori, & tamen modo negaui principem posse quicquam adimere ex parte poenae, quae respiciebat priuatum accusatorem, cum concesserim id fieri licuisse saltem ex minuscula quadam particula ad rempublicam spectante, sed responsio in promptu est. Nam cum aerarium publicum quoties opus est ex collationibus ciuium supplendum aut replendum sit, quando poena, quae aerario publico applicanda venit, ex parte quadam remittitur, quo ad illam particulam omnium ciuium laesio est, qui vrgente postea necessitate publica tanto magis aut tanto plus conferre tenebuntur, sicque ipse met accusator sentit ex illa remissione suam particulam damni, neque in plus laedi debebat, cumque publice vtilia sunt, non ad quorundam tantum, sed ad omnium ciuium onus spectent. d. l. secundum naturam. d. c. quod omnes tangit. [sect. 12] Denique cum iudex sine causa legales poenas nequeat laxare aut minuere, qui contra fecerit duas patitur poenas, infamiae notam & suomet corpore vel rebus poenam illi remissam quatenus ille pati desijt, supplebit, ita Ludouicus Romanus singulari 78. veni, per l. seruos. C. ad legem Iul. de vi pub. qui textus est ad hoc sin. secundum Romanum. l. 3. C. ne san. bap. reit. quam vnicam dicit vbi supra idem Romanus. per Felynum in c. de causis, in prin. de offi. delega. per Nicol. Pigniolatum, qui alios allegat in add. ad Romanum vbi supra, quae autem sint iustae causae recedendi a poenis legalib. edocet Nicolaus Pignolatus in addi. ad Romanum sing. 666. tu habuisti. Felynus in c. qualiter & quando. §. ad corrigendos. de accusa. Garerius de homicidio, vlt. part. ad fin. Romanus cons. 429. # 16 Capvt xvi. Svmmarivm. -  1 Accusare quem an quis possit compelli, ardua q. -  2 Historia Nobilium duorum Hispanorum. -  3 Accusare nullus tenetur, cum quibusdam contra communem opinionem, conclusiones quatuor. -  4 Admonere fratrem contra Rempublicam peccantem, an teneamur ante denunciationem. -  5 Historia Socratis. -  6 Denunciare in foro contentioso Canonico, an quis teneatur, vt priuati damno obuietur? ardua q. & quid de iure ciuili, alia quaest. ardua. -  7 Intellectus l. culpa caret. & l. nullum crimen. ff. de reg. iuris. -  8 Historia Herculis. -  9 Hercules quo potissimum nomine commendetur, quareque ad coelum euolauerit. -  10 Homo homini opitulari natura tenetur, idque vt intelligendum sit, declaratur. -  11 Ius naturae est ius gentium. -  12 Ratio elegans. -  13 Denunciare & obuiare periculo priuati non tenemur in foro contentioso Canonico, contra communem opinionem, nec in foro ciuili contra communem, nec in foro conscientiae, contra communem opinionem. -  14 Reipublicae quantum debeamus. -  15 Patriae magis quam parentibus debemus. -  16 Delicto futuro, qui non obuiauit, vt puniatur. -  17 Admonere fratrem vbi periculum est, an teneamur, ardua quaest. -  18 Socium itineris defendere non secus quam Rempublicam tenemur. QVinqvagesimo defluit etiam ex principali sententia nostra definitio illius articuli (qui superiori affinis est) [sect. 1] an per principem aut legem humanam quis iuste compelli possit ad aliquem accusandum, & pars quidem negatiua probatur in l. vnica. C. vt nemo inuitus agere vel accu. cogatur, probaturque ac defluit ex rationibus nostrarum sententiarum, de quibus tam saepe mentionem habuimus. Nam si principatus ad nostram meram vtilitatem creatus fuit, consequens est, ne per principem inuiti ad id cogamur, cum inde periculum nobis possit imminere (vt illico edocemur) quod qualecumque sit etiam minimum in magna consideratione esse & debet & solet. l. 1. §. si haeres. l. quia poterat. ff. ad Treb. ibi, variae sunt hominum voluntates quorundam negotia timentium, &c. Ad idem §. praeterea, cum sua gloss. Inst. de actio. quinimo eo ipso, quod compellimur, dicimur noxiam laesionemque pati, vt dd. ll. vnde etiam beneficium inuito non datur. l. inuito. ff. de reg. iur. optimus text. in §. sed neque. Institu. de auth. tut. l. quia autem, in prin. & §. 1. ff. quae in frau. cred. periculum autem & laesio in specie nostra esset primum molestiarum & vexationis ac solicitudinis, quod magnopere est considerandum, d. §. si haeres. deinde inimicitiarum illinc nascentium. postremo poenae talionis, quam subibit accusator, qui non probat. & not. per Roma. sing. 785. tu scis. adhuc tamen ex Theologis sunt qui velint, vt quis teneatur ad accusandum eo casu, quo crimen moliretur contra Principem vel Rempublicam, ita doctiss. Dominicus Sotus lib. 5. de iust. & iu. q. 5. art. 1. post S. Thomam 2. 2. q. 68. artic. 1. Idem vult Caietanus 2. 2. q. 33. art. 7. dum ait, admonitionem fratris necessariam non esse, quando eius accusatio necessaria est, sentit ergo hoc casu necessariam esse accusationem, & Syluester in summa verb. accusatio. §. 3. idem significat. Idem sentit Durandus in 4. distinct. 19. q. 4. dum in foro exteriore negat oportere, vt admonitio praecedat. & ita esse videtur communis opinio, vt per Bar. in l. vtrum. ff. de parrici. per Hiero. Cagnol. & Phil. Deci. in l. culpa caret. ff. de reg. iur. per Aquens. in rep. l. vt vim, prope finem. ff. de iust. & iur. Idem in l. qui accusare. C. de edendo. Deci. in c. 1. de off. delegati. Bal. & Florian. in l. 2. ff. de noxalibus. Philippus Deci. in l. nullum crimen. ff. de reg. iur. Felynus in c. quantae, col. 1. de sent. excom. Id quod hi omnes affirmant, sub hac tamen moderatione, si ipse habet testes, quibus suam accusationem possit probare, & sic duobus demum concurrentibus ad accusandum tenetur. Primum, quod machinatio esset in Rempub. alterum, quod is conscius habeat probandi facultatem. Haec communis opinio Legistarum, Canonistarum & Theologorum, procedit tripliciter: primum in foro contentioso ciuili: deinde in foro contentioso Canonico: postremo etiam in foro conscientiae, vt patet ex locis supra assignatis. Sed in omnibus tribus conclusionibus contrarium tenendum est per fundamenta supra relata, & quia Dominus dixit: Qui amat periculum, peribit in illo. Nec dubium est, quin impossibile sit aliquem casum esse, in quo accusator (hoc est, conscius criminis illius) certo sciat crimen illud se posse probare siue probaturum. Quid. n. si testes aufugiant, quid si deposuerint, sed verum non dixerint? quid si inter moras litis antequam deponant, moriantur? in omnibus his speciebus & similibus, si is conscius accusauerit, periclitabitur, ad quod vt quis teneatur omni iure, tam diuino quam humano, non solum praeceptum non est, sed potius vt non teneatur, expressum est: vt iuribus & rationibus supra allegatis, & probatur etiam in d. l. nullum crimen. & d. l. culpa caret, vbi dum dicitur culpa caret, qui scit, sed prohibere non potest, non intelligitur de omni impossibilitate. id enim indubitatum erat. l. impossibilium. de regu. iur. sed intelligitur de impossibilitate, ratione deficientis iurisdictio. aut patriae, vel dominicae, vel maritalis potestatis, aliter enim potius culpa esset immiscere se rei ad se non pertinenti. l. culpa est, de reg. iu. ff. & quamuis publici periculi manifestatio res sit ad vnum quemque ex ciuibus pertinens (vt continuo dicemus) tamen accusatio non tam pertinens videtur propter superiores rationes, vel si est pertinens saltem necessaria esse non potest, & satis superque esse debet, si quis faciat denuntiationem, vt sic magistratus, ad quos Reipublicae salus spectat, tali malo obuiam eant, nam & alibi credo quod sub titulo Inst. mandati. Iustinianus Imperator ait. Satis superque esse debet, si cui vel in paucis amici labori consulatur. Denique illud expeditum est, bonum publicum etsi ad omnes & etiam singulos ciues spectare videatur, id tamen intelligendum, dummodo non vnius, aut alterius ad onus totum Reipublicae negocium, aut sarcina pertinere credatur, sed ad omnes conciues. l. secundum naturam. ff. de reg. iu. c. quod omnes tangit. de reg. iur. lib. 6. dixi in c. praecedenti. Vnde persequutio aliquid contra principem, rempublicam, bonumúe publicum molientis, iniquum & iniurium esset, vt ad onus & periculum foret istius solius, qui illius machinationis perfidiae conscius esset, & satis superque esse debet, vt is ipsis principibus aut Reipublicae magistratibus denuntiet, & ei rei medendae opem auxiliumque ferat, tanquam vnus e populo, absque eo quod cogatur accusare, per quod totum onus, & periculum, & labor eius humeris resideret. Et licet non probent, ita sentiunt Hieronymus Cagnolus, vbi supra. & Summa Angelica vti refert Sotus, vbi supra. sentit Bar. in l. eum. ff. de accusat. & non satis certo scio, an negaret Diuus Thomas, si tamen is velit sponte accusare eique periculo sese exponere, sine dubio poterit: sed si tunc probare non possit, an satisfaciet offerendo se probaturum in duello, tangit Hieronymus Cagnolus vbi supra, id quod olim [sect. 2] Hispaniae factum fuisse historiae referunt. Cum nobilis quidam vir alterum nobilem contra Regem Hispanum aliquid machinatum diceret, inque duello armatos & equitantes tribus diebus incredibili ferocitate pugnasse multis vulneribus vtrinque acceptis, & tandem per regem fuisse a lite & accusatione absolutos incredibili omnium tam nobilium quam plebeiorum applausu, de duello egimus supra c. 11. & 12. & 18. Sit ergo conclusio negatiua [sect. 3] quod nullus compellitur accusare eum, quem scit aliquid contra publicum bonum moliri, intellige quod non tenetur de iure ciuili, nec tenetur de iure canonico, tertio quod non tenetur etiam in foro animae. Rursus intellige tam in crimine laesae maiestatis Diuinae puta haeresis, quam etiam humanae. Sed ad denuntiandum & auxilium ferendum, vt crimen lucescat, & noxius plectatur, tenetur tam in crimine haeresis quam laesae maiestatis humanae, teneturque tam in foro canonico & etiam ciuili contentioso quam etiam in foro conscientiae. Sed an [sect. 4] tunc teneatur fratrem illum peccantem prius admonere quam denuntiare, arg. c. nouit, de iudi. id quod negant Syluester, Caietanus & Durandus vbi supra, & etiam Sotus. nisi iam esset emendatus, tunc enim etiam denuntiatio cessare deberet, secundum Sotum, quod nos alibi disseruimus. Hactenus quando quid machinabatur contra bonum publicum, quid si contra priuatum, puta machinabatur furtum, vel similia, aut seruos vel quadrupedes alienos interficere parabat? & tunc debet conscius huius rei vti admonitione fraterna, quia iure naturae insitum mortalibus est, vt periclitantibus opem & auxilium feramus, propter illam cognationem, quam inter nos natura constituit. l. vt vim. ff. de iust. & iu. Vnde Plutarchus Apoph. lib. 3. Roganti [sect. 5] cuias esset, mundanum ciuem se esse (Plutarchus inquit) Socratem respondisse, significantem talem opem cuique etiam extero periclitanti ferendam. quod si intelligat id non sat esse, periculumque instare, an teneatur ad vtilitatem illius tertij accusare, & sane non tenetur, nec etiam posset in priuatis delictis, sed denuntiare teneretur in foro conscientiae, vt sic obuium fieret per iudicem damno futuro, secundum Sotum vbi supra. ad idemque tenetur de iure naturali per proximam rationem. & est communis opinio, secundum Hieronymum Cagnolum vbi supra, vt [sect. 6] ad id teneatur de iure canonico etiam in foro contentioso. vt etiam per Fely. in d. c. quantae, & in c. 1. col. 1. de offi. deleg. de cuius veritate illico dicam. de iure autem ciuili receptior sententia est, vt non cogatur in foro contentioso. Secundum Decium & Cagno. numero 10. vbi supra, est communis opinio. Secundum Boerium decis. 83. alia quaestio numero 6. Cagnol. in d. l. culpa caret, post Gl. & alios Doct. ibi idem Decius in c. 1. de offi. de lega. Felynus in d. c. quantae. & in d. c. 1. Aquens. in repe. d. l. vt vim, prope finem. Sed limitatur, vt si commode, & sine suo periculo succurrere possit, & non facit, teneatur etiam de iure ciuili, ista limitatio tenetur (secundum Cagnolum, vbi supra.) per omnes Doctores communiter, quam etiam ipse sequitur per d. l. culpa caret, & per d. l. nullum crimen, a contrario sensu. Nam si culpa caret, qui scit & prohibere non potest, vt aiunt dictae leges, ergo si prohibere posset & non prohiberet, aliud esset. Sed sane [sect. 7] vt iam attigimus sensus contrarius in dd. ll. est quo ad eum qui iure potestatis iurisdictionalis, vel patriae, vel dominicae, vel maritalis potest prohibere. Patet, nam quae pendent ex facto alieno & non ex nostro, ea in iure dicimur non posse nos, text. in §. si quis alium. Inst. de inut. stip. l. stipulatio ista. in prin. ff. de verb. oblig. cum similibus vtrobique per Glo. all. ergo d. l. culpa, & d. l. nullum crimen. etiam si in sensu directo dicerent, quod qui posset prohibere & non prohiberet, in culpa is esset, intelligerentur, quando ex facto suo ea potestas, non ex alieno penderet, quale est factum iudicis. Praeterea nullus esset, qui non posset ad iudicem ire. sicque de illa potentia illae leges non potuerunt intelligere, secundum quae recte probant iure ciuili eum, qui conscius sit machinationis ab aliquo contra alterum tertium paratae, non teneri ad accusandum neque ad denunciandum, nisi prohibere possit iure proprio, arg. l. & magis. ff. de solu. hoc est, ex potestate iudiciali, vel dominica, vel patria, vel maritali, & caetera id genus. Idque etiam iure naturali verissimum est, nam eo iure hominem homini periclitanti opitulari debet. d. l. vt vim, cum supra alleg. & quia, vt ait Statius: Omne homini natale solum. Et Ouidius ait: Omne solum forti patria est, vt piscibus aequor. Et Ouid. lib. 3. Metamor. Et eget auxilio, qui non tulit, vtque reliquit, Sic linquendus erit, legem sibi dixerat ipse. Sicque iure naturae par est hominem homini periclitanti subuenire, vnde summis laudibus Hercules effertur, quod auxilium opemque suam, vim & iniuriam patientibus nunquam denegauit. Vnde [sect. 8] Boetius Metr. 7. libr. 4. sic canebat: Herculem duri celebrant labores, Ille Centauros domuit superbos, Abstulit saeuo spolium leoni, Fixit & certis volucres sagittis: Poma cernenti rapuit draconi, Aureo laeua grauior metallo: Cerberum traxit triplici catena: Victor immitem posuisse fertur Pabulum saeuis dominum quadrigis. Hydra combusto perijt veneno: Fronte turpatus Achelaus amnis Ora demersit pudibunda ripis: Strauit Antheum Libycis arenis: Cacus Euandri satiauit iras: Quosque pressurus foret altus orbis Setiger spumis humeros notauit: Vltimus coelum labor irreflexo Sustulit collo: preciumque rursus Vltimi coelum meruit laboris. Videas ergo, vt iure naturae viri inclyti ducuntur ferunturque ad opem miseris periclitantibus ferendam. hique aethereas ad sedes praemij loco euolaturi intelliguntur. Vnde [sect. 9] idem Cicero de eodem Hercule scripsit postquam enarrauerat, vt cunctis periclitantibus opem tulisset, abijt (inquit) ad Deos Hercules, nunquam abijsset, nisi dum inter homines esset, hanc sibi viam munijsset. Idque votum & studium magnanimis viris iure naturae inesse, idem Cicero eleganter scripsit his verbis: Vt [sect. 10] tauris natura datum est, vt pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant: sic ij, qui valent opibus, atque id facere possunt, adseruandum genus humanum natura incitantur, ita Cicero 3. de finib. Sed contra haec omnia facit, quod scriptum reliquit idem Cicero 2. Officiorum: Animaduertamus (ait) cum alios iuuare velimus, ne quos offendamus, ergo cum hoc casu periclitanti nequeam opitulari sine laesione machinantis, non videor ad id teneri. sed ad id responde ex his Ciceronis verbis: Illud enim natura non patitur, vt aliorum spolijs nostras facultates, copias, opes augeamus, neque vero [sect. 11] hoc solum natura, id est, iure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis ciuitatibus Respublicae continentur, eodem modo constitutum est, vt non liceat sui commodi causa nocere alteri. hoc enim spectant leges. hoc volunt, incolumem esse ciuium coniunctionem. ita 3. Offic. Cicero scripsit. & huiusmodi sententiae concinit eiusdem Ciceronis non inelegans sententia in haec verba: Vt membra quaedam amputantur, si & ipsa sanguine & tanquam spiritu carere coeperunt, & nocent reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis feritas, & immanitas beluae, a communi tanquam humanitate corporis segreganda est. ita 3. Offic. Cicero scripsit. Et alibi similiter ait, vt medici membrum saepe putrefactum incidunt, atque in totum eradicant, ne aliam corporis partem labefactare aut corrumpere possit, sic necesse est, si Rempublicam saluam esse volumus, vt perditissimos homines ex vrbe penitus extirpemus, ne corruptus integro, violatus casto, labem infringat, ita in Vatin. idem Cicero scriptum reliquit. ergo quod alios ita iuuare docemur, vt id sine aliorum incommodo fiat, intelligatur sine aliorum innocentium incommodo. nam cum laesione nocentium indubitanter fas est, & ita Hercules prostrauit peremitque eos, qui debilioribus exitio erant. Quae omnia prima facie videntur persuadere, vt conscius criminis, quod in alium conciuem machinabatur, obuiare teneatur, vt vult communis opinio supra relata. Sed non est ita. Fateor quod suadent haec homines ad talem opem ferendam natura (sicque iure naturae) adduci & ardere, sed tamen illud ius naturae nullam inducit compulsionem, sed quandam duntaxat inclinationem, desiderium, affectum, studium, votum, appetitum, vt declarat Andr. ab Exea, ad princ. in lib. Pactorum, & diximus supra. Et quamuis viri magnanimi soleant ad actum & effectum perducere eam naturalem inclinationem & affectum, vt fecerunt Hercules & alij similes: reliqui tamen nec id audere solent, nec ad id obligantur. quid enim si eum qui iniuriam a robustiore & tyranno patiebatur, cernebant faeminae, aut pueri, aut senes, aut aegroti, aut nimium debiles, qui optabant, gestiebant, ardebant opem misero periclitanti ferre, sed non audebant, nonne hos punire iniurium, inhumanum ac inciuile esset. sic ergo & in specie nostra, si is ciuis, qui conscius erat illius machinationis, quae in alterum ciuem moliebatur forte optabat, gestiebat, ardebat opem ei facere, si id sine incommodo suo liceret, sed ausus non fuit, culpa caret. Et quid demeruit ille, si natura & a Deo optimo Maximo non magnani mitate praeditus, sed pusillanimis fuit progenitus, ei sane non tam irascendum est, quam miserendum. cum ergo [sect. 12] ex hominum animo pendeant huiusmodi pusillanimitates, iniurium, inciuile, & inhumanum esset ob eas res incertas, occultas, & soli Deo notas, quem plectere. praesertim cum is nemini noxam dederit. Cum ergo ad opem ferendam desiderentur affectus & actus. Omnes quidem iure naturae eum affectum sortiti sumus, sed eum affectum ad actum perducere non omnes valemus, sed magnanimi tantum, nec refert vtrum valere & posse desinamus ex defectu virium corporalium, (vt foeminae, pueri, senes & valetudinarij) an vero ex defectu virium animi vt pusillanimes. Praesertim cum isthaec ad munus potissimum pertineant magistratuum, nec priuatus pro priuato se periculo exponere teneatur. Periculum autem accipere debemus siue re vera im mineret, siue non immineret, si tamen ille sibi imminere formidabat, ex cuius quidem solius, non ex communi opinione haec res metienda & iudicanda est, argu. d. l. 1. §. si haeres. & l. quia poterat. vbi bonus text. ff. ad Treb. Agnosco [sect. 13] tamen quod de iure canonico in contrarium est communis op. & etiam de iure ciuili, eo casu, quo sine periculo suo id inspecta communi hominum opinione facere posset, sed nos de iure tam canonico quam ciuili contrarium amplectimur, quando immineret periculum non solum inspecta communi opinione, sed etiam inspecta opinione particulari ipsius conscij, quamuis reliqui homines in tali casu verosimiliter iudicarent cessare periculum, per dd. supra & per l. quia poterat. ff. ad Treb. & vide Boeri. d. decis. 83. num. 6. Dicet quis, secundum haec excusabatur etiam is, qui conscius machinationis in principem vel Rempublicam paratae non denuntiauit, allegans se formidasse, nec voluisse se exponere periculo, quod supra negauimus, sed respondendum est, hunc non excusari, quia licet priuatus pro priuato se periculo exponere nullo iure teneatur, pro principe tamen tenetur, vel pro Republica, qua periclitante sese periclitari noscere debeat suamque rem agi, vnde Horatius Ode 2. lib. 1. Dulce & decorum est pro patria mori. Et Cicero ait: Quoniam [sect. 14] sunt omnia commoda a patria accepta, nullum incommodum pro patria graue putandum est, at qui patriae pericula suo periculo expetunt, hi sapientes putandi sunt, cum & eum, quem debent honorem, reipublicae reddunt, & pro multis perire malunt, quam cum multis. etenim vehementer est iniquum, vitam, quam a natura acceptam propter patriam conseruauerit, naturae cum agat, reddere patriae cum roget, non dare. & cum possis cum summa virtute & honore pro patria interire, malle per dedecus & ignauiam viuere: & cum pro amicis & parentibus & caeteris necessarijs adire periculum velis, pro Republica, in qua & hoc & illud sanctissimum nomen patriae continetur, nolle in discrimen venire. ita 4. ad Heren. scriptum reliquit Cic. Et rursus: Respublica nomen vniuersae ciuitatis est, pro qua mori, & cui nos totos dare, & in qua omnia nostra ponere, & quasi consecrare debemus. ita 2. de leg. idem Cicero scripsit, Ergo non par eademque causa est, vt ciuis qui conscius est machinationis, quae contra priuatum moliebatur, nolit se periculo exponere magistratibus id denuntiando, & quod idem faciat quando contra principem vel Rempublicam moliebatur, cum haec obligatio sit longe maior quam superior. sicque ignauiae & pusillanimitati illo casu parcendum est, isto autem casu non est regulariter parcendum, nisi forte morbus ille insolitus esset, & esse probaretur. Denique pius Aeneas quo tempore moenia Troiae ardere coeperunt, humeris suis impositum patrem Anchisen medijs e flammis eripuit & saluauit, quod sine magno suo periculo, impedimento, & labore in tanta rerum angustia strepituque fieri non erat possibile, id quod nullus pro conciue suo aut faceret vnquam, aut facere teneretur, ob saluandam tamen parentis vitam vix est vt non debitum fuisse intelligatur. Nec dubium est, [sect. 15] quin maiora etiam pericula pro patria saluanda subire teneamur, l. veluti, arguendo ab ordine literae. ff. de iust. & iu. ait. enim vt patriae & parentibus pareamus, ad idem l. aduocati. C. de aduo. diuer. iudi. ibi, nec minus humano generi prouident, quam si praelijs atque vulneribus patriam, parentesque saluarent, sic prius de patria meminit quam de parentibus, vtrosque autem praelijs atque vulneribus saluare vt teneamur, inde edocemur, ad quod pro priuato conciue minime tenemur, & illam Anchises & Aeneae historiam refert Vergi. Aene. lib. 2. sic modulatus: Eia age chare pater ceruici imponere nostrae, Ipse subibo humeris, nec me labor iste grauabit, Quo res cunque cadent vnum & commune periclum, Vna salus ambobus erit. Ergo probato insolitae inertiae & pusillanimitatis vitio, etiam quo ad causam Reipublicae desertam, conscius ille non denuntians liberaretur, non aliter atque si in sani, furiosi, dementes, aut forte valetudinarij senes, mulieres opes armis & facto atque opere ferre desijssent, eo tamen non probato, excusabitur sane qui priuato periclitante denuntiare desijt, non sic Republica aut principe periclitante. idque iure tam ciuili quam canonico, arg. c. 1. &c. 2. cum ibi not. deop. no. nu. Illud notandum est, quod [sect. 16] quibus in casibus, qui tali delicto futuro obuiare tenetur, excusatur semper a poena ordinaria, quam delinquens subierit & alia mitiore plectendus est, ita Hieron. Cagno. in l. culpa caret. supra alleg. nu. 10. post Felynum in locis supra signatis. Et circa hanc materiam ridendus est Dominicus Sotus lib. de ratione tegendi, & de tegen. memb. 2. q. 2. concl. 6. versi. 3. qui negat [sect. 17] quod quis fratrem suum vbi est periculum corrigere teneatur, quod impugnant communiter Doctores, teste Antonio de Cordoba in anno. ad eum in d. loco. & Martinus Nauarrus in manu c. 24. nume. 11. cum seq. sed priorem op. alibi veriorem esse ostendimus non solum quando re vera adesset periculum, sed etiam si non adesset, si inspecta communi hominum opinione adesse videretur, quinimo & si inspecta opinione istius tantum adesset id ad eum acusandum sufficere. d. l. quia poterat cum simil. supra all. Socium autem [sect. 18] itineris quod quisque defendere teneatur, non secus quam Rempublicam periclitantem, tenuit Glos. & ibi Alberi. in l. item apud Labeonem. §. abduxisse. ff. de iniur. quae communiter approbari videtur ex relatione Boerij decis. 88. num. 6. # 17 Capvt xvii. Svmmarivm. -  1 Princeps liberum rerum nostrarum vsum, aut etiam abusum, impedire an possit. -  2 Prodigere nostra possumus, fallit in tribus casibus. -  3 Vtile nobis id, quod libet est. -  4 Dominij definitio. -  5 Libertatis definitio. -  6 Dominij definitio communiter tradita notatur. -  7 Dominium est etiam in rebus incorporeis. -  8 Dominij definitio tradita per nouissimos notatur. -  9 Princeps nobilibus prohibere ne nubant, non potest. -  10 Monachi Minoritae an dominium habeant in commestibilibus & vtensilibus, ardua quaest. -  11 Historia Cassij. QVinqvagesimoprimo fluit etiam ex superioribus nostris sententijs definitio illius articuli, An [sect. 1] Princeps sine causa possit rei nostrae liberum vsum impedire, id quod multi admittunt, dicentes expedire Reipublicae ne quis re sua male vtatur. §. sed & maior asperitas. Instit. de his, qui sunt sui vel ali. iur. l. diuus. ff. si quis a pat. fu. manu. facit l. is cui bonis. ff. de verb. oblig. vbi prodigo impeditur rerum suarum alienatio, & l. is cui lege. ff. de testam. vbi eidem denegatur testandi facultas, & l. Titio centum, in pri. ff. de condi. & dem. vbi alumno minus industrioso denegatur alienandi potestas, & facit totus titulus ff. de reb. eorum, & C. de praedi. minorum. vbi adultis denegatur praediorum suorum alienandorum facultas, sed certe in omnibus his speciebus, & similibus, vsus rei nostrae non debilitatur sine causa, quinimo iustissimis ex causis, vt dd. ll. patet. Sit ergo [sect. 2] regula vnumquem que rei suae liberrimum vsum habere. l. in re mandata. C. mand. adeo vt ea etiam possit abuti, tex. egregius in l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haer. ibi, dum re sua se abuti putant, & l. 1. §. & magis. verb. prodegit. ff. si quid in fraudem patroni. adeo vt etiam prodigo manifesto id liceat quandiu nondum est sibi per iudicem bonis interdictum, vt est communis opinio Docto. secundum Alexandr. & Ias. ibi in d. l. is cui bonis. Fran. Aretinus in d. l. is cui lege. Ratio, [sect. 3] quia quod quisque homo sanae mentis & legitimae aetatis voluerit, quodque ei libuerit circa res suas, id vtile ei esse inspecta legis censura reputatur, quamuis inspecta communi hominum opinione inutile ei sit. §. praeterea, cum Glos. Inst. de act. vbi Glos. ait, id portat leuiter, quod portat quisque libenter. facit d. §. consuluit. d. §. & magis. & l. quia autem. in principio. & §. 1. ff. quae in fraudem credi. cum ibi notatis per Glos. &, vt lex ait, ipse sibi quoque insidiatus est, significans hominibus licere sibi ipsis insidiari, hoc est, ad suum incommodum res suas prodigere, etiam si in consequentiam quale damnum alijs resultet, vt dd. ll. & l. quia poterat. ff. ad Treb. §. sed neque. Inst. de autho. tut. & Inst. de lege Fusia cani. toll. vbi not. per Aldroband. l. non vsque adeo. ff. si quis a paren. fuer. man. & quod isthaec omnia superat dictu mirabile esse videtur, licet nobis etiam nosmetipsos vendere. §. fi. Inst. de iure pers. l. si quis filio exhaeredato. §. irritum. ff. de iniu. rup. Vnde Iuuena. Satyra 3. ait: Et praebere caput domino venale sub hasta. Neque ad rem pertinent, quae in contrarium dicebantur, nam procedunt in personis, quae sunt vel aetatis illegitimae, vel non integrae mentis. Tertia fallentia quando quis re sua abutitur, eaque erat animae rationalis, ratio est, propter naturalem cognationem, quae inter nos omnes natura constituit. l. vt vim. ff. de iust. & iure. ita procedit d. §. sed & maior. & d. l. diuus. secundum quae merus princeps, qui (vt ex nostris sententijs relatis apparet) ad meram subditorum vtilitatem creatus esse intelligitur, non poterit homini legitimae aetatis & integrae mentis impedire liberum vsum rerum suarum, quia, & si id princeps forte bona fide faceret, & ob vtilitatem ipsius prohibiti solicitus, adhuc tamen ei impedito id inutile esse intelligeretur & noxium: sicque egrederetur ipsius principis iurisdictionem, vt supra plene diximus. Secundum quae plane colligetur qualis [sect. 4] sit vera dominij definitio, est enim naturalis facultas eius, quod facere libet, nisi quid vi aut iure prohibeatur, quam definitionem colligo ex l. libertas. ff. de statu homi. §. libertas. Inst. de iure personarum. vbi dicitur [sect. 5] libertas est naturalis facultas eius, quod cuique facere libet, nisi quid vi aut iure prohibeatur, dominium enim in rebus habere quid obsecro aliud est, quam eam liberrimam ad libitumque facultatem habere circa illam rem? Hinc parentes liberos, quos in potestate habebant, occidere & perdere poterant. l. in suis. ff. de lib. & posth. Idem in seruis. §. in potestate. Instit. de his, qui sunt sui vel alieni iuris. quod hodie innouatum est, vt dd. iuribus. Hinc apparet suspectam esse Bar. definitionem, qui in l. si quis vi. §. differentia. ff. de acq. poss. scripsit, dominium [sect. 6] esse ius perfecte disponendi dere corporali, nisi lege prohibeatur, quam definitionem sequuntur (multis tamen repugnantibus) magis communiter Doctores, vt per Alexan. & Claudium post alios ibi Fern. Berengar. in l. naturaliter. §. nihil commune. nu. 31. ff. de acquic. poss. Fran. Ripa in rub. de caus. pos. & propr. Bald. de praescri. par. 2. princ. q. 2. num. 6. & alij, quos allegauimus in prae. tra. de suc. prog. nu. 175. quib. adde doctissimum. Dom. de Soto. de iust. & iure. lib. 4. q. 1. art. 1. Gers. de potesta. eccle. cons. 13. Sed haec Bar. definitio, dum ait perfecte notari potest, quid enim si eam donaui iuxta formam legum, de quibus per totum titulum C. de don. quae sub mo. & quid si vendidi iuxta formam legum, quae sunt sub titulo ff. de in diem adiect. vel iuxta eas leges, quae sunt sub titulo ff. de lege commiss. vel iuxta forma l. 1. ff. de cond. ob caus. etenim in omnibus his speciebus, & similibus, constat me & si perfectum illius rei dominium habuerim, minus tamen perfecte de eo disposuisse, defendendo Bar. respondere possumus, referri ad potentiam non ad actum, sicque sumendum pro eo quod est liberrime disponere. Rursus dum ipse ait, nisi iure prohibeatur, est addendum, vel etiam vi, vt scite fecit Iurecon. in d. l. libertas, & in d. §. libertas: Quid enim si dum donare aut vendere rem meam vellem Princeps tyrannus prohibuit, non ideo minus eius dominium dicor habere, sicut dominium non desinit habere adultus, eo quod per titulos ff. de reb. eorum, & C. de praedi. min. alienare praedia sine decreto prohibeatur, aut maritus fundum dotalem: vt ff. de fundo dot. per totum titulum, sed & maiore nota eget Bar. dum dixit de re corporali, cum constet [sect. 7] dominium esse etiam in rebus incorporeis: haereditas enim & vsusfructus, & vsus, res sunt incorporales, vt Inst. de rebus corp. & incorp. in prin. & tamen in haereditate dominium habemus. l. cum haeredes, in prin. vbi notat. Pau. Castr. & Alex. ff. de acq. poss. & in vsufructu dominium habemus. l. qui vsumfructum. ff. si vsufruct. pet. & in vsu, quia dominium nihil aliud est quam ius quoddam incorporeum, vt dd. ll. & tex. egregius in l. fi. ad medium. C. de long. temp. praes. nisi forte Bar. saluare fas est, in eum modum, quem attigimus in d. num. 175. doctissimus autem Sotus, vbi supra, talem dominij tradidit definitionem. Dominium [sect. 8] (inquit) est propria cuiusque facultas & ius in rem quamlibet, quam in suum ipsius commodum vsurpare potest quocunque vsu lege permisso, quae definitio recidit in superiorem, nisi quatenus adiecit in suum ipsius commodum, quae verba significant citra suum commodum dominum re sua vti non posse, nos autem prodigere & perdere rem suam dominum posse supra fuse ostendimus, quibus adde quod sine vlla causa potest etiam prodigere, & pro derelicto habere, ita quod fiat primi occupantis. l. 1. & 2. & per totum titut. ff. pro derelicto. Ex quibus omnibus etiam appatet minime [sect. 9] licere principibus regni sui nobilibus prohibere, ne ijs inconsultis nubant, id enim quam magnopere naturalem libertatem eius quod cuiquam facere libeat, infringat, nullus non videt. d. l. liber. d. §. libertas. ergo ea res, vtpote noxia, non comprehenditur sub ea commissione principibus data, quae ad vtilia tantum, non etiam ad contraria (vt iam edocti sumus) porrigitur, quamuis non pauci principum contrarium facere soleant, quod minime laudo. Denique quatenus de dominio proxime agebamus, an monachi [sect. 10] Minoritanae (quales sunt Franciscani, Dominicani, & reliqui) qui nihil proprium habere possunt in communi, nec etiam in particulari in rebus comestibilibus, quae sibi eleemosynae loco & nomine elargiuntur, id dominium, an forte vsum duntaxat habere intelligantur, dubitari solet, quia huiuscemodi in rebus dominium ab vsu vix separari potest, vt per totum tit. ff. de vsufr. earum rerum quae vsu consum. & l. omnium. §. constituitur. ff. de vsuf. & sane hac in re stat constitutio Nico. 3. in extrau. Exijt. qui seminat, de verb. sig. lib. 6. & in clem. exiui de paradiso, eod. tit. & Ioan. 22. in extraua. ad conditorem. quae quidem constitutiones inter se dissidere videntur, S. Thomas 2. 2. q. 78. artic. 1. negat hisce in rebus dominium separari posse ab ipsarum rerum vsu. Sotus vero vbi supra, cuius sententia (iudice me) verior est, adfirmat separari posse, negatque eos monachos dominium habere in illis rebus non magis quam in alijs. nam & si tempore (inquit) necessitatis egenus rebus possit potiri alienis ad suum vsum & victum necessarium, non ideo earum dominium acquirit, sed nudum vsum facti. ideo (in quit) quod ad talem vsum his monachis datum esset, ab eis repeti posset, si qui dedit, vellet forte ad aliam causam magis necessariam aut magis piam id conuertere: & vt conuiua non posset dapes mensa paratas arripere, arreptasque in domum suam reportare, quia non ad istarum rerum dominium asse quendum, sed tantum ad illum designatum vsum videtur inuitatus, ita & hi Minoritae istarum rerum dominium non intelliguntur habere, sed tantum designatum earum vsum, vt ad alios vsus eas conuertere nequeant. Nam & si tibi concederem, vt domum, vel vestem, aut librum meum, si liberet, combureres, combussisti, non propterea videberis domum tuam, sed meam combussisse. Et cum Cassius, teste Appiano Alexandrino, & alijs,[sect. 11] postquam copias suas a Caesarianis fusas in ingenti illo praelio videret, impatientia doloris, aut taedio vitae, aut metu, ne ad Caesarem deferretur, iussit liberto suo, vt sibi necem inferret, paruit ille. non tamen quisquam diceret, eum libertum dominium Cassij acquisijsse, eo quod eum peremit, non quoque reliquos homicidas trucidatorum dominos fieri. Denique cum iam ostenderimus proprij dominij id esse peculiare & natiuum, vt liceat quidquid lubeat, etiam abutendo, prodigendo, dissipando, pro derelicto habendo, monachique huiuscemodi rebus comestibilibus vesci vtique possint, abuti vero, prodigere, pro derelicto habere nequeant, quin a quocunque possessore domino earum eas vendicare liceat, apparet eos dominium nunquam habuisse. # 18 Capvt xviii. Svmmarivm. -  1 Defensionem Princeps an tollere possit? ardua q. -  2 Citationem Princeps an tollere possit? -  3 Defensio est iuris naturae. -  4 Defendendi corporis causa alium occidere licet. -  5 Defendendarum rerum causa occidere licet. -  6 Defensionis necessariae causa occidere licet, non aliter. -  7 Defendere se tenetur Princeps, etiam cum nece aggressoris, reliqui possunt, sed non tenentur. -  8 Defendere me possum etiam cum nece aggressoris, licet is esset ad regimen publicum necessarius iure poli contra Theologos, idem iure fori contra eosdem. -  9 Vita mortalibus nihil charius. -  10 Princeps esse desinit, qui fit tyrannus. -  11 Defensionis causa occidere licet aggressorem, etiam iure poli, contra Gersonem. -  12 Duellum inire non licet pro honoris, aut rerum defensione, ardua quaestio. -  13 Defendendi honoris causa licet occidere. -  14 Defensio inculpata est, licet quis fugere possit. -  15 Duellum inire prouocatus, non tenetur morigerari. -  16 Historia Augusti & Marci Antonij. -  17 Historia Marij & Pompeij. -  18 Honorem exhibere nobilibus reliqui an cogantur. -  19 Honorem nobilioribus qui non exhibent, an teneantur iniuriarum. -  20 Defensio inculpata non est in rustico, vel clerico, quando poterant tute fugere. -  21 Defensio inculpata quando videatur. -  22 Vindicta aut defensio quando intelligatur. -  23 Occidens damnatum ad mortem, capite punitur. -  24 Occidens quare occidatur. -  25 Appellationem denegans in causa capitali, an capitaliter puniatur. -  26 Occidens vt occidatur, an procedat etiam in iudice, qui innocentem capit aliter damnauit, ardua quaest. -  27 Dolus an culpa quando in iudice praesumatur. -  28 Poenam euitare facit ordinariam, quaelibet etiam iniusta causa. -  29 Iracundia ex iusta causa orta remouet poenam incontinenti, sed ex interuallo non remouet, sed lenit. -  30 Ira ex iniusta causa concepta, nec remouet, nec lenit poenam. -  31 Iracunde facta, an pro infectis habeantur, in his, quae iuris sortiuntur effectum? ardua q. -  32 Ira non praesumitur, nisi probetur. -  33 Homo animal rationale. -  34 Ira mouet rationem. -  35 Ira factum non videtur post interuallum. -  36 Poena culpae aequa. -  37 Ira per dies triginta non videtur durare ad excusandum, contra Doct. -  38 Iniuria verbalis, an infra dies triginta reuocari possit, not. quaest. -  39 Irae motu quid factum, infra quot dies dicatur, elegans q. -  40 Ira iusta poenam mitigat legalem. -  41 Ira post interuallum an poenam legalem minuat, egregia q. -  42 Ira iuste concepta efficit, vt etiam post interuallum abolitio criminis impetrari possit. -  43 Occidens non occidendi, sed vulnerandi animo, an occidatur, not. q. -  44 Delicta an pari compensatione tollantur. QVinqvage simosecvn do defluit etiam ex nostra principali sententia definitio illius articuli, An princeps [sect. 1] defensionem nostram tollere possit? id quod in specie multi tenuerunt, affirmantes, summum Pontificem ex causa id facere posse, ita Alber. Ros. in l. omnes. in princ. C. de Episcop. & Cleric. Angel. n l. si sic. ff. de lega. 1. Fernand. Loazes in consil. pro March. de Velez, dubitatione 1. pag. 337. num. 66. versi. sicut de defensione. Nellus in tra. bannitorum 2. q. secundi temporis. Alex. in l. cum mulier. col. 5. ff. solut. matri. Deci. in c. cum dilecti. colu. 7. ff. de except. Et ideo princeps [sect. 2] citationem tollere potest, vtcunque sit necessaria denfensio, vt tenent Gloss. in l. is qui Reipublicae. ff. ex quib. caus. maior. Felyn. in c. quae in Ecclesiarum. num. 26. de const. & alij quamplures (longe plurimis tamen repugnantibus) vt in praefa. tract. de succ. progressu enarrauimus. Quid dicendum? & sane regula est, defensionem [sect. 3] esse necessariam, a iureque naturali profluentem. l. vt vim. ff. de iust. & iur. ibi, nam quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure fecisse videatur. c. ius naturale. 1. distin. l. 1. ff. de vi & vi armata. l. iniuriarum. ff. de iniur. c. significasti. 2. de homi. l. scientiam. §. qui non aliter. ff. ad leg. Aquil. c. si vero. 1. de sent. excom. & l. sed & si. ff. ad leg. Aquil. [sect. 4] Amplia vt procedat etiam, si inde sequatur homicidium, vt tradunt communiter Doct. in dictis locis per eadem iura, quibus adde Caieta. post sanctum Thomam secunda 2. quaest. 64. artic. 7. & Dominicum Sotum de iust. & iu. lib. 5. q. 1. arti. 8. Ludo. Rom. sing. 28. Accusatus de homicidio. Bald. in l. solam. C. de testib. idem Bal. in l. vni. C. de confes. Haec ampliatio de homicidio varie intelligitur. Primum quando factum fuit ob tutelam corporis homicidae se ab occiso defendente, vt dd. ll. Deinde [sect. 5] etiam si id fieret ob defensionem rerum, ista (quamuis multis repugnantibus) duximus esse communem opinionem in tract. de suc. prog. in praefa. nu. 12. cum seq. vt per Ias. Io. Broscium, & alios in d. l. vt vim. & Carerium in sua pract. fol. 106. nu. 31. Bernad. Diaz de Luco regu. 587. quibus adde S. Thomam & Caieta. vbi supra, & Domi. Sotum d. lib. 5. quaest. 1. arti. 8. de iust. & iu. qui plane omnes idem sentire videntur, dum loquuntur generaliter, & allegant, nitunturque in Exodi 12. dum ait: Si effringens fur domum, siue suffodiens inuentus fuerit, & accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non eritreus sanguinis, vbi non de corporis, sed de rerum tantum defensione agebatur. Ad idem l. aduocati, cum ibi not. C. de aduo. diuersorum iudi. ita Sotus, vbi supra. Tertio [sect. 6] intellige sufficere testes dixisse ad defensionem occisoris factum fuisse homicidium, etiam si non expresserint eam defensionem esse necessariam, vt videtur voluisse Bald. in d. l. solam. ad fin. & Bar. consi. 110. Quidam Maffiolus, per c. 1. §. si quis hominem. de pace tenen. In contrarium tamen hoc casu videtur esse receptior opinio, vt per Bal. sibi contrarium in l. vnic. de confess. versi. tu assessor. col. 10. Ludo. Rom. vbi supra. Nic. Pig. in add. ad ipsum Roma. Bartho. Caepolla consi. 42. idem Caepolla cons. 44. Felyn. in c. significasti. col. 5. de homi. Ias. in §. item si quis. Inst. de acti. & alij quos adduximus in d. num. 22. cum seq. Sed quidquid sit de modo probationis omnes vtriusque partis fautores in hoc conueniunt, homicidium, vt inculpatum videatur, non sat esse quod ad defensionem factum fuerit, nisi praeterea ea defensio necessaria fuerit. Quarto intellige, vt non solum quis inuasus, aut insultatus id facere possit, sed quod etiam ad id teneatur, si est [sect. 7] Princeps, vel persona ita egregia, quod ad Reip. bonum sit admodum necessarius, ita eleganter Dominicus Sotus, vbi supra. Limita primo, vt tale homicidium fieri non sit necessarium, sed potius esset opus perfectionis sese non defendere, secundum S. Thomam & Caieta. & Dominic. vbi supra, post Gersonem, quem ipse Domin. allegat in tract. de Euchar. quod intellige, quando insultatus non esset tam necessarius ad Remp. gubernandam, vt proxime dicebamus. Deinde limita, vt homicidium non aliter sit inculpatum, quam si fiat ad defensionem necessariam. Tertio limita, [sect. 8] secundum Dominic. quando aggressor esset princeps, vel dux, seu alia persona egregia, & ad regimem Reip. necessaria, & aggressus persona ad tale regimem minime necessaria, tunc. n. aggressus, vt se occidi pateretur, tolerari deberet potius quam aggressorem necare, id quod Gersoni iam allegato sine dubio videretur, sed ipsorum opinio vera non est, quia palam est contra ius naturale iam relatum, & in mille legibus supra allegatis & similibus repetitum. Et hoc esset eum principatum ad meram ciuium vtilitatem admissus ad internecionem ipsorum conuertere contra omne ius, omnemque rationem, & contra nostram principalem opinionem, cum omnibus fere iam congestis, praesertim in tribus capitibus superioribus. Et esset contra illam diuinam pollicitationem, quae inquit: Iugum meum suaue est. Et quam [sect. 9] vita mortalibus chara sit, docet Ouidius lib. 5. Metamorph. Nihil o fortissime praeter Hanc animam concede mihi, tua caetera sunto. Et Iuuenal. Satyr. 10. Da spacium vitae, multos da Iuppiter annos, Hoc recto vultu, solum hoc pallidus optas. Eadem aut his simillima optime expressit Cicero, dum ait in Orat. in Va. Nemo est tam demens, tamque parum de se cogitans, qui alienam vitam magis quam suam diligat. Et rursus: Qui multorum custodem se profitetur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere, ita Philip. 12. Expressit idem Cicero, quibus verba Iuuenalis non parum oportuna sunt, sic canentis in Saty. 13. Ad vindicta bonum vita iucundius ipsa. His etiam concinunt elegantia Nasonis poemata, sic modulantis lib. 3. de arte Amandi: Iudice me, fraus est concessa repellere fraudem, Armaque in armatos sumere iura sinunt. Et Horat. lib. 3. Ode 4. Vim temperatam Dij quoque prouehunt In maius, ijdem odere vires Omne nefas animo mouentes. Testis mearum Centimanus Gygas Sententiarum. His quoque adstipulatur idem Cicero in 3. de finib. in haec verba loquens: Vt tauris natura datum est, vt pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant: sic ij, qui valent opibus, atque id facere possunt, ad seruandum genus humanum natura incitantur. Cum ergo ex tot authoritatibus constet hanc defensionem esse iuris naturae, eam humano generi adimere velle, non impium modo, verum nefas quoque videri debet, praesertim cum sit contra praeceptum iuris diuini iam relatum, & cum charitas bene ordinata a se ipso incipere debeat. l. praeses. C. de seruit. & aqua. & cum teste Terentio: Natura cum ita comparatum sit, vt omnes sibi bene esse malint, quam alteri. id quod etiam descendere a iure naturae testatur Cicero 3. Officiorum: Sibi (inquit) vt quisque malit, quod ad vitae vsum pertinet, quam alteri acquirere concessum est, non repugnante natura. Et rursus eod. libr. Nostrae vtilitates nobis omittendae non sunt, alijsque tradendae. Neque ad rem pertinet, quod ille [sect. 10] aggressor sit Princeps, aut Dux Reipublicae, aut persona Reipublicae gubernationi multum necessaria: nam ij tales simul atque tyranni esse coeperint, continuo desinunt esse principes ipso facto, vt supra ostendimus c. 1. & 2. Itaque princeps Reipublicae meae, qui me immerentem, & inculpatum properat necare, aut vulnerare, ipso facto, ac ipso iure princeps esse desinit. Vnde si ad meam defensionem eum interfecero, non tam principem meum, quam hominem iam priuatum interemisse videbor. Praeterea meam Rempublicam saluam esse, mea interesse videtur, propter meam vtilitatem, & propter me potissimum eius incolumitatem desidero, & desiderare debeo. Ergo iure naturae magis diligo, & diligere debeo meipsum, quam meum Principem, aut Rempublicam. Quia secundum Philosophum Propter vnumquodque tale & illud magis, & Proximus sum egomet mihi, vt Terentius ait, & probat d. l. praeses, hanc esse charitatem bene ordinatam. Id quod nullus, qui ex toto non ineptiret, aut insaniret abnegasset, ergo praeposterum esset, ac hominis omnino insani sua internecione velle hominem Reipublicae vtilem seruare, quandoquidem etiam toti Reipublicae se anteponere suamque salutem debet. Quarto limitant [sect. 11] nonnulli, vt occidere non liceat propter rerum, sed tantum propter personae defensionem, quod dic, vt supra. Quinto limitant, vt generaliter in foro animae occidere non liceat aggressorem, sed potius debeat quis pati se interfici, ita Gerson, vbi supra, & diuus Augustinus ad Publi. De occidentis (inquit) hominibus, ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet consilium, nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, vt non pro se hoc faciat, sed pro alijs accepta legitima potestate. Vbi negare videtur, cuipiam ne occidatur licere priuatim occidere. Et in primo de libero arbitrio. Quomodo (inquit) apud diuinam prouidentiam a peccato liberi sunt, qui pro his rebus, quas contemni oportet, humana caede polluti sunt? & censet illas res in vniuersum esse contemnendas, quas homines inuiti admittere possunt, in quarum numero est vita. Et Nicol. Papa. Canone, de his clericis, distin. 50. ait: De his clericis, quibus consuluistis, scilicet, qui se defendendo paganum occiderant, si postea per poenitentiam possunt ad pristinum statum redire, aut ad altiorem ascendere, scitote nullam nos occasionem dare, neque vllam tribuere licentiam eis quemlibet hominem quolibet modo occidendi, cui quidem legi cum ad mores pertineat, videntur & laici esse subiecti. Quarto homicidium est grauius, quam simplex fornicatio, sed nemini haec ad seruandam vitam est licita: ergo neque homicidium facere. Postremo si arbor est mala, ergo & fructus, vt habetur Matth. 7. sed defensio ipsa videtur illicita contra illam Pauli monitionem ad Romanos 12. Non vos defendentes charissimi, ergo & aggressoris occiso erat peior. Sed haec omnia procedunt de perfectione, non de necessitate secundum Sotum, vbi supra. Nec ad rem pertinet, quod salutem animae proximi debeam praeponere saluti corporis mei, sicque cum aggressor verisimiliter veniat in peccato mortali, non debeam eum occidere, ne eius anima simul cum corpore pereat. Nam huic rei sufficienter respondit Sotus, cui adde quod & si eum lethaliter vulnerauero, inter moras spiritus efflandi poterit poenitere, & id facturum verosimillimum est, sicque cessat Gersonis argu. Sexto limita, vt [sect. 12] duellum inire non liceat, ibique occidere inimicum pro defensione rerum forte nostrarum, aut honoris, aut alia quauis ratione, sed tunc via iudiciaria agendum est, secundum Sotum doctissimum Theologorum, vbi supra. Pro defensione [sect. 13] tamen honoris liceret alium occidere secundum eum, ratio est, quia honor vitae aequiparatur. l. alia causa, iuncta Gloss. ff. de manu. vind. immo Virginius in l. 2. §. penulti. ff. de origine iur. relatus & approbatus honorem filiae, eius vitae anteponendum putauit. Ergo vt pro vita licet aggressorem occidere, ita & pro defensione honoris. Et cum, vt supra ostendimus, pro rerum defensione occidere aduersarium liceat, multo magis pro honore defendendo id licebit: quia honor rebus est praeferendus. l. Iulianus. ff. si quis omi. cau. test. vbi per Doctores. l. 3. §. coniunctim. ff. de lega. praest. & per Gerardum de Petra sancta, singulari 1. idem Gerar. singul. 33. & idem singulari 82. quae sunt contra honestatem. colum. 1. & in specie ita etiam tenet Bart. & communiter Docto. in l. vt vim. ff. de iust. & iur. vt per Ias. & Ioan. Oroscium, & alios ibi per Gerar. d. singul. 82. Bal. in l. filius. ff. de cond. inst. idem Bald. in c. 1. col. 5. de pace tenenda in feud. Domin. Sotus Theologorum doctiss. vbi supra. Vnde Bart. Bal. Gerar. Dominicus Sotus & alij communiter supra relati, si vir [sect. 14] nobilis aut honestus, seu ingenuus ab ignobili, vel vili fuisset aggressus, negant teneri eum ad fugiendum. Vnde si aggressorem occiderit, iure occidisse aiunt, iureque suo fecisse: quia id possumus duntaxat, quod honeste possumus. d. l. filius. & hoc casu constat illum non posse fugere honeste secundum mores hominum. Diuersum esse ait idem Sotus in duello, quia negat iniuriatus, vt teneatur iniuriantem ad duellum prouocare, quinimo [sect. 15] etiam qui prouocatus fuit negat secundum mores hominum prudentium secundúmve prudentium opinionem, vt teneatur duelli pugnam acceptare. Vnde [sect. 16] Octauius Augustus ad duellum a Marco Antonio, qui in summa rerum desperatione adactus erat prouocatus, respondit ipsi Antonio, plures alias vias patere ad mortem, ita refert Plutarchus in Apop. Qui etiam Apoph. lib. 5. de Caio Mario refert sequentia: In bello ciuili cum fossa cinctus obsideretur ab hostibus, continuit sese tempus spectans opportunum. Pompeio autem Siloni dicenti: Si magnus es Imperator, o Mari, descende[sect. 17] in certamen, imo tu (inquit) si magnus es Imperator, coge me, vel inuitum decertare. Et haec opinio Soti dissertissimi in foro saltem conscientiae tenenda videtur, quamuis contrarium nominatim teneat Gerardus d. singula. 82. post Bald. quem refert in d. l. filius. & expressius in d. c. 1. de pace tenenda, qui eo mouentur, quod crudelis esse dicatur, qui negligit honorem suum. c. nolo. 12. q. 1. id quod non negamus, sed honorem hoc casu apud bonos & graues viros laedi abnegamus, sicque & ad duellum prouocare & prouocatum descendere iure poli permissum, aut iure naturae insitum hominibus esse negamus, & diuersam esse causam, vim & iniuriam praesentem incontinenti repellere palam est. Nobilis autem ignobiliorem cogere potest officio iudicis, vtei cedat in sedendo, & in similibus reuerentialibus, secundum Gerar. singulari 33. nobiles. num. 2. Ioan. Faber in §. aliam. Instit. de bonorum possess. Quinimo [sect. 18] si id non fecerit iniuriarum actione contra eum agere poterit, secundum eundem Gerardum ibi, post eundem Ioan. Fabrum, qui etiam attingunt, [sect. 19] an & manu armata incontinenti id tales nobiles persequi possint, quasi alias vim pati videantur, si eis debitus honor ab ignobilioribus denegetur, quae omnia nec probo, nec modo im probo: quia aliquan tulum aduersari videtur l. quod attinet. ff. de reg. iur. ibi, quia eo iure, nempe naturali, omnes homines aequales sunt, & hoc iure naturali omnes homines vti debemus, nisi qua ex parte per ius ciuile & peculiare cuiusque ciuitatis immutatum reperiatur. l. omnes populi. ff. de iust. & iu. §. sed naturalia. Inst. de iu. nat. ergo pars negatiua probata est iure communi, scilicet, naturali, pars vero affirmatiua pendet ex peculiaribus populorum moribus, aut legibus: de honestate tamen, aut vrbanitate & comitate par est, vti plebei cedant nobilioribus. Denique Bart. Bald. Gerar. & Sotus, vbi supra, dum negant, nobilem aggressum teneri ad fugiendum, nominatim [sect. 20] contrarium admittunt in rustico & in clerico, quod & firmat Nicolaus Boer. decisi. 168. aliud quidem dubium num. 5. Ias. in d. l. vt vim. Ioan. Faber colum. 4. in §. ius autem gentium. Insti. de iu. nat. & est communis opinio. Et ibid. per Nic. Boer. in quibus consistat moderamen inculpatae tutelae. Et ad defensionem [sect. 21] videtur tunc fieri, quod incontinenti in ipso flagranti delicto fit, non diuertendo ad alios diuersos actus, & ante consummatam iniuriam, etiam antequam primus percussor de loco recesserit, dicto §. tabernarius. & Bal. in d. cons. 202. col. 2. vers. 2. vt defensi. lib. 4. & Iaco. de Are. quem sequitur Iacob. de Raue. Petr. de Bellapert. & Cyn. in d. l. 1. colum. 2. versic. sed dubitatur, quomodo sciemus. & etiam Ioan. Fab. colu. 2. versic. circa tertium. Bald. in repet. colum. 3. & Saly. ibi. C. vnde vi. & Bart. Bald. & Moder. in d. l. vt vim. & Gloss. Abb. Sicu. Ioan. de Ana. in c. significasti. in 2. & ibi Felyn. in 2. conclusione, de homic. & tex. & ibi Gloss. in c. si vero. in 1. de sententia excommunicationis. & text. in l. quod ait lex. §. quod ait lex. ff. de adult. & Gloss. in summa. in verbo, pulsandam. 23. q. 1. & text. & Gloss. Car. Zaba. Ioan. de Imol. & Petr. de Anch. in cle. 1. de homic. tamen [sect. 22] arbitrio iudicantis relinquitur, quia si incontinenti in ipso flagranti delicto ad defensionem, si autem ex interuallo ad vindictam fieri dicetur. & idem Ang. in tract. malefi. in Glos. & dictus Titius se defendendo, col. 3. vers. & dicitur fieri incontinenti, & sing. Ioan. Iacob. in cons. 42. & magis aperte Franc. de Capitibus listae, consi. 43. colu. 1. vers. secundus casus, quae consilia ponuntur inter consilia criminalia Caepollae Veronen. [sect. 23] Sed an poena minueretur, quando Occius ille erat de iure occidendus, quia facinorosus, vel bannitus, vel iam forte iudicis sententia condemnatus, & Bal. Pet. Cyn. & Barth. de Capua, in l. addictos. C. de epis. audientia, ponunt quaestionem, qua poena [sect. 24] puniatur ille, qui occidit illum, qui de iure erat occidendus, & dicunt quod poena mortis, casus est in l. fi. C. de malefi. & Math. hoc ponit, idem Bal. in d. l. fi. & in l. fideicommissa. §. si quis. ff. de leg. 3. Hippo. de Marsi. in l. 1. num. 13. ff. de sica. & in §. aggredior. nu. 41. in prac. crimi. & singu. 150. circa medium. Io. Arno. problema. 24. Fel. in c. cum iuramentum, in fi. de homi. Nic. Boer. deci. 84. per supradicta. Lud. Carer. in tract. homi. §. 2. nu. 146. post eos, quos alleg. & Lud. Rom. & Nicol. Pigno. ibi sing. 747. Ratio est, quia homicida non adimit vitam homini immortali, sed aliter morituro vitam breuiat, & nihilominus capite punitur, sic ergo qui occidit damnatum ad mortem, quia breuiat vitam illius, capite punitur, qua ratione iudex [sect. 25] qui non detulit appellationi condemnato ad mortem inpari causa est, quia alias morituro vitam breuiat, sed interdum, secundum Guiliel. de Ludo. sing. 12. tenetur de vi publica. ita Ioan. Fab. in l. a proconsulibus. C. de appellatio. perl. lege Iulia, in prin. ff. ad leg. Iuliam de vi publi. & Doct. in l. fi. ff. de varijs & ex traor. cogni. & Ioan. Faber, & Ang. Are. Instit. de oblig. quae ex quasi delicto nascuntur, in princ. sed de iure canonico, qui non defert appellationi in causa criminali, deponitur, secus in ciuili, d. l. quoniam iudices. & l. iudicibus. & ibi Bal. distinguit, de appel. & d. c. de priore, & ibi Abb. Sicu. & Philipp. Deci. in fi. & c. decreto. 2. q. 6. & idem per illa iura tenet Bal. in l. addictos. C. de epis. aud. tamen vult iudicem qui non admisit appel. condemnati, ad mortem teneri capitaliter, per illum tex. & hoc nisi ex causa non admitteret appellationem, quia forte erat periculum in mora, tunc potest ad executionem procedere, & postea superiori scribere causam quare non recipit, et si illa causa est legitima, non punietur, sin autem non reperiatur legitima, & debuisset appellationi deferre, tunc tenetur, l. si quis filio exhaeredato. §. secundo autem. in fi. & ita per illum tex. tenet ibi Pau. de Cast. post Bal. & Ioan. de Imo. ff. de iniusto, rupto testam. & Nicolaus Boerius decisione 153. iudex pactus. nu. 4. Et quod [sect. 26] talis iudex, qui condemnauit innocentem, debeat capite plecti, tenet Bald. in rubri. de poena iudic. qui male iudic. vers. quaero qualiter debet iudex, & Saly. in l. eod. tit. vers. 6. an iudex. & Bal. in l. 1. colum. 4. ver. & aduerte, quia si iudex. C. ex delictis defun. & Aquen. in l. vt vim. col. 26. de iust. & iur. & Ioan. Baptist. in l. imperium, in fi. & ibi. Fran. Purpu. num. 132. ff. de iuris. om. iud. volentes talem iudicem puniri de occiso, & etiam lege Iulia maiestatis, vt ibi per ipsos. hoc tamen erit, vt dictum est in arbitrio superioris, mortem tali iudici imponere, si passus supplicium, inique & dolose fuerit condemnatus, quod teneatur lege Cornelia, de sicarijs. l. 1. in princ. & §. 1. & l. lege Cornelia. in princip. & ibi Alexa. in addi. & Hippoly. ff. ad l. Corneliam. de sicarijs. & latius Hippolytus in l. quaestionis. colum. vlt. ff. de quaesti. aut minorem poenam infligere, iuxta id quod deliquerit, vt dicit ibi tex. & Bal. in l. presbyteri. colum. 2. vers. adde quod habes. C. de Episco. & cler. pro hoc d. l. lege Iulia. §. hodie ad leg. Iuliam repetun. vbi si iudex ob hominem necandum pecuniam acceperit, vel non acceperit, & calore inductus interfecerit innocentem, quem punire non debebat, capite plecti debet, vel in Insulam deportari, vt plerique puniti sunt, & sic alternatiue. & idem dicit Fely. in c. dilecti. colum. 7. ver. secunda declaratio. de excep. & Alex. in addi. ad Bar. in d. §. hodie. & Lucas de Pen. in d. l. iudices. colum. pe. ante finem. ver. debeantur. & Paris de Puteo in tract. Synd. ti. de offi. Synd. ver. Syndicantur etiam officiales habentes officium publicum. & ille text. in §. hodie, est mirabilis, secundum Bal. & Docto. in locis supra alleg. quod iudex, qui ex ira seu calore nimio aliquem necauerit & occiderit, non moriatur morte naturali, sed deportatione in Insulam, & sit melioris conditionis, quam alius iudex non interficiens per iram: id quod quia videtur ab omni ratione alienum, interpretatione iuuandum est, vt quoties iudex dolo occidit, ordinaria homicidij poena teneatur, sin autem culpa, tunc aliae poenae mitiori subiaceat, id quod in reliquis quoque est. & in eo duntaxat quaestio erit, quando [sect. 27] dolus & quando culpa puniatur, & sane regulariter in homine priuato occidente dolus praesumitur, si id non fecerit ad suam defensionem. l. 1. & 2. C. ad leg. Corn. de sicar. l. si non conuitij. C. de iniur. In iudice vero occidente, si quidem non per sententiam vt iudex, sed forte ira aut inimicitia percitus mucro ne percussit tunc idem, quia tanquam priuatus fecisse videtur, quod si vt iudex fecit per suam sententiam si ea pecunia, vel simili mercede, aut vitio lata fuit, praesumitur dolus, & poenae homicidij ordinariae subiacebit, quod si hae sordes cessarent, culpa praesumeretur, etiam si per iracundiam id fecisset, quia non praesumam factum per solam iracundiam, sed etiam propter culpam condemnati: fuit enim possibile quod iudex nisi ira motus fuisset, eum non damnaret ad mortem, etiam si eam poenam mereret, vel non tam properanter eum damnasset, itaque cum ille esset malefactor, licet eius culpa morte digna non esset, ea tamen, quae erat, sufficit, vt in iudice non tam dolus, quam culpa praesumatur: sicque is iudex non ad mortem sed alia mitiori poena plectendus fuit. Nam [sect. 28] in delictis culpa etiam latissima non exaequatur dolo, & a poena ordinaria quaelibet causa vtcunque iniusta excusat, Boerius decisi. 168. aliud quidem dubium Glo. quam ipse dicit communiter app. in l. plagij. 2. C. ad leg. Flau. de plagiarijs. l. 1. ff. de abig. ibi, siue iustis, siue iniustis rationibus motus, & secundum hanc nostram distinctionem iura supra alleg. componi & possunt & debent. Et circa d. §. hodie. videbis eundem Boerium decis. 168. aliud quidem dubium nu. 16. Et pro iudice sententiam proferente facit praesumptio. l. res iudicata. ff. de reg. iu. Sed his omnibus obstare videtur, quod si [sect. 29] calor irae in delictis excusaret, nullum fere delictum puniretur, cum fere omnia delicta calore iracundiae fiant, vt docet experientia rerum magistra, & calor iracundiae tunc demum in consideratione esse debeat, cum in continenti, & sic ad defensionem & vim propulsandam, homicidium, aut vulnus infligeretur, vt dd. ll. supr. alleg. Responde quando fit in continenti, tunc excusatur quis ab omni poena, tam ordinaria quam extraordinaria, dummodo violentiae repulsio fiat cum moderatione, sicque ad defensionem non ad vindictam fieri intelligatur. l. scientiam. §. sed si defendendi. ff. ad leg. Aq. Caeterum si ex interuallo, tunc calor iracundiae iuuat ad leniendam poenam, non ad eam euitandam. l. si adulterium cum incestu. §. Imperatores. ff. ad l. Iul. de adul. Dec. & Hier. Cag. in l. quidquid. ff. de reg. iur. Aretin. cons. 80. Alex. cons. 76. lib. 1. Hippolyt. Marsi. in l. 1. §. diuus. 1. col. pen. ff. ad leg. Cor. de sicarijs. Dec. cons. 482. idem in l. vt vim. ff. de iust. & iu. Hippo. Marsi. cons. 25. & cons. 129. Ias. in l. si filiam. C. de inoffi. test. Dec. & Fely. in c. Matthaeus. de simonia. Boer. decis. 164. alia insuper. nu. 17. & decis. 168. nu. 6. Quod procedit secundum omnes dummodo causa [sect. 30] iracundiae esset iusta, & sic adesset culpa ex parte illius, qui occisus vel vulneratus fuit contra ipsum vulnerantem, secus si non praecessit vlla iusta causa, sed eum forte accusauit de quadam blasphemia. Nam per hoc non esset iracundia iuste concepta, sicque nec tolleret, nec etiam leniret poenam ordinariam, secundum eos omnes, estque comm. opin. Quibus adde Abb. & Ioan. Andr. idem tenentes in c. 2. de maledi. per c. inebriauerunt. 15. q. 1. Hieron. Cagn. in d. l. quidquid. nu. 9. Ias. in d. l. si filiam. col. 2. Bal. & Salyc. in d. l. si non conuitij. C. de iniur. Ratio est, quia [sect. 31] quaedam sunt, quae iuris sortiuntur effectum, & in his attenditur iracundia, vt iracunde facta pro infectis habeantur, nisi sequatur ratihabitio. d. l. quidquid. l. 3. de diuort. ff. qualia sunt diuortium, votum, contractus, confessio. Quaedam sunt quae non sortiuntur iuris effectum, vt delicta, & in eis ira non attenditur. ita Bald. & Saly. in d. l. si non conuitij. & Cagn. in d. l. quidquid. nu. 6. Petr. de Bella pert. & Cyn. in d. l. si non conuitij. Nicol. Boer. decis. 168. nu. 15. Fely. in d. c. Matthaeus. Aret. cons. 34. Alberi. in d. l. si non conuitij. Ias. in d. l. si filiam. Sed id in voto & repudio verum est, in contractu autem magis dubium. Quid. n. si pater odio filij, sicque iracundia, aut maritus ira in vxorem concepta diceret, se aliqua ex domus supellectilibus vendidisse, perque hoc vellet contractum rescindere, id sane nulla alia extrinsecus accedente causa, non admitterem propter ius homini acquisitum, cum quo durius agitur quam cum Deo, cui ex voto ius quodam modo quaesitum videtur. cogita ergo. In quibus casibus vero ira [sect. 32] efficit, vt actus ratus non sit, vel delictum mitius puniatur, probanda est & alleganda, non. n. praesumitur, nisi probetur. ita Panormitanus & Felyn. in c. sicut, de iureiur. Philip. Deci. in d. l. quidquid, ad finem. & ibi Hierony. Cagnol. nu. 9. Ratio, quia [sect. 33] homo est animal rationale, ira autem remouet ab eo vsum rationis, ergo nunquam praesumitur in homine, nisi probetur, quod homo sit animal rationale vltra omnes Philosophos, ostendit Ouidius, sic modulatus 1. Metamorph. Sanctius his animal, mentisque capacior altae, Deerat adhuc, & quod dominari in caetera posset, Natus homo est. Et Manilius 4. Astrono. Sydereos oculos propriusque aspectat Olympum, Inquiritque Iouem: Quod autem ira [sect. 34] remoueat sensum quamdiu durat, docet Horatius lib. 1. Epistol. sic canens: Ira furor breuis est. Et Terentius in Heauton. Prae iracundia Menedeme non sum apud me. Idem in Adelph. Ah me miserum vix sum compos animi, ita ardeo iracundia. Et Seneca in Medea: Difficile quam sit animum ab ira flectere iam concitatum. Et Persius Satyr. 3. Nunc face supposita feruescit sanguis & ira, Scint illant oculi, dicis, facisque quod ipse, Non sani est hominis, non sanus iuret Orestes. Et Homerus 8. Iliad. Procul hinc procul ira recedat, Quae turbat sapientem hominem. Sed quia [sect. 35] ira furor breuis est, vt iam ostendimus, non esset ferendus, qui causaretur, quasi ob iram delictum aut contractum se fecisse, si inter causam irascendi, & illum actum vel delictum, fuisset longum interuallum. Nam primus ille motus irae vix est in homine, ex interuallo autem diuersum est, & esse debet potissimum in iudicibus dicente Iuuenale Saty. 8. Expectata diu tandem prouincia cum te Rectorem accipiet, pone irae fraena, modumque. Et Cicero 1. Officiorum: Prohibenda [sect. 36] est maxime ira in puniendo. nunquam. n. iratus, qui accedet ad poenam mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium & parum: cauendum est igitur ne maior sit poena quam culpa. Cum ergo [sect. 37] ex interuallo, quod sit ex ira perpetratum minime dici possit, apparet suspectum esse quod non pauci existimant, intra dies triginta a primo irae motu ex ira id factum intelligi, arg. c. cum apud Thessalonicam. 11. q. 3. ita Decius in d. l. quidquid, qua de re per Felynum in c. iurgantium. colum. 2. & in c. in causis, eadem. 2. col. de re iud. Hippoly. Marsili. in l. §. fi. col. 15. de quaest. Thom. Gram. voto. 32. Ioannes Neuiz. in sua Sylua nupt. colum pe. Ias. in l. puniri. colu. fi. C. si contra ius. Fely. in c. si quando. colu. 2. de rescriptis. Hinc [sect. 38] dicitur in dies triginta posse reuocari iniuriam verbalem, & quasi facta allegari possit intra id tempus calore iracundiae, ita tenent nonnulli ex supra citatis, & praesertim Decius vbi supra & Lanfrancus Orianus in c. quoniam contra. colum. 1. de probati. post Angelum & Imolam, quos allegat, & Ang. ita. not. tenet in d. l. si non conuitij, & Hippolytus Mar. singulari 626. calor iracundiae, id quod refert Hieronymus Cagnolus in d. l. quidquid. & Nicolaus Boer. decisi. 168. num. 24. ille negat intra dies triginta posse reuocari, sed ante litem contestatam, antea vel postea factam vtique iste absolute id negare videtur, sicque sunt tres opiniones, quod iniuriam verbalem possit ex poenitentia reuocare ipsemet iniurians infra dies 30. Altera opinio quod possit ante litis contestationem. Vltima opinio quod nunquam, quae forte verior est, nam vt Horatius ait lib. 1. Epistolarum: Et semel emissum volat irreuocabile verbum. Idem Horatius in Arte Poetica: Nescit vox missa reuerti. Et quod semel factum est, infectum esse non potest. l. in bello. §. factae. ff. de capti. & actio iniuriarum oritur ex ipsa iniuria consumata, iniuria autem verbalis oritur ex ipsis verbis. d. l. si non conuitij. C. de iniur. semelque orta ex facto tantum iniuriati tolli potest, nempe remissione expressa vel tacita, quae inducitur ex dissimulatione vnius anni. §. penul. & fi. Inst. de iniuri. idque quod nostrum est, (nempe talis actio) sine facto nostro auelli non potest. l. id quod nostrum. ff. de reg. iur. ergo non adimetur ex facto & poenitentia iniuriati. Denique illud similiter, quod tot Doctores supra allegati tradiderunt, nempe quod [sect. 39] irae motu factum quid dicatur intra dies triginta computandos a tempore irae conceptae ad tempus facinoris, vel actus postea subsecuti, quod Boerius & Cagnolus, vbi supra, vix admittere videntur, nobis omnino suspectum (ne dicam ridendum) videtur. Nam praeter quod nulla lege probatur, palam est ab omni ratione alienum, nam quot sunt arborum folia, tot & longe plures sunt & esse possunt causae & occasiones, ex quibus homines iracundia commoueantur & ardeant, suntque & esse possunt dispares, in tot gradibus disparitatis quot sunt volatilium plumae, aut piscium squamae aut arborum folia. Quid enim si nobilis contra plebeium ira exardescat, quod eum non salutauit satis reuerentialiter? Quid item si ardeat eo quod eius vxorem stuprauit? quantum inter has causas vel occasiones irascendi & similes intersit, nullus modo sanus non videbit. & inter ipsas verbales iniurias similiter par differentia est, ergo quod minima irascendi occasio data, & maxima irascendi occasio inflicta. quamuis verbalis vtraque sit pariter, parique tempore possint reuocari, inciuile ac inconsultum esset. Et praeterea contra hoc vrgent omnes rationes notatae in praecedenti articulo, quas non expetit repetere. Verius ergo est in tali delicto iniuriae etiam verbalis poenitentiae locum non esse. non magis quam in reliquis delictis, quamuis actio iniuriarum tempore legitimo praescribi possit. Denique iuxta propositam materiam sunt tres species considerandae: Prima, cum homicidium aut vulnus sit, & in continenti, & ad defensionem. Altera cum fit in continenti, sed non ad defensionem. Vltima cum nec in continenti ad defensionem. Primo casu cessat poena tam ordinaria quam extraordinaria caeteris habilibus, vt iam edocti sumus. Secundo casu [sect. 40] cessat ordinaria, sed extraordinaria imponitur, veluti si me baculo, aut palma, aut gladio forte percussisti & fugiebas, tuncque te insequutus interfeci. hoc enim casu non feci ad defensionem meam, cum iam fugere incoeperas, sed feci ad vindictam, sed tamen quia id calore iracundiae fiebat, minuitur poena, vt supra disseruimus. & tradit Hieronymus Cagnolus in d. l. quicquid. nume. 8. versi. licet prohibitum sit occidere fugientem, tradit Philippus Decius cons. 482. idem Decius in d. l. vt vim, post Bart. & Fran. Areti. ibi per l. si adulterium cum incestu. §. Imperatores. ff. de adult. l. 1. §. cum arietes. ff. si quadrup. paup. fecis. dic. vbi per Florianum. not. per Nicola. Boerium decisi. 168. nume. 4. versi. nec seruauerunt tempus. Vltimo casu, quando [sect. 41] ex interuallo, tunc quia nec ad defensionem fit, nec ex calore iracundiae factum videri potest, sed tantum ad meram vindictam, locus est poenae ordinariae, secundum Doctores communiter in dd. locis, praesertim Boerium nu. 17. col. fin. d. decisi. 168. id quod nimis durum videtur, & contra notissimum illud arg. & proportionem de toto ad partem l. quae de tota. ff. de rei vend. l. an pars. ff. pro derelict. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebel. Nam si marito, qui adulteros propria authoritate interfecit, ex toto ignoscitur propter iustam causam iniuriae atrocis acceptae, etiam si id faciat ex proposito paratis insidijs, & sic non tam ex ira quam ex inimicitia, vt d. §. Imperatores. cur non similiter remittetur aliqua pars vel particula poenae legalis, ei, qui ad vindictam iniuriae acceptae alterius generis vulnerauit, aut occidit, vt quemadmodum quando maximus erat dolor incitans ad vindictam, tota poena remittitur per d. §. Imperatores. ita quando minor esset dolor, saltem aliqua poenae particula remitteretur? Responde, id minime expedire, nam si ego abs te iniuriam accepi, tu deliquisti, & puniendus es per magistratum Reipublicae, non priuata authoritate mea. l. vnic. cum ibi not. C. quando liceat vnicuique. Ratio, quia si mihi vlciscendi aut puniendi daretur licentia, verisimiliter transcenderem modum, mensuramque legitimae punitionis & vindictae, vtpote, odio & ira in te & nimio amore erga me affectus, essetque contra omne ius naturale & positiuum, vt essem iudex in causa propria. l. 1. C. vt nemo in sua cau. l. magistratibus. ff. de iurisd. om. iud. l. omnibus. C. de testibus. Rursus si ego te vulneraui aut occidi ad vindictam iniuriae abs te acceptae, nouum delictum aut maleficium est, quod nec tollitur, nec minuitur, aut infectum vlla ex parte redditur propter delictum abs te prius in me commissum, sed Reipublicae integrum ius est puniendi, & primum delinquentem ex integro, & etiam secundum delictum ex integro, & ita fieri oporteret in terminis. d. §. Imperatores. nisi per illam legem cum similibus dispensatus & exceptus esset ille casus, propter rationes peculiares, de quibus ibi. & quia illa maleficia contra eum eósve, contra quos committuntur, in domibus eorummet plerunque committuntur: & durum esset si a vindicta tam iusto dolore aestuantes iuberentur abstinere. Diuersum est, si filium meum occidisti, aut similia, haec enim domi iniuriam passi raro fiunt, sicque cum non sit ad manus vindicta ad publicos magistratus seditionis vitandae causa vt iretur, consultissime fuit constitutum. Sed licet [sect. 42] haec sint de rigore iuris, tamen si quo casu iniuriatus in iniuriantem deliquit, quasi vindictam moderatam vel non moderatam, sic mens propria authoritate poenae ordinariae, in quam incidit, abolitionem aliqua ex parte a principe impetrare debet, & potest, l. 2. C. de abolit. & tenet Boerius d. decisione 168. in fin. post alios, quos allegat. Ergo longa differentia est inter iracundiae calorem, & inter odium, & inimicitiam, licet & in odio, & inimicitia iracundia quoque plerunque sit. primum enim lenit ipso iure poenam delicti: secundum vero non ipso iure, licet a principe ex gratia impetrari possit, vt minuatur, ideo caute in d. l. quidquid dicitur calore iracundiae. & in d. l. si filiam, dicitur inconsulto calore. & sic in similibus legibus, quasi non sufficiat sola ira (quae plerunque in omni odio & inimicitia comes adest) sed praeterea necesse sit, vt adsit calor, hoc est, sit recens, & sic vehementer. Ex quibus euidentius apparet, errasse longe, qui intra dies triginta durare iracundiae calorem existimabant. tunc enim (vt est notum) non recte aut apte diceretur calor iracundiae, sed potius iracundia, inimicitia, aut odium iracundum, de quo in l. 3. §. fin. & l. ex parte. cum simil. ff. de adim. lega. Illud autem notandum est, quod [sect. 43] si Titium vulnerasti, & ex vulneribus interijt, allegasti te non habuisse animum occidendi, sed tantum vulnerandi (id quod non raro accidit) audiendus es. Quinimo quod plus est, quo ad tuum animum hac in retuo statur iuramento, ita tenet Gloss. in l. 1. verb. non occidendi. C. ad leg. Cornel. de sicar. quam sequitur, & not. dicit Ioannes Arnonus singulari 44. vulnerasti Titium. Ludouicus Roman. in l. in illa. ff. de verborum obligat. Ias. in §. sed istae. colum. 24. Institut. de action. id quod forte admitti posset, quando essent indicia pro declaratione istius: Id quod euenit in causa nobilis viri Hispani anno 1562. qui iussit seruum suum, vt quendam virum in facie vulneraret, ille autem vulnus inflixit eius gutturi seu collo, & ex illo vulnere mortuus fuit, sed tamen famulus ille, & si ingenuus erat, vltimo supplicio affectus fuit, & domini accusatio etiam hodie finita non est, nobilis ille appellabatur Franciscus Gutierrem de Cuellar Segouiensis. Denique [sect. 44] cum paria delicta pari compensatione aboleri soleant, (vt in regula iuris) euenit ac consequens fit, vt si me baculo percussisti, & ad vindictam, ex interuallo te baculo percussi, haec paria delicta pari compensatione tollantur, quo ad poenam priuatim applicandam, sed quo ad eam, quae Reipublicae applicanda veniebat, non ita, ergo si ex integro exigitur a priore delinquente, & ex integro quoque a posteriore. # 19 Capvt xix. Svmmarivm. -  1 Vindicta etiam in continenti, est peccatum in foro animae. -  2 Casus impetit peccatum, & delictum fieri iu. po. & fo. -  3 Casus quid. -  4 Homicidij reus quando quis fiat, ardua quaestio. -  5 Animus distinguit maleficia. -  6 Poena culpa maior non sit. -  7 Culpa est miscere se rei ad se non pertinenti. -  8 Delinquens sponte sua videtur puniri. -  9 Homicidium culpa perpetratum extraordinariam inducit punitionem. -  10 Homicidium nec dolo nec culpa considerabili factum, poena etiam extraordinaria caret. -  11 Poena caret, qui fixit hominem dum taurum loco solito agitatum figere curabat, non sic si in loco insolito. -  12 Homicidium aut vulnus insperato factum, non habet plus culpae, quam fuerat in causa, vt si ab ebrio fieret. -  13 Vini effectus noxij. -  14 Ebrietas inculpata, inculpatum facit quidquid inde sequitur. -  15 Homicidij reus non fit, qui dat operam rei illicitae, ex qua sequitur homicidium praeter voluntatem occisoris, cum Soto, contra communem opinionem conclusiones sex. -  16 Medicus, qui dum morari valetudinem aegroti volebat, eum peremit, an reus homicidij fiat? not. q. -  17 Homicidium fecit, qui vulnus tantum infligere volebat, & an homicidij reus fiat. -  18 Homicidium & omne delictum interdum punitur poena ordinaria, interdum poena extraordinaria, interdum nulla. -  19 Occidens mediatorem interdum extraordinaria, interdum nulla punitur poena. -  20 Occidens mediatorem se defendendo punitur, si erat de illis, qui fugere tenebantur. -  21 Occidens mediatorem se defendendo punitur, si erat de illis, qui se defendere non debebant. -  22 Occidens lapide versus hominum turbam iacto, extra ordinem punitur. -  23 Occidens mediatorem dum filium, vxorem, discipulum aut famulum castigaret, an puniatur? -  24 Vulnerans vnum dum alium vulnerare volebat, an ordinarie puniatur? REdevndo ad tres casus supra consideratos, qui, vt diximus, procedunt in foro contentioso. Nam [sect. 1] in foro animae, quod fit ad meram defensionem, inculpatum est, quod vero fit ad vindictam, siue fiat in continenti, siue ex interuallo, inducit peccatum mortale, esseque, ita videtur communis op. Theologorum, vt per Domini. Sotum de iust. & iure, lib. 5. q. 1. art. 8. Sanctus Thomas 2. 2. q. 64. art. 7. cum seq. Quid [sect. 2] autem si casu homicidium fecit aut vulnus intulit, stuprum vel adulterium vel simile quippiam perpetrauit quis, an teneatur? & non teneri eum magis est. Ita sub longa tamen distinctione sentit Sanctus Thomas 2. 2. q. 64. art. 8. Dominicus Sotus, vbi supra, art. 9. & Caietanus d. art. 8. q. 64. & reliquorum Theologorum videtur esse communis opin. Causaliter [sect. 3] perpetratum accipere debemus, quando secundum humanam diligentiam debitam & congruentem, secundum negotiorum actuumúe, de quibus agebatur, qualitatem, is nec in dolo neque in culpa fuit, quamuis in rerum natura possibile foret maiorem adhiberi cautelam & circumspectionem, secundum Sotum, vbi supra, & facit §. 2. & §. 3. Institu. quib. mod. recontr. oblig. l. si vt certo. §. 1. & per totam l. ff. locati. dum dictis iuribus, casibus fortuitis annumeratur incendium, quod tamen nunquam contingeret, si omnis humana diligentia quam exactissime adhiberetur, itaque non intelligo sufficere quod quis adhibeat eam diligentiam, quam solitus est in alijs rebus adhibere, sed oportere debitam adhibere diligentiam secundum actuum qualitatem, quod ad communem & frequentiores hominum actiones referens, vt nec sufficiat quod ipse talem diligentiam adhibuerit, qualem reliquis in rebus, siue suis, siue alienis adhiberi solitus erat? si quidem ea segnior aut incautior erat, quam ea quam hominum plerique in illius modi & qualitatis rebus adhibere solebant. Nec contra tam exactissimam exigamus quantum adhiberi possibile erat, vt dd. iuribus. & loquimur de homine mediocris ingenij & intellectus. Secundum quae Diuus Thomas & reliqui Theologi communiter, de quibus mentionem habuimus, aiunt & statuunt tres conclusiones, prima: Qui [sect. 4] dabat operam rei licitae, & adhibuit debitam diligentiam, licet inde homicidium sequatur, non efficitur reus homicidij, sicque duobus demum concurrentibus desinit fieri reus homicidij, Primum quod operam daret rei licitae, secundum quod adhiberet debitam diligentiam. Inde subsequuntur aliae duae conclusiones, quod reus homicidij fiet quando dabat operam rei illicitae, etiam si adhiberet debitam, vel mediocrem diligentiam. Item, quod reus homicidij similiter fiat, etiam si rei licitae operam daret, siquidem debitam diligentiam non adhiberet. Nunc descendamus ad exempla, quia superiores conclusiones sunt communiter receptae a plerisque tam Theologorum quam Iuristarum. Hinc enim fit, vt si putator ex arbore deiecto ramo hominem vulnerauit aut occidit, si quidem proclamauit vt transeuntes possent sibi praecauere, homicidij reus non erit, quia & rei licitae operam dabat, & adhibuit proclamando debitam solitamque diligentiam. Idemque in resartore tectorum, si id fecit, dum tegulas tecti componeret. Idem si medicus seruum, vel liberum hominem dum curaret mediocri & debita diligentia vsus fuit, licet ex vulnere vel morbo perierit, similiter homicidij reus non erit: quia & dabat operam rei licitae, & adhibuit debitam diligentiam. Idem si mulio aut auriga, qui currum ductabat, proclamauit, vt sibi praecauere possent transeuntes, licet tunc rotis currus seruus vel homo liber saucius aut occisus fuerit, homicidij reus non erit. Caeterum in omnibus his speciebus & similibus, si debitam illam diligentiam non adhibuisset, reus esset homicidij, non tam dolo quam culpa commissi, sicque ordinaria poena vltimi supplicij non afficeretur, sed alia extraordinaria & mitiore iuxta modum mensuramque culpae. Neque ad rem pertinet, quod [sect. 5] vbi non est animus nocendi, non videatur esse delictum, l. diuus, cum ibi plene not. per Glo. & Doct. ff. de offi. praes. (vt in furioso & similibus) vbi autem delictum non est, ibi nulla poena esse debeat. l. 1. ff. de iust. & iur. l. absentem. in prin. ff. de poenis. Vnde Cicero lib. 1. Offi. Cauendum [sect. 6] (inquit) est ne maior sit poena, quam culpa, Nec dubium est, quin vbi culpa nulla est, ibi quaelibet poena culpa maior vt sit necesse est. Nam ad hoc respondetur, quod siue illi, putator, vel tecti sartor, vel medicus, vel mulio debitam diligentiam adhiberi desierint, & per hoc vulnus homicidiumúe secutum fuerit, siue exactam diligentiam adhibuerint, si tamen imperitia eorum vulnus homicidiumúe fuit subsecutum, semper videntur in culpa esse, quia vel intellexerunt, vel intelligere debuerunt, ex tali negligentia, vel imperitia, verisimiliter tale homicidium aut vulnus subsecuturum esse, eamque imperitiam aut negligentiam esse verisimilem occasionem illius mali futuri, sicque huic periculo concessum praestiterunt taciti, & culpae rei sunt, tum quod [sect. 7] culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti. l. culpa est. ff. de reg. iur. ad imperitum vero cuiusque artis eam exercere & profiteri non pertinet, tum etiam quod [sect. 8] in genere videntur de illo periculo cogitasse, eique periculo sese commisisse & exposuisse, sicque in sententiam Domini incidisse dicentis: Qui amat periculum, peribit in illo. Iuncta l. qui iure militari ff. de mil. testa. Simillimum est, quod in delictis suo consensu plecti vnusquisque videtur. l. Imperatores. ff. de iure fisci, ibi tu te huic poenae subdidisti, & l. fin. C. ad legem Iulia. maiest. ibi, quodammodo sua sponte punitur. Cogitauit enim aut cogitare intelligitur, qui delinquit inde punitionem poenamque legalem profecturam esse, dixi plene de succ. crea. lib. 1. prope finem. nu. 665. sic ergo & in specie nostra, qui [sect. 9] sese per imperitiam suam, suamúe negligentiam ignorare non debuit causam occasionemúe certam aut verosimilem daturum mali futuri, illius quidem mali reus & obnoxius erit, ita probatur in §. 1. cum tribus sequen. Inst. de lege Aquil. cum similibus. ideo, vt legitur 4. Genesis Homicidium viro Lamech imputatum fuit, qui bestiam figere conatus hominem transfixit iaculo. Item legitur Exodi 21. Si quis percusserit mulierem praegnantem, & abortum illa fecerit, si mors fuerit subsecura, reddet animam pro anima. & ita procedunt omnes fere Canones, qui sunt sub titulo de homicidio, & l. distinct. per totam. Quae omnia ita temperanda sunt, vt in exemplo de muliere praegnante pulsata, intelligatur cessare poenam ordinariam, quando [sect. 10] culpa tantum, non etiam dolo id factum fuit, sed culpa sufficit, vt poena extraordinaria imponatur, quod si pulsatio a marito tam leuiter facta fuerit, vt inde mortem, aut etiam abortum sequi, non esse verosimiliter credendum, nec sequi solere secundum communem frequentioremque euentum, nec etiam aliud periculum considerabile, magis tunc est, vt damnum, si quod inde secutum fuerit, casui adscribendum sit, & consequenter cesset poena non solum ordinaria, sed etiam extraordinaria, d. l. diuus. cum similibus, iuncta l. quae fortuitis. C. de pignor. act. l. si vt certo, per totam legem. ff. commod. §. 1. 2. & 3. Inst. quib. mod. recontrahi. obliga. Quae distinctio de exemplo facti homicidij in venatione repetita intelligatur. nam si telum Lamech coniectum fuit versus eam partem vbi erat hominum turba, cogitauit aut cogitare debuit ibi periculum homicidij aut vulneris faciendi fore paratum, sicque in culpa fuit. Vnde [sect. 11] cum apud nos Hispanos sit frequens illud spectaculum de taurorum agitatione, in quos turba hominum sua tela conijcit, certe si quis telo fixit hominem, dum taurum figere properabat in loco solito (puta in platea) reus vulneris non erit, quia ibi omnes debent sibi praecauere, & ad hoc esse parati, quod si in loco insolito & vbi esset frequens hominum turba, tunc teneretur, quia ibi & aderat quale periculum, & turba hominum erat incauta & secu. licet vtro que casu iaculator non deberet ignorare quale periculum adesse, tamen quando iaculatus fuit eo loco & tempore, quo tauri agitabantur, & omnes in eos sua tela conijciebant, non fuit necesse proclamare ad turbam vt sibi quisque caueret, quia ex natura & qualitate illius rei actusque omnes sibi praecauere debebant, caeterum extra locum solitum turbae hominum incaute deque illo periculo minime cogitanti nihil esset imputandum, iaculator ergo primo casu iuste potuit cogitare quod vnusquisque sibi caueret, sicque ex illa iaculatione nihil mali sequeretur. Secundo autem casu debuit cogitare, quod turba hominum ab illa iaculatione insperata sibi minime caueret, sicque inde verisimiliter periculum sequeretur & damnum. Quae [sect. 12] distinctio plane probatur in. §. item si putator, cum ibi not. Inst. de lege Aquil. iuncta sententia diui Augustini 22. lib. contra Faustum, quatenus ait, Loth, qui ebrius incestum commisit, non fuisse reum incestus, eo quod crimen illud non habuit plus culpae quam praefuerat in ebrietate, id, quod sequitur Dominicus Sotus, vbi supra, & recte. Itaque id tantum inspicitur, quod principaliter agitur, non autem id quod inde casualiter subsecutum fuit, vt iuribus supra allegatis, & l. si quis nec causam, cum ibi no. per Glo. & Doct. ff. si cer. pet. sed bene inspicitur id quod inde verisimiliter subsequi solet. l. si quis haeres institutus, verb. sunt enim appendices praecedentis institutionis. ff. de acq. haere. Vinum [sect. 13] certe non moderate sumptum malos producere solet effectus, detegit enim arcana, soletque manus ad arma vocare, animosque Veneri procliues ardentesque parare. Vnde Virgilius de Venere & vino sic cecinit: Arcanum demens detegit ebrietas. Et Ouidius lib. 2. de remed. amoris: Quid tibi praecipiam de Bacchi munere quaeris, Vina parant animos Veneri. Et Horatius lib. 1. Epistolarum: Quid non ebrietas designat, operta recludit, Spes iubet esse ratas, in praelia trudit inermem. Cum (inquam) ebrietas sit periculosa ad arma, quia nonnulli ebrij fiunt longe magis furibundi & rabidi quam reliqui, tunc qui huiusmodi se esse dum ebrius sit, intelligeret, is si ebrius quem vulnerasset, non solum ebrietatis, sed etiam vulneris dati reus fieret. Nam & qui sciret se furere Veneris calore dum ebrius fieret, tunc si filiam forte vel sororem dum ebrius esset compressisset, etiam illius incestus reus fieret. Et si quis sciret se omnia dum ebrius esset garrire & recludere solitum, tunc si ebrius arcanum principis sibi (vt forte Consiliario) notum aperuisset, non solum ebrietatis, sed etiam illius criminis reus fieret: arg. d. l. si quis haeres institutus, verb. sunt enim appendices, & c. In omnib. tamen ijs casibus & similibus, quia non dolo sed culpa peccatum fuit, alia poena mitiore quam ordinaria plectendus esset, quia causa etiam iniusta a poena ordinaria excusat, vt supra ostendimus. Quae omnia limita, vt non procedant, quando [sect. 14] in ipsamet ebrietate nulla omnino culpa ebrij fuit, veluti si ex malitia quadam occulta ipsius vini ebrius factus fuit, cum tam parum vini absumeret, quo non solebat inebriari: vel si ex cibi cuiuspiam comestione (id quod non raro accidit) inebriatus est illius virtutis nescius, in his enim speciebus & similibus, si ebrius maleficium cuiusuis generis patrasset, reus non esset iure ciuili, non quoque iure canonico, nec etiam iure poli. d. l. diuus, cum similibus supra allegatis. Denique qui [sect. 15] dat operam rei illicitae, ex qua sequitur homicidium praeter voluntatem & insperato, communis opi. supra relata diui Thomae & Caietani, vbi supra, & Syluestri in summa, verb. homicidio. 2. dubio 18. vult homicidij reatum committi, quae conclusio nullo iure probatur directo, sed a contrario sensu, facit c. lator. c. dilectus filius. c. Ioannes. c. ex literis, de homici. & in dictis locis. haec est communis opinio Canonistarum secundum Dominicum Sotum lib. 5. de iust. & iure. q. 1. arti. 9. Vnde consequens erat dicere secundum eum, quod si clericus adulterio deprehensus ad suam defensionem cum moderamine inculpatae tutelae aggressorem occideret, irregularis fieret & homicidij reus, deinde sequeretur quod si die festo campanam de campanili clericus deponens (& sic opus faceret seruile tali die vetitum & illicitum) tignum inde cadens puerum occideret, clericus ille irregularis & homicidij reus fieret. Tertio eadem ratione sequeretur, quod si furtim quis arborem alienam caedebat, & si abunde clamaret, vt transeuntes possent sibi praecauere, adhuc tamen si ramus cadens quem occideret, is homicidij reus fieret. Quarto sequeretur quod si quis vetante domino, & sic illicite syluam alienam venandi causa ingressus, in sperato dum feram transfigere vellet, hominem transfigeret, homicidij reus fieret. Quinto sequeretur, quod si fur nocturnus pannos brumali tempore, quib. anniculus puer tegebatur, subtraxit ignorans sub illis esse puerum, illeque frigore interierit, is fur homicidij reus fieret. Sexto sequeretur quod si auriga, qui currum furatum ductabat hominem transeuntem (quamuis proclamauerat, vt ille sibi posset cauere) rotis peremit, homicidij reus fieret. Sed in omnibus his speciebus contrarium & humanius est & verius in puncto iuris, quia his in casibus homicidium est mere casuale, & omnino praeter intentionem, mentem, & animum occisoris, non solum in specie, sed etiam in genere. Nam neque in genere verisimiliter potuit aut debuit ex talibus actionibus successurum esse homicidium cogitare, sicque tale homicidium est mere casuale, & consequenter mere inculpatum, & per hoc mere impunitum, per iura & rationes de quib. supra, & ita expressim caeteros reprehendens tenet doctissimus Sotus vbi supra, nominatim enumerans quatuor species ex sex supra relatis. Et ad c. ex literis, cum similibus supra allegatis, responde vt per eum, quae omnia intellige primum de iure Canonico, deinde etiam de iure Ciuili, postremo etiam in foro animae, idque indubitabilius. Illud autem notandum est, quod quibus in casibus quis dabat operam rei illicitae, vnde successit homicidium, insperatum tamen ab ipso occisore, quale esset (vt non raro accidere rumor est) cum [sect. 16] medicus, aut chirurgus medicamentis aut pharmacis vsus fuit, nec lethalibus quidem, nec etiam salubribus, sed talibus, quae miserum aegrotum in eodem statu detinerent, infirmusque tempore & morbo debilitatus, praeter intentionem medici perijt, tunc quidem is medicus homicidij poenam ordinariam non subibit, quia non tam reus est homicidij dolo quam culpa commissi, vel si fuit dolus, non quidem fuit dolus ad homicidium, sed tantum ad lucrum directus, sicque in diuersa re non in ea, quae subsecuta fuit, dolus fuit. id quod confirmatur ex eo quod Ias. in §. sed iste. Inst. de act. Ioannes de Arnono singulari 44. Ludo. Roma. in l. in illa. colum. p. ff. de verb. obliga. Accursius in l. 1. verb. non occidendi. C. ad leg. Corn. de Sicarijs tradiderunt, dum aiunt quod qui [sect. 17] alterum vulnerauit non occidendi sed tantum vulnerandi animo, si ille ex vulnere perijt, non tam homicidij quam vulneris reus est. Secundum quae est moderanda illa communis opin. Canonistarum & Theologorum de qua supra, vt qui dabat operam rei illicitae, ex qua successit homicidium inuoluntarium, homicidij reus fiat, ita tamen vt non poena ordinaria homicidij puniatur, sed alia mitiori, quia non tam dolo quam culpa id homicidium factum videtur. Sunt enim duo delicta, alterum dolo, alterum culpa commissum. Dolo committitur delictum in ea re illicita, quae principaliter & intentionaliter agebatur. Culpa committitur in homicidio inopinato inde secuto, vt in exemplo proxime relato. Intellige, quando potuit verosimiliter cogitare homicidium inde sequi, vt in exemplo medici, non sic quando id euenturum verosimile non erat, vt in sex exemplis supra relatis. Igitur cum sit homicidium aut vulnus sunt tres casus, Primus si occisor [sect. 18] de homicidio in specie cogitauit, vt si voluit occidere & occidit. Alter cum in genere tantum verosimiliter cogitauit, vt si iaculum, telumúe lethale coniecit versus turbam hominum, tauri aut volucris transfigendae causa, vel si forte voluit hominem vulnerare duntaxat, isque ex vulnere perijt. Tertius quando nec in genere nec in specie de homicidio aut vulnere hominis cogitauit, quamuis dabat operam rei illicitae, vt in sex exemplis supra relatis. Primo casu imponitur poena ordinaria mortis. l. 3. C. de episco. audi. Secundo casu non ordinaria, sed alia extraordinaria mitior. Vltimo casu nulla omnino poena pro homicidio imponitur, quamuis res illa illicita, cui ille operam dabat, facit eum debite pro illius rei qualitate puniri. Secundum quae communis opi. Theologorum & Canonistarum dicentium, homicidij reum fieri eum, qui dabat operam rei illicitae, ex qua homicidium etiam insperato secutum fuit, vera est ex toto in primo casu supra relato, in secundo autem vera est ex parte tantum, nempe quo ad poenam extraordinariam, in tertio vero casu nec ex toto nec ex parte vera est. Quae autem poena sit illa extraordinaria, quae imponitur pro homicidio insperato contingente, tradit Nicolaus Boerius decisio. 83. aliam quaestio. num. 8. Ex his colligitur quid respondendum sit, si forte cum [sect. 19] duo essent rixantes se, seque inuicem digladiantes, quidam tertius mediator, qui eos ad pacem reducere studebat, vulneratus vel occisus sit ab vno ex illis, vtrum ordinaria poena, an extraordinaria, vel forte nulla plectetur? Qua in re si ab eo, qui se legitime defendebat, occisus fuit, cessat poena tam ordinaria quam extraordinaria, quia ille nihil ad aliud intendere videtur quod ad sese defendendum, defensio autem permissa, & sic inculpata est. ista est communis opi. quam tenent (per l. scientiam. vers. sed si se defendendo. ff. ad legem Aquil.) Franci. de Capit. inter consi. Caepollae, consi. 2. Hippol. Marsi. in l. de minore. nu. 37. ff. de quaest. Caepolla consi. 34. col. 4. & alij plures, quos refert, & sequitur Nico. Boer. decisi. 83. num. 9. vers. & hoc si est aggressor. Quod si is erat aggressor, tunc quia in genere potuit & debuit cogitare (id quod non raro fit) vulneratum aut occisum iri mediatorem, si ipsi rixantes illico ad eius interuentum sese non diuiderent, extraordinarie puniendus est, non ordinarie, quia ibi praesumitur defuisse dolus, licet adsit culpa. haec etiam videtur communis opin. vt per eundem Boerium ibi, Ang. in l. si cum seruo, per illum tex. ff. de iniur. cum alijs per Boerium allegatis. Idemque [sect. 20] & si occisus esset ab aggresso, si erat de illis, qui fugere debebant, quia tunc defendendo se illegitime iure diceretur dare operam rei illicitae. Vnde homicidium ab eo inde perpetratum, & si non dolo, tamen culpae annumerandum esset. & per hoc extraordinarie puniretur, & haec quoque opi. esse videtur ex mente Doctorum communiter, vt per Boerium ibi,[sect. 21] & esse veram opin. patet ex supra allegatis. Et ideo si forte miles a duce vel capitaneo suo, vel libertus a patrono praesertim iustae castigationis gratia aggressus fuisset, vel famulus a domino vel discipulus a magistro, isque cum & posset & deberet fugere restitit, seseque defendere coepit, mediatoremque occidit, vel vulnerauit, culpae reus esset, extra ordinemque puniretur de tali occisione, & ordinarie propter talem irreuerentiam iniuriarum actione teneretur. Apparet etiam ex his quod [sect. 22] si quis versus hominum turbam lapidem proijciens hominem occidit, ordinarie non punietur, cum desit dolus, sed extra ordinem, quia adest culpa, cum de eo in genere cogitare & potuisset & debuisset. Ita Paulus Castren. in l. & si saeuerior. col. 2. C. ex quib. cau. in frau. irrog. Bal. in l. data opera. col. 3. C. qui accus. non poss. Decius consi. 9. col. 1. Boerius decisi. 83. num. 12. vers. & quod supra. ex cuius alleg. apparet hanc esse communem opin. Apparet etiam veram esse opinionem Cepollae cons. 83. (quam sequitur Boerius d. decisio. 83. num. 10.) existimantis quod si quis dum inter inimicos sagittabat, parentem in medio existentem insperato transfixit, non tenetur lege Corn. Sed an extra ordinem puniatur pendet ex nostra distinctione proxime relata. Quid ergo [sect. 23] si pater filium, maritus vxorem, magister discipulum moderate corrigebat, vel capitaneus militem, & pugno forte, vel baculo, mediatorem insperato vulnerauit, & vt nec extra ordinem nec ordinarie sit puniendus, Albericus in l. si quis in graui. §. si maritus. ff. ad Syllani. & Boer. vbi supra, num. 10. scripserunt, & recte quia & dabat operam rei licitae, & vt eis animus non erat baculo vel flagello vxorem, militem, filium, discipulumúe vulnerare, sed mediocriter ad carnis qualem qualem afflictionem & castigationem caedere: ita non erat cogitandum quod quid acerbius in mediatorem accideret, sicque id vulnus omnino casuale intelligetur. quod iustificatur eo quod culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti. l. culpa est. ff. de reg. iuris. Nec dubium est quin illi iure suo vterentur & moderate, sicque ab illo mediatore impediri non debebant. Vnde apparet diuersam esse causam illius qui inter rixantes extitit mediator. Quid autem [sect. 24] si dum vellet Titium vulnerare vulnerauit Maeuium (qui prope forte erat) & tunc similiter secundum nos extra ordinem punietur, non poena ordinaria, quamuis daret operam rei illicitae, licet non pauci teneant contrarium, vt per Boerium, vbi supra col. fi. # 20 Capvt xx. Svmmarivm. -  1 Imperator Romanorum an sit Dominus totius mundi? egregia quaestio. -  2 Papa an habeat tantum temporalem iurisdictionem? egregia quaestio. -  3 Deus mundum gubernat. -  4 Imperium an sit immediate a Deo. -  5 Potestates etiam minimae dicuntur esse a Deo. -  6 Imperia an sint a fatis? -  7 Fatorum vis. -  8 Fortunae vis. -  9 Fortunae debilitas. -  10 Mundi dominum nullum esse nec vnquam fuisse, aut futurum, & contrarium monstrum esset, noua ratione docemur. -  11 Nauigare triste est. -  12 Nauigare nefas est. -  13 Nauigare contra naturam est. -  14 Nauigare periculosissimum est. -  15 Nauigantes morti proximi. -  16 Nauigatio perfida. -  17 Nauigare est animam ventis credere. -  18 Nauigationis inuentor fuit mortis inuentor. -  19 Nauigare est ire contra leges naturae. -  20 Nauigatio horrida. -  21 Nauigantes inter viuentes esse non videntur. -  22 Vitam tueri, & pericula abhorrere, hominibus iure naturae insitum. -  23 Notorij vis. -  24 Homo omnis liber nascitur de iure naturae, etiam quo ad iurisdictionem, cui subesse nequit, nisi sponte sua. -  25 Homo iurisdictioni alterius non subest, nisi sponte sua. -  26 Libertas hominibus iure naturae debita. -  27 Mundum vni principi non subesse ostenditur, iure tam naturae quam gentium, & etiam ciuili & diuino. -  28 Intell. l. deprecatio. ff. ad l. Rodiam de iactu. -  29 Mundi vox, varie sumitur. -  30 Indefinita an aequetur vniuersali? -  31 Augustini & d. Thomae locus declaratus. -  32 Morum mutatio quotidie fit. -  33 Romanorum mores in deterius. -  34 Imperiorum variationes. -  35 Ruina Thebarum & Troiae. -  36 Ruina multarum vrbium. -  37 Mundus sub vno esse Imperatore nihil incommodius. -  38 Potestas propter vsum. QVinqvagesimotertio ex nostra etiam principali sententia colligitur, An sit vera ea vulgaris opinio, quae [sect. 1] habet, Imperatorem Romanorum dominum esse totius mundi? quam sententiam tenuerunt Doctores in l. bene a Zenone, per illum tex. C. de quadri. praescript. & Doctores in l. deprecatio, ibi. totius mundi dominus. ff. ad legem Rodiam, de iactu. tenet Bald. & alij in l. cunctos populos. C. de summa Trin. & fide catho. Barthol. in l. hostes. ff. de captiuis. idem Bart. in extrauag. ad reprim. ad princip. in eadem sententia est, & ita tenent Itali Doctores secundum Dominicum Sotum de iust. & iur. lib. 4. q. 4. art. 2. & ita vt receptissimam opinionem tradidit, & sequitur Alphonsus Guerrerius in suo speculo principum c. 55. ad princip. Abbas Panormi. & alij in c. nouit. de iudi. qui sic ratiocinantur: Christus dominus noster fuit verus dominus (etiam tanquam homo) totius mundi, Christi successor & vicarius est Papa in terris, sicque penes Papam est in toto mundo vtraque potestas tam ecclesiastica quam temporalis. Papae autem vicarius & successor est Imperator in temporalibus, ergo Imperator in toto mundo quo ad temporalia dominus esse videbitur, idemque videtur etiam sentire Cardin. in c. Ecclesia. de iureiu. idem in clemen. fi. de censibus, & hac ratione Cardin. in clem. 2. §. caeterum ait, Imperatorem Papae filium vocitari. & quod Imperator sit Christi vicarius in temporalibus, & sic sit in temporalibus dominus totius mundi, tenet idem Bal. in l. 1. C. de iure aureorum annulorum. & quod Imperator vnicus in orbe esse debeat, qui omnibus regibus praesit, tenet Card. in clemen. 1. §. fi. de iureiur. per l. leges. C. de legib. & per d. l. deprecatio, & d. l. bene a Zenone, & Panor. in d. c. nouit. pro hac patre allegat multa iura idem Panormit. in c. venerabilem, de electione, & alij plures, quos allegat Barthol. Cassanaeus in tract. de gloria mundi, par. 5. consid. 28. tenent similiter Imperatorem esse dominum totius mundi, intelligentes quo ad protestationem & iurisdictionem, id quod tenent Glo. Barthol. & alij in prooe. ff. vet. in prin. Idem sentit Bart. in l. non ambigitur. ff. de leg. & in l. fi. C. de legib. dum ait, solum Imperatorem posse condere leges, tenentque Hostiensis & Ioannes And. vt refert Dominicus Sotus vbi supra, Imperatorem dominum esse totius mundi, & sentiunt alij multi, quos refert Boeri. deci. 31. tempore. numero 3. & 4. & communem opinionem, vt Imperator sit dominus totius mundi, tenet Bal. in d. l. bene a Zenone. colum. 1. per illum tex. dum ait, cum omnia principis esset intelligantur. Idem sentit ipse Bal. in l. executorem. numero 12. C. de execut. rei. iudi. dum ait, quod vbi est Imperator, ibi est omnis iurisdictio, & Roselles de potestate Papae, numero 6. facit lex 1. §. per hanc. ff. de rei vendicatione, & ibi Bar. l. si duas. §. grammatici. & ibi Bar. ff. de excusationibus tutorum. Bald. in c. 1. in prin. colum. 2. de pace fir. Bald. in §. si ab hostibus. colum. 2. Inst. quib. mod. ius patro. pot. sol. Boerius decisi. 8. quinta martij. nu. 4. Alciatus dispu. lib. 2. c. 22. Isernia in 1. constitut. Neapolitan. colum. 4. Cynus, Barthol. & Salyc. in d. l. cunctos populos. Ancha. consi. 87. Alex. consi. 76. libro 2. Bald. cons. 328. lib. 1. Signorolus in l. princeps. ff. de legibus. Oldra. d. consi. 159. Riminal. in rubrica col. ff. de iuri. omni. iudi. Curtius iunior consi. 158. Isern. in c. 1. §. fi. denot. feud. Odofredus & Bal. in auth. dos data. C. de donati. ante nup. Bal. consi. 359. lib. 3. & consilio 218. eodem lib. Alber. in 1. consti. digestorum in rub. numero 2. Anchar. consil. 310. colum. 3. Oldrad. consil. 69. idem Anchar. consil. 320. in prin. Ludo. Ro. consi. 382. colum. 2. Socinus consil. 127. colu. 3. lib. 1. Matthaeus Afflictus in c. 1. §. fi. colum. 1. de prohibita feudi alienatione per Fridericum. Paulus Castr. consil. 56. videtur. nume. 3. lib. 2. adhuc tamen tot sunt qui teneant contratium vt referunt praedicti, quod mihi non satis certum est vtra pars receptior sit. Superioribus etiam proximum est & adstipulatur, nam cum tex. in c. nouit. de iudic. dicat quod Papa iurisdictionem regis saecularis nec vult nec debet impedire, dubitatur. An [sect. 2] apud Papam sit iurisdictio tam temporalis quam spiritualis? & magis est vt Papa habeat solam spiritualem, quia temporalis immediate a Deo principibus saecularibus data fuit, Glo. in d. c. nouit. verbo iurisd. & in l. 1. in fin. titul. 1. par. 2. vbi dicitur, Imperatorem esse Dei vicarium in temporalibus, sicut Papam in spiritualibus. Glo. in c. quoniam. 10. distinct. & in c. 1. 22. distin. Glos. in c. cum aduersum. 96. dist. Nauarrus, qui plures refert, & adducit fundamenta sexdecim in d. ca. nouit. nu. 39. ornatque hanc partem illatione 68. Couar. inc. peccatum. §. 9. num. 7. de reg. iu. in 6. Bermondus de publicis concub. colu. 376. vbi 20. funda. adducit, dicitque hanc partem commu. opi. Communis est secundum Bal. in prooemio digestorum colum. 2. Anto. de Rosellis in tract. de potestate Imperatoris fol. 8. §. neptolixios. tenet Andr. Isernia in prologo const. Neap. versi. liquet etiam nume. 2. & Alphonsus Guerrerius Speculo principum c. 16. & Theologorum doctissimus Dominicus Sotus de iust. & iur. lib. 4. quaestio. 4. articul. 1. & 2. sentit Sanctus Bernardus ad Eugenium. & Diuus Thomas 2. 2. q. 40. artic. 2. idem Sotus super Matthae. c. 1. & rursus super c. 20. Contrariam opinionem, vt Papa haberet iurisdictionem spiritualem in actu, & temporalem in habitu, quam ipse tradiderit Imperatoribus, tenent Glos. in d. c. nouit, in verbo, iurisd. & Glo. in c. causam quae, qui filij sint legit. Glo. in clem. ad nostram. de haereticis, probat per extrauagantem, vnam sanctam, de maioritate & obedientia, tenet Inno. in d. c. nouit. Bar in l. 1. §. praeses. ff. de requirendis reis. Idem in extrauaganti ad reprimendum, verbo, totius orbis, Couar. vbi supra. §. 9. num. 7. Nauarrus in d. c. nouit. & Bermondus vbi supra plura allegant pro hac parte, licet teneant partem primam, haec opin. communis est secundum Abb. in c. si duobus. §. fin. de appella. Deci. in d. c. nouit. num. 7. Castaldus de Imperatore. q. 50. dicit communem. Nauarrus d. c. nouit, notab. 30. num. 18. cum sequen. Couar. vbi supra, nume. 7. licet. primam teneat. Pro hac secunda parte facit, quia dominus noster vtrunque gladium aliquando exercuit. Sanctus Thomas de regimine principum lib. 3. c. 12. & in 3. par. quaest. 8. artic. 4. Florent. in 3. par. tit. 23. c. 2. Syluester in verbo, Papa. quaest. 10. Alphons. de Castro de iusta haereticorum punitione. lib. 2. c. 23. colum. 2. & sic dominus noster videtur vtrunque gladium Petro Vicario suo tradidisse, quod & sentit Matthaeus Affli. decisio. Neapo. 265. num. 24. dum ait, Papam esse omnia & supra omnia. Tenet Guerrerius in Spe. prin. c. 16. in prin. Idem ibidem c. 57. dum firmat Imperatorem esse Papae Vicarium, etiam in temporalibus, & expressius d. c. 16. nu. 6. in quibus locis sibi ipsi aduersatur Ioannes Faber in l. cunctos pop. C. de summa Trin. Burgen. addi. 3. super c. 1. Matthaei. itaque cum iudubitatum sit, Deum [sect. 3] esse dominum totius mundi, Papamque esse Vicarium Christi Dei nostri tam in temporalibus quam in spiritualibus, & Imperator sit Papae Vicarius in temporalibus totius mundi, sequitur esse dominum totius mundi, etiam quo ad iurisdictionem & gubernationem, nam Deus, a quo ipsi habuerunt, mundum gubernabat, vnde Boetius Metto. 9. lib. 5. O qui perpetua mundum ratione gubernas. Et Lucanus lib. 9. bel. ciuil. Deus est quodcunque vides, quocunque moueris. Et rursus eo. lib. ait: Nil agimus nisi sponte Dei. Et Plautus in rudene de Deo ait: Iterum ille eam rem iudicatam iudicat. Et Silius Italicus lib. 6. bell. puni. ait: Iustitiae iustique dator, qui cuncta gubernas. Et Statius lib. 5. Theb. ait: Cuncta haec superum demissa suprema Mente fluunt. Et Titus Calphurn. Ecloga 4. ait: Qui populos vrbesque regit pacemque togatam. Et Boetius Metro. 5. lib. 1. scripsit: Ostelliferi conditor orbis, Qui perpetuo nixus solio Rapido coelum turbine versas. Legemque pati Sydera cogis, Omnia certo fine gubernas. Et Manilius lib. 1. Astro. scripsit: At mihi non ratio tam praesens vlla videtur, Qua pateat mundum diuino numine verti. Et Claudianus lib. 1. in Ruffinum inquit: Tunc omnia rebar Consilio firmata Dei, qui lege moueri Sydera, qui fruges diuerso tempore nasci, Qui variam Phoeben alieno iusserit igne Compleri, solemque suo, porrexerit vndis Littora, tellurem medio librauerit axe. Manilius lib. 1. Astrono. Hoc opus immensi constructumque corpore mundi, Membraque naturae diuersa condita forma, Aeris atque ignis, terrae, pelagique iacentis, Vis animae diuina regit, sacroque meatu Conspirat Deus, & tacita ratione gubernat. Idem lib. 2. Sic omnia toto Dispensata manent mundo dominumque sequuntur, Hic igitur Deus, & ratio, quae cuncta gubernat, Ducit ab aethereis terrena animalia signis, Quae quanquam longo cogit submota recessu, Sentiri tamen vt vitamque ac fata ministrent Gentibus, ac proprios per singula corpora mores Haec minus est quaerenda fides, sic temperat arua, Coelum, sic varias fruges redditque rapitque, Sic pontum mouet, & terris immittit & aufert. Ergo cum Deus Optimus Max. orbem regat & regeret: regimenque Papae concesserit, & Papa Imperatori, consequens fit Imperatorem mundi regimen habere. Quod autem [sect. 4] imperium sit immediate a Deo videtur probare tex. in auth. de fi. instr. §. quia vero, & C. de vete. iure enucl. l. 2. §. si quis. & in auth. de consulib. in fi. in l. in nomine domini. de of. praefe. & in auth. quando oportet epis. vbi probatur quod imperium immediate est a Deo. & quod imperium sit a Deo tripliciter probatur: Primo permissiue. Secundo approbatiue. Tertio formaliter. Permissiue, nam hoc est permissum a Deo propter bonum vniuersale, quia entia nolunt male disponi, nec bonum est pluralitas principatuum, vnus ergo Princeps, vt ait Arist. 12. Metaph. ad finem Hoc enim permissum est a Deo sub ratione finis, vt mundus optimis legibus regatur. Nam secundum Physicam regulam, cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est, omnia enim rectificat finis, iustum est enim a fine denominari omnia, secundum Philoso. Secundo dixi, quod imperium est a Deo approbatiue, Christus enim approbauit imperium, dum dixit, Imago Caesaris reddatur Caesari, vt habetur in Euangelio. ait Aposto. ad Romanos c. 13. Non est enim potestas nisi a Deo, quae autem sunt a Deo ordinata sunt. & etiam Daniel prophetauit in visionibus suis monarchiam Assyriorum, Persarum, Graecorum, & Romanorum, quod non prophetatum fuit sine voluntate Dei. Tertio dico, quod Romanum imperium a Deo est formaliter & effectiue. nam cum tota collectio Christianorum hoc teneat, licet quaedam regna de facto non obediant, non est putandum aliud, nisi quod etiam ipse Deus hoc disponat, qui est caput illius collectionis, & post Deum Imperator. Apostolicus hoc approbat. vt in c. venerabilem. de ele. & ibi Doc. ita Guerr. in Spec. c. 55. cuius ius sententia quatenus ait Romanum imperium a Deo esse, formaliter suspecta est, in reliquis autem vera est, ita tamen vt non solum summum imperium, sed [sect. 5] etiam medicum, mediocre, aut etiam minimum, & quaelibet inferior potestas dicatur esse a Deo, secundum eum. c. 16. num. 6. iuxta verbum Domini dicentis ad Pilatum, Non haberes potestatem in me vllam nisi data esset tibi desuper. Sunt [sect. 6] tamen, qui velint regna, & imperia non esse a Deo, sed a fortuna. vnde Mani. lib. 2. Astro. sic ait: Mitto, quod certum est, & ineuitabile fatum, [sect. 7] Verg. lib. 6. Aeneid. Desine fata Deum flecti sperare precando. Iuuenalis Saty. 9. Fata regunt homines. Seneca in Oedipo: Fatis agimur, credite fatis. Non solicitae possunt curae Mutare rati stamina fusi. Quidquid patimur mortale genus, Quidquid facimus, venit ex alto. Seruatque sua decreta colus Lachesis: dura reuoluta manu Omnia secto tramite vadunt, Primusque dies dedit extremum. Non illa Deo vertisse licet, Quae nexa suis currunt causis. It cuique ratus prece non vlla Mobilis ordo: multis ipsum Timuisse nocet: multi ad fatum Venere suum, dum fata timent. Idem in Octauia: Regitur fatis mortale genus, Nec sibi quidquam spondere potest Firmum, & stabile, perque casus Voluitur varios, semper nobis Metuenda dies. Manil. lib. 4. Astrono. Soluite mortales animos, curasque leuate, Totque super vacuis vitam deflete querelis. Fata regunt orbem, certa stant omnia lege, Longaque per certos signantur tempora cursus. Nascentes morimur. finisque ab origine pendet. Tunc & opes, & regna fluunt, & saepius orta Paupertas, artesque datae moresque creati, Et vitia & clades, damna & compendia vitae. Nemo caret damno, poterit nec habere negatum. Fortunamúe suis in vitam perdere votis, Aut fugere instantem. sors est sua cuique ferenda. At nisi fata darent leges vitaeque necisque, Fugissent ignes Aeneam, Troia sub vno Non euersa viro, fatis vicisset in ipsis, Aut lupa proiectas nutrisset Martia fratres, Romaque sic enata foret, pecudumque magistri In Capitolinos auxissent culmina monteis, Includiúe suae potuisset Iuppiter arce Captus, vel caput hic orbis foret igne sepulto, Vulneribus victor repetisset Mutius vrbem Solus, & oppositis clausisset Horatius armis Pontem, vrbemque simul rupisset foedera virgo, Tresque sub vnius fratres virtute iacerent. Nulla acies tunc euicit, pendebat ab vno Roma viro, regnumque orbis sortita iacebat. Statius lib. 5. Syluarum: Heu durus fati tenor, est ne quod illi Non liceat, quantae poterant mortalibus annis Accessisse morae, si tu pater omne teneres Arbitrium, caeco gemeret mors clausa barathro, Longius & vacuae posuissent stamina Parcae. Et Manil. lib. 1. Astrono. Si sors ista nobis dedit, sors ipsa gubernet. Et Claudianus lib. 1. ad Ruffin. sic cecinit: Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem, Curarent superi terras, an nullus inesset Rector, & incerto fluerent mortalia casu? Vnde Virg. Eclog. 9. Sors omnia versat. Et idem de fortuna in Epigram. O fortuna potens quam variabilis, [sect. 8] Tantum iuris atrox, quae tibi vendicas Euertisque bonos: eligis improbos: Nec seruare potes muneribus fidem. Fortuna immeritos auget honoribus: Fortuna innocuos cladibus afficit. Iustos illa viros pauperie grauat: Indignos eadem diuitijs beat. Haec aufert iuuenes, & retinet senes, Iniusto arbitrio tempora diuidens. Quod dignis adimit, transfert ad impios. Nec discrimen habet, rectáue iudicat, Inconstans, fragilis, perfida, lubrica. Nec quos clarificat, perpetuo fouet: Nec quos deseruit, perpetuo premit. Seneca in Hippolyto: Res humanas ordine nullo Fortuna regit, spargitque manu Munera caeca, peiora fouens. Minilius lib. 2. Astro. Fortunae prima sors data est illa per artem, Censetur titulo, quia proxima continet in se Fundamenta domus, domuique haerentia cuncta. Qui modus in seruis: quis sit consensus in armis. Ouid. Epistola consola. ad Liuiam: Nempe per hos & iam fortunae iniuria mores Regnat, & incertae est hic quoque nixa rota. Hic quoque sentitur, ne quid non improba carpat, Saeuit, & iniustum ius sibi vbique facit. Scilicet immunis, si luctus vna fuisset Liuia, fortunae regna minora forent. Lucanus lib. 2. bell. ciuil. Siue nihil positum est, sed sors incerta vagatur, Fertque refertque vices, & habent mortalia casum. Sit subitum quodcunque paras. Plautus in captiuis: Fortuna humana fingit, artatque vt lubet. Manilius lib. 2. Astro. Quod fortuna ratum faciat, quis dicere falsum Audeat, & tantae suffragia vincere sortis. Ausonius in Epigram. Fortuna nunquam sistit in eodem statu, Semper mouetur, variat & mutat vices, Et summa in imum vertit, ac versa erigit. Ouid. lib. 4. de Ponto: Quid facis ah demens, cur si fortuna recedat? Naufragio lachrymas eripis ipse tuo? Haec Dea non stabili quam sit leuis orbe, fatetur, Quae summum dubio sub pede semper habet. Idem lib. 3. de Tristibus: Nempe dat & quodcunque libet fortuna, rapitque: Irus & est subito, qui modo Croesus erat. Idem 5. de Tristibus: Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat, Et manet in nullo certa tenaxque loco. Sed modo laeta manet, vultus modo sumit acerbos, Et tantum constans in leuitate sua est. Nos quoque floruimus: sed flos fuit ille caducus: Flammaque de stipula nostra, breuisque fuit. Horat. Ode 34. lib. 1. Hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto Sustulit, hinc posuisse gaudet. Idem Ode 29. lib. 3. Fortuna saeuo laeta negotio, & Ludum insolentem ludere pertinax, Transmutat incertos honores. Nunc mihi, nunc alij benigna. Iuuenal. Satyr. 7. Si fortuna volet fies de rhetore consul, Si volet haec eadem fies de consule rhetor. Seneca in Hercule furente: Iniqua rara maximis virtutibus Fortuna parcit: nemo se tuto diu Periculis offerre tam crebris potest. Quem saepe transit casus, aliquando inueniet. Idem in Hippolyto: Nec vlli praestat velox Fortuna fidem. Vides ergo, [sect. 9] vt scilicet istorum opinionem fortuna subegerit orbem, eumque arbitrio suo rexerit. verum enimuero verior sanctiorque sententia est existimantium fortunam ipsam ab sapientia superari. Vnde Iuuenalis Satyra 10. sic modulatur: Nullum numen abest, si sit prudentia, sed te Nos facimus fortuna Deam, coeloque locamus. Et Seneca in Medea scripsit: Fortuna fortes metuit, ignauos premit. Cum ergo [sect. 10] omne imperium, iurisdictio, principatus a summo vsque ad minimum sit a Deo, a quo & non a fortuna mundus regitur, cumque (vt illico edocebimur) si Romanorum Imperator esset Imperator & dominus totius mundi, non solum malum, sed etiam pessimum esset regimen. consequens & indubitatum erit tale regimen, tamque indiscrete, & perniciosissime amplum non esse datum aut concessum a Deo, qui est summa prouidentia boni, & aequi fons & origo, vt nullus ignorat, & iam edocti sumus. Quod autem pessimum regimen foret, vt vnus homo esset Imperator totius mundi, patet, quia Deus optimus maximus diuisit terras a terris per aquarum interpositionem horrendarum, quas penetrare & si hominum malitia ausa fuerit, id tamen est, fuitque semper quasi monstrum a natura hominum alienum atque horrendum, desperatum, ac insperatum, humanisque viribus a Deo Opt. Maximo denegatum, & id attentare hominibus quasi nefas reputatum, teste Horatio Ode 3. lib. 1. sic canente: Illi robur, & aes triplex Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem Primus: nec timuit praecipitem Africum Decertantem Aquilonibus: [sect. 11] Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti. Ibidem: Audet omnia perpeti Gens humana ruit per vetitum nephas. [sect. 12] Claudianus in praefat. lib. 1. de rapt. Proserp. Iuuenta secuit primus qui naue profundum, Et rudibus remis sollicitauit aquas: Qui dubijs ausus committere flatibus Alnum, Quas natura negat, praebuit arte vias. [sect. 13] Ouidius: Nauita sollicitus quoque ventos horret iniquos, Et prope tam letum, quam prope cernit aquam. Iuuenalis 12. Satyra: [sect. 14] I nunc, & ventis animam committe, dolato Confisus ligno, digitis a morte remotus Quattuor, aut septem, si sit latissima teda. [sect. 15] Et Anacharsis a Plutarcho lib. 7. Apoph. relatus, cum rogasset quendam, quanta esset spissitudo tabularum nauticarum, isque respondisset, quatuor digitorum, tantillum (inquit) absunt a morte qui nauigant, notauit negociatorum auaritiam, qui lucri gratia, semet in manifestum vitae discrimen conijciunt. Scythae nesciunt nautica commercia, sed pascuis ac venatu viuunt, quibus concinit Sen. in Medea: Audax nimium, qui freta primus [sect. 16] Rate tam fragili perfida rupit, Terrasque suas post terga videns, Animam leuibus credidit auris, [sect. 17] Dubiaque secans aequora cursu Potuit tenui fidere ligno, Inter vitae, mortisque vias Nimium gracili limite ducto. Pro pert. lib. 3. Eleg. 7. de morte Paeti. Ite rates curuae, & lethi quoque texite causas, [sect. 18] Ista per humanas mors venit acta manus. Et Horatius Ode 24. lib. 3. Quid leges sine moribus Vanae proficiunt, sineque feruidis [sect. 19] Pars inclusa caloribus Mundi, nec Boreae finitimum latus, Durataeque solo niues Mercatorem abigunt, horrida callidi [sect. 20] Vincunt aequora nauitae. Docuit ergo Horatius esse contra leges naturae maria nauigando penetrare, adde quod est vsurpatio alieni, id enim videbatur ad solam squameam turbam pertinere, teste Ouidio, sic modulante: Omne solum forti patria est, vt piscibus aequor. Denique [sect. 21] Anacharsis relatus, vbi supra, per Plutarchum, Roganti, vtrum arbitraretur plures esse mortuos, an viuos? nauigantes, respondit, in vtro numero ponis? dubitans an hi essent inter viuos habendi, qui vitam vndarum ac ventorum arbitrio commisissent. Secundum quae quam naturae hominum insitum sit sui corporis periculum vitare, tam iuribus naturae debitum esse, intelligendum est, vt non audeant nauigare, quam autem natura insitum sit hominibus suum corpus periculo non exponere, docemur a Cicerone, qui sic scripsit: Omne animal ipsum sibi commendatum est, vt se & saluum in suo genere, incolumeque esse velit. 4. de finib. sic scripsit: Et omne animal seipsum diligit, ac simul vt ortum est, ita agit, se vt conseruet. 4. de finibus. Idem Cicero: Et omne animal simul vt ortum[sect. 22] est, & seipsum, & omnes partes suas diligit. 2. de finibus idem scripsit: Et omnis natura vult esse conseruatrix sui, & vt salua sit, & in genere conseruetur suo. 4. de fiuibus idem scripsit: Et principio generi animantium omni est a natura tributum, vt se, vitam, corpusque tueatur, declinetque ea, quae ei nocitura videntur, omniaque quae sunt ad viuendum necessaria, inquirat & paret, vt pastum ac latibula. primo Officiorum idem Cicero scripsit: Cum ergo nauigationem audere aut captare contra ius naturale, & contra tutelam & defensionem sui corporis vnicuique natura datam sit, vt modo ostendimus, & plenius supra docuimus. Cumque vnus homo totius mundi dominus etiam quo ad solam iurisdictionem, & protectionem esse non possit, absque eo, quod subditi eum adeuntes magistratúsve suos saepissime maria penetrare & transfretare cogerentur. consequens est tale imperium de iure vni homini competere non posse, nec quoquam ab omni iure & ratione magis alienum aut remotum dici, aut cogitare potuisset. Quae cum sint notoria, longiore probatione non egent. Nam notorium [sect. 23] seipsum ostendit, vt inquit Bald. cons. 323. proponitur, in princip. vol. 2. quodque nulla tergiuersatione celari potest, sicut vt idem Bal. dicit, nec candelabrum supra montem positum, nec circulus ante tabernam, nec scriptura pro rostris, cons. 21. processus. colum. 1. volu. 1. Paul. Grillan. in tract. de quaest. & tortu. in 3. quaest. colum. 2. & 3. & ibi quid a manifesto differat, ideo sola allegatio sufficit. Et quid differat a publico, vide etiam Abb. in c. fin. nu. 7. de maledi. Quod vel ex eo fit manifestum, quia omnes Poetae & Philosophi iam relati adfirmant (id quod nullus sanus aut catholicus ignorat) Deum etiam hodie mundum gubernare, ergo id regimen non commisit Imperatori. aliter enim non recte diceremus, quod nunc Deus mundum gubernat, sed quod olim gubernabat. Quae omnia ex nostra principali sententia magis expedita fiunt. Nam cum omne imperium, regnum, principatus, potentatus, omnis denique potestas ad meram ciuium subditorúmve, non etiam ad regentium vtilitatem data, concessa, & creata fuerit, cumque imperium Romanorum si de iure ad vniuersum mundum porrigeretur, tam incommoda pernicio sa noxiaque ac plusquam impossibilis esset gubernatio (vt iam edocti sumus) par, aequum, consequensque est, vt tale imperium ad orbem vniuersum minime porrigatur. Praesertim cum hodie post inuentum ab Hispanis in extremis ignotissimisque terrae penetralibus nouum Indorum orbem (ad quos meatus, & remeatus non aliter patet, quam per immensa aequora horridaque, perque nauigationem diutinam, periculosissimam, ac pene incredibilem) illuxerit apertius dominatum tot tamque inter sese distantium regionum, nationum, & prouinciarum, impossibile esse, vt penes hominem vnum resideret, nisi inertibus anicularum fabellis puerorumque nugis aurem patientem accommodare, & confabulari velis, vt interim omittam, possibile esse denuo reperire alios nouos orbes remotiores, quemadmodum nos Hispani iam dictum orbem nouum Indorum inuenimus, sic enim fieret, vt impossibilitas augeretur per hominem vnum gubernandi, sicque etiam fit, vt iam credibile videatur, quod olim fabulosum & iocosum visum fuit. Nam vt Plutarchus Apoph. lib. 4. enarrat: Alexander Magnus, Macedonum rex, cum audisset Anaxagoram disserentem innumerabiles esse mundos, illachry masse dicitur. Rogantibus nunquid accidisset lachrymis dignum, An non videor (inquit) merito flere, qui cum mundi sint innumerabiles, nos nondum vnius domini facti sumus. Ergo etiam si plures ac plures noui orbes in dies reperiantur (id quod iam hodie possibile reputatur) adhuc vnus homo eorum omnium dominus fieret ipso iure, certe id quam risu, & ludibrio dignum foret, qui non videret, plusquam insanus esset. Denique hanc partem, quam tuemur iure naturali plusquam manifestam esse, patet, cum [sect. 24] eo iure omnes homines aequales sint. l. quod attinet. ff. de reg. iur. ibi, quia iure naturali omnes homines aequales sunt. l. manumissiones. ff. de iust. & iur. dixi supra plenissime. Ergo non solum totus mundus non subiacet vnius hominis iurisdictioni, sed etiam [sect. 25] nullus omnino hominum alterius iurisdictioni subest, aut suberit vnquam de iure sine facto suo voluntario: facto autem suo voluntario subijciendo se alicui principi potest sane subesse, & nulla iurisdictio aut principatus iustus, & legitimus aliunde originem trahere potest, vt supra ostendimus in nostra principali conclusione. & docet doctissimus Theologorum Dominicus Sotus de iust. & iure lib. 4. q. 4. arti. 2. Cum ergo de iure naturali non sit, longe minus erit de iure diuino, cum eo iure nisi in ijs, quae specialiter innouata sunt, a iure naturali recessum non fuerit, adfirmante Domino nostro Iesu Christo, Iugum suum suaue esse: ergo non recedit a iure naturali, aliter enim suaue non esset, & praesertim si vt omnes mundi orbes, ac innumerae prouinciae regionesque vni homini subessent, iugum id suaue minime esset, sed omnino asperrimum, durissimum, intolerabile, noxium, infaustum & lugubre, vt iam ostendimus, & docet Sotus, vbi supra. Et Cicero [sect. 26] Offic. lib. 1. scripsit: Libertatis proprium est sic viuere, vt velis, ergo non ad arbitrium alterius. Idem Cicero Philip. 10. scripsit: Ita praeclara est recuperatio libertatis, vt nec mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Idem 4. de finib. scriptum reliquit, Bestiae, [sect. 27] quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, non facile tamen patiuntur sese contineri. & Parad. pe. idem Cicero: Seruitus (in quit) est obedientia fratris, animi & abiecti arbitrio carentis suo. Et idem Philip. 12. Nihil (inquit) est foedius seruitute, ad decus & libertatem nati sumus. Et rursus Philipp. 10. Mors (inquit) est seruitute potior. Idem iureconsultus censet, dum in l. seruitutem. ff. de reg. iur. ait: Seruitutem mortalitati comparamus, id quod plurimis congestis supra ostendimus. Vnde Plautus in captiuis: Omnes profecto liberi libentius sumus quam seruimus. ergo alieno imperio & ditioni non sponte subesse iuri naturae contrarium est, iurique diuino aduersum, vt pote, insuaue, durissimum, intolerabile. Iure autem gentium nullus ignorat id nunquam receptum fuisse, vt patet in §. ius ciuile, & §. ius autem gentium. Inst. de iure naturali. & in l. manumissiones. l. ex hoc iure. cum seq. ff. de iust. & iure. patetque in rerum humanarum praesenti statu, & in omnibus historijs, quotquot vsque scriptae sunt, & tandem, qui ius naturale a iure gentium hac in parte immutatum fuisse aut reperiri dicere vellet, id ostendere teneretur. Iure autem ciuili id induci erat impossibile: quia ius ciuile est, quod vnaquaeque ciuitas sibi constituit. l. omnes populi. ff. de iu. & iure. §. sed naturalia. Instit. de iure naturae, sicque sibi tantum, non etiam alijs ciuitatibus id ius dici, & constitui potuit, vt dd. iuribus. Nam si reliquis ciuitatibus id ius constitui liceret, vnaquaeque ciuitas scriberet, aut scribere possit ius sibi esse dominandi imperandique vniuerso in orbe aut mundo, sicque singulae singulis imperarent, singulaeque ex diuerso singulis mutua vice inseruirent, quae res foret risu & ludibrio digna. Stultique forent fuissentque ab origine mundi Reges, Imperatores, Principes, ciuitates, qui cum vno verbo possunt se totius mundi dominos scribere & efficere, tot bellis, praelijs, vulneribus, calamitatibus, vrbium incendijs, puerorum, senum, virorum, foemineique generis internecionibus, agrorumque vastationibus, de imperio contenderent, non mundi vniuersi, sed saepissime vnius ciuitatis aut oppiduli. Ergo etiam si omnes leges tam ciuiles quam canonici iuris contrarium expressissent, nihil aliud agerent quam nugas agere aut fabellas componere. Sed absit, vt in legibus ciuilibus aut canonicis tale quid reperiatur, cum potius reperiatur oppositum, vt patet in d. §. sed naturalia. & d. l. omnes populi, cum similibus. vbi Imperator Iustinianus & Iureconsulti testantur id quod a plerisque gentium earum quae honestis legibus, & moribus reguntur, obseruatur, id ius gentium appellari, quod vero vnaquaeque ciuitas ius sibi constituit peculiare, id ius ciuile intelligi, quasi proprium illius ciuitatis, veluti ius Romanorum, & similium ad idem l. ius ciuile. ff. de iust. & iure. & §. ius ciuile. & §. ius autem gentium. Inst. de iure natur. ergo ius ciuile longe angustius esse quam ius gentium edocuit. Ius autem gentium negauit totum mundi orbem amplexum fuisse, nam primum excepit eas gentes, quae sine legibus & moribus honestis reguntur, quas innumeras esse apparuit, postquam nos Hispani nouum orbem Indorum reclusimus ac inuenimus. Deinde etiam ex ijs gentibus, & nationibus non tam Barbaris, sed quae honestis legibus, & moribus reguntur, excepit mentaliter non paucas, dum non dixit de omnibus, sed de plerisque. Ergo se ipsum ius gentium vniuersum mundum non complectitur, quanto minus illum complectetur ius ciuile, quod est longe angustius. Pro hac parte est tex. in d. l. cunctos populos. C. de summa Trin. dum ait, cunctos populos, quos clementiae nostrae regit imperium, illud enim relatiuum (quos) restringit vniuersalem praecedentem. l. ea tamen adiectio. ff. de leg. 3. ad idem. §. si ab hostibus. Inst. quib. mod. ius pat. pot. sol. & l. mercatores. C. de comer. & in clem. pastoralis, de re iudi. quibus in iuribus fines imperij Romani describuntur, vt luceret quo vsque Romani imperij iurisdictio sese porrigeret. Nec d. l. deprecatio [sect. 28] quicquam facit, in qua revera repositum est vnicum fundamentum eorum, qui contrariam in partem tuentur. nam procedit in hunc sensum quod haec [sect. 29] vox Mundus, habet varias significationes. Primum enim capitur pro mundo muliebri, hoc est, pro ipsius ornatu, vt patet in multis legibus collocatis sub tit. ff. de auro, & argento legato & inde per metaphoram tractum est ad ipsam naturam (hoc est mundum) significandam, propter pulcherrimum sui ornamentum, sicque ibi Imperator Mundi appellatione eam mundi partem significare voluit, quae ab ipso regebatur, eo quod caeteris Mundi partibus mundior esset, hoc est elegantior, & a barbarie magis purgata. Praeterea, illa fuerunt verba enunciatiue & narratiue tantum prolata, quae non intelliguntur quicquam definire, vt diximus de success. progr. in rub. Praeterea ipse ibi negauit se esse maris dominum, dum dixit, ego mundi dominus, lex autem maris, ergo plane significauit se non esse dominum totius mundi. Nam si totius mundi dominus foret, ergo & maris foret, praesertim cum eas regiones, quae sunt vltra aequora citra maris transfretationem gubernari nequirent, sicque aequoribus non secus quam terris vt praeesset, necesse esset, qui se mundi dominum iactabat, si intelligeret de vniuersis mundi orbibus & regionibus. Nam & hac ratione potentissimus rex ac dominus noster Philippus se pelagi pontíve dominum appellat. Praeterea illa fuit quaedam Imperatoris excusatio & euasio, quasi diceret, ego mundi (hoc est terrae) dominus sum, non maris, quaestio autem vestra de maris ditione est. Illa autem vox Mundi, indefinite prolata, non ad totum mundum necessario trahenda est, nam [sect. 30] indefinita oratio aequipollet vniuersali in habitu & potentia, sed non in actu, vt plene disseruimus de succ. crea. §. 20. num. 11. 55. praesertim, quando profertur in numero singulari, vt ibi fuit prolata, id quod tradunt Decius & Cagnolus, & alij in l. 1. ff. de reg. iuris. Neque ad rem quoque pertinet, quod [sect. 31] diuus Augustinus de ciuitate Dei lib. 5. c. ait, Imperium Romanis ob mortales virtutes suas datum fuisse. Nam vt Sotus, vbi supra, recte ait, non eis concessit imperium vniuersi orbis, sed tantum partis eius. Rursus non in praemium virtutum moralium, nam ipsi pugnabant non tam virtutis quam inanis gloriae cupiditate, sicque illae actiones tam longe aberrant a praemij remuneratione, vt poena potius digniores forent, sed tamen interea Deus Optimus Maximus id permisit, quod adhuc virtutibus alijs moralibus caeteras gentes excellebant, & tyrannidem Assyriorum, aut Medorum, aut Graecorum ad Romanos transferri permisit. Et ita est etiam intelligendum, quod D. Thomas opusculo de regimine principum lib. 3. scripsit. Vnde vt aliquo tempore id Deus permisit propter eorum virtutem, sic alijs nationibus, & regionibus concessurum non dubium erit, aut forte iam concessisse, siquidem ijs virtutibus excellere coeperint, morum [sect. 32] enim vicissitudo & mutatio quotidie fit, sic ergo & imperiorum fiet, siquidem mores imperia insequi intellexerimus. quod autem morum quotidie fiat mutatio, patet Plautus in Trinummo: Mores mali, quasi herba irrigua Succreuerunt vberrime, neque quicquam hic vile [sect. 33] nunc est, Nisi mores mali, eorum licet iam messem metere maximam. Plautus ibidem: Nunc mores nihil faciunt, quod licet Nisi quod lubet: ambitio iam more facta, & libera est a legibus. Plautus eo loci etiam: Mores Leges perduxerunt iam in potestatem suam: Eae misere etiam Ad parietem sunt fixae clauis ferreis, vbi malos mores Adfigi nimio fuerat aequius. Lucretius lib. 2. de nat. rerum. Semper in assiduo motures quaeque geruntur. Petronius Arbiter satyricus: Quid faciant leges vbi sola pecunia regnat: Aut vbi paupertas vincere nulla potest? Lucanus lib. 3. bel. ciuil. Pereunt discrimine nullo Amissae leges: sed pars vilissima rerum Certamen mouistis opes. Et Cicero. 3. Off. Iustitia (inquit) vacillat, vel iacet potius. Idem Cicero iam inquit, Pudori, probitati, virtuti, rectis studijs, bonis artibus nihil est loci. Idem Cicero de peti. consu. Fraudis (inquit) atque insidiarum & perfidiae plena sunt omnia. Idem Cicero lib. 2. Famil. o superbiam inauditam in facinore gloriari. Idem Cicero in Verr. Sunt (inquit) homines, quos libidinis infamiaeque suae neque taedeat, neque pudeat, qui quasi de industria in odium offensionemque populi irruere videantur. Si ergo verum est, mores bonos aut malos imperium sequi vel refugere, hoc est, bonis moribus imperium accedere, malis vero abscedere, consequens est, vt Romanorum imperium ne dicam tyrannis longe ab eis abscesserit, euaserit, aufugerit, quando quidem ipsi, vt ex superioribus authoritatibus apparet, in pessimos mores reciderunt. Et sic [sect. 34] nihil vnquamtam passim aut frequentius videmus quam imperiorum mutationes. Vnde Propertius Eleg. lib. 2. Magni saepe duces, magni excidere tyranni, Et Thebae steterant, altaque Troia fuit. Ouidius lib. 15. Metamor. Sic magna fuit censumque virisque, Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, Hunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas, Et pro diuitijs tumulos ostendit auorum. Clara fuit Sparte, magna viguere Mycenae, Nec non & Cecropis, nec non Amphionis arces: Vile solum Spartae est, altae cecidere Mycenae. Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina Thebae? Quid Pandioniae restant, nisi nomen Athenae? Denique totius orbis imperium penes Romanum Imperatorem aliumúe mortalium de iure diuino aut humano nunquam fuisse aut fore eleganter probat Sotus, vbi supra, dato, inquit, quod vniuersae mundi nationes vel in vnum locum conuenire possent, vel per literas conueniri, vt vnum eligerent Monarcham, id tamen minime iure naturae expediebat. Arist. namque Polit. 7. c. 4. docuit, Rempublicam non esse meliorem, eo quod maior, sed tantam debere sub vno principe agere, quantam ipse per se vel per suos posset commode administrare, veluti nauis neque iusto minor nauigationi apta est, nec si duorum esset stadiorum, posset commode gubernari. & Aug. lib. 4. de ciuit. Dei c. 15. Iniquitas (inquit) ampliora fecit regna, & perdomitis gentibus dilatare regnum malis videtur foelicitas, bonis necessitas, nempe quod hostium iniquitas cogit, vt bello supprimantur, nostroque adhibeantur imperio. Haec ferme ille. Est enim Rex anima regni. Vnde sicut authore 2. de Anima eodem Philosopho, Non potest quaeuis anima quantum cunque animare viuificareque corpus: sed quorumcunque natura constantium praefinita est methodus, & mensura, quia neque formica ad hominis proceritatem augeri potest, neque homo ad illam, quae est elephantis: sic neque princeps calore suo totam potest rempublicam nationibus ac regionibus vastissime dispersam fouere, vt valeat, quae quaque in prouincia fiunt, nosse, emendare, corrigereque ac disponere. vnus namque non potest vndecunque orbis nuncios breui tempore suscipere, neque quocunque gentium praetores suos, ministrosque alios dimittere, & quae vbique siunt castigare: imo neque eius metus ad tam vasta loctum spacia potest pertingere. Igitur [sect. [38]] cum potestas sit propter vsum, si vsus amplissimae huius potestatis non est possibibis, fit, vt vana fuerit talis institutio? Deus autem & natura nihil faciunt frustra. l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procurat. l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt legat. nomine caue. l. qui bis. ff. de verb. obliga. l. si sic. ff. de solut. Postremo, vt Romanorum Imperator sit de iure diuino dominus totius mundi fortiter probatur. Nam summus Pontifex, tam in temporalibus quam in spiritualibus quo ad iurisdictionem est dominus totius mundi. Imperator vero est Vicarius Papae in temporalibus, ergo in illis est dominus totius mundi, non secus quam Papa, huic rei respondebimus supra, & in c. seq. Interea tamen animaduertendum est pro Imperatore facere congruam illam rationem: nam vt expedit, gentes quae nolunt agere syluestrem more ferarum vitam, habere principem quo regantur, ita omnibus gentibus in vniuerso idem expedire videtur, vt si fortior reliquos opprimere voluerit, sit princeps mundi qui eum reprimat, sed de hoc in seq. quoque arti. # 21 Capvt xxi. Svmmarivm. -  1 Papa an habeat iurisdictionem temporalem in toto orbe? ardua quaestio. -  2 Christus dominus noster an habuerit in toto orbe dominium temporale, vt homo? -  3 Mundi dominus in temporalibus nec fuit Christus dominus noster, nec est Papa, nec Imperator, sed solus Adam. -  4 Imperator non est dominus rerum singularium, contra quosdam. -  5 Imperatori Romano non subsunt etiam de iure reliqui principes, contra Bal. & alios. -  6 Imperatori non subsunt ciuitates liberae, contra Doctores. -  7 Imperatori Romano non licere magistratus in omnibus mundi ciuitatibus ponere, contra Doctores. -  8 Regem eligere posse ciuitates, contra nouissimos. -  9 Principes boni sunt a Deo. -  10 Principes & magistratus mali sunt a Deo. -  11 Principes & magistratus mali dicuntur non esse a Deo. -  12 Principes mali & boni a Deo esse, vt intelligendum noua declaratio. -  13 Deus prouidet & consulit non solum vniuersis, sed etiam singulis rebus. -  14 Animalium tam rationabilium quam brutorum, siue terrestrium, siue volucrum, siue aquatilium variorum, tam appetituum ac inclinationum, quam actionum, & operationum vera causa. -  15 Coelestia signa duodecim. -  16 Animalium varij appetitus, & actiones. -  17 Coelestia sydera habent potestatem & vim influendi in animalia cuncta. -  18 Animalium peritia. -  19 Coelestia, & terrestria omnia operantur cogente natura praeter hominem, qui operatur ex libero arbitrio. -  20 Voluntarij actus poenam, aut praemium merentur, non necessarij. -  21 Dei prouidentia, & concurrentia qualis sit respectu cunctarum rerum. -  22 Imperium a Deo esse, varie intelligitur. -  23 Imperium esse videtur de iure naturali, vel gentium primaeuo, ita tamen, vt cesset coactio. -  24 Imperium quare non sit inter bruta, quae socialiter vel gregatim vitam degunt, vt est inter homines. -  25 Animalia non solent nocere animalibus suae speciei, fallit in homine. -  26 Similitudo Ecclesiae militantis ad Ecclesiam triumphantem. -  27 Imperium a Papa in Imperatorem nunquam migrauit, quia apud eum numquam fuerat, ardua q. -  28 Historia Alexandri. -  29 Homo homini auxiliari iure naturae tenetur. -  30 Moras non patitur auxilium. -  31 Fabula Bouis & Cameli. -  32 Dei a prouidentia & iustitia alienum, vnum hominem mundi totius esse Imperatorem. -  33 Mundi dominum qui se iactaret daemonum e coelo cadentium audaciam superaret. -  34 Mundi dominum vnum hominem esse, nocentissimum esse. -  35 Iurisdictionem alienam vsurpare interdum capitale est. QVinqvagesimoqvarto defluit etiam ex nostra principali sententia definitio illius memorabilis articuli, An [sect. 1] summus pontifex sit dominus totius mundi quo ad iurisdictionem, etiam in temporalibus, non secus quam in spiritualibus, vt sic si quam habent principes saeculares iurisdictionem in temporalibus, eam non iure proprio, sed quasi defluentem, & mandatam ac concessam a Papa habere videantur: id quod non solum multi vtriusque iuris interpretum adfirmant, sed etiam non pauci eorum asserunt hanc esse receptiorem opinionem. Ex diuerso contrariam partem, vt summus Pontifex non habeat iurisdictionem in temporalibus, sed tantum in spiritualibus, non solum vtriusque iuris interpretum multi contendunt, sed etiam eorum non pauci adfirmant, hanc esse frequentiorem opinionem, quos authores retulimus supra c. praecedenti ad principium. & haec pars cum moderamine illico dicendo verior est, & ex nostra sententia principali probatur. Nam cum vtranque potestatem ad meram subditorum vtilitatem institutam fuisse, iam fuse ostenderimus, nec dubium sit, quin ad hominem vnum spectare vniuersorum hominum, prouinciarum, & priuationum regimen, & iurisdictionum in temporalibus esset noxium, perniciosum, intolerabile, vt proximo capite edocemur, reliquum est, talem iurisdictionem in persona solius Papae residere minime posse. Id quod dilucide[sect. 2] apparet ex Domini nostri testimonio, dum dixit, Regnum meum non est de hoc mundo. Et rursus in Euangelio Matthaei dicitur, Vulpes foueas habent, & volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet vbi caput suum reclinet. Item apparet etiam illinc vbi interroganti respondit, quis me constituit iudicem inter vos? ergo plane significauit non esse sibi tanquam homini iurisdictionem & imperium in temporalibus. Item in Ioanne scribitur, quod cum pauisset multitudinem, abscondit se, quia volebant eum populi rapere, ac regem facere. Et rursus in Ioanne legitur, Non venit Filius Dei in mundum vt iudicet mundum, sed vt saluetur mundus per ipsum. Id quod repetitur Lucae 7. Domine, inquit, vis dicimus vt descendat ignis de coelo & consumat illos. conuersus increpauit illos, & dixit, non misit Deus Filium suum in mundum vt iudicet mundum, sed vt saluetur mundus per ipsum. Et vltra rationem iam relatam, & sex loca nuper recitata, septimo loco facit. quia potestas datur propter vsum, vt docet Sotus lib. 4. de iustit. & iure. q. 4. articul. 2. l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procur. l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt lega. nom. caut. sed Dominus noster Iesus Christus nullam saecularem iurisdictionem exercuit: ergo, &c. quod non exercuerit ostendit Sotus, vbi supra, art. 1. & 8. loco, facit quod legitur in Psal. 2. Ego (inquit) constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius (hoc est, vt Sotus d. art. 1. interpretatur, super ecclesiam predicans preceptum eius) & nono loco Matth. 28. Data (inquit) est mihi potestas in coelo, & in terra. euntes ergo, docete omnes gentes, &c. ergo illam potestatem interpretatur, & restringit ad solam potestatem docendi & praedicandi. Decimo, teste Esaia c. 9. Regnum suum in sempiternum dixit daturum: ergo non habebat regnum, vt reliqui principes terrae caducum, & temporale. Vndecimo ad idem, quod legitur in Psal. Regnum omnium saeculorum, sic ergo non caducum. Sunt & alia, quae scite traduntur per doctissimum Sotum lib. 4. de iust. & iure. quaest. 4. articul. 1. & super Matth. in c. 1. & in c. 20. & per Guerrerium c. 16. in suo specul. prin. Summus ergo Pontifex vt Christi Domini nostri Vicarius (nullum enim ius aliunde habere potuit) eam temporalem iurisdictionem, quam Dominus noster non assumpsit, non potest habere, id quod ita testatur Dominicus d. artic. 1. & colligitur 12. loco ex c. solitae. de maior. & obed. & c. duo sunt. 96. distinct. vbi summus Pontifex, qui se Imperatore maiorem dicit, quia praeest spiritualibus, non tamen negat, quin in temporalibus praecedat Imperator, praesunt ergo diuersis, sed Papa maioribus. Hactenus de simplicibus, hoc est, de mere spiritualibus, & mere temporalibus. caeterum Papa habet etiam iurisdictionem in temporalibus, quatenus necessaria sunt ad spiritualium expeditionem. l. 2. ff. de iurisd. omn. iud. c. cum quid, de regu. iur. lib. 6. sunt enim haec spiritualis iurisdictionis appenditia. l. si quis ita haeres institutus. ff. de acqui. haere. ibi. sunt enim appendices praecedentis institutionis, id quod admittunt communiter vtriusque partis fautores, & fusius reliquis Dominicus Sotus, & Alfonsus Guerrerius, vbi supra. Itaque Iesus Christus Dominus noster non dubium est (secundum eos) quin vt Deus esset Dominus, tam in temporalibus, quam in spiritualibus terrarum, marium & coelorum, sed vt homo noluit assumere in terris principatum in temporalibus, sed tantum in spiritualibus, & consequenter in ijs, quae ad spiritualium expeditionem, & conseruationem, seu augmentum necessaria erant, sicque Vicario suo Papae temporalia non reliquit, sed tantum spiritualia, & quae ad eorum expeditionem de temporalibus necessaria esset. Ex quibus omnibus colligitur, quod [sect. 3] neque Christus, neque Papa, neque Imperator totius mundi Dominus est, aut fuit in temporalibus de iure. Solus Adam primus pater totius orbis Dominus fuisse videtur, quod tamen dic, vt per Sotum d. l. lib. 4. quaest. 3. artic. 1. Quinquagesimoquinto ex his plane deducitur, veram non esse opinionem eorum, qui contendunt Imperatorem [sect. 4] dominum esse rerum singularium, etiam in omnibus & quibuslibet mundi partibus existentium, quam opinionem tenuerunt Host. tit. de praescrip. §. quae autem. quam opinionem recte improbat Sotus d. articu. 1. ex nostra principali sententia excluditur, nam si omnis potestas, regnum, imperium, principatus est ad meram ciuium vtilitatem, non ad regentium commodum instituta, quis tam insaniat, vt non videat noxium esse ciuibus omnia esse principis sui. Quinquagesimo sexto colligitur etiam verum non esse, quod quidam contendunt, omnes [sect. 5] Reges subesse de iure Imperatori Romanorum, quamuis de facto nonnulli eorum eum non recognoscant: quales sunt reges Hispaniarum, & Franciae, & similes, ita Bal. in c. 1. in princ. col. 2. de pace iur. fir. in feud. quem sequitur Marcus Mantua locorum communium lib. 1. c. 12. Bart. in l. hostes. num. 7. ff. de capti. nos autem firmamus, quod etiam de iure eum non recognoscunt in superiorem, quandoquidem non solum omnes reges, sed etiam omnes homines sunt per aeque liberi, & ab eius im perio exempti aut separati, praeter eos, qui probabuntur esse incolae suarum ciuitatum, oppidorum & regionum. d. l. quod attinet. ff. de reg. iur. cum alijs supra relatis, & quod a contrarium noxium esset humano generi. Quinquagesimoseptimo colligitur [sect. 6] etiam respectu ciuitatum, quae vt liberae se gerunt, eum non esse dominum, etiam quo ad protectionem, quamuis contrarium teneat Isernia in prima consti. Neap. col. 3. Cyn. Bar. Bal. Sal. in d. l. cunctos populos. C. de summa Trinit. Marc. Mantua, vbi supra. Petr. Anchar. consil. 87. omisso. col. 1. Alex. consil. 76. colum. 3. lib. 2. Et ita intelligo dominum non esse quo ad protectionem ciuitatum Venetiarum aut Genuae aut similium non magis, quam rex Vngariae aut Portugalliae. Et quia contrarium esset noxium humano generi. Quinquagesimooctauo defluit [sect. 7] etiam non esse ei liberum magistratus dare aut remouere in omnibus orbis ciuitatibus & oppidis, etiam de iure (nam de facto non est dubium) licet contrarium teneant Bald. cons. 328. Quaeritur lib. 1. Marc. Mantua, vbi supra. Signor. in l. princeps. ff. de legib. colum. 1. Riminal. in rubric. ff. de iurisdict. omn. iud. colu. 2. Quinquagesimonono apparet etiam veram non esse sententiam eiusdem Marci Mantuae, vbi supra, contendentis, [sect. 8] quaslibet ciuitates non recognoscentes Imperatorem, non posse hodie de iure regem sibi eligere, quasi Imperator de iure sit dominus totius mundi, quod a vero remotum esse edocti sumus. verius ergo est regem sibi eligere fas esse, vt tenuit Corsetus de potesta. & excel. regis. q. 2. in princ. Et quia id expedit humano generi, vt Specul. princip. suadet. Apparet similiter errasse in l. 1. colu. 1. C. de sum. Trin. & fide Cath. Cardin. in clem. pastoralis. §. illud, de re iud. & Marcum Mantuam, vbi supra, dum aiunt, quod Deus de coelo constituit imperium, quod intelligunt immediate, & vt causa particularis: nam vt causa vniuersalis non dubium est, quin omnia etiam minima constituerit, & intelligendo, vt causa particularis & immediate, non est vera opinio, cum a populi consensu, & electione ciuium immediate, & particulariter omne imperium iustum, & legitimum processerit, vt supra ostendimus in nostra principali sententia, quod & recte tenuit Dominicus Sotus de iust. & iur. lib. 4. q. 4. artic. 1. qui tamen continuo sibi ipsi contrarius videtur, dum subijcit haec verba: Potestatem autem ciuilem Deus per legem naturalem, quae suae sempiternae participatio est, ordinauit, hoc autem sic patet: Deus per naturam dedit rebus singulis facultatem se conseruandi, suisque resistendi contrarijs, non modo quantum ad incolumitatem temporalis salutis, verum & per eius gratiam tanquam ad prosperitatem spiritualis. hanc autem homines facultatem cum exequi commode dispersi nequirent, adiecit eis instinctum gregatim viuendi, vt adunati alij alijs sufficerent: congregata vero Respublica neutiquam se poterat gubernare, hostesque propulsare, malefactorumque audaciam cohibere, nisi magistratus diligeret, quibus suam tribueret facultatem. Nam alias tota congregatio sine ordine & capite, neque vnum corpus repraesentaret, neque ea prouidere posset, quae expedirent: ergo eadem ratione docte diuinitusque instructae Respublicae, aliae annales consules, aliae alias publicarum administrationum formas sibi instituerunt. atque eodem iure quaelibet potuit ac debuit, vbi expediri cognoscet, totam suam potestatem & imperium in vnum regem, qui secundum Aristotelem optimus genere suo est principatus transferre: vt lege saepe citata, quod principi placuit, sancitur: penes quem summa esset rerum. Ecce quemadmodum publica, ciuilis potestas, ordinatio Dei est, non quod Respublica non creauerit principes, sed quod id fecerit diuinitus erudita. vnde illud sapientis 14. Tua pater prouidentia ab initio cuncta gubernat. per leges naturales intelligendum est, tam per illas, quas rebus irrationalibus ingenuit, vt mari & ventis, quam per illas, quas indidit hominibus. & ideo Paul. ad Roman. 13. authoritatem [sect. 9] principum non in Rempublicam tantum, sed in Deum ipsum refert: Omnis (inquit) anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinata sunt: itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et ad Titum 3. Admone illos, principibus & potestatibus subditos esse, dicto obedientes. neque vero potestates tantum Christianorum principum, verum & quae sunt penes infideles, a Domino Deo sunt, quia fides naturam non destruxit, sed perfecit. & per illas potestates gubernare possunt plebes in his, quae sunt naturalis iuris. sic enim Daniel. 2. legitur: Deum coeli regnum & imperium tradidisse Nabuchodonosor. sic & Christus ait ad Pilatum: Non haberes potestatem aduersum me vllam, nisi tibi datum esset desuper. Ergo a Deo sunt non solum potestates maximae, quales sunt Regum & Imperatorum, sed etiam minores, quales sunt illi iudices, qui a Regibus, & Imperatoribus, & similibus subdelegantur & substituuntur. id quod in specie notat Alfonsus Guerrerius in Spec. princ. c. 16. num. 6. per exemplum Pilati supra relati. ad idem Prouerbiorum c. 8. dum ait: Per me reges regnant, & conditores legum iusta decernunt. Nam dum meminit de regibus, intelligitur (vt notum est) de magnis potestatibus, dum loquitur de legum conditoribus, etiam de minoribus potestatibus intelligi potest, quandoquidem etiam oppidula, quia principibus subsunt, & possunt & solent statuta municipalia sibi condere, vt in l. omnes populi. per illum text. declarant Bart. & communiter Doct. & omnes Doct. per tex. ibi, praesertim Alex. Corneus, Ias. & Decius. C. de testa. in l. fin. Quinimo [sect. 10] non solum mali, sed etiam pessimi iudices a domino Deo dicuntur habere potestatem, vt per Guerrerium & Dominicum Sotum, vbi supra, vtque constat ex Dei verbo, nuper relato, ibi, Non haberes potestatem aduersum me vllam, nisi datum esset tibi desuper, & tamen iudicum omnium pessimum & iniquissimum fuisse constat Pilatum. Ad idem Prouerbiorum 28. ibi, Propter peccata terrae multi principes eius. & Iob 34. Qui regnare fecit hominem hypocritam propter peccata populi. Rursus [sect. 11] ijdem isti iniqui principes aut iudices dicuntur regnare, & non per Deum aut per Dei ordinationem, vt per Oseam c. 4. dum ait: Regnauerunt, & non ex me principes extiterunt, & non cognoui, de quibus Esaias cap. 10. ait: Vae qui condunt leges iniquas. & Ezech. c. 34. Principes eius in medio eius, quasi lupi rapaces positi ad effundendum sanguinem. & alibi dicitur per Prophetam: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. ita Guerrer. vbi supra c. 54. Cum ergo [sect. 12] mali principes & iudices dicantur a Deo domino habere potestatem, rursusque ijdem a domino Deo negentur habere potestatem, concordia est (ex mente Dominici Soti, vbi supra, ad finem) vt mali a domino Deo permissore dicantur habere potestatem, non autem domino Deo iussore aut iubente. vel rectius omnes iudices & principes intelliguntur esse a Deo tanquam causa vniuersali, quae concurrit in omnibus, & cum omnibus, tam rebus, quam actionibus humanis. sicque vt sunt priuatorum hominum multi latrones, homicidae, parricidae, haeretici, proditores, adulteri, falsarij, & similes, ita iudicum & principum non pauci sunt eiusdem modi, vtrique autem sunt a domino Deo ab eiúsve ordinatione diuina, tanquam causa vniuersali in omnibus & cum omnibus humanis concurrente, non solum [sect. 13] vniuersaliter, sed etiam singulariter, & particulariter. Vnde Cice. 1. de diui. scripsit: Deorum prouidentia mundus administratur, ijdemque consulunt rebus humanis, neque solum vniuersis, verum etiam singulis. idem Cicero: Sit hoc a principio persuasum hominibus, dominos esse omnium rerum, ac moderatores deos, eaque quae gerantur eorum geri ditione, atque numine, eosque optime de genere hominum mereri, & qualis quisque fit, quid aget, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religionem intueri, piorumque & impiorum habere rationem. 2. de leg. ita ipse Cicero scriptum reliquit. Et Manilius lib. 2. Astrono. Hic agitur Deus & ratio, quae cuncta gubernat. Claudianus lib. 1. in Ruffinum: Signa quidem o sociae diuos attollere contra Nec fas est, nec posse reor. Lucianus lib. 9. bell. ciuil. Iuppiter est quodcunque vides, quocunque moueris. Virg. lib. 4. Georg. Deum nanque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum, Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, Quenque sibi tenues nascentem arcessere vitas. Boetius Metro. 9. lib. 5. O qui perpetua mundum ratione gubernas. Silius Italicus lib. 6. bell. pun. Iustitiae, rectique dator, qui cuncta gubernas. Statius lib. 5. Theba. Cuncta haec superum demissa suprema Mente fluunt. Horat. Ode 12. lib. 1. Qui res hominum ac Deorum, Qui mare & terras, varijsque mundum Temperat horis. Virg. Eclog. 5. Nec curare Deum credis mortalia quenquam. Horat. Ode 4. lib. 3. Qui terram inertem, qui mare temperat Ventosum, & vrbes, regnaque tristia Diuosque mortalesque turbas Imperio regit vnus aequo. Titius Calphurnius Eclog. 4. Deus ipse canatur, Qui populos vrbesque regit, pacemque togatam. Boetius Metro. 5. lib. 1. Omnia certo fine gubernas. Vides igitur omnes omnino tam Philosophorum quam Poetarum turbas in eo conuenire, vt per Deum Optimum Maximum fiat prouidentia in rebus humanis non solum vniuersis, verum etiam singulis. Cum ergo Dei prouidentia omnia regantur, & non solum vniuersa, sed etiam singula, vt est communis & vera opinio tam Sanctorum, quam omnium fere Philosophorum, vt tradit Saluius Alexandrinus lib. 1. 2. & 3. de prouid. Dei cum libris seq. cur Deus permisit, vt essent principes, aut iudices mali? respondeo, forte ad punitionem iustam populi, vt Iob 34. Qui regnare facit regem hypocritam propter peccata populi. Cur ergo permittit, vt ciues priuati sint mali (puta fures, homicidae,[sect. 14] latrones, falsarij) respondeo, forte propter eandem fere rationem, vt per istorum molestias & damna populus similiter puniatur. Cur ergo cum posset omnia non effecit, vt & populus ita bonus esset, quod non egeret principum, aut iudicum, aut priuatorum hominum punitione, nec eam mereretur. Respondeo, ad pulchritudinem huius mundi nihil tam necessarium quam varietas. Vnde Poeta ait: E per tal variar natura e bella. Sicque Cicero 3. de Oratore ait: Ad aures nostras & sermonis suauitatem nihil est vicissitudine, & varietate, & commutatione aptius. Et rursus idem Cicero lib. 5. Episto. famil. ait: Nihil est aptius ad delectationem lectoris, quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines, quae & si nobis optabiles in experiundo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae. Vt autem haec varietas tam ad pulchritudinem huius operis mundi necessaria contingeret, oportebat aut aptum erat & conducibile, vt homines varijs rebus singuli dediti essent, puta, quidam dediti ad venandum, quidam ad rem piscatoriam, quidam ad fabrilem, quidam ad agriculturam, quidam ad pascenda pecora, quidam ad regenda armenta boum, equorum & omnium quadrupedum, quidam ad Respublicas gubernandas, quidam ad nauigationem, & caetera id genus. vt autem isthaec diuersitas ingeniorum humano generi inesset, prospexit summus ille parens ac opifex Deus, vt in coelis essent duodecim signa varias influentias ex se gignentes, & similiter reliqua coeli sydera fere quotidie variantia. Vnde de duodecim signis coelestibus Virg. sic scriptum reliquit: Primus adest Aries, Taurusque insignibus auro. [sect. 15] Cornibus, & fratres, & Cancer aquatile signum. Tum Leo terribilis Nemees, atque innuba virgo. Libra subit, caudaque animal quod dirigit ictum, Armatusque arcu Chiron, & corniger Hircus: Fusor aquae simul, & fulgenti lumine Pisces. Et Manilius lib. 2. Astrono. Aurato princeps Aries in vellere fulgens Respicit admirans aduersum surgere taurum, Submisso vultu Geminos & fronte vocantem. Quos sequitur Cancer, cancrum Leo, Virgo leonem, Aequato tum Libra die cum tempore noctis Attrahit ardenti fulgentem Scorpion astro, In cuius caudam contentum dirigit arcum Mixtus equo, volucrem missurus tamque sagittam, Tum venit augusto Capricornus sydere flexus, Post hunc inflixam diffundit Aquarius vrnam Piscibus assuetas auide subeuntibus vndas. Quos Aries tangit claudentibus vltima signa. Et similiter summus ille parens & opifex rerum mundi conditor Deus bruta quoque animantia non secus quam humanum genus[sect. 16] varijs donauit inclinationibus, vnde Manilius lib. 2. Astronom. Ad Lunae motum variant animalia corpus. Ergo sidera coelestia habent potestatem[sect. 17] influendi in animalia terrestria, volucria & aquatilia. Manilius lib. 2. Astronom. Denique sic pecudes, & muta animalia terris Cum maneant ignara sui, legisque per aeuum: Natura tamen ad mundum reuocante parentem [sect. 18] Attollunt animos, coelumque ad sydera seruant, Corporaque ad Lunae nascentis cornua lustrant Venturasque vident hyemes, reditura serena. Horatius lib. 1. Saty. 1. Paruula (nam exemplo est) magni formica laboris, Ore trahit, quodcunque potest, atque addit aceruo, Quem struit haud ignara, ac non incauta futuri. Quae, simul inuersum contristat Aquarius annum, Non vsquam prorepit, & illis vtitur ante Quaesitis patiens. Ouid. lib. 4. Metamor. de Cygni natura: Carmina iam moriens canit exequilia Cygnus. Martialis in Xenijs. Dulcia defecta modulatur carmina lingua Cantator Cygnus funeris ipse sui. Iuuenal. Saty. 12. Imitatus Castora, qui se Eunuchum ipse facit, cupiens euadere damno, Testiculorum ad eo medicatum intelligit inguen. Claudianus in praefat. 3. Honorij Aug. consulatu: Paruos non aquilis fas est educere foetus, Ante fidem solis, iudiciumque poli: Nam pater excusso salijt cum germine proles, Ouaque maternus rupit hiulca tepor: Protinus implumes conuertit ad aethera nidos, Et recto flammas imperat ore pati. Consulit ardentes radios, & luce Magistra Naturam, vires, ingeniumque probat. Degener & refugo torsit qui lumina visus Vnguibus hunc saeuis ira paterna ferit. Exploratores oculis, qui pertulit ignes, Sustinuitque acie nobiliore diem. Nutritur volucrumque potens, & fulmine haeres, Gesturus summo tela trisulca Ioui. Cum ergo deceret acconduceret, vt Deus, qui omnipotens est, vt docemur ab sacrosancta Ecclesia, & tenuerunt plerique omnes Philosophorum, & Virg. dum ait: Iuppiter omnipotens precibus si flecteris vllis. Et rursus idem Virgilius: Iuppiter omnipotens adigat me fulmine ad vmbras. Et saepe alij tam Poetae, Philosophique, vt iam edocti sumus, cum inquam deceret ac conduceret vt opus huiusmodi a summo Deo fabricatum tam pulchrum esset, quantum maiestas tanti opificis postulabat, consequens erat, vt esset opus omnimoda varietate ornatum, cum ad cuiusque operis pulchritudinem nihil tam conducibile quam varietas, ad hanc autem varietatem animalium, tam rationabilium, quam rationis inexpertium necessariae, aut saltem maxime conducibiles fuerunt diuersae inclinationes & appetitus ipsorum, sicque eis dedita & appetentia vehementer esse ostendimus, vt autem essent varijs inclinationibus dedita, oportuit, aut saltem conducibile fuit, varias esse naturas syderum & signorum caelestium a quibus reliqua pendent, vt ostendimus. Has ergo [sect. 19] causas vniuersales ex quibus reliqua omnia procedunt, Deus Optimus Maximus permittit vt secundum naturas suas influant, & operentur in omnia particularia, generalia, aut indiuidua inde descendentia. Sicque hominum, quidam ad nauigandum, alij ad venandum, alij ad piscandum, alij ad docendum, alij ad scribendum, alij ad regendum, alij ad furandum, alij ad occidendum, necandum, alij denique ad bonum, alij ad malum procliues & proni sunt ac dediti & appetentes, non secus quam brutorum animantium alia alijs rebus & actionibus sunt procliuiora, vt iam edocti sumus: nisi quod inter homines & bruta haec differentia est, quod homines ex libero arbitrio operantur, bruta autem cogente natura (non secus quam elementa, puta ignis, aqua, aer.) Vnde hominibus liberum est naturales inclinationes & appetitus reprimere, fraenare, vincere, superare, id quod reliquis animantibus rationis expertibus, aut etiam elementis liberum minime est. Vnde [sect. 20] si homines (sinistris appetitibus superatis) ad arduam virtutis viam se conferant, praemia a Deo Optimo Maximo consequentur, aut poenam, si contra fecerint: bruta vero & elementa pro suis operationibus aut actionibus, nec praemium, nec poenam referent, quia non ex libero arbitrio, sed cogente natura operantur. Quae autem ex libero arbitrio non fiunt, sed coactione & impulsu violento, in consideratione non sunt quo ad praemium, aut poenam. l. iam dubitari, verb. sua sponte. ff. de haer. insti. l. si filius, qui patri. ff. de vul. verb. non sponte susceptis. l. si fideiusso. §. si necessaria. ff. qui satis. cog. vbi multa in simili per Ias. & per Barth. Soz. in d. l. si filius qui patri. Ergo quod coelestium, terrestrium aquatiliumque animalia rapinam, caedésve exerceant (quale est cum aquila columbas, & reliqui accipitres, alias auiculas, aut leo armenta, vel lupus oues dilacerant, aut proceriores, pisces minores deglutiunt) id neque ad praemium spectat neque etiam ad poenam, non magis quam cum ex diuerso ciconia pijssima parentes suos senescentes plumis suis operiri alereque studet & properat: quia pietate nullum praemium meretur, quia ad id non tam ex arbitrio quam cogente natura impellitur, plene per Plutarchum in lib. an brutis ratio insit. Cum ergo tanti opificis maiestas requirere videatur operis huius mundi pulchritudinem, quae potissimum in varietate consistit, haecque varietas humanarum actionum ex varietate sententiarum, appetituum, inclinationumque descendat: hicque varij appetitus descendant ex varia syderum natura, & potentia, consequens, & conducibile fuit ad mundi talem pulchritudinem in varietate consistentem, mortalibus liberum esse arbitrium, vt sic alij ad nauigandum, alij ad praeliandum, alij ad legendum, alij ad scribendum, alij ad agros colendos, alij ad pascenda pecora applicarent sese, ac subinde alij ad bonum, alij etiam si luberet ad malum, vt sic quo maior actionum varietas, eo maior operis pulchritudo ac subinde opificis authorísve sui appareret maiestas. Ergo quod omnes Doct. supra alleg. & tex. in auth. de fide instr. §. quia vero, aiunt, quod [sect. 21] Deus de coelo constituit imperium, varie intelligi oportet, Primum in bonis principibus & bonis iudicibus. Deinde etiam in malis. Tertioque vt procedat, vt Deus concurrat tanquam causa vniuersalis, quae similiter in creatione volucrum terrestrium, & aquatilium concurrit. Quarto vt [sect. 22] concurrat etiam tanquam causa particularis. nam & similiter tanquam causa particularis concurrit in reliquis omnibus tam ad aereum genus, quam ad terrestre, nec non ad aquatile etiam spectantibus, ex sententia Ciceronis & reliquorum Philosophorum, de quibus iam mentionem habuimus adfirmantium, quod dominus Deus disponit & prouidet in omnibus, & non solum vniuersis, verum etiam singulis. Ergo data paritate terminorum, nulla omnino differentia est inter imperium & reliquas res humanas, quod attinet ad Dei ordinationem. nam & reliquae res quaelibet tam ex Dei ordinatione aut constitutione sunt, quam imperium. Quinto intellige, quod [sect. 23] est imperium etiam de iure naturali (quod ius gentium appellari supra c. 16. num. 11. ostendimus) nam ea dicuntur esse iuris gentium, quae a plerisque gentium humanis necessitatibus exigentibus obseruantur & vsu recipiuntur. §. ius ciuile. & §. ius autem gentium. Institut. de iure nat. nec dubium est, quin (vt supra edocemur) humani generis necessitates desiderent, vt homines non syluestrem more ferarum, sed socialem vitam ac politicam agant. Socialis autem vita desiderat & deposcit imperium (hoc est, iudices aut magistratus) tum quod humanum genus est ad dissentiendum procliue, vt notum est, tum maxime quod omnes homines quasi ad tyrannidem, vel saltem ad sui amorem adeo sunt procliues, vt omnes natura sibi melius esse malint, quam alteri, vt supra disseruimus. Sicque cum nullus sit, qui in re aut causa sua aequum iudicem arbitriumque praebeat, & societas ac communio pariat discordias. l. cum pater. §. dulcissimis. ff. de leg. 2. necesse est, vt ad eas discordias litesque sedandas sint magistratus, ne ad rixas, tumultus, seditiones, rapinas, pugnas & ad arma passim venire contingat. & Imperium capimus pro omni magistratu, vt in princ. Inst. de perp. & temp. act. & supra c. 1. & 2. exposuimus. Caeterum cum id ius siue naturae, siue gentium non inducat necessitatem praecisam, sed tantum causatiuam, nempe, vt commodius liceat degere vitam, superest, vt nulla gens possit compelli inuita & repugnans viuere sub imperio, cum, quia ius hoc naturale, est natiua & recta quaedam ratio, nullam inducens necessitatem compulsiuam, vim aut violentiam, vt edocemur c. 35. num. 15. tum etiam quia cum ad nostram id vtilitatem spectet, vnicuique liberum est suis commoditatibus renunciare. l. pen. cum simil. C. de pact. vt supra attigimus. His tamen omnibus vehementer obesse videtur, quod [sect. 24] non paucae brutorum species gregatim vitam degunt, non secus quam homines (vt videmus in ouibus, capris, arietibus, porcis, equis, equabus, asinis, mulis, mulabusque, in tauris & similibus) ergo consequens esse videbatur, vt iure quoque naturae, aut diuina ipsa quoque bruta inter se viderentur imperium habere, vt esset, qui pareret, & qui imperaret: id quod admittere stultum ridendumque esset, eiusque contrarium euidentius est, quam longa contentione egeat. Vnde operae precium erit intelligere, cur diuersum? Et sane ratio differentiae non obscura est. nam vt nuper dicebamus, animalia bruta (siue illa volatilia sint, siue terrestria, aquatilia) operantur cogente natura, sicque nunquam discrepant, aut separantur, aut discedunt a naturali Dei ordinatione, & lege sibi natura insita: sicque nulla alia lege nulloque rege indigent: homines vero cum ex libero arbitrio operentur, ius, ratioque naturalis eos non cogit aut compellit, sed tantum suadeat, & moneat: saepissime ab eo iure naturae discedunt. vnde regibus & magistratibus egent, qui inuitos legibus, iuri & rationi parere compellat, sicque parum est ius habere hominibus, nisi sint magistratus, qui eos ad ius seruandum compellant. l. 2. §. post originem. ff. de orig. iu. At brutis animantibus sat est legem naturae habere, nec egent Imperatore, Rege aut magistratu, qui cogat ad eam seruandam, quandoquidem ab ipsa natura hanc ad rem adiguntur, & compelluntur: vti [sect. 25] hanc differentiam eleganter tradit Plutarchus in libro suo: An brutis ratio insit? sic etsi homo homini saepe noceat, teste Horatio libro primo Epistolar. sic dicente: Vt iugulent homines surgunt de nocte latrones. Et Plautus in Asinaria: Lupus est homo homini. Et Ausonius in bie. senten. Pernicies hominum, quae maxima solus homo alter. At longe sane diuersum est in reliquis animantibus, quae legis naturae tenacissimi obseruatores minimeque violatores, nunquam animantibus suae speciei nocent, sed tantum diuersae. Vnde Horatius Epod. lib. Neque hic lupis mas, neque fuit leonibus Vnquam nisi in dispar feris. Et Iuuenalis Saty. 15. Sediam serpentum maior concordia: parcit Cognatis maculis similis fera, quando leoni Fortior eripuit vitam leo? quo nemore vnquam Expirauit aper maioris dentibus apri? Indica Tygris agit rabida cum Tygride pacem Perpetuam: saeuis inter se conuenit vrsis. Postremo in fauorem tam Imperatoris quam etiam summi Pontificis facit ratio illa, quae satis congrua esse videbatur. Nam [sect. 26] vt in vno populo expedit esse principem, ne fortior omnia possit, improbique & audaciores reliquos bonos, innoxios, mitioresque ciues opprimant, expilent, & perdant: ita in toto orbe Imperatorem esse, qui sit dominus, & monarcha totius mundi, conuenit, ne ex regibus, & principibus, vel ciuitatibus liberis vnum alterum impune opprimere possit. Parum enim est singulae ciuitates aut prouinciae suum principem habere ad talem ciuium audaciam, & improbitatem reprimendam, id enim eo pertinet, vt in quaque ciuitate singuli ciues innoxij sint respectu aliorum conciuium, non autem vt principi illius ciuitatis aut prouinciae desinat esse liberum, alteram ciuitatem liberam vel principem impetere, armisque adoriri ac opprimere, vt quo tidie fit. Ad hanc ergo temeritatem, & iniustitiam reprimendam vtile, consultum, & conducibile esse videbatur orbi vniuerso, esse vnum totius mundi dominum, hoc est, Principem Romanum. Et ideo (quo magis haec ratio iustificetur) dictum est ad exemplum ecclesiae triumphantis Ecclesiam militantem fuisse exemplatam aut institutam. Vnde vt ponere duo principia, aut duos Deos haereticum esset, ita & negare non esse vnum principem totius mundi, tale esse videretur, id quod significari videtur in c. praecipimus. 11. q. 1. c. duo. &c. si Imperator. 96. dist. Glo. no. in c. non autem. 8. q. 1. tex. in c. ad Apostolicae. de re iudic. libro 6. c. venerabilem. de electi. Vnde [sect. 27] Hostiensis in c. quanto. de transl. praelatorum ait, quod tribunal Papae & tribunal Christi idem sunt, sicque vult vtranque iurisdictionem tam in temporalibus quam in spiritualibus esse penes Papam, sicque eum solum posse deponere Reges, & Imperatores, licet exercitium in temporalibus ab eo in Imperatorem descendat, & transitum fecerit quo ad executionem & exercitium, ne Papa humanis rebus impeditus, diuinis parum vacaret. Ita etiam tenet Cardi. Iacob. in tract. de concil. pag. 130. lib. 3. art. 1. Alphonsus Guerrerius in Specu. c. 16. Fernan. Loa. in consi. pro March. de Velez, dubitatione 1. pag. 398. vers. & non solum. Bart. Bal. Paulus Castrensis, & alij in l. fi. C. de legibus. idem Bal. in l. rescripta. C. de precibus Imperatori offeren. Ioannes Imol. in c. dilectus. l. de praebend. Restaurus Castaldus de optimo Imperatore. q. 81. Petrus Albinus de Pontifi. potest. fol. 25. Alciatus in l. bona ciuitatis. ff. de verb. signi. Ioannes de Selua de benefi. 4. parte. q. 8. vers. 16. & 17. And. Alcia. in l. inter claras. C. de Sum. Trin. Petrus de Monte in Monarchia. q. 4. ad finem. Martinus Laudensis de principibus in 10. & 11. notab. Sanctus Bernardus ad Eugenium Papam argu. Ioan. 8. dum ait ex ore Christi ad Petrum, Conuerte gladium tuum in vaginam, sic ait, tuus ergo tuo forsitan nutu, & si non tua manu euaginandus, sed iussu Imperatoris: sic leo Papa 4. vt c. igitur. 23. q. 8. contra Sarracenos iubet populum congregari, & ad littus maris accedere. Denique huc etiam spectant, quae scripsimus supra in praefatione, dum [sect. 28] negauimus licuisse Alexandro Magno, orbem vniuersum fere armis vexare inuestareque, eo colore quod humano generi id expediret. Cum (si verum amamus, & vilissimorum adulatorum morem missum facimus) nihil re vera a genere humano, & a consultissima Dei Optimi Maximi ordinatione, & prouidentia magis remotum esse aut excogitari potuerit, vt iam post doctissimum Sotum lib. 4. q. 4. art. 1. de iust. de iure attigimus. Quibus adde praestantissimam nouamque rationem. Nam cum cognationem quandam inter nos natura constituerit, hominem [sect. 29] homini periclitanti iniuriámve patienti non subuenire, indecorum, inhumanum, & impium est, art. l. vt vim. ff. de iur. & iur. Hinc est, quod fratrem contra fratrem peccantem ad monere tenemur, secundum communes opiniones, vt plene disseruimus supra c. 16. sicque opem, egenti nostro auxilio, ferre omnes homines & naturaliter optamus, iureque naturae debemus, & etiam iure positiuo, vt plene etiam docent Hieronymus Cagnolus, & Philippus Decius in l. culpa caret. ff. de regulis iuris. hinc videmus naturaliter, quod si quaecunque auicula vim patiatur, reliquae eiusdem speciei auiculae praesto adsunt comitantes, condolentes, auxiliumque suum veluti pollicentes, & si ad id etiam val entre ipsa praestantes. Idem faciunt animalia terrestria, vt videmus in porcis, in equabus, in tauris, inque similibus. Vnde Ouid. lib. 2. de Ponto sic cecinit: Brachia delassae potius prendenda natanti, Nec pigeat mento supposuisse manum. Et Virgilius lib. 2. Aeneid. scripsit: Per te, per superos & conscia numina veri, Fer, si qua est, quae adhuc mortalibus vsquam Intemerata fides, oro miserere laborum Tantorum, miserere etiam non digna ferentis. Et Ouidius lib. 1. de Tristibus: O pauci rebus succurrite laesis, Et date naufragio littora tuta meo. Et Virg. 1. Aeneidos: Ad te confugio, & supplex tua numina posco. Sicque apparet iure naturae & periclitantis, & vim iniuriámve patientes solere & petere, & recipere auxilium, idque [sect. 30] auxilium non patitur moras, teste Ouidio, lib. 4. Metamor. Ad opem breuis hora ferenda est. Ouid. lib. 11. Metamorph. Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit, Dum superest aliquid, cuncti coeamas ad arma. Lucanus lib. 2. bell. ciuil. Tolle moras, semper nocuit differre paratis. Seneca in Thyeste: Serum est cauendi tempus in medijs malis. Silius Italicus lib. 4. bel. pun. Pelle moras breuis est magni fortuna fauoris. Manilius lib. 4. Astrono. Mors saepe malorum Dat causas. Ouid. lib. 1. de remedio amoris: Vidi ego quod fuerat primo sanabile vulnus, Dilatum longae damna tulisse morae. Ibidem: Nam mora dat vires, teneras mora percoquit vuas, Et validas segetes quod fluit herba, facit. Quae praebet latas arbor spaciantibus vmbras, Quo posita est primum tempore, virga fuit. Tunc poterat manibus summa tellure reuelli, Nunc stat ad immensum viribus aucta suis. Denique quam teneatur iure naturae homines hominibus auxiliari edocet Cicer. lib. 1. Offic. dum scriptum sic reliquit: Homines hominum causa sunt generati, vt ipsi interse, alij alijs prodesse possent. Idem 2. Officiorum ait: Proxime & secundum Deum, homines hominibus maxime vtiles esse possunt. Idem Cicero lib. 3. Offic. sic ait: Hoc natura praescribit, vt homo homini quicunque sit, ob eam ipsam causam tantum, quod is homo sit, consultum velit. Idem Cicero in Laelio sic ait: Sic nos nati videamur, vt inter omnes esset societas quaedam. Idem Cic. lib. 2. de finib. ait: Impellimur natura, vt prodesse velimus quamplurimis, in primisque docendo, rationibusque prudentiae tradendis, itaque non facile est inueniri, qui quod faciat ipse, non tradat alteri, ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Statque [sect. 31] faceta fabella de Boue & Camelo a Plutarcho Apoph. lib. 8. relata, Bos sub onere deficiens rogauit Camelum conseruum, vt se oneris parte recepta subleuaret, cui recusanti, Bos, imo (in quit) & me ipsum & haec omnia portabis, id quod effectum mortuo Boue est. Ita etiam idem Plutarchus libro de tuenda valetudine, quo exemplo admonemur lepide non solum homines hominibus auxiliari iure naturae debitum esse, sed etiam periculosum in tali officio deficere futurum tam ipsis, qui debito auxilio carent, quam ipsis opem auxiliumque debitum denegantibus, quibus praeterea est fuitque semper turpe & indecorum. Vnde Ouidius lib. 13. Metamorph. sic eleganter canebat: Et eget auxilio, qui non tulit, vtque reliquit, Sic linquendus erit, legem enim sibi dixerat ipse. Quam mora periculo sa & noxia sit, significauit etiam Iulius Cesar, vt refert Plutarch. Apoph. lib. 4. de Caesare dum meminerit, cum inquit, Pompeius instructam aciem apud Pharsalum inibi consistere, & hostem operiri iussisset, Caesar dixit, illum errasse, qui vim, impetum & diuinum afflatum animorum ad incursionem paratorum mora relaxasset. Sat ergo ex historijs & Philosophorum sententijs edocti sumus, & iure naturae nefas esse, hominem homini non auxiliari, & id auxilium moram non pati, quia sero medicina (vt dixi) paratur. Cum mala per longas inualuere moras. Quae omnia fusius supra c. 16. num. 10. modo sic, cum Deus optimus Maximus terram per maris vastissimi interpositionem diuiserit, non semel sed pluries, certe si in nouo forte Indorum orbe vnus princeps ab altero principe, vel vna ciuitas ab altera, vel vna prouincia, & regnum ab altera alteróve vim pateretur (vt quotidie fit) & necesse esset ab Romanorum Imperatore auxilium implorare, certe non solum multi anni, sed multa fere saecula necessaria essent, vt is Imperator negocij illius iustitiam & causam addiscere posset, totidemque anni aut saecula, vt intellecta rei veritate auxilia vim patienti mittere posset. sicque interea plerunque periret commoditas auxiliandi, quae, vt diximus, non patitur moras. Nihil [sect. 32] ergo (credite mihi) magis alienum aut remotum a summi Dei prudentia, prouidentia, & iustitia dici aut cogitari vnquam posset, quam ob illam auxiliandi causam imperium penes vnum Imperatorem esse oportere, cogitare aut adfirmare, & quaerere legem (secundum Philosophum) vbi naturaliter sentimus nihil aliud est, quam infirmitas intellectus. Quod autem vulgo dicitur, Ecclesiam militantem ad triumphantis imaginem exemplatam fuisse, nihil obest, quando quidem quod simile est non est idem. l. q. Nerua, cum ibi not. ff. deposi. tradunt Docto. in auth. si quis in aliquo documento. C. de edendo. & illa est quaedam imitatio, in illis duntaxat seruanda, in quibus eadem aut par ratio est, vt tradunt Doct. in §. minorem. Inst. de adop. l. adoptio. ff. eod. ti. l. filio quem. ff. de lib. & posthu. vbi autem diuersa ratio est, cessant omnes illae limitationes, vt tradunt plene Alex. Corneus, Ias. Deci. Corasius, Curtius iunior & alij per text. ibi in l. humanitatis. C. de impuberum, dum plures differentias enumerant inter substitutionem exemplarem, & substitutionem pupillarem, quamuis d. l. humanitatis, proclamat ad exemplum pupillaris exemplarem fuisse creatam, & inuentam, vt lib. 2. de succ. prog. in materia exemplaris plene disseruimus. §. 17. Sic ergo, & in specie nostra nulli (modo sane & Catholico, dubium est, quin sit plusquam manifesta differentia inter Ecclesiam triumphantem, & militantem, quia illa regitur a Summo Deo, qui vbique est, sicque ad nutum omnia perfectissime potest disponere, ordinare, & prouidere. haec autem regenda si esset per vnum hominem, qui in vno duntaxat loco esse potest, non ita ab eo regi posset quo ad temporalia, quae exigunt frequentissimas rerum dispositiones, mutationes, ordinationes, quae cum notissima sint, & ea naturaliter sentiamus in his legem quaerere, esset (vt Philosophus ait) infirmitas intellectus. Quinimo [sect. 33] (si vera proloqui fas est) nephanda (iudice me) temeritas, audacia, superbia est, vnum homunculum (qualis est Imperator) summo maximoque Deo se similem iactare, suamque pusillam, imbellem, tantillulam prouidentiam & potentiam, immensae & ineffabili illius potentiae, & prouidentiae velle conferre, assimilare, adaequare, daemonumque superbiam e coelo cadentium imitari, & aemulari videretur (ne dicam superare) quae omnia intelligo quo ad temporalia. Nam in spiritualibus diuersam esse rationem ostendit Sotus, vbi supra, & idem etiam ex diuo Bernardo supra relato apparet. in temporalibus autem, quae ad spiritualium expeditionem necessaria non sunt, ijsdem iuribus, & rationibus apparet Papam non esse, nec esse posse dominum totius mundi, non magis quam Imperatorem. Denique [sect. 34] haec omnia, vt nec Imperator, nec summus Pontifex sit dominus totius mundi in temporalibus, etiam quo ad iurisdictionem iustificantur plane ex principali conclusione, & sententia nostra, quae habet vtriusque iurisdictionem, & principatum non ad ipsorum, sed ad reliquorum hominum vel ciuium vtilitatem introductam esse. Nam si ipse Imperator vel Papa in orbe vniuerso talem iurisdictionem haberet, non posset vllus alter vim aut violentiam patienti opem auxiliumque ferre, non magis quam homo priuatus homini priuato, qui vim aut iniuriam pateretur, qui ei armis subuenire minime potest, sed superior adeundus est. Nam armis vim vi repellere fas est, ipsi quidem iniuriam passo, dummodo incontinenti id faciat, & cum moderamine, & ad defensionem corporis, honoris, aut rerum suarum. l. vt vim. ff. de iust. & iure, cum ibi plene not. per Gloss. & Docto. & fere per totum ff. de vi & vi arma. & per totum titul. C. vnde vi. reliquis vero priuatis praeter iniuriam passo id non licet, vt dd. iuribus. aliter enim esset aperta via, neces, rapinas, tumultusque exercendi, & superioris, iudicis, principis, magistratúsve authoritatem vsurpandi, diuina humanaque miserandi, & turbandi. Ergo si quis Princeps, si quáve Respublica ab altero principe tyrannice vim aut iniuriam pateretur apud nouum forte Indorum orbem, & tota iurisdictio aut protectio esset Imperatoris aut Papae, iam reliqui principes etiam iniuriam passo finitimi aut vicini, non possent ei opem ferre, ne alienam iurisdictionem (hoc est, Papae aut Imperatoris) iniurij vsurpasse ac irreuerentes viderentur. Rursusque Papa aut Imperator remotissimi per multos annos aut saecula opem ferre, aut rem, & iustitiam percipere ac intelligere, non valerent, sicque ipsi non solum in eo noxij essent, quod opem patienti iure naturae debitam non ferrent, sed etiam in eo, quod vicinis & finitimis illius impedimento essent, quo minus ipsi opem & auxilium suum praestarent, quod quam absurdum, & perniciosum humano generi foret, nullus modo sanus ignorabit. Iustificantur haec, nam [sect. 35] vetitum est alienam iurisdictionem inuadere, & vsurpare, vt occidens priuata authoritate eum, qui alias occidendus erat, puniatur capite. Petr. de Bella perti. Cyn. Bald. & Barthol. de Capua in l. addictos. C. de Episc. aud. Roman. sing. 747. Boer. decisi. 84. Carr. de homicidio. §. 2. nu. 146. &c. # 22 Capvt xxii. Svmmarivm. -  1 Papa non exercet iurisdictionem temporalem vacante Imperio, ardua quaestio. -  2 Papa vacante Imperio, non praescribit Imperatoris iurisdictionem. -  3 Regno vacante, vel Imperio, ciues possunt regem sibi eligere. -  4 Imperio vacante, legatus Papae non exercet iurisdictionem temporalem. -  5 Papatu vacante Imperator non exercet iurisdictionem spiritualem. -  6 Princeps cum fit tyrannus ciuibus, quale supersit remedium, contra nouissimos. -  7 Imperator olim Papam eligebat. -  8 Imperatori olim suberant Ecclesiae. -  9 Ecclesias non subesse hodie Imperatori, an iure fiat. -  10 Papae electio de consuetudine spectat ad Cardinales. -  11 Hispaniarum rex non subest imperio. -  12 Hispani dificiente progenie regia, possunt regem sibi eligere. -  13 Hispaniarum rex iura Imperatoris habet in regno suo. -  14 Hispaniarum rex quo tempore potuerit leges facere circa Ecclesias. -  15 Hispaniarum rex quod ius patronatus habeat regni sui. -  16 Hispaniarum rex ius habet eligendi Episcopos. -  17 Imperatori reliquos principes non teneri tributum praestare, contra nouiss. -  18 Imperatoris potestatem anormalam non esse. -  19 Praescribi an possint, quae Imperatori reseruata sunt, contra nouiss. -  20 Imperatorem alieno in territorio delinquentem, posse puniri, contra nouiss. -  21 Imperator non est vnicus Christi vicarius. -  22 Imperator vnus solus in mundo esse non debet. -  23 Leges ferre possunt alij praeter Imperatorem. IN summa retenta opinione eorum, qui existimant, summum Pontificem esse dominum totius mundi etiam quo ad iurisdictionem temporalem, inde deducitur [sect. 1] quod vocante imperio Papa in terris imperij potest iurisdictionem exercere, non aliter atque quilibet princeps post decessum illius, cui iurisdictionem demandauerat: quandoquidem Imperator (inquiunt) iurisdictionem, quam habet non tam iure proprio, quam quasi a Papa demandatam habere intelligitur, & in specie ita tenent Lud. Rom. sing. 417. vacante imperio. Ioan. Fab. in §. 1. Instit. de adop. Bar. in l. naturaliter. §. fi. ff. de vsuc. Bal. in l. fi. col. 1. C. de qua pres. idem Bal. in Marg. verb. imperium. Ias. in l. imperium. colum. 10. ff. de iuri. om. iu. Nico. Pigno. ad Romanum, vbi supra. Contrarium tamen, vt vacante imperio non succedat Papa in iurisdictione exercenda, tenet Cardi. in c. licet, de voto, per c. nouit. de iudi. ne aliter turbentur pontificia & imperatoria iurisdictio. & Fely. in d. c. licet. Sed primam opi. videntur tenere Bar. & Imo. in l. 1. §. denique. ff. de aqua pluui. arcen. qui [sect. 2] tamen interea negant, Papam posse iurisdictionem Imperatoris praescribere. & Panor. in c. cum deputari. de iudi. & Cardi. in c. cum contigat. de foro compe. & Pig. vbi supra. Quinimo secundum eum etiam vacante imperio ea sola exercet Papa, quae sunt ipsi Imperatori reseruata, nec per reliquos principes possunt expediri. Quid dicendum? & indubitanter apparet ex opinione nostra longe veriorem esse opinionem negatiuam, quia Papa nec habet, nec habuit vnquam totius mundi iurisdictionem in temporalibus, nec Imperator, aut reliqui principes saeculares ab eo quasi demandatam videntur habere iurisdictionem, sed iure proprio, quasi [sect. 3] ex populi concessione: penes quem, & non penes Papam remanet iurisdictio, tam imperij quam cuiusque alterius regni vacantis, vt docuit etiam Bal. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure, per illum tex. & per d. c. nouit. Nec ad rem pertinet d. c. licet ex suscepto, nec extrauag. Ioannis 26. incip. si fratrum, cum similibus. nam paucis fas est non illinc expedire, negando liberum fuisse summo Pontifici alienam iurisdictionem laedere, & longe minus eam sibi adscribere. l. id quod nostrum. ff. de reg. iu. c. alteri, de reg. iu. lib. 6. l. vnic. C. vt nemo in sua causa iudicet, aut ius sibi dicat. l. magistratibus. ff. de iurisdicti. omni. iud. l. omnibus. C. de testibus. Retenta tamen opinione affirmatiua, eam limita, vt [sect. 4] non procedat in Pontificis delegato, quia sub generali concessione non veniunt ea, quae sunt principi reseruata. ita Ludo. Roma. & Nicol. Pigno. vbi supra, & alij communiter, vt per Fely. in c. de praescrip. vers. ad illud Innocentij. Vacante [sect. 5] autem papatu, non est dubium quod Imperator Papae iurisdictionem non exerceat. Ludo. Roma. singula. 418. quid e contra. Sexagesimo apparet denique ex superioribus longe errasse doctissi. Dominicum Sotum de iusti. & iure, lib. 5. q. 1. arti. 8. dum scripsit, quod si [sect. 6] princeps tyrannus est, ciuibus nullum superest remedium, nisi Deum orare pro eius emendatione, quando non adest superior ad quem confugiatur. Sed errat, quia iure naturali, reliquis omnibus mundi principibus incumbit illi populo tyrannidem patienti opem & auxilium ferre, & heroum egregiorumque virorum haec est vera laus, gloria, decus & honor, vt de Hercule & similibus supra exposuimus c. proximo. Imperator tamen & si dominus totius mundi (vt ostendimus) non sit, neque vnquam fuerit, aut fore possibile sit, tamen [sect. 7] electiones Romanorum pontificum ei olim fuerunt traditae & concessae, secundum Albericum de Rosatis in dictionario suo, verb. electio. 3. quem refert Nicolaus Boerius decisio. 31. tempore factae, in prin. per cap. vota. §. principibus vero. 63. distincti. hoc quod dicit Innocen. in c. 2. de maiori. & obedien. Omnes [sect. 8] clericos & ecclesias antiquitus subesse Imperatori, vt probatur in authent. vt ecclesia Roma. centum annorum gaudeat praescriptione. post princ. & in c. Constantinus. 96. distin. & sequuntur Bald. Paul. de Castr. Saly. Fulgo. & Ias. in l. iubemus nullam. C. de sacrosan. ecclesi. dicentes, tempore illarum legum. C. Ecclesias fuisse Imperatoribus subditas, saltem de facto, aut alias quocunque modo: ideo Imperatores illas faciebant leges circa ecclesias & earum bona, & idem Ias. in l. cunctos populos, in 2. lect. colum. pen. in prin. versicul. est verum quod. Bal. C. de summa Trin. & Ias. in authen. si qua mulier, in 3. notab. C. de sacrosanct. ecclesijs. [sect. 9] Quis ergo Ecclesiam atque clericos exemerit a iurisdictione imperiali, Respondet Alberi. factum fuisse voluntate Imperatorum, quod forte in praeiudicium Imperij & successorum facere non potuerunt, & illa forte priuilegia perdidit imperium de facto potius, quam de iure, propter longam vocationem eiusdem imperij, & potentiam, ac prudentiam summorum Pontificum, & aliorum Romanae ecclesiae praesidentium. Ita etiam dicit Albe. in l. bene a Zenone. col. 3. ver. sed an Imperator. C. de quadri. praescri. Et pro hac parte videtur Glo. in l. disputare. C. de cri. sacri. sed in contrarium videtur Glo. fi. in c. in Synod. quam ibi sequuntur Do. & Car. Alex. 64. disti. Innocen. Host. Ioan. Andr. Car. de Zabarel. & Abb. Sicul. in c. licet de vitanda, de elect. & Gloss. in d. c. in nomine Domini, in verbo, impetrauerint. 23. distinct. & Innoc. in d. c. 2. de maiori. & obedien. & Marti. Lauden. in tractatu de princip. §. 3. volentes de consuetudine [sect. 10] diu obtenta electionem summi Pontificis ad solos spectare Cardinales excluso Imperatore, & eius nuncijs, vt §. verum. 63. distinct. & ibi Domi. & Cardi. Alexand. & idem Bald. in sua Marga. in verb. electio, & Guerrerius in speculo principum. c. 55. in fin. meminit summorum pontificum eligendorum olim potestatem habuisse Romanorum Imperatorem, de quo in c. quia sancta. §. verum. 63. distin. Denique Hispaniarum Reges imperio Romano non subesse, quia Regnum ab hostium[sect. 11] faucibus eruerunt, tenet Gloss. in c. Adrian. 2. 63. distin. Bald. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. vbi ait, quod [sect. 12] in Hispania si ex toto deficeret Regnum progenies, regnicolae possent eligere Regem de iure gentium. & per Oldra. cons. 69. & per Guerre. vbi supra. Et quod Hispaniarum rex non subsit imperio, tradit etiam Corsetus de potestate regia, q. 12. num. 19. & q. 101. num. 66. Ioan. Lupus de beneficijs in curia vacantibus. §. 8. Didacus Segura in l. Imperator. Idem Segura in l. cohaeredi. §. cum filiae. ff. de vulgari. num. 19. Lex 5. tit. dotis leges. lib. 1. ord. l. fin. tit. 12. eod. lib. l. 2. vbi Castelus & alij in leg. Tauri. diximus de success. crea. lib. 1. §. 10. num. 648. in fine. Nec dubium est, quin [sect. 13] Rex Hispaniae in Regno suo, cum Imperatorem non recognosceret, omnia iura haberet, quae Imperatori in terris sibi subiectis competebant, vt in simili per Ioann. Fabrum in prooemio Institut. §. 1. per Ioannem Ign. in sua disputatione, an Rex Franciae recognoscat Imperatorem. Nicolaus Boerius decisione 8. quinta Martij. num. 4. Petr. Delesnan. in tractatu de Docto. quaest. 1. in fine. Bertrandus de Carpenda, consi. 4. num. 13. lib. 2. & consil. 293. lib. 3. Cardinal. de Zabarel. in clementina 1. de iure naturali. Vnde [sect. 14] quo tempore Imperatori fas erat leges facere circa Ecclesias, & Ecclesiasticas personas, & eligere summum Pontificem, & per hoc Praelatos & reliquos Ecclesiarum Rectores, eodem tempore intelligendum est, idem Regi Hispaniarum liberum aut permissum fuisse in regno suo, & ita cautum reperitur in legibus illius regni. Et Alphonsus Guerrerius, vbi supra c. 63. recte contendit, [sect. 15] plenum ius patronatus Hispaniarum regi ac domino nostro competere in omnibus Ecclesijs, quae in prouincijs & regnis ditioni & imperio suo subiectae sunt, eruntque semper. Quod (inquit) Rex Hispaniae de iure non recognoscat superiorem, textus est, id est, partita, tit. 5. l. 18. & primi quidem Gothorum rex Athanaricus, vel, secundum alios, Alaricus, a quibus rex Philippus rex Hispaniarum & dominus noster indubitatam trahit originem, ex grata Honorij Imperatoris concessione Hispanias viriliter aggressi sunt, & Vandalos, Sueuosque debellando ab Hispania eos expulerunt, & in Africam fugere coegerunt: quia tyrannice, & contra Imperatoris voluntatem occupauerunt: & tunc postquam Hispanicam monarchiam adepti sunt, vsque ad tempora nostra Reges Gothi regnauerunt, ipsi vero Gothorum Reges discurrentibus annis construxerunt sacra Templa, & Ecclesias, vbi diuina officia virtute diuina celebrarentur, & ornamenta plurima ministrarunt, ex quo ius patronatus in eisdem Ecclesijs, praesertim cathedralibus acquisiuerunt, & specialiter sibi reseruauerunt, vt in c. nobis. &c. praeterea, de iure patron. de quo vide Archidia. in c. lectis. 63. distinct. & Bal. in prooemio Decretalium. §. rex pacificus. Palacios Rubios in tractatu suo de beneficijs in curia vacantibus. §. 8. & tale ius patronatus transit ad filios & nepotes, quorum nomine intelliguntur pronepotes, & caeteri descendentes, itaque ius patronatus transit ad haeredes in perpetuum, bonus text. ad hoc in c. filijs. 16. q. 7. & de hoc in c. Fulgentius, & c. prementis, eadem quaest. & causa, & 16. q. 7. vbi dicunt Doctores, quod quatuor modis ius patronatus ad alios transfertur, scilicet, successione, donatione, permutatione, vniuersitatis venditione: Sed ad corroborationem meae conclusionis adduco optimum text. in c. cum longe. 63. distin. vbi probatur, quod consuetudo antiquata, & prisca erat in tota Hispania. Quod [sect. 16] quando moriebatur aliquis Episcopus, congregabantur omnes Episcopi comprouinciales, & obitus Episcopi significabatur Regi, & Rex eligebat, & electio concilio Episcoporum intimabatur, vt ab eo comprobaretur, sed quia hoc erat valde difficile, & onerosum, cum propter longitudinem itineris cito non possent Episcopi congregari, statutum est in concilio Toletano, vt Toletanus Archiepiscopus vicem omnium Episcoporum suppleret, scilicet vt obitum Episcopi Regi nunciaret, & electionem factam a Rege comprobaret, & confirmaret, & electum consecraret. Itaque ne propter viarum discrimina ordinatio Ecclesiarum periculose differatur, concessit Papa Archiepiscopo Toletano, vt praesentatos per Regem Hispaniae posset confirmare, & consecrare, vt in d. c. cum longe. 62. distinct. & ita Cardinal. S. Sixti ponit casum in lectura sua. Apparet etiam [sect. 17] suspectam esse Glo. in c. Adrianus. 63. distinct. quam sequitur Alphonsus Guerrerius d. c. 55. ad finem. dum ait, omnes Reges teneri ad tributum Imperatori exsoluendum, etiam pro capite suo, nisi probent se esse exemptos. Apparet [sect. 18] etiam suspectam esse opinionem Marci de Mantua locorum communium lib. 1. c. 12. in fine, dum ait, Imperatoris potestatem esse anormalam, nec vllis legibus fraenari, quod & voluit Bald. consi. 327. pridie. colum. 5. lib. 1. sed, vt iam fuse ostendimus, eius potestas non secus quam reliquorum principum imperium legibus alligata est. Apparet etiam suspectam esse, quod ipse Marcus Mantua, vbi supra, scripsit post Bal. consi. 300. ad euidentiam. col. 1. lib. 5. dum [sect. 19] ait, non solum Imperatorem mundi dominum esse, sed ita esse, vt praescribi non possint, quae ei reseruata sunt in signum vniuersalis dominij, ne alias alter princeps Imperatore maior efficiatur: eumque in territorio suo delinquentem posset punire: Sed & supremam iurisdictionem praescribi posse alibi ostendimus, & probat lex fi. tit. de las praescriptiones in ordinamento regali. Et Imperatorem [sect. [20]] ab alio principe, in cuius territorio deliquisset, puniri posse non dubitauerim, cum Impera. vt dixi, non in orbe vniuerso dicatur habere iurisdictionem. Apparet etiam [sect. 21] Imperatorem vnicum Christi vicarium non esse in temporalibus, non magis quam reliquos principes, quamuis contrarium parum iuste contendant Bal. in l. 1. C. de iure aureorum annullorum. & Marcus Mantua, vbi supra. Sexagesimo primo apparet [sect. 22] similiter minime esse necessarium quod sit vnicus in orbe Imperator in temporalibus. Quinimo tantum abest, vt id necessarium esse intelligatur, quod potius nihil pestilentius, aut perniciosius, nihilque impossibilius, aut risu & ludibrio dignius foret, aut dici cogitariúe potuisset, iam edocti sumus, quamuis contrarium tenuerint Card. in clem. 1. §. 1. de iureiu. & Panor. in c. nouit, de iudi. & Marcus Mantua, vbi supra. Idem Panor. in c. venerabilem. de elect. & reliqui, quos allegat Cassanaeus in tract. Gloriae mundi. in conside. 28. par. 5. id quod ex nostra prin. opin. deducitur. Sexagesimosecundo, apparet, quod ijdem fere omnes contendunt, solum [sect. 23] Romanorum Imperatorem leges condere posse, non sic reliquos principes. Id similiter nugis fabellisúe anicularum annumerandum puerilisque esse, quam vt vlla contentione egeat, praesertim cum sit contra nostram opi. principalem, quae docet, omne imperium esse ad proficiendum, non ad nocendum. nec dubium est, quin id (si verum esset) nocentissimum humano generi foret, ergo, &c. # 23 Capvt xxiii. Svmmarivm. -  1 Papa sine Cardinalium consilio ardua expedire an possit? ardua q. -  2 Principes an ardua possint sine Procerum consilio expedire? ardua q. -  3 Praescribere potestne rex, vt quid arduum expediat, sine Procerum consilio? -  4 Praescribere potest ne Papa, vt quid arduum in temporali sua iurisdictione expediat sine Cardinalium consilio. SExagesimotertio colligitur etiam ex nostra principali sententia illius memorabilis articuli, Vtrum [sect. 1] Papa possit sine consilio aut concilio Cardinalium ardua expedire? Et an [sect. 2] idem fas sit reliquis Principib. Regibus, Imperatoribus, & similibus. Et id sibi liberum non esse, ex nostra sententia videbatur respondendum, dum habet ad meram ciuium subditorumúe vtilitatem, non etiam ad ipsorum principum commoda, omnem principatum, ditionem, imperium, potestatémve processisse. Nec dubium est, quin consultius vtiliusque sit ciuibus & subditis ardua a Principibus adhibito talium senatorum & prudentium virorum consilio expediri, quam eo non adhibito: arg. l. humanum, cum similibus. C. de legibus. l. proxime. ff. quae in testa. delen. l. placet. C. de sacr. eccles. auth. habita. C. ne filius pro patre. l. fina. C. de legatio. lib. 10. tenuit expresse Archidiaco. in c. quamuis. in 2. colum. & ibi Guilielmus de monte Lauduno. de officio ordinarij. lib. 7. & in c. cum Redemptor. 12. q. 2. & in c. sunt quidam. & in c. quae ad perpetuam. 25. q. 1. in d. c. cum quidam. non posse Papam solum super statu vniuersalis Ecclesiae legem generalem absque Cardinalibus condere. Idem tenent Iohannes Monachus & Philippus Probus in eius additionibus. Ioan. Andr. Guilielmus de monte Lauduno Philippus Francus & Ioannes de Imola in c. super eo, de haereticis. lib. 6. Hostien. Ioannes Andre. & Antonius de Butrio in c. antiqua. de priuilegijs. Panormita. in c. 1. in fine. de offici. lega. & in c. causam quae. el primo. de iudicijs. & in c. literas. colum. 3. vers. item nota. Glo. de restitut. spolia. & in c. quaesiuit, de his, quae fiunt a maiori parte cap. & in c. per venerabilem. in §. Rationibus. per tex. ibi, in 3. colum. qui filij sint legitimi, & in c. nulli, de sententia excommunicatio. Cardinalis Zabarella in c. licet. in 16. colu. de electio. & in c. 2. de clericis non residen. & in repet. c. perpendimus. colum. 6. de sententia excommunicat. & in cons. 137. incipi. Fuit quaestio regis Cypri colum. fi. versi. sed ratio. & in consil. 150. incip. In quaestione duorum pontificum. in penul. colum. versi. secundus modus. Bal. in c. 1. de natura feudi. & in l. fina. C. de diuersis rescriptis. Idem Bal. in l. cum multa. C. de bonis quae libe. Idem Bald. in consi. 324. incip. quaeritur vtrum Papa. volum. 1. Aluarotus in c. 1. in principio, in titulo Episcopum vel Abbatem in vsibus feu. Speculator in tit. de legato. §. qualiter, in fine. idem voluit Petrus de Ancha. in c. vnico. in 3. nota. de schismaticis lib. 6. & in cons. 295. in 2. colum. Ioannes de Imola in d. c. 2. de clericis non residen. & in c. dilectus. el primo. colum. 1. de praeben. Praepositus Alexandrinus in d. §. rationibus. Dominicus in c. quoniam, circa principium. & ibi Philippus Franchus. de renunciatio. lib. 6. Guido Papa in d. c. licet, de officio legati. Ioannes de Monte igne in tractatu de authoritate regij consistorij, charta 32. Antonius Corse. in tracta. de potestate & excellentia regia, in 53. quaestione. Corradus in suo tractatu de schismate, in penult. colum. Antonius de Rosellis in tract. de concilijs, in rubrica incip. Generale concilium quando sit faciendum. versicul. Item cum Cardinales. fol. 2. col. 3. in fine. Andreas Siculus in tractatu de praestantia Cardinalium, in 2. parte, in 2. quaest. & in c. si pro debilitate. in 3. & 4. colu. de officio delega. & in c. inhaerentis. col. 2. de iuramento calummiae. & in consi. 40. incip. Clementissimum. colum. 18. vol. 4. Nicolaus Milis in Repertorio suo, in verbo, Papa. parum vel nihil facere debet sine consilio Cardinalium, q. 2. & quaestione 31. & in 2. tracta. q. 22. Bologni. in auctenti. Habita. in. 3. colum. C. ne filius pro patre. Fely. in c. finali. §. his autem. col. 3. circa finem, de offi. delega. & in c. 1. col. 3. versi. 3. declara. de probationibus, in c. ad audientiam. post Cardinal. & Aegidium ibi in 2. colum. de praescriptio. & alij non pauci, quos supra adduximus, dum hanc q. in regibus temporalibus, & reliquis principibus ageremus. In contrarium tamen est receptior opinio, vt Papa, Imperator, Reges & Principes possint ardua expedire sine consilio alicuius, vt tenet idem Panormita. in c. literas. colum. 3. versi. & puto quod possit, de restitutio. spolia. & in sua disputatione, incip. Episcopus & quidam rector. in 7. colu. dum se remittit ad ea, quae ipse dixerat in d. c. ex gestis. Idem voluit Bal. sibi contrarius in c. inter corporalia. col. 2. in principio, de translatione Episcopi. Ioannes de Anania in c. firmissime. vbi hanc dixit esse communem opinionem, de haereticis. Dominicus sibi contrarius in c. supereo. eodem titu. lib. 6. vbi refert Hugonem Cardinalem in c. leges 4. distinctio. ardua quam expedire. Aegidius de Bellamera in c. 2. in synodo. 63. distinctio. notabiliter inquiens, quod si Papa Imperatori super haeresis crimine se submiserit, licet talis submissio res valde ardua & magna esse videatur, Cardinalium consilium ad talia faciendum, requirere non tenetur. Cardinalis Alexandrinus in c. in istis, in principio. 4. distinctio. allegat ita renuisse Innocen. in Clementi. ne Romani, de electio. Idem Cardinalis Alexandri. & Cardinalis Ioannes de Turre Cremata in d. c. cum Redemptor. post Hug. ibi. 12. q. 2. Idem Ioannes de Turre Cremata hanc inquiens esse communem opinionem in c. ait lex. §. ideo. 4. distinctio. Bonifacius in prooemio clemen. §. hac sane. in 3. colum. Albericus de Rosate, qui hanc etiam communem dixit esse opinionem in rubrica de legibus. & in l. humanum, vbi idem tenuit Cynus, & Petrus de Bellapertica eodem titu. dicentes, posse Imperatorem, Papam, ac reges, sine aliquorum consilio leges facere. Idem Albericus de Rosate in l. quidam decedens. §. Papinianus. col. 3. versic. Sed an Papa. ff. de administratio. tutorum. Petrus de Rauenna in conclusionibus suis, in 7. colum. Martinus Lauden. in 2. tract. de Cardinal. 45. q. Paulus de Cast. in l. fina. post Barthol. Bald. & Doct. ibi. C. de legibus. & in l. fi. ff. codem tit. & in consi. 414. incip. in facto praesenti. colum. penul. volu. 1. Andreas Siculus sibi contrarius in cons. 1. incipi. Ex sacris. colum. 91. versi. vltimo. vbi hanc dixit esse communem opin. volu. 1. Lucas de Penna, in l. omnes iudices. in 13. colu. C. de decurio. lib. 10. Antonius de Rosell. in d. suo tractatu de concilijs, in titul. seu quaestione, incip. sententia, quae potius attendenda sit, Papae solius aut totius concilij, colu. 8. versiculo, nota quod dicit, in fine. Iason in d. l. placet, in 1. lectura. in 3. colu. in principio. C. de sacro sanctis ecclesijs. & ibi Petrus de Bergnia in additio. ad Iacobum Butrigarium, vbi hanc dixit esse communem opinionem Augusti de Anchona in tractatu de potestate Ecclesiae, quem refert, & sequitur Archiepiscopus Florenti. in 3. parte suae summae, tit. 22. c. 5. §. 5. Praedictam etiam opinionem tanquam communem tenet Rochus de Curte in c. fi. colum. 9. de consuet. & glo. pragmaticae sanctionis, hanc inquiens esse communem opin. in titu. de auctoritate generalium conciliorum, fol. 23. in verbo, concilio, & in tit. de numero & qualitate Cardinalium, fol. mihi, 186. in glo. in verbo, Collaterales. Thomas Parpalia in d. l. placet, in 30. colum. Claudius de Seycello in suo feudorum speculo in titu. qui feudum dare possunt, in 6. col. Philippus Decius in c. edoceri. in penul. colum. de scriptis Ioannes Crotus, qui hanc com. dixit esse opinionem, & ab ea in iudicando atque consulendo non esse recedendum, in rubrica de constitu. libro 6. Cardinal. Iacobatius sibi contrarius in d. suo tract. de conci. lib. 7. articul. 5. pagi. 465. versi. 8. facit, & pagi. 488. versi. ad illud quod dicitur. vbi hanc dixit esse magis communem opin. Petrus Andreas Gammarus sacri Palatij auditor in constitutione Iulij Secundi. super electione simoniaca Romani Pontificis, in verbo, consil. Nicolaus Boerius in tracta. de authoritate magni concil. in 4. colum. in quarta additione, & in additio. ad tractatum Ioannis de Montaigne. de parlamentis. Ioannes Franciscus Purpuratus in rubri. colum. 1. ff. de iurisdictione omnium iudicum. Matthaeus de Afflictis titul. de his, qui feudum dare possunt, in 4. colum. & Ludouicus Gomesius Sarnensis Episcopus in regula de infirmis resignantibus intra viginti dies in 14. quaestio. circa finem. glos. & omnes Doctores in c. ad Apostolicae, in principio. de re iudicata, lib. 6. Gloss. in verbo, de ipsorum consilio, in extrauaganti, execrabilis. Ioan. 22. sub titu. de praeben. est communis opinio secundum Andream Siculum, & Felyn. & Philipp. Deci. & Franciscum de Ripa, & Andream ab Exea, in rubric. de constitutionibus. qui omnes non solum firmant, hanc esse communem opinionem, sed etiam receptissimam esse opinionem, vt contraria consuetudo non valeat, quod & firmat Fernandus Loazes in consil. pro Marchione de Velez, pagin. 394. Abbas in c. literas. colu. 3. de restitutione spoliatorum. Bal. in c. inter corporalia. colum. 2. de translatione Episcopi. Ioannes de Anania in c. firmissime, de haereticis. vbi hanc dicit esse communem opinionem. plene per Barbat. consil. 1. colum. 28. lib. 1. vbi agnoscit se legendo tenuisse contrarium, sed hanc esse certiorem & receptiorem opinionem, & ita tenuit ipse And. Barb. sibi contrarius in tract. de praestan. Cardin. 2. q. Quid dicendum? & sane vt tam Papa quam Imperator, Reges & alij Principes omnia ardua, non secus quam reliqua possint expedire sine consilio suorum Procerum & Consiliariorum, non dubium est de iure, per generalitatem dictorum iurium, quae pro hac parte adduximus, & per l. 1. ff. de constit. princ. §. sed & quod principi. Institu. de iure nat. & l. 2. §. deinde, quia difficile. ff. de orig. iur. Nec vllibi recte probatur oppositum. Quod autem [sect. 3] id procedat etiam si sit consuetudo in contrarium, nullibi probatur in principibus saecularibus, quorum potestas cum ab populi concessione processerit, ab eodem expressim per iura scripta, & tacite per consuetudinem potuit moderari, coangustari & reprimi. c. omnis res. de reg. iur. l. nil tam naturale. ff. eod. titu. §. sed naturalia. Insti. de iure nat. l. fina. C. de legibus. l. omnes populi. ff. de iusti. & iure, iuncta l. de quibus, cum quatuor legibus seq. ff. de legibus. Verum [sect. 4] in potestate pontificia tolerari potest, vt & si esset consuetudo in contrarium, adhuc ardua etiam sine vllius consilio expedire sibi fas sit, quia sua potestas, vtpote supernaturalis, quo ad spiritualia nullo humano iure, siue illud scriptum sit, siue consuetudinarium, potuit coarctari: potest tamen coarctari iurisdictio sua respectu temporalium, non secus quam reliquorum principum saecularium iurisdictio, & sic in ea staretur consuetudini, vt in reliquis principibus fore diximus. Quia quam iurisdictionem habet in temporalibus, quae ad spiritualium expeditionem non sunt necessaria, ea nihil differt a iurisdictione, quam reliqui Principes habent. # 24 Capvt xxiiii. Svmmarivm. -  1 Bellum indici non posse infidelibus contra naturam peccantibus, ardua quaestio. -  2 Infideles contra naturam peccantes rebus suis priuari non posse, ardua q. -  3 Peccatum fere omne contra naturam esse. -  4 Animal non saeuit in alterum animal eiusdem speciei. -  5 Infideles licet Papam non recognoscant, non ideo possunt bonis suis spoliari, contra Doct. Idem & si Imperatorem non recognoscant, contra eosdem. -  6 Aequalitas seruanda. -  7 Historia Leonis. -  8 Historia Agesilai. -  9 Historia Curij. -  10 Talionis poena est iuris naturae. -  11 Defensio est iuris naturae. -  12 Princeps an possit remittere talionis poenam, vel aliam parti debitam, ardua q. -  13 Poenam parti, vel fisco applicandam, quando princeps possit remittere. -  14 Principibus & magistratibus laxior potestas circa publica, quam circa priuatorum bona. -  15 Poenam pecuniariam aerario publico applicandam iudex facilius potest remittere, quam parti applicandam. -  16 Talionis poena iusta est, contra nouiss. & approbata iure naturali, & diuino, & gentium, & canonico, & ciuili. -  17 Poena par culpae, vt intelligatur. HInc apparebit, an verum sit, quod Innocentius in c. quod super, de voto. scriptum reliquit, dum ait, quod [sect. 1] infideles si peccant contra naturam, eis bellum indici poterit, id quod suspectum est, (quamuis Panorm. ibi non bene figat pedes) nullum etenim peccatum est, quod non videatur esse contra naturam, sicque semper posset hac ratione inspecta bellum eis indici, & quod amplius est, firmat idem Hostiensis, quod [sect. 2] eadem ex causa rerum suarum dominio priuari poterunt, quod eadem ratione etiam magis suspectum est, quam superius. Quod autem [sect. 3] omne peccatum sit contra naturam, testatur Cicero 1. de legibus, his verbis: Natura (inquit) duce errari nullo modo potest. Et rursus 3. Officiorum ait: Homo naturae obediens, homini nocere non potest. id quod constat, nam [sect. 4] contra naturam in omni animantium etiam brutorum (siue illa terrestria sint, siue aquatilia, siue volucria) genere est, vt saeuiat aut noceat alteri animanti eiusdemmet speciei. Vnde Horat. Epod. lib. sic scripsit: Neque hic lupis mos, neque fuit leonibus Vnquam, nisi in dispar feris. Et Iuuenal. Satyr. 15. Sed iam serpentum maior concordia: parcit Cognatis maculis similis fera. quando leoni Fortior eripuit vitam leo? quo memore vnquam Expirauit aper maioris dentibus apri? Indica Tygris agit rabida cum Tygride pacem Perpetuam: saeuis inter se conuenit vrsis. Denique idem Cicero 3. lib. Offi. ait, Naturam ducem si sequamur, nunquam aberrabimus, & Natura (inquit ipse in Catone maiore) Dux optima est, & 3. lib. Tuscul. idem Cicero ait, Sunt enim ingenijs nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret, nunc autem simul atque editi in lucem sumus in omni continuo prauitate versamur. In summa Claudianus lib. 1. in Ruffinum sic ait: Natura beatis Omnibus esse dedit, si quis cognouerit vti. Cum enim omne peccatum sit contra naturam, ex quolibet peccato liceret infidelibus bellum indicere, eisque bona sua rapere, secundum opin. Hosti. & Panormi. vbi supra, quos sequi videtur Alphonsus Guerr. in Speculo prin. c. 31. id quod admittere non minus iniustum esset, quam inciuile, & pari ratione Christianis peccantibus eadem mala inferri possent, qui cum omni die, omni hora, omni denique temporis momento innumera peccata, non secus quám reliquae gentes committant, possent inter se perpetuo praeliari quasi bellum iam indictum sibi esse pro comperto & notorio habere deberent, mutaeque rapinae, caedes, incendia passim & impune fierent, id quod iure fieri posse putare, non minus stultum esset quam impium & perniciosum: vt interea omittam quod ipsi nituntur etiam in eo quod putant totius mundi imperium etiam in temporalibus ad Papam spectare, quod proxime improbauimus. Vnde etiam apparet recipiendum non esse, quod in d. c. quod super, scripsit Hosti. vt si [sect. 5] infideles non recognoscant dominium Ecclesiae, licite possint spoliari bonis suis, id quod Panormitanus ibi, & Alphonsus Guerrerius vbi supra, excludunt, eo quod ad Imperatorem id pertinere contendant, per totum titulum C. de Iudaeis, & C. de paganis. Sed vtraque opinio ab eodem errore defluxisse videtur. ille enim totius orbis dominium ad Papam, isti vero ad Imperatorem pertinere falsso existimabant, vt iam ostendimus. Vnde hac sola ratione neque a Papa neque ab Imperatore eos posse aut debellari, aut bonis suis spoliari, vel ius est, ad illud Ecclesiastes 10. Transfertur a gente in gentem regnum, &c. in quo niti Guerr. videtur, responde nihil mirum aut nouum, quinimmo nihil vsitatius aut frequentius, sed quo ad quaestionem nostram nihil ad rumbum. Nam vt Cicero ait 3. lib. Offi. Regna, Imperia, honores, nobilitas, diuitiae, opes, atque ea, quae sunt ijs contraria in casu sita, temporibus gubernantur. Guerrerius tamen, vbi supra, vult nullam iurisdictionem aut principatum penes infideles esse posse, cum (inquit) non sit locus in mundo, in quo nomen Christi non fuerit laudatum, & cultum, & de Apostolis dicitur, quod in omnem terram exiuit sonus eorum, vt in c. fundamenta, de elect. in 6. c. ita dominus. 19. distinct. & ipse Saluator dixit Discipulis suis: Eritis mihi testes in omni Iudaea, & Samaria, & vsque ad vltimum terrae, & pro hoc 21. distin. c. in nouo, vbi litera dicit, Discipuli iubente domino in toto omni orbe terrarum dispersi Euangelium praedicauerunt, de Christo enim verificatur, quod omnes reges terrae adorabunt eum, & omnes gentes seruient ei. c. displicet. 24. q. 8. vnde de Ecclesia catholica intelligitur illud, quod Abraham dicit Sarae vxori suae conquerenti de illa infideli ancilla, Ecce, (inquit) ancilla tua in manu tua, vtere ea: per Saram enim ista sancta catholica Ecclesia significatur, per ancillam, illa secta infidelium. Vtatur ergo ista sancta Ecclesia, quae per Saram significatur ista ancilla, vt fuit vsa illa beata Sara, illam affligendo. vtatur etiam ea, vt praecepit Dominus, eam eijciendo, & expellendo filios eius ab haereditate, & possessione, ne partem habeant cum filijs liberae. Nam cum sint filij ancillae, & sic serui, non sunt capaces iurisdictionis, dominij, vel honoris, vt per Augustinum contra Petilianum, vbi dicit, Ad omnes iniquos & impios illa vox Domini valet, Auferetur a vobis regnum Dei spirituale, & temporale, & dabitur genti facienti iustitiam, id est, populo Christiano. An frustra scriptum est? Labores iniustorum pij edent? Quae verba sunt canonizata in c. si de rebus. 23. q. 7. vbi dicit Cardinalis de Turre Cremata exponendo textum, Auferetur regnum non solum spirituale, & aeternum, sed temporale, & dabitur genti facienti iustitiam in populo Christiano, quia infideles vtuntur dominio, & iurisdictione ad percussionem, & offensam Dei. Et voluit Christus, vt omnis homo esset Christianus, vt constat per totam euangelicam doctrinam. Sed re vera isthaec omnia nullius momenti quo ad praesentem quaestionem sunt, Nam, vt non semel admonuimus, intelliguntur, quo ad spiritualia, non quo ad temporalia, in quibus etiam ipsemet Dominus noster Iesus Christus, vt homo dominium aut iurisdictionem noluit habere, sicque eam Papa eius Vicarius longe minus habebit, aut Imperator. Et per hoc illorum fundamentum omnino excluditur, qui in eo nituntur, quod eis mentitum orbis dominium adscribunt. constat enim in fidelibus nullum omnino ius, imperium, aut iurisdictionem, Papam habuisse vnquam aut habere. Ergo neque ea ratione quod illi sint fideles, neque eo mentito colore quod Papa aut Impetator totius mundi domini sint, secundum veras & communes Theologorum sententias eos debellare fas est, sed ea duntaxat ratione, quod sint nostri inimici, nobis noxij & molesti ac periculosi, idque notum & indubitatum sit: tunc enim ipso iure prouocati (& vt ita loquar) diffidati, videntur ad bellum & praelia, vt [sect. 6] seruetur aequalitas iuri naturae & positiuo debita, vt l. 1. per totum ff. quod quisque iuris. l. illud. l. illam. C. de colla. l. cum oportet, in prin. C. de bo. quae lib. Vnde Plutarchus Apoph. lib. sic scriptum reliquit: Leon [sect. 7] Eutycratidis filius interrogatus, in qua tandem vrbe aliquis possit tuto vitam agere, in ea (inquit) quam qui incolunt neque plus possident, neque minus, & vbi iustitia vigeat, iniustitia sit imbecillis, grauiter admonuit, aequalitatem esse pacis & tranquillitatis altricem, inaequalitatem seditionis esse, vbi vt quisque potentior est, ita licentius opprimit imbecilliorem. & idem Plutarchus Apoph. eo. lib. 1. sic etiam scripsit [sect. 8] de Agesilao Lacedaemonum Principe. Quoniam intelligebat ad aequalitatem & ad frugalitatem & ad concordiam in primis conducere, fecerat nouam agrorum partitionem, & in singulos ciues aequam portionem distribuerat. fertur ita que cum deinde ex peregrinatione rediens iter faceret per agrum recens demessum, conspiceretque manipulorum aceruos ordine positos & aequales, delectatus eo spectaculo, cum risu dixisse comitibus, vt tota Lacedaemon videtur multorum esse fratrum, qui nuper interse diuiserint haereditatem, bono Principi nihil iucundius est ciuium concordia: rursum tyranno nihil formidabilius. Rursus idem Plutarchus lib. 6. Apoph. sic scriptum reliquit: Curius [sect. 9] deuictis Sabinis, quum ex Senatusconsulto ei ampliaretur agri modus, quem consummati milites accipere solent, recusauit, & gregalium portione contentus fuit, dicens, esse malum ciuem, cui non esset satis id, quod caeteris esset satis. Et cum tam debita, tam laudabilis, tam optata sit aequalitas inter homines atque omnibus in rebus. Hinc [sect. 10] fit, vt per calumniam accusanti alterum de crimine capitali talionis poena, & sic mors ei immineat: vt l. mulier. & l. quaesitum. ff. ad Turpil. Dominicus Sotus de iust. & iur. lib. 5. q. 5. arti. 4. ergo par est, vt infideles, a quibus nobis imminet periculum (vt notum est) eis quoque a nobis formidandum sit: est enim haec iusta defensio, quandoquidem eis saluis existentibus salus nostra periclitatur. Nec enim (vt Ouidius cecinit) lex iustior vlla quam necis artificis arte perire sua. vt [sect. 11] de hac naturali defensione multa supra, quibus adde Propertium lib. 2. Elegiarum, sic modulantem: Non solum taurus ferit vncis cornibus hostem, Verum etiam instanti laesa repugnat ouis. Tenendum est ergo ob eam solam causam, quod illi sint infideles, aut ob eam etiam causam, quod Papam in superiorem non recognoscant, aut Imperatorem non posse debellari, nec bonis suis spoliari, nec etiam si omnes hae tres causae iungantur, quod nec Papam recognoscant, nec Imperatorem, nec dogmatis catholici sint sectatores. Sexagesimo apparet etiam ex conclusione principali nostra, veram esse opinionem doctissimi Dominici de Soto, de iust. & iur. lib. 5. q. 4. 22. q. dum ait, [sect. 12] poenam talionis vel aliam partem debitam, a Principe remitti non posse. Nam si is principatum ad nostram vtilitatem tenet, vt fuse ostendimus, non poterit talem poenam nobis debitam adimere, ne nobis noceat, contra l. quod fauore. ff. de legibus. l. non ideo minus. ff. de procu. l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. Sed si [sect. 13] qua ex parte ea poena Reipublicae quoque applicanda erat, ea ex parte eam ex arbitrio poterit Princeps relaxare, secundum eundem Dominicum de Soto, mirantur multi: nam qua ratione nobis is Princeps nocere non potest, eadem & maiore ratione non poterit nocere Reipublicae sibi commissae. argum. auth. res quae. C. com. de lega. procuratio enim duntaxat Reipublicae, non etiam dissipatio sibi commissa fuit, vt fuse in nostra principali opinione & sententia docuimus, adhuc tamen eius sententia (iudice me) defendi ex parte poterit. Nam cum plenissimam potestatem populus Principi suo commiserit & concesserit. l. 1. ff. de const. prin. ibi, omne suum imperium ei, & in eum contulit. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de orig. iur. l. princeps. ff. de legibus. sub illa sane generalitate verisimiliter intelligendum est circa ea, quae leuiora sunt, laxiorem Principi potestatem & liberum forte arbitrium commissum fuisse, in quantum attinet ad res & bona publica. arg. l. scio. ff. de minoribus, cum multis similibus a nobis congestis in tract. de succ. res. lib. 1. §. 7. per totum. Nec dubium est, quin (vt naturaliter sentimus) vnusquisque [sect. 14] ciuium laxius arbitrium principi circa res & bona publica concessurus esset, & concessisse intelligatur, quo tempore ei Reipublicae cura commissa fuit, quam circa suas res, aut bona quisque eorum ei concederet. Vnde cum a concessione populi pendeat principis potestas, qui non tam priuatas singulorum res & familias, quam publicas res & gubernationem commisisse videtur, par est, vt laxior pleniorque potestas principi circa eas res publicas poenamque Reipublicae applicandam remittendam, ei competere intelligatur, quam circa remittendam poenam parti applicandam. Simillimum est, quod etiam [sect. 15] iudex ordinarius licet mulctam parti laesae applicandam remittere nequeat. Bal. in l. rescripta, ad fin. C. de preci. Imper. off. glo. & Doct. in l. venia. C. de in ius vocand. Barba. consil. 11. colum. antepenult. lib. 4. Albericus de Rosa. in l. quicunque. colum. 2. C. de seruis fugitiuis. Nicol. Boerius decis. 349. quaeritur an ciuiliter. num. 3. Lucas de Penna in l. praedia. C. de locat. praedi. ciuilium. lib. 11. tamen eam mulctam aerario publico applicatam iudex potest remittere ob paupertatem damnati, vt ex communi opinione resoluit Boerius ipse, vbi supra per l. illicitas. §. fi. vbi ita tenent glo. Bart. Alberti. & Ange. ff. de off. praesid. l. fi. vbi Ioan. Faber. C. de modo mulctae. Limita tamen vt talem poenam talionis Princeps remittere possit, quae ex leuioribus esset: nam si esset magna, ita vt verosimiliter populus talibus ausis aut facinoribus veniam dare non concederet, aliud esset, vt supra diximus, & in d. §. 7. Denique ea [sect. 16] poena talionis, de qua proxime mentionem habuimus, iam fere in desuetudinem abijt: arg. tex. cum ibi notatis in §. de Inst. de iniur. & non immerito secundum Dom. Sot. vbi supra, quia nimis dura (inquit) erat cum satis ac satis esse deberet, si occidens cum effectu occidatur, absque eo quod etiam occidatur ille, qui occidere conatus est, licet id perficere non potuerit, sed eam poenam iustissimam esse omni iure incomperto est. Nam iure regio Hispanorum ita cautum reperitur per l. Taurinam fi. l. 42. ti. 16. par. 3. l. 13. ti. 8. lib. 2. fori. l. 3. titu. 12. lib. 4. eodem volu. l. 115. l. 128. in legibus Styll. l. 2. titu. 6. lib. 8. ordin. & iure ciuili idem statutum per d. l. mulier, & l. quaesitum. ff. ad Turpi. & idem de iure canonico per c. Paulum, &c. si quis iratus. 2. q. 3. cum similibus, &c. calumniator, &c. qui non probauerit. ead. cau. & q. Idem iure diuino, vt Exodi 21. ibi, Oculum pro oculo, dentem pro dente. & Deuteronom. 19. cum diligentissime perscrutantes inuenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitauit. Idem est de iure naturali vel gentium, vt significat Ouidius dum cecinit: Nec enim lex iustior vlla, Quam necis artifices arte perire sua. Has autem leges si quaeras, in desuetudinem, vt durae abierunt, fatetur id Dominicus, vbi supra, & non iure, vt nobis videtur, cum, vt proxime diximus, nulla lex iustior quam necis, artifices arte perire sua, quod si dixeris, non debet quis bis puniri pro eodem delicto, iuxta illud Naum 1. Non iudicabit Deus bis in id ipsum. Sed vt dd. iuribus patet, calumniator ille, qui accusabit fit infamis, ergo nulla alia poena debet puniri, ita Sotus, vbi supra. sed nihil est, nam semel tantum punitur, vnaque punitio est, etiam si varias poenarum species aut formas continere videatur: id quod etiam in leuibus delictis fit: in quibus solet quis & infamiae, & pecuniarum, & aliarum rerum poenas subire, vt in princip. & per totum titulum Instit. de poena temere litig. & §. fi. Instit. si quadrup. paupe. ibi. nunquam enim actiones praesertim poenales alia aliam consumit. l. nunquam. ff. de priua. delict. & auth. bona damnatorum, cum ibi not. C. de bon. dam. & quod tradit Hieronymus Cagnol. in l. seruitutem, ad fi. ff. de reg. iu. Neque ad rem pertinet. quod Sotus ait, non [sect. 17] debere poenam excedere metam aut mensuram damni dati. vnde & si, qui cum effectu occidit vt moriatur par sit, tamen, qui non occidit, sed tantum occidere tentauit, si moreretur, poena esset maior quam damnum datum. Sed quid dices in furto? vbi manifestum sit, poena quadrupli est: si non manifestum, dupli. §. quadrupli, & §. dupli. Inst. de act. & fere per totum Insti. de vi bon. rap. Quinimmo id tantum abest a vero, quod potius poena delicti semper excedit damnum datum, idque ideo fit, vt reliqui ciues sic perterriti a similium facinorum perpetratione abstineant. l. 1. ff. de iust. & iure. Quinimo hic aequalitas est, Nam qui capitaliter me accusauit per calumniam, tunc & ego & ille sumus in pari periculo, quia si ille mentitis forte testimonijs probauerit crimen obiectum, peribo, si non probauerit, ipse peribit, ergo sumus in pari periculo, quamuis non in pari culpa, cum ille esset noxius, ego innocens: ergo longe mitius cum illo, quam mecum agitur. Denique aut ille fuit in dolo, & tunc poena talionis iustissima est, aut in culpa tantum, & tunc alia mitiore puniendus est, aut nec in dolo neque in culpa, & tunc puniendus non est. Et poenam talionis contra dolosum accusatorem non imponere, quo liberius impurissimi hominum viros bonos impetant, procedit ab impurissimorum iudicum, aduocatorum, scribarum & similium praua consuetudine & cupiditate, quae non consuetudo, sed corruptela est. # 25 Capvt xxv. Svmmarivm. -  1 Dispensare an princeps possit? ardua q. -  2 Dispensare quid significet? -  3 Dispensare circa leges tenentur omnes Principes & magistratus, secundum veram vocis significationem. -  4 Dispensare ex gratia principibus non licet, nisi quatenus expressim vel tacite, vel verosimiliter sibi fuerit a populo concessum. -  5 Legum verbis aut scriptura non obligamur, sed earum sensu. -  6 Dispensationis quae vtilitas. -  7 Dispensare & temperare idem sunt. -  8 Dispensare ex iustitia est opus necessitatis, non voluntatis contra nouiss. nec cum quibusdam tantum, sed cum omnibus fieri debet, qui eadem causa fuerint, contra nouiss. nec in quibusdam tantum casibus, sed in omnibus, in quibus par ratio inueniatur. -  9 Dispensatio alia ex gratia, alia ex iustitia. -  10 Dispensare quando sit, vel non sit peccatum. -  11 Dispensatio ex iustitia, est mentalis legis declaratio. -  12 Legis ratione in particulare cessante ipso facto, enodatur ille a legis vinculo, contra nouiss. -  13 Dispensatio ex iustitia requirit causam iustam, dispensatio ex gratia nullam. -  14 Ieiunium non ob solam carnis macerationem inductum est, contra nouiss. -  15 Legis causa cessante, cessat lex, contra nouiss. -  16 Dispensans & dispensatus, quando peccent, vel non peccent, egregia quaestio. -  17 Causa iusta praesumitur in Principe. -  18 Dispensatur ex iustitia in his, quae sunt iuris diuini. -  19 Dispensatio ex iustitia fieri potest in his, quae sunt iuris naturae. -  20 Dispensatur ex causa, vt non fiat citatio. -  21 Dispensari potest ex causa, vt excepto non admittatur. -  22 Dispensatur cum iure positiuo. -  23 Dispensat Episcopus ex causa cum iure Canonico, non alias. -  24 Dispensatio ex causa fit ab inferiore, quo ad legem superioris. -  25 Dispensat ex causa Episc. cum poenitentia a Papa iniuncta. -  26 Dispensare commutando testantium dispositionem an Episcopus possit, ardua q. -  27 Intell. clem. quia contingit, de relig. dom. -  28 Dispensatio superioris praesumitur facta ex iusta causa, aliud in inferiore. -  29 Dispensat Episcopus circa votum. -  30 Dispensat Episcopus cum statutis Ecclesiae. -  31 Nobilitas quid. -  32 Nobilitatis commendatio. -  33 Obligatio facti an sit praecisa. -  34 Facti obligatio descendens a lege est praecisa. -  35 Facti obligatio descendens ab vltima voluntate est praecisa. -  36 Facti obligatio iurata est praecisa. -  37 Facti obligatio in iudicijs est praecisa. -  38 Intell. l. si quis ab alio. §. fin. ff. de re iudi. SExagesimosecvndo apparet etiam ex nostra principali sententia, quid respondendum sit in illo articulo, quo quaeritur, an [sect. 1] cum legibus dispensare liceat, & sane Dispensare [sect. 2] nihil aliud significat proprie quam disponere. Vnde Manilius Astron. lib. 1. sic scripsit: Hoc opus immensi constructumque corpore mundi, Membraque natura diuersa condita forma, Aeris atque ignis, terrae, pelagique iacentis, Vis animae diuina regit, sacroque meatu Conspirat Deus, & tacita ratione gubernat. Et multa in cunctas dispensat foedera partes Altera, & alterius vires faciatque feratque, Summaque per varias maneant cognata figuras. Rursus idem Manilius lib. 2. Astro. Vt neque deficerent vndae, neque sydera nobis, Nec coelum iusto maiúsve minúsve volaret, Motus alit, non mutat opus, sic omnia toto Dispensata manent mundo, dominumque sequuntur, Hic igitur Deus & ratio, quae cuncta gubernat. Ecce igitur, verbum Dispensata significat idem quod disposita constanter, & quasi incommutabiliter, vel etiam commutabiliter. Idem fere significat apud Colu. dum ait: Coelestes imbres alendis seminibus dispenset. quod & vult Calepinus in verbo, Dispendo. & in eundem sensum Apostolus 1. ad Corint. 9. ait: Dispensatio mihi credita est, hoc est, recta dispositio, nec enim tam se superbire significare voluit, vt elatus feroxque iactaret omnium transgressionem & violentiam sibi fore permissam. & ita S. Thomas, &, qui eum refert, Dominicus Sotus de iust. & iure lib. 1. q. 7. art. 3. aiunt, quod dispensatio proprie importat commensurationem alicuius communis ad singula. Caeterum apud nostros iuris interpretes longe in diuersum sensum vsurpatum hoc verbum est. Nam passim sumitur pro eo, quod est iura, aut leges transgredi, & inde saepe disputant, An id sine causa, an demum cum causa fieri fas sit. Secundum priorem sensum si quaereretur, an [sect. 3] princeps, aut gubernator Reipublicae possit cum legibus dispensare. responderem non solum posse, sed etiam debere, & necesse habere. Namque vt vmbra corpus, sic principis aut magistratus est leges insequi & custodire (vt fuse in principali sententia nostra ostendimus) ergo si dispensare est recte, & quoad fieri potest incommutabiliter disponere, par est, vt hi circa leges dispensare teneantur, hoc est, omnia secundum leges disponere, dispensare, & gubernare. Caeterum si dispensatio accipiatur iuxta posteriorem sensum pro legis transgressione, tunc videndum est, an [sect. 4] per Principes vel magistratus, & quibus ex causis fieri possit, aut liceat, & sit firma conclusio, id neque principibus, neque magistratibus licere, nisi quatenus expressim aut tacite, verisimiliter, aut certo ab eo concessum sit, qui imperium eis commiserit. l. diligenter. ff. mand. §. item is qui exequitur. Institut. eodem titul. l. 3. §. in bello. ff. de re milit. l. si duobus, in fin. ff. de neg. gest. l. qui in aliena. §. libertos. eodem titu. l. si creditor. §. 1. ff. de peculio. dixi in simili de succ. crea. l. 1. §. 4. ad finem. facit l. ille a quo. §. tempestiuum. ff. ad Trebell. expressim, vt in terminis omnium iurium, quae collocata sunt sub titulo C. & ff. de sent. passi. & resti. & per totum tit. in auth. quibus modis nat. effi. sui. & per totum titulum in auth. quibus mod. nat. effi. legit. & per totum titulum C. & ff. de natal. resti. tacite, vt in terminis l. 1. ad finem. ff. de const. prin. §. sed & quod principi. Inst. de iure nat. Nam tunc demum intelligo aliquid ex gratia a principe fieri posse, & contra legum dispositionem, quando verisimile est sub generali commissione sibi a populo data (vt d. l. 1. & d. §. sed & quid principi) id comprehensum fuisse, vel si comprehensum non fuit, quando id erat huiusmodi, vt modo cum ea res agitur. verisimile sit id ipsi principi populum minime abnegaturum, pro cauto enim haberi debet, quod verosimiliter interrogati responderent aut concederent. Gloss. communiter ibi, & vbique app. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. & multa in simili, quae diximus in lib. 1. §. 4. ad finem, de succ. crea. Verisimilitudo autem colligitur, quando res, de qua agitur, erat modici praeiudicij, aut modici momenti, vt (argu. l. scio. ff. de minoribus) plene disseruimus lib. 1. de suc. resol. §. 7. per totum. Colligiturque ea verisimilitudo alijs modis: argu. l. si seruus plurium. §. fin. cum ibi traditis per Doct. ff. de legat. 1. dixi plene de suc. progressu. lib. 1. in praefat. praesertim in num. 41. cum pluribus sequen. & praeced. Ius autem intellige de legibus, aut moribus cuiusque ciuitatis. §. 1. Inst. de oblig. ibi, secundum nostrae ciuitatis iura, & in princ. Inst. de offic. iudicis, ibi legibus aut moribus, facit l. omnes populi. l. ius ciuile. ff. de iustit. & iure. §. sed naturalia. Institut. de iure nat. Ergo dispensare ex iustitia omnis princeps & magistratus non solum potest, sed etiam tenetur. Nam illud comprehenditur sub iurisdictione, quae est potestas publica cum necessitate iurisdicendi, sed dispensare ex gratia nec licet principibus, nec magistratibus, nisi quatenus a populo eis concessum fuerit expressim, vel tacite, vel verosimiliter. Item declara, Nam princeps aut magistratus possunt, debentque ex causa dispensare: nam passim euenit, vt leges, quae in communi vtiles sunt, quibusdam in casibus aut temporibus, aut locis, aut a quibusdam personis obseruari non expediat. Nam ecce legibus Hispanorum sub titulo (de las cosas vedadas lib. ordi.) cautum est, ne extra regni fines quisquam arma, aut equos, aut aurum, argentum, pecuniam numeratam, aut mancipia exportet, néve quis armatus incedat. Quid si quis sit extra regnum profecturus, necesse habet secum ferre pecunias impensae gratia, vtileque est arma gestare, puta, ensem, archebusium, Ioricam, & similia. Vtileque est secum ferre mancipia. hisce ergo in rebus princeps aut magistratus non solum potest, sed & (iudice me) necesse habet dispensare. Agnosco enim id fore contra verba legis, ea enim generalia sunt. Sed [sect. 5] quaedam leges, quae obligant ciues (l. 1. ff. de legibus ibi, communis Reipublicae sponsio, hoc est, promissio, vt plene exposuimus de succes. progre. in praefat. ad princ.) non tam eos obligant in vim verborum, quam in vim sensus & mentis. l. non figura literarum. ff. de action. & obligat. l. ita stipulatus, in mag. versicul. Sabinus. verbo, ex mente, vbi notant Paul. Castr. & Ias. ff. de verb. oblig. l. 3. C. de lib. praeteri. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. l. pater Seuerinam. §. conditionum verba. vbi per Doct. l. quibus diebus. §. dominus. ff. de cond. & dem. l. Labeo. ff. de supel. leg. verba enim (vt Cicero pro Lucio Cecinna author est) inuenta sunt, quae indicarent, non quae impedirent nostram voluntatem, probatur in d. l. Labeo, cum simil. supra alleg. Nec dubium est, quin ad ciuium vtilitatem, non ad eorum laesionem leges fiant. l. 1. & 2. ff. de legibus. c. erit autem lex, quarta dist. vnde cum primum incipiunt esse noxiae, licet non desinant, donec abrogentur, vim legis habere: tamen earum executio interea cessat & impeditur. l. vnic. in prin. vbi plene per Corneum. C. de cad. toll. l. adigere. §. quamuis. ff. de iure patronat. l. quoties ab omnibus. C. de fideicommiss. dixi plene de succe. progressu. in praefatio. Et cessat [sect. 6] quidem earum legum executio quo ad omnes: & sic in communi si coeperat esse nociua, quod si non in communi coepit esse nociua. sed tantum in particulari, inque nocumentum descendit ex causa nimis iusta aut necessaria, vt in exemplis iam numeratis, tunc a principe fieri debet dispensatio vel declaratio, vt illa lex eo casu cessare intelligatur: & tunc intelligo quod ipso iure, vel ipso facto, eo casu cessat executio legis. Sed ad remouendam omnem calumniae & dubitationis occasionem, vtile est per superiorem eam fieri declarationem. Quod si ciuis ille priuatus eam legem transgrederetur ex illa iusta causa, quae superiorem cogeret ad dispensandum (hoc est, ad declarandum, illo casu legem cessare) tunc & si de facto vt legis transgressor accusari posset, nec forte accusator quasi calumniator iure diceretur, tamen a superiore absoluendus esset: quia & si contra verba, non tamen contra mentem legis ausus aut nixus videretur, nec vt calumniator iuste puniretur accusator, quandoquidem ipse videbat conciuem suum contra legis verba ausum fuisse, nec potest quibuslibet tanta peritia esse, vt mentem legis ipsiusmet verbis contrariam possint percipere aut detegere: in eo ergo vtile erit ciuibus ante legis transgressionem a superiore impetrare dispensationem, aut legis cessantis declarationem, vt sic tuti sint a similibus accusationibus & molestijs. Merito ergo & proprijssime ea legis interpretatio, [sect. 7] quae ex vera & intima eius mente contra ipsius verbi significationem a superiore fit, appellatur dispensatio, quasi vera dispositio & temperatio, inter proprietatem sermonis legalis, & legis mentem, quae inter se dissidere videbantur. Nam quod Manilius in locis supra citatis dispensare appellauit, alibi temperare dicitur. Vnde Horatius Ode 4. lib. 3. sic cecinit: Qui terram inertem, qui mare temperat Ventosum, & vrbes, regnaque tristia. Ecce terram inertem temperare ibi nil aliud significat quam dispensare, aut disponere, id quod idem Manilius moderare alibi appellauit, lib. 2. Astron. sic modulatus: Ingentem & aequalem moderantem foedere molem. Et paululum inferius ait: Sic temperat arua Coelum, sic varias fruges redditque rapitque, Sic pontum mouet, & terris redditque rapitque. Ergo dispensare nihil aliud est, quam recte & cum debito temperamento disponere. Vnde cum princeps & magistratus teneantur, tanquam legum ministri, custodes, & executores cuncta disponere, secundum leges & iura suae ciuitatis, consequens est, vt nec sine iusta causa (hoc est, sine tali causa, quae ex mente legis sit) contra legis verba dispensare eis fas sit, nec vbi ea iusta causa adsit, possint requisiti a ciuibus eam dispensationem & interpretationem facere desinere, non magis quam ius reddere desinere. id quod facere nequeunt, cum omnis principatus & iurisdictio inducat necessitatem iurisdicendi, vt supra edocemur. Hinc apparet, an [sect. 8] vera sit conclusio doctissimi Dominici de Soto, qui sic scripsit: Ille, inquit, cui regimen incumbit multitudinis, potestatem habet dispensandi super lege humana in casibus certis, & cum personis certis. Dum dixit cum personis certis, significare voluit non cum omnibus id licere. Dumque dixit in casibus certis, significare voluit non in casibus omnibus. Tertio dum dixit, potestatem habet, significare voluit, id ei necessarium non esse, in omnibus his tribus longe verior est contraria opinio, primum vt cum omnibus personis, in quibus cesset ratio legis, fieri possit, & debeat dispensatio a superiore. Deinde vt non solum in certis casibus, sed etiam in omnibus casibus, in quibus finis legis cessat, dispensatio fiat. Tertio, vt tunc non solum superior possit, sed etiam necesse habeat dispensare, vt isthaec omnia ex superioribus patent, quibus omnibus in specie interrogatus forte ipse doctissimus Sotus consentiret, quamuis ipsius verba aliud videantur sonare. Idque [sect. 9] in dispensatione ex iustitia, diuersum esset in dispensatione ex gratia, quam princeps liberrime erga vnum potest exercere, & erga alium omittere, puta, natalibus restituere, legitimare, & similia, vt per totos tit. ff. & C. de nat. rest. & in authen. quib. mod. nat. effi. sui. & quib. mod. nat. effi. leg. Altera conclusio est ipsius Dominici Soti, quando [sect. 10] causa, inquit, non occurrerit rationi consentanea. atque in bonum commune relata, tunc praelatum pro suo libito dispensare peccatum est, aut infidelitatis aut imprudentiae: is enim si ex industria fecit, infidus est, vtpote transgressor muneris sibi commissi, & a se suscepti. Sin autem existimauit dispensare sine causa liberum sibi esse, inscitiae peccatum est. Quae conclusio & vera est, & confirmat quae a nobis proxime tradita fuerunt, eget tamen duobus temperamentis, aut limitationibus. Prima, quando ea dispensatio expressim a populo ipsi principi permissa esset in ea specie & similibus. Altera, quando tacite foret permissa: tacite autem permissam intelligo, quando vel res, de qua ageretur, modici momenti foret: & hac ratione, vel alia quauis id principi a populo concessum iri verosimile foret, vt supra edocti sumus. Quando ex gratia & fieret & fieri posset[sect. 11] dispensatio, vt in legitimatione supra attigimus, subdit ipse Dominicus verba sequentia: Si praelatus, inquit, non potest sine causa dispensare, fit vt dispensatio nil aliud sit, quam declaratio causae, ob quam ratio legis in tali casu deficit. negatur consequentia: nam & si ratio legis in hac persona deficiat, non ideo protinus a legis vinculo enodatur: ita ille, qui errat plane dupliciter, primum dum contendit talem dispensationem mentalem legis declarationem non esse (id quod iam luce clarius ostendimus) deinde dum autumat, quod si [sect. 12] in vna persona vel casu cessat ratio legis, non ideo ille ab illius legis obseruatione ipso facto enodatur, quinimo verissimum est ipso facto enodari ac laxari seu liberari quo ad illum casum, quamuis dispensationis impetratio vtilis esse possit ad molestiam & calumniam vitandam, vt iam edocti sumus, & Sotus intelligendus est, in dispensatione ex iustitia. Nam [sect. 13] dispensationem ex gratia princeps etiam sine vlla causa facere potest, tam libere, quam bona sua prodigere. primum probat l. 1. ff. de const. prin. §. sed & quod principi. Inst. de iure nat. secundum probat l. sed & si lege. §. contulit. ff. de pet. haer. l. 1. §. & magis. ver. prodegit. ff. si quid in frau. patr. l. quia autem. in prin. & §. 1. ff. quae in fraud. credi. Neque ad rem pertinuit, quod ipse doctiss. Sotus, vbi supra, affirmat, quod causa ieiunij cessat in eo, qui carnes satis maceratas habet, & nihilominus enodatur a praecepto ieiunandi, quod quidem praeceptum, vt ipse significat, ob solam carnis macerationem inductum fuit. Sed [sect. 14] ipse tripliciter errat, Primum dum existimat ob solam carnis macerationem inductum esse ieiunium, cum etiam ob mentem in Deum eleuandam praeceptum esse constet, vt ex communi Theologorum opinione resoluimus, de succe. prog. in praefa. num. 94. cum seq. tradit Alphonsus de Castro de potest. legis poenal. lib. 1. c. 5. versic. lex humana, in tertio documento. Deinde errauit, dum in eo, qui carnes satis maceratas haberet, causam ieiunandi cessare autumauit, cum, vt dixi, supersit altera causa mentis in Deum eleuandae: nec dubium sit quin quando lex nititur pluribus rationibus, si earum vna supersit, id sufficiat, lex sustineatur, nec ipsius causa cessare intelligatur: quandoquidem ex toto non cessat. l. si non lex. ff. de haer. inst. §. affinitatis. Instit. de nup. Andreas Tiraquellus de causa cess. par. 1. num. 139. Postremo errauit dum [sect. 15] causa etiam ex toto cessante, putauit legem non cessare quo ad illum articulum & personam in qua cessabat: cuius contrarium verius esse iam ostendimus: quae omnia procedunt facilius quo ad leges profanas quam quo ad diuinas. subdit idem Dominicus Sotus, vbi supra. In his [sect. 16] autem (inquit) quae meri sunt positiui iuris, dispensatio sine causa a peccato non excusat, verumtamen dispensatio tenet, tametsi Caietanus loco citato & in sua summa in verbo, dispensatio, neque in his pacatas censet eorum conscientias, cum quibus sine causa dispensatur, & ratio eius est, quod licet tollatur ius positiuum, superest nihilominus legis naturalis vis, quae est, ne quis absque causa reipublicae se oneribus subducat. hoc autem nondum equidem mecum constitui quantum valeat. enim vero si exoneratio mea, oneratio esset aliorum, vt cum quis priuilegium procurat, quo se tributis soluendis absque causa subtrahat, vnde aliorum vergit aggrauatio, peccatum esset mortale. In ieiunijs autem non est tam planum (nisi vbi exemptus scandalum daret: illo autem cessante, forsan culpa non esset peior quam venialis, haec ille. Quid dicendum? & sane sunt tres casus, aut enim materia subiecta modici momenti est, aut magni, aut dubitatur. Primo casu sint tres conclusiones: quod valet dispensatio etiam sine vlla causa, & dispensans non peccat, & dispensatus similiter expers peccati est, Nam haec est illa dispensandi & gratiam faciendi facultas, quae omni iure sublimioribus potestatibus concessa esse videtur in his modicis, argu. l. 1. ad fi. ff. de consti. princ. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. iuncta l. scio. ff. de minori. & quae plene diximus de succ. resolu. lib. 1. §. 7. Alter casus, quando res magni momenti est, ita vt dispensatio noceat, & tunc sine causa non valeret, siue fiat a Papa, siue ab alio principe seculari, vel ecclesiastico per fundamenta nostrae principalis sententiae, quae habet omnem potestatem ad vtilitatem, non ad laesionem concessam videri, ergo dispensans peccare intelligetur, & similiter is, qui tali dispensatione vteretur. Vltimus casus, cum sumus in dubio, quia vix apparet vtrum laesionem magnam ea dispensatio induceret, an forte modicam, aut omnino nullam: & tunc standum est dispensationi, quia cum nullius sensus esse praesumatur, qui sensum vincat principalem, l. fin. C. de legib. euenit vt in re dubia praesumatur iustum aut tolerabile, quod a sublimioribus potestatibus gestum fuerit, vel a legislatoribus. l. 1. §. initium ibi, quia moderatam hanc aetatem praetor ratus est, vbi not. Glo. ff. de postulan. l. prospexit. ff. qui, & a quibus. l. non omnium. ff. de legibus. vbi notat Bal. idem Bald. in l. de quibus. ff. de legibus, & plene in simili per Andream Tiraquel. in praefat. tracta. de vtroque retra. numero 75. Ergo si cum mos aut ius esset positiuum in quadam prouincia missas cum sonorosis cantibus celebrandi, in quodam oppidulo Papa dispensauit, vt sine cantibus celebraretur ob meram rectoris gratiam, licet causa dispensandi ibi nulla fuisset, valeret dispensatio: & tam dispensans, quam dispensatus expers peccati foret, quia res pauci momenti est. Quod autem [sect. 17] in principe praesumatur iusta causa, notant communiter Doctores in d. c. quae in Ecclesiarum, vbi latissime Fely. in 22. colum. in 5. conclusio. de constitutio. Glo. Barthol. & Doct. in l. Relegati. ff. de poenis. idem Barthol. in l. conficiuntur. ff. de iure codicillorum. Cynus & communiter alij in l. quoties. & in l. rescript. C. de precibus Imperat. offeren. & in le fin. C. si contra ius vel vtilita. publ. Innocen. in c. ad aures, de temporibus ordin. Iacobus Butri. in l. praescriptione. C. si contra ius vel vtilita. publicam. Bal. in d. l. praescriptione, & in d. l. rescripta, & in l. si testamentum, & ibi Ias. & Doct. C. de testamen. & in praeludijs feu. in 9. colum. & in c. ecclesia Sanctae Mariae. vt lite penden. Panormita. in c. si quando. colum. finali, de rescriptis. & in c. nisi specialis, colum. 2. de officio deleg. & in c. cum venissent. colu. 3. de iudicijs, & in c. quanto. in colum. 4. de iureiuran. & in c. cum inter. de exceptio. & in c. cum olim. in 8. colum. & in c. in causis. in 2. notabili, de re iudica. Antonius, & Imo. in c. cum inter, de renuncia. & in c. constitutus. de religiosis domi. & in c. quia plerique, de immunitate ecclesi. Geminia. in c. grandi. in 2. colum. de supplenda negligen. praela. libro 6. Ange. in consil. 368. incipi. Serenissimus princeps. Petrus de Anchara. in consil. 288. incipi. vltra alia. Raphael Fulgo. in consil. 143. incip. Antonius, Salyce. in l. nec causas. C. de appellatio. Marianus Sozi. in consil. 143. incipi. visa bulla. colum. 5. volum. 2. Ludouicus Roman. in consil. 436. incipi. quod indultum. in 4. colum. Nicolaus Milis in Repert. suo, in verbo, princeps. versic. Princeps praesumitur. Philippus Corne. in consil. 199. incip. quanquam: in 2. colum. vbi inquit, ita communiter teneri. Alexand. in consil. 3. incip. visis codicillis. in finali colum. & in consil. 94. incip. Consideratis his. in vltima colum. & in consil. 111. incip. visis instrumentis, in 6. colum. & in consi. 136. incipi. viso & examinato, in 1. colum. vol. 1. & in consil. 146. incip. nec arguendi sumus. colum. 7. vol. 2. & in consil. 155. incip. videretur in consultatione. col. fi. vol. 6. & in con. 101. inci. super primo dubio. col. 2. & in consi. 224. vol. 7. Bartho. Sozi. in consi. 87. in 10. colum. & in consi. 120. inci. Memini me alias consuluisse. col. 8. vol. 3. Ias. in d. l. si testamen C. de testamen. & in consil. 105. incip. in causa mota. colum. fin. volum. 1. & in consil. 144. incip. circa primum dubium. in 3. col. & in consil. 227. incip. Carolus. in 10. colu. & in consil. 223. incip. Praesens consultatio. in 3. colu. & in consil. 236. incip. Viso titulo quaestionis, in 2. colu. volu. 2. Petrus Belluga. in suo principum speculo. in rubric. 46. de donatiuo Curiae. §. 1. Albert. Brunus in consil. 1. in 2. colum. in fi. Ioannes Campezius in quodam suo consilio posito inter consilia dicti Alberti Bruni, incip. viso themate. Carolus Ruinus in consil. 76. incip. primo est videndum. in 6. colum. & in consi. 143. incip. sic alias dixi. colum. pen. volum. 5. Antonius Capycius in Decisionibus Neapolitanis, decisione 51. incipi. in causa Antoniae, in final. colum. Hippolytus de Marsilijs in sing. 6. incip. in principe. Ludouicus Gozadinus in consil. 5. incip. an in quaestione praeposita. col. 6. versi. 7. adduco. & in consil. 41. incip. quaeritur an frater, in penult. colu. Stephanus Bertran. in consil. 340. incipi. spectabilis vir, vbi hanc dixit magis communem esse opinionem, vol. 1. & in consil. 340. incipi. Benemerite. vbi etiam hanc dixit magis communem opinionem, vol. 3. in quibus consilijs hoc limitat atque declarat, & plures authoritates refert & voluit Catelianus Cotta in suis memorabilibus, in verbo, Papa. & Marianus Soz. iunior in consil. 55. incip. Iustissimi iudices, in finali colum. & in consil. 75. incip. Quanquam, in 7. colu. Ergo in dubio etiam in ijs, quae sunt ex iustitia (in quibus loquitur Sotus, vbi supra) cum iusta causa in principe praesumatur, consequens fit, vt dispensatio teneat, & nec dispensans, nec dispensatus peccent, quod si constaret non adesse iustam dispensandi causam, magis est, vt dispensatio a principe saeculari facta, non teneat de iure, cum, vt habet nostra conclusio principalis, omnis princeps subsit legibus: ergo si ea dispensatio ad effectum perducatur, & dispensans mortaliter peccaret, quod Sotus & Caietanus supra relati volunt, & dispensatus etiam peccaret, quod Caietanus tenet Soto repugnante, sed vterque erat dum dispensationem valere existimant, quasi princeps legibus sit superior, cum regulariter sit inferior, in Papa autem dispensante forte procederent sententiae Caietani & Soti. Sed verius est, quod quando ius etiam positiuum erat vtile, contra id sine causa non potest Papa dispensare: quia eius potestas est ad bonum, non ad malum, ergo & ipse peccaret, & etiam dispensatus, vt dicam infra cap. seq. num. 26. Denique [sect. 18] ex causa dispensari posse varie intelligitur, primum quo ad ius diuinum, vt plene per Decium consil. 112. in praesenti col. 2. idem Decius in c. quae in Ecclesiarum. de constitutionibus. Fernand. Loazes in consil. super matrimonio regis Angliae, in 2. principali dubitatione, in 2. funda. pro parte affirmatiua. Franc. Curt. consi. 19. viso priuilegio. & cons. saepe. 20. num. colum. 2. communiter Doct. in d. c. quae in Ecclesiarum, & in c. post translationem, de renunciatione. Vincentius, Ioannes Andreae, & Abbas in c. proposuit, de concessione praebendae. gloss. in verbo, exemptus. & ibi Doct. in c. a nobis. decimis. Bart. in prooemio ff. in 6. colu. & in l. ex hoc iure gentium. ff. de iust. & iure, & in d. l. omnes populi. eodem titulo, & in l. rescripta. C. de precibus Imperato. offeren. & in l. finali. C. si contra ius vel vtilitatem public. & in l. 1. ff. de constitut. principum. Albericus de Rosate in 1. parte statutorum. q. 7. Bald. in authentic. ad haec. C. de vsuris. & in l. 1. C. de iure aureorum annulorum. Alexand. in consil. 249. incip. pro inuestigatione. col. 3. volu. 2. & in consil. 183. incip. perspectis verbis, colum. fin. volum. 5. Marianus Sozi. in consil. 28. incip. circa primum quaesitum. volu. 1. Philippus Corneus in consil. 189. incip. quanquam. col. 2. volu. 4. Felyn. in c. postulasti. col. 15. versic. tertius casus. de rescriptis. & in c. humilis, de maioritate & obed. id quod procedere in omnibus praeceptis decalogi, vt ex causa cum eis dispensetur, disseruimus de successionum progressu in praefatione circa principium. Idem [sect. 19] quo ad ius naturale, vt ex causa etiam cum eo dispensare fas sit, ibi docuimus. Vnde & si defensio sit de iure naturali, cum ea tamen ex causa dispensatur, & impeditur per summum Pontificem, ita Alberic. in l. omnes. col. 1. de episc. & cleric. Decius in c. dilecti. colu. 7. de exceptionibus. Nellus in tractatu bannitorum in 2. quaest. secundi temporis. Alex. in l. cum mulier. colu. 5. ff. soluto matr. Turre Cremata in c. 1. 5. distin. Ang. in l. si sic. ff. de leg. 1. Doct. in §. sed naturalia. Instit. de iure natural. Loazes in consi. pro Marchione de Velez, pag. 337. Vnde ex causa [sect. 20] princeps dispensat, vt non fiat citatio, gloss. notabilis in l. antepenult. ff. ex quibus causis maio. quae communiter approbatur, vt dixi in d. praefatione, num. 99. Quibus adde omnes Doct. in c. inter quatuor, de maio. & obed. Ioan. Andr. in d. c. 1. de causa possessionis & proprieta. & in additione ad Speculum in tit. de sentent. §. iuxta. versic. est etiam nulla. Bald. in l. 2. C. quomodo & quando iudex. & in l. ne causas. C. de appella. Alexand. in consil. 2. col. 4. volum. 1. Franciscus de Curte in consil. 20. incip. saepe numero. in 2. & 3. colum. & Matthaeus de Afflict. in decisio. Neapol. decisi. 391. incip. Fuit dubitatum, in 2. colu. Et similiter [sect. 21] ex causa princeps dispensat, vt exceptio impediatur, quamuis sit iuris naturalis, vt ex communi opinione resoluimus in d. praefatione, nu. 109. versic. proinde cum exceptio. Enim[sect. 22]uero in ijs, quae sunt de iure positiuo, sine dubio fieri potest dispensatio ex causa, vt supra disseruimus. Vnde cum per inferiorem ex causa dispensetur quo ad ius, siue naturale, siue diuinum, siue positiuum, euenit, vt quamuis [sect. 23] Episcopus sine causa contra ius canonicum non dispenset. d. c. post translationem. & c. fin. & ibi Hostiensis & alij de officio Archi. ex causa tamen id efficere non prohibetur, per legem si hominem. ff. mand. tradunt Doctores in l. 1. vbi Ias. C. de precibus Imp. offer. idem Ias. in l. nemo potest. 2. lectu. colum. 2. ff. de leg. 1. Fely. in c. 1. fal. 7. de consti. Alex. in rubr. ff. de officio eius. Fely. in c. 1. 3. col. de rescrip. idem Fely. in c. 1. col. 4. de sponsa. Alex. in l. ex duobus. §. etiam. ff. de vulga. Ioan. Baptista de sancto Seuerino in repeti. l. omnes populi, in 38. colum. & ibi Iason in prima lectura. ff. de iust. & iure. Ioannes de Lignano in d. c. at si clerici. & ibi Panormita. & Moder. de iudicijs. idem Panormita. in d. c. fi. de consuetudine Archidiacon. in d. c. licet. de electione. lib. 6. Cardinalis in c. studuisti, de officio legati. Albericus de Rosa. in 1. parte statutorum, in 7. q. versi. quid si statutum. Bald. in repeti. l. 2. ff. de iureiuran. & in additione ad Speculum, titulo de feudis. Roma. in l. 1. ff. de iurisdictione omnium iud. & in consi. 325. incip. quo ad primum, in 2. colu. & in consi. 428. incip. in terminis, infi. colum. & in singulari 486. incip. sed an possit episcopus. Andreas Siculus in d. c. 1. & in rubr. C. qui admitti. in 24. colu. & in consil. 36. incip. sapienter. col. 15. vol. 2. & in consi. 1. colum. 22. & in consil. 76. incip. Illud in medium afferam. col. 3. volu. 3. quod intelligo in dispensatione ex iustitia. nam in ea, quae sunt gratiae, etiam sine vlla causa fieri potest dispensatio, quasi tam concessa principibus ea videantur, quam proprium suum patrimonium, quod prodigere fas esse, supra ostendimus. Hinc est, quod inferior, [sect. 24] & si legem superioris regulariter alterare nequeat. l. minor magistratus. ff. de arbi. l. ille a quo. §. tempestiuum. ff. ad Trebel. l. fin. C. de legibus. tamen id intelligitur sine causa, vel generaliter quo ad omnes casus, & personas, & res. Caeterum ex causa, quo ad res certas, vel personas, in quibus ea causa concurrit, potest. sicque cum Papa [sect. 25] imponat poenitentiam transferendo votum, eam poenitentiam episcopus commutare potest. Ita Ludo. Rom. singulari 460. Papa. in c. tempora poenitudinis. 26. q. 7. l. si quis libellos. C. de appell. idem Ludouicus Romanus consil. 428. in terminis, ad finem. Ias. in l. omnes populi. col. 3. ff. de iust. & iure. Hippolytus Marsi. in l. 1. §. fin. nume. 28. ff. de quaest. idem Marsil. singul. 221. iusta causa. Fely. in c. accusanti. in fine, de accusat. Ias. in l. 1. Instit. 1. C. de precibus Impera. offer. Hippolyt. Marsil. in l. 1. §. sed & si quis. ff. de falsis. col. 1. & singul. 182. iudex. & Nicola. Pigno. in add. ad Romanum d. singu. 460. Qui omnes idem sentiunt in quolibet iudice aut magistratu respectu legis a principe suo, vel a sua republica latae, mouentur omnes per l. si hominem. ff. mand. Loazes consil. pro March. de Velez, pag. 329. Hinc est, quod licet [sect. 26] soli Romano Pontifici videatur licere commutare pias testatorum voluntates, vt in clem. quia contingit, in princ. de relig. domibus ibi, cum tamen ea, quae ad certum vsum largitione sunt destinata fidelium, ad illum quidem, non ad alium (salua sedis Apostolicae authoritate) conuerti debent. Glo. & Cardi. in cle. vt hi qui. §. illi vero, de aetate & qual. verb. annexi. Ex causa tamen episcopus id facere non prohibetur, vt est communis opin. quam tenent Panor. Corsetus & alij in c. cum accessissent, de const. Abba. & alij in c. cum venerabilis, de except. Lambertinus de iure patro. in prima par. 1. libri. 9. q. prin. arti. 2. facit l. 1. prin. & l. 1. ff. vbi pupillus edu. debeat. Barthol. in. fin. per illum tex. ff. de oper. pub. Alexand. consil. 73. in causa. libro 7. Matthaeus Afflictus in c. 1. §. item si fuerit. quibus mod. feu. amitt. Fernandus Loazes consil. pro Marchio. de Velez, dub. 1. pag. 347. id quod etiam ipse Papa absque causa facere non potest, vt ipse ibidem firmat post Bald. & Corneum, quos allegat in l. si testamentum. C. de testamen. Ergo si [sect. 27] ex causa id tam episcopo quam etiam Papae licet, sine causa vero neutri eorum fas sit, tunc apparet nullam esse differentiam inter Papam & alios, quod est contra d. clem. quia contigit, ibi, salua quidem sedis apostolicae authoritate, resp. secundum Loazes, post ipsum Bald. & Corneum, quod sine causa summo Pontifici de potestate ordinaria minime licet, sed tantum de potestate absoluta. episcopo autem nec de ordinaria, nec de absoluta, quia in inferioribus absoluta potestas non est. Nos autem negamus Papae sine causa id fas esse, etiam de potestate absoluta, ex nostra principali sententia, quae habet vtranque potestatem, tam ecclesiasticam, quam profanam, ob meram subditorum, non ob regentium vtilitatem datam fuisse, sicque potestatem absolutam, hoc est, a legibus enodatam, in nullo principum legitimorum reperiri, constanter adfirmamus, vt supra plene edocemur. & differentiam, quam dicta clem. inter summum Pontificem & reliquos facere voluit, in eo duntaxat est, quod [sect. 28] in superioribus, qualis est summus Pontifex, semper praesumitur iusta causa, quandiu non probatur contrarium: in reliquis autem non vtique, vt tradunt Felynus & alij in c. quae in Ecclesiarum. colum. 22. de constit. Glo. Barthol. & alij in l. relegati. ff. de poenis. Innocen. in c. ad aures, de temp. ord. Barthol. in l. conficiuntur. ff. de iure codicil. Bald. & Ias. in d. l. si testamentum. C. de testa. & Bald. in praeludiijs feudorum. colu. 9. & in c. Ecclesiae sanctae Mariae, vt lite pend. estque communis opin. & patet ex relatione Fernandi Loaz. vbi supra, pag. 370. qui idem sequitur. Hinc etiam est, quod [sect. 29] super voto simplici liberum est episcopo dispensare, ita Speculator titu. de legato. §. nunc de episcoporum, versicul. 223. Abb. in c. veniens qui cleric. vel vou. Corsetus in singul. verb. dispensatione. quod tamen non aliter quam ex iusta causa intelligendum est. Hinc etiam est, quod [sect. 30] & si sit statutum in Ecclesia, quod in Canonicum non admittatur, nisi nobilis, Episcopus tamen contra id statutum dispensare potest ex iusta causa, aliter non, quod tamen dic, vt per Rom. singul. 491. heri fui, qui (nonnullis tamen repugnantibus) in contrarium inclinat, & sic pars negatiua receptior videtur, vt per Felyn. in c. super eo. 2. de testibus. Philippus Decius in c. at si clerici. §. de adul. colum. 5. de iud. Decius in c. cum adeo. colu. 2. de rescrip. per Nicol. Pign. in add. ad Romanum, vbi supra, qui disputant, an valeat tale statutum vel talis consuetudo. Verum est, quod nobilis virtuosus praeferetur virtuoso ignobili, secundum Doct. in c. venerabilis, de praeb. & Bald. in l. nemini, in fin. C. de aduo. diuer. iudi. Sed nobilis [sect. 31] non virtuosus, non praefertur ignobili excellenti virtutibus, secundum omnes, maxime Panorm. in c. venerabilis, vbi per illum text. dicit non valere statuta, quae volunt Canonicos debere esse nobiles, quia nocent virtuosis ignobilibus. imo dicit idem Ludo. singula. 650. quod nobilitas scientiae praefertur nobilitati generis, allegando Cyn. in l. quisquis. C. de postu. & dicit Hieronym. ad Celantiam: Vera est nobilitas, clarum esse virtutibus. & Cassiodorus in Epistolis: Haec est indubitata nobilitas, quae moribus probatur ornata. & nobilitas sola est atque vnica virtus. & Arist. 4. Politicorum: Ingenuitas est virtus atque diuitiae antiquae. & Senec. ad Lucilium: Animus nobilem facit, cui ex quacunque causa licet supra fortunam surgere. & in lib de morib. Nobilitas est generosus animus. & Claudianus: Exaltat virtus nobilitate parens. Ausonius in Solonis sentent. Pulchrius multo parari, quam creari nobilem. Seneca in Hercul. furente: Qui genus iactat suum, Aliena laudat. Ergo quando praestat proprium alieno, tanto praestat nobilitas propria virtute comparata generis nobilitati, quae interdum etiam nocere solet, teste Iuuenale Satyr. 8. sic canente: De quocunque voles proauum tibi sumito libro, Quod si praecipitem rapit ambitus, atque libido. Si frangis virgas sociorum in sanguine, si te Delectant hebetes lasso lictore secureis: Incipit ipsorum contra testare parentum Nobilitas. Denique teste Ouidio ad Pisonem: Perit omnis in illo Gentis honos, cuius laus est in origine sola. Adhuc tamen auctore Cicerone pro[sect. 32] Sestio: Omnes boni semper nobilitati fauemus, & quia vtile est Reipublicae, nobiles esse homines dignos maioribus suis, & quia valere debet apud nos clarorum hominum senex de Republica meritorum memoria etiam mortuorum. Denique vt in reliquis omnibus, quae sunt iuris siue naturalis, siue diuini, siue positiui, per inferiorem ex causa dispensatur: ita quoque & in illo articulo, vt conuentiones seruentur, dispensatum inuenio, licet sit iuris naturalis. Nam, qui factum promisit, dispensatur a lege positiua secundum communem opin. vt non teneatur praecise ad factum, sed satisfaciat praestando interesse, qua in re, quia dubia est, nos disputandi gratia sumus in hac opinione. Quod in obligationibus [sect. 33] facti quis possit ad factum compelli praecise. Contra istam conclusionem, quae videtur temeraria, faciunt sequentia: Primo tex. vulgatus in l. si quis ab alio. §. fin. ff. de re iudi. vbi dicit text. quod non faciens quod promisit, in pecunia numerata, id est, in interesse condemnatur, si euenit in omnibus faciendi obligationibus: si ergo condemnetur in interesse, ergo non potest compelli ad factum precise, & sic contra conclusionem. Item stringitur alio modo, quia ibi est text. quod in obligationibus facti post moram succedit obligatio ad interesse. & ita sumant ibi Barto. & alij, modo sic, vt dicis, quod succedit, ita quod tollatur prima obligatio principalis competens ad factum, & tunc habeo intentum: quia cum sola obligatio ad interesse supersit, ergo non potest ad factum compelli, quod iam non est in obligatione. Aut dicis, quod succedit simul cum prima, ita quod utcumque sit in obligatione post moram, & tunc idem: quia ad factum non potest praecise compelli: quia debet esse in electione debitoris. l. plerunque, cum simi. ff. de iure doti. Secundo principaliter contra conclusionem facit tex. ad literam in l. stipulationes non diuiduntur, vers. Celsus, de verb. oblig. vbi tex. dicit Tuberonem existimasse, vbi quid fieri stipulamur, si non fuerit factum, pecuniam dari oportere, id est, interesse: ergo non potest ad factum compelli praecise. Item & secundo stringit, quia dicit, oportere, & sic necessitatem importat quo ad interesse, vt notatur in l. 1. in princip. ff. de iusti. & iur. cum similibus. & sic ad factum non potest compelli praecise. Tertio in contrarium facit l. quotiens quis, de verborum obligation. vbi promittens factum, videtur in defectum promittere interesse, & sic interesse est etiam in obligatione, ergo non potest ad factum praecise compelli. Quarto in contrarium facit l. fi. ff. si quis in ius vocatus non ierit. vbi si quis iudicio sisti promittit, agendum est cum eo incerti in id, quod interest, ergo non potest ad factum compelli. Praeterea ibi dicitur, agendum esse, &c. & sic loquitur per Gerundium, quod importat necessitatem, vt notatur in Rubr. ff. de edend. & sic necessario debet agi ad interesse, non autem quod ad factum compellatur, & sic contra communem. Quinto, facit l. eum qui. ff. de iudic. vbi est tex. quod ille qui insulam sibi fieri certo tempore stipulatus est, tempore finito potest agere in id quod interest: ergo non potest debitor compelli ad factum, & sic contra conclusionem. Sexto, casus excepti, &c. sed multi sunt casus in quibus specialiter quis compellitur ad factum, l. sed haec. §. praetor. ff. de procu. l. stipulatio. §. sine, de oper. noui nuncia. & l. fideicommissa. §. fin. de leg. tertio. cum simil. ergo in contrarium est ius commune, ergo contra conclusionem. Septimo, contra conclusionem tenet Bart. in l. stipulationes non diuiduntur, de verb. ob lig. 8. q. quem omnes ibi, & vbique indifferenter sequuntur. & ideo non est opus alijs fundamentis. Octauo, quia obligatus ad factum, potest alijs committere in multis casibus, in quibus non notauit, in §. ne autem, de cadu. tolle. cum simil. ergo non compellitur praecise. Nono, in contrarium videtur tex. ad literam, in l. in stipulationibus. §. operatus, ad finem, de verbo. obliga. Praedictis tamen non obstantibus potest suaderi contrarium per sequentia, Primo, mitius agitur cum lege, quam cum homine. l. Celsus. ff. de arbi. cum simili. sed obligatus [sect. 34] ad factum per legem praecise compellitur ad factum. l. si cum exceptione. §. sed & si quis, quod met. cau. l. stipulatio ista. §. siue autem. ff. de noui oper. nuncia. ergo a fortiori obligatus conuentione hominis debet posse precise compelli ad factum. Secundo sic, valet [sect. 35] argumentum de contractibus ad vltimas voluntates. l. seruum filij. §. eum qui chirographum. de lega. 1. l. fin. cum simil. C. de lega. sed in vltimis voluntatibus quis praecise compellitur ad factum. l. fideicommissa. §. fina. de lega. 3. ergo idem in contractibus. Tertio sic, dispositio legis, testatoris, & contrahentium aequiparantur. l. fin. C. de reb. alie. non alien. cum simili. sed obligatus a lege, vel testatore ad factum praecise compellitur facere vt modo dixi. ergo idem in obligatione & conuentione hominis, & sic pro conclusione. Quarto sic, quando in obligationibus facti[sect. 36] est appositum iuramentum, indubitanter quis compellitur ad factum. glo. singul. in l. si pecuniam, in princ. ff. de condi. ob caus. ver. necesse habeas, probatur in c. fin. ne praela. vices suas. modo sic, iuramentum debet intelligi secundum naturam contractus. l. fin. C. de non nume. pecu. ergo de natura contractus est, quod quis praecise compellatur ad factum, & sic pro conclusione. Quinto sic, in obligationibus dandi quis praecise compellitur ad dandum. l. vbi autem non apparet. §. fin. de verb. obliga. l. si ita. §. si. ff. de contrah. empt. §. sic itaque. Insti. de actio. l. si seruum. §. fin. de verbo. obliga. modo sic, inter obligationem dandi & faciendi non potest dari ratio differentiae quo ad propositum, vt inquit Bart. in l. stipulationes non diuiduntur. 5. colum. quem Alex. & alij ibi sequuntur. ergo quemadmodum in obligatione rem dari quis praecise dare compellitur, idem debet esse in obligatione faciendi, quia vbi non est diuersa ratio, non debet diuersum statui. l. fina. C. ad. leg. Falcid. l. illud. ff. ad. leg. Aquil. l. si postulauerit. §. ratio, de adult. cum simil. Sexto, istam opinionem reperio per glos. in l. stipulatio. §. sin autem, de oper. noui nunciatione. Idem tenet glo. quam ego allego in l. si hi contra quos. C. locati. relata ad tex. & in l. prima. C. de sentent. quae pro eo. in versic. in alijs. & glos. in l. certi condictio, in princ. ff. si cer. pet. in 4. glo. Septimo, validum est argumentum de iudicijs ad testamenta. l. qui testamento. §. eum qui. ff. de testamen. vt supra dixi. ergo a primo ad vltimum de iudicijs ad contractum. Modo sic, [sect. 37] obligatus ad factum explicandum in iudicio compellitur praecise. l. sed & hae. §. praetor, de procur. ergo idem in obligato ex contractu. sed hoc bene scirem cauillare. Restat ad contraria respondendum. primo [sect. 38] ergo non obstat l. si quis ab alio. §. fin. de re iu. nam fateor quod ille, qui non facit, quod promisit, in interesse condemnatur, vt ibi, tamen est intelligendum si actor hoc petat, alias secus. l. 4. §. hoc autem iudicium, de damno infect. non tamen ibi negatur, quin actor possit agere ad factum, immo poterit agere, & aduersarium ad illud compelli per supra dicta: & sic non obstat, ibi enim de compulsione verbum nullum, sed solum ibi dicitur quod in obligationibus facti succedit obligatio ad interesse post moram, non quod tollatur prima, imo additur primae, vt infra subijciam: ergo debet esse in electione debitoris, argu. l. plerunque, de iure doti. Istud nego, quia argumentum procedit in debitore alternatiuo, sed nos loquimur in debitore, qui copulatiue tenetur ad duo, scilicet ad factum & ad interesse post moram, quamuis vnica solutione liberetur, & sic argumentum non obstat. Secundo non obstat l. stipulationes non diuiduntur. vers. Celsus. quia tex. solummodo ibi dicit, quod si non fuerit factum, teneatur ad interesse, & hoc ego fateor: tamen ibi non negatur, quin teneatur etiam ad factum, immo tenetur, & ad illud compellitur praecise per supradicta, & sic non obstat. Nec etiam obstat verbum Oportere, quia illud refertur ad debitorem, & fateor quod potest compelli ad interesse, si actor hoc vult, & hoc dicit ibi tex. pecuniam dari oportere, &c. non tamen quod actor hoc petere compellatur, imo est in electione sua, & sic non obstat. Et pro hoc l. 1. C. vt nemo inui. age. &c. Vel aliter potest solui illa l. stipulationes non diuiduntur, & d. l. si quis ab alio. Sed concesso quod illa iura probarent contra conclusionem quod intelligantur quando ille, qui non facit, iam non potest amplius facere, vel quando actoris non interest, quod fiat, tunc enim cogitur ad interesse, non autem ad factum, & ita intelliguntur dicta iura. Sed quando non factum potuisset adhuc facere promissor, vel quando actoris interest, quod fieret, tunc posset debitor praecise ad factum compelli: ita intelligatur conclusio. Ista fuit solutio Mar. de Fano. qui tenebat hanc partem, quam refert Bart. in d. l. stipulationes non diuiduntur. 8. q. Verum quia videtur diuinare, & multum restringere illa iura, magis placet alia solutio, quam dedi. cogita de meliore. Tertio non obstat l. quotiens quis, de verb. obliga. nam fateor quod promittens factum, videtur etiam in defectum promittere interesse, & sic interesse est in obligatione, tamen an possit debitor ad factum praecise compelli vel non, ibi verbum nullum, & sic non obstat. Quarto non obstat l. fin. ff. si quis in ius vocatus, quia fateor, quod est agendum ad interesse, tamen non negatur quin ad factum possit agi, & debitorem compelli, & sic non obstat. Nec obstat, quod ibi dicitur agendi, &c. & sic implorat necessitatem, quia illud negatur, imo illa Glo. communiter reprobatur, vt alibi dixi, & patet etiam in proposito, quia non potest ad agendum compelli. d. l. 1. C. vt nemo inui. nisi dicas quod compellitur causatiue, s. si mallet consequi: hoc tamen non satisfacit, & sic teneas quod dixi. Quinto non obstat l. eum qui, de iudi. nam respondeo dupliciter: Primo quod ibi non dicitur quod quis compellitur agere ad interesse, sed tex. dicit posse agere in id quod interest, &c. & sic nullo modo obstat. Secundo, quia posito quod si tex. diceret deberet agere, tamen deberet solui vt procedentia, s. quia debet agere ad interesse, s. nisi velit debitorem compellere ad factum, quod potest per supra dicta. & sic ibi non negatur quin possit agi ad factum, & sic non obstat. Sexto non obstat quod sint multi casus, in quibus quis compellitur ad factum, tamen nego quod illi sint casus speciales, imo dico quod ex illis casibus, cum alijs quos supra dixi, fundatur regula, quod quis praecise compellitur ad factum, & sic non obstat. praesertim cum pro ista parte sint varij casus in numero: ergo illi cum sint plures numero, debent facere regulam, & si aliqui casus reperiuntur in contrarium, illi erunt exceptiones, iuxa Glos. in l. Iulianus. §. item qui furem. ff. de actio. emp. Vltimo non obstat quod obligatus ad factum potest alij committere. Nam fateor, tamen non obstat conclusioni. nam conclusio vult quod factum praecise sit implendum, impleri autem potest vel per promissionem, vel per eum, cui ipse commisit ex permissione legis, & sic potius concordat. Vnde dicta conclusio dicit, quod in omnibus obligationibus facti potest quis ad factum compelli praecise, debet subaudiri ad factum, s. explicandum per promissorem, vel alium. Intentio enim conclusionis est quod compellitur ad factum, & liberetur praestando interesse: tamen, an factum possit alij committi, est alia materia, de qua in contrarijs. Retenta tamen communi opin. quaeritur, An si quis obligauerit se perpetuo seruiturum vni hospitali donec viuit, talis obligatio valeat? videtur quod sic, quia praestando interesse liberatur. In contrarium videtur hoc casu, quia respub. & ecclesia seu pia causa aequantur regulariter. l. fin. C. de sacrosanct. eccl. sed promittens quis factum reipub. non liberatur praestando interesse. l. fidei commissa. §. fin. ff. de lega. 3. ergo, &c. Dic tale pactum esse validum fauore Ecclesiae, & ita de terminat Inno. singul. in c. inter dilectos, de dona. hoc videtur secundum Doct. in c. inter dilectos, hic allega. prima fronte contra l. cum antiquitas. C. de vsufru. & l. Titia. §. Titio. ff. de condi. & demon. vbi concluditur, quod non potest quis perpetuo suas operas locare, cum sit species cuiusdam seruitutis. hoc tamen non obstante tenetur contrarium, & sic cum opin. Inno. fauore spiritualitatis. Nam seruire Deo non est seruitus, sed maxima libertas. Vnde Claudianus sic cecinit: Nec vlla libertas gratior extat Quam sub rege pio. Et circa superiora disserit fuse Franc. de Ripa, in l. obligatione generali. colu. 4. ff. de pignori. & hipoth. & Ludoui. Roma. singu. 635. an si quis obligauerit se. vbi multa per Nicol. Pigno. eius additionatorem, facit l. 1. & l. 2. ff. de homine libero exhibendo. & tex. notabilis in l. 1. §. quae onerandae. ff. quarum rerum actio non detur. & tex. notabilis in ratione sui, in l. si quando. §. illud. C. de inoffic. testamento, ibi, dum ait, meritis magis filios ad obsequia paterna, &c. facit l. 3. & l. qui pecuniam. ff. de condi. causa data, & l. naturalis, in §. 1. & per totum titulum ff. de praescrip. verbis, & per totum titulum ff. & C. de rerum permut. # 26 Capvt xxvi. Svmmarivm. -  1 Dispensandi iusta causa quae sit. -  2 Potestas ordinaria & absoluta an sit in principibus? ardua quaestio. -  3 Clausula ex certa scientia, an inducat plenitudinem potestatis? -  4 Priuilegijs quando praeiudicet dispositio generalis? -  5 Miles an iure communi in dubio vti videatur? -  6 Miles regulariter subest legibus. -  7 Princeps subest legibus. -  8 Princeps in dubio an plenitudine potestatis vti videatur. -  9 Potestatis plenitudine princeps vti videtur, quando alias eius actus periret. -  10 Potestatis plenitudine sine causa iusta, an princeps vtatur? -  11 Potestatis plenitudine cum vtitur princeps, intelligitur de laudabili. -  12 Potestatis plenitudine an princeps possit contractum suum violare. -  13 Principem legibus solutum esse, vt intelligendum? egregia quaestio. -  14 Iure naturali & gentium regimur, a quo non recedimus, nisi ex causa. -  15 Princeps Romanus non subest legibus ciuilibus Romanorum, sed tantum iuri naturali, vel gentium, reliqui Principes subsunt legibus ciuilibus suarum regionum. -  16 Princeps quare nequeat contractum suum violare. -  17 Causa iusta facit, vt Princeps suum contractum possit violare, cum communi opin. contra Paulum Castrensem, & Marcum Mantuam. -  18 Potestatis absolutae & ordinariae non est in principe differentia, egregia quaestio. -  19 Princeps quoties potestate ordinaria vti potest, toties & plenitudine potestatis, contra quam plures Doctores. -  20 Dispensatione ex gratia vti, & rebus suis abuti, aeque liberum est principi sine vlla causa. -  21 Potestatis plenitudine, vel potestate priuilegiata in dubio an princeps vti videatur, egregia quaestio. -  22 Principi an sit plenitudo potestatis. -  23 Delinquens sponte sua puniri videtur. -  24 Princeps potestate ordinaria vti intelligitur, quando solitum ordinem in iudicijs non seruat, contra Glo. Abb. & Marc. Mant. -  25 Romanus populus potestatis plenitudine an aliquando vsus fuerit, contra Bald. & Marc. Mant. -  26 Papa an iuriscripto derogare possit, ardua quaestio. -  27 Potestatis plenitudine supplentes, haec clausula refertur ad iuris positiui solennia, non ad ius diuinum, naturale, vel gentium alterandum. -  28 Causa iusta, quae praesumitur in principe, an admittat probationem in contrarium, egregia quaest. -  29 Lex iniqua a principe lata, an valeat. -  30 Causa praesumitur in principe, etiam contra ius diuinum dispensante. -  31 Iniuria non cadit sub potestate, sed sub tempestate principum. REdevndo ad nostram materiam dispensationis factae per inferiorem, qualis est omnis Princeps respectu iuris naturalis vel diuini, & qualis est Episcopus respectu iuris canonici, vel quilibet Iudex ordinarius respectu Principis sui, suaeúe reipublicae, cum edocti fuerimus ex causa fieri posse dispensationes quo ad omne ius, superest, vt videamus [sect. 1] qualis causa quantaúe esse debeat, vt dispensatio teneat: & sane ea videbitur duntaxat esse legitima causa, quae verosimiliter ipsum superiorem, contra cuius legem aut praeceptum dispensatur, moueret ad id concedendum & respondendum extra mentem suam fore, si eo in casu, quo de agitur, lex sua seruaretur: arg. Glo. communiter ibi, & vbique app. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. l. 3. C. de inoffi. testa. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. Hinc est, quod in leuioribus aut modicis id fieri posse supra tradidimus. Idem quando casus est ex frequenter contingentibus, & superior est in remotis regionibus, vt incommodum esset, eius adeundi gratia homines a negocijs suis auocari, vt per Domi. Sotum lib. 1. de iust. & iure, art. 3. q. 7. Sexagesimosexto apparet ex nostra sententia (id quod saepe incidenter attigimus) principali, non minus inepte quam noxie vsurpatum passim a nostris fuisse illum vulgarem dicendi modum, vt [sect. 2] in Principibus sit duplex potestas, altera ordinaria, altera absoluta. Nam (si recte inspexeris) absoluta potestas Principibus non est, non magis quam priuatis hominibus. Principes enim contra ius nihil possunt, non magis quidem quam priuati homines, etiam si plenitudine potestatis, aut potestate absoluta vti velint: quia nulla Principum (siue illi ecclesiastici sint siue profani) potestas est ad malum, sed tantum ad bonum, non ad nocendum, sed ad consulendum, iuuandum, proficiendum, & denique ad meram ciuium seu subditorum vtilitatem, non ad ipsorum regentium commodum, vt c. 1. & 2. supra plene aduertimus, & plenius de succ. progr. lib. 1. in praef. num. 139. Ergo si quando Princeps adiecerit illam clausulam de plenitudine potestatis, vel de potestate absoluta, perinde erit ac si diceret, de integra potestate sua, id quod in eo vtile duntaxat erit, vt eius magis ac magis declaretur voluntas & animi deliberatio, non vt eius augeatur potentia. sicque illa [sect. 3] clausula de plenitudine potestatis, vbi adiecta fuerit, id efficiet, vt quatenus potentia sese porrigebat, eatenus nihilo omnino dempto porrigatur effectus illius actus vel actionis, sed vltra non porrigetur. sicque est perinde ac si diceret Princeps, se id facere ex certa scientia. Nam & clausula ex certa scientia inducit plenitudinem potestatis, Glos. in c. adhaec, de rescript. quam sequitur, & singularem dicit Marc. Mant. dialog. lib. 2. c. 12. Ab. in c. ea quae, de re iudicata. Felyn. in c. cum inter, de exce. Lancelottus Galia. in l. Centurio. colum. 2. ff. de vulgari. Staphilaeus in tract. de vi & effectu clausularum. vers. subsequenter, colum. 2. Ludo. Roma. singu. 364. dixi alias. & idem Roman. singulariter in cons. 369. circa primum. Vitalis de Gambanis in tract. clausul. versic. clausula ex certa scientia. Philippus Decius in c. 1. & in c. porrecta, de confirm. vtili. vel inutil. Hippo. Marsilius singul. 84. princeps. Idem Decius consil. 407. colum. final. Hieron. Cagno. & Decius in l. in totum. ff. de reg. iuris. vbi Cagno. & Hippo. vbi supra, plures alios allegant, ex quorum relatione apparet hanc esse communem opinio. Vnde & si regulariter Princeps [sect. 4] per dispositionem aut praeceptum generale non videatur velle praeiudicium facere priuilegijs specialibus, vt in l. si non speciali. & in l. fin. & vtrobique communiter Doct. C. de testam. tamen si adijciatur clausula ex certa scientia (hoc est, quod sciebat priuilegium, & nihilominus generaliter id praeceptum seruari voluit) vel dicat de plenitudine potestatis velle se priuilegijs derogare, eis nocebit, posita potentia ex parte principis. ratio differentiae, quia priore casu non praesumitur velle priuilegijs praeiudicare, posteriore autem casu constat praeiudicare voluisse: sicque cessat illa praesumptio. Simillimum est, quod solet dici: Militem [sect. 5] in re dubia non priuilegio militari, sed iure communi vti videri, vt tenent Paul. & Saly. in l. testamento. C. de testamento milit. vbi Fulgo. & Corn. vltim. not. num. 10. Bald. in l. quanquam. C. de eod. tit. per d. l. in testamento, quam ad hoc dicit meliorem de iure. Decius in l. 1. num. 3. & 5. idem Decius in d. l. in testamento. num. 11. idem Decius in d. l. quanquam. num. 20. & ibi Alexand. col. 1. & etiam Salyc. Ripa. in l. Centurio. num. 6. & num. 23. & num. 46. & nu. 49. ff. de vulgari. Curt. Iun. in l. precibus. C. de impub. num. 43. Ias. in d. l. testamento. nu. 6. idem Corneus in d. l. quanquam. vbi etiam Romanus num. 4. idem Romanus in d. l. in testamento. nu. 4. post Areti. ibi in princi. Diacus Couar. de testamen. in c. Raynutius. §. 9. nume. 29. de cuius communis opinionis veritate dic, vt plene disseruimus de succe. crea. lib. 3. §. 24. nume. 41. cum pluribus praeced. & seq. & tamen licet is miles habeat fere innumera priuilegia, vt per totum tit. ff. C. & Instit. de mili. testam. & alibi saepe, non propterea dicitur, quod habet ordinariam & absolutam potestatem, quasi ordinaria potestate cum vtatur, iure communi vsus videatur, & absoluta cum vtitur iure speciali militum. Quinimo [sect. 6] militis potestas vtcunque sit priuilegiata, & amplior quam Paganorum, adhuc dicitur legibus subiecta: quia quibus in casibus non reperitur a lege priuilegiatus nominatim, in illis vtitur iure communi. in l. in fraudem, in fin. ibi quia generalis erat illa determinatio. & ibi not. Bald. ff. de mili. testa. Philipp. Decius consil. 5. Alciatus in lib. quarto paradox. c. 10. idem Decius in l. ex testam. C. vnde liberi. & in l. 1. ff. de reg. iur. & Andre. Tiraquel. ex cuius Doctorum nomenclatura apparet hanc esse communem opinionem in tracta. de praescript. §. 1. Gloss. 10. ad finem. Sic ergo & in specie nostra, licet Princeps [sect. 7] sit magnopere priuilegiatus, vt plene de succ. crea. lib. 3. §. 26. cum sequent. disseruimus. tamen eius potestas non ideo dicitur absoluta & legibus enodata & effraena, quia quibus in casibus non reperitur a lege nominatim priuilegiatus, non potest non vti iure communi suae ciuitatis: cum eius potestas sit non ad suam, sed ad meram ciuium vtilitatem, secundum nostram principalem sententiam supra probatam. Neque ad rem pertinet, quod princeps legibus solutus dicatur, l. princeps. ff. de legi. cum similibus, nam ad id supra responsum est. Denique [sect. 8] plenitudine potestatis in re dubia Princeps vti non videtur. Ita Innocen. in c. innotuit, de electione. Bal. in l. si testamentum. C. de testamentis. Ludouicus Romanus in l. 1. §. nunciatio. colum. 3. ff. de ope. noui. nunc. Marcus Mantua dial. lib. 2. c. 22. Angel. in l. bene a Zenone. C. de quadr. praescript. Romanus in d. sing. 764. & ibi Nicolaus Pig. Hippoly. Marsilius singul. 84. Princeps. Ant. Butrius in c. dudum. 2. de decimis. Franciscus Aretinus consil. 15. colum. 4. Philipp. Decius & Hieronymus Cagnolus in l. in totum. ff. de reg. iuris. id quod non satis tutum esse illico dicemus. Limita vt non procedat quando actus a[sect. 9] Principe factus de potestate ordinaria non posset valere, sed tantum de plenitudine potestatis. Ita Paulus Castrensis in l. ex imperfecto, in fine. C. de testamentis. Alex. in l. quanquam. C. de mil. testa. Hippol. Marsil. in d. l. singul. 84. Decius in c. quoniam. Abb. colu. 6. de officio delegati. Felyn. in c. 1. 9. colum. de constitutionibus. idem Felyn. in c. cum inter. de exceptionibus. colum. 5. Decius consil. 11. quoniam. colum. fi. lib. 1. idem Decius cons. 77. viso puncto. col. 4. Fernandus Loazes in l. filiusfam. §. diui. num. 461. ff. de legat. 1. Marc. Mantua, vbi supra. Felyn. in c. in causis. colu. 2. de re iudicata. Bonon. singula. 74. princeps. Deinde limita, vt [sect. 10] ex iusta causa principi liceat vti plenitudine potestatis. Ita Innocen. per text. ibi, in d. c. innotuit. Angel. in l. bene a Zenone. Bald. in l. 2. C. de sentent. ex per. reci. Ioann. Andr. in c. cum venissent, de iudicijs. Alexand. consil. 2. visis. colum. 4. lib. 1. Marc. Mant. vbi supra. Hieronymus Cagnol. in d. l. in totum. num. 3. aliter enim dissipatio diceretur. ita Archi. in c. consequens. 2. dist. Ioan. Andreae in c. de multa. colum. 5. de praeb. Mar. Man. vbi supra. Ias. consi. 8. colum. 7. inter consilia feudalia, quod suspectum esse proxime apparebit. Hinc est, quod [sect. 11] quando Princeps vtitur plenitudine potestatis intelligitur de bona & laudabili, non de vituperabili. Vnde si cum hac clausula det licentiam apprehendendi possessionem propria authoritate expulso quolibet possessore, intelligitur de iniusto, non de possessore legitimo. Ita Bal. consil. 345. ad euidentiam. colu. 1. lib. 1. & Marcus Mantua, vbi supra. Denique [sect. 12] etiam si Princeps vtatur plenitudine potestatis, non poterit proprium contractum violare. Ita Bal. in c. 1. §. ad haec. colum. 5. de pace firma. in feudis. Pau. Castren. in l. digna vox. C. de legibus. Marcus Man. vbi supra. de quo ipsi mirantur, cum Princeps quempiam iure suo priuare possit. l. item si verberatum. ff. de rei. vend. quo casu dominium non interuertit, sed solam possessionem transfert, secundum eum, post Florianum in l. seruitutes. 3. col. 2. ff. de seruitutibus. Denique [sect. 13] istorum omnium veritas pendet ab intellectu l. Princeps legibus. ff. de legibus. §. fi. ff. quib. mod. testamen. in fi. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. l. ex imperfecto. C. de testamen. l. si haeredum. C. de inoffi. testa. cum similibus. l. 1. ff. de constit. princi. §. sed & quod principi. Inst. de iure na. in quibus iuribus habetur, Principem legibus solutum esse, sicque contra leges posse dispensare in gratiam eorum, quibus beneficium facere libuerit. sicque ex testamento imperfecto eum posse haereditatem capere si libuerit, quamuis sponte sua soleat tales haereditates remittere, sicque ex testamento minus solenni legatum sibi relictum sponte sua negligit, licet si vellet vti stricto iure, id capere fas esset. sicque ex testamento, in quo filius fam. non iuste exhaeredatus esset, posset Princeps haeres ibi institutus haereditatem capere: licet id sponte sua dum erga tales filios benignus esse vult, negligere soleat. sicque poenas delinquentibus remittere & potest & solet. l. 1. & per totum. C. de senten. passis & resti. Sicque in contractibus eius emptio & venditio valeret sine precio, contra tex. in prin. Inst. de emp. & vendi. Eiusque locatio & conductio sine mercede certa, contra id quod habetur in princ. Insti. de loca. & cond. Ipsiusque stipulatio valeret sine verbis, contra l. 1. in princi. ff. de verb. oblig. valeretque, licet esset diuersitas inter interrogationem & responsionem, contra d. l. 1. §. si quis simpliciter. Et sic etiam emphyteusis contractus ab eo celebratus sine scriptura valeret, licet in reliquis priuatis non ita, vt notatur in l. 1. 2. & 3. C. de iure emphy. testamentumque ab ipso factum valeret, etiam si omni legum obseruatione & solennitate careret. l. omnium. C. de testamen. Eiusque sententiae & iudicia valerent, etiam si iudiciorum solennia seruari desierint. l. & hoc Tiberius. ff. de haer. instit. tradunt communiter Doct. in dictis locis, diximus plene in libro 3. de succ. cre. §. 26. per totum, cum §§. seq. & de succes. progr. in praefat. numero 183. cum sequen. secundum quae cum omnia sibi liceant, omniumque legum transgressiones facere possit, videntur suspecta esse omnia, quae supra disseruimus, negantes, coangustantes, restringentesque eius potestatem. Quid dicendum? varij varia dicunt in d. locis, alij mirantur. Nullus vnquam in cuius scripta inciderim scopulum attigit: aut etiam proxime ad rei medullam accessit. Nos autem aduertimus, quod [sect. 14] omnes homines iure naturae & gentium vtimur, regimur, & subiacemus, a quo minime recedere fas est: nisi ob aliquam peculiarem vtilitatem, quae cogit, aut suadet nos ad positiuum ius transuolare. l. omnes populi. ff. de iust. de iure. §. sed naturalia. Inst. de iure nat. diximus supra plene, & non nihil de succ. progr. in praefa. nume. 20. cum seq. Populi autem & possunt & solent ius ciuile sibi constituere ob aliquas peculiares vtilitates, vel necessitates. per quos ius ciuile aliquid iuri naturali vel gentium additur, vel detrahitur, vel mutatur, vel declaratur. l. ius autem ciuile. ff. de iust. & iur. sic & ius praetorium factum fuit iuris ciuilis addendi, detrahendi, mutandi, aut declarandi gratia. tex. in princi. Insti. de bonorum poss. Sed quia non raro euenit vt id[sect. 15] ius ciuile noxium esse incipiat, aut parum vtile, aut vix forte tolerabile. d. prin. Inst. de bon. poss. per Bald. in l. non omnium. ff. de leg. & in l. de quibus. colu. 10. eo. tit. plene per Andr. Tira qu. in praefa. tract. de vtroque retract. numero 75. arg. l. prospexit. ff. qui & a quibus. l. vn. in princ. C. de cad. tollendis, & in §. & cum lex, eodem titu. ideo populus Romanus, qui Imperatori omne suum imperium contulit. d. l. 1. ff. de const. princi. d. §. sed & quod principi. Instit. de iure naturali. omnimodam laxitatem, arbitrium, libertatemque circa ius ciuile suum & peculiare Imperatori concessit, vt non magis ciuilibus legibus subiaceret quam si eae latae nunquam fuissent: circa ius autem naturale, vel gentium, eam laxitatem Principi suo populus non concessit, quia nec concedere posset, cum ea iura sint incommutabilia, d. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. d. §. sed naturalia. Institutio. de iure natur. l. eas causas. ff. de cap. dimi. §. minus ergo. Insti. de haere. ab intest. Modo sic, nobis agentibus de natura & potentia omnium totius orbis Principum, nullum negocium facit ea conuentio peculiaris, quae inter populum Romanum & Principem suum habita est, praesertim cum iam ostenderimus vani capitis esse, existimare populo aut Principi Romano subiacere reliquas gentes. Sed & ipsum ius ciuile & peculiare Romanorum nullum impedimentum nostris sententijs & assertionibus facit, non solum quo ad reliquas gentes & regiones Romanis non subiacentes, sed nec etiam quo ad ipsos Romanos eorúmve populum, aut imperium, quia quod attinet ad ius ciuile duntaxat, non autem quod attinet ad ius naturale diuinum vel gentium principis sui arbitrio commiserunt. Secundum quae apparet verissimum esse, principem [sect. 16] regulariter non posse proprium contractum transgredi, etiam si vtatur plenitudine potestatis, quia eius potestas vtcunque plena ad id sese non porrigit, cum contractum violare nefas sit iure naturali & gentium. l. 1. ff. de pact. §. per traditionem. Instit. de rerum diui. l. 1. ff. de const. pecu. & ita tenuerunt Bald. in c. 1. §. ad haec, de pace fir. in feu. Pau. in l. digna vox. C. de legibus. Marcus Mantua Dialogorum c. 22. lib. 2. Bart. & alij in l. omnes populi. q. 3. princ. ff. de iusti. & iure. Bald. & Paulus Castrensis in l. fin. C. de trans. Bald. in l. qui se patris. C. vnde lib. Bald. consil. 318. lib. 1. Alexand. consil. 101. lib. 1. & consil. 361. nec arguendi. lib. 2. Decius in c. 1. colum. 1. de proba. Fernan. Loazes in consil. pro Marchione de Velez, pag. 30. ex cuius relatione apparet, hanc esse communem opin. vt supra incidenter attigimus. Sed Paulus in d. l. digna vox, & Marcus Mantua, vbi supra, mirantur id vt desinat principi licere, quandoquidem ei licet re & iure suo subditum priuare. d. l. item si verberatum. Et respondent id quo ad possessionem tantum, non etiam quo ad proprietatem intelligendum, quod nihil est, quia princeps cum causa potest etiam quo ad proprietatem subditum re sua priuare, sine causa autem nec etiam possessione eum priuare fas est: quia ad iuuandum, consulendum, & proficiendum, non ad nocendum ei potestas data fuit, vt supra c. 1. ostendimus, & attigimus controuersiarum vsu frequen. lib. 1. c. 1. & supra etiam diximus. Vnde [sect. 17] ex iusta causa posset sine dubio princeps contractum suum transgredi, licet Paulus, & Marc. Mantua supra relati contrarium existiment, & ita in specie quod ex iusta causa princeps possit contractum suum transgredi etiam iuratum, tenent (vt per verba sequentia firmat Loazes, vbi supra, pag. 317.) communiter Doctores in d. c. quae in Ecclesia. de constituti. & in c. in nostra, de iureiurand. & voluit Gloss. notabilis in c. in his rebus. in Gloss. fi. in fine. 11. distinct. Panormita. & Doctores in c. dilecto. colum. 3. versic. extra Glossam oppono, de praebend. Cardinalis, & Ioannes de Imola in c. nouit. de iudicijs. Idem Ioann. de Imola post Antonium de Butrio in c. cum M. de constitut. Bald. in l. fina. ff. de Senatoribus, & in l. donationes, quas diuus. C. de donatione inter virum & vxorem. & in l. clari. C. de fideicommiss. & in additione ad Specul. in titu. de sentent. in 23. col. versic. sententia quandoque fertur. Geminia. in c. 1. de const. lib. 6. Ang. in l. 2. ff. de his, qui sunt sui vel alieni iuris. Ludo. Roman. in consil. 352. incip. Quaeritur primo, nunquid Auinionenses, in penul. colum. & in cons. 436. in 5. & 6. col. Alex. in d. cons. 101. incip. visis instrumentis exemptis. col. 4. in fine. vers. 2. principaliter. vol. 1. & in cons. 361. incip. nec arguendi sumus. colum. 5. & 6. vol. 2. & in consil. 54. inci. viso puncto. col. pe. vol. 4. & in cons. 224. incip. in re tam graui. col. pen. vol. 6. vbi consuluit, posse principem ex causa contra suam obligationem iuratam venire. Barth. Sozi. in cons. 4. incip. super quaestio. quae vertitur. col. 3. & vol. 3. vbi inquit, ita Doct. communiter tenere post Cyn. in l. fina. C. si contra ius vel vtilitatem publicam. Idem Sozin. in consi. 86. incip. visis. colu. fin. vol. 4. Ias. in consil. 1. colu. 5. in princi. & in cons. 56. incip. circa primum scilicet priuilegium. colum. penult. in fin. vol. 1. & in cons. 227. incip. Carolus. col. 12. volum. 2. Matth. de Afflict. in decisionibus Neapolitanis, in d. decis. 361. incip. Monasterium. in 2. col. Ludo. de Gazadinis in consil. 5. incip. An in quaestione proposita, in 6. colu. & Carol. Ruinus in cons. 91. incip. Quaeritur, & in dubium reuocatur. colum. 2. & in cons. 229. incip. visa licentia. colum. 1. volum. 1. pro quibus facit text. in c. cum inter, de renunciatione. & in d. c. in nostra. & in d. l. item si verberatum. ff. de rei vendicatio. & in d. l. venditor. §. si constat. ff. communia praediorum. & in l. si priuatus. ff. qui & a quibus. & in l. quod semel. & ibi Bart. & Doct. notant. ff. de decretis ab ordine facien. & quod notat Cardinal. in consil. 86. incip. Dominus Nicolaus. vbi consuluit, non solum principem, verum etiam quamlibet vniuersitatem posse venire contra suum statutum, quod in contractum transiuit, quando propter publicam vtilitatem contrauentum fuit, vel ob aliquam aliam iustam causam. Cum ergo [sect. 18] plenitudinis potestatis appellatione, de bona & laudabili, non de vituperabili potestate intelligatur, & potestatis ordinariae in principe eadem sit significatio, apparet inter vtranque nullam esse re vera differentiam, vt ex Bald. consil. 345. Ad euidentiam. col. 1. lib. 1. & Mar. Mant. d. c. 22. vt supra retulimus. Vnde [sect. 19] apparet errasse Bald. Ioannem Andre. Alexand. Hieronymum Cagnolum, Archidi. Ias. & alios, quos supra retulimus, tenuisse non aliter quam ex iusta causa licere principi vti plenitudinis potestate, cum re vera ea vti ipsi ex liberrimo & effraeno arbitrio fas sit ac liberum, cum neque in contractibus, neque in vltimis voluntatibus, neque in iudicijs, neque in reliquis, de quibus supra mentionem habuimus, teneatur legum solennia obseruare, non magis quam si eae leges latae nunquam fuissent, nec causa ab eo exigenda sit in legitimationibus, aut in minorum delictorum poenis remittendis, vel saltem temperandis, vt per totum ti. in auten. quib. mod. nat. eff. leg. & per totum in auth. quib. mod. nat. effi. sui & per totum C. de sentent. passis. Nec etiam in gratijs faciendis, vt in terminis l. 1. ff. de constit. prin. §. sed & quod principi. Institu. de iure natur. vt enim a milite non esset quaerendum, quare iure communi vti desinat, & maluerit vti iure speciali militum, vt supra diximus, vtque [sect. 20] ab hominibus priuatis non est quaerendum quare rebus suis abutantur, id quod eis liberum est, dummodo id ipsis tantum non etiam alijs considerabiliter noceat. l. sed & si leg. §. consuluit, ibi, dum re sua se abuti putant. ff. de pet. haer. l. quia autem, in prin. & §. 1. ff. quae in frau. cred. l. 1. §. & magis. verb. prodegit. ff. si quid in fraudem patroni. l. is cui bonis. ff. de verbo. obliga. iuncta communi opin. Doctorum. ibi existimantium, eam legem procedere etiam in prodigo manifesto, antequam sibi esset bonis interdictum. ita principi liberum est plenitudine potestatis ad libitum vti, quandoquidem ea non porrigitur ad iniquum, aut ad id, quod alteri sit iniurium considerabiliter. Considerabiliter dixi, qui cum sine vlla causa, sed ex mera gratia & arbitrio legitimum facit spurium, vt is possit patri succedere, certe & si per hoc dannum fiat eis, qui eo non legitimato illius patris haeredes forent: id damnum in consideratione non est, vt plene ostendimus libro 1. Controuer. vsu frequentium c. 1. Quia vt in regula iuris est, nemini facit iniuriam, qui vtitur iure suo, Princeps autem hoc casu vtitur iure suo, ergo nulli facit iniuriam. Et iunge hic, quae circa dispensationem ex gratia diximus supra c. proximo. Hinc etiam [sect. 21] apparet, aut suspectum esse, aut declaratione temperandum, quod Doct. quam plures supra relati contendunt, nempe principem nunquam videri vti plenitudine potestatis in re dubia. Nos autem aduertimus, plenitudinem potestatis in principe nihil aliud esse, quam quaedam potestatis priuilegiata, priuilegia autem vnicuique data esse ad suam vtilitatem constat. Ergo vt in reliquis hominibus actus fieri & interpretari solent ad eorum vtilitatem (nam nihil tam naturale esse, quam vnumquenque sibi velle consulere, supra ostendimus, & probat l. 3. ff. de mil. testamen. l. vt vim. ff. de iust. & iure) ita quoque & in principe, & in milite, & in reliquis personis priuilegiatis haec interpretatio facienda est, vt quo magis ac magis sibi prodesse possunt, eo magis ac magis sibi prodesse velle videantur, d. l. 2. ff. de mil. testam. vt in milite edocemur, lib. 3. de succ. crea. §. 24. nu. 41. cum plu. praeced. & seq. Ergo plenitudine potestatis princeps vti videbitur, non solum quando actus aliter non posset valere (id quod Doct. supra relati falso opinantur) sed etiam si valere alias posset; si tamen vtilius est ipsi principi se plenitudine potestatis vsum videri. Quod obtinet, si modo [sect. 22] apte dici potest principem plenitudine potestatis aliquo casu vti. Nam aptius diceremus (vt in milite) quod interdum vtitur iure priuilegiato, & sic speciali, interdum iure communi. Iure priuilegiato vtitur quando praetermittit solennia legum siue in testando, siue in contrahendo, siue in iudicando, vt varia exempla iam exposuimus, vel quando legitimat, vel restituit natalibus per totum titu. ff. & C. de nat. restit. & quib. mod. nat. effi. sui. in authen. & authent. quib. mod. effic. leg. vel quando restituit condemnatum. C. de sent. pass. per totum. Iure communi vtitur quando legum solennia obseruat argumentum, l si quando, in prin. C. de inoffic. testam. quando autem nostrum nobis aufert, iuxta d. l. item si verberatum, cum simil. ff. de rei vend. tunc non tam iure speciali quam iure communi vsus videtur. Nam id facere nequit, nisi ob publicam vtilitatem, quam ob causam idem cuique summo magistratui fas esset. Ideo supra diximus tempore publicae necessitatis iudicibus licere ditiores compellere ad pecunias suas mutuandas, diximusque id cuique populo libero fas esse, tuncque nostrum nobis ablatum videri, quasi ex nostro contractu & consensu, qui simul ac vitam politicam popularemque societatem agere voluimus huius animi & consensu fuisse visi fuimus, vt nostra ad publicas necessitates subleuandas conferamus. Similimum est [sect. 23] quod qui delinquit, poena legali sese subiecisse videtur. l. Imperatores. ff. de iure fisci. ibi, tu te huic poenae subiecisti. l. fin. C. ad legem Iul. maie. ibi. quodammodo sua sponte punitur, estque communis opin. vt dixi in libro 1. de succ. crea. §. 10. num. 665. Ergo dicere Principem non debere plenitudine potestatis vti sine causa, esset perinde ac si diceremus, militem suis priuilegijs vti non debere sine causa, quod longe a mente iuris alienum est, cum vterque iure suo speciali & priuilegiato tam libere & nulla requisita causa vti possit, quam iure communi & non priuilegiato, in quo causam desiderari nullus vnquam dixit. Confirmantur sententiae nostrae, quia [sect. 24] quando princeps solitum ordinem iudiciarium non seruat, dicitur vti plenitudine potestatis. Glo. & Panor. in c. ad petitionem, de accusa. Mar. Man. Dialog. lib. 2. c. 22. id quod liberrime, vt supra diximus, facere ei licet, nulla causa (vt constat) requisita. Nos autem commodius aptiusque dicimus id de potestate ordinaria esse eademque priuilegiata, licet agnoscamus nihil referre si eam plenitudinem potestatis appellare libitum fuerit. Ergo [sect. 25] quod hac plenitudine potestatis Romanus populus vsus nunquamfuerit, verosimile non est nec forte possibile (si eam accipias, vt nos accipimus) quamuis id adfirmet Bald. de pace Constan. colum. 23. verb. non obstat. vt & Marc. Mant. nulla tamen fretus ratione attigit, vbi supra. Ex his ergo apparet, eos vehementer errasse, qui scripserunt, [sect. 26] Summum Pontificem, licet de absoluta potestate, hoc est, de plenitudine potestatis possit iuri scripto derogare: de potestate tamen ordinaria id non posse. Ita Innocen. in c. innotuit, de elect. Bald. in l. si testamentum. C. de testa. Marc. Mant. vbi supra. Bald. in l. bene a Zenone. C. de quadri. praescrip. idem Bald. in l. bonorum. C. qui admitti. Ludo. Rom. in l. 1. §. nunciatio. col. 3. ff. de oper. noui. nun. Id quod minime procedit. Nam siue adsit iusta causa, id sibi fas est, tam de potestate ordinaria, quam de plenitudine potestatis (hoc est, ei licet de potestate ordinaria, non secus quam de plenitudine potestatis) siue non adsit vlla iusta causa, id intra terminos, quos praefiniuimus illi regulae, quae habet, principem legibus solutum esse, sibi licebit de potestate similiter ordinaria, non secus quam de plenitudine potestatis. Caeterum extra illos terminos (quale esset cum aduersaretur iuri naturali, diuino, vel gentium, id sibi minime liceret de plenitudine potestatis, non magis quam de potestate ordinaria, vt patet ex superioribus. Iuri autem positiuo sine causa derogare non poterat si vtile erat, alias sic: Ratio, quia ad bonum, non ad malum habet potestatem: vt habet nostra princip. conclusio, licet contrarium velit Sotus, vt dixi supra cap. praecedenti, num. 16. Denique illa [sect. 27] clausula consueta in priuilegijs principalibus, vel pontificijs, scilicet supplentes de plenitudine potestatis, refertur ad iuris solennia, non autem inducit dispensationem, quo ad ius diuinum, naturale, vel gentium: secundum Marc. Mant. vbi supra, post Cardinal. in Clem. 1. §. caeterum, de re iudicata. Denique quod [sect. 28] iam saepe (post Bar. Gloss. & alios in l. relegati. ff. de poenis) diximus in principe causam praesumi, id adeo procedit, vt in contrarium probatio non admittatur, secundum Pet. Anch. consi. 288. vltra alia. Raph. Fulgo. consil. 143. Anto. & Fern. Loazes consil. pro Marchione de Velez, pag. 371. qui alios plures allegat. facit, quia vt res iudicata pro veritate habetur, nec in contrarium probatio regulariter admittatur, vt tandem sit aliquis litium finis. l. res iudicata, vbi nota Docto. ff. de re iudic. ita & idem in Principe admittendum est, quod libenter admitterem, quando Princeps quid iudicaret, non sic alias, quando citra causae cognitionem quid contra ius diuinum, naturaléve, aut gentium praeciperet, aut dispensaret. Nam tunc satis superque esse debet, si iusta causa praesumatur absque eo, quod etiam probatio in contrarium non admitteretur, id enim esset fores tyrannidi aperire. Quinimo [sect. 29] etiam si id faceret cum summa causae cognitione & deliberatione (quale esse solet in legibus ferendis, iuxta cap. erit autem lex. 4. distinct. l. humanum. C. de legib.) adhuc probatio in contrarium admittitur, vt manifestetur, si iniquum aut iniurium sit, ideoque etiam si constitutionem, vtcunque ex certa scientia faceret, per quam ius alterius laederet, ea neque in foro iudiciali, neque in foro conscientiae seruanda esset. Ita Innocentius & Doct. in c. quia plerique, de immunita. Ecclesiarum, & in c. 1. eod. titul. Cynus in l. bene a Zenone. C. de quadr. praescriptio. Ias. consil. 1. lib. 1. colum. 9. Fernandus Loazes sibi contrarius, vbi supra, pag. 54. id quod plane deducitur aperte ex nostra principali sententia, quae habet omnem principatum ad ciuium, non etiam ad ipsorum Principum vtilitatem creatum fuisse. Nec dubium est, quin nisi contra gesta Principis liceret iniuriam illatam probare, esset plusquam manifesta seruitutis imago, & tyrannidis ansa & occasio. Item amplia, vt [sect. 30] in Principe iusta causa praesumatur, etiam quando contra ius diuinum dispensat, puta in summo Pontifice. Anto. But. & Ioan. Imol. in c. 2. de renunc. & Fernan. Loazes, vbi supra, pag. 173. versic. quae causa. Vnde quando Papa dispensat super voto, vel iuramento, idem erit secundum eosdem. & idem voluerunt Ant. Butr. & Ioan. Imolen. in c. nam concupiscentiam, de consti. Caro. Ruin. cons. 148. visis quibusdam. col. fin. lib. 4. Fernan. Loazes, vbi supra: ita tamen vt in omni disputatione, quae fit contra ius naturale, diuinum, vel gentium, in quo agitur de praeiudicio tertij, probatio contra praesumptam iustitiae causam admittatur: vt proxime ostendimus, id quod iustificatur, eo quod quando [sect. 31] princeps etiam de plenitudine potestatis dispensat, vel facit contra ius tertij, ea non tam potestatis, quam tempestatis plenitudo dicitur. ita Aymon. Crauet. de antiqui. tempo. par. 1. nu. 3. vers. non omitto. & Fern. Loazes, vb supra, pag. 54. num. 65. Maria. Sozi. iunior cons. 65. in causa occurrenti. lib. 2. Barthol. Sozin. consi. 120. memini. colum. pen. lib. 3. Card. in Clem. pastoralis, de re iud. Ioan. Iacob. de Leonardis inter consilia Bruni cons. 117. col. fi. Barthol. Sozi. consil. 164. visa bulla, lib. 2. Ergo apparet, nihil interesse inter plenitudinem potestatis, & potestatem principis ordinariam, quandoquidem earum neutra ad praeiudicium tertij considerabile porrigi, aut superbire potest, nisi quatenus principibus per iura suae ciuitatis permissum reperitur, id quod etiam sub ordinaria potestate complectitur. Facit quod Senec. in Troa. ait: Minimum decet libere, cui multum licet. Et Ausonius in Cleoboli sentent. Quanto plus liceat, tanto libeat minus. # 27 Capvt xxvii. Svmmarivm. -  1 Potentia vera quid. -  2 Dispensare an possit Deus cum praeceptis Decalogi, egregia quaestio. -  3 Dispensationis definitio. -  4 Fabula Daedali. -  5 Dei arcana an liceat scrutari. -  6 Dei prouidentia & voluntate omnia fieri rectissimo ordine, etiam si inordinata nobis videantur. -  7 Mores mutuantur & hominum opiniones. -  8 Argumentum de toto ad partem bonum est. -  9 Ius naturale a Deo an possit immutari. -  10 Pythagorae dogma. -  11 Ius naturale quid. -  12 Deus an facere possit vt malum non sit, creaturam non diligere Creatorem suum. -  13 Historia Tulliae. -  14 Lex sufficit, quod sit tolerabilis. HActenvs de dispensationibus, quae contra iura fiunt per homines. Quid [sect. 1] autem ab ipso Deo Opt. Maximo? puta, [sect. 2] An praecepta Decalogi ab eo sint dispensabilia. Mouet quaestionem, quod ipse nihil mali facere potest, quia & si sit omnipotens, tamen malum facere posse, potentia non est, sed potius infirmitas non valens abstinere a malo, vt tradunt Dominic. Sotus post diuum Thomam & alios ibi relatos de iusti. & iur. lib. 2. q. 3. art. 8. diuus Augustinus in c. principium. §. charitas, de poeni. distinct. 2. Raphel Fulgo. consil. 61. Domina Catherina colum. penult. Curtius Senior consil. 73. colum. 29. Aymon Crauettus de antiquit. part. 1. num. 3. versic. non omitto. Dixi lib. 1. Controuersi. vsu frequen. c. 1. nume. 5. Quibus adde Fernand. Loazes consi. pro Marchione de Velez, pag. 54. num. 65. Maria. Sozi. Iuni. consil. 65. in causa occurrenti. lib. 2. Bartho. Sozi. consil. 164. Visa bulla, colum. 8. lib. 2. Idem Sozi. consil. 122. memini. colum. penult. lib. 2. Card. in Clem. pastoralis, de re iudi. Ioan. Iaco. de Leonardis inter consilia Alberti Bruni, cons. 17. in hac causa. colum. fin. facit l. nepos Proculo. & quae ibi disserit Andreas Alcia. ff. de verborum signif. l. filiusfam. ff. de condi. instit. l. Lucius. ff. de cond. & demon. secundum vnum intellectum. Denique in hoc egregio articulo quatuor reperiuntur opiniones, Prima est existimantium cum omnibus praeceptis tam primae quam secundae tabulae, Deum posse dispensare. Altera est contendentium, dispensare non posse cum praeceptis primae tabulae, neque etiam secundae. Tertia opinio est, mediam partem eligentium, vt cum praeceptis primae tabulae dispensare nequeat, sed cum praeceptis secundae liberum ei sit. Vltima opinio est abnegantium, talem dispensationem fieri posse, praeterquam quo ad quartum & quintum praeceptum. In prima opinione fuit Ocham 2. sentent. distinct. 19. In sequenti opinione negatiua esse videtur S. Thomas 12. quaest. 100. art. 1. & doctissimus Dominicus Sotus lib. 2. de iust. & iure. artic. 8. q. 3. estque ex mente Caietani ad diuum Thomam, vbi supra, & Altissiodens lib. 3. tract. 7. quaest. 5. & fuit opinio antiquorum, secundum eundem Sotum. In tertia opin. fuit Scotus. 3. senten. distinct. 17. In quarta opin. fuit Durandus in primo senten. distinct. 47. q. 4. Quid dicendum? & sane [sect. 3] in hac sum sententia, vt huic sententiarum varietati causam praebuerit aut ansam, diuersa huius vocis (Dispensatio) acceptio, ne dicam ignoratio. Est enim dispensatio secundum Sotum, vbi supra, lege in genere eiusque vigore & ratione manente, ipsiusmet in particulari casu certisque personis relaxatio. neque adiecit ex iusta causa, vel sine iusta causa, tacitus tamen non obscure significauit, sine iusta causa talem dispensationem factam a se accipi: quia (vt ipse ad finem primi libri eiusdem operis, & ibi in d. artic. 8. dum ad priorem locum sese refert) dispensationem, quae ex iusta causa fieret, negat dispensationem: sed potius congruam legis interpretationem debere appellari. Nos autem ex magnis sermonis latini authoribus supra ostendimus, dispensationem appellari aptissime, & re vera esse eam, quae in aliquo aliquibúsve particularibus casibus personísve amplectitur, insequiturque mentem legislatoris, ipsius verbis & sermonis proprietati repugnans: sicque congruae legis interpretationi par est. ergo pro parte affirmatiua arguitur, quod vtcunque praecepta Decalogi sint iuris naturae, veruntamen, vt 5. Ethic. 7. author est Aristo. nonnulla sunt de iure naturae, quae variari possunt, ac perinde sunt dispensabilia. Secundo, sicut legislator humanus se habet ad suas leges, sic & Deus. Humanus autem princeps super suis dispensare potest, ergo in suis Deus, eo praesertim quod Apostolus 2. Corinth. 2. tanquam Dei dispensator ait: Nam & ego si quid damnaui propter vos, damnaui in persona Christi. vnde fit, non solum Deum, verum & eius praelatos posse in diuinis legibus dispensare. Tertio in Decalogo vetitum est homicidium, sed in hoc praecepto dispensat iudex malefactorum vindex, dispensauitque Deus cum Abraham, vt charissimum filium imolaret, & cum Samsone, Iudic. 10. vt sese cum Philistheis occideret. & cum Eleazare 1. Maccab. 6. qui ab Elephante, quem occidit, oppressus, occubuit. subinde eruuntur argumenta de fornicatione & de furto. permisit enim, quin vero praecepit Oxeae vt vxorem fornicariam acciperet: & filijs Israel, vt Aegyptiorum vasa surriperent: ergo huiusmodi praecepta dispensabilia sunt. Quarto arguitur, Connubium inter fratres iure naturae prohibitum est, super quo nihilominus in testamento veteri legimus dispensatum, vt inter Adae filios vsu venisse certum est, & inter Abraham & Saram perquam probabile. deniq; sic arguitur: Obseruatio Sabbati est vnum praeceptorum Decalogi, idemque Iudaeis sanctissimum, sed in hoc fuit cum Maccabaeis olim dispensatum. sic enim legitur lib. 1. c. 2. & cogitauerunt in die illa docentes: Omnis, quicunque venerit ad nos in bello in die Sabbatorum, pugnemus aduersus eum, ergo praecepta Decalogi sunt dispensabilia. Haec sunt verba Soti, vbi supra. Cum ergo videamus per Deum Optimum Maximum tot in casibus dispensatum fuisse saluis integrisque quo ad reliquos homines, & res, manentibus eisdem Decalogi praeceptis, quae dubitatio superest? certe nulla, praesertim cum ex causa etiam hominibus talem dispensationem facere fas sit, vt iam edocti sumus. Nec dubium sit, quin in Deo Optimo Maximo causa non solum semper praesumatur, sed cogitare eum quicquam facere facturum, aut fecisse vnquam sine causa impium & nephandum esset. Deus enim & natura (vt Philosophus ait) nihil faciunt frustra. l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procu. l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt legatorum nom. caue. l. quiuis. vbi omnes Doct. ff. de verb. oblig. nec probatio in contrarium, vt iustam dispensandi causam Deus non habuerit, admitti aut fieri potest, nisi cereas alas aut alterius materiae testibus Dei alloquendi gratia in coelum euolaturis,[sect. 4] aptare ridendus contendas. id quod Daedalum olim fecisse Poetae fabulantur, & eo quod in contrarium admitti probatio nullo modo potest, ideo vulgo dicitur, non [sect. 5] licere mortalibus scrutari arcana Dei. Ita si quaeras, cur tam passim videamus bonos egere, malos ditescere: bonos breuiorem vitam agere, malos longiorem, bonos abiectos esse honoribusque carere: malos beatos esse omnique honorum genere decorari, bonos aegritudinibus ac morbis premi: malos recte valere, bonos imbelles esse, & viribus corporeis carere: malos esse robustiores & validiores, bonos non tam ele ganti faciei forma, aut corporis habitudine, proceritatéve praeditos esse, neque tam statura apposita ad dignitatem bonos esse a natura ornatos, quam malos: quinimo quod plus est, bonos saepissime praelijs & armis victos, vtcunque iustam causam fouerent, fuisse a malis impijssimam partem sequentes. Et tamen constat [sect. 6] nil agi nisi sponte Dei. Vnde Lucanus libro nono bell. ciuil. scripsit ita: Nil agimus nisi sponte Dei. Et Statius lib. 5. Theb. Cuncta haec Superum demissa suprema Mente fluunt. Et Silius Italicus lib. 6. bell. puni. Iustitiae rectique dator, qui cuncta gubernas. Et Manilius lib. 1. Astron. At mihi non ratio tam praesens vlla videtur, Qua pateat mundum diuino numine verti. Et Horatius Ode 2. lib. 1. Qui res hominum ac Deorum, Qui mare & terras, varijsque mundum Temperat horis. Et Virgil. Eclog. 8. Nec curare Deum credis mortalia quenquam. Et Titus Calphur. Eclog. 4. Deus ipse canatur Qui populos vrbesque regit, pacemque togatam. Ad haec omnia Saluius Alexandrinus lib. 3. in princip. de proui. Dei, respondet, Mortalibus non licere scrutari arcana Dei, nihilque a Deo sine summa ratione agi, quamuis eam capere nequeat mortale genus: ergo [sect. 7] sine dubio Deus potuit dictis in casibus dispensare, poteritque in similibus. Quinimo quod turpe hodie nobis videtur, vt cras incipias honestum & esse & videri facillime efficere mutatis hominum opinionibus poterit. Nam & adulterium foedissimum facinus apud Persas nihil turpitudinis habere olim videbatur, vilissimumque furti maleficium apud Lacedaemones, nihil turpitudinis similiter continere, si manifestum non foret, constabat, & erant gentes suntque hodie, quibus nefas aut turpe non videtur communes & vxores & liberos habere, cum matribusque commercium habere: & reliqua id genus non minus obscaena, flagitiosa, turpia, nephanda, quale est nephandum crimen cum pueris commerciúmve, aut etiam cum pecudibus habere, Saracenis non modo permissum, sed etiam vsitatum, vt Ioannes Boemus lib. de moribus & legibus gentium c. 6. & c. 10. author est. & attigimus de success. crea. lib. 2. §. 15. nume. 22. cum sequent. Et tamen constat isthaec longe magis contra ius naturale esse, quam matrimonium inter fratres & sorores: constatque vt non paucae gentium huius opinionis hodie sunt, vt haec inhonesta non sint, ita facillime a Deo omnipotente fieri posse, vt reliquae omnes gentes eiusdem sint opinionis. Vnde veluti in prouerbium abijt, Turpe ab honesto multis in rebus non tam natura, quam moribus & vsu gentium distingui, vt sic non tam ad naturale & incommutabile, quam ad ius gentium positiuum haec accedere videantur. Denique si causa dispensandi cum praeceptis Decalogi nec nobis vlla appareat, nec re vera vlla sit, An Deus Optimus Maximus dispensare cum eis possit? Et quo ad ea praecepta, quae ita bona sunt incommutabiliter, vt eis eorúmve contrarium non possit non esse malum, magis est, vt dispensare nequeat: quia (vt iam edocti sumus) Deus & si sit omnipotens, tamen malum facere non potest: quia malum posse facere, potentia non est, sed infirmitas, nec vllum certius omnipotentiae argumentum esse potest, quam non posse malum facere. Et talis dispensatio non recte dispensatio appellaretur, sed potius iuris boni & aequi violatio & dissipatio. Bonum [sect. 8] enim argument. & ineuitabile est, de toto ad partem. l. quae de tota. ff. de rei vend. l. an pars. ff. pro derelicto. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. ergo si illud praeceptum Non occides, vniuersaliter & in communi bonum est in omnibus indiuiduis & particularibus sub illa vniuersalitate contentis, bonum vt sit & eius contrarium malum necesse est. Nam vt in regula iuris in toto partes omnes etiam minimas non est dubium contineri. l. Iulianus. ff. de lega. 3. l. qui vsumfructum. vbi not. per Barthol. & Ias. ff. de verb. obli. l. Maeuio. verbo, totus. ff. de leg. 1. §. sin vero non omnes. C. de cad. tolle. l. coniunctim. ff. de lega. 3. ergo si sine vlla causa fieret dispensatio occidendi, puta, vt quibusdam diebus per singulos vel annos vel menses occidere liceret homini hominem: vel vt id liceret quibusdam horis dierum, vel vt pulchris deformes occidere, vel deformibus pulchros liceret, vel patribus filios, vel filijs parentes suos, vel vt vni aut alteri aut quibusdam id liceret. certe vt isthaec in communi mala essent, ita & in particulari, nulla extrinsecus accedente rationabili causa, mala vt sint necesse est, nihil que aliud esset, quam diuisum imperium inter se habere bonum & malum. Ergo quandiu haec lex diuina viguerit, vt hominem homini necem inferre nefas sit, tamdiu sine iusta causa, quae vel existat & appareat, vel saltem existat, Deus dispensare in particulari non poterit homicidium fieri. Posset [sect. 9] tamen (vt arbitror) Deus mentes hominum hac imbuere opinione, hancque legem facere, vt hominem homini insidiari aut necem inferre vel quouis modo nocere nefas non esset, non[sect. 10] magis quam pecudes, armenta, feras, volucres, vel squameam turbam interficere. Nam & omnes Pithagorici Philosophi huius erant sententiae, vt bruta animantia (siue illa terrestria essent, siue volucria, siue aquatilia) homini non liceret occidere, non magis quam reliquos homines. Ergo, vt postea mortale genus mutauit sententiam, coepitque existimare omnia bruta animantia, aquatilia, terrestria, & volatilia interficere hominibus liberum esse: quis vetat quin possit (sponte Dei) mutare sententiam quo ad mutuas neces inter sese perpetrandas, existimareque id liberum fasque esse foreque semper? Et in hunc sensum saluari tuerique poterit opinio Occha. supra relata, qui nihil aliud sensisse mihi visus est, quatenus voluit posse Deum dispensare cum praeceptis Decalogi, vt intellexerit contraria praecepta eum posse infigere hominum animis & mentibus. ius enim [sect. 11] naturale nihil aliud esse, quam rectam rationem ab ipsa natiuitate & origine humano generi a Deo innatam supra edocti sumus. Ergo si ipsemet Deus contrariam rationem a nostra origine mentibus nostris imbuerit, id similiter erit ius naturale, & vt hoc ius naturale, quo vtimur quoque interdum abutimur, bonum est, quia a Deo infixum nobis est: Ita si [sect. 12] contrarium nobis dederit ius, eo ipso quod ipse dederit, bonum erit. Nec vt nobis videtur recipienda est sententia Dominici de Soto, vbi supra, existimantis, non posse Deum efficere, quod bonum sit, vt homo ipsum Deum amare desinat vel forte odio habere incipiat, quinimo forte poterit, si velit, efficere, vt id bonum sit. Nam vt saepissime accidit, vt homo hominem odio habeat, & non raro vt ipsos parentes odio habeat, vt §. fi. Inst. quod cum eo. & l. 1. ff. ad Maced. & Glos. not. in l. fi. C. de pact. Vnde Ouidius sic cecinit: Filius ante tempus patrios inquirit in annos. Vnde de Tulliae Serui Tulli filiae crudelitate, quae per patris cadauer carpentum, in[sect. 13] quo sedebat, ire coegit, sic scribit Ouidius lib. 6. Fast. Filia carpento patrios initura penates Ibat per medias alta feroxque vias. Corpus vt aspexit, lacrymis auriga profusis Restitit, hunc tali corripit illa sono: Vadis, an expectas precium pietatis amarum? Duc, inquam, inuitas ipsa per ora rotas. (Certa fides facti est) dictus sceleratus ab illa Vicus, & aeterna res ea pressa nota est. Ergo, qui non diligit fratrem suum, quem videt, aut (quod tertius est) odio habet patrem suum, quem videt: & ab eo scit se hominem factum, vitamque recepisse. Quid mirum, si Deum non diligat, quem nunquam vidit? haec consequentia tenet secundum Diuum Ioannem epistola 3. & 4. ad fin. & multos esse, fuisseque contemptores & osores Dei, & experientia docet & testatur. l. quae sub conditione, in princ. ff. de cond. iusti. & saepissime vt experientia docemur, & passim libris tam fabulosis quam veris reperies, vt vir amet foeminam, quae ipsum odio habet, & ex diuerso: nec desinat amare ille, qui amare coepit, etiam si non ignoret se ab amato vel amata odio haberi. Si ergo Deus Opt. Max. hanc mentem a primis cunabulis nobis vellet imbuere, vt eum odio haberemus, idque risui & ludibrio haberet. Quis vetat quin id efficere posset, & nihilominus nos diligere, si sibi libitum esset. nam vt Ouidius cecinit: Ludit in humanis diuina potentia rebus. Quod si dixeris, ergo tunc non foret nobis liberum arbitrium, respondeo, quod non desineret fore liberum, nam ideo homo ratione praeditus est, vt natiuas inclinationes & appetitus valeat superare: & rationis vi fraenare, subigere, & calcitrare. Tres ergo sunt inspectiones, Prima de noua mundi creatione, Altera de dispensatione, Vltima de iuris violatione. Quo ad primam, si resoluto hoc mundo eum denuo Deus crearet, non dubium est, quin posset, si vellet praeceptis Decalogi delectis alia eis contraria humano generi praefigere. Et eo ipso quod a Deo omnipotente & optimo fixa & tradita forent, bona intelligi deberent, sicque non oberit quod diximus, Deum non posse malum facere. Nam iam id minime intelligeretur esse malum. Idem esset si eodem hoc mundo stante, ei alia praecepta his, quae modo habemus, contraria praefigeret Deus. Quo ad secundam inspectionem de dispensatione et hoc mundo hisque decem Decalogi praeceptis stantibus, Deus omnipotens sine dubio poterit dispensare, accipiendo proprie & apte dispensationem, pro recto & opportuno iudicio circa iura eorum verbis vtcunque repugnante. Amplia, vt etiam principes & reliqui magistratus id facere possint. deinde amplia vt non solum possint, sed etiam debeant: vt iam edocti supra fuimus. Quo ad vltimam inspectionem de iuris violatione, quae contingit quando sine vlla causa rationabili itur contra legem, id quod non potest non esse contra mentem legislatoris, non secus quam contra eius verba, tunc si decem praecepta Decalogi essent omnia & singula eorum huiusmodi, vt contrarium eorum in quolibet & in qualibet etiam minima parte malum esset, non posset propter Deum fieri ea violatio, quia ipse malum facere non potest. sicque pie credendum est, Deum omnipotentem & optimum nunquam sine causa vlla ex parte ea praecepta eorumúe quodpiam violaturum. Verum si ex facto quodpiam eorum violasset, ea violatio seu dispensatio teneret tam de facto, quam de iure, & tunc demum detegeretur illius praecepti transgressionem nunquam fuisse malam absolute, quandoquidem per Deum, qui malum facere nequit, facta reperiretur. Nec ponimus tractu temporis aliquam nouam causam denuo emisisse, sed vigere etiam nunc, cum per Deum fit transgressio eadem ratione, quae aderat quo tempore id praeceptum traditum nobis fuit, sicque detegeretur tale praeceptum fuisse ab initio, esseque hodie bonum, ita tamen vt eius contrarium non sit absolute malum, sed tolerabile: Sic etiam bona est vsucapio. l. 1. de vsucap. si tamen fieret noua lex, qua vsucapiones exulare & exterminari cogerentur, valere non desineret, nec mala diceretur, sed potius tolerabilis. Nam & id erat antequam ius ciuile vsucapiones excogitaret, vt per Glo. communiter app. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iu. Et vt laudabile videatur [sect. 14] nouum Dei aut etiam hominis praeceptum, satis est vt sit tolerabile, etiam si subditis non multum rationabile videatur. Bald. in l. non omnium, & in l. de quibus. colum. 10. ff. de legib. Andr. Tiraq. de vtroque retr. in praefa. num. 75. Ergo non est bona consequentia quod in aliquo ex praeceptis Decalogi siue praeceptiue siue prohibitiue comprehensum generaliter erat, iussit Deus in aliquo casu & persona non seruari. idque sine vlla causa ad legem mutandam, vel alterandam necessaria (si modo id in summo Deo contingere potest) igitur haec alteratio mala est, quia priori legi diuinae contraria, sed id quidem non bene sequitur, quia licet id praeceptum, quod modo frangitur, esset bonum, nec eius transgrediendi occasio vlla in particulari, de quo agitur, esset adhuc transgressio potuit esse tolerabilis, & eo ipso quod a summo Deo fieri iubetur, detegitur, quemadmodum retro ad praeceptum, quod modo frangitur, non fuerat incommutabile, siue retro hominibus incommutabile falso visum fuisset, siue non. # 28 Capvt xxviii. Svmmarivm. -  1 Eligens dignum omisso digniore, an peccet mortaliter? ardua q. -  2 Electus tutus est in conscientia, si erat dignus, licet dignior non deesset. -  3 Poena est infirmatio actus. -  4 Conscientiae in foro, an poena ipso iure imposita, debeatur? ardua quaestio. -  5 Poena non est actus irritatio, quando non fit in odium agentium. -  6 Conscientiae in foro, an retineatur relictum in minus solenni voluntate? -  7 Fine adepto, de medijs ad finem requisitis non curamus. -  8 Vindictae ius competens non debetur de iure cano. -  9 Fur non tenetur in conscientia ad poenam. -  10 Poena dupli aut quadrupli an peti possit de iure canonico? -  11 Tenentes poenam ipso iure irrogatam deberi in conscientiae. -  12 Legalis obligatio vnde descendat. -  13 Legalis obligatio est ad patiendum tantum. -  14 Poena etiam ipso iure irrogata non debetur in continentia, contra communem opin. -  15 Poena etiam immoderata non differet ab alia quo ad hoc, vt in conscientia debeatur, contra Decium & Cagnolum. -  16 Poena conuentionalis non magis nec minus debetur in conscientia, quam legalis, contra Decium, Cagnol. & alios. -  17 Poena conuentionalis etiam nimis dura, non debetur minus nec magis, quam si esset mediocris, contra Accursium, Decium, Corse. & Cagnol. -  18 Paena legalis si petatur, debetur in conscientia a damni factore, etiam quatenus excedit iustam damni aestimationem, vbi interfuit dolus, contra communem opi. Idem si culpa lata, contra eandem commu. opin. -  19 Poena pro damno, leui culpa dato, an debeatur in conscientia? ardua q. -  20 Poena pro damno, leuissima culpa dato, non debetur etiam in foro contentioso, contra Lud. Rom. & Nicol. Pignolatum. -  21 Poenam etiam in conscientia creditor petere potest, ardua q. -  22 Poenitentiae an locus sit ante scripturam confectam, quando in scriptis sit contractus? ardua quaest. -  23 Contractus quando in scriptis fieri dicatur? ardua quaest. SEx agesimo septimo apparet ex nostra sententia principali, Vtrum [sect. 1] eligens ad beneficium dignum, praetermisso digniori, peccet mortaliter? quod sic tenuit Abb. in c. 3. de iure patro. & in c. cum in cunctis. de electione. & in c. constit. de appel. est communis opin. secundum Gomes. in c. 2. nume. 22. de constitutio. in 6. Pala. Rubi. in c. per vestras. de donat. inter virum. §. 26. Deci. in c. in praesentia. num. 56. de probat. & in d. c. constitutus columna 2. hanc dicit comm. Rochus de Curte, de iure patro. verb. honorificum. quaest. 13. Lamb. de iure pat. part. 1. li. 2. fol. 253. Contrarium tenet Glo. in d. c. constitutus. & in c. licet ergo. 8. quaesti. 1. Glo. in d. c. 3. de iure patro. vbi Ioan. Andr. dicit, non peccare. idem tenet Sanctus Thomas 2. 2. quaestio. 185. arti. 3. Lamberti, vbi supra, est communis opi. secundum Deci. consi. 129. col. 1. facit c. monasterium. 16. quaestio. 7. sed cum digniorem eligere vtilius sit siue reipublicae, siue Ecclesiae, superest, vt princeps, vel superior, vel electores, semper teneantur eligere digniorem, quandoquidem ad vtilitatem ciuium vel publicae rei, non ad suammet id munus sibi iniunctum & commissum (vt nostra principalis conclusio habet) videtur. Dummodo digniorem eum esse intelligamus, qui reipublicae quo ad id munus, quo de agitur, sit, etiam si quo ad aliam alius dignior reperiatur, secundum diuum Thomam, vbi supra. vt enim si respublica modo egeret bono artifice artis sulphurariae (qui vulgo Artillerij vocantur) ad bellum, & optimum pictorem ad id munus eligeremus, insanire aut ineptire videremur, ita, qui optimum virum & vitae inculpatissimae, ignarum tamen & inexpertum rerum humanarum tam ecclesiasticarum, quam secularium in praelatum ecclesiae deligeret, ineptire intelligeretur, ex mente diui Thomae, vbi supra. Ad cuius sententiam possunt hae varietates aptari, & foedus ac conciliationem accipere, vt sententia existimantium, meliorem esse eligendum, intelligatur de eo qui dignior sit quo ad regimen ecclesiae, vel muneris publici, de quo ageretur. opinio vero contendentium sufficere, quod dignus eligatur, licet alter dignior sit, intelligatur, quando ille isto electo, quo ad alia, vel alias virtutes dignior erat, sed non quo ad illud regimen, aut munus publicum, de quo agebatur. ipse autem electus tutus est in foro conscientiae, secundum sanctum Tho. in d. art. 3. Quid autem [sect. 2] si ab inferiore electio facta fuit de persona satis digna, omissa tamen forma iuris, sed simpliciter & quasi ad morem gentium, vel iuris gentium? & magis est, vt talis electus sit tutus in conscientia. Ita Innocentius in c. quia propter, de electione. & ibi Antonius Butrius, Dominicus a S. Geminiano in c. 1. de sponsalibus. lib. 6. Abb. Siculus in c. 1. in fine, de in integrum restitutione. Petrus Anch. in c. beneficium. q. 7. de reg. iur. in simili per Anto. Butrium in c. quia plerique, de immunitate ecclesiarum. Panor. in c. porrectum. col. 2. de regularibus. post glos. 2. ibi. Nicol. Boe. decisione 1. nu. 13. probatur hodie aperte haec doctrina per decretum sanctae Synodi Basil. in c. 1. de elect. in prooemio. ibidum dicitur, potissimum est S. Synodi studium vt tales eccl. praeficiantur pastores, qui tanquam col. & c. Vbi principalis intentio est circa personas, quae sunt eligendae: secundaria & in subsidium circa formam electionis. & istud corroboratur per doctrinam beati Thomae in secunda parte quaest. 96. vt ibi videbis. Ratio istorum ea est, quia solennia iuris in electionibus eo pertinent, vt idonea electio fiat, vt dictum est, ideo si satis idonea facta est, de solennibus non curandum quo ad Deum, qui optime nouit veram rei existentiam. facit l. fi. C. de fideicom. §. fi. Inst. de fideicom. haer. Neque ad rem pertinet, quod [sect. 3] actus infirmatio sit poena. c. dispendia. §. fi. de rescrip. lib. 6. & c. cupientes. §. caeterum. versi. vel si personas. & c. si religiosus. de elect. lib. 6. & l. non dubium. & ibi communiter Doct. C. de legi. & l. turpia. & ibi Bar. in 1. nota. & Alexa. de lega. 1. & Franc. de Curt. iunior consi. 8. num. 1. Et ad poenam [sect. 4] impositam ipso iure, tenetur quis in foro conscientiae. Vt tenuit Petrus de Anch. in repet. regulae Possessor, de reg. iu. lib. 6. & Abb. Sic. in c. 1. de constitutio. & Petrus de Rauenna in suo alphabeto in litera A. in prin. inchoante, annullatio actus. Et sic, cum retractio & cassatio electionis propter formam per ius traditam, non seruatam, fiat ipso facto: vt d. c. quia propter. & etiam retractatio, & cassatio electionis, propter formam a decretis Basilien. concilij traditam non seruatam fiat ipso iure, vt patet in d. c. 1.[sect. 5] §. deinde eligant, de elect. in pragmatica: videtur quod talis electus non fit tutus quo ad Deum, & pro hoc dicit Bald. in l. nemo Martyres. C. de sacrosanct. Ecclesijs: quod quando per annullationem actus quis iure quaesito priuatur, vel inchoato, quaeri tunc dicitur poena, allegat Ioan. And. in c. fi. de elect. lib. 6. Sed dicendum est, quod contraria procedunt, quando retractatio & cassatio actus ipso iure fit in odium personarum actum explicantium, quia tunc est poena, secus si retractatio, & cassatio actus non fit propter odium personarum actus explicantium, sed in defectum solennitatis, quia tunc non est poena: vt est glos. in c. 2. de constitutio. & ibi Abbas Sicul. voluit Domin. post Ioan. Andr. in d. c. fin. de electio. libro 6. & istam concor. dedit Bald. in d. l. non dubium. colu. 2. de legibus. vbi dicit, quod respectu personarum sit poena. allegat l. Senatus. ff. de contrahen empt. & dictam. l. non dubium. & pro hoc c. si religiosus, de electio. lib. 6. Et quod respectu omissionis modi, vel formae, non sit poena, allegat l. q. Romae. §. Flauius hermes. ff. de verbo. oblig. & istam opin. Innoc. & Bald. sequutus est Soz. in consil. 112. colum. 2. in princip. versi. vnde concludit Paulus de Leazarijs, volum. 3. & etiam Ias. in l. si post diuisio. colum. 2. versicu. 2. & fortius. C. de iuris & facti ignor. & not. per Bart. in l. nemo potest. & ibi singul. Alexand. colum. 5. versic. item in quantum. Bart. ff. de legat. vbi quaerunt, an [sect. 6] licitum sit retinere relictum in testamento minus solenni. & quando honoratus certo scit se habere voluntatem defuncti, tunc licite in foro conscientiae retinet sibi relicta. Neque obest, quod nullo iure sibi deberi videantur, quodque legitimus ab intestato haeres ad omnia bona defuncti inuitetur a lege. Nam id fit eo, quod lex de defuncti voluntate, quando testamentum est minus solenne, certa non est: sicque in dubio inuitat legitimum, non inuitatura si certo sciret honorarium in minus solenni testamento veram defuncti voluntatem habere: tunc enim ei potius faueret, quam haeredi legitimo: quandoquidem solennia testamenti ad nihil aliud desiderantur, quam ad certam defuncti voluntatem habendam. l. fin. C. de fideicommiss. Sic ergo & solennitas electionis ad nihil aliud desideratur, quam ad habendam electi idoneitatem. vnde si ille satis idoneus sit, tunc solennitatis praetermissio in foro conscientiae non nocet, etiam si annulatio a lege ipso iure inducatur. & per hoc electus omni iure destitutus videatur. Nam si de iuris idoneitate lex certa fuisset, eum propter defectum solennitatis in electione praetermissae minime destitueret, sed potius inuitaret: sicque pro inuitato habetur: argum. d. l. fi. iuncta Gloss. communiter ibi, & vbique approbata, in l. tale pactum. §. fin. ff. de pactis. Et quia [sect. 7] vbi finem adepti sumus, tunc de medijs ad finem requisitis non curamus. l. 1. §. fi. ff. de dote prael. iuncta l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procuratoribus. l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt legatorum nomine caueatur. Stat ergo quod electus minus solenniter, est tutus in foro conscientiae, Primum quando lex non inducebat nullitatem electionis ipso iure, Deinde etiam si eam induceret ipso iure, quamuis talis nullitas poena reputetur: quia poenae in foro conscientiae non ligant. Glo. est celebris in c. fraternitatis. 12. q. 2. de qua fecit test. do. Abb. in c. Raynald. de testa. & in c. 1. de constitut. & in c. si egressus. de iniur. & in c. quia plerique, de immu. eccl. & in c. audiuimus, de simo. & in alijs locis. Facit quod voluit ipse in c. 1. de custo. eucha. & facit quod habetur in c. sicut. & in l. 3. de iureiurand. & ibi Bald. dicit, quod censura ecclesiastica non curat de poenis ciuilibus, sed de iuris restitutione. & alleg. Gloss. in d. c. fraternitatis. & illam Gloss. pro sing. allegauit d. Ant. de But. in d. c. quia plerique. & in c. 1. de dolo & contu. & in c. 2. de rescript. Ludo. Roman. in rubr. ff. de acquirend. haered. Petrus de Ancha. in c. 1. de consti. lib. 6. vbi dixit, quod ius [sect. 8] competens ad vindictam non habet locum de iure Canonico, & allegat d. Gloss. in c. fraternitas. Bald. in l. post desertionem. C. de fur. quod fur [sect. 9] non tenetur in foro conscientiae, nisi ad restitutionem rei furtiuae. & alleg. gloss. in d. c. fraternitas. eandem gloss. allegauit Bald. in l. iubemus. §. sane. C. de sacro sanct. Eccl. & in authen. ad haec. C. de vsur. & in l. id quod pauperibus. C. de Episco. & cler. & quae sit ratio, vide d. Abb. in d. c. Raynal. & in d. c. 1. de consti. Ludo. Rom. in repe. rubric. de arbi. in fin. verbis, vbi alleg. gloss. singu. in d. c. fraternitatis. quam secundum eum facit sing. Bald. in extractis. Gloss. decreti, dicens [sect. 10] poenas dupli vel quadrupli ob fructum a iure ciuili inductas, iure Canonico minime peti posse. Idem dixi in d. c. sicut, vbi text. dicit, vt occupata restituat, non dicit poenam quadrupli reddat. & vide Abb. in rubric. de appell. in fin. vbi allega. d. Gloss. & in c. tua, de vsurp. in fi. & Abb. post Goff. & Docto. in c. dilecti. per gloss. fin. ibi, quae allegat illum text. de arb. per Felynum in c. audiuimus, de simonia. Philippus Decius & Hieron. Cagno. in l. quod a quoquam. ff. de regu. iur. idem Decius in c. 1. colum. 8. de constitutionibus. Poena [sect. 11] tamen incursa & commissa propter solennitatem non seruatam in electione, non debetur in conscientia: quando electus erat idoneus, etiam si ea poena ipso iure imponeretur, vt supra ostendimus: quamuis contrarium sentiat Panormitan. in d. c. dilecti. & Corsetus, vbi supra. & Decius & Cagnolus in d. l. quod a quoquam. Corsetus verb. poena. 14. in suis sing. Abb. in c. 1. de const. & Gloss. d. c. fraternitatis. sequuntur Didacus de Segura, in l. filius dum in ciuitate. & ibi Didacus Perecius ad Seguram num. 15. ff. de verborum obligat. Gomesius in §. ex maleficijs. Insti. de acti. nu. 14. Felynus in c. audiuimus. de simo. colum. 1. Bald. in l. 1. C. de vecti. licet contra Gloss. teneant Dominicus Sotus lib. 1. de iust. & iur. 22. q. 5. Alphonsus Castren. de potesta. leg. poena. Henricus Gandau. quodlibet. 3. quaest. 22. Denique contra superiora, vt poena debeatur ipso iure fortiter arguitur. Is, qui [sect. 12] naturaliter obligatur, obligatur etiam in foro animae, haec est vera & communis opinio doctorum in loc. sup. citatis. naturaliter autem obligatur quisque ex consensu suo. l. 1. ff. de pac. l. 1. ff. de const. pecu. l. sub speciei. C. de postulan. §. per traditionem. Insti. de rerum diu. l. 5. §. Imperator. ff. de solu. l. 1. ff. de nouati. Nec dubium est, quin consensum legibus Reipublicae poenalibus vnusquisque ciuium dedisse videatur: non secus quam reliquis legibus. l. Imperatores. ff. de iur. fisc. l. fin. C. ad legem Cornel. de Sicar. dixi plene de succ. crea. lib. 1. §. 10. ad fin. num. 665. Id quod patet ratione perspicua. Nam vt in omni contractu & pactione, ideo inuicem obligamur, quod rei conuentae & pactae contrahentes consensum praebuimus, sicque pactum dicitur duorum pluriúmve in idem placitum & consensus, d. l. 1. ff. de pact. cum simil. supra allegatis. ita & lex nihil aliud est, quam omnium ciuium placitum & consensus, vt a reliquis hominum conuentionibus & contractibus in specie minime differat, aut in materia producibili seu origine, sed tantum in numero personarum, quia plerunque contractus fit a paucioribus, lex autem a pluribus, quamuis non raro contrarium contingere & possit & soleat. Quid enim si contractus fiat inter duas magnas seu numerosas communitates, aut ciuitates, & lex fiat ab oppidulo quodam? aut quod etiam inter centum aut forte mille priuatos homines contractus fiat, & lex fiat ab oppidulo quinquaginta tantum municipium? in his sane speciebus, & similibus, tam lex, quam contractus erit multorum hominum in idem placitum & consensus, & tamen inter plures is contractus, quam ea lex celebrabatur. scite ergo Iureconsultus in l. 1. verb. communis Reipublicae sponsio. ff. de legibus. dixit, legem nihil aliud esse quam Reipublicae (hoc est omnium ciuium) mutuam inter se sponsionem & promissionem, seu pollicitationem, sicque eos ex suo consensu legem ferentes obligari, non aliter atque contrahentes. Nam & ex diuerso ipsimet contractus hac ratione leges appellantur quo ad ipsos contrahentes. l. legem quam dixisti. C. de pact. l. contractus. ff. de regulis iuris. c. contractus. eodem titu. lib. 6. l. 1. §. si conuenerit. ff. de depositi. cum simil. dixi de succ. progressu in praefat. lib. 1. ad prin. Cum ergo ex contractibus consensu nostro obligemur, & sic naturaliter, par est, vt poenis legalibus obligemur in conscientiae foro, non aliter atque eo in foro obligamur ex quolibet contractu & conuentione. Neque ad rem pertinet quod leges hodie plerunque non tam a nobis quam a populorum regentibus fiant, quandoquidem illi mandatum, & commissionem, ordinemúe, & consensum populi habere intelliguntur, sicque est perinde ac si ab ipsis ciuibus fieret, non aliter atque quisque priuatorum ex contractu procuratoris aut mandatarij sui obligatur, non secus quam si per semetipsum contraheret, vt per totum titulum ff. & C. & in Decret. de procurat. & Inst. per quas pers. agere poss. & ff. & C. mand. Et sic olim lex fiebat Consule interrogante, & reliquis omnibus ciuibus consentientibus, respondentibus, & applaudentibus. §. lex. Instit. de iure nat. c. lex. 4. dist. Quid dicendum? & sane [sect. 13] in poenalibus legibus obligatio huiusmodi esse, idque tacite actum fuisse intelligitur, vt legis transgressores ad patiendum duntaxat, non etiam ad faciendum teneantur, sicque non tenentur sese deferre aut accusare, aut contra semetipsos executionem facere: argumentum dicta l. Imperatores. ff. de iure fisci. d. l. fin. C. ad legem Cor. de sica. docet Sotus de iust. & iu. lib. 1. q. 6. arti. i. vt enim nemo inuitus alterum accusare compellitur, ita & longe minus se ipsum accusare compellendus est, quia maiorem cognationem secum habet, quam cum alio. l. vn. C. vt nemo inuitus agere, vel accusare cogatur. iuncta l. vt vi. ff. de iust. & iure. & iuxta illud Domini, Nemo te accusat mulier, &c. Nam & similiter in obligationibus, quae ex contractibus descendunt, obligatus non tenetur vltro offerre, sed spectare potest, vt aduersarius petat & interpellet. l. Iulian. §. offerri. ff. de act. emp. secundum quae, is, qui contra legis praeceptum nixus est, & si poenae sese obligasse videatur, tamen est improprie vel non simpliciter & absolute, sed veluti sub hac conditione si accusatus fuerit & condemnatus, & executio contra eum facta per magistratus fuerit, neque enim sese deferre aut accusare vltro tenetur. Quinimo etiam si iudicis sententia condemnatus fuisset, adhuc ipse non tenetur executionem contra se facere, sed tantum sese patientem & morigerantem accommodare, & pati paratum. Ergo verissima est sententia Glo. d. c. fraternitatis, existimantis talem poenam in foro animae non deberi, siquidem accipiatur in hunc sensum, vt non teneatur legis transgressor poenam incursam aut commissam vltro offerre, sed tantum se ad patiendum paratum esse & praebere. Vnde non obscure defluit, suspectam [sect. 14] esse sententiam communem, & a plerisque nostrorum receptam, vt iam retulimus, existimantibus, diuersum esse quando poena induceretur ipso iure, aut ipso facto, cum constare debeat etiam si ipso iure aut ipso facto poena irrogetur, idem fore. Nam adhuc non tenetur sese accusare, vel vltro poenam offerre. nam & ex contractu ipso iure similiter iustius obligatus esse intelligitur, & adhuc non tenetur vltro offerre. d. §. offerri. & etiam si illa verba ipso iure idem importent, quod sine iudicis sententia adhuc idem, quia etiam si re vera per iudicis sententiam damnatus esset, non teneretur executionem contra se facere, sed expectare posset, vt iudex eam faceret, vel facere, si mallet, desineret. nec illa interpretatio, quod verbum (ipso iure) aequetur iudicis sententiae efficacior esse debet, quam ipsamet vera sententia, sed potius debilior. l. si filio quem. ff. de lib. & posth. Adde Cors. in singu. verb. poena. 14. Barb. in c. Raynald. in fi. de testa. Abb. in c. 1. de const. qui com. opi. tenent Abb. in d. c. dilecti. Boeri. decis. 1. num. 16. Ancha. in c. possessor. de reg. iu. lib. 6. Rauen. in suo Alphabeto litera, annullatio. Abb. Sicu. in c. 1. q. 6. art. 8. de const. Sotus de iust. & iur. lib. 1. Colligitur etiam magis suspectam esse opinionem Philippi Decij & Hierony. Cag. nu. 3. in l. quod a quoquam. ff. de reg. iuris, existimantium quod si [sect. 15] poena legis transgressae erat iniusta, vel immoderata, non debeatur in conscientia, secus si moderata erat, sed nihil est, quia in rebus suis quilibet est moderator & arbiter. l. in re mandata. C. mand. l. pe. C. de pac. l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verborum obli. etiam abutendo & prodigendo. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haered. l. 1. §. & magis. verb. prodegit. ff. quae in fraudem pat. l. quia autem. in prin. & §. 1. ff. quae in fraudem creditorum. Vnde cum is legis transgressor huic legi poenali, quo tempore lata fuit, consensum praebuerit, iam eo praetextu, quod poena fuerit immoderata, retrocedere non potest. l. sicut ab initio. C. de act. & obliga. nisi forte ea lex tam iniqua esset, vt ei ciues non tam verum consensum praebuisse viderentur, quam vel erroneum vel violentum. id quod non raro accidit in legibus, quae a principibus fiunt, praesertim dum imponunt ciuibus noua vectigalia & iniqua, neque ad bonum publicum necessaria: tunc enim eius legis transgressores ad poenam in foro animae obnoxij non essent, & in foro contentioso non iure eius legis executio fieri posset. c. erit autem lex. 4. distinct. dixi de succ. progr. lib. 1. in praefa. Apparet etiam suspectam esse differentiam, quam Philippus Decius & Hieronymus Cag. num. 4. in d. l. quod a quoquam. idem Decius & Felynus in c. 1. de const. & ibi Panormit. faciunt, contendentes [sect. 16] poenam conuentionalem deberi in conscientia regulariter, non sic in poena legali, quia, inquiunt, conuentionalis poena ex consensu descendit, legalis vero non ita, sed cum & legalem poenam ex vero consensu descendere edocti fuerimus, apparet hanc differentiam suspectam esse. Quinimo legales poenae iustiores plerunque sunt, conuentionales autem acerbiores, in legalibusque plerunque est longe maturior deliberatio & prudentior quam in conuentionalibus. argu. l. humanum. C. de legib. & d. c. erit autem lex. ergo in conscientia non magis debebitur conuentionalis, quam legalis, sicque vtroque casu transgressor legis, siue publicae, siue conuentionalis, tenetur pati, si ab eo poena exigatur, sed neutro casu in conscientia vel in foro contentioso tenetur offerre vltro, quia iuste potuit cogitare, quod Princeps, Respublica, vel pars, qui sciunt & tacent, vel dissimulant eam poenam taciti condonasse & remisisse videantur, vt in simili aduertit Cagnolus, vbi supra, num. 9. Apparet errasse Decium & Hieron. Cagno. vbi supra. & eundem Decium consi. 298. col. 1. Gloss. in l. non solum. ff. de rei vendi. & Corsetum singu. verb. poena. dum [sect. 17] ipsi, si poena conuentionalis sit nimis subdura, negant deberi in conscientia, licet si esset moderata, agnoscant deberi. Quae differentia tuta minime est, quia contrahentes in rebus suis habuerunt plenam potestatem & arbitrium, etiam ad abutendum & prodigendum (vt iam ostendimus.) sicque potuerunt sese poenis acerbis obligare non secus quam reliquis. nam etiam seipsum potest quis alienare, perdere, vendere, seruum efficere. §. fin. Instit. de iure pers. l. si quis filio exhaeredato. §. hi qui. ff. de iniust. rup. ergo is, si petatur poena, eam praestare debebit, nisi dolus, aut vis, aut error in contractu interfuit: sin minus non tenebitur offerre, faciunt, quae diximus supra, dum de poena legali nimis dura ageremus. hic enim de conuentionali agimus. Apparet etiam [sect. 18] quid respondendum sit in poena, quae irrogatur a lege ei, qui damnum alteri dedit in incendio domus, vel vulnere, aut occasione serui, aut iumenti, & similibus. Qua in re receptae opiniones esse videntur, a nostrorum plerisque sequentes, primum quod si damnum dolo datum fuit, in conscientia teneatur ad poenam legalem, nisi quatenus poena excedat laesionem (vt si mihi damnum dedisti in centum, & poena legis est bis centum) deinde vt idem sit si culpa lata damnum datum esset. Nam simili modo poena deberetur in conscientia, nisi quatenus laesionem excederet. Ita traditur per Hieron. Cagn. in d. l. quod a quoquam. ff. de regu. iur. num. 6. Felynum in c. audiuimus, de simo. & voluerunt etiam Corsetus in singulari, verb. forum conscientiae. Felinus in c. sicut dignum, de homici. Roma. & Nicol. Pigno. ad eum singul. 106. Pridie fui. Aquensis in l. vt vim. colu. 5. ff. de iust. & iure. Philipp. Dec. in c. 1. colum. penul. & ibi August. Bero. num. 242. de const. Panor. in c. quoniam contra. nu. 31. de prob. quae communes opiniones suspectae nobis videntur ex superioribus. Primum dum negant in conscientia teneri ad poenam legalem, quae modum laesionis excedebat, quando dolo fuít damnum datum. Deinde cum idem negant, quando culpa lata datum fuit, nam vtroque casu verius est suo ex vero consensu legi, quo tempore ferebatur praestito ipsum teneri: sicque naturaliter & consequenter in foro animae obligatum, si quidem poena petatur, licet si non petatur ad eam vltro offerendam minime teneatur. Ergo etiam intra mensuram damni dati ad poenam, vel, vt aptius loquar, ad damni restitutionem non tenebitur, si ab eo non petatur, aut non interpelletur, quod forte ipsa quoque communis opin. abnegaret. Quid ergo si lex lata fuit antequam ille damnificator nasceretur? adhuc dixerim idem fore. Nam, qui in eo populo, vbi ea lex viget, vult socialem popularemque vitam agere, in necessariam consequentiam consentire videtur omnibus legibus ipsius. l. leges sacratissimae. C. de legib. l. 1. & 2. ff. eod. tit. iuncto c. ratihabitionem, de reg. iur. lib. 6. Nec distat is tacitus consensus ab expresso. l. certum. ff. si cert. petat. Ergo si is damnificatur ad resistendum iudici potens esset, licet offerret iustam domini aestimationem, & quo residuum poenae resisteret in foro poli non satisfaceret. Quid [sect. 19] autem si damnum leui culpa datum fuit, aut etiam leuissima? & tunc poenam in conscientia non deberi, communis opinio est, secundum Romanum d. singul. 106. post Innocentium in d. c. sicut dignum, cuius dictum secundum Romanum est vnicum in mundo. tenet Hieronymus Cagnolus in d. l. quod a quoquam. nu. 6. Corsetus singul. verb. forum conscientiae. Andreas Barb. in c. Raynaldus, ad finem, de testam. Philippus Decius colum. penult. & Augustinus Bero. in d. c. de const. num. 242. Nicol. Pigno. ad Romanum, vbi supra. Aquensis in l. 1. col. 5. ff. de legib. Felynus in d. c. sicut dignum. Idem in d. c. audiuimus. & in d. c. 1. de constit. Decius num. 31. & ibi August. Bero. 224. in d. c. quoniam contra. August. Bero. in c. dilecti. nume. 77. de arbi. & Panor. in pluribus locis rel atis per Corsetum, vbi supra. Sed haec opin. minime tenenda est, quia cum in foro contentioso sine dubio is damnificator si fuit in culpa leui teneatur tex. iuncta sua Glo. communiter app. in §. praeterea. Inst. quib. mo. recontr. oblig. eumque illi legi poenali ciues consensum praebuisse intelligantur, superest, vt naturaliter, & sic in conscientia ad eam teneantur si petatur, sin minus secus: quia vltro offerre non tenentur. qua etiam de re per Summam Angeli, verbo, poena. versi. 19. Caeterum quando [sect. 20] leuissima culpa, laesio facta fuit. Ludoui. Rom. vbi supra, & Nicola. Pig. ad eum tenent poenam committi in foro contentioso, quod indubitanter est falsum, sicque crederem per incuriam dictum fuisse: ergo eo casu longe minus in foro conscientiae ille tenebitur. Pro nobis, quia incendium semper fit per culpam saltem leuissimam, & tamen, qui non sponte alienam domum conbussit, non tenetur. d. §. 2. & 3. Inst. quib. mod. recont. oblig. Postremo [sect. 21] ipsam poenam creditor petere tutus etiam in foro conscientiae an possit, dubium est, id quod negat Philip. Decius colu. 8. in c. 1. de constit. Contrarium tenet Hieronymus Cagnolus in l. quod a quoquam. ff. de regu. iuris. & Paulus Parisius cons. 34. lib. 1. idem Parisius consil. 19. lib. 2. & Philippus Corneus cons. 69. lib. 2. idem Corneus consi. 28. colum. fin. eod. lib. Hostiensis, Archi. Ioannes Andr. Panormi. & alij communiter in d. c. 1. de constit. quia qui facit authoritate legis, minime peccat. c. qui peccat. 24. q. 4. nisi ea lex esset permissoria tantum, qualis est in terminis. l. Grachus. C. ad leg. Iuli. de adulterijs. & haec est verior & receptior opini. itaque huiusmodi poenae damnum passis veluti sub hac conditione in effectu debentur, si petierint & interpellauerint, & damni ficatores sub hac veluti conditione eas debent, si ab eis petantur. ratio quia vt poena apposita ex lege conuentionali quasi sub hac conditione debetur, si petatur. l. si pacto quo poenam, cum ibi. not. C. de pact. ita idem erit in poena descendente ex lege publica poenali. Similimum est in alijs quoque contractus articulis. nam partes [sect. 22] etiam postquam cosenserunt, ante factam tamen scripturam, possunt poenitere, Paul. in l. contractus. num. 9. C. de fide instr. & in l. quibus idem. ff. de verb. oblig. & in l. cum res. col. 2. C. de probat. Sozi. cons. 17. num. 15. lib. 4. Communis est secundum Boe. decisi. 48. num. 18. Alciat. in l. pactum quod bona, ad fi. C. de pact. Contrarium tenet Dec. in d. l. pactum quod bona. col. 3. & Curti. colu. pen. Sed quando [sect. 23] dicetur contractus fieri in scriptis. & opin. Azonis est, vt dicatur quando conuentum fuit, vt exinde fieret scriptura, communis opin. est secundum Saly. in auth. sed hodie, num. 5. C. si cert. pet. facit l. 6. tit. 5. part. 5. Verum haec Azonis opini. communiter improbatur, secundum Couar. in c. relatum, in pr. nu. 6. de testa. Alia est opin. Ioannis, quam refert Glo. in d. l. contractus, verbo, in scriptis. quando conuenit. & quod inde scriptura fieret & aliter contractus non valeret. ista est opin. communis secundum Sozi. consil. 173. libr. 2. cuius rei ratio illa est, quia illa adiectio, vt ex eo contractu scriptura conficeretur, potuit fieri, vel eo animo vt scriptura ad rei probationem vtilis esset, vel eo animo vt ad substantiam ipsius contractus. Prior autem interpretatio verosimiliter est, cum scripturae sui natura non tam ad rerum substantiam, quam ad rerum probationem prodesse soleant ac spectare. l. Publia. ff. depositi. & secundum hanc interpretationem accipi potest tex. in in princ. Inst. de emptio. & vend. qui in contrarium non leuiter vrget. Ergo quando partes voluerunt, ne in contractu fieret scriptura (retenta superiore opinione) eo ipso tacite videntur intelligere, vt interea ab illo consensu recedere liberum sit: non aliter atque licet in contractibus innominatis ante implementum, per totum tit. ff. & C. de rerum permu. per totum ff. de praescri. verb. & ff. de cond. cau. da. C. de cond. ob causam. sicque vni recedere volenti, si alter dixerit, cur improbe fidem conuentionis violare tentas, ille replicare iuste poterit, se minime fidem violare, cum inter eos id tacite actum videretur, vt quandiu scriptura non esset confecta, tandiu is contractus non videretur esse perfectus, sed tantum coeptus: sicque ille potius ex diuerso videatur fidei violator, qui dum licet alteri poenitere contra fidem conuentionis hanc liber adimere properat, non ignarus hanc tacitam conditionem resolutiuam eum contractum habuisse, si non poeniteret antequam scriptura confecta ea de re fuisset. sic ergo & poenae legales, de quibus egimus, hanc tacitam conditionem si petantur recipiunt. # 29 Capvt xxix. Svmmarivm. -  1 Lex an obliget in conscientia? ardua q. & quid si sit poenalis? -  2 Legum, principum, & arbitrorum potestas non egreditur fines commissionis a populo datae. -  3 Iurisdictio est propter vsum. -  4 Imperium a Deo esse, vt intelligendum? -  5 Poena in contractu apposita quare leniat obligationem principalem? noua declaratio. -  6 Lex poenalis quare non obliget in conscientia. -  7 Legislator non praesumitur habere animum obligandi ad poenam aeternam, sed ad solam temporalem expressam, vel arbitrariam. -  8 Consensus reuocabilis non impedit poenitere. -  9 Lex canonica an obliget in conscientia? -  10 Lex canonica non praesumitur velle obligare ad poenam aeternam? -  11 Monachorum regula declaratur. -  12 Lex canonica in materia pauci momenti an ad poenam aeternam possit obligare? -  13 Ius naturale & diuinum an semper obligent in conscientia? -  14 Ius naturale & ius diuinum vt differant? -  14 Paternum praeceptum quatenus obliget filium. -  15 Leges Hispanae hic relatae quod non obligent in conscientia. -  16 Legem principis aut reipublicae saecularis nunquam obligare in conscientia. -  17 Lex humana concordans cum iure diuino, vel naturali, non inducit nouum ius. -  18 Lex humana nunquam obligat transgressorem ad peccatum siue sit poenalis, siue non, & siue grauis sit materia, siue non. -  19 Lex poenalis non obligat in conscientia, etiamsi poenam imponat ipso iure, vel ipso facto, & etiam si nullam defensionem reus possit habere, quod vltimum est contra nouiss. -  20 Lex humana non potest esse iusta, nisi deriuetur a naturali, vel diuina. -  21 Legis humanae & diuinae concursus. -  22 Lex si vtilis non est, noxia est. -  23 Tucididis sententia. -  24 Legum plurium intellectus. SExagesimo octavo, denique his proximum est, quod a nostrorum plerisque receptum video, aiunt enim, leges [sect. 1] ciuiles obligare regulariter in foro animae, si modo non sint iniquae, & latae sint ab habente potestatem eas leges ferendi. Ita Bar. in l. si quis pro eo. ff. de fideius. Nico. Boe. decis. 1. n. 73. vers. quinimmo: Felynus in c. 1. col. 11. de const. Hier. Cagnolus in l. quod a quoquam. nu. 9. de reg. iur. ff. Andreas Isern. in titu. de pace iura. firm. in feudis. §. 1. & Ias. in l. nemo potest. ff. de lega. 1. col. 18. ff. de lega. 1. lect. 2. Alfonsus de Castro de potest. legis poenalis. c. 4. 5. & 6. lib. 1. Barba. consil. 46. nume. 10. lib. 1. sanctus Thom. 1. 2. q. 69. arti. 4. & 2. 2. q. 60. art. 5. Archiep. Flor. par. 1. tit. 18. c. vn. §. 2. Syluester. q. 8. verb. lex. Gregor. Lupus in l. 16. titul. 1. par. 1. Andreas Barb. numer. 8. in c. filius, de testa. Ioannes Methina li. de rest. q. 36. vers. quo praemisso. Curtius iunior consi. 12. q. 10. Paulus Parisius in simili consilio 34. lib. 1. idem Parisius consil. 19. lib. 1. Dom. Sotus lib. 1. de iust. & iure. q. 6. art. 4. Ludo. Gomesius in §. ex maleficij. Inst. de actio. num. 14. Didacus Segura in rep. l. filius dum in ciuitate. nume. 15. ff. de verbor. oblig. & Didacus Perechius ad eum. Felynus in c. audiuimus. colu. 1. de simoni. Bal. in l. 1. C. de vectig. commi. Haec conclusio varie intelligitur ex mente eiusdem communis doctorum opinionis. Primum in legibus quid vetantibus. Deinde etiam in legibus aliquid praecipientibus. Tertio idem etiam si quod ea lex vel praecipit, vel vetat, non concurrat cum eo, quod lege diuina praeceptum, aut vetitum est. Quarto etiam si non concurrat cum eo, quod lege naturali praeceptum aut vetitum est. quinto etiam si ea lex poenalis sit. sexto idem esse etiam si simus in legibus ciuilibus vel reliquis praeceptis a principe saeculari editis, id quod plene exprimit Alfon. Castr. d. c. 4. ver. 3. suam opinionem, in fi. Qui acerbius, quam decebat inuehit in Ioannem Gerionem de vita spirituali lect. 4. contrariam partem tuentem, cuius sententia (iudice me) verissima est in principibus saecularibus eorumque legibus ex defectu tam potestatis quam voluntatis: cum alterutrum deficere sat supérue esset nedum vtrumque. Quod deficiat potestas patet ex nostra principali opinione eiusque fundamentis, qua ostendimus, principatum [sect. 2] ad meram ciuium vtilitatem non etiam ad vtilitatem regentium creatam fuisse: nec vllus modo sanus abnegabit, quin ipsis ciuibus perniciosissimum esset, si ad mortem aeternam leges illae aut praecepta principi quibus ipsimet iurisdictionem dederunt conuerterentur, contral. quod fauor. ff. de legibus. l. non ideo minus. C. de procura. l. legata inutiliter. ff. de lega. illegata inutiliter. ff. de adim. lega. Ergo deinde quia vt arbiter, qui habet iurisdictionem ex commissione & concessione collitigatorum, si ipsi collitigatores eius praeceptis non pareant, eos punire non potest, nisi intra terminos & mensuram sibi ab eis commissam: & sic ea poena tenentur cui ipsi subdiderunt sese. l. cum antea, cum ibi not. C. de arbitr. ita quoque princeps, cui se populus commisit, nec aliunde quicquam omnino habet potestatis aut iurisdictionis, legesque ab eo latae non potest aut possunt ciues punire aut mulctare vltra terminos & mensuram potestatis & iurisdictionis sibi a populo datae, vt supra fusse ostendimus, & tradunt omnes Doct. per text. ibi in l. fi. ff. de iurisdictione om. iudi. Praeterea omnis [sect. 3] potestas est propter vsum, vt tradit doctis. Domi. Sot. de iust. & iur. li. 4. q. 4. articul. 2. ergo vt princeps saecularis eius legis aut praecepti transgressoribus poenam aeternam infligere non potest: ita non potest quenquam ad eam obligare, a quo argumento cum Alfonsus Castrensis, vbi supra, se enodare non valeret, respondet quod leges & principes Ecclesiae habent potestatem a Deo concessam quo ad iurisdictionem, sed non quo ad executionem aeternae poenae, id quod attinet ad principes & leges saeculares adfirmare non tentauit, nec iure posset, quia [sect. 4] illud prouerb. c. 8. Per me reges regnant, &c. est perinde ac si diceret, quod Dei ordinatione flumina defluunt, nascuntur fontes, crescunt segetes, germinant arbores, illuminat Sol, humectant Luna & Sydera, & hominum alij legunt, alij scribunt, alij arant, alij seminant, arborumque folia ventorum flatibus agitantur, catus captat mures, aquila columbas, canes lepores, & reliqua id genus innumera: vt supra plenissime disseruimus, ergo vt princeps voluntate Dei exercet iurisdictionem, ita & arbiter in exemplo supra apposito sponte Dei exercet iurisdictionem: & tamen neuter eorum potest fines ac terminos a populo vel a collitigatoribus praefixos excedere, quo ad poenas transgressoribus imponendas. Simillimum est, quod in §. fin. Instit. de verbo. obliga. qui aliquid se facturum etiam per solennissimam stipulationem promisit, cum ad factum praecise compelli non possit secundum communem opinionem, & Docto. in l. stipulationes non diuiduntur. §. Celsus. per tex. ibi. ff. de verbo. oblig. l. si quis ab alio. §. fin. ff. de re iudic. ad id quod stipulatoris interesset, duntaxat condemnandus est, & tenetur praestare, praeterea nihil per d. §. fin. Instit. de verborum oblig. Vnde ibi consuluit Iustinianus, vt poena pecuniaria promitteretur, si aduersus illud factum promissum (siue negatiuum esset, puta altius non aedificare, siue affirmatiuum, puta negotia gerere, fuisset) quid fieret significans plane quod praeterea poena aeterna nulla manet, neque ad eam ille sese obligare voluit, sed ad temporalem duntaxat, vel expressam & conuentionalem, vel legalem (nempe interesse) qua in re mirantur Alphonsus Castrensis, & reliqui fortissimi Theologorum, quia, inquiunt, inducta [sect. 5] ad vnum effectum, non debent operari contrarium effectum. l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. l. legata inutiliter. ff. de adim. lega. l. non ideo minus. C. de procur. l. quod fauore. ff. de legib. sed poena conuentionalis adiecta fuit, quo magis promissio seruaretur, ergo non debuit adimere obligationem naturalem illius facti explendi, quae inerat si ea poena apposita non fuisset. Sed certe nihil miri aut noui, nam ex verosimili mente agentium lex hanc facit interpretationem, vt alternatiua ea obligatio sit, nempe vt vel illud factum expleatur, vel in eius defectum poena praestetur: sicque ea praestita, sublata est, & nouata prioris facti obligatio. l. si pacto quo poenam, vbi tradunt communiter Doctores. C. de pact. dixi in praefatione de success. progressu, num. 88. cum sequent. Vnde [sect. 6] similiter lex poenalis nunquam obligat transgressorem in conscientia, quia tam ab ipsis ciuibus seu popularibus, quam ab ipsis legislatoribus id actum videtur, vt vel ciues legi pareant, vel poenam statutam subeant, non vt ad vtrumque teneantur: sicque disiunctim non coniunctim, alternatiue non copulatiue, quam rationem nec Theologi perceperunt, nec vllus, in cuius scripta inciderim. & iunge dicta in ca. praeced. Quinimo tantum abest, vt legislator humanus[sect. 7] subditos legis suae transgressores ad poenam aeternam obligare voluisse videatur, quod potius omni cura, diligentia, studio, conatu prospicit, ne eorum animae illaqueantur: & omnium legislatorum talem esse animum praesumendum est. l. quae sub conditione, in principio. vbi textus egregius, sed a nostris nunquam hanc ad rem animaduersus. ff. de cond. instit. quae ratio communis est, tam ad leges, & principes Ecclesiae, quam ad leges & principes saeculares: sicque in vtrisque idem in re dubia tenendum est, quod intelligo siue poena legis transgressoribus definita expressim sit, siue non sit: quia legis transgressor semper remanet arbitrio iudicis puniendus, quasi ad id, quod interest Reipublicae, vt quemadmodum, qui ex contractu promisit se aliquid facturum, vel non facturum, si id non fecerit vel aduersus id fecerit, tenetur & damnabitur in eo, quod interest aduersarij, neque ad principale factum praecise obligatus intelligitur ciuiliter aut naturaliter, vt dixi supra, ita, & qui praeceptum legis affirmatiuum, puta vt tali nocte sit in vigilia vrbis, vel vt seminet agrum suum, vt ciuitas abundet frugibus, vel negatiuum, seu prohibitiuum (puta ne Syluae suae arbores excidat, vt ciuitas abundet lignis, néve quis aucupetur aut venetur) transgreditur, non tenetur ad id praecise, naturaliter aut ciuiliter, sed tantum ad poenam subeundam si contrafecerit, siue poena nominatim (vt plerunque solet) definita fuerit, siue non fuerit, quia tunc iudicantis arbitrio plectitur aut mulctatur. & ita videntur sentire omnes homines illiterati quotquot sunt in mundo, quibus assentiendum & consentiendum est, quia vox populi, vox Dei, & immutabilis videtur, vt diximus supra. Et hoc plus placet, quam quod scripsimus, communes sententias sequuti. lib. 1. de succe. progress. in praefatione, num. 88. Sit ergo conclusio, transgressio facti a lege praecepti non obligat transgressorem. vel melius, Facti obligatio non est praecisa, intellige primo in obligatione ad factum ex lege conuentionali descendente. Deinde etiam in ea, quae descendit ex lege Reipublicae. Tertio intellige tam in facto affirmatiuo, quam in negatiuo siue prohibitiuo. Nam facti appellatione & non factum continetur. l. stipulatio, in prin. ff. de verb. oblig. l. in facto. ff. de cond. & dem. §. pen. Instit. de nup. ibi, melius facerent si se abstinerent. Quarto intellige quod praecise non obligat ad factum ciuiliter. Quinto intellige, quod non obligat etiam naturaliter. Sexto intellige, quod non obligat etiam in conscientia. Septimo intellige procedere, quando in defectum illius facti vel data illius non facti seu prohibitionis transgressione poena definita fuit. Octauo intellige etiam si nulla poena nominatim definita fuit, quia tunc succedit arbitraria. Nono intellige quo ad transgressionem praecepti legalis, vel principalis laicorum. Decimo etiam quo ad transgressionem legis vel praecepti principalis ecclesiasticorum. Isthaec autem omnia iustificantur apertissime per omnes titulos & leges sub eis collocatas. ff. C. & in Decretalibus de rerum permuta. Nam [sect. 8] conuenit forte inter me & te de permutanda mula mea pro equo tuo, postea equum offerenti tibi, vt mulam acciperes, dixi me iam paenituisse, sicque nolle me promissa explere, dicit quilibet Theologorum iuris inexpertus, vt pacta seruare aequissimum & iuri naturae ac subinde diuino consentaneum est. l. 1. ff. de pact. c. 1. de pact. l. 1. ff. de const. prae. §. per traditionem. Institu. de rerum diuis. ita talem permutandi pactionem violare, turpe & tam iuri naturae quam canonico ac diuino contrarium videbitur, & obligationi naturali ex tali pactione ortae contrarium. nos autem respondemus, ex tali pactione ortam minime fuisse obligationem naturalem nec obligationem in foro conscientiae, aut de iure diuino, nec turpe esse, sed honestissimum talem pactionem non custodire, quia ex natura contractus a lege ei accommodata est, vt quandiu res integra fuit (hoc est quandiu vnus non impleuit ex parte sua & alter acceptauit) tandiu consensus praestitus intelligatur esse reuocabilis, sicque interim obligatio non oriatur de iure ciuili, aut canonico, aut naturali, aut diuino, ne alias contrahentes obligentur praeter suam intentionem & consensum, qui legum traditionibus videtur accommodatus. Simile in l. fin. C. de pact. simile in omnibus legibus, quae sunt sub titulo ff. & C. de cond. ob cau. Simile in terminis tituli ff. de in diem add. Simile in terminis tituli ff. de lege com. Simile in terminis tituli totius ff. & C. de donatio. cau. mort. & in prin. Instit. de donat. Simile in l. 4. ff. de adimen. lega. Simile in mille exemplis, de quibus in l. videamus. 2. ff. de vsuris. dixi plene libro 2. de success. crea. §. 12. numero 46. Denique Sotus libro 1. de iustit. & iure. q. 6. articulo 4. tradit quatuor conclusiones his verbis, conclusio (inquit) sit prima lex humana tam ciuilis, quam canonica, si iusta sit, auctoritate viget, vique pollet obligandi subditorum conscientias. probatur, Lex omnis humana, vt dictum est, ab aeterna per naturalem deriuatur: secundum illud prouerb. 8. Per me reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. vbi, vt supra discernendo notauimus, priori membro designandi potestas diuinitus principibus collata, iuxta illud Pauli: Omnis potestas a Domino Deo est: posteriori vero prudentia, per quam leges condunt & executioni mandant. ergo ex eadem aeterna lege virtus ad easdem subinde leges deriuatur, qua sint in conscientia apud Deum ipsum obligatoriae. Secunda conclusio, lex humana iniusta non obligat in foro conscientiae. Tertia conclusione omissa idem Sotus[sect. 9] tradit quartam conclusionem in haec verba: Tanquam fides catholica confitendum est, Ecclesiasticas sanctasque leges obligare in foro conscientiae genere suo sub reatu mortalis maculae. Irrepsit enim olim Vualdensium error, postque Ioannis Vuicleff, eorundemque tandem legitimi haeredis Lutheri, quod neque in Pontifice Maxi. neque in tota Ecclesia potestas vlla est condendi aut articulos fidei, aut morum leges. sic enim habet vigesimus septimus eius articul. inter exhibitos ad Leo. quare, vt aiunt, sola illa mandata obligant in conscientia, quae in Euangelio explicata sunt? extant autem apertissima testimonia, quibus isti confutantur, vt est illud Lucae 10. Qui vos audit, me audit: & qui vox spernit, me spernit. & Matthae. 18. Si peccauerit, &c. dic Ecclesiae, si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus, & publicanus, vbi compertissimum est iurisdictionem Ecclesiae designari. Item quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum & in coelis. & Ioannis 20. Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra: sicut misit me viuens pater, & ego mitto vos: Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remissa erunt, & quorum retinueritis, retenta erunt. Quid euidentius quam illic, vt ait Chrysosto. collatam fuisse a Christo Apostolis ac subinde Eccclesiae potestatem, quam ipse attulerit a patre, eo praecipue quod retinere peccata, functio est habentis potestatem obligandi, & Deutero. 17. Lex extat, quod qui non obediret sacerdoti morte moreretur. morte autem nemo plectitur, nisi ob graue peccatum mortale, ergo fortiori ratione lege noua, & Christus instituit, & Spiritus Sanctus gubernat, eadem est authoritas confitenda. idque verba illa palam ostendunt Acto. 15. Visum est Spiritui sancto, & nobis nihil vltra imponere vobis, quam haec necessaria, &c. Re vera cum Ecclesia suis legibus obligare nos intelligat sub reatu mortalis culpae, & Christus suam sit curam pollicitus, & Spiritus sancti regimen, quem ad hoc se missurum promisit a patre, ne in rebus tam arduis falli possit. certissima colligitur fides in hoc, eandem Ecclesiam non deseri, sed certa pollere authoritate obligandi, iam id demum de ratione finis. conuincitur enimuero cum mortalium status nunquam sit fixus, sed pro temporum locorumque diuersitate lubrice varietur, non satis Christus legibus a se positis Ecclesiae in perpetuum consuluisset, nisi potestatem reliquisset in Ecclesia nouas leges pro tempore condendi, quae in suo ipsius diuino foro obligare valerent. haeresis autem haec iam in concilio Viennensi, vt habetur clem. ad nostram. de haeret. & in Constantiensi, ac deinceps a Leone x. merito suo condemnata est. Et haec conclusio contra Gersonem verissima est, quo ad potentiam Ecclesiae, verum quo ad voluntatem Gersonis sententia saluari potest, vt in re dubia, lex [sect. 10] noua Canonica, aut praeceptum principis Ecclesiastici transgressores ad mortale peccatum obligare minime videatur. d. l. quae sub conditione. sed ad poenam duntaxat temporalem, vel certam si nominatim ea lege eóve praecepto definita fuerat, vel arbitrariam, si certa poena definita non fuerat, vt & supra ostendimus, & in simili probauimus de succ. crea. lib. 1. §. 10. nu. 661. & non tam ex necessitate, quam dubitationis tollendae causa solent praesulum sanctissimi, dum noua praecepta fidelibus inducunt, declarare, quod non intendunt ad peccatum mortale, sed tantum ad poenam temporalem transgressores obligare. & ita accipiendum est, quod [sect. 11] in regulis Minoritarum cautum est, dum in earum capite seu exordio sic scriptum est: Regula nostra & constitutiones non obligant nos ad culpam, sed tantum ad poenam, nisi propter praeceptum vel contemptum, fateor quod Dominicus de Soto, vbi supra, & etiam Alfonsus Castren. aiunt, eam regulam argumento esse, quod nisi illa fieret adiectio, non posset non obligare ad culpam, sed id suspectum esse ex superioribus patet, eademque ratio est in omnibus praeceptis, & constitutionibus collegiorum Salmanticensium, & Pincianorum, & Complutensium, & aliorum locorum, quae varijs Hispaniae constitutionibus canonicis reguntur, idemque in reliquis collegijs, qualia Italiae sunt, vt Bononiense & alia similia, & apud Gallos non pauca. nam plerunque earum constitutionum transgressores ad culpam non obligari, sed tantum ad poenam temporalem, creditum est. fuitque semper & non raro disputatum, & huius semper fui sententiae, dum essem in collegio diui Zebedaei Salmanticensi, & haec opinio vtpote humanior, amplectenda in dubio est. l. absentem. ff. de poenis. l. antepenult. eod. tit. & quia animarum saluti fauorabilior. l. sunt personae. ff. de religio. Denique & si Alfonsus Castren. & Dominicus Sotus, vbi supra, ingenti conatu contrarium defendant, tamen haec est totius vniuersi orbis communis sensus, quo ad homines loquor literarum inexpertos, & talis populi vox immutabilis, & quasi Dei vox esse videtur, vt ostendimus supra. Nec Theologorum vtcunque disertissimorum sententiae hac in re sunt (iudice me) multi faciendae, quia quid sit lex humana, vndeque originem traxerit, ipsi ignorant: (vt plene ostendimus de succ. progr. in praefa. & aliquid supra attigimus) vnde quales sint legis humanae effectus percipere nequeunt. [sect. 12] Sit ergo conclusio prima, lex Canonica potest subditos obligare ad peccatum mortale. Secunda, lex Canonica in re dubia subditos ad peccatum mortale obligare non videtur, nec id intendit, fallit quando id in ea lege expressum fuit rationabili de causa. fallit secundo, quando grauitas, & magnitudo materiae id suadebant, secundum Sotum, de iust. & iu. lib. 1. c. quaest. 6. art. 4. Quod si leuis esset materia, parumque necessaria, tunc etiam si legislator exprimeret transgressores mortaliter peccare, non auderem firmare ad peccatum obligare, quia tunc ea lex non tam ad aedificandum, quam ad nocendum lata videretur, potestasque a Deo concessa ad vtilitatem subditorum in eorum necem conuerteretur, quod esse non debet, vt habet conclusio nostra princip. & eius omnia fundamenta, praesertim cum poena sit culpae commensuranda, vt pluries diximus. Vnde Horatius: Adsit, inquit, regula peccatis, quae poenas irroget aequas. ergo bona fides non patitur, vt pro re leui poena mortis aeternae imponatur. Lex humana ciuilis similiter in re dubia, non obligat in conscientia ad culpam, sed tantum ad poenam ea lege transgressoribus definitam, vel ad arbitrariam: fallit forte vbi grauitas, & magnitudo materiae id suaderet, idque siue vt in conscientia obligaret a superiore expressum tunc esset, siue non, (cuius expressio quando materia leuis esset, nullius momenti foret) forte, ideo dixi, quia quando [sect. 13] materia esset ita grauis, vix est, vt transgressor illius legis non videretur esse transgressor iuris, vel diuini, vel naturalis, & alterutrius iuris transgressio induceret peccatum mortale, prout in iuris diuini transgressione Sotus & Alphons. Castr. & Gerson. & reliqui omnes iam commemorati id admittunt, & est indubitatum in transgressione iuris naturae, sed id negat Gerson, vbi supra, sed non iure, vt nobis videtur, quia [sect. 14] omne ius naturale est ius diuinum, licet ex diuerso, non omn eius diuinum sit naturale, cum in multis sit supernaturale, (quale est in cunctis sacramentis Ecclesiae) sicque ius diuinum, & naturale differunt inter se tanquam genus & species, nam quicquid est iuris naturalis, ergo est iuris diuini, bona consequentia est. nam econtra patetque, nam ius naturale est, quod natura, hoc est, Deus, omnia animalia docuit ab ipsa origine & natiuitate. l. 1. ff. de iust. & iur. in princ. Instit. de iure nat. c. ius naturale. 1. distinct. & supra plene. Et Virgilius Eclog. 3. ait: Iouis omnia plena. Et Lucanus bell. ciuil. lib. 9. ait: Iuppiter est quodcunque vides quocunque moueris. Idem Virgilius 4. Georg. ----- Deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris, coelumque profundum. Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum. Quemque sibi tenues nascentem arcescere vitas: Vides ergo, vt quod Iurecons. dixerunt a natura omnia animalia ius naturale edocta fuisse, id Poetae & Philosophi declarant esse a Deo: sicque hoc casu Deum & naturam pro eodem sumi. Ergo si parentes filios suos cum eius aetatis sint, vt se tueri nequeant, desererent: vt facerent contra illud praeceptum & documentum naturale, quo iuuemur liberos educare, vt dictis iuribus. ita quoque contra ius diuinum fecisse, & consequenter mortaliter peccasse, viderentur, & cum parentibus obedire, sit iuris naturalis praeceptum. l. veluti. ff. de iust. & iure. filius qui praeceptum patris non custodierit, peccabit mortaliter, quia similiter est iuris diuini praeceptum, eo ipso quod est iuris naturae, eo amplius cum specifice & formaliter sit etiam Dei praeceptum in Decalogo contentum. Quid ergo si pater meus iussit me quid vel iniquum, vel leue, quod ignauia, vel incuria praetermissi, peccarem ne mortaliter? & sane totus mundus omniumque populorum voces, quae sunt Dei vox (vt dixi) opinantur contrarium, ergo quam distinctionem in principibus & legibus fecimus, eandem vt hic faciamus oportet. Nam hi omnes casus exequantur per d. l. veluti. vt sic ex intentione praeceptum dantis & accipientis haec res iudicanda sit, voluntas animusque ex magnitudine vel leuitate materiae subiectae trutinanda & expendenda sit. & tenendum est, patrem [sect. 14] familias obligare posse suos liberos ad mortale, vt si rem illis eximij ponderis aequissime & seuerissime praeciperet. nam & eorum potestas a Domino Deo est, nimium praecipiente liberis honorare parentes, vnde August. super Psalm. 70. vbi iubet pater, quod contra dominum non sit, sic audiendus est quomodo Deus. & Salom. Prouerb. 6. Conserua fili mi praecepta patris tui. & Apostolus ad Roman. 1. alijs criminibus annumerat, non obedire parentibus. super quibus verbis Ambros. Quanta, inquit, insolentia arrepti sunt, vt neque parentes suos, quos auctores in natiuitate habent, agnoscerent, hoc enim esse sine intellectu, sine charitate, s. Dei. peccatum autem charitati Dei aduersum, mortale est. & Deuteron. 21. Poena mortis decernebatur filio, qui contumax esset, & proteruus, neque audiret patris, aut matris imperium, & coercitus obedire contemneret. verba sunt legis. quin vero, & inter omnes naturales obedientias, vt 1. Poli. Arist. docet, haec est prima, quae parentibus debetur. Ergo aut loquimur de lege diuina, aut naturali, aut canonica, aut ciuili, aut patrisfam. aut domini, aut patroni, aut mariti, sicque sunt octo casus: Primo casu transgressor semper tenetur ad culpam mortalem, quia diuina praecepta, quae habemus formalia, sunt ita iusta, vt eorum contrarium non possit non esse malum. Secundo casu idem, quia praecepta naturalis iuris sunt ita iusta & necessaria, vt eorum contrarium non possit non esse nefarium. Quid enim sanctius quam patriae & parentibus obedire? liberos educare? eosque legitime procreare? societatem quasi diuinae, & humanae domus per legitimam maris, & foeminae coniunctionem contrahere? l. 1. ff. de iust. & iur. l. veluti. eodem titu. l. vt vim, eo. l. 1. ff. de ritu nupt. in princip. Instit. de nupt. in princip. Instit. de iure nat. cum fuse supra adductis. Tertio casu, quia praecepta canonica quot futura, aut qualia forent, definitum non erat aut esse poterat, par erat, & est, vt transgressores ad culpam mortalem non obligent regulariter, fallit vt supra. Quarto casu idem, & fortius eadem ratione. Quinto casu idem, & fortius eadem ratione, nam qualia patrisfamil. in liberos praecepta forent, in comperto esse non poterant. adde egregium textum in l. si quando. §. illud. C. de inoffic. testam. vbi meritis magis filios ad obsequia paterna prouocandos, quam pactionibus astringendos, (si poenis.) in reliquis tribus casibus non eadem, sed aliquantulum similis ratio est, eritque ius aliquantulum, sed non ex toto diuersum. Illud expeditum est in his omnibus speciebus, transgressio legis vel iusti praecepti, si fiat ex contemptu superioris, obligare ad culpam mortalem. argum. l. veluti, supra alleg. c. 2. de maio. & obed. estque communis opin. doctorum supra relatorum. quod si non fiat, nisi ob ignauiam forte aut ob aliam cupiditatem non illicitam. quale est, vt quis lucrum faciat ex licita negotiatione, vel vt expleat animum suum ex non reproba voluptate (si verum loqui fas est) non possum inuenire aut excogitare quodpiam exemplum, in quo transgressio praecepti siue principis saecularis, legísve saecularis, vel patrisfam. obliget ad poenam aeternam. sed tantum ad temporalem vel expressam, vel arbitrariam, nam si quod ea lege aut principe iubetur, ita bonum erat, vt eius contrarium esset illicitum, aut nefarium: id lege vel naturali vel diuina comprehensum inuenietur: sin autem non erat ita noxium satis superque esse deberet poena temporalis. Quid enim [sect. 15] si lex iubet, ne nocte per vrbem deambulantes, enses aut mucrones secum ferant? & Dominicus Sotus d. art. 4. sentit obligare transgressores ad culpam mortalem. nos contra, sed tantum ad temporalem. & nobiscum sentit omnis turba Hispanorum, qui sunt literis inexperti, cuius populi vox (vt dixi) vox Dei est, nec vllus Hispanorum putat, se in illius legis transgressione ibi vigentis peccare. Quid si [sect. 16] vetat arma extra fines regni exportare? Quid si aurum & argentum? Quid si pecuniam numeratam etiam aeream? Quid si equos? quid si mancipia? quid si mulabus equitare, aut vestes auro decoratas, & ostro gestare? in omnibus sane his speciebus, & similibus, quae legibus Hispanorum sunt comprehensae, satis superque esse debet poena temporalis expressa vel arbitraria, cuius metus efficit, vt homines ab istorum transgressione abstineant. l. 1. ff. de iust. & iure. Neque has ad res necessarius est metus poenae aeternae, vt probe experti sumus, qui iuri dicendo, & Reipublicae administrationi praefuimus, dicit id quod theologi harum rerum inexperti nosse non possunt. praesertim, quia tempore rogatur lex, & acceptatur a ciuibus, vel principib. commissio ad has res, & similes datur, omnes ciues huius animi esse videntur, estque obligatio alter natiua, vt vel legi pareatur vel poena temporalis patienter subeatur: nec vltra eorum intentionem ad poenam aeternam potuerunt obligari. l. si quis nec causam. ff. si cer. pet. cum late supra adductis. Vnde cum vt poeta cecinit, vt sit (inquit) magna tamen, certe lenta ira deorum est, certe quisque non fuerit omnino rerum inexpertus, intelliget homines a delictis communibus, non tam diuinae aeternaeque poenae metu arceri quam metu poenae temporalis. vnde ad aeternam mortem, & poenam homines obligare ob regimen reipublicae neque expedit, quia hanc ad rem efficaciores sunt poenae temporales, neque iustum est, quia ea poena excederet mensuram delicti, neque fieri potest a principe saeculari, vel patre, vel lege ciuili, quia subditi quo tempore potestatem dederunt principibus, & Reipublicae, non tam latam dedisse videntur, & tunc demum ad poenam aeternam, & immensam homines obligantur, quando offensa fuit immensa, quia contra Deum eiusque praecepta itum fuit, vel contra ius naturale, quod idem est, quod ius siue diuinum, siue naturale, si lege vel principis saecularis praecepto repetitum sit, non desinit esse ius diuinum aut naturale: nec efficitur ius ciuile, quia tunc princeps non tam ius nouum fecisse quam quod antea erat repetisse videretur, vt not. per Fern. Loazes in consi. pro Marchi. de Velez, pag. 419. num. 52. Nec tunc [sect. 17] est lex aut ius ciuile, sed diuinum eiusúe confirmatio aut naturale secundum eum. Bart. in l. de quibus. ff. de legib. Angelus in l. ius ciuile. ff. de ius. & iure. per tex. ibi. l. 1. §. 1. ff. ad leg. Fal. & ibi gl. Matth. Afflict. constit. Siciliae, incip. de quaestionib. 2. not. Denique omnia censetur permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quibus. cau. maiores. l. libertas. ff. de statu ho. §. libertas. Inst. de iure pers. sicque omnia, quae libuerint nobis permissa esse, intelliguntur: siue faciendo siue negligendo, & omittendo, fallit in solis praeceptis diuinis aut naturalibus, tam imperatiuis, quam prohibitorijs: in quibus comprehensa si violauerimus, diuini aut naturalis iuris rei esse videbimur quo ad poenam aeternam, siue ea praecepta mandato, aut iussu quoque humanae legis, vel principis repetita & confirmata sint siue non sint: licet quando eis humanae legis, aut principis praeceptum adiungitur quasi crescente contumacia & poenae aeternae aliquantulum magis rei & obnoxij videbimur, & poena temporalis praeterea accedit, vel expressa, vel arbitraria. Quod si legis humanae, vel principis iusum sub praeceptis diuini, aut naturalis iuris minime comprehensum, quod consisteret in faciendo, vel omittendo, violauerimus, non tamen ex contemptu, tunc, quia remoto hoc humano praecepto, ea transgressio erat de genere permissorum & naturalis libertatis, ac laxitatis humanae, sat superque esse debet, vt poenae, vel expressae, vel arbitrariae, rei fiamus, absque eo quod aeternae quoque poenae subijciamur, nisi forte summopere graue & necessarium esset tale praeceptum, quo casu vix est, vt in praecepta diuina, aut naturalis iuris, vel gentium non recideret. nam ecce res meas alienare liberum est mihi. l. nemo. ff. de pact. §. per traditionem. Institu. de rerum diui. sed si quo tempore ciuitas nostra bello premebatur & periclitabatur, me armis & equis abundantem iussit lex aut Princeps ne isthaec in forenses alienarem, vel id generaliter quo ad omnes conciues iussit: tunc si contrarium ausus fuissem, non temporalis duntaxat poenae, sed forte aeternae quoque reus fierem, quia non solum hanc legem humanam modo positam, sed & legem naturalem, qua tenemur periclitantibus subuenire, & alteram diuinam & naturalem, qua tenemur, quod nobis nolumus, id alteri non facere, quod praeceptum tam generale est, vt si lex humana iusta sit, eius transgressor in id praeceptum (Quod tibi non vis alteri non facias) non possit non incurrere, & etiam in aliud praeceptum iuris naturalis & gentium, quo iubemur fidem expressim, vel tacite datam obseruare. c. 1. de pact. l. 1. ff. eo. titu. l. 1. ff. de const. pec. nam qui vitam socialem & popularem elegit, is tacite id egisse videtur, vt ei vtilia arcescere & noxia remouere curet: non violata tamen totius generis humani cognatione, ad quam iure naturae tenemur. l. vt vim. ff. de iust. & iu. vnde Virg. sic cecinit: Rex Iuppiter omnibus idem. Et Ouidius: Omne solum forti patria est. Paulatim ergo eo delapsi sumus, vt [sect. 18] nihil interesse existimemus inter leges humanas poenales, & non poenales, quo ad obligandos transgressores ad peccatum: quandoquidem, quae lex non habet poenam expressam, eam habet implicitam arbitrio iudicis imponendam. Item quod earum transgressor nunquam fit peccati mortalis reus ex vi & virtute solius legis huiusmodi, sed etiam idque potissimum & per prius, ex vi iuris diuini naturalis, aut gentium, quod implicite pariterque violatum reperiatur. id quod partim accedit ad mentem Gersonis, vbi supra, & Almain. de potest. eccl. c. 12. & Caietani per Sotum, vbi supra, relati. partim vero accedit ad opinionem ipsius Dom. Soti & Alfon. Castr. & aliorum Theologorum & Iurisperitorum. nostras conclusiones amplia, etiam si lex [sect. 19] illa poenalis poenam imponat ipso iure. deinde amplia etiam si poenam imponat ipso facto. nam etiam his casibus in foro contentioso non tenetur delinquens bona sua vel poenam deferre fisco quasi suimet delator, vel accusator, vt ex communi & veriore opin. iam retulimus, & diximus de succ. prog. in praef. num. 98. versi. simillimum est. Quibus adde, idem tenere Doct. Dom. Sotum de iust. & iure lib. 1. q. 6. art. 6. cuius omnia fundamenta eo tendunt, vt procedat haec opini. quando delinquens potuit habere aliquam defensionem, aliter enim si nullam habebat, nullo iure videtur bona olim sua iam post delictum in dominium fisci ipso iure translata, retinere. nos autem etiam hoc casu defendimus eum non tenere sese deferre, posseque bona sua retinere tutus in foro animae per rationes ibi a nobis redditas. Denique nostrae conclusiones quod attinet ad hoc quod lex [sect. 20] humana saecularis, principúmve praecepta transgressores non obligent ad poenam aeternam simpliciter, sed potissimum & vi legis diuinae, vel naturalis, aut gentium, quae implicite ex tali transgressione violata videatur vt vel illinc iustificantur (vt pulchro epilogo res finiatur) quod nulla lex humana habet effectualiter vim legis, nisi iusta sit. c. erit autem lex. 4. dist. l. 1. & 2. ff. de leg. humanum. C. eod. iusta autem vt sit, necesse est, quod deriuetur a principijs iuris naturalis diuini vel gentium, ita eleganter resoluit disertissimus Dom. Sotus de iust. & iu. lib. 1. q. 5. ar. 2. ex illa enim regula, vt Quod tibi non vis, non facias alteri, quae a iure diuino & naturali descendit. procedit etiam vt moechus non sis, non fur, non latro, non falsus testis, non iniquus iudex, quia isthaec ab altero in te fieri noles. non quoque sis auarus, quia si alter te ditior talis esset, is tibi egenti non subueniret: sicque vt talis esset vicinus tuus noles. Ne sis homicida per eandem rationem, & caetera id genus. Lex autem humana vt iusta sit, oportet, vt adiumento sit his legibus diuinis & naturalibus, vel vt aliter ab eis aut ad eas deriuetur, quale est, vt occidatur occidens, vel etiam adulter, vt fur dupli aut quadrupli puniatur, vt in re sui natura falsitatibus perpetrandis subiecta & obnoxia maior interuentus testium exigatur, vt in vltimis voluntatibus. l. fin. C. de fideicommis. §. fina. Institu. de fideicommis. haered. l. si vnus. l. hac consultissima. C. de testamen. l. hac consultissima. C. qui testamen. facere poss. simile per Glo. sing. in clem. ne Romani de elect. verb. tolli. Fely. in c. 2. colum. 2. de prob. Dec. in c. quae in eccle. de const. colum. 4. Si ergo lex ciuilis diceret neminem debere fundum alienum, puta vineam, aut hortulum, aut domum ingredi inscio domino, interpretaris id plerunque fieri domino minime annuente, sicque includi sub illo praecepto, Quod tibi non vis, alteri non facias, Iusta lex esset, & qui contra faceret, non solum ad poenam temporalem ea lege definitam vel ad arbitrariam teneretur, sed etiam quo ad Deum reus peccati esset, non tam ob transgressionem illius legis humanae, sed potissimum eo quod transgressor extitisse videretur illius precepti Quod tibi non vis, & c. Et praesumptum est id fieri domino renuente, l. qui vas. ff. de furtis. Ergo[sect. 21] lex positiua, aut principum praeceptum, aut disponit id quod explicite iure diuino, naturali, vel gentium dispositum erat, aut quod illis iuribus, nec implicite, nec explicite cautum erat, aut quod implicite cautum erat, interpretatur dumtaxat, aut & interpretatur & adiuuat poenam forte addendo, vel aliter. Primo casu ea lex non tam noua lex ciuilis, quam diuinae aut naturalis legis detectio, aut repetitio esse videtur. d. l. ius ciuile, cum supra alleg. ff. de iust. & iure. nam, qui declarat nil denuo agit, sed quod antea erat, modo repetit, aut detegit. l. haered. palam. §. sed si notam. ff. de testamen. l. adeo. §. cum quis ex aliena. ff. de acq. rerum dominio. Secundo casu, quando id lege naturali, aut diuina cautum, nec implicite erat, nec explicite, vix est vt ea lex iusta esse possit: sicque legis vim non habebit in effectu. d. c. 1. erit autem lex. cum simi. l supra alleg. secundum Sotum, vbi supra, art. 2. li. 1. q. 5. cum quo est communis opin. vt diximus de succ. prog. in praefa. num. 70. vbi nos multis iuribus, & rationibus non minus vtiliter quam noue ostendimus, quod ea lex non desinit habere vim legis, quamuis interea dum eius vtilitas nulla apparet, differatur eius executio: & effectus sunt multi & maximi. Hoc ergo casu transgressor illius legis non esset reus peccati, quale esset, si imponeretur nouum vectigal citra necessitatem: Tertio casu, quale esset in exemplo superiore, de intrante domum, vineam, hortúmve alienum noctu & inscio domino, transgressor peccati reus fit, vt diximus, non tam ex vi istius nouae legis positiuae, quam ex vi iuris diuini, aut naturalis. sicque hac atque illac circuncurses, vix inuenies casum in quo legis humanae transgressor, aut praecepti principis saecularis violator obligetur, & vi illius legis solus, aut praecepti ad poenam aeternam, sed tantum ad temporalem expressam, vel arbitrariam. Quae omnia, vel ex eo iustificantur, quod [sect. 22] omnes leges positiuae si non sint vtiles, non possunt non esse noxiae. Legis enim virtus est, imperare, vetare, permittere, & punire, l. legis virtus. ff. de legib. si ergo lex punit ciues citra necessitatem noxia est, si eis permittit alias vetita citra vtilitatem, puta, vt vineam, aut hortum alienum venandi causa inuito etiam & vetante domino ingredi fas sit, noxia est: si imperat alternis noctibus ciues vigilare & pernoctare, quasi vrbis custodiendae causa, cum nulla suspicio, aut periculum esset hostium aut latronum, noxia & onerosa est, si ne ciues possint piscari, aut venari, aut aucupari, aut peregrinari citra necessitatem vetat, noxia & laxitatis ac libertatis humanae onerosa est: quia omnia censent permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quib. cau. maio. l. libertas. ff. de statu. ho. l. libertas Inst. de iure pers. iuncta l. 1. & 2. ff. de homi. lib. exhib. & hoc est quod dicit scire Iurec. quod in rebus nouis constituendis euidens vtilitas esse debet, hoc est in legibus & constitutionibus nouis faciendis. significans, legibus homines onerari, illigari, fraenarique, non aliter atque equos fraenis a sessoribus: hominumque libertatem onerari & impediri. ita Iurecons. in l. de quibus, cum quinque vel sex legibus seq. ff. de legib. vnde [sect. 23] Tucidides in Oratione Cleonis refert, non minus sancte & prudenter quam vtiliter melius agi cum Republica, quae malis legibus, aut moribus constanter vtitur, quam cum ea, quae bonis, sed incostanter. Ergo omnis lex noxia habenda est, cuius vtilitas euidens non est. sicque non facile interpretandum est ad poenam temporalem obligare, nedum ad aeternam poenam. Ex superioribus non minus vtiliter quam[sect. 24] eleganter colliguntur veri intellectus ad plures leges regias Hispanorum, quarum aliae vetant extra regni fines extrahi aurum & argentum: aliae vetant extrahi pecuniam numeratam etiam aeream: aliae vetant extrahi equos: aliae vetant arma extrahi: aliae fruges, aliae omne genus quadrupedum, aliae pecudum omne genus, aliae omne genus armentorum, aliae mancipia: vt inuenies sub titu. delas cosas vedadas, lib. 6. ordina. & in quibusdam regni pragmaticis. quarum legum transgressoribus poena in multis earum mors est, in alijs amissio bonorum, in alijs exilium, aut relegatio cum poena pecuniaria, & aliae poenae multum acerbae imponuntur, & cum poenae sint delictis commensurandae, vt saepe admonuimus, & testatur l. 36. eo. tit. delas cosas vedadas. apparet, poenas ibi definitas non esse immoderatas, & consequenter ea delicta grauia esse, nocumentumque publicae rei grande intulisse, aut infligere videri, sicque remotis illis etiam legibus poenalibus earum transgressores bis violasse videri ius diuinum & naturale. Primum quod damnum sibi fieri nollent reipublicae suae faciunt. Deinde quia cum inter conciues id tacite actum ob omnium communem vtilitatem videatur, vt vnusquisque quae publice vtilia sunt admouere, quaeque noxia sunt arcere studeat & curet. huius tacitae fidei violatores illarum legum transgressores existere videntur. vnde culpae ac poenae aeternae noxij effecti etiam illis legibus cessantibus viderentur, vnde per earum legum interuentum poenae aeternae adijcitur etiam poena temporalis, ergo ex diuina, vel naturali lege transgressa poena aeterna descendat, & ex positiua lege transgressa poena tantum temporalis, non etiam vtraque. Idemque sensus accommodandus est ad l. 1. tit. delas ferias francas, & ad l. 1. & fin. titu. delos concertatores, & ad l. 1. titu. delos contadores maiores de quentas, & ad l. 2. & l. 13. titu. delos contadores maiores. lib. 6. ordi. cum aliis mille similibus, quae leges in eo memorabiles sunt, quod exprimunt ad poenas decies geminatas, vel decies dupli teneri in conscientia earum transgressores, qui eas poenas vltro offerre (vt credo) tenebuntur, nisi cum earum poenarum ignari erant antequam in eas incurrissent, vel quando magistratus, aut princeps sciebat eos in eas poenas recidisse, & dissimulabat, & videndus est Sotus & Castrensis, vbi supra, & Sotus q. 6. arti. 6. lib. de iust. & iure. # 30 Capvt xxx. Svmmarivm. -  1 Legem vtilem esse reipublicae oportere. -  2 Leges ad propriam vtilitatem ferre, tyranni est. ad publicam principis. -  3 Legis principatus ad vtilitatem ciuium est. -  4 Verba cedunt menti in legibus & in hominibus. -  5 Verba inuenta, vt indicarent, non vt impedirent nostram voluntatem. -  6 Mens tenet primum locum, sequentem verisimilitudo, vltimum verba. -  7 Obligamur mente non verborum, aut literarum figura. -  8 Verba enunciatiua non inducunt dispositionem. -  9 Legis fraudator quis. -  10 Historia Annibalis & Romanorum. -  11 Verborum complexus mente fraudata non minuit, sed auget legis violationem. -  12 Historia Othi, & Alberti. -  13 Finis non media considerantur. -  14 Indefinita quando aequetur vniuersali. -  15 Sermo quando intelligatur de prima vice. -  16 Indefinita negatiue prolata, an aequipolleat vniuersali, & quid si affirmatiue proferatur, ardua quaest. -  17 Conditio negatiua non nubendi alteri, an referatur ad primas nuptias, ardua quaest. -  18 Oratio negatiua an plus neget quam affirmet, ardua quaest. -  19 Negatiua praecepta an efficacius obligent, quam affirmatiua ardua quaest. -  20 Indefinita negatiue prolata, non magis nec minus aequantur vniuersali ex proprietate sermonis, quam si affirmatiue proferatur. -  21 Indefinitae ambiguitas. -  22 Oratio affirmatiua, an negatiua sit efficacior, ardua quaest. SExagesimonono colligitur [sect. 1] etiam ex nostra principali sententia vera ratio & verus intellectus ad c. erit autem lex. 4. distin. ad l. 1. & l. 2. ff. de legibus. dum ibi dicitur, legem vtilem esse debere Reipublicae, ad publicamque vtilitatem ferendam esse, non ad vtilitatem priuati cuiuspiam, vel etiam principis. quinimo [sect. 2] eo differt princeps legitimus & verus a tyranno quod ille ad publicam, is ad suammet vtilitatem leges condere studet, vt & supra ostendimus, & probat egregius Dominicus Sotus lib. 1. de iust. & iure. q. 6. art. 3. ratio ergo ea est istorum, quia lex non solum princeps & regina est, vt testatur Iureconsultus post Demosthenem, quem refert in l. 2. ff. de legibus. sed etiam summum obtinet principatum, quia reges legibus regulariter subesse, earumque esse non domitores aut liberos arbitros, & effraenos, sed fideles executores, custodes aut interpretes fidei, supra c. 1. & 2. fuse ostendimus. Vnde [sect. 3] quemadmodum reliquos omnes principatus ad meram ciuium vtilitatem creatos fuisse edocti sumus, ita & leges legisque principatum ad meram ciuium vtilitatem spectare, intelligemus. Hinc est, vt ea lex si initio vtilis non est, interea effectu carebit, vt dd. ll. & diximus plene de succ. progr. in praefa. num. 66. Hinc est, quod si initio vtilis erat, si postea coepit esse noxia, viribus eneruatur. l. vn. prin. C. de cad. toll. ibi, vt quod belli calamitas introduxit, lenitas pacis sopiret. dixi plene in d. nume. 66. cum multis praeced. & seq. Hinc est, quod etiam [sect. 4] lex in communi non desinat esse vtilis, si tamen in particulari noxia esse incipiat, eiusque ratio & mens cessare incipiat: recedimus a proprietate verborum ipsius legis, vt eius mentem sequamur, ne si verba legis generalia superstitiose obseruaremus, mentem ipsius violaremus. sicque noxia illa esse inciperet contra sui naturam, quae vt reliqui omnes principatus ad proficiendum & iuuandum, non ad nocendum spectat. l. 2. C. com. de lega. dum Iustinianus ait, legem rebus, non verbis imponi. Nec enim tanti facienda sunt verba, vt mente deserta & relicta sermonem sequamur, sed potius ex diuerso sermonis proprietate relicta & posthabita mentem insequamur & captemus, ac auscultemur & vestigemus. l. 3. C. de lib. praeter. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. l. pater Seuerinam. §. conditionum verba. ff. de cond. & demon. l. quibus diebus. §. dominus. ff. de condi. & dem. vbi notat Sozinus. l. fi. ff. de fund. instr. l. stipulatio ista. §. hi qui. & §. haec quoque ff. de verb. obliga. Verba [sect. 5] enim teste Cicerone pro Cecinna, inuenta sunt, quae indicarent non quae impedirent nostram voluntatem. id quod probat l. Labeo. ff. de supel. leg. & idem Cicero 1. de legibus ait, Orationem esse mentis interpretem. [sect. 6] Vnde apparet, primum locum obtinere voluntatem, sequentem verisimilitudo, vltimum verba. Nam a verborum proprietate recedimus, vt mentem sequamur, non solum certam & indubitatam, sed etiam verosimilem. vt dd. ll. & l. ita stipulatus. in mag. vers. Salinus. verb. ex mente. vbi notant Paulus Castren. & Ias. ff. de verb. oblig. sic sequimur mentem militis eius verbis praetermissis. l. diuus. ff. de mil. test. §. plane. Institu. eodem tit. l. non solum. ff. de act. & obliga. l. an inutilis. ff. de accep. quae iura idem in pagano praecipiunt. l. non aliter. ff. de lega. 3. Nec enim [sect. 7] verborum aut literarum figura obligamur, aut effectus vllus producitur, sed mente & sensu. l. non figura. ff. de act. & obliga.. ideo verba [sect. 8] enunciatiua, quia mente deliberata carere praesumuntur, non in ducunt dispositionem. Barth. in l. ex hac scriptura. ff. de donat. & in l. conficiuntur. ff. de iure codicil. & in l. 1. §. cum vrbem. ff. de offici. praefec. vrb. & in l. optimam. C. de contrah. stip. Alexan. in l. qui se patris. num. 7. C. vnde lib. Barthol. in l. sciendum, de verbo. oblig. & in l. Titia. §. Caius. eod. titu. & in l. rationes. C. de prob. & in l. demonstratio falsa. §. quod autem. ff. de cond. & demonstr. Ias. in l. 1. C. de sacrosanc. eccle. & est decisio Rotae Romanae 271. nota qualiter, in antiquis, & 696. dic quod si in aliqua in antiquis, & Doct. in l. neque professio. C. de test. & in l. serui electione. ff. de lega. 1. & in l. si quis mihi bona. ff. de acq. haered. in §. sed quid. & in l. si ita legatum. ff. de leg. 1. & Bar. in l. 1. C. de sacrosanct. eccl. & in l. si ita, de leg. 1. & in l. si forte. ff. de castren. pecu. & Bauer. in l. cum filio. nu. 47. ff. de leg. 1. & Picus in l. Titia cum testamento. §. Titia. ff. de leg. 2. vbi optime declarat, quae dicantur verba enunciatiua. & Ioan. Crot. in l. re coniuncti. num. 156. ff. de leg. 3. Bart. in l. tale pactum. §. pater. ff. de pact. & in l. cum proponebatur. ff. de lega. 1. & in l. si pater. §. auus. ff. de doli excep. & in l. cum testamentum. C. de iur. & fac. igno. & in l. Publia. §. Titus. ff. depositi, & in auth. de iureiuran. a mori. praest. & in l. Pamphilo. ff. de leg. 3. & Ioann. Crot. in l. 1. nu. 47. de no. oper. nunc. Cur. in l. si idem cum eodem. §. fin. ff. de iurisd. om. Iud. Quod adeo verum est, vt qui [sect. 9] legis verba complectitur. contra ipsius mentem legis violator videatur, tantum abest vt eius obseruator iudicetur. l. fraus. ff. de legibus. Vnde Cicero pro Cecinna sic: Scriptum, inquit, sequi calumniatoris est, boni vero iudicis voluntatem scriptoris authoritatemque defendere, quae lex enim quod senatusconsultum, quod magistratus edictum non infirmari aut conuelli potest, si ad verba deflectere voluerimus, consilium autem eorum, qui scripserunt, & rationem & authoritatem relinquamus: non enim ex verbis pendet ius, sed verba seruiunt hominum consilijs & auctoritatibus, nec verba veniunt in iudicium, sed ea res cuius causa verba in leges coniecta sunt. Et hoc [sect. 10] quidem in loco occurrit historia memorabilis huc admodum pertinens, relata primum a Polybio lib. 6. historiarum, & deinde a Tullio, paulo ante fi. lib. 3. Offic. & Liuio 3. decad. lib. 2. ad fi. iterumque lib. 4. & postea quoque a Gellio lib. noct. Attic. 7. c. 18. ea est, Post Cannensem pugnam Hannibal ex captiuis Romanis, quos detinebat, decem iuratos ad Romanum senatum misit, in castra redituros, nisi de redimendis captiuis impetrarent, cum egressi castris essent, vnus ex ijs minime Romani (vt dicit Liuius) ingenij, veluti aliquid in castris esset oblitus, in castra redijt, iurisiurandi soluendi causa, & confestim comites secutus est. Re a senatu non impetrata, caeteri in castra Hannibalis redierunt, is domum abijt tanquam fallaci in castra reditu se se iure rurando exsoluisset, nec iterum redire teneretur, quod cum resciuisset, senatus censuit eum comprehendendum, & custodibus publice datis ad Hannibalem deducendum, & quidem recte, fraus [sect. 11] enim, vt dicit Tullius de ea re loquens, vbi supra, distinguit periurium, non dissoluit. & si ad hunc locum referre possumus, vt certe possumus, ex huiusmodi primo fallacique reditu, non satisfactum menti & intentioni concedentis. Huic veteri historiae germana[sect. 12] est alia haec recentior historia, quam recenset Aeneas Syluius, qui adepto summo pontificatu Pij nomen sibi adsciuit, in descriptione Europae. 39. & Raphael Volaterranus li. 7. Geographiae in Francorum historia, & e nostris And. Alc. in l. boues. §. hoc sermone, de verbor. signific. Cum Albertus Franconiae comes in arce munitissima Bambergensis vrbis a Ludouico Imperatore obsideretur, cuius filium interemisse insimulabatur, difficilisque eius arcis expugnatio videretur, Otho Moguntinus episcopus profectus ad Albertum, se litis arbitrum professus est, iurauitque si secum ad Imperatorem proficisceretur, vel pacem impetraturum, vel in arcem incolumem reducturum. Credit Albertus, & Othonem sequitur, vix arcem egressi erant, eum Otho hortatur, vt in arcem pransum redeant, ne forte longiuscula apud Imperatorem esset futura mora: redeunt, pransique iterum egressi ad Ludouicum redierunt, mox Albertus captus est, & capitali iudicio damnatus. Cui Archiepiscopi fidem imploranti, respondit religiosus ille pontifex, se datae fidei satisfecisse, religioneque se solutum esse, qui semel reduxisset incolumem, bis reducere non promisisset. Verum is non satisfecerat menti intentionique eius, qui iusiurandum exegerat, propterea nec eo se liberant, eiusque hac in re perfidia nobilitata est, nam iuxta vulgatam Aristotelis sententiam propter vnumquodque tale & illud magis, sed dubium non est quin verba [sect. 13] ad solam mentis significationem (vt diximus) reperta fuerunt, ergo ea mentis significatio, non verborum prolatio attendenda erat per iura & rationes[sect. 14] superiores, quibus adde l. addigere. §. quamuis. ff. de iure patr. l. cum pater. §. dulcissimis. ff. de lega. 2. Quid denique si habebam decem fenestras in domo mea, & abs te stipulatus sum, ne luminibus domus meae officias altius aedes tuas eleuando: tu autem domum tuam ita eleuasti, vt omnibus fenestris domus meae demptis duabus officeres, & mihi conquerenti quod fidem stipulationis violasses, responderes, te non violasse. quia cum superessent duae fenestrae illaesae, verum remanebat, te luminibus non offecisse. Cum illa pluralis & indefinita loquutione luminibus officeretur, in illis duabus, quae illaesae manserunt, verificaretur. l. inter illam. ff. de verb. sing. l. vbi numerus. ff. de testibus. c. pluralis, de regul. iuris. lib. 6. teque non de omnibus non officiendis fenestris, sed de quibusdam tantum iuxta sermonis proprietatem intellexisse. adhuc tamen verius esset, & est: eum fidem videri violasse, esseque contra id quod actum erat, de omnibus enim fenestris & singulis non officiendis vtrinque actum esse praesumptum est. arg. l. luminum. §. fin. ff. de serui. vrbanorum praediorum. l. quicquid astringendae, in prin. ff. de verb. obliga. si sic stipulatus sum, eodem titulo, isque vero similis sensus vincit, expedit, superat, fugatque sermonis proprietatem, sic ergo & in terminis duarum historiarum, de quibus mentionem habuimus posthabita verborum proprietate, mentalem fidem obseruare illi tenebantur, eamque turpiter & vafre violasse visi sunt, sed dicet quis, isthaec non esse similia quo ad eas historias, quia illi affirmatiue promiserunt, quo casu [sect. 15] sermo simpliciter prolatus, intelligitur de prima vice. l. boues. §. hoc sermone. ff. de verb. sig. vbi Andre. Alci. & alij. at nostrum simile de fenestris non officiendis erat negatiuum. Et d. regula [sect. 16] d. §. hoc sermone, & leg. si quis haeredem. C. de instit. & subs. procedit in dispositione affirmatiua, siue permissiua, non etiam in prohibitiua, siue negatiua, quae non solum de primo actu, sed & in infinitum intelligitur. per tex. in l. sic stipulatus sum, vbi id not. Iason in no. ff. de verb. oblig. & voluit Glos. no. in l. hoc genus, & ibi Alberi. Gofred. Salicetus in fine. & Bart. qui eam dicit notandam. ff. de cond. & dem. & Paul. Cast. qui dicit sing. & praeterea Oldra. in l. cum pater. §. cum pater filiam. & ibi quoque Bar. ff. de leg. 2. & idem quoque voluit ipse Oldra. consi. 16. Thema tale est, Titius habens vnam filiam, colu. 3. versicu. nec in hoc multum, vbi & ad hoc allegat l. si sic. ff. de verborum obligat. sed & illud quoque voluit Signor. consi. 68. Quaedam mulier. colum. 2. versic. deinde sic. & iterum consil. 71. factum sic si habet. D. episcopus, colum. 4. versi. praeterea non est nouum. Bald. qui illam Glo. dicit satis not. in l. si vt proponis, la. 1. col. 2. ver. opponitur illud quod nullum est. C. quomodo, & quando iudex. Roma. consil. 504. in casu propositae consultationis, ante medium. vers. alia enim limitatio, dum allegat Glos. in d. l. hoc genus. & Lauren. Calca. consi. 20. ista quaestio habet tria dubia, colum. 1. versic. 4. limitatio. vbi ad hoc expressim allegat d. l. si sic stipulatus sim, de verborum obligat. Alexand. in addit. Bar. in d. §. hoc sermone. & ibi Alciat. Iason in d. l. in duobus. §. 1. colum. vlti. versi. item praedicta limita. ff. de iure iurand. & ipse Ias. in l. decem stipulatus. colum. 5. versi. sed huic responsioni. ff. de verb. obli. Philip. Dec. in ca. nam concupiscentiam. col. 1. in 3. no. de constit. in 1. lectu. & consil. 3. quando iurisdictio. colum. 3. versic. comprobatur hoc quia negatiua. & consi. 490. visis & circumspectis. colu. 3. Vnde [sect. 17] Oldra. d. consi. 16. consuluit, quod si testator aliquid vltra legitimam legauerit filiae, ne nuberet alij, quam mercatori, alias legatum amittat: & filia primo nubat mercatori, & eo mortuo nobili, amittit legatum: neque enim in hac prohibitione de primis nuptijs tantum est intellectum, sed de omnibus, & id nuncupatum sequitur Benedict. Plumbi. in l. matrimonij, in fin. ff. qui & a quibus manu. & Paulus Cast. in d. l. hoc genus. vbi ex hoc dicit se consecutum fuisse honorem. & Catel. Cot. qui id dicit singul. memor. incipi. testator lethaliter vulneratus, circa medium. & Alci. in d. §. hoc sermone. Albe. in l. vlt. col. 4. versic. vltimo quaero, ibi, nec est multum. C. de sponsal. & in l. haec conditio filiae, in fin. ff. de condi. & demonst. Huius differentiae rationem, cur [sect. 18] scilicet affirmatiua intelligatur de primo actu, non etiam negatiua? Iason vbi supra cogitandum suadet, & ita quidem suadet vt nullam sibi esse videatur. verum Alberic. & Paul. Cast. in d. l. hoc genus. ff. de condi. & demonst. & Philip. Deci. in d. c. nam concupiscentiam, vbi supra, id tribuunt viribus & robori negatiuae siue prohibitiuae, quod alias semper multo fortius est, quam sint vires, affirmatiuae siue permissiuae, id est, plus negat negatio, quam affirmet affirmatio. l. quicquid astringendae. ff. de verborum obligat. & l. luminum. §. vl. ff. de seruituti. vrban. praediorum. quod habetur in l. is qui ducenta. §. sed vtrum. ff. de reb. dub. & l. filiusfam. §. pen. ff. de donat. iuncta l. alienatum. §. donationis. & ibi Glos. ff. de verborum signific. & l. 1. §. editiones. & ibi Bald. post Ray. ff. de edendo, & l. eum qui. §. si libertus. ff. de iureiur. iuncta l. si iurauero. ff. de iure patrona. & voluit Glo. in capit. cum dilectus, in verbo, a suspensis. vers. alij dicunt & melius. & ibi Antonius de consue. Bald. in prooemio decretal. Ias. in l. si arrogator. ff. de adoptio. hincque [sect. 19] prodit, quod tradit Archidiac. in capit. si peccauerit. 2. q. 1. quod praecepta negatiua potentius & efficacius obligant, & magis praecise adstringunt, quam affirmatiua. & sequitur Panormit. in c. nouit. col. 12. versi. 2. quaeritur an quilibet, de iudic. & quod scribit Raphael Fulg. in l. iuris gentium. §. sed si fraudandi, per Glo. ibi. ff. de pact. quod [sect. 20] negatiua indefinita aequipollet vniuersali ex proprietate sermonis, licet alias regulariter ex benignitate id sit, non ex proprietate: vt not. in c. circa, de electio. lib. 6. & per. Bart. in l. si in pluribus. ff. de leg. 2. & probatur in l. si seruitus. ff. de seruitu. vrban. praediorum. secundum eum quem sequitur Andreas Alciatus in d. l. boues. §. hoc sermone. limi. 7. num. 5. ff. de verb. signi. quod vltimum suspectum omnino haberi debet, ex proprietate enim sermonis indefinita oratio non magis nec minus aequipollet vniuersali quando profertur negatiue, quam si affirmatiue prolata esset, vt patet in exemplo de luminibus non officiendis supra relato. Nam si ex decem fenestris, quas domus tua habebat, aliis domum eleuando meam offeci, alijs non offeci, verissimum est me fenestris offecisse, quia quibusdam offeci. & verissimum est me fenestris non offecisse, quia quibusdam non offeci. sicque promissio negatiua de fenestris non officiendis non tam violata fuit, inspecta proprietate sermonis, quam inspecta mente agentium. Idemque foret si ea promissio affirmatiue conciperetur, puta, vt si domum tuam eleuando fenestris meis noceres, vel aedificium demoliri tenereris, vel centum poenae nomine praestare. Nam & tunc si domo eleuata quibusdam fenestris offecisti, reliquis vero non, ex proprietate sermonis verissimum est te luminibus offecisse, & verissimum similiter te luminibus non offecisse, offecisti enim quibusdam, non offecisti reliquis, sic etiam teneberis. ergo vtroque casu tam in affirmatiua, quam in negatiua, vel priuatiua, seu prohibitiua verborum conceptione, quo ad proprietatem sermonis nihil interest, nec etiam quo ad iuris interpretationem, cum inspecta verborum proprietate verum sit illum fidem conuentionis violasse, & similiter non violasse, at inspecta iuris interpretatione & fidem violasse & in poena recidisse videtur. Nam [sect. 21] & similiter si nobilis habebat decem famulos, duo ex his hominem occiderunt, si quis testis dixerit affirmatiue, famulos illius nobilis homicidium fecisse, verum dixit inspecta proprietate verborum. rursus si alius testis dixerit, famulos illius hominem non occidisse, verum quoque dixit, habita & inspecta sermonis proprietate: illius enim depositio verificatur in duobus famulis noxijs, istius vero depositio verificatur in reliquis octo innoxijs, & de materia huius indefinitae non minus inutiliter quam noue disseruimus de succ. crea. lib. 2. §. 20. nu. 53. cum pluribus seq. & num. 175. & nu. 60. Vnde cum inter affirmatiuam & negatiuam orationem nihil quo ad verborum proprietatem intersit, apparet similiter suspectum esse, quod Archidi. & Panormi. vbi supra, contendunt, Praecepta negatiua efficacius aut vehementius obstringere, quam adfirmatiua: cum a pari potius procedere intelligendum sit, nisi subiecta materia aliud suadeat, quo casu tam cito tamque facile affirmatiua praecepta poterunt efficacius quam negatiua obligare, quam econtra. Vnde ex praeceptis Decalogi nulli priorum dubium esse debeat, quin praeceptum affirmatiuum de amando Deo sit vehementius, quam reliqua sint praecepta negatiua de non maechando, aut de non furando, aut de rebus alienis non concupiscendis, & similia: vt colligitur ex dictis per nos supra. Apparet isthinc [sect. 22] suspectam esse illam non minus caecam insipidamque quam vulgatam sententiam eorum, qui tradiderunt, orationem negatiuam plus negare, quam oratio affirmatiua affirmet: vt voluerunt Albe. & Paul. Cast. in d. l. hoc genus. Philipp. Decius in d. c. nam concupiscentiam. & alij supra relati, quorum sententia repudianda est, cum, vt diximus, hae orationes a pari procedant, quinimmo procliuius esset, vt affirmatiua oratio robustior esset quam negatiua: argumen. l. 1. & 2. cum ibi not. per Glos. & Doct. ff. de acq. haered. vbi repudiatio haereditatis facta in parte non trahitur ad alteram partem, quia est negatio, sicque non recipit augmentum iuris accrescendi, & tamen aditio haereditatis facta in parte, quia est affirmatio, trahitur ad reliquas partes, recipitque augmentum iuris accrescendi. ad idem, l. si totam. & l. si solus. ff. eod. tit. vnde similiter quod finitum est, prorogari non potest. l. sed si manente. ff. de precario & exhaeredatio. quia priuatio est, & negatio non recipit augmentum. Vnde facta ex parte haereditatis nec trahitur ad alteram haereditatis partem, nec tenent in ea parte in qua facta fuit. l. cum quidam. ff. de libe. & posthum. quia, vt dd. locis doctores aiunt, Omne priuatiuum & negatiuum est caducum & debile, affirmatiuum vero rubustius & efficacius & magis priuilegiatum. Vnde egregium illud Oldradi dictum, Quod legatum relictum mulieri ne nuberet alij, quam mercatori, quod amittatur quando ea prius nupsit mercatori, & eo defuncto nupsit nobili, id quod sequuntur Bened. Plumbinus & Paul. Castrens. & Cate. Cotra. & Albericus & alij supra relati. & Alciatus & Andreas Tiraq. in d. §. hoc sermone. limi. 7. id quidem dictum celebre sane, sed non minus suspectum quam inhumanum mihi videtur. Nam vt contra mulierem facit, quod verum est eam alij quam mercatori nupsisse, ita quoque pro ea facit, quod similiter verum est alij non nupsisse quam mercatori, quandiu primum matrimonium durauit, & cum matrimonium inspecta destinatione sit perpetua & indiuidua societas. l. 1. ff. de ritu nupti. in princi. Inst. de nupti. mens testatoris ad primas duntaxat nuptias trahenda est, quasi ille de secundis minime cogitauerit: & in conditionibus explendis non tam verba quam mens testatoris inspicitur. l. si quis haeredem. C. de inst. & subst. l. 3. & 4. eod. tit. & illa conditio, ne nuberet alij quam mercatori, sui natura odiosa erat & restringenda, quia lex iubet, ne quod omnino nuptijs impedimentum fieret. l. cum tale. §. rescriptum. ff. de cond. & dem. Concludamus ergo humanius esse & iuris menti forte proximius eam mulierem relicto non priuari. Et ita tenerem. # 31 Capvt xxxi. Svmmarivm. -  1 Lex vt nulla collecta imponi possit, cessat quando vt imponatur vtile esse coepit. -  2 Legis verba transgrediuntur ex mente ipsius etiam a iudice ordinario, quando ea lex coepit esse noxia. -  3 Poenam lenire etiam interdum & licet & expedit. -  4 Poenitentiam a Papa iniunctam minuit episcopus. -  5 Concilij decreta alterat interdum episcopus. -  6 Statuti iniqui transgressio libera. -  7 Statuti etiam iurati nociui libera transgressio. -  8 Citationis omissio ex causa fit. -  9 Defensio ex causa nobis tollitur. -  10 Ius naturale interdum transgreditur. -  11 Ius diuinum interdum transgreditur. -  12 Ius canonicum per inferiorem interdum dispensatur. -  13 Ecclesiae res interdum infeudare potest inferior. -  14 Episcopus interdum etiam olim non tenebatur requirere consensum capituli. -  15 Ecclesiae res praelatus interdum potest alienare. -  16 Episcopus interdum tertio praeiudicat vt bono communi consulat. -  17 Dispensare potest episcopus interdum, vt quis duas dignitates Ecclesiae vnius teneat. -  18 Episcopus interdum punit clericum exemptum. -  19 Ecclesiae priuilegijs praelatus interdum potest renunciare. -  20 Episcopus interdum potest creari vbi nunquam fuit. -  21 Vicarius generalis alium Vicarium generalem interdum creare potest. -  22 Appellatio a legato superioris ad eius vicarium interdum fit. -  23 Legatus de Latere causam interdum committit definiendam sine strepitu. -  24 Princeps priuilegium non subdito concessum interdum reuocat. -  25 Iudex interdum alterat terminum ad restitutionem definitum. -  26 Lex interdum non communis toleratur. -  27 Lex ad vnum quarterium ciuitatis regulariter non valet. -  28 Iudex proclama generale facere nequit ad poenas legis alternandas, fallit interdum. -  29 Clericus interdum potest aduocare. -  30 Parochus interdum extra parochiam potest residere. -  31 Notarius interdum potest pluries scripturam edere. -  32 Iudex interdum permittit arma noctu portare, contra formam statuti. -  33 Executio poenae corporalis interdum fit extra locum delicti. -  34 Regalia interdum alienantur? -  35 Lex generalis vel localis iniusta, quare effectu careat? -  36 Statuti mens sequenda spretis verbis, egregia q. -  37 Delictum delicto accedens aggrauat. -  38 Contumacia vna aggrauat sequentem. -  39 Falsas margaritas gestans, non comprehenditur statuto, quod punit margaritas gestantem. -  40 Poena extenditur de casu vero ad casum fictum. -  41 Calumniae iuramentum non subit, qui plene probauit. -  42 Dei reuerentia commendatur. -  43 Intell. l. manifestae. ff. de iure iur. -  44 Calumniae iuramentum remoueri non potest per statutum locale. SEptvagesimo redeundo ad legis principatum, qui ad meram ciuium vel subditorum vtilitatem, non secus quam imperium reliquorum principum spectat, vt plenissime disseruimus. inde deriuantur quam plura bona. Nam ideo dicebat Ang. in l. diuus. ff. de petitione haered. quod [sect. 1] si statuto etiam iurato caueatur: vt nulla in populo collecta imponi possit: tale statutum intelligitur atque intelligi debet, nisi aliqua causa Reipublicae vtilis aut necessaria, puta famis aut belli, & alia his similis causa superuenerit. sequitur Archi. Tarraco. in consi. pro Marchione de Velez, pag. 320. Ratio est, quia illius statuti imperium est ad meram vtilitatem ciuium, quae vtilitas illuderetur, si vrgente hac noua necessitate desineret fieri statuti transgressio. neque ad rem pertinet, quod vicietur proprietas verborum statuti, quia verba paruipenduntur, vt mens illaesa seruetur, quae vtilitatem intuetur ciuium, vt plene supra docuimus. Colligitur etiam septuagesimo primo, quod non solum princeps, sed etiam quisque iudex[sect. 2] ordinarius potest leges transgredi, quoties noxiae esse incipiunt. ita Decius in c. de causis, de officio delegati. dicens, hanc esse communem opin. & in rubrica, lect. 2. colum. 2. de iudicijs. Marsilius in l. 1. §. diuus. ff. de sicarijs, & in sing. 182. iudex non debet. & in l. 1. §. sed & si quis. colum. 2. ff. de falsis, & supra dixi. Septuagesimo secundo colligitur, quare [sect. 3] ex iusta causa possunt inquisitores haereticae prauitatis & episcopi minuere poenas etiam post sententiam, vt de inquisitoribus est tex. singu. in c. vt commissi. §. nec non faciendi, & ibi Glos. & Doct. notantur, de haereticis, lib. 6. & notat Domini. in d. c. si quem poenituerit. §. notandum. & Fel. in d. c. qualiter & quando. §. ad corrigendos. colu. 6. & ver. fallit quarto. de accusatio. & de episcopis & alijs potestatem dispensandi habentibus, notat Innoc. in c. dilectus. colum. 2. de tempori. ordi. Panor. in d. c. nisi specialis, in fine, & in d. c. licet, vbi est Glos. notabilis, quae ita intelligi debet, de poenis. Ioann. de Ana. in d. c. qualiter & quando. in 7. colum. & Philipp. Dec. in d. c. At si clerici. §. de adulterijs. colum. 2. de iudicijs, & in d. c. de causis, de offi. deleg. Ratio est, quia quando poena legalis grauior aequo esse incipit, expedit vt possit leniri, ne legis illius imperium ad ciuium vtilitatem inductum, conuertatur in eorum laesionem. In foro autem poenitentiali id cuique sacerdoti liceret. c. Deus qui, & ibi Panor. de poenitentijs. & hac ratione nititur totus titu. C. de senten. pass. & resti. & titu. de abolitio. Septuagesimo tertio colligitur, quare [sect. 4] ex iusta causa episcopus possit minuere poenitentiam a summo Pontifice iniunctam, vt supra attigimus. & tradit Marsilius d. singula. 182. Ratio est, ne si ea poenitentia coeperit esse intolerabilis & noxia, tunc imperium Papae ad proficiendum creatum, incipiat esse nociuum. Septuagesimo quarto colligitur, quare [sect. 5] episcopus ex iusta causa possit transgredi decretum concilij, vt tenuit Marsilius d. singula. 182. Roma. consil. 428. Ratio est, ne concilij decreta ad proficiendum inducta, noxia esse incipiant. Septuagesimo quinto colligitur, statuta [sect. 6] iniqua non valere, posseque transgredi etiam ab eo, qui ea seruare iurasset: vt tenuit Oldr. consil. 259. Albe. in l. de quibus. ff. de legibus. Soci. consi. 95. lib. 3. Ratio est, ne statuti imperium ad iuuandum creatum, incipiat esse damnosum. Septuagesimo sexto colligitur, quod [sect. 7] qui iurant seruare statuta ciuitatum, vel ecclesiarum, vel scholarum, vel collegiorum intelligere videntur, si non fuerint inhonesta. Ita Innocen. in c. dilecti, colu. fin. de maio. & obed. Bal. in c. 1. col. 2. de alienatione feudi. Brunus confi. 35. colum. fin. & ratio est, ne earum ciuitatum, Ecclesiarum, scholarum, collegiorum, monasteriorum imperium ad proficiendum inductum, incipiat esse noxium. Septuagesimo septimo colligitur, quod[sect. 8] episcopus cum suo capitulo potest ex iusta causa numerum canonicorum augere etiam contra statutum iuratum, vt tenuit Ioannes And. Butrius Aegidius, Imola, & Feli. colu. 6. & alij communiter in cap. cum accessissent, de consti. per tex. ibi. Ratio est, ne illius statuti imperium ad proficiendum creatum, incipiat esse nociuum. Septuagesimo octauo colligitur, quare ex[sect. 9] iusta causa possit princeps sententiam ferre parte non citata, quamuis citatio sit de iure naturali, vt resoluimus de succ. progressu. in praefatio. num. 99. tradit Loazes in consil. pro Marchione de Velez, pa. 317. dic quod ratio est, ne iuris naturalis potestas & imperium ad iuuandum insitum, incipiat esse noxium. Septuagesimo nono colligitur, quare [sect. 10] summus pontifex possit ex iusta causa tollere defensionem, vt per Decium in c. dilecti. colu. 7. de exceptio. Alex. in l. cum mulier. col. 5. ff. sol. mat. Ratio est, ne id ius natura insitum ad iuuandum, incipiat esse noxium. Nam circa ius ipsum naturale, & a Deo & ab hominibus, ex causa, ob necessitatem, communemque hominum vtilitatem aliquando reperimus dispensatum fuisse: vt communiter notant Doct. in §. sed naturalia. Instit. de iure naturali gentium ciuili. & Ioannes de Turre Cremata c. 1. 5. distinctione.[sect. 11] Colligitur octuagesimo quare summus Pontifex, vt iam attigimus, possit circa ius diuinum ex iusta causa dispensare? vt per Decium in consi. 112. in praesenti consultatione. Felinus, & Decius in c. quae in Ecclesiarum, de constitu. Corneus consi. 189. lib. 4. Ratio est, ne ius diuinum ad iuuandum destinatum, noxium esse incipiat. Colligitur, quare [sect. 12] episcopus contra ius canonicum possit statuere & dispensare, vt per Alex. in rubrica. col. 2. de officio eius. Bal. in l. 2. ff. de iureiu. Roma. con. 325. & consi. 428. & sing. 492. sed an possit episcopus. Ratio est, ne iuris canonici imperium ad iuuandum destinatum, noxium esse incipiat. cum id iusta causa deposcat ita intellige c. post translationem, de renunciatione. Octuagesimo primo colligitur, quare [sect. 13] praelatus, qui res Ecclesiae infeudare non potest, vt notant Aluarotus, Iacob. de Bell. Nicolaus Neapol. Marti. Laud. & Card. in c. in princi. qui feudum dare possint, ex iusta tamen causa id facere poterit? vt qui Francischinum Curtium de feudis 2. parte principali. 6. q. principali. Ratio est, ne iuris imperium destinatum ad iuuandum, incipiat esse damnosum. Octuagesimo secundo eadem ratione licet [sect. 14] praelatus olim nihil fere sine capitulo suo facere posset, vt per Archid. in summa 18. distin. Collect. in c. nouit, de his quae fiunt a praelato. Aegidius in c. irrefragabili. colu. pe. de officio ordinarij. tamen ex iusta causa capituli consilium requirere non tenebatur, vt per Hostien. & Panormitanum in d. c. nouit. Octuagesimo tertio & eadem ratione, licet [sect. [15]] praelatus res Ecclesiae alienare nequeat, vt per Archidiaconum & Collectarium, vbi supra tamen ex iusta causa id sibi fas est, et sine consensu capituli. ita Bald. in c. 1. in principio, qui feudum dare possunt. & Francischinus, vbi supra, & Abb. in c. fina. de ecclesijs. Octuagesimo quarto qua ratione, quod amplius est, ex iusta [sect. 16] causa poterit in Ecclesiarum & subditorum praeiudicium aliquid statuere & ordinare, vt notant Butrius, Imola & alij quos refert & sequitur Fernan. Loazes in cons. pro Marchio. de Velez, pa. 350. num. 91. quale est, + vt clerici forte viuerent in communi, vt notat Imo. in c. quoniam de vita & honesta. clericorum. Octuagesimo quinto hinc etiam fit, vt episcopus [sect. 17] possit dispensare quod quis habeat duas dignitates in ecclesia, aut duos personatus ex iusta causa. Archi. in c. 1. de consu. lib. 6. Domini de Rota decisi. 29. nota quod episcopus in antiquis, sub tit. de praeb. ratio istorum omnium est, ne iuris prohibitio & imperium his casibus ad iuuandum destinatum, incipiat esse noxium. Octuagesimo sexto hinc fit, vt ex iusta causa praelatus [sect. 18] possit clericum vtcunque summi pontificis priuilegio exemptum punire, ne Papae imperium hoc casu inciperet esse damnosum. Fredericus de Senis consi. 302. col. fin. quale esset, si is clericus se praesente proteruus foret, aut in contemptum delinqueret, arg. c. tuam, de ordi. cog. Octuagesimo septimo colligitur etiam quare [sect. 19] episcopus ex iusta causa possit praescriptioni & iuribus ecclesiae suae renunciare, vt tenent Innocentius & Ioannes Andr. in c. veniens, de praescri. & Bertachi. in tracta. de episcopo, in 4. par. princip. q. 6. & Fernandus Loazes, vbi supra, pag. 351. Octuagesimo octauo colligitur quare [sect. 20] & si creari episcopus non debeat vbi nunquam fuit. c. foelix. 16. q. 1. tamen ex iusta causa creari potest: quale esset si cresceret numerus fidelium. ita ibidem Loazes per c. praecipimus. eadem 16. q. 1. ratio est, ne ea iuris prohibitio & imperium ad proficiendum destinatum, noxium esse incipiat. Octuagesimo nono colligitur, quare [sect. 21] vicarius generalis, qui alium vicarium generalem sui loco constituere regulariter non potest. c. clericos, de offi. ordi. & idem in vicario seu legato Papae. ita Card. inclemen. & si principalis, de rescrip. & Andreas Siculus in c. nouit. colu. pe. de offi. legati. ex iusta tamen causa (puta infirmitatis) id facere potest, permissumque est, vt tenent Domini de Rota, vbi supra, Glo. & Doct. in cle. 1. de regu. verb. locum aliorum. Hostiensis, Ioannes Andreas, Ioannes Imolen. & alij in d. c. clericos, & Fernandus Loazes, vbi supra: ratio est, ne ea iuris prohibitio & imperium ad proficiendum destinatum, incipiat esse nociuum. Nonagesimo colligitur, quare [sect. 22] & si regulariter a legato superioris non ad eius vicarium, sed ad ipsum superiorem sit appellandum, vt per Panormi. & alios in c. si quis contra clericum. col. 9. de foro compe. Philipp. Decium in c. dilecta. 2. de appella. colum. 1. Romanum singulari 464. tu habes vbi eius add. tamen ex iusta causa fit transgressio huius legalis definitionis, ne ea ad proficiendum destinata incipiant esse noxia, ita Panormita. & alij in d. c. si quis contra clericum. Nonagesimo primo colligitur, quare [sect. 23] legatus de Latere licet regulariter non possit committere causam sine strepitu & figura iudicij definiendam, Glo. in c. fi. ver. figura, de haere. lib. 6. Imola. in l. nemo potest. ff. de leg. 1. Felinus in c. 1. col. 1. de rescri. ex iusta tamen causa id facere potest, ne ea iuris prohibitio ad proficiendum destinata, noxia esse incipiat. ita Butrius, & alij in cap. fina. de transactionibus. Felinus in d. c. 1. colu. 3. Ias. in l. omnes populi. colu. 3. ff. de iust. & iure. Francis. de Ripa. Ioannes Crotus & alij in rep. l. nemo potest, vbi plene per Hannibalem. ff. de leg. 1. Nonagesimo secundo colligitur, quare [sect. 24] & si princeps regulariter priuilegium non subdito concessum reuocare nequeat, vt per Innocentium & alios in c. nouit de iudi. & in c. 1. de proba. Lapum allegatione c. colum. fin. Romanum consil. 252. & Mainerium in l. nemo potest mutare, ad finem. ff. de reg. iur. tamen ex iusta causa id facere non prohibetur, vt notant Innocentius & alij in c. cum M. de const. Alexand. consi. 101. & Fernand. Loazes, vbi supra, pag. 356. idque fit, ne ea iuris prohibitio & imperium ad proficiendum destinatum, incipiat esse nociuum. Nonagesimo tertio colligitur, quare [sect. 25] & si iudex prohibeatur aliter procedere, quam vt legibus & moribus proditum sit, vt in prin. Inst. de offi. iudi. & in princi. Inst. de obliga. quae ex quasi deli. nas. tamen ex causa potest terminum a lege datum ad petendam in integrum restitutionem alterare. ita Bald. in l. 2. ff. de re iudic. Ioannes Andr. in capitu. 1. de resti. spolia. Bart. in simili in l. societatem. §. arbitrorum. ff. pro socio. id quod in omni tempore legali & termino generale esse videtur, vt notat per tex. ibi Bar. Angelus, Alex. Ias. & alij in d. l. 2. ff. de re iudi. idque sit ne ea iuris prohibitio & imperium incipiat esse damnosum. Nonagesimo quarto colligitur quare [sect. 26] & si regulariter lex debeat esse communis, vt notant per tex. ibi Bald. & Paulus Castrens. in l. 1. ff. de legib. c. erit autem lex. 4. distin. adeo vt [sect. 27] non valeat lex ad vnum quarterium duntaxat ciuitatis, nisi & reliquas ciuitatis partes obstringat. Angel. in l. Titius. §. fin. ff. de pollicit. Bald. in prima const. C. §. quibus tamen ex iusta causa talis lex bene valeret, vt per dd. in dictis locis. vnde valeret, lex compellens certas personas ad compromittendum, puta mercatores, vt per Decium in c. consuluit. 3. de appell. colum. fin. Barthol. & Ioannes de Platea per tex. ibi in l. neque Dorotheum, & in l. doctitij. C. de curio. li. 10. Angelus consil. 62. Nobilis miles. Nonagesimo quinto colligitur, quare [sect. 28] & si magistratus ante delicta perpetrata nequeat facere generale proclama, vt qui tale quidpiam ausus fuerit tali poena se noscat esse plectendum, si ea poena erat praeter ius commune, vt per Barthol. in l. omnes populi. q. 5. ff. de iust. & iure. Anchar. in c. canonum statuta, de const. Bald. in l. pro gramma. C. commi. epist. tamen ex causa id fas esset, secundum Fernan. Loazes consil. pro Marchi. de Velez, pag. 360. idque fit, ne ea iuris prohibitio incipiat esse damnosa, si etiam vtilitate publica vrgente transgredi non posset. Nonagesimo sexto colligitur, quare [sect. 29] clericus & si regulariter aduocare nequeat, tamen pro ecclesia sua id sibi licet, ita Innocen. in c. vn. de oblig. ad ratio. Inocen. & Abb. in c. sed nec ne clerici vel monachi. Felinus col. fi. in c. cum. I. & a. de re iudi. idque fit, ne ea prohibitio & iuris imperium ad ecclesiae vtilitatem destinatum in contrarium vertatur. Nonagesimo septimo colligitur, quare [sect. 30] curatus, vel parochus & si regulariter extra parrochiam suam residere nequeat, vt tradunt communiter Doct. ibi Felinus colum. fi. in c. cum omnes, per tex. ibi de constit. & in c. nonnulli, & in c. conquerente, & in c. pen. & fin. & in c. ex tuae, de cler. non resid. tamen ex iusta causa, puta, si ad concilium abire expediret, id fieri liceret: ne ea iuris prohibitio & imperium ad vtilitatem Ecclesiae factum, incipiat nocere ipsi Ecclesiae, vt per Geminianum in c. fin. de rescrip. Franc. Ripa in d. c. cum omnes, in colum. 18. de constit. per tex. in c. cum ex eo, de elect. lib. 6. Nonagesimo octauo colligitur, quare [sect. 31] & si lex regulariter iusserit, ne notarius, qui semel instrumentum edidit iterum illud edere teneatur, vt tenent Bart. Bald. & communiter Doct. in l. si quis ex argentarijs. §. fi. per tex. ibi ff. de edendo. tamen ex iusta causa illud edere non prohibetur, etiam pluries, idque fit, ne ea iuris prohibitio & imperium ad vtilitatem destinatum, noxium esse incipiat. ita tradunt Bar. & Bald. vbi supra, Bal. in l. dissolutae. C. de cond. ex lege. idem in rub. colum. 6. C. de fide instru. Nonagesimo nono colligitur, quare [sect. 32] iudex contra formam statuti vel legis arma ciues portare prohibentis, possit ex iusta causa alicui ciuium id permittere: vt tenuit Bald. in rubr. C. qui admi. colum. 1. Corsetus singulari 150. Socinus in tract. fall. regu. 29. Ioannes Neuiza. in sua Sylua nupti. fol. 47. limi. 6. Centesimo colligitur, quare [sect. 33] executio poenae corporalis & si regulariter loco facinoris perpetrati fieri debeat, tamen ex iusta causa alibi quoque fieri permittitur, ne ea iuris dispositio & imperium ad vtilitatem destinatum aliorsum reflectatur, Bald. in rubr. ad finem. C. de fide instr. Bertach. in tract. de Epis. lib. 4. par. 5. q 38. Centesimo primo colligitur, quare [sect. 34] reges, & si regulariter vrbes & oppida suae coronae nequeant alienare, c. intellecto, de iureiur. tamen ex iusta causa vnum aut alterum oppidum alienare non prohibentur: vt tradunt ibi communiter Doct. & attigimus supra, & aliquid de succ. crea. libro 3. §. 26. numero 83. idque fit, ne alias iuris prohibentis imperium, quod ad vtilitatem est, in laesionem conuertatur, contra mentem ipsius iuris, cui quod verborum proprietas vicietur, impedimento esse non debet. Intellige tamen vt quam primum ea vrgens necessitas laxata fuerit, illico expensis totius regni ea oppida alienata redimentur, ad regiamque coronam redigantur, vt diximus vbi supra. Centesimo secundo colligitur, quare [sect. 35] lex generalis vel statutum locale si iustum non sit, non valeat, etiam si ex certa scientia principis fiat? vt tenent Innocentius & alij in c. primo, & in c. quia plerique, de immuni. eccles. Cynus in l. bene a Zenone. C. de quadru. praes. Ias. consil. 1. colum. 9. lib. 1. Fernand. Loazes in consil. pro Marchi. de Velez, pag. 54. Ludoui. Rom. singulari 714. iudex potestatis. in simili per Felinum in rub. de homic. Marsilius in l. 1. num. 17. de sicari. & singul. 665. & alij multi, quos allegat Nicolaus Pig. ad Roma. vbi supra, qui disputant, an valeat statutum, quod poena pecuniaria imponit pro adulterio, vel homicidio, si talis poena esset contemptibilis, ratio ergo ne valeat est, quia ad vtilitatem statuentibus datum imperium non debet conuerti ad laesionem. Centesimo tertio colligitur, statuto[sect. 36] cauetur quod homicida puniatur in centum, alio statuto cauetur, quod qui commiserit duo homicidia capite puniatur, vtrum si quis commisit homicidium & soluit centum, an si committat aliud, debeat decapitari? & videtur quod non, quia pro primo est satisfactum, ergo non debeat amplius puniri. nam paria sunt condemnatum soluisse poenam, & absolutum fuisse, C. ad l. Aquil. l. contra negantem. Contrarium tenet Bald. quod debeat decapitari, in auth. qui semel. C. quomodo & quando iud. quia facta non possunt haberi pro infectis. l. in bello. §. factae. ff. de capti. licet [sect. 37] ergo obligatio sit extincta, primum tamen aggrauat secundum, [sect. 38] sicut prima contumacia quantum cunque purgata aggrauat aliam sequentem, vt in d. authen. qui semel, & hoc dicit Bal. verum est etiam si primum maleficium esset praescriptione sublatum. nam non obstante praescriptione cognoscetur de illo, non propter ipsum, sed incidenter propter aliud aggrauandum quod est notandum secundum eum, in d. authen. qui semel. refert & simpliciter sequitur d. Pet. de Ancha. in rep. c. canonum statuta. de consti. in 32. char. sequitur Corsetus in singulari statuto. 23. Quid dicendum? & sane licet pro Baldi & Corseti opinione arrideant verba statuti, tamen ipsis verbis posthabitis mens statuentium sequenda est (vt plenissime supra ostendimus) mens autem esse videtur, vt pro duobus homicidijs capitis poena debeatur, & praeterea nihil. vnde cum pro primo maleficio centum condemnationis nomine prioris praestita sunt, si modo prosequenti homicidio capite is puniretur, iam pro vtroque in plus quam in caput punitus foret, quod est contra mentem statuentium, ergo mitius quam capitaliter aliquantulum puniendus est, ita tamen vt pro secundo homicidio non solum in centum, sed acerbius aliquantulum puniatur, quia geminatio delicti aggrauat culpam, sicque satisfactum erit fundamento & rationi contrariam partem tenentium, & haec pars vt humanior, ita & verior videtur. Colligitur [sect. 39] quare statutum puniens gestantem margaritas intelligatur in eo, qui veras, non in eo qui falsas gestaret: vt voluit Bar. in l. 1. §. hoc interdictum, per tex. ibi. ff. de fonte. Franciscus Cremensis singulari 83. mulier transiens. Ludou. Roma. consi. 493. qui inde. & etiam Cremensis inferunt, quod [sect. 40] mulier transiens ad nuptias secundas, & si perdat lucra a marito habita, tamen non amittet, quod sibi mariti contemplatione donatum fuerat, quamuis id a marito profectum intelligatur. l. sed & si plures. §. in arrogato. ff. de vulgari. quia id non tam vere quam ficte a marito profectum intelligitur, & poenas non esse de casu vero ad casum fictum porrigendas non ineleganter contendunt. ratio ergo prioris dicti ea est, quod statuti legisúe imperium, vtilitatem intuetur ciuium, non captionem aut laesionem eorum, vtilitas autem in eo est, ne veris & preciosis margaritis vtentes depauperentur, quae ratio cessat in falsis, vt §. 17. numero 65. multa in simili diximus, in tract. de succ. cre. lib. 2. Centesimo quarto colligitur quare [sect. [41]] & si regulariter processus sit ipso iure nullus, quando calumniae iuramentum non fuit praestitum, cum esset petitum. l. 2. §. sed quia veremur. C. de iuram. calu. c. certum de iuram. calum. c. non constituens, de fide ius. tamen si exigatur ab eo, qui iam plene probauit, isque iurare nolit, aliud erit: vt arg. l. si non fuerit. ff. de iureiu. tenent Bald. in c. 2. colum. 2. de proba. Ias. in l. admonendi. colum. 41. de iureiur. Matthaeus Mathes. & Sarra. eius additio. nota. 65. nota quod statutum, idem Ias. in l. iusiurandum quod ad pecunia. §. quis. §. qui iusiurandum not. 1. ff. de iureiu. ratio est, quia [sect. [42]] vt reperiuntur non pauci, ita numinis contemptores, vt falso iurare nihil vereantur, ita ex diuerso sunt nonnulli ita summi Dei reuerentes, vt potius ius suum amittant quam sacramentum subeant, etiam veritatem dicturi. ita ait l. quae sub conditione, in princ. ff. de condi. inst. Ne ergo vir bonus, qui iam plene ius suum probauit, nimia Dei reuerentia verum etiam sacramentum subire non audens, ius suum indebite amittat, par est, vt tali casu cesset iuramenti subeundi necessitas, ne legis imperium tale iuramentum exigentis ad vtilitatem ciuium destinatum, in eorum bonorum ciuium laesionem reflectatur cessante necessitate, prout cessat in specie proposita ad l. manifestae turpitudinis. ff. de iureiura. responde, [sect. 43] procedere quando nondum esset legitime probatum, & est optima defensio istius singularis conclusionis, de qua multum dubitauit Ias. in d. §. qui iusiurandum. Centesimoquinto colligitur, [sect. [44]] quare non valeat statutum vel consuetudo particularis adimens iuramentum calumniae, quo casu petitum esset, vt per d. c. verum. d. §. sed quia veremur. d. c. veniens, tenuit Matthaeus Mathaesillanus & Sarra, vbi supra. ratio enim est, ne facultas statuendi per legem generalem municipibus concessa, vt plene tradunt Bart. & alij per tex. ibi in l. omnes populi. ff. de iust. & iur. conuertatur in ipsorummet laesionem, qui remoto tali iuramento litibus scaterent, & nimium inuicem vexarentur. sicque statuendi imperium noxium (quod esse non debet) ipsis met esse inciperet. # 32 Capvt xxxii. Svmmarivm. -  1 Solennitas abundans non nocet. -  2 Exceptio incontinenti probanda, non comprehenditur in statuto exceptionem excludenti. -  3 Prohibitus habere praedia in territorio, non vetatur si ea illico sit venditurus. -  4 Statutum foeminas dotatas excludens, intelligitur quo ad successionem eorum, qui dotare tenebantur. -  5 Fortuitus casus excusat a poena statuti. -  6 Carceris custos non tenetur si socij malignatione incarcerati fugiant. -  7 Proditio irreparabilis. -  8 Praescriptio cum mala fide quare non valear. -  9 Poena an debeatur in conscientia? -  10 Malae fidei possessor quis dicatur. -  11 Minor non comprehenditur statuto puniente delicta non communia. -  12 Minor non comprehenditur statuto puniente eum qui de comitatu bladum extrahit. -  13 Monachi Minoritae fundi ad vendendum an sint capaces? -  14 Ecclesia ex necessitate vendens, non tenetur solennia seruare. -  15 Statutum vt mortua vxore maritus lucretur dotem, an locum habeat, quando maritus & vxor simul perierunt? ardua q. -  16 Statutum quod vno delinquente caeteri de familia puniantur, an valeat? ardua q. CEntesimosexto colligitur, quid dicendum, si [sect. 1] in aliquo actu statutum prouidet adhiberi praesentiam, vel consensum quatuor virorum, alias non valeat, vtrum si adhibeantur decem, vel plures, reddatur actus inualidus tanquam non seruata forma? & videtur quod sic. quia omissio modi & formae vitiat dispositionem. l. qui Romae. §. Flauius. ff. de verb. obl. c. Pisanis, de rest. spo. c. cum dilecta, de scrip. c. cum super abbatia, de offici. deleg. Contrarium tamen reperio fuisse consultum, prout refert Pet. de Anch. in repe. c. canonum statuta, de const. 39. char. quia licet ad solennitatem statuat lex certum numerum, ampliatio numeri non vitiat l. haeredes palam, in princ. ff. de test. & l. cum tabulae. ff. de secund. tab. per hoc. l. non solet. ff. de regu. iur. & l. qui mutuam. ff. mand. l. pediculis. §. Labeo. ff. de auro & argen. legato. item maiori numero inest minor. l. 1. §. si stipulati, de verb. oblig. praeterea numerus ampliatus non diuersificat formam l. non sunt liberti. ff. quemad. seruitu. amit. l. 1. §. item quaeritur. ff. de aqua quoti. & aesti. facit quod not. Bar. in l. si prius. ff. eo. tit. denique haec pars vera est, vt constat per tex. in l. vnic. in princi. C. de rei vxo. act. & potissimum ex omnibus fundamentis & rationibus nostrae sententiae principalis, quae habet legum principumque imperium ad ciuium vtilitatem destinari, quae per interuentum decemvirorum, vbi quatuor quantum sufficiebant, tantum abest vt interuertatur, quod potius assequitur pleni. ergo ea dispositio minime debet pro irrita laesionem agentium haberi. Et ita in specie tenet Corset. singu. incipiente, statutum. 22. Centesimoseptimo colligitur, quod [sect. 2] si statutum tollat exceptionem in aliquo casu, debet intelligi, nisi quis velit incontinenti probare exceptionem legitimam, quia eo casu debet audiri, non obstante statuto: quia statutum videtur exclusisse exceptiones non legitimas propter praesumptam fraudem opponentium, quae praesumptio cessat in probatione, quae offertur incontinenti, tex. in c. literas, de resti. spoliato. quod not. gl. in l. 1. §. hoc interdictum. in ver. sed & si falsum. ff. de tab. exhiben. Abb. in c. sciscitata, super glo. in ver. effectum de inte. resti. quam glo. ibi profitetur se solitum esse multum adducere in consilijs ad statuta excludentia omnes exceptiones. Abb. in c. super eo. ad fin. de offic. deleg. vide dicta per eum in c. ex parte 4. eod. titu. nisi esset praesumptio contra eum, quod calumniose exciperet, licet offerat se probaturum incontinenti. istud voluit glo. in d. c. sciscitata, quae limitat d. c. literas. & istud dictum sensit do. Abb. in d. c. super eo. vbi Bald. singulariter dixit per illum tex. iuncta glo. quod a summaria cognitione potest quis repelli, vbi praesupponitur quis calumniari, quod dictum dicit menti tenendum. & not. in c. veniens, il secundo, de testi. in l. fin. C. de ordi. cognitio. putat tamen do. Abb. in d. c. super eo, illud dictum glo. & Bald. procedere vbi opponens offert se probaturum incontinenti, & praesumptio est de malitia, quia per talem oblationem non purgatur praesumptio malitiae. quibus de rebus per Anto. Corsetum singul. in verb. exceptio. 2. & pro superiore opinione, vt talis exceptio in continenti probanda per tale statutum exclusa non videatur, facit nostra sententia principalis. Nam vt reliquorum principum, ita & statuentium ac legislatorum imperium ad proficiendum est, non ad nocendum: noceret autem si exceptio legitima etiam incontinenti probanda excluderetur. Vnde & si verbis statuti accedere videretur, tamen extra mentem statuentium esse verosimillimum est, quae potissimum (vt supra ostendimus) intuenda est. glo. ibi & vbique communiter app. in l. tale pactum. §. fi. ff. de pact. sicque verbis posthabitis ex verosimili mente statuentium talem exceptionem admittemus. Centesimo octauo colligitur, quod [sect. 3] si prohibetur forensi aliquam rem immobilem relinqui per statutum, aut per viam contractus, vel vltimae voluntatis? relictus est fundus forensi vt vendat preciumque habeat. An hoc casu habeat locum statutum? glo. est singu. in c. 1. §. confirmatos. in verb. domum, de religiosis domibus in 6. quod valet legatum. sicque tale statutum non habet locum. & est ratio, quia si non durat alienatum. ergo non videtur alienatum: vt in c. 1. quid iuris sit si vasallus post alie. feud. id recupe. & l. si vero pro patre. §. versum. ff. de in rem verso. Bald. in l. cum quaestio. in fin. C. de leg. & sequuntur Fran. in d. §. confirmatos. Corset. notab. mendicantes. late per Alexand. & Ias. qui alios citant in l. apud Iulianum. §. constat. ff. de leg. 1. Ioan. Dilect. de arte testamen. caut. 40. & Dec. consil. 559. in casu. Curt. Iun. consil. 105. colum. 2. in simili. per Hip. Marc. singulari 132. Nicol. Pigno. & Ludo. Roma. singulari 294. incipi. prohibetur forensi. ratio enim huius communis opin. est, quia animus statuentium fuit ciuibus consulere quo ad hoc, vt omnia praedia, quae intra fines territorij erant, ad eos solos, non etiam ad forenses pertinerent, non autem quo ad forenses commercium iure gentium (iuxta l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. §. ius ciuile. & §. ius autem gentium. Instit. de iure nat.) remouere voluerunt. ergo cum per tale legatum id praedium non desinat cum effectu permanere inter conciues, cessat ea vtilitas, ad quam statuentes prospectum voluerunt, & si vltra progrederetur noxium esset, quia contra ius gentium adimeretur forensibus commercium. Centesimo nono colligitur, stante [sect. 4] statuto, super quo egregie consuluerunt Rapha. Cuma. & plures alij, consil. 207. incipi. quod quaelibet haereditas, &c. quod quaelibet haereditas ascendentium deferatur masculis legitime descendentibus, exclusis foeminis, cum dotatae fuerint. Quod licet tale statutum generaliter loquatur, non habet locum in successione matris vel auiae maternae, sed solum in ascendentibus per lineam masculinam, sequitur Ias. in l. 4. §. praetor ait, in princi. 3. colu. ff. de in ius vocan. mouetur Rapha. quia statutum excludit foeminas, quia sunt dotatae: sed ista ratio dotandi cessat in matre & auia: quia ad eas non pertinet officium dotandi. l. mater. C. de iure do. ergo non comprehendit matrem, quia debet intelligi de haereditatibus eorum, qui tenentur dotare: & sic de haereditate patris vel lineae paternae, cum ergo verba non conueniant matri, nec eius dispositio. l. 4. §. toties. ff. de dam. infec. l. quod constitutum. ff. de milit. testa. cum simil. & quod tale statutum intelligatur, si dotatae fuerint ab ea persona, de cuius haereditate agitur, & non ab alia, ita tenet no. Bal. in l. 1. C. de leg. haered. cum concor. quas dat Ias. in l. quoniam nouella. C. de inof. test. & Gerardus singula. 7. quando rubr. nume. 3. ratio istius rei ea est, quia hoc statutum foeminarum exclusiuum, videtur esse contra naturalem aequalitatem, quae inter masculos & foeminas esse debet. l. maximum vitium. C. de lib. praeteri. §. fin. Inst. de haered. ab intest. vnde si huiusmodi statutum aliquando magnam vtilitatem, aut Reipublicae necessitatem toleratur (id quod satis est, vt valeat. teste Baldo, in l. non omnium, & in l. de quibus, colu. 10. ff. de legib. & eleganter per An. Tir. de vtroque retractu in praefa. num. 75. tamen quin odiosum & consequenter restringendum sit, negari non potest, quoties sese offert aliqua non multum deuia & extranea interpretandi occasio, vt in specie hac, quae eo maxime admittenda est, quod legislatores (vt nostra principalis conclusio habet) vt reliqui principes non vt obsint, sed vt prosint, acceperunt imperium, vnde eae leges eaúe statuta, quae subdura videntur, pie vt sic minus obsint interpretanda sunt, estque iudice me efficacior oratio, quam quae mouit Doctores supra allegatos. Centesimo decimo colligitur, scis quod [sect. 5] lex est, quod si sit statutum in ciuitate, quod non extrahatur bladum vel aliquid aliud de loco, quod si casu fortuito de aliqua alia ciuitate, vel castro veniant homines deferentes bladum vel aliam rem contra statutum, quod non obstante statuto possunt, licet alias non possent, nisi essent transeuntes. C. de aedific. priua. l. si quis post hanc legem. ita Guilielmus de Lud. sing. 18. ratio est: Quia impossibilium nulla obligatio est. l. impossibilium. ff. de regu. iuris. l. 1. ff. de cond. insti. impossibile autem est casus fortuitos praecauere. l. quae fortuitis. C. de pignor. act. ergo leges, quae non secus quam principes vt prodessent non vt obessent imperium acceperunt (vt nostra principalis conclusio habet) non potuerunt obligare nos ad tale quid impossibile. Centesimo vndecimo colligitur eadem ratione, si dictat statutum quod si [sect. 6] carceratus aufugiat, custodes teneantur poena capitis. si duo sint custodes, & vnus custos simul cum carcerato aufugerit, quod alter custos non teneatur poena statuti. tex. est singularis in l. vltima. versic. interdum. ff. de custo. reorum. & idem Roma. consilio 395. vt res. colu. fin. ver. secundum doct. in d. l. fin. Are. in tracta. malefi. in verbo, fama publica praecedente. nu. 91. Fran. Cre. no. 91. Hipp. de Marsi. in rub. ff. de fideius. q. 17. pulchre per Nicolaum Boer. deci. 217. quo ad tertiam. qui alios citat. Ludo. Roma. singulari 30. Haec enim [sect. 7] proditio est, quam praecauere est vltra prouidentiam & vires humanas. vnde sic cecinit Claudianus lib. 2. in Rufinum: Heu heu quam breuibus pereunt ingentia causis, Imperium tanto quaesitum sanguine, tanto Seruatum, quod mille ducum peperere labores, Quod tantis Romana manus contexuit annis, Proditor vnus iners angusto tempore vertit. Et Silius Italicus lib. 13. Bel. pun. Illa autem, quae tondetur praecordia rostro Alitis, en quantum resonat plangentibus ales Armiger ad pastus rediens Iouis, hostibus arcem Virgo (immane nefas) adamato prodidit auro Tarpeia, & pactis reserauit claustra Sabinis. Cum ergo proditioni occurrere sit impossibile, impossibiliumque nulla sit obligatio. l. impossibilium. ff. de re. iu. par est, vt custos carceris non teneatur de proditione socij, cum lex imperium vt prodesset non vt noceret acceperit, vt habet nostra principalis conclusio: noceret autem si ad impossibile obligaret. Centesimo duodecimo colligitur[sect. 8] quamobrem omnes leges & omnia statuta, quae permittunt praescriptiones cum mala fide contra reales, vel personales, vel mixtas actiones, non valeant ipso iure, quia sunt contra ius commune, & nutriunt peccatum, vt in c. vigilanti, & c. fin. de praescrip. & in regula possessor, de reg. iur. in 6. peccat enim, qui sciens se teneri ad centum ex causa depositi, mutui, vel venditi, recusat soluere, & hanc doctrinam sentit Bar. in l. omnes populi. ff. de iusti. & iu. in illa quaestione, an valeant statuta circa ius diuinum, idem tenet Ang. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsuca. & in l. haec autem iura. ff. de ser. vrb. prae. & in l. fin. ff. quemad. ser. amit. & in l. ait praetor. §. item ei. ff. ex quib. caus. maio. in vno casu quando debitor non peccaret recusando soluere, vt quia esset obligatus ad meram poenam, puta, ad duplum vel quadruplum actione furti. Nam [sect. 9] secundum ius diuinum, & secundum forum conscientiae non tenetur quis se offerre ad soluendum poenam, etiam eam petenti in iudicio, vel extra. 12. q. 2. c. fraternitas, vbi est tex. sing. iuncta Glo. in ver. cum augmento. in fin. & not. doct. in c. dilecti, extra de arbi. Ant. in c. fin. extra de praescrip. idem tenet Panor. in c. quoniam. col. 5. post Butr. & ibi Fel. colu. 2. de praescrip. vbi dicit, hanc esse communem opi. confirmatur ex ijs, quae late dixit idem Fel. in c. 1. 10. col. versic. tertius casus, de constitu. circa Glo. in c. fraternitas alleg. secus vbi actio non est mere in poenam, sed quia visum fuit legi sic conuenire reipub. vt in actione de dolo & simili, quia si interuenit dolus ex parte alterius tenetur. vt pulchre per Abb. vbi supra, propter d. Glos. sing. & c. admonere. 33. q. 2. & per Mathaesillanum singu. 23. ratio superioris conclusionis, vt tale statutum non valeat, est quia vt principibus ita & legislatoribus ac statuentibus vt prosint, non vt obsint imperium datum est, vt habet nostra conclusio principalis: nocerent autem si praescriptiones cum mala fide inducerent, quia & praescribentis anima periret in aeternum, quae cunctis rebus caducis preciosior est. l. sunt personae. ff. de religi. & ius illius, contra quem scribitur, amitteretur, quod magni faciendum est. tex. & Glos. in l. aduocati. C. de aduo. diu. iudi. ergo, &c. id quod obtinet, & admitterem quando [sect. 10] contra ignarum rei vel iuris tui praescribere volebam, vt in terminis l. fi. C. de longi temp. praescrip. idem si eras agere impeditus, secus si sciebas, nec agere impeditus eras, sed dissimulabas, tunc enim ius tuum concedere mihi videreris, nec est cur haec tacita donatio & concessio magis improbatur quam expressa: vt per totum tit. ff. C. & Insti. & in decret. de donati. iuncta l. cum quid. ff. si cer. pet. facit l. cum de in rem verso, cum materia. ff. de prob. Itaque cum mala fide non procedit praescriptio in personalibus actionibus, non magis quam in realibus, sed nego habere malam fidem illum, qui scit se possidere rem alienam corporalem domino sciente, & petere liberrime valente. idemque si quod ei debet, desinit soluere, cum ille nullo impedimento iuris aut facti esset petere impeditus, sicque hoc casu tam in personalibus quam in realibus actionibus contingit praescriptio tuta & legitima de iure ciuili & de iure canonico & in foro conscientiae ex tacita concessione illius, vt alibi plenius diximus. & in simili per Cagn. de reg. iur. ff. in l. quod a quoquam. col. fin. Centesimo decimotertio colligitur, an statutum [sect. 11] loquens generaliter includat minorem? dic quod sic. c. constitutus, de in integ. restit. l. si sine. §. Lucius. ff. de administ. tuto. quod tamen limita nisi statutum vel consuetudo puniat aliquid, quod de rure communi non est punibile: tunc enim minor non includitur in statuto, vel consuetudine, c. 2. de delict. puerorum. Nam homicidium casu perpetratum sine culpa est impunibile, vt l. 1. C. de sicar. & ideo in d. c. 2. dicitur, quod in illa consuetudine ibi relata minor non includitur, licet generaliter loquatur, & valebit statutum, quod [sect. 12] nemo possit extrahere bladum de comitatu, vt illud statutum minorem, seu pupillum non comprehendat, & quando poena in delictis minuatur propter aetatem, ponunt Castr. & alij in d. tit. C. si aduer. delic. Deci. & Cagnol. in l. fere in omnibus. ff. de reg. iu. Marsil. in l. si infans. ff. de sicar. Ludouicus Carer. in tract. de homici. §. 6. in prin. de minore extrahente bladum, tenet Bald. in l. si ex causa. §. fi. ff. de minor. Franc. Cremens. singu. 29. fallit secundo d. §. Lucius in statuto de maioribus sentiente: quia tunc minores non ligat. Bald. in l. pen. C. de infami facit l. si quis maior, cum ibi nota. C. de transact. fallit tertio in statu odioso. Barthol. in l. etiam. ff. de minoribus. Et idem de statuto exorbitante. Bald. in l. 1. C. quam. Imper. & Hippol. singulari 481. communis, & ibi ponit aliam fallen. fallit quinto, vt per eundum Hippol. singu. 362. statutum. Fallit sexto in praescriptione, de qua re per Barthol. in d. l. etiam, & in l. sin. & ibi Bal. C. in qui. cau. in integ. resti. Feli. c. placuit, colum. 2. de praescript. & Docto. in c. constitutus, de restitutio. in integ. per Ludouicum Roma. in singul. 816. tu audisti. Et hisce de rebus diximus multa de succ. cre. lib. 1. §. 10. circa l. fi. C. in quibus cau. in integrum rest. Ratio autem superioris conclusionis, quae habuit, minores non comprehendi in statuto puniente, id quod de iure communi punibile non est, ea est, quia vt principes, ita & legislatores, vel statuentes imperium acceperunt, vt prodessent, non vt obessent, vt habet nostra principalis conclusio. Nocerent autem si tali statuto minores comprehenderent quia hi solius iuris naturalis, non etiam iuris meri ciuilis gnari intelliguntur: sicque tali statuto inculpati subiacerent. Centesimo decimoquarto colligitur, Quod [sect. 13] vt scis fratres mendicantes sunt incapaces bonorum immobilium, vt in clem. ciui. de ver. singul. & legatum rerum immobilium eis factum, non valet, nisi quantum ad aestimationem: vt voluit Bar. & Bald. post Iacob. de Are. in l. apud Iulianum. §. fi. ff. de leg. 1. & in l. si res, & in l. fideicom. §. si seruo. ff. de leg. 3. & Barto. in tractat. Minoricarum. in 1. parte. & Marsilius in l. si in singulos, in pen. col. ff. de ann. leg. & ideo subdunt Doct. in dictis locis quod licet fundus non possit simpliciter mendicantibus relinqui, tamen poterit eis relinqui vt illum vendant, & in necessitatib. suis precium conuertant, ad quod allegant Glos. no. in c. 1. in verbo, domum, de relig. do. lib. 6. & idem tenent d. Ant. in c. in praesentia. in 7. col. versi. quintus casus, de probat. & Bald. in authen. ingressi. in 7. colum. C. de sacrosan. eccle. & in l. cum quaestio. in fin. C. de legi. & Ludoui. Roma. in l. Antistius. §. fin. ff. de acqui. haered. Et hoc casu [sect. 14] in venditione talium bonorum immobilium, non requiritur solennitas. c. sine exceptione. ita singu. dixit Bal. in auth. si qua mulier, in 4. col. de sacrosa. eccl. post Guiel. de cum. in d. authe. hoc ius porrectum. & Bal. in c. cum causa, circa fin. extra de sent. & re iudi. Alius est etiam casus, in quo dicta solemnitas non requiritur, videlicet, quando ecclesia esset coacta alienare rem, vt puta, si esset grauata alienare fundum per fidei commissum. nam hoc casu alienabit sine solennitate alias requisita. ita dixit multum not. Lap. alleg. 26. inci. disputat primo, post medium, quae dicta refert, & sequitur Fely. in c. in praesentia. in 26. col. in fin. de probat. Et istae sunt communes opiniones, vt per Fely. post alios in d. c. in praesentia, nu. 51. & ibi Deci. num. 69. Hippolytus Marsilius singu. 132. Nicolaus Pigno. ad Romanum singu. 294. Ratio ergo istorum est, quia iura solennitatem alienationis exigentia intuentur vtilitatem ecclesiae, quae vtilitas cessat, quando ex necessitate fienda erat alienatio, nec decebat vt iura, quae ad proficiendum, non ad nocendum fiunt, iuberent nobis facere & adhibere solennia inutilia, quae nobis laboris & molestiae multum afferrent, vtilitatis vero nihil: contra naturam & destinationem vniuersorum principatuum, siue illi principum sint, siue legum, vt habet nostra principalis conclusio. & facit l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procur. l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt leg. nom. caue. cum similibus. Centesimo decimoquinto colligitur, [sect. 15] si statuto caueatur, quod mortua vxore in matrimonio, maritus lucretur tertiam partem dotis. Quid si ambo simul moriantur, vt puta, ex naufragio, vel ex domus ruina, & nescitur quis anterior, & quis posterior fuerit mortuus. an isto casu habebit locum statutum? breuiter dicito quod sic, fauore lucri ipsius dotis. Ita singulariter dicit Bal. in l. si possessor. §. si eodem. ff. de relig. & sum. fun. per illum tex. cum Glo. sua. sed vltra Bal. ego allego optimum tex. in l. cum hic status. §. si amb. ff. de don. int. vir. & vxo. vbi si maritus & vxor simul moriatur ad donationem validandam, praesumitur prae mortuus donator, siue donans fuerit maritus siue vxor, quod nota. & vide per Cremensem sing. 53. qui idem sequitur, id quod, vt nobis videtur, est contra tex. in l. eum, qui. ff. ad Treb. & in l. quod de pariter. ff. de rebus dubi. l. ex duobus, in princi. ff. de vulga. cum similibus. praesertim quia tale statutum cum inducat inaequalitatem, odiosum esse intelligendum est. l. eum oportet, in prin. C. de bon. quae lib. l. illud. l. illam. C. de colla. & maxime per l. maximum vitium. C. de lib. praet. & quia statuentes vt prodessent, non vt nocerent, imperium acceperunt (vt habet nostra conclusio principalis) & illam inaequalitatem inducentes satis nocuisse videntur: nec expedit vt id nocumentum augeatur, quod nota, quia Venetijs statutum est, vt vidua a marito liberos non habens amittat tertiam partem dotis. Centesimo decimo sexto colligitur, Statuto [sect. 16] Florentinorum cauetur, quod vno de agnatione delinquente, caeteri de agnatione teneantur, an valeat tale statutum? quod sic probat tex. in arg. in l. iure prouisum. C. de fabricen. lib. 11. hoc colligit ibi Bart. & Ratio statuti & illius legis ponitur in text. ibi, scilicet quia alij curabunt, ne aliquis delinquat. & sic nota ibi casum, in quo vnus pro alio tenetur. Simile in l. fin. C. de nauf. lib. 11. alia similia not. per Glos. in l. 1. §. si plures. ff. de exer. facit C. de primipi. l. fin. lib. 11. tu de hac q. statuti vide Bal. in l. 1. alias in rub. C. res inter alios acta. Bald. in l. 1. C. ne fil. pro pat. & in l. si qua. ff. de ijs, qui sunt sui. & per Corsetum in sing. incipiente, statutum. 10. qui idem sequitur, quod suspectum puto per d. rub. & per omnes ll. illius titu. C. res inter alios. & l. si quis in suo. §. legis. C. de inof. test. per totum. C. ne filius pro patre, per totum. C. ne vxor pro mari. l. non debet. ff. de iureiu. & per nostram principalem conclusionem, quae habet, statuentes non secus quam principes reliqui ad proficiendum, non ad nocendum, imperium accepisse. nocerent autem si tale statutum valeret, quod est iniquissimum, saltem quo ad poenam ordinariam: sed quo ad aliam minusculam, forte posset tolerari, arg. l. scio. ff. de minor. & argu. d. l. iure prouisum, cum multis, quae congessimus de succ. resolu. lib. 1. §. 7. disserentes modica non subijci regulis iuris. & ita in simili vult Diuus Thomas 2. 2. q. 98. art. 4. # 33 Capvt xxxiii. Svmmarivm. -  1 Fideiussio multis nominibus significatur. -  2 Fideiussor dicitur quis diuersimode. -  3 Fideiussio facto pacto nudo non valet etiam de iure canonico. -  4 Fideiussor indemnitatis quis sit. -  5 Fideiussor non est, qui promittit soluere nomine debitoris. -  6 Debitor & fideiussor quando quis esse possit. -  7 Fideiussorum differentia. -  8 Fideiussor quando liberetur, quando creditor negligens fuit in debitores conueniendo. -  9 Fideiussor etiam vt principalis obligatus, gaudet beneficio excussionis. -  10 Excussionis beneficium opponitur contra collegam, qui solus administrauit. -  11 Fideiussor, licet promittat soluere sine vlla exceptione, adhuc potest opponere exceptionem excussionis. -  12 Excussionis beneficio potest renunciari. -  13 Excussio cessat, si est notorium quod debitor non est soluendo. -  14 Excussio cessat quando fideiubeo pro naturaliter tantum obligato. -  15 Excussio cessat quando principalis est, vbi conueniri nequit. -  16 Excussionis beneficium perdit mendax. -  17 Excussio cessat, cum pater fideiubet pro filio. -  18 Excussio cessat in fideiussore de iudicio sistendo. -  19 Excussio omissa, non viciat processum. -  20 Fideiussor fisci non habet beneficium excussionis. -  21 Excussio cessat, quando debitor est valde cauillosus, vel rixosus. -  22 Excussio cessat, quando fideiussor impugnatur per modum exceptionis. -  23 Excussio cessat in mercatore, & campsore fideiubente. -  24 Exceptio non numeratae pecuniae cessat in mercatoribus. -  25 Scriptura an obliget quo ad clausulas, quae iniussu partium de consuetudine tabellionum apponuntur? ardua quaestio. -  26 Tacitum interdum paris, interdum maioris, interdum minoris potentiae est, quam expressum. -  27 Scripturae clausula de consuetudine tabellionum apponi consueta, inutilis est in tribus casibus. -  28 Tacitum saepe fallax. CEntesimo decimoseptimo colligitur ex opin. nostra prin. quare, qui in subsidium fideiussit, non teneatur, si debitor principalis efficiatur non soluendo propter moram creditoris in exigendo adhibitam, vt infra nu. 7. dicemus? ratio enim est, ne alias legis imperium ad proficiendum, non ad nocendum, acceptum, deseruiret machinationibus. & sciendum est, quod [sect. 1] in iure nostro quo ad fideiussorum propositum reperiuntur multa nomina, quae videntur prima facie eadem, sunt tamen penitus diuersa. nam reperiuntur fideiussores, constitutores, item ex promissores, item alij suscipientes ab initio in se alienam obligationem, item alij, qui obligationem alienam iam natam in se transferunt animo nouandi. de quibus per Glos. in l. in personam. §. qui pecuniam. ff. de pact. & in rubrica C. de fideius. & in rubrica ff. de fideius. & ibi Bart. & in l. 1. C. ad Velleia. & per Gloss. singularem, quae ponit differentiam inter ista nomina, in l. si vero non remunerandi. §. si post creditam. ff. mandati. & notabiliter per Ang. Inst. de fideius. in prin. vbi optime declarat. & aliquid per Alex. in l. 5. §. stipulatio. ff. de verb. oblig. & per Bald. in l. cum alter. C. de fideius. & est Glo. melior quam habeamus in iure, in auth. de fideiusso. §. 1. colum. 1. in vers. fideiussorem, secundum Alexand. in d. §. stipulatio. & adde glo. inl. Stichum, aut Pamphilum. §. aliquando. ff. de solut. in vers. intercesserat, & cum ista est, vt ad propria deueniam. text. melior de iure. in l. eleganter. §. seruus patronis. ff. de dolo. & glo. in l. Stichum. §. aliquando. ff. de solu. in versic. intercesserat. Secundo & proprius sciendum est, quod fideiussor [sect. 2] in ista materia sumitur multis modis, primo, pro eo, qui simpliciter pro alio intercessit, & iste obligatur per stipulationem non aliter tex. in l. blanditus. C. de fideius. & in l. 5. §. satis acceptio. ff. de verborum obligatio. hinc venit, quod fideiussio, facta pacto nudo apposito iuxta contractum, non vestiatur cohaerentia contractus, licet regulariter secus, vt in l. pactum. & in l. bonae fidei. cum similibus. C. de pact. Ita notanter dicit Bald. in l. ex placito. 12. quaestio. C. de rerum permu. per d. §. satis acceptio. & in l. si tibi. C. loca. per Alex. in d. §. stipulatio. in l. 5. ff. de verb. obli. in tantum quod licet alias de iure canonico ex pacto nudo oriatur actio, secundum comm. opi. vt in c. 1. vbi plene, extra de pact. & plene per Legistas in l. iurisgentium. §. quinimo. ff. de pact. tamen fideiussio [sect. 3] praestita pacto nudo absque stipulatione, etiam de iure canonico non valeret. Ita notabiliter Bald. in c. 1. penul. colum. extra de pact. quod bene est notandum. & de hoc vide singulariter per Ias. in l. lecta. vlti. colum. ff. si certum peta. Et fideiussor simpliciter acceptus de iure antiquo poterat conueniri principali debitore non excusso. l. non recte. C. de fideiuss. cum concor. hodie secus. auth. de fideiusso. in princi. coll. 1. & auth. praesente. C. eod tit. notatur plene in c. peruenit. extra, de fide inst. Secundo modo dicitur fideiussor ille, qui promittit id, quod creditor a debitore consequi non potuerit, & sic in subsidium. & iste talis ante reum conuentum & excussum non est obligatus, sed speratur obligari. & de isto proprie loquitur tex. in l. fi. in princ. ff. si cert. peta. & in l. decem. ff. de verb. oblig. & in l. omissis. secundo respon. C. de fideius. & in l. 5. C. de fideiu. tuto. vbi vide. & in l. si fideiusso. in id. in prin. ff. de fideiuss. cum simil. vide in materia tex. singula. in l. fideiussor obligari. §. fin. eo. titu. est tex. mirabilis in l. qui Romae. §. Augerius. ff. de verbo. obligat. vbi nota per Paul. & Ias. & per Ias. in l. 2. C. de haer. insti. Tertio modo [sect. 4] dicitur fideiussor ille, qui promittit conseruate aliquem indemnem, vel promittit indemnitatem: & iste etiam non potest conueniri, nisi in subsidium, etiam de iure antiquo. & de isto loquitur ille titulus C. si tutor indemni. promis. & tex. nota. & ibi Bart. in l. 2. C. de conue. fideius. debi. lib. 10. & Bar. notabiliter in l. quaero. ff. loca. & Bald. in l. si pro eo. 12. q. C. mandati. & tex. singula. & ibi Barthol. in l. pater. ff. de dote. praeleg. & tex. in l. tutor. in princ. ff. ad Velleia. & tex. cum ibi notatis in l. 2. C. de senten. quae sine certa quanti. profer. in tantum non potest conueniri nisi principali excusso: vt per tex. & ibi Bart. in d. l. 1. C. de conue. fis. deb. lib. 10. Sumitur & alijs modis iste fideiussor de indemnitate, secundum formam tex. in l. is a quo. ff. de rei vendi. Item alio modo, vti in casu singulari, in l. prima. C. de magistra. conue. & per tex. & ibi singulariter Bart. in l. si a priori. §. si fugitiui. ff. de furtis. & in l. si a reo. in fin. ff. de fideiusso. cum similibus. Quarto etiam modo [sect. 5] dicitur quis quodammodo fideiussor, scilicet ille, qui promittit soluere nomine debitoris. Nam iste non est proprie fideiussor, nec potest conueniri, si debitor est soluendo: sed demum in subsidium. iste est casus singularis, & forte non alibi, secundum verum intellectum, in l. si ita stipulatus fuero. la primera. §. possum. ff. de verbo. obli. ideo autem ille, qui sic promittit, non dicitur fideiussor, quia fideiussor non promittit nomine debitoris, sed nomine suo, vel simpliciter, & pro sua obligatione, licet ad vtilitatem debitoris: & postquam promittit, potest soluere vel nomine debitoris, & tunc illum liberat ipso iure & in consequentiam, etiam se ipsum. at iste noluit esse fideiussor sic promittendo, ex quo sequitur quod etiam iure veteri necessaria erat excussio principalis antea quam posset conueniri, quod est singulare, & forte non alibi, secundum Paul. ibi. ideo diligenter est attendendum ad verba instrumenti, quia notarius non habens de hoc notitiam, de facili posset errare, secundum eum. Dicerem tamen quod hodie non refert sit fideiussor, vel non, cum etiam fideiussor non conueniatur nisi excusso principali, vt in d. auth. praesente. ergo a fortiori ille, de quo in illo §. possum. & sic dico quod licet hodie ille tex. non corrigatur, non tamen aliquid habet singularitatis, cum sit idem in casu magis dubio, scilicet in fideiussore, vt dixi, & hoc puto verum & necessarium, licet nemo Doctorum attingat. ad intellectum illum require ibi Barto. & Alex. qui non tamen dicunt quod proprie notaui, ideo bene not. Et hic oportune potest quaeri, an ille, qui promittit per haec verba: Promitto quod Titius tibi debet, dicetur fideiussor? tex. videtur dicere quod non. in l. vbi autem non apparet. §. illud vero. ff. de verb. oblig. glo. singularis sentit contrarium in l. Titia. §. idem respondendum. eod. titul. concordante ex verbis Alexand. in d. §. illud. & per eundem in l. huius modi. eo. tit. & hoc est magis necessarium in proposito. Quarto, necessario quaeritur, cum supra dixi de fideiussore indemnitatis, quaeritur quot modis tamquam fideiussor potest quis promittere alium conseruare indemnem? istam quaestionem examinatam sic non inuenio, ideo pro veritate considero omnes casus, de quibus potest quaeri. Nam aut debitor promittit debitori conseruare indemnem, aut e contra creditor debitori: aut debitori fideiussori: fideiussor debitori: aut fideiussor creditori, vel creditor fideiussori. Primo casu, non potest exemplificari haec quaestio, nam cum ipse sit debitor, non potest creditori promittere eum conseruare indemnem, quia sic esset fideiiussor sui ipsius, quod non potest esse de iure, vt est tex. in l. haeres a debitore. §. seruo. & §. retro in fi. ff. de fideius. non etiam potest poni in secundo casu, quia actio & passio non possunt concurrere in eodem subiecto propter contradictionem. si ergo creditor, qui habet actionem, esset fideiussor & sic obligetur, ergo actio & passio concurrent in eodem in respectu eiusdem obligationis, quod non est dicendum. Item alia ratione, quia si creditor conseruaret debitorem indemnem, ergo in effectu nec iste diceretur creditor, cum teneretur id restituere, nec alius diceretur, cum in effectu ei nihil abesset. Tertio autem [sect. 6] casu bene potest poni haec quaestio, scilicet quando debitor fideiussori promittit eum seruare indemnem, quia dicit quod ei soluet quidquid ipse praestiterit creditori, & hic nulla est repugnantia, vt patet. & sic intelligitur c. secundum, extra de fideius. cum similibus. Nec obstat, quia hic est debitor & fideiussor, & sic fideiussor sui ipsius. dico quod non obstat, quia hic est debitor respectu vnius, & fideiussor respectu alterius, & sic non obstat l. haeres a debitore. §. seruo. ff. de fideius. cum simil. quia ibi intelligitur quando quis est debitor, & fideiussor sui ipsius respectu eiusdem creditoris, alias bene permittitur. Quarto autem casu non potest formari quaestio, quia si fideiussor conseruaret debitorem indemnem, ergo in effectu ille non esset debitor, nec iste fideiussor potest ab eo aliquid consequi per actionem mandati, contra l. si pro ea. C. manda. & Inst. de fideiusso. §. penul. cum concordan. Nisi poneres quod iste fideiussor animo donandi intercesserit, & vellet debitorem conseruare indemnem, sed tunc valeret tanquam donatio, & non haberet vim, vel naturam fideiussoris. Quinto casu bene potest poni haec quaestio, scilicet quando fideiussor promittit creditori eum conseruare indemnem, quasi dicat, promittit ei quando reus repertus fuerit non soluendo, nec ante poterit conueniri. & iste est casus in l. prima. C. de conue. fis. debi. lib. decimo. & ibi Barto. & per Barto. in l. quaero. ff. locat. & per Bal. in l. si pro ea. duodecima quaestione. C. manda. & ista fideiussio bene valet, quia nulla est repugnantia. Item postquam soluerit, poterit repetere a debitore per actionem mandati, & sic non imitatur materia fideiussionis. Sexto & vltimo casu, non potest formari haec quaestio, scilicet quando fideiussori promisit eum seruare indemnem rationibus, de quibus supra in secundo casu, quia si fideiussorem conseruaret indemnem, non esset creditor in effectu, cum nihil apud eum remaneret. Item esset creditor & debitor respectu eiusdem causae, & sic actio & passio essent in eodem subiecto, quod est contra ius, & quia eadem res non debet diuerso iure conseri. l. eum qui aedes, cum similibus. ff. de vsucapio. caute ergo Bald. in l. fi pro ea. C. manda. duodecima quaestion. formauit quaestionem nostram in duobus casibus, scilicet in tertio & quinto, quia in alijs non poterat poni vt probaui. & cogita super his. Viso quot modis capiatur fideiussor in proposito nostro, necessario videndum restat, an sit [sect. 7] aliqua differentia inter fideiussorem simpliciter acceptum ex vna parte & fideiussorem indemnitatis, & eum qui promisit, quod ab alio seruari non possit, & eum qui promisit nomine debitoris exalia. & reperio, quod sic prima differentia est, quia si fideiussor simpliciter acceptus renunciat beneficio de fideiussoribus, poterit conueniri, etiam principali non excusso. glo. & dd. in c. peruenit, de fideius. Bald. in d. auth. praesente. & est communis sententia per textum l. penultima. C. de pact. cum similibus. secus in fideiussore indemnitatis, nam etiam si renuntiet beneficio de fideiussoribus, non poterit conueniri ante principalis excussionem, hoc enim inducit hoc casu: natura obligationis magis quam beneficium fideiussionis. ita notabiliter dixit Bart. in l. prima. C. de conue. fisci. debit. lib. 10. & in l. quaero. ff. locati. & Bald. in l. prima. C. de reuo. his quae in frau. cred. & Bald. in d. auth. praesente. Salicet. in l. prima. C. quod cum eo. notabiliter Ias. in l. fina. in princip. ff. si cert. petat. prima colum. post medium. & hoc tamen limita duobus modis, vt singulariter per Ias. in l. fin. ff. si cert. petat. prima col. in fin. cum sequenti. Aliam limitationem collige ex verbis Bart. in fi. & ibi in specie Paul. & Alex. & ibi etiam Ias. in fin. Idem in eo, qui promittit quanto minus a debitore seruari potuerit. Nam etiam si renuntiaret beneficio de fideiussoribus, tamen non poterit conueniri ante debitorem excussum, Ratio, quia illa excussio requiritur pro implemento conditionis. nam fideiussor promittit sub conditione, si non negatur a debitore: & ideo antea quam illud liquidetur, ille nullo modo est obligatus. d. l. fin. ff. si cert. petat. & l. decem, de verb. obliga. Ita notabiliter dicit Angel. l. fi. ff. si certum pet. & idem ibi Alex. in additio. ad Bart. in d. l. 1. C. de conue. fisci. debit. lib. 10. idem Ias. in d. l. fin. in princi. penul. colum. in medio. Secunda notabilis differentia est, Nam fideiussor simpliciter acceptus, debet ante litem contestatam opponere beneficium excussionis, lite autem contestata, non posset, quia est exceptio dilatoria. Ita eleganter Cynus, Bald. & Salice. in l. exceptionem. C. de proba. Salice. l. 2. C. commun. diuid. Paul. de Castr. in l. decem, de verb. obliga. ff. non sic in fideiussore indemnitatis, vel in illo qui promisit quanto minus ab alio principali poterit consequi, nam isti eam exceptionem poterunt opponere, etiam post litem contestatam: eo quia istud est de natura conuentionis. Ita notabiliter Bal. in c. ex rescripto, de iureiurando. Contrarium sentit Bart. in l. fi. in principio. ff. si certum peta. & vide ibi Ias. prima col. in fin. Tertia differentia potest addi. quia [sect. 8] si debitor principalis aliquando fuit soluendo, & creditor negligit, & efficiatur non soluendo, illud cedit damno fideiussoris simpliciter accepti. tex. est notabilis in l. si fideiuss. creditori. Vbi Glos. & Bart. ff. de fidei. aliud in promittente in subsidium. nam non laeditur si interim debitor fiat non soluendo. l. si fideiussores in id, in princ. ff. de fideiusso. Paul. in l. decem, & ff. d. l. si fideiussor creditori. ff. de verb. oblig. vbi allegat illum tex. & vide Ias. in l. fin. ff. si cert. peta. 3. colum. in fin. vbi hoc potest colligi. & non solum excussio procedit in fideiu. simpliciter accepto, vt supra dixi, sed etiam in mandatoribus, sponsoribus, & similibus. tex. in auth. de fideiusso. §. 1. collat. 1. cum concordan. Secundo extende, vt procedat [sect. 9] ne dum quando quis intercessit tanquam fideiussor, sed etiam si se obligat tanquam principalis debitor. nam etiam tunc opponere potest beneficium excussionis. ista est Glos. fin. in d. auth. de fideiusso. §. 1. in vers. fideiussorem. quam sic allegat Abb. in cap. peruenit, de fideiuss. 2. col. & est singularis secundum Alex. in l. vbi autem non apparet. §. illud. ff. de verb. obli. & in alijs locis. Tertio pro extensione addo, quod [sect. 10] quando sunt plures administratores praesentes obligati in solidum, quorum vnus administrauit, & alius conueniatur, potest ille opponere de beneficio excussionis, id est, quod prius conueniatur ille, qui administrauit. tex. est notabilis in l. fin. ff. de administ. tuto. & notatur in addi. ad Abb. in c. 2. in fideiuss. in additione magna post princ. Quarto pro extensione vltra omnes addo, quod [sect. 11] fideiussor promittens soluere libere sine aliqua exceptione, non per hoc intelligitur renunciasse beneficio de fideiussoribus, quin prius executi debeat debitor principalis, cum istud veniat ex natura actus. l. quaero. §. inter locatorem. ff. locat. & illa verba sine aliqua exceptione intelliguntur de friuola. c. ex parte. 2. de offic. delega. Ita Ludoui. in consil. 22. quem refert, & sequitur Ias. in l. 1. pri. lect. de sacrosan. eccle. 2. col. post prin. Limita multis modis, primo [sect. 12] si fideiussor renunciauit beneficio ordinis, vel excussionis, nam tunc potest conueniri etiam principali non excusso. Glo. est notabilis, & ibi dd. in c. peruenit, de fide instru. quod in tantum procedit, quod etiam si renunciauit in fraudem suorum creditorum, nihilominus potest conueniri, etiam principali non excusso. Ita eleganter dicit Bal. in rub. C. de reuo. his quae in fra. cred. vlt. colum. post prin. quod diligenter nota. Hoc tamen est verum in simplici fideiussore, secus in fideiussore indemnitatis, vel in eo, qui fideiubet in subsidium: nam etiam si renunciauit, non poterit conueniri, nisi principali excusso: vt per Barth. in l. 1. C. de conu. fis. debi. lib. 10. & per Ang. in l. fin. ff. si cert. pet. & supra dixi latius in euidentialibus. Secundo limita, quando [sect. 13] certum est, debitorem principalem non esse soluendo, nam tunc non requiritur excussio. Ita vult Glo. in l. fin. ff. si cer. pet. & in l. decem. & ibi Bartol. ff. de verb. oblig. & in l. nisi hoc actum. ff. de pac. Bar. in l. 3. §. si is pro quo. in fin. ff. quod quisque iu. Ang. in l. 2. in princi. ff. qui satis d. cogantur. Ratio huius potest esse, Quia ars & natura nihil operatur frustra. l. qui bis idem. ff. de verb. oblig. Cum ergo excussio nihil operaretur, ergo, &c. Secunda ratio, per id quod dicimus, quod frustratorijs cautionibus, vel remedijs, non est vtendum. l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procu. l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt lega. nomi. caue. Tertia ratio, quia quo ad aliquod declarandum, notorium & sententia aequiparantur. l. emptorem, in prin. & ibi Bar. post Glo. ff. de actio. emp. Istam limitationem extendo, scilicet quod quando notorium est, principalem non esse soluendo, non requiritur excussio, procedit non solum quando est notorium in facto, sed etiam quando est notorium in iure. Hinc venit, quod [sect. 14] si fideiussor interueniat pro naturaliter obligato tantum, non erit necessaria excussio, quia notorium est in iure quod obligatus naturaliter tantum non potest excuti. Ita tenet Ias. in l. decem. num. 31. ff. de verb. oblig. Bald. in l. inter. colum. 7. de conuer. fis. deb. lib. 10. & Bart. in l. Marcellus. circa fi. ff. de fideiusso. & in l. 3. §. si is pro quo. ff. quod quisque iuris. addo Bald. in authent. sed hodie, in fin. C. de acti. & oblig. Limita supra dictam conclusionem, quando principalis non esset soluendo, eo quia bona alienasset in fraudem creditorum, nam isto casu creditor non potest agere contra fideiussorem, sed debet prius agere contra illos possessores bonorum, in quos facta est alienatio in fraudem, antea quam molestentur fideiussores, tex. in l. bona. §. 1. & ibi egregie Bar. ff. de iure fis. Ludoui. in l. fin. ff. si cer. pet. & ibi Alex. 2. col. circa prin. Secundo limita, vt per Petrum de Anch. in consil. 5. incip. pro parte nobilis viri, &c. & ad istam principalem secundam limitationem vide quod ponit Ias. in l. fin. ff. si certum peta. vltima colum. Tertio limito, quando [sect. 15] certum est, quod principalis non potest conueniri, vt quia est in aliquo loco tutissimo, rationibus de quibus in praecedenti limitatione. Ita probatur per gl. cum tex. & ibi Bar. & omnes, vbi videas in l. 2. in prin. ff. qui satisda. cog. Quarto limito, quando [sect. 16] fideiussor negat se fideiussisse. nam tunc perdit beneficium excussionis, & omnia alia beneficia sibi competentia. tex. in l. si dubitet. §. ita demum. ff. de fideius. & ibi Bar. Bald. in auth. contra qui propriam. C. de non nume. pecunia. de quo vide, quae in simili pulchre & nouiter ponit. Ias. in l. 1. vlt. coll. C. de transa. & ex ibi dictis posses arguere pro & contra. Quinto limito, nisi [sect. 17] filius sit debitor, & pater fideiussor. nam tunc etiam praesente filio & non excusso, pater poterit conueniri: vt probatur in l. 3. §. sed vtrum pers. proinde. ff. de minoribus. hic vide Barthol. in l. si seruum. §. an filius. ff. de verb. obliga. & notabilius in l. cum filius, circa princi. eo. tit. vbi allegat §. sed vtrum. & ibi omnino videas quo ad istum casum, vt scias in quo aequiparatur fideiussori. & ibi idem tenet Paul. Sexto limito, quando [sect. 18] esset fideiussor de iudicio sist. nam ille bene poterit conueniri, licet debitor sit praesens, secundum quosdam, pro veritate tamen vide Angel. qui notabiliter distinguit, in auth. de fideius. §. 1. col. 1. Septimo procedit, quando [sect. 19] exemptio excussionis est opposita, alias si non opponatur, valet tamen processus agitatus contra fideiussorem, vt probatur in l. fin. in prin. ff. si cert. peta. vbi quidam faciunt casum pro hoc. & ibi hoc vult Bar. in fin. princ. in solutione contrarij. tamen vide Bart. in l. 2. post Glos. C. commu. diui. & ibi notabilius per Bald. qui hoc limitat. & vide Paul. in l. decem. ff. de verb. obliga. & Cynum, & Bal. in l. exceptionem. C. de proba. ratio huius est, quia peruersio vnius causae ad aliam, non vitiat actum, vt per tex. cum Glos. in d. l. 2. C. communi. diui. & in l. si mancipium. §. 1. vbi notabiliter Bald. ff. de euictio. & per tex. Gloss. & dd. in l. 1. C. de appellat. & vide, quae dixi in l. reum. C. de procura. Octauo limito, quando procurator simpliciter datus ad fideiubendum renunciasset exceptioni ordinis, vel excussionis. nam tunc bene poterit fideiussor conueniri, etiam reo non excusso, quia talis renunciatio bene tenet, cum de consuetudine soleat opponi. Ita singul. dicit Bart. in l. fi. ff. de his, quae in frau. credi. Bald. in rubr. C. de his quae in frau. cred. vltima colu. Ias. vbi hoc refert, & sequitur pro singulari in l. vt liberis. C. de colla. & in l. certi condict. §. si nummos. ff. si certum pet. vbi videas. Nono vltra alios limito, quando [sect. 20] quis fide iuberet pro fisco, vel principe, nam intelligitur actum quod posset conueniri ante principalem excussum. Ita singulariter dicit Bald. in l. 1. 9. colum. C. de conue. fis. debi. libro 10. Ratio est, quia alias fideiussio esset frustratoria, quia fiscus semper est soluendo. l. 2. ff. de fundo dota. si ergo fiscus deberet excuti, & semper est soluendo, fideiussio esset frustratoria: ergo debet posse conueniri ante fiscum: & illam decisionem reperio relatam per Alex. in l. fi. ff. si. cert. peta. secunda colum. in fin. & dicit esse singularem, & quod alibi non legit. & vide per eum in l. decem. ff. de verb. oblig. vide tamen Ias. in d. l. fin. ff. si cert. pet. 3. colum. ante medium. vbi leuiter nititur impugnare, sed ita te net ipse Ias. in d. l. decem. num. 81. Decimo limita, quando [sect. 21] quis esset diues, esset tamen rixosus & cauillosus, nam tunc prius posset conueniri fideiussor. Ita Ludo. & Alex. in l. fin. ff. si cert. pet. & Ias. ibidem vltima colum. in prin. per Glo. in l. 2. in princip. ff. qui satisdare cogan. vbi etiam idem tenet Ias. in fin. prin. & ex hoc infertur quod idem esset in procuratore vel notario cauilloso, vt ibidem per Bart. ergo a fortiori idem esset in aduocato, qui melius scit cauillari, vt notatur in addi. ad Abb. in c. peruenit. de fide instru. in add. magna. 2. colum. circa medium. per Ias. in d. l. decem. num. 31. cum sequen. Vndecimo limita singulariter, scilicet quod [sect. 22] requiritur excussio rei principalis, vt hoc sit verum, quando creditor vellet agere contra fideiussorem, secus si vellet se ab eo defendere ope exceptionis: nam tunc bene potest eum repellere ante principalem excussum, vt est exemplum in l. exceptione. C. de euictio. & ibi singulariter Bald. in prin. illud dictum commendatur pro singulari in add. ad Abba. in c. 2. de fide inst. add. magna. 1. colum. quod perpetuo nota. Duodecimo limita, [sect. 23] vt ista l. non procedat in mercatoribus, & campsoribus, nam si illi fideiussores extiterint, possunt conueniri principali non excusso. Ista est Glo. singularis, quae forte non est alibi. in auth. de fideiusso. §. argentariorum. colla. 1. & per illam Glos. ita singulariter ponit Bald. in l. frustra. C. de non num. pecu. vbi extendendo illam Glos. dicit quod [sect. 24] mercatores confitentes se recepisse pecuniam, non possunt opponere exceptionem non numeratae pecuniae, quod est singul. & illa decisio refertur in addi. ad Abb. in d. ca. peruenit. & notanter per Ias. in l. singularia. ff. si certum peta. 5. ca. in princ. Tertiodecimo limita, quando debitor principalis esset tyrannus, qui conueniri nequiret, vt tradit Ias. post alios per eum relatos in d. l. decem. numero 30. cum sequen. plures alias limitationes collige per te ex notatis plene in addi. ad Abba. in c. peruenit, de fide instru. addi. magna, vbi videas. Item singulariter limito, nisi fideiussor iurasset soluere. nam tunc poterit conueniri non praecedente excussione. Ita sing. Bald. in ca. ex rescripto. de iureiurando. Contrarium tenet Alex. in l. fin. ff. si certum peta. 3. col. ad sin. vbi vide quae dixi supra c. 59. Item an exceptio excussionis habeat locum de iure canonico, vide Bald. in l. si mancipium. §. 1. ff. de euictio. in lectura antiqua, & per Ias. in l. alienam. 1. colum. in fine. C. de procura. per Bart. notab. in l. si seruum. §. nunc videamus. 2. opp. & 1. quaest. ff. de verbo. obliga. per Ias. in l. huiusmodi. colum. 2. & colum. fi. ff. de leg. 1. reliqua dic vt supra c. 28. & c. 59. & infra cap. sequenti. Quid si in instrumento fideiussionis tabellio [sect. 25] scripsit, quod fideiussor renunciabat beneficio excussionis, idque scripsit de voluntate partium, sed de generali consuetudine tabellionum, quae Hispaniae viget, an ea renunciatio noceat fideiussori, quasi tabellio intelligatur rogatus de omnib. clausulis, quae generaliter in qualibet prouincia apponi consueuerunt? idque in omnibus clausulis, quae in quolibet instrumento publico de consuetudine tabellionum iniussu partium apponi solent, generaliter quaesitum, & vsibus forensibus quotidie controuersum est. Qua in re communis opin. esse videtur, vt talis renunciatio & similes clausulae non noceant, nec obligent. ita Barthol. in l. prima. quaest. 6. ff. de iure codicil. Bal. in l. quoties. C. de haere. insti. Imol. in l. fi. ff. quemadmo. testa. aperian. Abb. in c. cum contingat, de iureiurando. num. 24. est commu. opin. secundum Tiraquel. qui plures allegat in l. si vnquam. in prin. num. 122. C. de re vocan. donatio. Decius consi. 359. colu. pen. & consil. 180. ad finem. Ripa in l. Centurio. num. 88. ff. de vulgari. Tiraquellus de constituto. part. 3. limita. 31. num. 12. Contrariam partem tenent Bald. in l. fin. per tex. ibi. C. de fideiu. Alex. colum. 3. & Soz. colu. pen. in l. Gallus. §. idem credendum. ff. de libe. & posth. Sozi. consi. 101. lib. 3. Felin. num. 6. & Decius col. 2. in c. cum M. de constit. Ias. in l. certi condictio. §. si nummos. num. 24. ff. si certum peta. Alex. in l. huiusmodi, in princi. colum. fi. ff. de lega. primo. Felinus in c. ex literis. col. 5. de fide instru. vbi Bald. colum. 4. Ias. in l. vt liberis. C. de coll. Dec. in l. semper in stipulationibus. ff. de regul. iur. Alex. consil. primo. col. 6. lib. 5. per Ripam in d. l. si vnquam, quaest. 21. nu. 44. Galiaulam in l. 1. col. 2. ff. de verb. obliga. Alciatum in d. l. 1. §. si quis ita, in 3. notabili. Cur. consi. 101. nu. 11. Pro scriptura arguitur quod vt a contrahentibus quid dispositum videatur, oportet quod vel verbis expressim comprehensum fuisset, vel saltem tacita ipsorum mente non fuisset praetermissum: licet enim aliquando [sect. 26] expressum plus operetur, quam tacitum. l. cum ex filio, in principi. & §. 1. ff. de vulga. aliquando vero tacitum fortius fit quam expressum, vt in l. 1. C. qui admit. & ibi plene notat Ias. num. 6. idem Ias. in d. l. cum ex filio, in prin. tamen regulariter aequae parisque potentiae est tacitum & expressum. l. cum quid. ff. si cert. pet. vbi multa per Ias. & per Andr. Tiraq. in l. si. vnquam. pag. 347. num. 76. & pag. 237. nu. 156. idem in legibus connubialibus. Glo. 7. num. 72. Si ergo clausula apponi a tabellionibus consueta, tacite a contrahentibus fuit intellecta, vel comprehensa, quid impedit quin tacite rogatus tabellio a contrahentibus de tali clausula opponenda videatur, quo firmior sit contractus ille, de quo agebatur. Quod si tacite de ea apponenda rogatus videri potest & debet, nulli dubium quin perinde sit ac si nuncupatim de ea opponenda iussus esset. Quid autem si constet quod neuter contrahentium de tali clausula apponenda meminit, neque etiam ipsemet cuius fauorem potissimum talis clausula respiciebat, id quod facile apparere poterit, si de vi & potestate illius clausulae ipsi contrahentes interrogati respondere nesciant, & tunc quidem cum nec tacite nec expressim id a contrahentibus comprehensum fuerit, eos vt obligare nequeat, videtur, quia non figura literarum obligamur, sed mente & sensu nostro, quem per earum interuentum expressimus. l. non figura. ff. de act. & obliga. l. obligationum substantia, ad fin. eod. titu. Sed non ineleganter defendi potest esse tertium genus dispositionis, praeter duo dispositionis genera, de quibus modo mentionem habuimus, quale est, cum quid contrahentes licet ne verbis nominatim, nec mente tacita comprehenderunt, quia vel eius rei notitiam non habebant, vel de ea non meminerunt, vel alia quauis ratione, tamen verosimillimum est, quod si ea de re meminissent, vel eius notitiam habuissent ita disposuissent & iussissent, vt in d. clausula scripturae contineatur, quo casu etiam dispositum intelligitur, quia pro cauto & disposito habetur, quod disponentes interrogati verosimiliter responderent & prouiderent, licet id ignorantia, incuria, aut obliuione, & verbis & etiam mente praetermissum ab ipsis fuisset. glo. communiter ibi app. in l. tale pactum. §. fina. ff. de pact. vt plene per Ias. & And. Tiraquel. in locis supra citatis, & per Ias. in l. de quibus. ff. legibus. & in auth. quas actiones. C. de sacc. eccle. ergo si contra illam clausulam instrumenti opposueris, quod contrahentes neque eam apponi expressim iusserunt, neque tacite de ea apponenda cogitauerunt, neque forte etiam hodie quid sibi velit aut significet intelligunt, replicabo quod si talis clausula in ea regione, vbi scriptura confecta fuit, erat de communi consuetudine tabellionum apponi consueta, & praeterea a communiter accidentibus vtilis reputabatur, quo magis is contractus, de quo agebatur, vel ea dispositio locum effectumque haberet: tunc quodammodo intelligam & interpretabor quasi dispositum videri a contrahentibus, vt talis clausula apponeretur: verosimilimumque esse, vt si quo tempore fiebat dispositio & scriptura interrogati forent, an talem clausulam apponi iuberent, responderent, quod sic. Faciamus ergo regulam affirmatiuam, vt eo clausula valeat obligetque comprehendentes. Declara vt procedat, quando [sect. 27] ageretur de modico vel non admodum magno praeiudicio, non sic de magno praeiudicio ageretur, quia cum [sect. 28] tacitum plerunque fallax sit, vt plene per Andr. Tiraq. de legibus omnibus. glo. 7. numero 72. certe non temere trahendum est ad ea quae sunt magni praeiudicij. facit l. si quis diuturno, in prin. ff. si serui. vend. iuncta l. null. C. de rei vend. & quod ait Corneus in l. cum quaestio. numero 6. per tex. ibi. C. de lega. & quod ponit Bartol. in l. seruitutes. in mag. ff. de seruit. facit §. sin autem ad deficientis. in l. vnica. C. de cad. tol. & quae diximus supra c. 78. Secundo limita, vt non procedat quando talis clausula vehementer repugnaret aduersareturque naturae illius dispositionis, qua de agebatur: arg. l. fin. C. de non. num. pec. iuncta l. cum pater. §. filius matrem. ff. de lega. 2. Tertium limita, quando aduersaretur consuetudini alterius, vel vtriusque contrahentis: arg. l. si seruus plurium. §. fin. de lega. 1. l. semper in stipulationibus. ff. de reg. iu. & his tribus casibus defendi potest opi. contraria, sicque vtraque pars temperanda, & ad concordiam reducenda est. # 34 Capvt xxxiiii. Svmmarivm. -  1 Statutum ne in forenses immobilia alienentur, non comprehendit domunculam. -  2 Statutum a superiore confirmatum, quando municipes possint reuocare. CEntesimo decimo octauo colligitur, [sect. 1] stante statuto ne in forenses fiat praediorum alienatio, nunquam videtur prohibita alienatio paruae domunculae, id quod tenuit Lud. Roma. singulari 334. hodie quidam Petrus Iacob. & Barthol. in l. senatus. §. Marcellus in expositione verbi diaetam. ff. de lega. 1. Ioannes Imolen. & Alex. ibi. Ias. in l. sciendum. ff. qui satisda. cog. nu. 10. Hippolytus Marsil. in l. furem. col. 3. ff. de sicarijs. idem Hippolytus singul. 276. Nicol. Pigno. in add. ad Romanum, vbi supra. Marsilius in pract. crimi. §. & quia. in princip. & innumera similia congessi lib. 1. de succ. resol. §. 7. ratio istius ea est, quod vt reliquorum principum, ita & legum imperium est ad vtilitatem, quae in minimis non consideratur, sicque cum libertas nostra oneretur per prohibitionem commerciorum contra ius gentium, de quo in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. 5. §. ius autem gentium, & §. ius ciuile. Instit. de iure natu. & potissimum contra rationem naturalem, quae dictat liberum esse debere, vt quisque in quemlibet rem suam alienare possit. §. per traditionem. Institut. de rerum diuis. par erat, vt tot incommoda nobis non insinuarentur, nisi ob aliquod magnum commodum, & emolumentum reipublicae, quod cum in minimis rebus minime consistat ea prohibitio, ad minima non extenditur, praesertim cum fiat per legem, quae, nobis vt consulat, non vt obsit, accepit imperium. Vt nostra principalis sententia docet. Centesimo decimo nono colligitur, quod [sect. 2] si esset statutum per municipes factum de concessione superioris, idque inciperet esse nociuum, possent ipsi municipes sine noua etiam concessione illud reuocare, tum quod id de natura legum & statutorum esse videtur, tum etiam quia (vt habet nostra principalis conclusio) eam facultatem a superiore accepisse videntur, vt sibi consulerent, non vt nocerent, quae ratio cogit nos fateri, id statutum cum primum noxium esse coepit, vel euanuisse ipso iure, argumen. l. vn. in princi. C. de cad. toll. vel potuisse reuocari per eosdem municipes, argumen. c. non debet, de consanguin. & affin. & ita vt reuocari possit per eosdem recte tenent Bal. in c. 1. in principio, de pace Const. Andreas Tiraquel. in l. boues. §. hoc sermone. 17. limit. ff. de regul. iuris. Ioannes Andre. in c. non potest, de praeb. lib. 6. in nouell. licet quidam in contrarium arguant per d. §. hoc sermone. vide in c. seq. num. 10. # 35 Capvt xxxv. Svmmarivm. -  1 Statutum dotem marito concedens, vxore mortua cessat, si is non substinuit onera matrimonij. -  2 Praemium propter onus. -  3 Nobilis vel hildalgus quando participet commoda, licet non participet onera. -  4 Poenam legalem, etiam si procedatur per modum accusationis, iudex alterare potest ex causa, ardua quaestio. -  5 Poena suos debet tenere authores. -  6 Testis in re sua vt quis sit, an admittatur. -  7 Legum & statutorum exorbitantium verba restringuntur secundum subiectam materiam. -  8 Famuli ex delicto an dominus teneatur? -  9 Iudicis officiale delinquente an iudex teneatur. -  10 Inferior superioris iura nequit subuertere. -  11 Statuta confirmata a superiore, an per statuentes possint reuocari? ardua q. -  12 Statuta collegij confirmata per superiorem, an per collegas possint reuocari? ardua q. -  13 Superioris factum meram inferioris vtilitatem respiciens, per ipsum inferiorem potest alterari. -  14 Alimenta a patre filio data, si is prodegit, an pater iterum alere cogatur? ardua q. -  15 Ius naturale compulsionis ignarum. -  16 Necessitati culpatae non subuenitur. -  17 Matrimonium spirituale, metu etiam reuerentiali contractum, viciatur, aliud in carnali matrimonio. -  18 Iuramentum metu reuerentiali emissum, non obligat. -  19 Matrimonium hodie an vitietur per metum reuerentialem? -  20 Matrimonium metu contractum irritatur. -  21 Matrimonium per patres contractum respectu liberorum, an vitietur metu reuerentiali. -  22 Poena adulterij non extenditur ad vitiantem monacham? egregia q. -  23 Legaui centum filiae si nuberet, & quinquaginta si fieret monacha, monacha facta fuit, an centum habitura sit? ardua q. -  23 Magistratus minores, an leges transgredi possint? ardua q. CEntesimo vigesimonono colligitur, veram esse opinionem existimantium [sect. 1] statutum (quod frequens est in plerisque ciuitatum Italiae) vxore sine filijs constante, vir lucretur dimidiam partem dotis intelligendum esse, si modo maritus ille substinuit onera matrimonij, non sic si non substinuit, vt tenuerunt Bald. in auth. dos data colum. 1. C. de dona. ante nup. Alex. con. centesimo vigesimo secundo. viso processu. col. 4. lib. 7. Hippolytus Marsilius singulari 514. vigent communiter. Ratio est (vt hoc eis addamus) quia vt reliqui principes, ita & statuentes, vt prosint, non vt obsint, imperium (id quod nostra princip. conclusio habet) accepisse videntur. eamque dotis partem marito quasi in recompensationem onerum matrimonialium, & in eorum remunerationem concessisse visi sunt: qua parum dignus is maritus videtur, qui talia onera non substinuit, sicque tunc id statutum ne vxori nocere videatur, indebitum lucrum marito tribuendo, par est vt cesset. Centesimo vigesimo primo colligitur, eadem ratione, eum ciuem [sect. 2] qui non sustinuit simul cum reliquis ciuibus onera ciuitatis, minime potiturum beneficijs statutorum illius ciuitatis, ne lucrum tali ciui indigno indebitum deferatur: per quod reliquis nocumentum inferri videretur: Poenarum enim & Praemiorum eadem ratio est. l. 1. ff. de iustit. & iure. Vnde vt reipub. noceret, qui poenam immerenti infligeret. l. sancimus. C. de poenis l. absentem, in princi. ff. eodem titul. ita & qui immerenti praemium concederet, Reipublicae nocuisse, vix est vt non videatur, & ita in specie tenent Philippus Decius consi. centesimo decimoquarto Hippolytus Marsilius, ex quorum allegatione apparet, hanc esse communem opinionem singulari centesimo decimo nono. ille, qui non sustinet. Ludouicus Romanus consil. 224. ista captura. Paulus Castrensis in l. omnes populi, in fine. ff. de iust. & iure. Bartol. in tract. repraesaliarum. 5. princ. Angelus consi. 73. quod dicta actio. Albericus 1. par. statuto. quaest. 9. Paulus Castrensis consi. 343. vt refert Marsilius, vbi supra, qui hoc limitat, nisi [sect. 3] ex priuilegio ille ciuis desineret sustinere onera publica (quales Hispaniae sunt illi nobiles, quos hidalgos appellamus) tunc enim priuilegijs ciuitatis gauderet, non secus quam reliqui ciues. Ita Marsil. vbi supra, Alexand. consilio trigesimosecundo, visa concession. libro 5. Philippus Decius consilio 283. id quod admitterem, quando tali priuilegio decoratus fuit ob praeclara in rem publicam facinora: idemque si id priuilegium emisset vt precium ad publicas necessitates verteretur, non sic si vt conuerteretur in quoslibet alios vsus, quia tunc is non posset videri de republica bene meritus, sicque non esset cur potiri deberet ijs priuilegijs, nisi vellet cum reliquis ciuibus contribuere: argumen. l. secundum naturam. ff. de reg. iur. & l. illam. l. illud. C. de colla. l. cum oportet. in princi. C. de bon. quae liberis. quod nota ad priuilegia hidalguiorum (vt ita loquar) quae precio Hispanorum non pauci emerunt, vt diligenter intuearis verba priuilegiorum. Centesimo vigesimo secundo colligitur, [sect. 4] an vera sit sententia existimantium, iudici etiam ex causa non licere alterare poenam legalem, quando proceditur per modum accusationis, quamuis id sibi liceat, quando proceditur per modum denunciationis, vel inquisitionis, iuxta glo. app. in l. & si seuerior. §. poena grauior. in glo. fin. ff. de his, qui nota. infa. cum late supra adductis. c. 14. & c. 5. cum alijs, id quod in specie tenuit Hostiensis in c. in archiepiscopatu, de raptori. Bald. in reper. suo, verbo, poena legalis. 2. colum. Hippol. Marsilius singulari 526. inquisitio. idem Marsilius in pract. causarum crim. §. constante. numero 83. in simili per Deci. in c. at si clerici. colum. 7. §. 1. de adulteri. quorum opinionem suspectam esse ex nostra principali conclusione apparet, quae docet vt reliquorum Principum, ita & legum imperium esse ad proficiendum, non ad nocendum, noceret autem si ex iusta causa iudici non liceret poenam temperare legalem, vt innumeris fere tam iuribus quam rationibus per totum hunc librum colligere licet. Centesimo vigesimotertio colligitur, veram esse opinionem existimantium [sect. 5] non valere statutum Bononiae, quod habet, vt si rusticus tributum soluere nequeat id ab alijs rusticis exigatur, vt in specie tenent Ias. per tex. ibi in l. si quis in suo. §. legis. C. de inoff. testamen. Hippolytus Marsilius singulari 551. poena debet. Barthol. in l. legatorum, in princip. per tex. ibi. ff. de lega. secundo. Ioannes Imolensis in l. cum filius, in princip. ff. de verbo. obliga. facit totus titulus C. ne filius pro patre, & totus titulus. C. ne vxor pro marito, & totus titulus C. res inter alios act. l. non debet. ff. de iureiur. c. non debet. de reg. iuris. lib. 6. & potissimum facit nostra principalis conclusio, quae edocet, statuentes & legislatores non secus quam reliquos principes imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent, nocerent autem si eis liceret tam iniqua statuta, tamque omnino a iure & ratione naturali aliena condere. l. sancimus. C. de poenis. ergo vt non valeant, par est, vt dd. ll. & c. erit autem lex. 4. distin. l. 1. & 2. ff. de legibus. id quod non minus vtiliter quam noue nos intelligimus, non valere quo ad sui executionem, quandiu non apparet aliqua vrgens causa, valebunt tamen mero iure, dummodo interea dum talis vrgens & vtilis causa non illucet, effectu & sui executione careant, per l. vn. in princ. verb. sopita. C. de cadu. tollend. vt eleganter exposuimus de suc. progressu in praefatio. quod multum notabis. Centesimo vigesimoquarto colligitur, veram esse opinionem existimantium, Bononiae statutum, [sect. 6] quo cauetur vt libris mercatorum fides adhibeatur, procedere quo ad suas duntaxat mercantias, non quo ad reliquas res vel negocia. quid. n. si ille scribet domum meam ad se pertinere, meúe homicidium fecisse, domumúe suam igne combussisse aut diripuisse, in omnibus his specieb. & similib. ei fidem adhibere esset contra ius & rationem naturalem. l. omnibus. C. de testibus. l. magistratibus. ff. de iurisdictio. omnium iudicum. l. vn. C. vt nemo in sua causa iudicet, aut ius sibi dicat. & potissimum esset contra nostram principalem conclusionem, quae habet statuentes & legislatores non secus quam reliquos principes imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent: nocerent autem si talia statuta non restringerentur iuxta sensum superiorem. & ita in specie tenent Ioannes Andreae ad Speculatorem de instrum. edi. §. nunc dicendum. in add. mag. colu. 1. Ludouicus Romanus consil. 205. in puncto. & con. 204. pro discutienda. colum. 1. Iason in l. si quis ex argentarijs. ff. de edendo. §. rationem. Hippolytus Marsilius singulari 560. habemus in hac ciuitate. Franciscus Aretinus consi. 33. consultatio. colu. 1. & cons. 44. in proposita consultatione. idemque foret secundum Marsilium, vbi supra, post Iason in d. §. rationem. in statuto [sect. 7] iubente thesaurarij liberis fidem adhibendam. nam & id quo ad rem pecuniariam, vel ad aerarium pertinentem restringeretur, quibus rationibus stante statuto, quod consules artium cognoscant de causis eorum opificum, intelligetur de causis ad artem illam spectantibus, non sic si de haereditate forte, vel legato, vel de dote, vel de praescriptione, & similibus ageretur: vt per Romanum consilio 300. in casu proposito, & per Hippolytum Marsilium, vbi supra. Bald. in l. fine. vbi Cynus & Angelus per text. ibi. C. de iurisd. omnium iudicum. Vnde si esset statutum vt filius fami. artifex etiam ex causa mutui obligaretur, intelligeretur, si mutuum illius artificij causa esset contractum: vt per Marsilium, vbi supra, qui alios allegat. Quinimo quod dominus [sect. 8] ex delicto vel quasi delicto famulorum teneatur, iuxta terminos §. fin. Instit. de oblig. ex quasi delicto. id intelligendum est, si modo famulus ille deliquit circa illud ministerium, ad quod dominus eius opera ministerio vtebatur, non aliter. & similiter [sect. 9] potestas non tenetur de facinoribus per suos officiales commissis extra ministerium suum, vt plene isthaec & alia per Hippolytum, vbi supra, Romanus consil. 331. in casu propositae consulationis. Centesimo vigesimoquinto colligitur, quare [sect. 10] quod a superiore gestum est, nequeat innouari aut alterari per inferiorem. c. cum inferior, de maiorita. & obedien. facit l. ille a quo. §. tempestiuum. ff. ad Trebel. Ratio est, ne communis vtilitas, ad quam destinatum omne siue principum sine legum imperium est (vt nostra princ. conclusio docet) facile subuertatur. Vnde si [sect. 11] Papa confirmat Spoleti Statuta, iam amplius non dicentur statuta Spoleti, sed Papalia. sicque solus Papa, non etiam municipes, aut ciues Spoletani ea mutare & alterare poterit. Haec videtur communis opin. quam tenent Bald. in l. ex facto, in princip. ff. de vulgari. Alexand. consil. 469. viso puncto. prout eos refert, & sequitur Hippolytus Marsilius singulari 567. incip. omnia nostra. Andreas Barba. in c. pastoralis. §. praeterea. col. 17. de offic. deleg. Romanus cons. 98. quod ad id. Andreas Barb. in tract. do. praest. Card. 1. quaest. 5. colum. Felynus in c. qualiter. 1. col. 12. de accusa. idem Felinus in c. 1. 9. colum. de sponsalibus. Ratio, quia omnia merito nostra facimus, quibus authoritatem impartimur. l. 1. C. de vetere iure enu. c. 1. & c. de confir. vtili. vel inutili. Vnde Marsilius in d. singulari 567. ait, quod [sect. 12] statuta Collegij confirmata per superiorem, non poterunt per idem collegium alterari, quamuis (inquit) contrarium tenuerit Panormit. in c. dilecto. de praeb. colum. 2. & ait Panormit. locutum fuisse inaduertenter, quia cum talia statuta postquam a superiore confirmata fuerunt, iam non tam inferiorum quam ipsius superioris statuta esse intelligantur: non poterunt per inferiorem tolli, cum factum superioris inferior nequeat alterare. clem. ne Romani. de elect. d. c. cum inferior. l. fin. C. de legibus. Quid dicendum? & sane veriorem puto sententiam Panormitani, quia [sect. 13] inferior factum superioris ad inferioris ipsius vtilitatem inductum, potest tollere aut remittere. l. penult. C. de pact. l. si quis in conscribendo. C. de episcop. & cleric. l. quoties ab omnibus. vbi multa in simili per Ias. C. de fideicommis. l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verborum obligat. l. Titio centum, in princip. ff. de cond. & dem. secundum vnum intellectum l. prima. ff. manda. in princip. Instit. eod. titu. l. cum pater. §. mando. & §. rogo. ff. de lega. secundo. l. filiusfamil. §. diui. ff. de legat. 1. l. 2. C. pro emptore. & tradunt multa Doct. in dd. locis. & Ias. in d. l penult. Modo sic, si rex Hispanus quaedam statuta ciuium Toletanorum a iure communi Hispanorum deuiantia, vel Summus Pontifex statutum Spoleti deuians & remotum a iure communi reliquarum vrbium, & terrarum Papalium confirmauit, ob priuatam ipsorum Toletanorum ciuium, vel Spoletanorum municipum vtilitatem. par est, vt ipsi possint illa remittere vel alterare per omnes leges supra allegatas. & contraria procedunt in ijs duntaxat, quae nulla ex parte respiciebant vtilitatem illius inferioris, qui factum superioris mutare volebat, vel quando non ipsius duntaxat, sed etiam aliorum vtilitatem respiciebat, quale est in lege generali, quam legem generalem mutare vna ciuitas inferior non posset, quia ea lex non ad suam vtilitatem duntaxat, sed etiam ad commodum reliquarum ciuitatum sub ditione & imperio illius principis existentium facta fuit: ergo succederet tunc regula. l, id quod nostrum. & d. c. cum inferior. Idem ergo & in statuto collegi, nisi a fundatore factum esset cum clausula ne immutari posset pro nobis. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. sed naturalia. Instit. de iure natu. c. non debet. de consan. & affi. & facit nostra principalis conclusio, nam superior imperium accepisse videtur, vt prosit, non vt obsit: idemque in imperio illius statuti. & cum secundum necessitatem humanam statuta variari expediat. d. c. non debet. certe cum noxium esse inciperet id statutum vt mutari possit per eos, ad quorum vtilitatem factum fuit, par est, nec superior spectandus est, nisi in duobus casibus supra relatis, & vide c. praeced. quod nota ad omnes mundi ciuitates, collegia & municipia. Centesimo vigesimo sexto colligitur suspectam esse opinionem existimantium, quod [sect. 14] pater, qui semel filio suo alimenta assignauit & dedit, iterum eundem alere teneatur, etiam si ille culpa sua coepit egere, puta quia in scorta, vel ludos prodegit, quod sibi alimentorum causa & nomine satis abunde a patre fuerat concessum, vt in specie tenent Hippolytus Marsilius singulari 104. pater tenetur. Iacobus de Arena in l. si libertus qui operarum. ff. de operis liber. Barba. in c. ex parte. 3. de consue. Bald. l. 1. §. ius naturale. ff. de iust. & iure. sed istorum sententia confutatur ex nostra principali sententia, & omnibus iuribus & rationibus suis, dum docent, vt reliquos principes, ita & leges imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent: nocerent autem si inducerent quid ita irrationabile, vt & culpa sua desineret authori suo nocere, contra cap. culpa sua, de regulis iuris. lib. 6. l. si quis in suo. §. legis. C. de inoff. test. l. 1. ff. de iusti. & iure. & eadem culpa patri innocenti noceret, contra d. §. legis, & contra omnes leges, quae sunt sub titu. C. ne filius pro patre. & quae sunt sub tit. C. ne vxor pro marito. & l. non debet. ff. de iu. iu. & esset contra omne ius naturale naturalemque rationem dictantem, vt aeque poenae peccata persequantur, teste Horatio his verbis: Adsit regula Peccatis, quae poenas irroget aequas. Neque ad rem pertinet, quod pater naturaliter debeat alere filium, talisque obligatio, vt inquiunt ipsi, per culpam ipsius filij non euanescit. nam eorum illinc effluxit error, quod eam obligationem praecisam & coactam esse falso arbitrabantur, cum [sect. 15] reuera a naturali iure nihil sit aut fuerit vnquam magis alienum & remotum, quam inducere aliquam necessitatem, aut coactionem praecisam & compulsiuam, nec quicquam aliud est ius naturale, quam quopiam naturale votum, desiderium, inclinatio, & appetitus, quibus ducimur. l. scripto. ff. vnde lib. ibi & parentum commune votum. l. 1. §. cum seq. ff. de iust. & iure. c. ius naturale. 1. dist. in pri. Inst. de iure natur. dixi plene surpa c. 27. nu. 11. vnde vt appetitus coniugij maris & foeminae & si sit iuris naturae, vt dd. iuribus, tamen non exequitur ab inuito: ita & is appetitus & votum alendi liberos, & si sit iuris naturae, tamen non exequeretur ab inuito, inspecto eo iure, sicque necessitas a mero iure positiuo descendit, vt non minus vtiliter quam oportune disseruimus lib. 2. de succe. crea. §. 20. super rep. auth. nouissima. C. de inoffic. test. ibi collocata. iure autem ciuili nullibi legitur, vt quis suae obligationi amplius quam semel satisfacere teneatur, quinimo contrarium eo iure dispositum est. l. qui bis. ff. de verb. obliga. l. qui vsumfructum. eod. titu. l. plane. §. si eadem res, vbi pulchre in simili per Ias. & Zasium post alios. ff. de lega. 1. & fere per totum titu. ff. & C. de cond. indeb. ergo is pater naturali suae obligationi fecisse satis videtur per solam voluntatem: ciuili autem obligationi vel coactioni sat superque fecit semel congrua alimenta assignando, & filius ille culpatus victum deinceps quaerere poterit, vt quaeritat maxima pars hominum, quibus alimenta praebent labores manuum suarum, etiam si sint inculpati, ergo quod illis inculpatis vsu venit, vt tantundem huic filio culpato & tali poena digno obueniat, noxium non erit, sed potius laudabile & condignum. praesertim [sect. 16] quia frustra auxilium legis praetextu necessitatis quis implorat, quando in talem necessitatem culpa sua cecidit. l. iam dubitari. ff. de haered. insti. ibi, iam non vt necessarij, sed sua sponte haeredes existunt. l. iam dubitari. ff. de vulgari. ibi, ius dicentis pro positum est liberos oneribus haereditarijs non sponte susceptis liberare. vbi notat Barthol. Sozinus, & vtrobique omnes Doctores, & multa congerit Ias. in l. fin. fideiussor. §. si necessaria, per tex. ibi. ff. qui satisdare cogantur. & Felinus in c. quae in ecclesiarum. col. 24. de constitutio. Centesimo vigesimo septimo colligitur, quare [sect. 17] matrimonium spirituale metu etiam reuerentiali contractum, sit nullum ipso iure, id quod tenuit Glos. in c. praesens clericus. 20. q. 3. Ias. in §. quadrupli. col. 9. Inst. de actio. qui illam Glo. dicit notab. Hippolytus Marsilius singulari 347. matrimonium metu. facit c. cum virum. de regul. In simili per Ioannem Imolen. in l. si cum dotem. §. eo autem tempore. ff. sol. matrim. facit cap. 1. vbi Glo. & Panormita. quod metus causa. Alex. in d. §. eo autem tempore. & Ias. in auth. ingress. C. de sacrosan. ecclesi. col. 1. Et iuramentum [sect. 18] filiaefa. metu reuerentiali factum, non est obligatorium. Ita Bal. in l. etiam. C. ad Velleia. idem in l. pactum dotali. col. 3. de colla. Hippol. vbi supra. & Decius consi. 219. viso puncto. col. 3. Diuersum est in matrimonio carnali, quod non desinit valere etiam si fiat per metum reuerentialem. Ita Hippolytus Marsilius, vbi supra, Bald. & Salicetus in l. patre cogente. ff. de ritu nuptiarum. per tex. ibi sicque in sui creatione facilius & expeditius perficitur carnale, quam spirituale matrimonium. & ex diuerso spirituale facilius quam carnale impeditur. & ratio est, propter austeritatem vitae monachalis, ad quam vt quisquam nisi ex liberrima voluntate accederet, durissimum esset. quae ratio non ita vrget in matrimonio carnali. Sed hodie [sect. 19] forte etiam matrimonium carnale metu reuerentiali contractum viciaretur, licet iure. ff. aliud foret. Ratioque differentiae non obscura est, quia iure ff. matrimonia facile per repudij interuentum soluebantur, hodie autem iure canonico, & diuino non ita fit, iuxta illud Domini: Quos Deus coniungit, homo non separet. sicque hodie longe durius & nocentius nocumentum talis metus reuerentialis induceret, quam olim, vt patet in l. neque ab initio. C. de nupti. & fere per totum ff. & C. de diuor. & repu. Illud autem in comperto est, matrimonium [sect. 20] eo metu, qui caderet in virum constantem contractum, irritum esse: & tam olim quam hodie, & iure tam canonico quam ciuili: vt tenuit Glo. in l. 1. in fin. ff. de auth. tutorum. Cardina. in clem. 1. 17. q. de consang. & affini. Oldradus consi. 35. factum tale est. & Marsilius, qui alios allegat, vt supra. Et pro nostra superiore opinione, vt hodie [sect. 21] matrimonium liberorum praesertim foeminarum per metum patris reuerentialem contractum vicietur, facit, nam & si matrimonium liberorum praesentium & tacentium per patres contractum valeat. c. vn. de spons. impuberum. lib. 6. tamen si quae verosimilis suspicio esset, metus reuerentialis non valeret: vt egregie tenuit Panormi. in c. non ne. colu. fin. de praesump. & sequitur Hippolytus Marsilius sing. 147. filius praesens, & tacens. Felinus colum. 4. in d. c. non ne, qui admodum id commendat. Isthaec omnia suadentur ex nostra principali sententia, quae habet, vt reliquos principes ita & leges imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent, nec dubium est quin vehementer humano generi noceret, si inducent vt in perpetua corporum & animorum societate quisquam inuitus remanere cogeretur: quandoquidem perpetua societas etiam rerum caducarum & irresolubilis tam odiosa semper habita fuit, vt ita contrahi minime posset: vt not. in l. cum pater. §. dulcissimis. ff. de lega. 2. iuncta l. 1. ff. de ritu. nup. in prin. Instit. de nup. Denique [sect. [22]] cum differentiam egregiam esse inter matrimonium carnale & spirituale supra edocti simus, apparet, poenam impositam ei, qui vxorem alterius viciaret, minime locum habere, aut porrigi debere ad eum, qui monacham compressisset, tum quod in poenis vt pote odiosis extensio fieri non debet. l. antep. ff. de poenis. de reg. iur. lib. 6. l. cum quidam. vbi multa per Doct. ff. de li. & posthum. tum quod ad tollendam consequentiam sufficit dare vnam instantiam. Glo. in l. creditori. ff. de ope. noui nunc. quae precepta esse videtur ex allegatis per Ias. ibi: Glo. in c. sicut vrgeri. 1. q. 1. Nec ad rem pertinet quod regulariter valeat argumentum de matrimonio carnali ad spirituale. vt per Hippolytum singul. 215. validum est. nam sufficit instantia superior, praesertim in materia odiosa, & restringibili. ita tenet, & recte in specie Felinus in c. ecclesiae sanctae Mariae, de const. licet in contrarium fit receptior opin. quam tenent Marsilius d. singula. 215. vbi hanc dicit receptiorem. & Felinus in c. non satis. de simonia. & Marianus Sozinus in c. qualiter, & quando. 2. de homi. pro vt eum allegat Marsilius, vbi supra. Qui etiam in d. singulari 215. & in repet. rubr. colu. 20. ff. de fideius. & Ludouicus Romanus in l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verb. obliga. & Ias. in auth. si qua mulier. C. de sacr. eccles. post alios quam plures volunt, quod [sect. 23] si testator centum reliquit filiae si nupserit, & quinquaginta si religionem intrauerit, si ea religionem intrauerit, habebit centum integra, non duntaxat quinquaginta, sed id nobis videtur perinde esse ac si contendas contra omne ius omnemque rationem & testatoris voluntatem vtcunque dilucidam, non solum non esse seruandam, sed etiam esse violandam ecclesiae fauore, cuius ex diuerso potissimum munus esset debet, iustitiam custodire. c. 1. de fundi alie. vnde multi etiam tenent contrarium, vt alibi fusius disseruimus. Centesimo vigesimo octauo colligitur, quare [sect. 24] magistratibus liberum sit leges transgredi propter enormitatem facinoris, vt est communis opinio, quam tenuerunt Innocentius & communiter Doctores in c. de consti. Bald. in l. quid ergo. §. poena grauior. colu. 4. ff. qui not. infa. Hippolytus Marsilius singula. 244. tu scis. Bald. in l. 1. colu. 5. C. qui accu. non poss. idem Bald. in l. 1. C. de precibus Impera offeren. & in auth. sed nouo iure. C. de seruis fugi. plene per eundem Marsilium in rep. l. fin. C. de prob. char. 73. id quod vtrobique moderat & restringit ipsemet Marsilius vt procedat in solis maioribus, non ita in minoribus magistratibus. Idem vult Bald. in auth. sed hodie. C. de iudi. Ludoui. Romanus in l. si vero. §. de viro. fall. 46. ff. sol. matr. Ias. in §. ex maleficijs. Inst. de acti. colum. 2. Bald in auth. sed nouo iure. C. de seruis fugi. id quod (iudice me) suspectum est, & contra omnia iura & rationes, de quibus supra fuse, c. 14. num. 4. & c. 5. num. 20. disseruimus, ex causa licere magistratibus transgredi leges. quinimo non licere modo, verum necesse quoque habere, leges non tam faciunt verba aut scriptura, quam earum mens & sensus, adeo vt fraudem legi faciat, qui verba legis complexus contra eius nititur voluntatem. l. fraus. ff. de legibus, vt multis supra ostendimus. ergo cum legis mens & animus eum scopulum intueatur, vt propter enormitatem facinoris poenarum & legum metae transgrediantur. idque a magistratibus fieri & possit & debeat. Inque eo duntaxat quaestio relicta sit, quis nam sit legibus hanc ad rem magistratus? eum legitimum esse iure dicemus, qui illius facinoris iudex competens erat, ad imponendamque eam poenam, quam imposuit competens, erat ex vi & complexu iurisdictionis suae, itaque ille iudex, qui non haberet gladij potestatem, iuxta l. imperium. ff. de iur. om. iud. non posset facinorosum etiam propter enormitatem criminis vltimo supplicio afficere, non magis quam alter homo priuatus, sed qui haberet gladij potestatem, is propter enormitatem criminis poterit poenam a lege talibus criminibus definitam augere, & imponere etiam inconsulto superiore, dummodo non egrediatur complexum suae iurisdictionis, legum enim imperium (vt nostra prin. conclusio habet) destinatur ad proficiendum, non ad nocendum aut ad bonum publicum differendum, vt differetur si vbi iustitia deposcit leges transgredi, nec deest legitimus iudex, spectaretur vt superior consuleretur. # 36 Capvt xxxvi. svmmarivm. -  1 Princeps ex iusta causa an defensionem tollere possit in criminalibus, plures arduae q. -  2 Accusanti praemium designatum intelligitur, si probauerit. -  3 Allegationi si iubeatur stari, suppletur, si probauerit. -  4 Iuramento damnum passi quod stetur, vt intelligendum? not. q. -  5 Defensio an tollatur per statutum iubens vt occidens quomodocunque, & qualitercunque occidatur, ardua q. -  6 Verba statutorum restringenda, quoties resultaret, absurdus intellectus. CEntesimo vigesimonono colligitur, an [sect. 1] princeps ex iusta causa de plenitudine potestatis, vt defensionem in ciuilibus causis adimere potest, & eius terminos abbreuiare, ita ne possit idem facere in causis criminalibus? id quod negant Bald. in l. 3. §. si is pro quo. ff. quod quisque iuris. Felinus in c. dilecti. col. 6. de re iudi. Hipp. Mars. singulari. 388. defensio non potest. Sozinus consilio. 120. memini me alias consuluisse, vt refert idem Marsilius. Fran. Aretinus consil. 65. sicut Ioannes. colum. 13. Paris de Puteo de syndi. cha. 30. Marsi. in l. vnius facinoribus. §. cogniturum. ff. de quaest. Idem Marsilius in sua pract. crim. char. 55. & char. 140. & iterum in rep. l. vni. C. de raptu virginum, qui omnes (iudice me) non multum faelici Minerua rem intuentur. nam re vera quo ad principis potestatem, de qua agimus, nulla differentia est inter causas ciuiles & criminales: in vtrisque enim ex iusta causa potest defensionem, puta citationem, & exceptionem, aut similia) adimere, vt plene ostendimus de succ. progressu in praefatione, & fusius supra c. 31. num. 9. in neutris autem sine iusta causa id principi fas aut liberum esset. ergo longe facilius in vtrisque id sibi liceret quo ad terminos legales coangustandos. istorum omnium ratio illinc descendit, quod principes & leges (vt nostra principalis conclusio edocet) imperium acceperunt, vt prodessent, non vt nocerent. nec dubium est, quin nocerent, si vel iustam defensionem nobis ex toto adimerent, vel ex parte terminos defensionis coarctando siue simus in ciuilibus siue in criminalibus. Caeterum vbi iusta causa adesset, contrarium foret tam in ciuilibus, quam in criminalibus, quia lex nihil aliud esse videtur, quam ipsamet iusta causa, cum (vt plenissime per totum fere hunc librum egimus) legem non inducant ipsius verba aut scriptura, sed mens & sensus ipsius ac legislatoris, qui eum duntaxat scopulum intuetur, vt bono publico consulatur: ergo & id lege comprehensum videtur, vtcunque ipsius verba repugnent. Glos. communiter ibi, vbique app. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. sicque si denegandi ex toto defensionem iusta causa aderat, puta quia facinus erat plusquam notorium, & timebatur forte populi tumultus, vel denegandi defensionem ex parte per restrictionem terminorum aderat iusta causa & bonum publicum respiciens, quin id fieri non solum possit, sed etiam debeat, dubitari non oportet etiam in criminalibus. his autem causis iustis cessantibus, nec in criminalib. nec et in ciuilibus fieri (vt supra diximus) regulariter fas est, nisi vel in leuiorib. vel in alijs specialibus, de quib. supra mentionem habuimus. Fac ergo conclusionem contra omnes Doct. supra allegatos, vt defensionem ex iusta causa adimere liceat, intellige primum licere principi. Secundo liceret etiam magistratibus ordinarijs. Tertio non solum licere, sed etiam necesse esse. Quarto licere in ciuilibus. Quinto, licere etiam in criminalibus. Sexto, licere principi de plenitudine potestatis. Septimo, licere ei etiam de potestate ordinaria. nam & ideo magistratibus ordinarijs licere diximus, praesertim cum inter ordinariam & absolutam principis potestatem vix quicquam interesse in nostra princip. conclusione docuerimus, quae omnia nostra, quia sunt contra mentem Doctorum, vos iudicaueritis, quis iustius induat arma. Centesimo trigesimo colligitur, veram esse opinionem existimantium, vt statutum, [sect. 2] quod praemium pollicetur accusanti, intelligatur, si modo in accusatione contenta probauerit. ita tenet Glos. in cap. 1. verbo, ostensum, de his, quae fiunt a maiore par. capituli. Glos. in l. si cuius appellatio. ff. de appel. recip. Glos. in l. 2. C. quod metus causa. Alexand. consi. 296. Diuini numinis. columna secunda. & cons. 71. lib. quinto. Hippo. Mars. singula. 370. aduertas ad vnum. idem Marsil. in pract. crimi. §. diligenter. numero 370. Ratio huius rei ea est, quod legislatores & statuentes non secus quam reliquos principes imperium acceperunt, vt prodessent, non vt nocerent. nocerent autem si calumniatoribus in perniciem & molestiam ciuium praemium pollicerentur, cum poena digniores sint. Nec dubium est, quin calumniator habendus sit, qui accusationem institutam non probat: vt per totum Instit. de poena temere litigan. per totum ff. de calumniatoribus. sicque haec pars per rationem nostrae principalis conclusionis probatur. Et similiter probatur eadem ratione, quod statutum [sect. 3] praecipiens vt stetur cuiusquam allegationi, intelligitur si probauerit, vt tenuit idem Hipp. Marsili. d. singu. 370. & Dominicus Geminianus in c. non est, de consuet. lib. 6. Antonius Burgensis in ca. cum dilecti. colum. 11. de emp. & vendi. Vnde [sect. 4] statutum Bononiense quod habet, vt quo ad damnum stetur iuramento damnum passi, intelligendum est, si modo id probauerit, quod ad firmat & ait esse memorabile Marsi. vbi supra, ad euertendos (vt ipse ait) mille processus, id quod ita fieret, si eius opinio vera esset, sed longe aliorsum mens illius statuti spectat, cui per prouincias mille similia sta tuta reperiuntur, quorum sensus est, vt simul atque apparet damnum datum esse, quo ad damni dati veram aestimationem, quantitatem, modum, vel mensuram, stetur iuramento damnum passi: quia id difficilis probationis plerunque est, nec excluditur taxatio iudicis, quando illius declaratio iurata videretur immensa, vt fit in taxatione expensarum, quae in litibus fiunt. Quid enim si asinus, aut bos, aut similes quadrupedes segetes meas damnificauerint? Quid si pecudes aut armenta tua id fecerint? certe in his speciebus, & similibus, non iniuria stabitur iuramento meo, cum moderatione tamen iudicis, quia istarum rerum probatio difficilis est. Agnosco tamen quod tale iuramentum non supplebit accusationem, aut allegationem de quibus in speciebus duabus superioribus? vt recte aduertit Mersilius, vbi supra. Centesimo trigesimo primo colligitur [sect. 5] suspectam esse opinionem existimantium, quod statutum iubens vt qualitercunque, & quomodocunque occidens occidatur esset intelligendum etiam si occideret ad defensionem suam, ne alias verba illa geminata statuti nihil operarentur. ita vult Salicetus in l. serui. C. de noxalibus. Ias. in l. si fideiussor. §. praetor ait. columna secunda. ff. qui satisd. cog. allegat Alexand. in l. & si seuerior. C. de his, qui notat. infa. Bald. in l. data opera. colum. quinta. C. de his, qui accus. non po. Ias. in l. non dubium. colum. 9. C. de legibus. Idem Ias. in l. 1. ff. de legibus. Cardina. & Ioannes Anania in c. lator, de homicidio. Bal. in l. quicunque. C. de seruis fugiti. Contrariam tamen partem tenent Hippolytus Marsilius singulari 630. generalitas verborum. & Lanfrancus de Oriano in repe. l. admonendi. colum. 24. ff. de iu. iur. Barthol. consil. 188. statuto castri, monentur, quia [sect. [6]] verba statutorum semper restringuntur, quoties inde aliter resultaret absurdus intellectus l. scire oportet. §. aliud. ff. de excu. tut. Nec dubium est, quin hoc casu resultaret absurdus intellectus contra omne ius naturale, contraque omnem rationem. l. veluti. l. vt vim. cum ibi plene not. ff. de iust. & iure, ergo, &c. Id quod facile persuadet principalis sententia nostra, quae edocet legum & statutorum imperium non secus quam principum destinatum esse ad proficiendum, non ad nocendum. Nec dubium est quin vehementer noceret id statutum, si remoueret naturalem defensionem: ergo recipienda est sana interpretatio, per quam naturale ius non violetur. Quinimo etiam si statuentes contrarium vellent, id tamen efficere minime possent. per §. sed naturalia. Instit. de iure natur. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. l. 1. & l. 2. ff. de legibus. c. erit autem lex. 4. distinctio. cum similibus. & illa verba statuti illius secundum Lanfran. & Marsilium intelligentur siue quis gladio, siue fustibus, siue lapidibus, siue veneno, quem necauerit culpabiliter tamen, & potius toleraretur quod statutum redderetur elusorium, quam quod per illud quis indebite damnum pateretur, secundum Marsi. ibi & Ias. in d. l. non dubium. colu. 9. in locis supra allegatis. # 37 Capvt xxxvii. Svmmarivm. -  1 Legitima vt ipsis viuo patre assignetur, petere nequeunt filij, licet pater dissipet bona sua, egregia quaestio. -  2 Legitima filio non debetur in vita patris. -  3 Prodigere bona sua cuique liberum est. -  4 Ratio expressa in lege habetur pro lege. -  5 Parentibus summus honor debetur. -  6 Pactum fut. succ. inter liberos initum super patris viuentis haereditate improbatur. -  7 Consequentia vt cesset, sufficit dare vnam differentiam. Prodigaliter viuenti non datur curator cum communi, contra plures, eo. nu. -  8 Exemplaris substitutio prodigo fieri non potest, cum multis contra communem. -  9 Exemplaris substitutio fieri non potest muto & surdo, cum multis contra communem. -  10 Legitimam viuo adhuc patre monacho an filius petere possit, egregia quaestio. -  11 Intellectus c. cum simus, de regularibus. -  12 Legitima patris monachi viuentis filio non debetur licet is monachus esset Minorita, contra communem. CEntesimo trigesimo secundo colligitur ratio ad sequentem opin. quae [sect. 1] docet, quod & si pater vendat dissipando bona, non possunt petere filij vt iudex cogat patrem assignare legitimam, vel aliquem fundem. Ita tenent Bald. in l. non potest, in prima lectura. ff. de adop. & Spec. in titu. de executione sententiae. §. sequitur. numero 11. in fin. quam opin. de rigore iuris dicit esse veram. Ias. in l. nam postea. in §. sed & si quid. numero 4. ff. de iureiuran. Idem Ias. in §. si quis in fraudem. numero 3. Instit. de actio. & l. lex Cor. numero 6. ff. de vulga. & pupilla. Cassane. vbi in hoc remittit se ad Iason. in supra dictis locis. in consuetudine Burgundiae, in titulo. de successio. rubrica 7. §. 2. numero 4. fol. 230. colum. 2. eandem opin. sequitur Sylues. Aldobrandinus. in §. praeterea. numero 54. Instit. quibus mod. ius patriae pot. solu. Ioannes Corrasius in l. filium quem habentem, num. 81. C. familiae ercisc. Cagn. in l. fin. colum. fi. C. de pactis. & simpliciter Decius consil. 438. num. 13. Ratio est, quia [sect. 2] filio viuo patre legitima non debetur, vt est vera & communis opin. quam tenent Bartol. per tex. ibi in l. 1. §. si impuberi. ff. de collat. bonorum. sequitur & dicit communem Ias. nu. 7. in auth. nouissima. C. de inoffic. testa. Bartol. in auth. si qua mulier. C. de sacr. ecclesi. Bald. in l. quanquam. C. ad legem Fal. Bald. Ang. Alex. & alij in l. lex Cornelia. ff. de vulga. Alb. in l. si lenones. C. de Episcop. & cleric. est communis opi. secundum Corrasium, vbi supra. vers. infertur secundo. Segura in l. Imperator. num. 121. ff. ad Trebellia. Abbas & alij communiter in c. in praesentia, de probati. Imola in l. filiofa. 2. ff. sol. matrimo. Facit etiam nostra prin. conclusio, leges non secus quam principes imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent: nocerent autem si ius agendi hoc casu filio contra patrem concederent, id quod esset contra ius gentium & bonos mores, vt ait l. quidam in iure. §. fi. ff. de donat. ergo sequitur, &c. contrariam tamen opin. immo quod quando pater dissipat bona, tenetur assignare legitimam filio, tenet Bald. sibi contrarius in l. defuncto. nume. 3. ff. si quid in fraud. patro. Paul. de Castro ibi. Idem Paulus de Castro in auth. si qua mulier. num. 8. C. de sacrosa. ecclesijs. Alexan. in l. Imperator. in 5. colu. nu. 13. & ibi Claudius de Seycello. num. 6. ff. ad Trebel. eandem opi. sequitur & Hieronymus Cagno. in repe. l. fin. num. 232. C. de pact. Didacus de Segura, in repeti. l. Imperator. num. 118. ff. ad Trebel. Fabianus de monte in repeti. authen. nouissima. num. 83. C. de inoffic. testamen. eandem opin. tenet Ias. vbi dicit procedere de aequitate in d. l. nam postea. in §. sed & si quis. nume. 4. ff. de iure iuran. eandem opin. tanquam aequiorem tenendam esse testatur idem Ias. in l. si constante. num. 199. ff. soluto matrimo. & secundum hanc opin. consulit Rodericus Suares alleg. 4. Paulus Castrensis in d. l. Imperator. in lect. Paduana. ff. ad Trebel. vbi etiam Ludouicus Romanus in hanc partem inclinat. Idem Romanus in l. 2. §. quod si in patris. ff. soluto matrimonio. Mouentur per d. l. Imperator. & quia quo ad alimenta aequiparantur vxor & filius. Nam vt pater filio, ita etiam vxori maritus alimenta praestare tenetur. l. vbi adhuc. C. de iure doti. &c. inter vestras. de donat. inter virum & vxorem. iuncta l. fin. §. sin autem aes alienum, cum §. seq. C. de bon. quae lib. l. si quis a liberis, in prin. & §. alimenta. ff. de lib. agnos. ergo vt vxor simul ac maritus coepit bona dilapidare, potest repetere suam dotem ad alimenta tam sua quam mariti. d. l. vbi ad huc. ita & patre dilapidante, idem filio concedendum est. Quid dicendum? & quidem harum opinionum alterutra satis recepta communiter esse videtur, verum priorem partem negatiuam longe veriorem puto: vt etiam si pater res suas prodegisse videatur, aut inchoauerit prodigere, nequeat filius petere vt sibi illico legitima assignetur. Primum quia [sect. 3] certe in re sua quilibet est moderator & arbiter. l. in re mandata. C. mand. etiam abutendo, & prodigendo. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de peti. haeredi. ergo ei per filium impedimentum fieri non potest, hac ratione aut occasione, quod prodigere & dissipare videatur. Deinde quia in specie est tex. in l. non vsque adeo. ff. si a parente quis fuerit manumissus. vbi licet si libertus in fraudem patroni alienauit dolo malo, eam alienationem possit patronus reuocare. l. 1. in princ. & per totum. ff. si quid in faudem patroni. & licet in reliquis filius emancipatus assimiletur respectu patris, liberto respectu patroni: vt in l. 1. in prin. ff. si quis a parente fuerit manumissus, tamen in eo absimiles sunt, quia in fraudem patroni alienata reuocari possunt. in fraudem autem patris ab emancipato filio alienata reuocari non possunt: vt d. l. non vsque. iuncta d. l. 1. ff. si quid in fraudem patro. Sic ergo & in specie nostra alienata vtcunque prodigaliter in fraudem filij a patre, aequum est vt per filium reuocari nequeant, neque quicquam dicere possit filius aduersus talem patris alienationem aut dissipationem. Tertio expendo rationem expressam in d. l. non vsque. iniquum enim (inquit Iureconsultus) esset ingenuis hominibus, auferre liberam rerum suarum alienationem. haec autem ratio in illa lege expressa aeque militat in specie nostra ac ibi. ergo & similiter ne parentibus per filios hac occasione accepta liberam rerum suarum administrationem ac alienationem turbari, adimi, aut minui sinamus, talem filium minime admittendum esse dicendum est, adstringitur hoc argumentum. Nam [sect. 4] ratio expressa in lege prout illic est, habetur pro lege, non quidem ex vi extensiua, sed magis ex vi comprehensiua, adeo vt decisio particularis loco exempli sit, quod regulam non arctat. glo. in clem. 1. de elec. verb. elegatur. Glo. in auth. de haer. ab int. §. fin. verbo, ordine, quas Glo. sing. dicit Bald. in l. fi. ff. de haer. inst. Idem Bald. in l. fin. C. de lib. praet. tenet Ias. in l. stipulatio hoc modo concepta. num. 12. ff. de verb. oblig. Idem Ias. num. 15. in l. transigere. C. de trans. Idem num. 22. in auth. quas actiones. C. de sacr. eccle. Alex. num. 5. & Corneus nu. 15. in l. humanitatis. C. de impuberum. per tex. ibi. Curtius iunior num. 9. & Decius num. 15. & Purpuratus num. 23. in l. fi. C. de pact. Crotus in l. constan. in 7. q. Bart. lect. 2. ff. sol. matrimonio. Ripa. num. 5. & Hannibal nu. 249. in l. nemo potest. ff. de lega. 1. Georgius Nata num. 32. in c. 2. de pact. astringitur hoc argumentum. Nam si parentibus nefas esse videtur, liberos impedire rerum suarum administrationem ac alienationem, vt in d. l. non vsque, quanto magis nefandum esset, vt liberi parentibus talem alienationem impedire vellent, [sect. 5] contra pietatem ac reuerentiam parentibus debitam: argumentum per totum ff. & C. de obsequijs. Praesertim cum filio persona patris semper sancta & honesta videri debeat, ex praecepto Iureconsulti in l. antepe. ff. de obsequijs. stringitur idem argumentum. Nam liberi parentibus quanto magis debeant, quantoque magis obnoxij sint quam ex diuerso, ignorat nemo. & probat l. veluti. ff. de iust. & iu. dum ait, veluti erga Deum religio, vt patriae & parentib. pareamus, vt sic non contra ius tantum positiuum, sed & contra ius naturale, & gentium fecisse is filius existimandus sit, qui impedimento esse vellet patri quo minus res suas libere alienasset, ac si libitum esset, etiam prodegisset. Nam parentes charissimos habere debemus, quod ab his vita, patrimonium, libertas, & ciuitas tradita est, & cuius modicumque mater sit, tamen in iudicio filij de turpitudine parentis dici vix oportet. & non modo reticere homines parentum iniurias, sed etiam aequo animo ferre oportet, secundum Ciceronem. & Vergilius 2. Aeneid. dum de reuerentia ac pietate parentibus a liberis debita ratiocinaretur, sic ait: Eya age chare pater ceruici imponere nostrae: Ipse subibo humeris: nec me labor iste grauabit. Quo res cunque cadant, vnum & commune periclum, Vna salus ambobus erit. Rursus etiam astringitur idem argumentum, nam vt patroni, liberti alienationem possint reuocare, necesse est, vt dolo malo facta sit, & in fraudem patroni. l. 1. in princ. & fere per totum. ff. si quid in fraudem patroni. Vnde etiam si liberis aduersus parentum alienationes tam liberam facultatem, ne dicam audaciam, concederemus (id quod impium ac nefandum esset) quam concessam patronis aduersus libertos videmus, sicque ingenuos libertinis turpissime aequaremus, ac parentes famulis, seu seruis pares indecentius ac inhonestius redderemus: adhuc tamen talem alienationem impedire, aut reuocare non liceret, nisi & dolo malo, & in fraudem filij facta proponeretur, quae in specie nostra interfuisse minime ponimus. Quarto probatur argumento l. si quando. §. illud. C. de inoffi. test. ibi, meritis magis filios ad obsequia paterna prouocandos, quam pactionibus astringendos. sic ergo & in proposito parentes non sunt a liberis astringendi, sed meritis prouocandi, vt eis opes & diuitias parent, partasque relinquant. Quinto probatur in l. 1. §. si impuberi. ff. de collati. bonorum. vbi expressum est, filio in vita patris legitimam non deberi, estque vera & communis opinio, vt supra retulimus. ergo is filius viuo patre non solum male ageretur, sed etiam nulliter, & sine vlla actione, argumento l. vn. ad fin. ff. quando dies vsusfruct. lega. cedat, cum ibi notat. per Glos. & Doct. Sexto probatur, quia haec filij viuo patre festinatio non solum culpabilis esset, sed etiam punibilis. improbum enim esse eum qui solicitus esset de haereditatis viuentis, Iulianus aiebar. & in l. 2. §. interdum. ff. de vulgari. & sic punitur, quia priuatur haereditate, quam praemature captauit. l. 2. in fin. ff. de his, quibus vt indig. quinimo non solum contra ius positiuum, sed etiam contra ius gentium, & bonos mores festinasse diceretur, vt in l. quidam in iure. §. fin. cum l. seq. ff. de donati. estque simillimum quod Ouid. 1. Metamor. ait: Filius ante diem patrios inquirit in annos. Id quod ipse damnabat quasi foedissimum ac tristissimi portenti argumentum seu iudicium, vt & in simili notat Glo. in l. fin. C. de pact. verbo, alien. Quae ait, pactum [sect. 6] de futura successione reprobatum esse in liberis, non secus quam in reliquis agnatis, cognatis, vel etiam extraneis. & illa Glos. est communiter app. ibi vt Ias. ibi in amplitudine 2. & ibi Alciatus in Glos. 1. & Francis. Curtius num. 9. & Purpuratus num. 12. & Philippus Decius num. 13. Alex. num. 2. post Bald. Salic. & Paul. Castrensem, & Fulgosium, & Georgi. Natam in c. quamuis pact. de pact. lib. 6. Quasi portentum quodpiam in necem parentis esse videatur, quando filius solicitus est de patris viuentis haereditate. facit d l. fi. & l. 1. verbo, non iniquis a contrario sensu, & l. pactum. quod dotali. C. de pact. l. de fideicomm. C. de transact. pactum dotali. C. de collat. l. nec non. C. de capti. c. detestanda, & ca. ne captandae, de concessi praeb. Septimo probatur, quia quantitas legitimae inspicitur tempore mortis eius, cuius de successione agitur. §. quantitas. Inst. de lege farci. l. cum quo de peculio. §. fin. ff. ad legem Fal. l. cum quaeritur. & auth. nouissima, C. de inoffi. testamen. l. Papinianus. §. quarta autem. & §. quoniam autem quarta. ff. de inoffi. testamen. ergo im possibile est, quod ante mortem assignetur, cum quantum assignandum sit, ignoretur, & quotidie, vt patet ad sensum, possit augeri, & etiam minui patrimonium. l. si defunctus. C. arbitrium tutelae. Tenendo istam partem ad d. l. Imperator. ff. ad Trebel. responde, quod loquitur in fideicommisso a patre post mortem suam filio restituendum, quod si dolo malo vel aliter pater dissipare ac prodigere incipiat, merito ei aufertur & maturatur restitutio, etenim quasi hac tacita lege & conditione sibi id fideicommissum a testatore datum fuit, vt eo vti frui posset, integrum illud filio suo vtcunque sui iuris effecto reseruaturus. vnde non esset ferendus si circa id malignaretur, argum. l. vnicae. §. his ita. C. de cad. tol. diuersum est in bonis proprijs ipsius patris nulla lege ab alio acceptis. Et eadem fere solutio accommodatur ad d. l. vbi ad huc. C. de iure dotium. Nam cum primum maritus res dotales prodigere coepit, aequum est, vti ab eo abscedant, adque vxorem reuertantur, quia licet illarum dominium ineunte matrimonio haberet. l. doce ancillam. C. de rei vendi. tamen id dominium reuocabile est ad vxorem soluto matrimonio reuersurum: vt per totum ff. sol. matrimonio. & C. eod. titul. vnde in tali dominio reuocabili cessat integerrima illa libertas alienandi & prodigendi, quae adest in dominio irreuocabili: vt in l. fin. §. sin autem sub conditione. C. communia de legatis. l. peto. §. praedium. ff. de lega. 2. l. vnum ex familia, per totam eo. tit. d. l. Imperator. l. fin. C. de legatis. l. quoties. C. de donati. quae sub modo, per totum. ff. de in diem adiect. per totum. ff. de lege commiss. iuncta l. nemo. ff. de pact. & l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haered. l. in re mandata. C. mandati. l. non vsque. ff. si a parente quis fuerit manumi. Et cum [sect. 7] ad tollendam consequentiam sufficiat dare vnam instantiam. Glos. in l. si creditori. ff. de ope. noui nunti. quae communiter approbata est, vt patet ex relatione Iason. ibi. & inter dominium reuocabile, & dominium irreuocabile sunt non paucae differentiae, vt in dd. legibus, superest vt argumentatio Doctorum contrariam partem tenentium de d. l. vbi adhuc, & d. l. Imperator. ad speciem nostram minime procedat. Pro nobis etiam facit, quia necessitas legitimae relinquendae non iuris naturae est, sed iuris tantum positiui, vt ex communi opinione disseruimus de success. creati. lib. 2. §. 20. num. 296. cum seq. Pro nobis, quia [sect. 8] viro etiam libidinose & prodigaliter viuenti non datur curator, nec adimitur testandi libertas, vt est communis opinio, quam tenent Speculator de actore. §. item opponitur contra actorem, vers. sed nunquid luxurioso. & add. ad Bald. in l. ea lege. num. 20. C. de condi. ob causam. Ioannes Bapti. Perusi. de arbitris. lib. 2. caut. 14. colum. 1. Abb. Barba. Felinus & alij in c. pastoralis, de re iudi. Ripa in l. is cui bonis. num. 18. ff. de verborum obligationibus. Ioannes Lupus de donati. inter virum & vxorem. §. 21. num. 23. in c. per vestras. Franci. Areti. in d. l. is, cui bonis, col. fin. Albericus & Cumanus in l. & mulieri. ff. de curatore furiosi. Decius in d. c. Pastoralis. Gomesius Aries in l. 13. Tauri. col. 1. Antonius Gomesius in Taurina l. 14. num. 14. licet contra hanc communem conclusionem & male teneant Segura in d. l. Imperator. nu. 137. Glo. in l. si quis cum sciret. verb. luxurioso. ff. de vsucap. pro empt. Bal. in l. ea lege. nu. 20. C. de cond. ob causam. & hac de re per Pinellum de bonis mater. l. 4. ad finem. Cum ergo viro, qui sua bona prodigebat, curator non detur, ne ei rerum suarum administratio turbetur, aut minuatur, vt etiam probatur in d. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haer. superest vt filius ab eo non possit in vita exigere legitimam (vt probatur) indebitam: quia si exigere posset, non tantum administrationem bonorum ei turbaret, ac minueret, sed etiam ipsam rerum suarum proprietatem adimeret, vel ex parte minueretur, quod longe durius ac deterius esset. Huic proxima est quaestio illa, an prodigo exemplaris substitutio fieri possit? & fac secundum quosdam talem regulam: Exemplaris [sect. 9] fieri potest prodigo, cui a iudice bonis interdictum est. ista est communis opi. secundum Paul. in l. humanitatis. C. de impub. quam ipse quoque sequitur etiam, & dicit communem opin. Corn. ibid. colu. 1. se quitur, & dicit communem opin. Couarub. in c. Raynucius. §. 6. in princ. extra de testam. sequitur, & dicit communem opin. Corras. in d. l. humanitatis. nu. 11. sequitur & dicit communem opin. Alciatus in d. l. ex facto. ff. de vulg. in princip. sequitur Imola in d. l. ex facto. Idem Imola in d. c. Raynucius. in materia exemplaris subst. Salicetus & Bald. in d. l. humanitatis. licet contrarium teneant Ang. in d. l. ex facto. & idem Angel. in d. l. humanitatis. & Ioan. And. in d. ca. Raynucius. post Cynum & Iacob. de Aretio. secundum Alex. num. 40. in d. l. ex facto. qui tamen communem opi. sequitur, & firmat esse communem, & communem opin. sequitur: dicitque communem Decius num. 6. in d. l. humanitatis. post Nicola. de Neapo. in §. qua ratione. in l. de pupill. subs. & communem opi. sequitur Ias. in d. l. humanitatis. colum. 1. in fi. licet contrarium tenuerint Cynus & Alberi. secundum eum, & communem opi. sequitur, & dicit communem Ias. in d. l. ex facto. nu. 39. post Ioannem Fabrum in d. §. qua ratione. Imol. in d. ca. Ray. Alber. in rub. ff. de vulga. Bald. in d. l. humanitatis. quos Ias. allegat. & communem opi. sequitur Bal. in d. tract. exempl. subst. n. 14. idem Politus nu. 10. in eod. tra. & Zasi. in eod. tra. nu. 3. post Bart. in d. l. ex facto. nu. 28. sequitur ib. Ripa. nu. 80. vbi etiam dicit esse communem opi. Ias. nu. 9. in l. is, cui bonis. ff. de verb. oblig. Sed nobis semper placuit opi. Cyni, & Alb. & Raynerij, & Guili. de Cune, quos refert Bar. in d. l. ex facto. n. 28. Contra communem moueor, Primo per d. l. 1. ff. de test. Secundo per d. l. captorias. ff. de haer. inst. d. l. captorias. C. de test. mil. Tertio, quia beneficium non confertur in inuitum. l. inuito. ff. de reg. iu. Quarto per totum. C. de reb. ali. non alienandis. Quinto per l. fi. C. de pact. cum simil. Sexto, quia in re dubia quisque vetare videtur, ne aliter de rebus suis disponat. Septimo per l. quia poterat. ff. ad Trebe. l. quia aunt in pri. & §. 1. ff. quae in fraud. cred. & denique per omnia reliqua fundamenta, per quae tenuimus infra proximeque surdo & muto exempl. fieri non potest. Nam pro nobis stat regula sanctis. & multipliciter probata. nec exceptio Doct. vlla lege, vllauerone probatur satis concludenter. Denique pro nobis est ratio, cui non cadit responsum. nam cum d. l. humanitatis. & §. qua ratione, in furiosis etiam vel mente captis loquantur, non etiam in prodigis, sequitur quod ad prodigos trahi non possunt, nisi ex identitate, vel paritate rationis, quod fatentur etiam omnes, qui communem opin. tuentur, & docet late Ias. post alios in auth. quas actiones. C. de sacros. eccles. sed in prodigo non est paritas vel identitas rationis vt probabo, ergo ad eum d. l. trahi non potest. quod non sit paritas rationis, probatur expressim in l. in negocijs. ff. de regu. iur. iuncta l. is. cui bonis. ff. de verb. obli. vbi furiosus & mente captus nil possunt acquirere, prodigus autem potest, quia prodigus non tam ratione & intellectu orbatus est, quam furiosus vel mente captus. Denique testamentum, quod prodigus fecit ante, quam ei esset bonis interdictum, per iudicem valet. l. is cui lege. ff. de testam. vnde constat quod habebat intellectum, nam alias non valeret: vt in l. 1. ff. de testa. sicque non exaequatur furioso vel mente capto. in summa etiam notorie prodigus quod contraxit & alienauit ante interdictionem valet, secundum communem opinionem, quam tenuerunt Bar. Bal. Ang. Paul. & Romanus in l. is, cui bonis. ff. de verb. oblig. quam opin. communiter approbatam dicunt ibi Areti. & Alex. & Iason numero 9. ergo vitium prodigalitatis non impedit nec arguit omnimodam dementiam, quae sine dubio vt exemplaris fieri possit, desideratur. Postremo prodigus magis adulto, quam pupillo, vel mente capto aequiparatur, vt est tex. in l. si curatorem. C. de in integ. rest. Ias. in d. l. is, cui bonis. num. 8 ff. de verb. ergo si aliquando exaequatur adulto, aliquando pupillo, aliquando homini sanae mentis, nunquam autem furioso vel mente capto. quo nam modo possemus d. l. humanitatis. ad prodigum trahere, quae vt ad eum extenderetur, oporteret quando omnimodo semper & inuiolabiliter prodigus furioso aequiparetur, vt disseruimus in illa quaestione. An hodie furioso de iure communi possit fieri exemplaris. Denique licet per aliquas ll. prodigus assimiletur furioso, quando agitur de rerum suarum effusione vitanda, tamen secus si ageretur de rerum suarum effusione, vel alienatione, concedenda & admittenda. ita procedit quidquid per tenentes communem opin. adducitur, & iura quae adducit Ias. nu. 8. in d. l. is. cui bonis. ff. de verbo. oblig. l. 1. ff. de curat. furi. l. 1. C. eod. l. si praedia. ff. de reb. eorum. Pro nobis etiam facit quod exemplaris non ob hanc solam rationem inuenta fuit, quod is cui fit testari non possit, sed ob hanc etiam quod ad corporis sui tutelam pertineat: argu. §. si autem ita formidolosus. Instit. de pupil. l. consi. ff. de curat. furiosi. ergo licet is cui bonis interdictum est, non possit testari. l. is cui lege. ff. de testamen. non sequitur propterea quod possit accipere exemplarem substitutum, cum illo non egeat ad sui corporis tutelam, quod multum in consideratione esse debet. sicque cum in prodigo cesset illa ratio, quae in furioso adest, non est cur fiat extensio legis ad casum, in quo est minor ratio, vel non sunt tot rationes: arg. l. qui haeredi plures. ff. de condi. instit. Pro nobis ratio efficax, nam si homini sanae mentis vtcunque corporis infirmi liberum est re sua vti, & etiam prodigaliter abuti. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haered. etiam in praeiudicium patris manumissoris. l. non vsque. ff. si a parente quis fuerit manumi. quanto magis id licebit cessante alterius praeiudicio: aliter enim is prodigus quasi equitem dorso, aut fraenum ore (bestiarum de more) ferre cogeretur, hunc substitutum ferendo, pro nobis bonus tex. in l. 1. §. & magis. verbo, prodegisset. ff. si quid in fraudem patr. Quid ergo in muto & surdo? & fac secundum quosdam talem regulam. Exemplaris [sect. 9] fieri potest muto & surdo, id est, ei qui vtroque morbo laborat, si muti & surdi, sicque testari non potest. ita tenet & dicit communem esse opin. Paul. in d. l. humanitatis, sequitur & dicit communem opin. Corras. ibidem. numero 11. sequitur & dicit communem opi. Corneus ibid. colum. 1. sequitur & dicit communem opin. Couarub. in c. Raynucius. §. 6. in princi. extra de testamen. hanc opin. sequitur & dicit communem Alexand. in l. ex facto, numero 40. sequitur etiam Imola in d. c. Raynucius. in materia exempl. idem Imola in d. l. ex facto. licet in d. c. Raynucius. contrarium teneat Ioan. Andr. post Cynum & Raynucium, quos, vbi supra, allegat Alexand. & Angel. in d. l. ex facto. Idem Ange. in d. l. humanitatis. licet ibid. Sali. teneat communem opinion. sequitur Decius numero 6. in d. l. humanitatis. post Nicol. de Neap. in §. qua ratione. Instit. de pupil. subst. & communem opinionem sequitur Iason in d. l. humanitatis, colum. 1. in fin. licet secundum eum contrarium tenuerint Cynus ibi & Albericus. & communem opin. sequitur, & dicit communem Iason in d. l. ex facto. numero 39. post Ioan. Fab. in d. §. qua ratione. Bald. in d. l. humanitatis. Alber. in rep. rubri. ff. de vulg. & communem opinionem sequitur Bald. num. 14. in d. tract. exempl. subst. Idem Polit. nu. 10. in eod. tract. & Zasi. in eod. tract. num. 3. post Barthol. in d. l. ex facto. nu. 28. Sed nobis semper placuit opin. Ioan. And. Cyni, Angel. Rayn. & sequacium contra communem: mouemur per regulam text. in l. captatorias. C. de testamen. milit. l. captorias. ff. de haer. instit. cum simil. a qua regularis casus, de quo loquimur, nullibi reperitur exceptus, nec per viam extensionis induci potest, cum sit in hoc casu longe minor ratio, quam sit in mente captis. Mouemur secundo per l. fin. C. de pact. ibi. quare enim quodam viuente & ignorante de rebus eius quidam conueniunt, & per totum titulum C. de reb. alien. non ali. & quia in re dubia quisquam vetare videatur, vt de rebus suis alter disponat, vt ff. de furtis. l. qui vas. quid enim magis inhumanum magis que impium & pene ridiculum esse potest, quam permittere vt de omni substantia, censurortunisque hominis sanae mentis alter eo ignorante vel inuito disponat. Etenim si homini sanae mentis haereditas opulentissima relinquetur, is cogendus non erit, vt eam acceptet, vt in l. quia, in prin. ff. quae in fraud. cred. l. quia poterat. ff. ad Treb. hoc amplius etiam legatum opulentissimum quod omni careat molestia & solicitudine, non cogitur quis acceptare, etiam ad petitionem eorum quorum interest, quales sunt creditores eius, cui tale legatum haereditás ve delata fuit: vt d. l. quia autem. §. 1. quanto minus in specie nostra cogendus erit homo sanae mentis vt inuitus (quod semper praesumitur, vt d. l. qui vas) substitutum exemplarem accipiat. Denique vulgaris regula est, quod beneficium non confertur in inuitum. c. in inuitum, de reg. iur. in 6. cum simil. l. qui absent. ff. de donat. traditur per Rip. Ias. & alios in rub. ff. de verb. oblig. Quid ergo magis ridiculum quam dicere quod homini sanae mentis se inuito vel ignorante, imponatur substitutus exemplaris praetextu beneficij, cum id beneficium non sit certum & indubitatum, cum possibile sit quod substitutus ipsius vitae insidietur, dum eius captat haereditatem, arg. l. stipulatio hoc modo. ff. de verb. ob. l. fi. C. de pact. c. detestanda. &c. ne captandae. de conces. praeb. in 6. l. cum proponas. C. de pact. l. de fideicommisso. C. de trans. l. pactum dotali. C. de coll. l. 11. in fi. ff. quib. & indig. l. quidam in iure. §. fi. ff. de donati. si ergo beneficium certum & indubitatum in hominem sanae mentis inuitum nunquam confertur, quanto minus id beneficium exemplaris subst. quod licet inspecta legis censura beneficium sit, tamen non est ita certum & indubitatum, vel melius exemplaris subst. licet in mente captis sit inspecta legis censura, beneficium tamen indubitanter in homine sanae mentis esset maleficium, laesioque enormis, impia, inhumana, nefanda. Nec dubium est, quia surdus & mutus sit homo, vel esse possit sanae mentis, non secus quam si illis morbis careret, vt probatur in d. l. discretis. C. qui testa. fac. pos. melius in d. l. ex facto. ff. de vulg. denique beneficium licet in hominem sanae mentis inuitum non conferatur, ter in impuberes vel puberes non satis sanae mentis etiam inuitos confertur. Hinc est quod tutores dantur impuberibus, etiam inuitis, curatores autem adultis inuitis non dantur. in prin. & per totum Inst. de tut. & per totum de curato. Hinc est, quod prohibitio alienationis facta sine causa, vel cum causa, quae solius prohibiti vtilitatem respicit, quia habet vim consilij & beneficij, non valet in homine sanae mentis. l. filiusfamil. §. diui cum materia. ff. de lega. 1. valet tamen in impubere, vt l. 2. C. de vsu cap. pro emp. & in mente capto, vel minus industrioso. l. Titio centum. in princ. ff. de cond. & dem. Tenendo hanc partem contra communem, quae apud me verissima est, parum quaequam mouere debet fundamen. Doctorum sic arguentium: Exemplaris fit eis, qui morbi causa testari non possunt. §. qua ratione. Instit. de pupil. & d. l. humanitatis. sed surdus & mutus morbi causa testari nequeunt. d. l. discretis. ergo surdis & mutis poterit fieri exemplaris. Sed resp. in forma: Dum dicitur exemplaris fit eis, qui morbi causa testari non possunt, falsum est, sic indistincte, nam licet fiat eis, qui furoris vel dementiae causa testari non possunt, non tamen fit eis, qui morbi corporalis causa testari non possunt, qualis est morbus surdi & muti, nec vlla lege contrarium, vllaúe ratione induci potuit. Et satis ridiculum est de morbo animi, in quo fundatur exemplaris, vt d. §. qua ratione. & d. l. humanitatis. arguere ad morbum corporis, qualis est morbus surdi & muti. Postremo testamentum est voluntatis nostrae iusta sententia. l. 1. ff. de testamentis. ergo in eo, qui est compos animi & voluntatis suae, si alius se inuito vel ignorante testaretur, certe id testamen. non esset. Nec ad rem pertinet quod lex ex paritate rationis extendatur. Nam resp. quod hic non est paritas rationis, vt proxime dixi, id quod latius dixi in illa quaestione, an hodie furioso exemplaris fieri possit de iure communi, vbi videas. Praeterea quod tenentes communem opinionem securi existimant exemplarem vnica hac ratione niti, quod morbi causa demens testari prohibeatur, id verum non est, nam etiam propter salutem ipsius, cui fit, inuenta est: argumen. §. sin autem formidolosus. Institu. de pupill. l. consilio. ff. de curat. furiosi. quae ratio cessat hic, ergo, &c. l. quam haeredi plures. ff. de cond. Instit. Pro nobis. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haered. l. non vsque ff. si quis a paren. fuer. man. l. 1. §. & magis. verb. prodegisset. ff. si quid in frau. patr. vt supra induximus. Stat ergo filium non posse legitimam petere viuo patre. limita, nisi [sect. 10] pater monachus fieret. nam tunc statim legitimam posset petere, patris morte non spectata. Ita Abb. in c. cum simus. post Ioannem Andreae de regularibus. Glo. quam alibi non esse, firmat Abb. ibi in c. transmissi. qui filij sint legitimi. & est singul. teste Aretino in l. 1. nu. 6. ff. de testamentis. tenet Bald. in authentica, si qua mulier. C. de sacrosanctis Ecclesijs. colum. fin. Corsetus in sin. verbo, legitima. Bald. Nouellus de dote, parte prima, colum. 3. qui ait, hanc esse communem opini. sequitur Couarub. de testamentis. c. 2. nume. 7. Iason in authentica, nouissima. C. de inoffi. testa. num. 8. versi. limita tamen, qui dicit se dubitare. Segura in lege Imperator. nu. 123. ff. ad Trebellianum. Bar. in d. authentica, Si qua mulier. Paulus in authentica, nunc autem. C. de episcopis & clericis. numero 3. Rodericus Suares, allegatione 20. col. 1. & est communis opinio Canonistarum, secundum Iasonem n. 51. in d. authentica, si qua mulier. vbi Paulus & Ancharanus in d. c. cum simus. Romanus in l. si cum dotem. in princi. ff. solu. matri. Anania in c. 2. colum. fin. de delictis puerorum. Abb. in c. Raynucius. ad finem de testamentis. Pyrrhus post consuetudines Aurel. ca. 2. colu. 4. Contrariam partem tenent Petrus, Cynus, & Salicetus colum. fi. in d. authentica, si qua mulier. Et Salicetus firmat ibi hanc esse communem opinionem. Sequitur & dicit communem Fulgosius ibi colu. penu. sequitur & dicit communem Ias. ibi, num. 50. Bald. in c. si pater. colum. fin. de testamentis in sexto. Alexander in d. l. si cum dotem, in principio. nu. 13. Felinus in c. in praesentia, de probationibus. nu. 56. vbi Decius nu. 67. dicit esse veriorem & communem. Pyrrus de suitate q. 4. nu. 8. Guilielmus Benedictus in cap. Raynucius, de testamentis. verbo, mortuo itaque. num. 299. Didacus Peres ad Seguram, vbi supra, nu. 123. Qua de re vide Bar. Veronen. consil. 26. quidam. Ioan. de Anania cons. 87. circa. Ludoui. Roma. consil. 237. oppositionem. & consil. 268. in casu. & consil 292. pro habendi, & consil. 292. circa declarationem. Philippus Dec. cons. 86. viso puncto. & consi. 419. viso eleganti. & consi. 159. casus. Panor. consi. 44. par. 2. & consil. 104. pro euidentia. par. 1. & consil. 88. videtur. par. 1. & consil. 63. veritas. parte 2. Barthol. consil. 13. ex facto. Card. Zaba. consil. 28. quidam fratr. & 152. nimis grate. & 144. statuto ciuitatis. Fede. de Sen. consil. 27. Titio existenti. Maria. Soz. consil. 13. praesens consulatio. Bal. consi. 9. mulier. parte 5. & consi. 280. parte 1. & 248. quaeritur. parte 2. Quid dicendum? Et sane harum partium vtra receptior sit, non facile dignosces. Verum (vt nobis videtur) longe verior est pars negatiua, vt non statim post patris monachismum filius legitimam petere possit, sed demum post mortem ipsius. Quod primum probatur per generalitatem d. l. 1. §. si impuberi. ff. de colla. bonorum. Deinde per d. l. non vsque. ff. si a parente quis fuerit manumissus. Tertio expressum videtur in l. Statius Florus. §. Cornelio Foelici. ff. de iure fisci. Quarto expressius in auth. si qua mulier. C. de sacros. eccle. vbi patri monachum liberum est bona sua quandiu vixerit, vt libitum ei fuerit inter filios distribuere, scilicet illius auth. destructionem: ergo non illico post monachismi interuentum ad legitimam assignandam compellitur. Ad idem rex. in corpore. vnde d. auth. excepta est. Quinto facit ratio generalis., quod ingenuis hominibus quandiu vixerint liberum esse debet rerum suarum arbitrium. d. l. in re mandata. C. mand. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haered. Sexto facit, quia liberi si viuo patre legitimam nanciscerentur, proniores essent ad obsequium parentibus debitum, debitamque reuerentiam eis denegandam, quod satis absurdum esset. estque ratio satis considerabilis: nam ideo dicimus vetitum esse pactum de non succedendo inter patrem & filium, ne filius post quam iam e bonis paternis amplius non sperat quicquam, eius obsequium praetermittat, vt tradunt communiter Doctores in l. fin. C. de pact. Georgius Nata in capit. quamuis pactum, in materia pacti de non succedendo de pact. lib. 6. Ias. in l. pactum dotali, de collat. in prin. vt fusius disseruimus de success. creatione libro 2. §. 18. numero 35. Septimo facit l. vnum ex familia, in princi. ff. de lega. 2. vbi haeres, qui tenetur restituere vni ex filijs suis, cui ipse voluerit voluntatem suam postquam semel elegit, mutare & variare quoties voluerit, potest vsque ad mortem: ergo & arbitrium similiter datum per d. auth. si qua mulier, vt pater monachus bona sua diuidat inter filios vsque ad mortem duraturum esse, intelligendum est, non solum, si is pater monachus nondum semel elegisset, sed etiam si semel & amplius elegisset, & voluntatem mutare voluisset. Denique pro hac parte facit, quia viuentis non est haeres. l. qui superstitis. ff. de acqui. haered. l. nec non. C. de capti. & quod nuptibus videretur filius, qui viuo patre solicitus esset de ipsius haereditate. d. l. fin. C. de pactis. l. 2. §. interdum. ff. de vulgari. estque festinatio improba, punibilis, & contra bonos mores. l. 2. §. fin. ff. quibus vt in dig. l. quidem in iure. §. fin. cum lege seq. ff. de donati. faciuntque fere omnia fundamenta quae numerauimus supra in quaestione praecedente, quae repetere non expedit. Estque regula pro hac parte, nec exceptio bene probatur, & regulis tenaciter est inhaerendum. vt in l. 1. vbi per Decium & alios. ff. de regu. iur. Tenendo hanc partem [sect. 11] ad c. cum simus. de regularibus, in quo vnicum fundamentum, contrariam partem tenentium repositum est, responderi potest, parum sane obesse. Nam si pater & filius illegitimae aetatis monachi simul facti fuerint, deinde filius monachismum reliquerit, tex. ibi ait, id sibi liberum esse, & ne illa integra libertas vlla ex parte minuta, aut ne aliqua necessitate non solum praecisa, sed nec etiam causatiua, impedita videatur, & vult vt integrum sibi maneat ad seruatumque intelligatur ius succedendi in bonis monachi patris. quo autem tempore ea successio deferatur, ibi verbum nullum: ergo is casus vt pote omissus remanet in dispositione iuris communis. l. commodissime. ff. de liberis & posth. quod ius habet vt superstitis non sit haeres vllus, aut vlla successio delata videatur. d. l. qui superstitis. ff. de acqui. haeredi. d. l. nec non. C. de cap. l. haereditas. C de pact. conuentis. l. haereditas. ff. de verborum sig. Idque comprobatur ex verbis illius tex. quae ita habent, liberum sibi erit eum dimittere, & bona paterna, quae sibi ex successione proueniunt postulare. Illa enim verba, quae sibi ex successione proueniunt, prouenire intelligenda sunt tempore, quo ex lege ea successio defertur, s. cum moritur is cuius de successione agitur, non antea. Nam qualitas adiuncta verbo debet intelligi secundum tempus verbi. l. in delictis. §. extraneus. ff. si ex noxa. cau. agatur. Barthol. & communiter Docto. in l. ex facto, in princip. ff. de vulga. l. 6. ff. de lega. primo. Nec dicatur aequum videri, vt filius viuo patre monacho legitimam possit petere. nam verius est longe aequius esse, vt spectet, per iura supra dicta, praesertim cum interea ex bonis paternis sit pro modo facultatum alendus. l. si quis a liberis, in princ. & in §. alimenta. ff. de liberis agnoscendis. Haec procedunt in reliquis monachis, praeterquam [sect. 12] in Minoritis, quia hi cum nihil suum habere possint in communi, neque etiam in particulari, clem. exiui. de verb. sign. statim post monachismum pro mortuis habentur, & consequenter possunt filij petere legitimam patris monachi, morte non spectata. Ita tenent Abbas in c. in praesentia. de probati. Barthol. in d. auth. si qua mulier. Idem Barthol. in tract. Minori. par. 4. vers. isti etiam haeredes. Ang. & Alexand. in l. ex facto. §. ex facto. ff. ad Treb. Decius numero 67. versic. praedicta conclusio. in d. c. in praesentia. Alexand. consilio 13. circa primum dubium. libro 3. colum. 2. Sed licet ista sit communis opinio, dubia tamen mihi semper visa est, per plerasque earum rationum & legum, quas supra retulimus, praesertim per d. l. vnum ex familia. supra allegata, iuncta d. auth. si qua mulier. Nam cum sit patri monacho facultas bona sua inter filios distribuendi, & interea alantur ex ipsis bonis, pater non est praecipitandus vt inuitus faciat ante tempus illam distributionem, praesertim cum mores ciuiles morti naturali non aequiparentur, nisi in casibus a iure expressis. Quid enim si viuo patre vnus aut certi ex filiis decedant? certe cum is non sit in numero filiorum huius monachi connumerandus, indebite legitimam reciperet, eamque fratribus eius haeres si filius non esset, restituere teneretur. Nam si sub conditione relicta non transmittuntur ad haeredes. l. vnica. §. sin autem aliquid sub conditione. C. de cad. toll. l. si ita scriptum. l. sub diuersis. ff. de condit. & demonst. quanto minus transmittetur haec haereditas patris monachi viuentis, quae filio, qui patri non superuixit nec pure nec etiam sub conditione relicta fuit? tutius est ergo patris monachi mortem naturalem spectare, & interea eius bonis pro inuidioso vti frui, idque pati ad vltimum vsque vitae spiritum facultatem distribuendi, variandi, eligendi poenitendi, voluntatisque mutandae intactam (ex permissione d. auth. si qua mulier) reseruare. # 38 Capvt xxxviii. Svmmarivm. -  1 Fructus restituuntur, quando donatio vt inofficiosa rescinditur, contra docto. -  2 Fructus restituuntur, quando donatio euanescit ob modum non impletum, contra nouiss. -  3 Fructus restituuntur, cum pater, qui filio legitimam in vita tradiderat, eam reuocauit, contra nouiss. -  4 Donatio inter virum & vxorem non aequiparatur donationi, quam facit pater filio, contra Doct. -  5 Fructus restituuntur, cum rem legatam, quam in vita tradiderat, reuocauit, contra nouiss. -  6 Fructus veniunt in reuocanda donatione inofficiosa, contra Doct. -  7 Fructus triennio praescribuntur. -  8 Fructus an post triennium sint restituendi. CEntesimo trigesimo tertio colligitur quare si sub modo quid cui donaui, nec donator modum expleuit, teneatur fructus perceptos cum ipsa re restituere, vt proxime subijciam. ratio enim est, quia vt reliquos principes, ita & legis imperium acceperunt, vt prodessent, non vt nocerent (vt habet nostra principalis sententia) nocerent autem si permitterent vt donatarius ille ex sua perfidia modi suscepti & non impleti lucrum faceret, per quod & naturale ius, quo iubemur placita seruare, violaretur, & ex perfidia sua lucrum ille assecutus nequior fieret, inuitareturque ad delinquendum, contra l. 1. ff. de pact. l. 1. ff. de const. pec. c. 1. de pact. tex. cum Glos. in l. scire. C. vt in poss. lega. l. fi. C. de iureiur. l. fin. C. de fideicomm. In contrarium tamen videtur se habere receptiorem opinio tam in isto articulo, quam in illo, an cum donatio reuocatur tanquam in officiosa sit res donata cum fructibus restituenda, & quid quando legitimam filio tradidi in vita, & postea poenitentia ductus reuocaui eam. Ideo ex professo quaero, [sect. 1] si filio meo feci donationem inofficiosam, & post mortem meam reliqui fratres, per titulum C. de inoffi. dona. eam rescinderunt, non ex toto, sed tantum vsque ad debitum bonorum subsidium, an fructus quoque cum rebus ipsis sint restituendi, quatenus ea donatio mensuram vel modum & quantitatem a lege permissam excessit, & quatenus restituantur? Qua in re Boerius aurea decisi. 98. Segura in l. 1. §. si vir. numero 77. vbi etiam Didacus Peres eius additionator. ff. de acqu. poss. Gomesius in l. 27. Faurina numero 8. tenent generaliter fructus non restituendos, per Flo. in l. generaliter. §. plane. ff. de fideico. liber. dum ait, fructus rem donatam non augere. Id quod tenet etiam Franc. de Ripa in l. si vnquam. q. 40. C. de reu. don. & ibi Andr. Tiraq. verb. reuertatur. num. 228. Sed contrarium, vt cum fructibus ea donatio in officiosa sit reuocanda, quatenus inofficiosa fuit, longe verius est intelligendo de fructibus perceptis post mortem patris donantis. primo per l. 1. C. de fide instrumen. & iure has. fis. libro 10. secundo per l. quod si minor. §. restitutio. ff. de minoribus. l. patri. §. primo. l. minor viginti quinque annis cui fideicommissum, eod. titu. in quibus iuribus cum minor ad rem suam recuperandam restituitur, fructus quoque recuperat. Tertio idem est & in ea restitutione. quae maioribus vltra dimidiam iusti pretij laesis conceditur, per l. 1. C. si maior factus alienationem ratam habuerit. Quarto idem est in regressu, qui ad rem suam sine iudicis decreto alienatam minoribus conceditur. l. si praedium. C. de praedi. minorum. l. 2. C. si quis ignorans rem minoris esse. Quinto idem est in rescissione, quae fit per querelam inofficiosi testamenti. nam & tunc non ad haereditatem tenet, sed ad eius quoque fructus restitutio datur & regressus. l. filio. §. fin. ff. de inoffi. testa. Sexto per l. in condemnatione. ff. de reg. iur. l. videamus. 2. §. in Fabiana. ff. de vsuris. vbi generaliter omnis restitutio fructuum quoque recuperationem indicit, non secus quam ipsius rei principalis: & merito, Nam vtrobique parratio est saltem quatenus possessor ille illis fructibus locupletior effectus esset. Septimo per l. cum autem. §. cum redhibetur. l. quod si nolit. §. fin. ff. de aedili. edict. & d. §. in Fabiana. vbi cum animal morbosum redhibetur, etiam si redhibitio fiat sine culpa vlla venditoris, qui vitium animalis ignorabat, iuxta l. 1. §. causa. ff. de aedil. edi. adhuc tamen animal restituitur cum fructibus & partibus ipsius, licet emptor ipsius dominium, & iustam possessionem, & titulum non solum legitimum, sed etiam onerosum haberet. Octauo idem in restitutione, quae fit per titulum ff. de leg. commiss. per l. 5. eod. titu. Nono idem in restitutione, quae fit in terminis totius tituli. ff. de in diem addictio. per l. item quod dictum. & l. Imperator. ff. eod. Decimo idem & in terminis totius tituli C. & ff. de condi. indeb. nam & tunc res restituitur cum fructibus, & fere viginti alia similia congessimus supra c. 71. num. 3. cum seq. & cap. 70. num. 12. ex quibus huius partis veritas redditur plusquam manifesta, praesertim per d. l. filio. §. fi. iuncto tit. C. de in offi. don. Nam querela in offi. donati. ad similitudinem querelae in officiosi testa. inducta fuit, ijsdemque iuris regulis trutinatur. Vnde vt in querela inof. testamen. fit restitutio cum fructibus, ita & in querela in offi. donationis. Et ad Glo. d. l. generaliter, resp. vt docemur in fin. quaestio. seq. & in d. c. 70. num. 12. & donatio inter patrem & filiumfamil. licet regulariter non valeat. l. donationes quas parentes. C. de dona. inter virum & vxorem. valet tamen si fiat filio emancipato. l. si emancipatus. C. de donat. l. 2. C. de in offi. donat. Sicque si [sect. 2] filio meo emancipato donaui & tradidi aliquam rem, & donationi certum modum apposui, quo non impleto venit donatio reuocanda. l. fi. C. de reuo. don. & fere per totum C. de don. quae sub modo. Quaeritur an tunc fructus cum ipsa re donata repetantur, & sint restituendi? quod negat Didacus Segura in §. si vir. l. 1. ff. de acqui. pos. numero 75. quod nouum, & singulare reputat ipse per Glos. in l. generaliter. §. plane. verbo, ex aliqua causa, ad fin. ff. de fideicom. lib. quae indefinite ait, donatione reuocata fructus non reuocari. Sed haec opinio vera non est, quia omnis datio, traditio, vel donatio facta ob causam, causa cessante, & non impleta, venit reuocanda, non solum quo ad rem principalem, sed etiam quo ad fructus, per l. videamus. 2. in prin. ff. de vsuris. Secundo vrget d. l. videamus, in 2. responso, vbi idem ait, etiam si per eum, qui dedit, steterit quo minus causa illa impleretur, puta mulier viro futuro ob causam dotis res suas dedit, per eam stetit quo minus nuptiae sequerentur, repetit rem cum fructibus, non secus quam si per eam non stetisset. Tertio per l. si fundus, in princip. & l. lege. ff. de lege commissoria, vbi vendidi tibi fundum hac lege, vt si non solueres precium, infra mensem fundus esset inemptus, te in mensem non soluente, datur rei & fructuum repetitio. Nec ad rem pertinet, quod ibi esset contractus emptionis, hic autem donationis. nam sane quando donatio non est pura, sed facta ob causam, vel sub modo, & sic respectiua & veluti vtrinque obligatoria: idem in ea esse debet quo ad propositum quod foret in reliquis contractibus respectiuis. Quarto per d. legem in sui ratione, dum ait, non decere vt fructuum lucrum maneat penes emptorem, qui fidem fefellit. sic & in proposito is donatarius fidem violauit, ergo penes eum lucrum fructuum manere non debet: nec refert fidem fefellerit, quia pecuniam habere non potuit ad manus, an quia cum haberet, noluit numerare. vt d. l. lege, in sui generalitate. Quinto a fortiori probatur. Nam & in donatione causa mortis repetuntur fructus cum ipsa re, si donationi conualuerit, & poenituerit, d. l. videamus. §. 2. 3. ergo multo magis in specie nostra, vbi non per poenitentiam & variationem, vel factum donantis reuocatur donatio, vel datio, sed per factum, vel non factum seu cessationem donatarij. nam & qui cessat vel non facit, fecisse videtur, vt per Decium in l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. Sexto facit, nam & cum redhibetur equus, vel seruus per aedilitium edictum, veniunt etiam fructus d. l. videamus. §. secundo, & fere per totam illam leg. Septimo per leg. Imperator. & lege, quod dictum est. ff. de in diem adiect. Octauo facit, nam & cum res, quae indebite soluta est, repetitur, fructus quoque veniunt restituendi, vt in l. si & me & Titium. ff. si cer. pet. & d. l. videamus. dixi supra c. 63. nu. 39. cum seq. Sed non dubium est, quin indebite donata res maneret penes donatarium, qui modum non impleuit, ergo cum fructibus regenda est. Octauo per l. si fullo, & fere per totum. ff. de conditione sine causa. vbi licet causa esset iusta vel non iusta, rem meam ad te perueniendi, tamen cum etiam ex post facto cessare coeperit, & redigi ad non causam, aequum est rem cum fructibus restitui, ne praeter aequum & bonum cum iactura donantis diteris longe praeter eius, vel contra eius intentionem. Neque ad rem pertinet quod donatarius effectus fuerit dominus, sicque in consequentiam dominij fructus suos fecerit. l. Herennius. 1. ff. de vsuris. Nam fatemur eum fuisse factum dominum fructuum, non secus quam ipsius rei donatae. at quia iam veluti ea donatione indignus factus est, vel cessat causa, propter quam ab origine factus fuit illius rei donatae dominus, & etiam fructuum, consequens est, vt tam res, quam fructus ad donatorem reuertantur, & restituantur, cum par eademque ratio sit in fructibus restituendis, quae est in re ipsa restituenda. Diuersum esse videtur, quando donatio propter ingratitudinem reuocata fuit, tunc enim fructus ante ingratitudinem commissam percepti, non retrahuntur, quia ea donatio non quasi, vt ad tempus tantum, sed quasi vt perpetuo mansura facta fuit, nec fuit respectiua ad aliquam causam, vt in specie nostra. In summa pro opin. nostra faciunt plura quam viginti fundamenta, quae posuimus supra c. 73. num. 2. cum seq. &c. 70. nu. 12. quae repetere non expedit, quibusque haec pars indubitata apparebit. Filio [sect. 3] legitimam suam tradidi in vita cum incremento & melioratione a lege permissa, quod facere possum: arg. tex. in l. cum quo, de peculio. §. fin. ff. ad leg. Fal. Bald. in rubr. ff. de rerum diu. idem in l. non amplius. §. fi. vbi Alex. & alij. ff. de lega. 1. postea poenitui & eam traditionem reuocaui. quaeritur an fructus veniant restituendi cum ipsa re, quae tradita fuit? & Didacus de Segura num. 54. vsque ad num. 110. in l. 1. §. si vir. ff. de acqui. pos. ait fructus industriales non esse restituendos. Mouetur per l. de fructibus. ff. de dona inter virum & vxorem. vbi fructus industriales, quos ex fundo sibi a marito donato vxor percepit, suos facit, nec eos restituit, licet ad fundi restitutionem teneatur, vt ibi. Nec dubium, in quit, est, quin donatio inter patrem & filium in potestate confirmetur morte patris donantis, dum modo incipiat traditione, non secus quam confirmatur donatio inter virum & vxorem morte donantis, si modo incoeperit a traditione. l. donationes quas parentes. C. de don. in virum & vxorem, cum ibi not. iuncta l. Papinianus. cum Glo. ff. de don. inter virum & vxorem. & quae tradit Segura, vbi supra. Alexan. in l. non amplius. §. fin. ff. de lega. 1. Ange. in l. 2. ff. pro donatio. Bald. in l. 2. C. de inoffi. dona. Vnde [sect. 4] procedit regulariter arg. de donatione facta a patre filio in potestate, ad donationem factam inter virum & vxorem, secundum Seguram, vbi supra, & Ias. in l. si pacto quo. C. de pact. colu. 2. Roman. consil. 277. non est dubium. Sed isthaec omnia suspecta sunt, quia donatio inter virum & vxorem non est simpliciter vetita, sed demum sub duabus conditionibus, nempe quod donator pauperior fiat, & donatarius ditescat. l. si sponsus. §. concessa. l. si id quod. ff. de don. inter virum & vxorem. At donatio a patre in filium suum in potestate simpliciter vetita est, per d. l. donationes quas parentes: vt per nos supra. §. 70. nu. 10. & cum ad tollendam consequentiam sufficiat dare vnam instantiam. Glo. communiter app. vt apparet ex relatione Ias. ibi in l. si creditori. ff. de ope. no. nuncia. sequitur minime valere argum. de dona. inter virum & vxorem, ad donationem de patre in filium fam. & in quibus casibus quis habet aliquam rem reuocabiliter, & venit casus in quo eam tenetur restituere, in illis semper restituit fructus, non secus quam ipsam rem principalem, vt plene docemur per viginti fundamenta supra cap. 71. nu. 2. cum sequen. quod obtinet etiam si is, qui restituit, haberet titulum onerosum & dominium, quanto ergo magis in specie nostra, in qua filius non habebat titulum onerosum sed lucratiuum, non permissum, sed vetitum, non dominium, sed tantum possessionem. Et traditio possessionis sibi a patre facta adhuc aliquid operatur, vt scilicet sic ea donatio morte patris confirmaretur, quae aliter sine tali traditione minime confirmaretur eius morte: & satis superque est, si id operetur absque eo quod etiam operetur quod filius ille fructus suos faceret irreuocabiliter contra omnia iura, quae in speciebus similibus loquuntur. Hinc etiam apparet suspectam esse opinionem eiusdem Didaci de Segura in d. §. si vir, colum. 22. versi. quinto facit, quod tenet. Dum sentit, quod si [sect. 5] testator rem legatam tradidit in vita ipsi legatario, legatum reuocauit, quod fructus interea a legatario percepti non restituentur, id quod est contra illa viginti fundamenta, quae enumerauimus supra c. 71. num. 3. cum seq. in quibus apparet, quod semper restituuntur fructus cum ipsa re principali, etiam si & dominium esset translatum, & translatum esset ex titulo oneroso, & etiam si talis titulus sui natura reuocabilis non esset. Quanto ergo magis in specie nostra, vbi & titulus est lucratiuus, & dominium vix est vt videatur translatum, & supposito quod translatum esset, tamen non potest non videri esse reuocabile. Praesertim cum licet donatio causa mortis incoeperit a traditione, tamen si donator, vel testator eam reuocauit, vel conualuit, cum re ipsa fructus quoque restituantur: vt in l. cum quis. ff. de cond. cap. da. l. videamus. 2. post princip. ff. de vsur. in specie autem nostra nullus negabit quin sit par ratio, ergo & idem ius. l. illud. ff. ad leg. Aqui. l. non possunt. ff. de legibus. Hinc etiam apparet suspectam esse opinionem eiusdem Didaci de Segura in d. §. si vir. colum. 26. vers. tertia erit conclusio. dum ait, quod si [sect. 6] filio feci donationem inofficiosam, quam post mortem meam per querelam inofficiosae donationis, reliqui fratres expugnarunt, quod tunc fructus non sunt restituendi, id quod quo ad fructus post mortem meam praeceptor (in quo casu ipse loqui videtur) indubitanter verum non est, per iura, & rationes, & illa viginti fundamenta supra remissiue adducta, & per l. filio. §. fina. de inoffici. testamen. ff. Nam cum rescisio fit per querelam inofficiosi testamenti, tunc fructus cum re ipsa restituuntur, vt ibi: sed cum querela inofficiosi testamenti, & querela inofficio. donationis a pari procedant, vt in l. 1. & per totum. C. de inofficio. donat. superest vt vtroque casu cum fructibus fiat restitutio. In fructibus tamen perceptis viuo testatore procedere potest, & sine dubio opinione Segurae, quia testator de illis potuit, & voluit libere disponere. l. non vsque. ff. si quis a par. fue. manu. l. 1. §. si impuberi. ff. de colla. bon. Illud autem notandum est, quod [sect. 7] fructus toto triennio praescribuntur, secundum ipsum Seguram in d. §. fin. virg. colum. 30. vers. plus voluit Bald. quod & tenet Glo. Barthol. & Paulus in l. sequitur. §. fructus. ff. de vsucap. Bald. in l. 1. colum. 2. C. vsur. & fru. leg. Vnde ipse Segura vult, quod [sect. 8] in quibus casibus fructus cum dominio ipsius rei principalis essent restituendi, in illis post triennium cessaret fructuum restitutio, vt pote, iam praescriptorum. Sed non ineleganter contrarium defendi posset, vt etiam tunc fructus restituantur nam non bene sequitur, possessor quaesiuit talium fructuum dominium, ergo non tenebitur eos restituere: quinimo in restitutione, quae minoribus laesis datur, & in ea, quae maioribus vltra dimidiam laesis conceditur, & in plerisque earum viginti specierum, quas enumerauimus supra c. 71. numero 3. possessor habebat dominium tam rei principalis, quam fructuum, & nihilominus vtrunque restituere compellitur: ergo siue praescriptione, siue alia quauis ratione dominium fructuum quaesierit, restitutio eorum locum habebit, praesertim cum si possessor rei principalis dominium habebat, fructuum quoque dominium vt haberet necesse esser. l. Heren. ff. de vsuris. sicque cessaret eorum praescriptione. l. sequitur. §. lana. ff. de vsucap. # 39 Capvt xxxix. Svmmarivm. -  1 Iudicis decretum semper praesumitur iustis ex causis interpositum, cum communi. -  2 Instrumento decreti iudicis, si dicitur omnia solennia interfuisse, omnia solennia adfuisse praesumuntur. -  3 Iudicis maioris factum praesumitur. -  4 Decretum iudicis praesumitur babuisse praeambulam causae cognitionem. -  5 Decretum iudicis vbi interpositum inuenitur, solennia praecessisse praesumuntur. -  6 Ecclesia minoribus aequatur. -  7 Decretum interfuisse aliquando praesumitur. -  8 Sententiae, quae continet relationem actorum, creditur, licet alter de actis non appareat. -  9 Tempus post longum praesumuntur ea, quae sunt solennitatis extrinsecae. -  10 Limitatio l. quaecunque. ff. de publi. in rem act. -  11 Sententia vt feratur parte praesente, vel vt postea ei notificetur, paria sunt. -  12 Sententiae, quae enarrat acta processus, statur, licet aliter de illis actis non apparet, etiam si non sit sententia antiqua. -  13 Solennitatis extrinsecae interuentus, licet non praesumatur ex assertione partium, praesumitur tamen ex assertione sententiae iudicialis. -  14 Decretum vbi inuenitur interpositum, omnia solennia praesumantur praecessisse, licet pro forma exigerentur. -  15 Formaliter quando quid videatur exigi. -  16 Decretum praesumitur rite & recte interpositum. -  17 Titulus ad praescriptionem praesumitur post longissimum tempus. -  18 Tempus antiquum facit praesumi quod omnia solennia praecesserant sententiam, licet de illis non aliter appareat, sed de sola sententia, & antiquum tempus dicitur quo ad hoc decennium vel biennium. -  19 Conditionem non inducit dictio Si, quando per eam exprimitur, quod inerat a iure. -  20 Tempus antiquum, quod dicatur, ingens varietas. COlligitvr centesimo trigesimo quarto ex opinione nostra principali, dum docet, omnium magistratuum imperium ad proficiendum inductum, non ad nocendum. non esse standum iudicis assertioni, omnia solennia de quibus in processu non apparebat praecessisse asserentis, nisi forte post longum tempus: aliter enim eius imperium facile noceret nobis, si tam facile ei fides adhibenda esset: quod dic vt in quaestione seq. ex facto agitatam. Solenne iudicibus praesertim inferioribus esse solet, in capite cuiusque sententiae definitiuae omnia acta totius iudicij, vel processus referre, dicendo visis citationibus, testium depositionibus, instrumentis, caeterisque, &c. Euenitque non raro vt postea acta processus non appareant, sed sola illa sententia, qua continentur, acta interfuisse: & quaeri solet, an sententiae iudicis talia acta interfuisse asserenti fides adhibenda sit, etiam si de talibus actis aliter non appareat. Vnde ex facto cum canonici res suae Ecclesiae minus rite vendidissent, querelaque hac de re apud summum Pontificem mota esset, ipse commisit duobus iudicibus in dignitate constitutis, vt talem alienationem, si reperirent, in vtilitatem ecclesiae cessisse confirmarent, & non aliter. habita hac de re diligenti cognitione, ipsique anno 1466. sententiam tulerunt, qua de more asseruerunt, quod habita diligenti causae cognitione, caeterisque in commissione Papae contentis obseruatis, reperierunt, talem alienationem in vtilitatem ecclesiae cessisse. ideoque eam sententia sua confirmarunt. Et postea annos 42. mota fuit lis contra haeredes emptoris, qui illa sententia sese tuebantur, sed cum reliqua acta iudicij non apparerent, praesertim ea probatio & causae cognitio, qua eam alienationem in vtilitatem ecclesiae cessisse, apertum dicebatur fuisse quo ad illam causae cognitionem, de qua tamen alias non liquebat, dubitabatur, an tali sententiae assertioni standum esset? Et videtur quod sic, per sequentia, s. quod omnia contenta in commissione domini Pauli, & quae pro forma per eam requirebantur, praesumuntur & probantur legitime interuenisse, adduco tex. in l. cum precibus. C. de proba. ibi probare te oportet, contra voluntatem tuam hunc fundum instrumento aduersarium tuum sibi asscribi laborasse, vt possis consequi sententiam. & sic patet quod semper praesumitur pro instrumento, & standum ei, nisi contra probetur. sed cum per aduersarium non probatur contra, s. quod non interuenit solennitas, quam commissio Pauli requirebat, igitur standum est instrumento praedictae sententiae confirmationis contractus, quo continetur omnia illa obseruata fuisse. est pro hoc Glo. singu. quae ad hoc allegauit d. l. cum precibus, in l. 1. C. de fide instit. & iu. has. fis. lib. 10. Per quam dicit ibi Alex. in addito. ad Barthol. quod [sect. 1] decretum semper praesumitur interpositum ex iustis causis, & cum causae cognitione. & illa Glo. communiter tenetur per omnes ibi, & Bal. in l. 1. ff. de rebus eorum. dicit quod in d. l. 1. de fide instit. est Glo. peregrina, quod [sect. 2] si in instrumento, in quo reperitur decretum interpositum, fit mentio solemnitatum, omnia praesumuntur solenniter acta & probata, quod est notat. dignum secundum eum. Cum ergo reperiatur in instrumento sententiae confirmationis, decretum approbatorium interpositum, & fit mentio informationis habitae, & sic solennitatum, praesumuntur omnia solenniter acta & probata, & sic videtur expressum in nostris terminis. Secundo principaliter quod singulariter dicit Bald. in l. tutores. ff. de confir. tuto. ibi secus si ipse per se ipsum dedisset, quia l. praesumit quod [sect. 3] factum maioris iudicis sit rite factum pondera verbum rite, quod idem est quod cum causae cognitione, & seruato iuris ordine. Glo. in l. iuste. de acq. poss. nam recte causam, rite ius vel iuris solennitatem denotat, notatur in l. 2. ff. de in off. testamen. cum similibus. Si ergo praesumitur rite factum, sequitur quod fuit seruata omnis iuris solennitas, & si iuris solennitas, sequitur quod fuit seruata solennitas praedictae commissionis, cum sit principis, s. Romani Pontificis, quia quod principi placuit, legis habet vigorem. §. sed quod principi, de iure naturali. est Glo. in l. quia tale, soluto matrimonio. & quia isti, quibus fuit commissum, sint iudices maiores, cum sint Apostolici. l. & si praetor. ff. de officio eius cui est manda. ibi, is qui alienam iurisdictionem exequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandato ius dicit. & sic videtur factum per ipsum Romanum principem, cum auctoritate Romani Pontificis confirmarunt, quia omnia nostra, &c. l. 1. §. omnia, de vetere iure enucleando. Tertio decisio Bal. in l. si praeses. C. quomodo & quando iudex. vbi dicit quod decretum semper praesumitur solenniter, & cum causae cognitione interpositum. Quarto accedat propria decisio nostri dubij. Domini Bald. in l. non aliter. de adopt. ibi, & non tamen quod [sect. 4] vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad confirmationem actus, semper praesumitur quod cognitio causae & iuris ordo praecesserit. & sic per hoc patet quod licet, cognitio & ordo iuris requiratur pro forma ante, quam fiat confirmatio, si tamen reperitur decretum interpositum super confirmatione, sicut in praesenti reperitur, praesumitur quod omnis cognitio causae & ordo iuris, quem requirebat commissio, fuerunt seruata, & hoc tenet per praedictam Glo. in d. l. prima. Quinto pro hoc dictum Specula. in tit. de emptione & vend. §. nunc videndum. ibi & breuiter scias. vbi tenet quod [sect. 5] vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, praesumuntur omnes solennitates esse, & fuisse adhibitae. Ecce dictum expressum, quod loquitur quando pro forma requiritur causae cognitio, & iuris ordo ante interpositionem decreti, vt in alienatione rerum minorum, vt per totum C. & ff. de rebus eorum. & de praedijs minorum. tamen si reperitur decretum interpositum, praesumitur quod praedicta solennitas & omnia, quae requirebantur interuenerunt. Ita Specu. vbi supra, per plura fundamenta. & sic est casus noster, quod licet pro forma requirebat causae cognitionem praedicta commssio, tamen cum reperitur decretum confirmationis interpositum, praesumitur quod forma commissionis fuit seruata, & cum [sect. 6] loquitur in alienatione prohibita, scilicet minoris bonorum, idem erit in bonis Ecclesiae: quia pari passu, & priuilegio reguntur. c. 1. c. auditis, de in integ. testamen. & in l. Respublica. & ibi Glos. C. ex quibus causis maiores. & Glo. in l. cum hi. §. ea transactio. ff. de transact. loquendo in alienatione aequiparat Ecclesiam minori, & in l. si vt proponis. C. de rei vend. & Glos. in l. a diuo Pio. §. in venditione, de re iud. & Barthol. in authentica, hoc ius porrectum, circa fi. C. de sacrosanct. Ecclesia, & sic est decisio formalis domini Specul. pro nostro casu. Sexto pro hoc Glo. singularis in l. actor. ff. rem ratam haberi. in parte omnimodo, vbi [sect. 7] praesumitur solennitas & decretum, dummodo constet de mandato. dicit enim praedicta Glos. vnum quod probat a fortiori, quod si constat de mandato, praesumitur decretum interuenisse, quod magis est. pro hoc videtur casus in c. ea noscitur, de his, qui fiunt a praelato. vbi dicitur quod illud, quod facit praelatus, praesumitur de consensu capituli, secundum Glo. & Imolam ibidem, ex quo posset attentari quod cum hic constet de mandato, scilicet de commissione, scilicet domini Pauli, & si non appareret sententia confirmationis praedictorum iudicum, sicut hic apparet, & constat de ea, quod praesumitur, & quod omnis iuris solennitas interuenit, quod fortius, vt in authentica, multo magis. C. de sacros. eccl. Septimo facit singulare dictum Cyni in l. emancipatione. C. de fide instru. Vbi dicit [sect. 8] quod statur sententiae continenti tenorem actorum, s. relationem actorum, sed cum sententia praedictorum iudicum, vt in ea apparet, continet relationem & tenorem actorum requisitorum per commissionem praedictam, statur ei, & per illam probantur omnia interuenisse, & sic per tenorem sententiae probantur omnia acta, de quibus in ea fit mentio, secundum Cynum, vbi supra, & est Glo. notabilis in l. acta. ff. de re. iudi. quae dicit, quod lite finita per sententiam possunt acta circumduci: ergo tenet sententia sine actis. & hoc dicit ipse sine dubio, quando factum finitum sententia, non fuit recens, sed antiquum. Idem tenet ibi Bald. & Paul. & est communis conclusio, & tenet Innocen. in c. quoniam contra, de probatio. per quod dicit Cynus, & Imola, & Paulus & omnes, quod datur intellectus ad d. c. quoniam contra. quod [sect. 9] ille tex. &c. sicut & omnia alia iura, quae dicunt quod debet constare de actis & de processu, intelliguntur quando factum est recens, secus si antiquum sicut hic, quia ista sententia fuit lata Anno m. cccc lxvi. & sic sunt elapsi 42. anni, quod dicitur factum antiquum. Casus in l. si fideicommissa. §. Aristo. ff. qui & a quibus, qui dicit, quod per decennium dicitur factum antiquum & longum. & pertotum C. de longi temporis praes. quanto magis per 42. annos, & quia post decennium praesumuntur omnia solenniter acta. l. si filius, de petitione haered. l. qui in aliena. §. primo, de acqui. haered. ff. & etiam quando agitur de praeiudicio alterius ex diuturnitate temporis probatur solennitas extrinseca, voluit Bal. in l. 2. 6. colum. de seruis fugi. & in capit. primo, qui feudum dare poss. facit Glos. singularis in l. qui maior. C. communi diuidundo. sed est Glo. illa solennis in c. peruenit, de emptione & vend. per quam dicit ibi Barba. 5. colum. quod etiam in praeiudicialibus probatur solennitas extrinseca per lapsum 30. annorum: sed cum hic non solum triginta, immo etiam 42. anni sunt elapsi, patet quod per lapsum praedicti temporis probatur omnis solennitas iuris, & requisita in commissione praedicta interuenisse. Allegat Barba. tex. d. c. ea noscitur. & tenet Anto. in d. c. peruenit. loquendo in alienatione rei ecclesiasticae. & sic in nostro casu & per hoc [sect. 10] limitatur tex. in l. quaecunque. ff. de publici. vt non habet locum in facto antiquo, quia in illo omnis solennitas & ordo & indagatio & causae cognitio praesumitur. Octauo facit quod notatur per Barthol. in l. prima. C. de relatio. & in authen. si quis in aliquo, de edendo. Vbi dicitur, quod statur verbis sententiae, quando lata est parte praesente, & non contradicente, sed cum ista sententia fuit lata praeceptore dicti hospitalis praesente, cum ei fuit notificata sententia: & paria [sect. 11] sunt quod sit praesens, vel quod fiat notificatio, secundum Bal. in authen. hodie, de appella. cum hic constet de notificatione, standum est verbis praedictae sententiae latae per praedictos Iudices, cum ipsi in eadem dicant quod citauerunt partes, & receperunt testes, & obseruauerunt omnia contenta in commissione: & probat praedicta sententia omnia illa, de quibus fit mentio, sicut si omnia acta apparerent. hinc profectus stylus multorum iudicum, qui in capite sententiae enarrant omnia acta processus, quae praecesserunt. Plus dicit Specula. in titul. de instrumen. edict. §. restat, vltima columna. l. quod [sect. 12] si sententia transiuit in rem iudicatam, censentur omnia solenniter acta, & statur verbis sententia, siue fit de recenti, siue de longinquo. Ita videtur tenere Innocentius in c. bonae, de electione, & c. quoniam contra & alia iura, quae contradicunt, loquuntur quando fuit appellatum. Sed cum in nostro casu praedicta sententia transiuit in rem iudicatam, & non fuit ab ea appellatum, vt patet ex actis processus, igitur praesumuntur omnia solenniter acta. & quod fuit obseruata forma commissionis, maxime si in sententia fit mentio de actis, sicut sit in praedicta sententia, quia tunc sine dubio est vera determinatio Specula. & Inno. ita dicit singulariter Paulus de Castro in d. l. emancipatione. dando solutionem ad d. c. quoniam contra, & ad alia quae contra dicunt, praesertim quia hic constat de commissione, quia in iudice delegato vt praesumatur pro sententia & in facto recenti Glo. in c. cum in iure, de officio deleg. duo tamen requiruntur commissionem & sententiam esse per eum hic constat de his, igitur praesumuntur omnia solenniter acta, praecipue cum fuit factum antiquum, & parti aduersae fuit notificata sententia, & transiuit in rem iudicatam, & in ea fit mentio de actis. tunc etiam quia isti iudices erant viri prouidi, & constituti in dignitate, in quibus praesumitur quod obseruauerunt formam praedictae commissionis, vt in c. nisi essent, de praebendis. & Glo. in l. Titio vsusfructus, de conditio. & demo. Bald. in l. iudicia. de rei ven. tunc etiam quia ex processu patet quod ipse obseruauerunt formam praedictae commissionis, & sic confirmatio tenuit: vt in c. si qua de rebus. 12. q. 2. & valet ex tempore contractus. tex. est iuncta Glo. in parte consensum, in c. fin. 16. quaes. 1. Praedictis non obstat dictum Ancha. in cap. 1. prima colum. de rebus Ecclesiae non alie. lib. 6. vbi dicit [sect. 13] quod non statur instrumento dicenti, quod non fuit facta alienatio cum debita solennitate, quia loquitur inter ipsos contrahentes, & quia verba fuerunt per eosdem prolata, & sic per personas prohibitas: igitur si non per eas, sed per iudicem, vt hic, praesumuntur omnia solenniter acta. & sic cum loquitur inter eosdem contrahentes, vult ipse quod non habeat locum, quando illa verba proferuntur per alium, sicut hic per iudicem. & ista si praedictum dictum inspiciatur, facit pro hac parte, & contra aduersarium, & hanc solutionem & differentiam inter verba contractus & sententiae. quia in contractibus non praesumitur solennitas extrinseca inter personas prohibitas, vt loquitur Ancha. quia esset in potestate eorum confitendo solennitatem, defraudare ius: sed in sententia sic, quod praesumitur vt dictum est, seruata eius solennitate, tenet Bald. in d. l. prima, secunda columna. C. de fide instrumen. & iur. has fis. lib. decimo. & patet ex praedictis ex pluribus decisionibus in terminis nostri casus, quia lex praesumit pro iudice, & non pro parte contrahente, capi. in praesentia, de probatio. & in l. nullo. C. de ferijs. & in l. secunda. C. de offi. ciui. iudi. Secundum dubium est, an licet contenta in commissione, de qua supra, requirantur pro forma, non tantum pro solennitate, praesumantur interuenisse ex quo iudices, de quibus in commissione hoc dixerunt, & asseruerunt in sententia confirmationis. Et licet huic dubio videatur satisfactum ex praedictis, nunc tamen magis specifice respondeo, quod [sect. 14] praesumuntur omnia solenniter acta, & interuenisse omnia in commissione contenta, licet de substantia & pro forma requirerentur. & pro hoc in primis quod singulariter notat Specu. in tit. de emptione & venditione. §. nunc dicendum restat, ibi, breuiter scias, quod vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, praesumuntur omnes solennitates fuisse adhibitae, in tantum quod statur venditioni, nisi pupillus ostendat, & c. Ecce dictum expressum in terminis nostrae quaestionis. Nam in venditione & alienatione rerum minoris, solennitas, quae requiritur: & si in ea aliquid sit praetermissum, corruunt actus. l. magis puto. §. non passim de rebus eorum. ibi, cuius officio in primis conuenit excutere, &c. & in §. quaerere, vsque in finem l. & in l. si pupillorum, & melius in l. fin. C. de praedijs minorum. cuius verba, decreti interpositio Constantiniano praetore celebranda est probatis examinatisúe causis, vt pote, facta rerum fide firma venditio perseueret, & sic patet quod pro forma requiritur cognitio causae, & examinatio & probatio, vt res minorum possint alienari: & omnia debent procedere interpositionem decreti. vt d. l. fina. nam dicit, decreti interpositio celebranda est, & sic in facto examinatis causis, &c. id est, si examinetur prius, quia illi Ablatiui resoluuntur in conditionem. l. a testatore, cum ibi notatis, de condit. & demon. & tamen licet dicta solennitas requiratur pro forma & substantia actus: tamen ex eo quod decretum reperiatur interpositum in dicta alienatione, praesumuntur omnia interuenisse, quae requiruntur pro forma, per dictum Specul. vbi supra. Licet ergo pro forma requiratur quod iudices praedicti debent vocatis partibus inquirere alienationem praedictam cessisse in vtilitatem ecclesiae, vt eam possint confirmare, tamen praesumitur propter decretum, quod interuenit, praedicta causae cognitio & indagatio, & omnia alia, quae praedicta commissio requirebat, & hoc est, quod dixit Bald. in l. non aliter, de adoptio. ibi, & nota quod vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad confirmationem actus, semper praesumitur quod cognitio causae & ordo iuris praecesserit, & allegat praedictum Speculatorem, & notab. verba Bald. dum dicit necessarium ad confirmationem actus. & sic patet quod licet [sect. 15] non tantum pro solennitate, immo pro forma & de necessitate requiratur aliquid, cum illud tantum dicitur necessarium, quod pro forma requiritur. l. cum hi. §. si praetor, de trans. ff. & in l. pact. ff. de contrahend. emptione, & in capitu. quia propter, de electione. tamen si reperitur interpositum decretum, praesumuntur omnia illa, quae requirebantur pro forma, & sic de necessitate interuenisse in confirmatione. Licet ergo pro substantia & forma deberent interuenire omnia contenta in praedicta commissione, vt possit per praedictos iudices fieri confirmatio contractus,, tamen ex eo quod reperitur sententia confirmationis, & decretum illorum iudicum, praesumuntur omnia interuenisse, & quod praedicta commissio requirebat, & sic per decisionem Bald. de qua supra, est determinatum in terminis praesentis dubij loquendo in confirmatione. Praeterea, pro hoc facit dictum singulare Bald. in d. l. cum tri. §. si praetor, de transa. Nam pro forma requiritur cognitio & indagatio de causa, & modo, & personis, vt valeat transactio, & decretum interpositum super alimentis. & Bald. & Paul. & omnes Doctores dicunt ibi expresse, quod omnia contra in illo §. requiruntur pro forma, & substantia, & si aliquid ex illis fuisset praetermissum, corrueret omnis actus. casus est ibi, literalis & communis suprascribentium conclusio, & tamen hoc praesupposito dicit ibi Bald. adde ad hanc glos. quod vbi [sect. 16] inuenitur processum, praesumitur quod rite. Item plus dicit Specula. quod vbi reperitur decretum iudicis interpositum, praesumitur in dubio rite & recte, vt in Specula. de emptione & venditio. §. nunc videndum. versi. & videtur, &c. verba sunt Bald. aurea & singularia allegando praedictum Speculat. de quo supra. & sic patet quod licet de substantia & forma requiratur quod praecedat causae cognitio, & vtilitas, & alia de quibus in d. §. ad hoc vt valeat decreti interpositio super alimentis, tamen si reperitur decretum interpositum, praesumuntur omnia interuenisse. Licet ergo de substantia actus & pro forma requirebatur, vt iudices commissarij vocarent partes, & reciperent informationem, an alienatio facta cessisset in vtilitatem ecclesiae, tamen ex eo quod reperitur in publica forma sententia confirmationis contractus praedictorum, praesumitur quod interuenerunt omnia contenta in commissione, licet illa pro forma & substantia confirmationis praedicti contractus requirerentur. & sic est decisum praesens dubium per d. Speculat. quod allegat Bald. in locis, de quibus supra. Paul. de Castro tamen in d. §. si praetor. in terminis nostris dicit sic, restringendo dictum Specula. Specula. tamen in tit. de emp. & venditione. §. nunc dicendum. verb. & videtur. dicere videtur quod vbi reperitur decretum iudicis interpositum, praesumatur adhibita causae cognitio, quod nullo modo videtur verum, per hunc tex. nisi in instrumento expresse hoc caueatur: & tunc videtur sufficere quod dicatur causa cognita, licet non ex primantur particularia, & in hoc potest esse vtile dictum Specul. & ita tenebat Bald. per notata in l. 1. C. de fide instru. & iure has. fis. lib. 10. ecce singulare dictum Pauli dicentis, quod dictum Specul. est verum absque dubio, quando in instrumento dicitur, quod decretum est interpositum causa cognita, ex hoc solo quod sic dicatur, licet particularia non exprimantur, in eo praesumuntur omnia quae formam & substantiam requirebant, vt in casu dicti §. in quo loquitur Paulus, & in exemplo quod ibi ponit, quod est proprium quando requiritur, quod cedat in vtilitatem, & quod praecedat cognitio causae ante interpositionem decreti pro forma. Sed cum in praedicta sententia confirmationis fit mentio non solum quod causa cognita confirmarunt praedictum contractum, imo quod magis est, de citatione partium, & de probatione & informatione recepta, & de omnibus contentis in commissione praesumuntur omnia interuenisse: licet pro forma requireretur. d. auth. multo magis. maxime quia perlapsus tanti temporis 42. ann. praesumuntur omnia recte, & solenniter acta, & ex lapsu decem annorum. l. si filius, cum similibus. C. de petitione haered. quanto magis ex lapsu 40. annorum, vt probatur, & sic titulus in praescriptione regulariter requiritur, & pro forma l. nullo. C. de rei vendi. l. diutinam. C. de longi temporis praescriptione. tamen Bal. & Salice. in d. l. diutina. intelligunt [sect. 17] in praescriptione longi temporis, scilicet 10. an. sed maior transcursus temporis eum praesumit & sublatam esse malam fidem. casus est in l. fin. C. vnde vi. qui non est alibi, secundum Barba. in c. apostolicae. colum. 1. de dona. igitur praesumuntur ex lapsu temporis, titulus & bona fides, & omnia quae requirebantur pro forma, ergo a fortiori in proposito vbi maius tempus fluxit. & in proprio casu dicit hoc Cynus, Paulus, & Salice. & omnes in l. emancipatione. de fideiuss. Innocen. & omnes in c. quoniam contra. scilicet [sect. 18] quod in facto antiquo deciso per sententiam omnia praesumuntur solenniter acta, & quod interuenerunt, licet non appareant acta, sed sola sententia. sed certum est quod in sententia aliqua requiruntur pro forma, & substantia ad hoc vt valeat sententia, vt in clementina, pastoralis, de re iud. & alia quae etiam per partes renunciari non possunt. c. de causis, cum ibi notatis. de officio delega. cum similibus. & quod sententia feratur in scriptis, ista pro forma requiruntur, & alia tamen praesumuntur intercessisse, si sententia non apparet lata de recenti, sed ex antiquo. ita tenent omnes, vbi supra, sed sic fuit in proposito, vt saepe dictum est, ergo, &c. & in expresso quod tantum sufficiat lapsus 10. an. in sententia, vt omnia praesumantur intercessisse rite, & recte, tenet Hosti. & Ioan. Andre. in c. in praesentia, de renuncia. & in c. cum inter. de re iudi. & Bar. in l. admonendi. ff. de iureiur. Bald. in c. 1. de milite vasallo qui contu. & in l. sciendum. ff. de verbo. oblig. per d. l. si filius, cum alijs loquendo in sententia. Plus dicit Ioan. Andr. in d. §. cum inter. in fin. quod quando sententia est ex antiquo prolata, praesumuntur omnia & pro contestatione & processu, & pro alijs, quae requiruntur. & dicit quod dicitur factum antiquum, ex quo lapsum est biennium, secundum Hosti. & dictum c. quoniam contra. & alia iura, quae videntur contra dicere, loquentur in facto de recenti, scilicet quando aliquid operatur, vel allegatur, contra sententiam ante biennium ex die, quo fuit lata. Idem tenet Ioan. Andr. in d. c. in praesentia, & ibi Hosti. ergo a fortiori in casu nostro, vbi sunt elapsi 42. an. & vide omnino Paul. in d. l. emancipatione. Et praedicta dico procedere non solum quando forma est data a lege, immo idem si ab ipso Romano Pontifice, vt fuit in nostro casu. Nihil enim refert an ab ipso, an a lege fiat commissio, cum mandatum eius lex dicatur. d. §. sed quod principi. facit l. Caesar, de publi. l. cum multum, de bo. quae liber. l. donationis. la secunda. C. de donat. inter virum & vxor. quia ipsa lex viua est. Glo. in l. quia tale. ff. soluto matrimonio. Praeterea expressio illorum, quae a iure insunt, si ab homine exprimantur, nihil operantur. l. 3. de lega. 1. ff. singulariter. Innocen. in ca. prudentia, de offi. de legati. & Abb. in c. cum dilecti de rescriptis. antepen. colu. & ibi reducendo ad concordiam. Docto. dicunt quod aut exprimitur ab homine illud, quod inest a iure de necessitate, & tunc expressio nihil operatur, allegat notata in c. significasti, de elect. & in c. olim. el primo, de restitutione spolia. Sed in casu praemisso quod requiratur causae cognitio, quando alienatur res ecclesiae, vt noscatur an sit vtile ecclesiae, & omnia alia contenta in commissione. illud inest a iure de necessitate, quod debeant praecedere alienationem. c. 1. de rebus ecclesiae, cum simil. ergo cum insunta iure de necessitate, si ab homine exprimantur nihil operantur, nec inducunt nouam formam mandati. Ita Abb. ad literam in d. c. cum dilecta. in pen. col. Bart. & Paul. in d. l. 3. & in l. conditionis, quae extrinsecus. ff. de con. eidem est & casus pro hoc. quia non est differentia in illo, quod iubet lex, vel homo, nam in vtroque casu pari, & aequali modo debet seruari. de primo est tex. in l. perspexit. ff. qui, & a quibus. & in d. c. si scriptum. de secundo, in d. c. cum dilecta, & in l. diligenter. ff. mandati. Et procedunt praedicta etiam si in commissione sit adiecta clausula, & si vobis constiterit, &c. nam etiam tunc praesumuntur omnia interuenisse, quae praedicta commissio requirebat. & hoc probatur per ea, quae supra dixi, quia exprimendo Romanus Pontifex dixit & declarauit, si reperietis in vtilitatem ecclesiae cessisse alienationem, &c. quod inest a iure, & sic nihil operatur expressio. Et quod [sect. 19] per ista verba, si constiterit, non videatur inducta conditio, sed quaedam admonitio, est text. expressus, iudicio meo, in l. muto. §. sub conditione, de tutel. ibi. hanc autem conditionem, quam praesides prouinciarum faciunt, tutorem do, si satis dederit, non conditionem in se habere, sed admonitionem. nam a iure inest quod tutor satis det, tamen si exprimatur ab homine, scilicet a iudice, praemissa dictio Si, quae de sui natura inducit conditionem. l. qui promisit, de cond. indebiti. ff. cum a iure hoc in est nihil operatur, nec facit actum conditionalem. Per quod dicit Bart. in d. §. sub conditione. Paul. in d. l. 3. quod si Papa mandat alicui quod conferat alicui beneficium, si eum reperit idoneum, quod hoc non faciat conditionem, cum hoc inest a iure, sed quandam admonitionem & ideo, & si non sit idoneus, tenet collatio, si est alias capax, vt quia Clericus, ita Paulus, vbi supra. Sic in proposito, cum per istam clausulam si constiterit, exprimatur solum illud, quod a iure inest, vt dictum est, si exprimatur, nil operatur, nec inducit nouam formam, secundum Doct. vbi supra. Et ad hoc adduco singulariter dictum Bal. in l. non dubium. C. de legi. 5. col. in fi. vbi dicit, quod ista clausula si constiterit, si concurrit, quod est de natura iudicij, tunc conditio in literis contenta, non est conditio, sed expressio iuris communis. & ad hoc allegat dictum Inno. in d. c. prudentiam. de quo supra dixi. Sed cum in casu nostro expressio facta in praedicta commissione, si in vtilitatem ecclesiae reperietis, &c. & quod fiat vocatis partibus, & cum causae cognitione, sit de natura causae commissae, cum illud a iure insit, nihil operatur tamquam expressio iuris communis. nec facit condictionem. Ita in terminis Bal. vbi supra. & sic ex praedictis patet quod praesumuntur omnia contenta in commissioue praecessisse, & interuenisse, ex quo apparet sententia confirmationis in publica forma, quanto magis quia apparet commissio & sententia, & quod transiuit in rem iudicatam, & ex antiquo tempore, vt & probantur omnia per processum. Et confirmatio praedicta contractus trahitur retro ad diem contractus. tex. iuncta Glo. in verbo, consensum, in c. fin. 16. q. 1. & ibi Glo. allegat plura iura ad hoc, praecipue quia erat in casu nostro sylua inutilis, vt etiam si postea sit reducta ad culturam, non debet attendi illa vtilitas, sed quod valebat tempore contractus. Casus notabilis in c. ad aures, de rebus eccle. & ibi vide Barba. vt pro illo censu, qui valebat tempore contractus, debeat concedi de nouo emphyteutae ducendi ad culturam, vel filijs, & haeredibus eius sine noua solennitate, & ita etiam Barthol. per illum tex. in l. quicunque. C. de omni agro deserto. quod ipse dicit esse mirabile, & non debet attendi melioratio, postea superueniens, cum contigerit diligentia possessoris. l. pen. C. de omni agro. des. lib. 10. Denique [sect. 20] antiquum tempus dicitur multis modis. Nam interdum tempus decennij dicitur antiquum, vt per Bartho. in l. qui in aliena. §. 1. ff. de ac qui. haered. & est commu. opini. vt per Alexan. & Ias. ibi & per Decium. in l. 1. nu. 72. C. qui admitti. quod maxime obtinet in praesumenda actus celebrati solennitate, vt est in specie nostra. Interdum antiquum tempus dicitur 30. annorum, vt tenet Imola in c. peruenit. de emptio. & vendi. & Crotus, ex cuius relatione haec videtur commu. opin. in l. sciendum. in princip. ff. de verbo. obliga. per Alexand. ibi num. 17. & in cons. 17. libro 4. Tertio antiquum tempus dicitur 40. annorum, vt per Alexand. consi. 4. & consil. 187. lib. 2. Sozin. cons. 106. eod. lib. per Aymonem. de antiqu. temporum, in princ. Quarto antiquum tempus dicitur centum annorum, vt per Decium in ca. 1. num. 46. de appellatio. Beltrandum consilio 283. lib. tertio, & per Aymonem, vbi supra. Quinto antiquum tempus quod dicatur relinquitur arbitrio iudicis, vt per Innocen. & Anto. in c. veniens, de testibus. Alexan. consilio 187. lib. secundo. & consilio nonagesimo. lib. primo. Sozin. consilio centesimo sexto, libro secundo. Afflictus decsione Neapolitana 483. Vltimo antiquum tempus etiam dici posset vnius anni: argumento in principio Institut. de vsucapio. Et melius in l. 1. titu. de las praescrip. lib. tertio ordin. In summa antiquum tempus quodnam dicatur, & si in quibusdam speciebus non obscure decisum reperiatur, tamen in plerisque non sat dilucide definitum comperimus. Vnde non potest non reseruari sanctitati, religioni, ac prudentiae iudicantis: licet non abnegemus quin eorum sex casuum, de quibus iam egimus, quilibet sat habeat fautorum. Iudex ergo circumspectus si fuerit, inueniet rerum, de quibus agitur, personarum, temporum & locorum qualitatibus expensis tempus antiquum, vt interdum in vno anno concludatur, interdum vero etiam quinquaginta non sufficiant. # 40 Capvt xl. Svmmarivm. -  1 Fideiussor potest conueniri, excussioque cessat, vbi notorium erat debitorem non esse soluendo, estque dubia pugna. -  2 Frustra nihil. -  3 Finis melior quam media. -  4 Bona cuiusque ciuis vt probentur? -  5 Fideiussor in plusquam principalis acceptus, an saltem pro concurrente summa teneatur, anceps pugna. -  6 Fideiussor durius quam principialis obligari nequit, regula cum octo declaratio. -  7 Fideiussor & si iuret, non tenetur in plus quam principalis cum quibusdam, contra communem. -  8 Fideiussor cuicunque obligationi accedere potest, regula cum 18. declaratio. -  9 Fideiussio in octo casibus cessat. CEntesimo trigesimo quinto colligitur, quare legum solennia in notorijs non sint superstitiose obseruanda. Nam, cum vt nostra principalis conclusio habet, vt reliqui principes ita & leges imperium acceperint, vt prodessent, non vt nocerent. Cumque notorietas superet omne genus probationis, certe si adhuc solennia legalia a lege nobis obseruari iuberentur, id vehementer nobis noceret. quod dic vt in seq. q. Solemnitas [sect. 1] excussionis cessat, vt supra obiter attigimus, vbi notorium est debitorem principalem non esse soluendo. Ita tenent Glos. in l. fin. ff. si cer. peta. Glos. Bart. in l. decem. ff. de verborum obligatio. & in l. nisi hoc actum. ff. de pact. Barthol. in l. 3. §. si is pro quo. in fin. ff. quod quisque iur. Ange. in l. 2. in principio. ff. qui satisda. cogan. sentit Barthol. in l. Marcellus, ad finem. ff. de fide instrumen. Bald. in authentica, sed hodie. in fin. C. de actio. & obligatio. Idem Bal. in l. prima. colum. septima. de conue. fisci debi. lib. decimo. Sequitur & dicit esse communem opinionem Ias. in l. decem. numero vigesimoseptimo. ff. de verb. obligatio. Angel. in d. l. nisi hoc actum. Ludouicus Romanus in d. l. finali, in principio. ff. si certum pet. Contrariam partem vt etiam si sit notorium, debitorem principalem non esse soluendo, adhuc excussio sit necessaria, & facienda contra principalem debitorem, ante, quam contra fideiussorem agi possit: tenent Iacobus Butrig. in authentica, hoc si debitor. C. de pign. Bart. in l. stipulatio. §. habet. ff. de operis noui nunciatio. sequitur, & dicit esse communem opinionem Iason ibi, num. decimo. colum. tertia, post plures Doctores, quos ipse allegat, mouentur. quia etiam super notorio requiritur pronunciatio iudicis. c. cum sit Romana, in fi. de appella. c. porro, de diuor. Glo. in c. ad nostram. in 3. de iureiur. & Glo. fin. in c. euidentia. de accusatio. Barthol. in l. emptorem, in prin. ff. de actio. empt. & vendi. Quid dicendum? & sane prior pars vt receptior, ita & verior est: quia [sect. 2] vt natura, ita & ars ciuilis nihil faciunt frustra. §. minorem. Instit. de adopti. iuncta l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt lega. no. caue. l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procurat. l. qui bis. ff. de verb. obligatio. Nec dubium est quin ociosum esset, & inane circa solennia excussionis morari ad demonstrandum debitorem principalem non esse soluendo quando notorium erat soluendo minime esse: & etiam in conditionibus explendis (quarum implementum, & si strictissime & ad vnguem regulariter desideretur. l. qui haeredi, in princ. l. Maeuius. ff. de condit. et dem.) adhuc tamen non est morandum quando conditionis aduentus esset ociosus, inutilis. l. si quis ita scripserit. ff. de haer. inst. & secundum philosophum melior [sect. 3] est finis quam ea, quae ordinantur ad finem. id quod etiam probat l. 1. §. fin. ff. de dote praeleg. dum ait, rei iam demonstratae frustra adijci alteram demonstrationem, quod & in odiosis dispositionibus (qualis est exhaeredatio) locum habet. Nam etsi nominis, cognominis, et agnominis filij exhaeredati in sui exhaeredatione expressio facienda sit. l. 1. ff. de li. & posth. tamen vbi solius non minis expressio ad filium exhaeredatum demonstrandum sat erat, tunc reliquorum nominum, & cognominum, seu agnominum solennitas cessat: vt est communis opinio, quam ibidem tenent Glo. Barthol. Bald. Albericus, Angelus, Imola, Paulus Castre. Aretinus, Alexand. Iason & Alciatus, vbi etiam Sozinus & reliqui. pro quo est ibi tex. satis dilucidus in secundo responso. Sic ergo & in specie nostra, cum in eo tantum vtilis sit. & adhoc duntaxat desideretur solennitas excussionis, vt appareat debitorem principalem non esse soluendo. auth. praesente. C. de fideiussoribus & in corpore vnde sumitur. superest, vt illa cesset, vbi notorium erat, debitorem principalem non esse soluendo, praesertim quia notorium & sententia aequiparantur, vbi agitur ad declarandum aliquid. l. emptorem, in princi. & ibi Glo. & Barthol. ff. de acti. emptio. Neque ad rem pertinet quod Bartho. Iason & reliqui in d. l. stipulatio. §. habet. ff. de noui ope. nunc aiunt, sententiam requiri, qua declaretur, debitorem principalem non esse soluendo, antequam contra fideiussorem agi possit. nam ipsi loquuntur post factam semel excussionem, post quam relationem nuntij asserentis non reperiri bona debitoris principalis, vt sic vltra excussionem etiam sententia iudicis exigatur (qua declaretur debitorem principalem minus idoneum inuentum fuisse) vt contra fideiussorem agi possit, qua ratione etiam in specie nostra recipi potest, vt licet sit notorium, debitorem principalem non esse idoneum, adhuc tamen debeat ferri sententia declaratoria, qua pronuncietur illum minus idoneum esse compertum, notoriumque esse, & ita demum & non antea contra fideiussores agendi via aperietur, vt sic data paritate terminorum, excussio & notorietas exaequentur, vtrunque tamen exigat iudicis sententitiam declaratoriam, sicque concilientur varietates nostrorum supra relatae. Vsibus vero forensibus forte obtinebit, vt vbi esset statutum vel consuetudo, quod [sect. 4] omnia conciuium, aut municipum bona mobilia & immobilia acquisita & acquirenda, in aestimo communi describerentur, ibi notorium esse intelligeretur tot, tantas, talesque esse cuiusque facultates, quales quantaeque ibi descriptae reperirentur. Ita tenent Barthol. Petrus Bexurius, Alexand. & Iason numero trigesimotertio in d. l. decem. ff. de verbo. obligation. licet contrarium ibi tenuerint Bald. Angelus, Imola & Cumanus vt per Iaso. vbi supra, cuius & Barthol. & sequacium opinione retenta, cum fere per totius Hispaniae oppida sit consuetudo, vt municipum bona in aestimo communi describantur, onerum, vectigalium functionemúe persoluendarum causa, quae Catholicis regibus nostris debentur. iam illud aestimum ad excussionem, qua de re agimus, vitandam vtile erit. Isthaec procedunt, quando [sect. 5] fideiussor acceptusfuit in parem, vel minorem summam, quam principalis debitor obligatus esset, nam si in maiorem summam acceptus esset, fideiussio inutilis esset, non solum quo ad quantitatem excedentem, sed etiam quo ad concurrentem, secundum Glo. in leg. Graece. §. illud. ff. de fideiusso. Glo. in §. fideiussor. Institu. de fideiusso. quas sequuntur Doctores, secundum Decium in leg. in eo quod plus, numero duodecimo. ff. de regu. iur. & est communis opinio, secundum Cagn. ibi. Firmat esse communem opinionem. Segura in leg. vnum ex familia. §. sed si fundum. nume. 150. ff. de leg. secundo. post Barthol. & alios in d. §. illud. per d. §. fideiussores. & per d. §. illud. dum ait, si fuerint in duriorem causam adhibiti, placuit eos omnimodo non teneri. Et est communis opinio, secundum Gregor. Lupum in l. 7. titu. duodecimo, parte quinta, verb. quando en lo demas. Estque communis opinio secundum Barth. & Imol. in d. §. illud, tenent Glo. in l. si pecuniae. C. de vsu. Contrariam partem, vt saltem pro concurrente quantitate sit obligatus, tenent Decius, vbi supra, numero decimotertio. & Galiaula in leg. prima. §. si stipulanti, per illum tex. columna penultima. ff. de verborum obligationibus. & Alciatus par erg. libro quinto cap. 18. per leg. hactenus, in fin. ff. de constit. pec. vbi licet in constituto durior obligatio quam in principali esse nequeat, tamen si in duriorem causam fiat, valet si saltem pro concurrente quantitate. Sed responderi potest nihil vetare, quin licet vtrobique par ratio sit, tamen diuersum ius sit statutum, cum isthaec sint iuris mere positiui, & alterutrum posset, vt patet ad sensum constitui absque eo quod per hoc ius diuinum aut naturale vlla ex parte violaretur, & mille iuris species passim reperies, in quibus licet par ratio sit, tamen diuersum ius nuncupatim constitutum reperitur. Ad leg. illud. ff. ad leg. Aquil. cum simil. dicentibus. vbi eadem vel par est ratio, ibi idem ius statui intelligendum esse, respondendum est, procedere in re dubia, non sic quando expressim diuersum ius constitutum reperitur, quale hic reperitur, per d. §. illud cuius generaliter non est cur propter. d. l. hactenus restringatur non magis quam generalitas. d. l. hactenus, propter d. §. illud adhuc tamen. contra d. communem opinionem inclinat Gregorius Lupus, vbi supra. & Bald. per tex. ibi in leg. si vltra. C. de fideiusso. & de iure regio pro hac parte contra communem opinionem hodie est tex. in d. l. septima. titu. 12. par. 5. pro qua parte etiam in terminis iuris communis, facit vltra supra alleg. §. item is qui exequitur, iuncta sua Glos. insti. mand. & l. diligenter, cum ibi not. ff. eod. vbi licet fines mandati sint diligenter obseruandi, adhuc tamen in maiore summa & minorem inesse intelligitur. Sicque si iussi, vt domus aureis centum mihi emeretur, licet pluris emine queat, minoris tamen potest, vt ibi. sic & in specie nostra, & si diligenter cauendum sit, ne durius quam principalis debitor fideiussor obligetur, tamen benignam interpretationem vsque ad concurrentem quantitatem admittere debemus, ne fideiussio pereat. contra l. quoties in stipulationibus. ff. de verbo. oblig. Nam & similiter benignam interpretationem, quo magis fideiussio sustineatur, facimus in terminis. l. si ita fideiussorem. ff. de fideius. vbi pro reo speciem debente, potest fideiussor obligari ad quantitatem eiusdem valoris, licet non econtra, quasi hoc casu licet non leue dubium esset, an fideiussor, qui ad quantitatem tanti valoris, quanti erat species debita, acceptus erat, in duriorem causam accipi videretur: tamen benigna interpretatio fit, quo magis fideiussio sustineatur, vt in duriorem causam acceptus non videatur. Et similiter cum reus ad factum tenetur, fideiussor potest sese ad interesse obligari. l. stipulatus es opus. ff. de fideius. nec dubium est quin tale interesse possit multum excedere. l. vnica. C. de senten. quae pro eo quod interest. Sicque apparet, benignam interpretationem quo magis fideiussor sustineatur hac in re admittendam esse: praesertim per haec duo iura posterius adducta, quae ab alijs allegata non inuenio. & in hanc partem procliuior sum. Stat ergo [sect. 6] fideiussorem non posse in duriorem causam obligari quam principalem. d. l. Graece. §. illud. l. hi qui. l. fideiussor obligari. ff. de fideiusso. l. 7. titu. duodecimo. parte quinta. Duriorem autem causam accipere varie possumus. Primum, ratione rei. d. §. illud, & dicto §. fideiussores. Deinde ratione firmioris obligation. l. Graece. §. si quis Stichum, & l. hi qui. ff. de fideiusso. Tertio, ratione electionis ademptae. Nam si principalis obligatio alternatiua erat, fideiussor accipi non potest alterutrum praecise, vt in d. l. Graece. §. idem Iulianus. Quarto, ratione loci. Nam si reus simpliter obligatus erat, fideiussor vt soluat certo loco, obligari non potest. l. fideiussor obligari. §. 1. ff. de fideiusso. Quinto, ratione causae. Nam si principalis debitor sub conditione tenebatur, fideiussor pure, vel in diem certam accipi non potest, vt in d. l. fideiussor obligari. §. 1. & in l. stipulatione, eod. titu. Sexto, ratione ademptae facilitatis. Nam si reus pluribus personis soluere poterat, fideiussor ita vt paucioribus personis praecise teneatur soluere, accipi non potest. l. hi qui, in princip. & in §. fin. ff. de fideiusso. Septimo, ratione maturioris praestationis. Nam fideiussor accipi non potest, vt citius teneatur quam reus principalis. l. si testamenta. §. quaesitum. eod. tit. Octauo, ratione diuersitatis. Nam in diuersam rem fideiussor, quam principalis obligari non potest. l. si ita fideiussorem, & leg. si Stichum, in princip. & l. Graece. §. si quis Stichum. & l. si ita fideiussorem. ff. de fideius. Haec regula recipit quatuor limitationes, quas tradit Gregorius Lupus in d. l. 7. titu. 12. par. 5. in glo. 1. inter quas illa memorabilis est, vt si [sect. 7] fideiussor in duriorem causam acceptus contractum iurauerit, valeat fideiussio, non solum in concurrente quantitate, sed etiam in eo, quod plus erat in fideiussoria quam in principali obligatione. Ita Barthol. in l. si a reo. §. penultimo. ff. de fideiusso. idem Barthol. in l. si quis pro eo. colum. quinta, eodem titu. Angel. & Imola in l. his, qui accessionis, §. penult. eodem. & Gregor. vbi supra. & est communis opinio Barthol. in l. cum pater. §. filius matrem, per tex. ibi. ff. de lega. secundo. Decius in leg. in eo quod plus. numero duodecimo. ff. de regul. iur. Alexand. consilio trigesimosecundo, libro primo, in fin. qui intelligunt, quod tunc fideiussor tenetur vt principalis, non vt fideiussor. Contrariam partem vt non teneatur fideiussor in plus quam principalis, nec vt fideiussor, nec vt debitor principalis, tenent Ioannes Faber in §. fideiussores. colum. secunda. Institut. de fideiussor. & alij plures, vt alibi plenius disseruimus: & haec pars verior est, quia iuramentum in contractu appositum nunquam operatur, vt is contractus degeneret, sed solum operatur, vt in sui forma & natura firmior sit, vt in l. fin. C. de non numera. pecu. Vnde in specie nostra cum sint varietates supra relatae, vtrum fideiussor in plus acceptus quam principalis teneatur in concurrente quantitate, nec ne: iuramentum ibi appositum sat superque est vt operetur quod talis fideiussio valeat in concurrente quantitate, iuxta suammet naturam, absque eo quod valeat in maiori quantitate, & sic contra suimet naturam, & sensus iurantis ita interpretandus est, vt vellet etiam in maiori quantitate teneri, quam reus principalis, si id fieri posset salua natura contractus, de quo agitur, quod si salua eius natura id fieri non possit, tunc teneretur quatenus contractus natura permitteret, & non vltra, arg. d. l. fin. Et durum alienumque a iurantis mente & sensu esse videretur, interpretari quod vellet in eo quod plus erat obligari, tanquam principalis, si non posset tanquam fideiussor. & ita intellige d. §. filius matrem. Haec autem [sect. 8] obligatio fideiussoria ad principalem obligationem accessoria est, vt dictis legibus, & in pri. Inst. de fideiussoribus. & leg. prim. tituli 12. part. 5. Accedere autem potest multis modis. Primum potest accedere ad obligationem ciuilem simul & naturalem, vt in dictis iuribus. Deinde etiam si sit naturalis tantum obligatio non etiam ciuilis, ita tenent Gloss. & communiter Doct. in l. 1. ff. de fideiuss. & §. 1. per text. ibi Institut. eodem titu. per legem stipulatus. & l. quod enim. l. fideiussor obligari, in princ. & §. fideiussor. l. 2. & l. cum fideiubeat. & l. si quis pro eo. §. 2. ff. de fideiuss. Tertio, potest accedere etiam ad ciuilem tantum obligationem. Ita Gloss. & communiter Doctor. in l. 1. ff. de fideius. per l. stipulatus. & l. fideiussor obligari, in princ. & in §. fideiussor. ff. eo. Quarto, potest accedere ad obligationem principalem re contractam. Gloss. in d. l. 1. per l. Graece. in princ. eod. titu. Quinto, accedit ad obligationem verbis contractam, vt tenent Glo. & Doct. in d. l. 1. per d. l. Graece. in princi. Sexto, potest accedere ad obligationem consensu contractam, vt tenent Gloss. & Doctor. in d. l. 1. per d. l. Graece. Septimo, potest accedere ad obligationem literis contractam, vt tenent Gloss. & Doctor. in d. l. 1. & Emanuel de Acosta, in l. 3. in prin. C. de non nume. pecun. per l. tam mandatori, eodem tit. Octauo, potest accedere ad obligationem ex contractu, vel quasi contractu, vel ex delicto, vel quasi delicto descendentem, d. l. Graece. §. sed & si ex delicto. Gloss. & Doct. in d. l. 1. Nono, potest accedere obligationi siue praesenti, siue praeteritae, siue futurae, hoc est, siue principalis obligatio modo contraheretur, siue iam diu contracta esset, siue postea foret contrahenda. l. 4. cum sua Glos. l. stipulatus sum. l. si Stichum. §. 1. ff. de fideiuss. Decimo, potest accedere obligationi principali, siue illa pura sit, siue in diem, siue sub conditione contracta: vt in dictis legibus, & l. si debitori. §. 1. eodem titulo. Vndecimo, potest accedere non solum ad obligationem dandi, sed etiam ad obligationem faciendi. Ita Gloss. in l. si quis pro eo. ff. de fideiusso. per l. stipulatus es. eodem titulo. l. nemo. ff. de duobus reis. Duodecimo, accedit non solum obligationi a iure ciuili descendenti, sed etiam si descendat a iure praetorio. d. l. Graece. §. pro eo. Decimotertio, accedit non solum obligationibus regularibus, sed etiam obligationibus priuilegiatis. l. cum fideiubeat. eodem tit. Decimoquarto, accedit non solum obligationi principali, sed etiam obligationibus accessorijs, vt in fideiussore fideiussoris. l. Graece. §. fin. ff. de fideius. tradunt Glos. & Doct. in princ. Instit. eodem tit. Decimoquinto, accedit obligationi residenti, non solum in vera, sed etiam in ficta persona. l. mortuo. & l. qui contra. ff. de fideiusso. Decimosexto, accedit non solum obligationi hominis praesentis, sed etiam absentis. l. fideiubere. ff. de fideiuss. Decimoseptimo, accedit non solum obligationi hominis sanae mentis, sed etiam prodigi, vel furio si. l. Marcel. & l. cum lex. ff. de fideiuss. Decimooctauo, accedit non solum obligationi residenti in homine sui iuris, sed etiam si sit seruus, vel filiusfamilias. l. cum fideiubeat. ff. de fideiuss. & in §. primo. Instit. eod. Quinimmo etiam pater a filiofamilias, & dominus a seruo fideiussorem accipere possunt. l. si quis pro eo. §. primo. ff. eodem titulo. Limita primo, vt [sect. 9] non accedat obligationi, quae contra legem contracta esset. l. qui contra, cum l. sequent. ff. de fideiuss. l. non dubium. C. de legibus. l. si quis inquilinos. §. fin. ff. de lega. 1. l. iurisgentium. §. & generaliter. ff. de pact. l. vbi lex. l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. fallit vt in l. Marcellus. eod. tit. Secundo limita, vt non accedat obligationi finitae, vel nulli. l. si quis postquam, & l. si Stichum. §. 1. ff. de fideiusso. l. si debitori, eodem titulo. Tertio non accedit cum effectu obligationi, quae exceptione possit elidi. nam & fideiussoria obligatio simili exceptione elideretur. l. si testamento, in princ. l. ex persona. l. si stipulatus esses, in princip. eodem titulo. l. tam mandatori. C. de non numerata pecunia. Quarto non accedit obligationi modice vtili, vel iuri fere inutili, quale est in persona eius, qui ad solutionem tantum adiectus est, qui fideiussorem accipere nequit. l. si mihi. ff. de fideiuss. Quinto non accedit contractui impossibili. l. si sub impossibili, eodem titulo. Sexto non semper accedit obligationi tantum naturali. Nam seruus a domino & filiusfami. a patre naturaliter sibi obligatis non accipiunt fideiussorem. l. si quis pro eo. §. 1. ff. de fideiuss. forte per rationem l. si quando. §. illud. C. de inoff. testam. ibi, non pactionibus astringendos, & l. liberto. ff. de obseq. Nam seruo & filio persona patris & domini semper sancta & honesta videri debet: nam si sancta sit, non est necesse, vt fideiussione astringatur: cum sponte conuentis acquiescet. Septimo fallit in muliere. l. 3. l. si Titius. §. Seia. ff. de fideiuss. per totum ff. & C. ad Velleia. nisi iurauerit, vt per Bart. & alios in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. Octauo fallit in seruili obligatione, vt l. 4. ff. de fideiuss. Nono fallit, quando quis pro seipso fideiuberet. l. haeres a debitore. §. seruo, & §. retro. ff. de fideiuss. # 41 Capvt xli. Svmmarivm. -  1 Paupertas excusat moram soluendi. -  2 Paupertas excusat a prosecutione appellationis. -  3 Pauperes stipendia non praestant aduocatis, procuratoribus, iudicibus, & notarijs. -  4 Pauperes non collectantur. -  5 Pauperibus an currat tempus appellandi, ardua quaestio. -  6 Maioratus noxij sunt. -  7 Pauperes quare non collectantur. -  8 Pauperes alienigenis pares. -  9 Appellare an possit quis pro paupere non appellante. -  10 Appellare regulariter alter pro altero non potest. -  11 Appellationi potest renunciare damnatus etiam criminaliter. -  12 Hominem beneficio affici interest hominis. -  13 Adam pater hominum. -  14 Anima rebus praeferenda. -  15 Intellectus l. 2. C. quorum app. -  16 Appellari permittitur ob modicum praeiudicium. -  17 Hominem beneficio affici, & damno non affici, interest hominis. -  18 Lites breuiari, interest Reipublicae. -  19 Defensio fit aut vi iurisdictionis, aut vi naturalis defensionis. -  20 Defendere subditos incumbit magistratibus de iure diuino, naturali, & positiuo. -  21 Magistratuum quantum onus. -  22 Defendere tenetur homo priuatus alterum hominem priuatum de iure diuino, naturali, canonico, & ciuili. -  23 Defensio prius competit magistratibus, deinde etiam reliquis. -  24 Defensio competit cuilibet de populo, quando ipse magistratus iniuriam facere volebat. -  25 Papae abutenti an occurri possit. -  26 Principi imperio abutenti, si occurri non potest in vim iurisdictionis, occurri tamen & potest & debet in vim naturalis defensionis. -  27 Princeps dum legibus abutitur, nunquam praesumitur iusta causa motus. -  28 Princeps sine causa iusta dispensare nequit. -  29 Principatus & iurisdictio est de iure gentium secundario, vel positiuo, non de iure naturali aut gentium primaeuo. -  30 Ius naturale appellatur ius gentium primaeuum. -  31 Dominium est ius. -  32 Animalium innocens natura erga eiusdem speciei animantia. -  33 Aetas aurea. -  34 Defensio homini ab altero homine debita est. -  35 Vir bonus quis. -  36 Defensionis naturalis loco successit defensio artificialis, seu iurisdictionalis. -  37 Principatus & iurisdictio iuri naturae aduersantur. -  38 Fabula Ranarum. -  39 Principatus & iurisdictio a Deo non magis nec minus est, quam reliqua omnia. -  40 Iurisdictio initio mundi nulla erat, sed longe postea esse coepit. -  41 Principatus & iurisdictiones vt sint, necessarium non est, sed tantum vtile. -  42 Deus mundi initio eum per se regebat. -  43 Dei non minore, aut maiore cura regitur domus familiaúe cuiusque pauperis, quam vnius magni regis. CEntesimo trigesimo sexto colligitur, quid respondendum sit in articulo illo, statuto definitur, vt [sect. 1] appellans certam summam persoluat, alias appellatio deserta intelligatur, an desinat tempus soluendi currere, ei qui propter paupertatem eam summam soluere desijt? Et appellationem non fore desertam, in specie hac responderunt Bal. in leg. secundo. ff. si quis cau. Franciscus Cremensis singula. 122. statuto cauetur quod appellans. Matesi. in singula. vlti. per cap. licet de censibus. tenet Ioan. Bapts. de Cast. in add. ad Cremen. vbi supra. Vnde [sect. 2] similiter a prosecutione appellationis excusat paupertas, vt voluit Panormi. in c. ex tenore. colum. secunda, de appell. & Gerar. singulari 73. pauperes quorum. numero fin. Bald. in leg. acceptam. colum. pen. quaestio. 33. C. de vsuris. & sic non currunt sibi fatalia secundum eundem Gerardum, in quo vltimo contrarium videtur tenuisse Bald. in leg. fin. C. de condi. insertis. cuius sententia in hoc vltimo verior est, nam longe maius impedimentum est ignorantiae & absentiae quam paupertatis, huic enim contingere potest reparatio, illi autem (hoc est ignorantiae) non vtique, & tamen ignoranti etiam currunt tempora ipso iure, & in eo tantum quaestio est, an restitutio concedatur ex iusta causa ignorantiae. leg. fina. C. de longi tempo. praescrip. & ibi Barthol. & alij diximus plene infra cap. 75. incip. fundum tuum possedi. vbi resoluimus restitutionem eo casu denegari. Ergo cum saltem iustissima & irreparabilis ignorantiae causae non impediat quin tempora currant ipso iure, & in eo tantum quaestio sit, an detur restitutio, par est vt in specie nostra fatalia currant ipso iure, licet si postea apparuerit propter paupertatem, eum non potuisse tempore definito prosequi appellationem, restitutio non denegetur. Nam [sect. [3]] & in eo quoque pauperes iuuantur, quod aduocati eis gratis debent patrocinari, & notarij gratis instrumenta conficere, & procuratores gratis pro eis militare: & iudices gratis quoque iudicare, etiam si ab aliis ex lege, vel more regionis possint aliquid accipere: vt per Gerardum d. singulari 73. Ludouicus Romanus in leg. si vero. §. de viro. fall. 46. ff. solut. matrimonio. Albericus in leg. prima. C. suffragio. Idem Albericus nec quicquam. §. fin. ff. de officio proconsulis. Barthol. in leg. si furiosi. C. de nupt. per illum textum verbo, gratis. Baldus in auth. generaliter. colum. prima. C. de episcopis, & clericis. dixi de successione crea. §. decimoquinto. nume. trigesimoseptimo, lib. 2. Quinimo quod vtilius est, pauperes [sect. 4] qui ex industria & labore manuum suarum victum quaeritant, nec aliunde habent, vnde se alere possint, non debent contribuere ad onus collectarum, quae per principes, vel respublicas imponuntur. ita Bal. in aut. defuncto. C. ad Tertuli. & Ger. vbi supra, post Glos. in leg. omnes. C. de ann. & libro decimo, & in simili per Barthol. ibi. Abbas in c. peruenit. colum. penul. de immunita. Ecclesiarum. Bal. in leg. etiam. colum. fi. de execu. rei. iudi. Denique [sect. 5] quod ipso iure desinat pauperibus currere tempus ad appellandum, vltra supra allegatos tenet Matthaeus Matha sillanus notabili 198. nota quod licet paupertas allegat Innocentium in ca. ex ratione. de appell. & Guliel. de Cun. in l. praecipimus. §. super his. C. de appellati. Sed, vt iam attigimus, forte iustius & verius dicetur tempus ipso iure non desinere elabi, restitutionem tamen concedi, per d. l. fin. C. de praescript. longi temporis, quae probat a fortiori. Nam si id, quod certe & indubitate meum erat, amitto per talis temporis transcursum, non obstante iustissima ignorantia mea, vt ibi, quanto magis in specie nostra tempus curret, vbi incertum erat, an iste iustam causam foueret: quinimmo, eo ipso quod condemnatus fuit, praesumptio erat, quod non fouebat iustam causam, sicque quod appellatione extincta nihil amittebat. l. res iudicata. ff. de re iudic. l. res iudicata. ff. de reg. iuris. Et praeterea paupertatis causa non tam irreparabilis & coacta est, quam iustae ignorantiae causa, vt iam exposuimus. De quibus etiam per Innocentium in capitu. P. & G. de officio deleg. per Barto. Angelum, Ioannem Imolensem, Alexandrum, Aretinum, & alios in l. continuus. §. illud. ff. de verborum oblig. Antonium Butrium, Imolam, & Panormita. in ca. breui, de iureiurand. Denique cum legum & statutorum imperium non secus quam principum sit ad meram ciuium vtilitatem, & quod appellans certum quid soluere teneatur, id ad necessitates publicas subleuandas verosimile sit (& multis in regionibus solenne) induci, par est, vt pauperibus tale onus remittatur, ne ad impossibile obligari videantur, vel ad nimis difficile (quae fere paria esse iudicantur. l. impossibilium. ff. de reg. iuris. d. §. illud. iuncta l. apud Iulianum. §. constat. ff. de lega. 1.) per quod talis statuti imperium noxium fieret contra nostram principalem conclusionem, & contra eius naturam. Rursus quod ad tales collectas supra relatas a principe vel republica impositas pauperes illi, qui labore manuum suarum victum quaerunt, non teneantur, similiter ex eadem nostra conclusione princi. deducitur, ne aliter principum imperium ad proficiendum ciuibus creatum, eis noceret. Sed [sect. 6] cum apud nos Hispanos omnia fere praedia & reditus annui sint penes Ecclesias, monasteria, hospitalia, clericos, aut nobiles laicos sub illo nomine maioratuum, & non solum apud eos sint, sed etiam ita sint, vt in perpetuum alienari nequeant. Qui nam remanebunt, qui principibus vectigalia persoluant? vnde stipendia militibus? aut vnde publicis necessitatibus, bellis, & periculis pecuniarium subsidium? Apparebit ergo verissimas esse nostras sententias, dum (nostris reluctantibus ne dicam ineptiri properantibus) contendimus eos denuo maioratus creari, bono publico noxium esse: eosque dissolui vtilissimum. Centesimotrigesimo septimo, nimirum ex eadem nostra principali conclusione plane defluit, veram esse opinionem supra relatam eorum, qui contendunt, qui [sect. 7] ex labore manuum suarum victum quaerunt, nec aliunde habent, vnde se alant, eos collectis, tributis, & vectigalibus, quae principibus aut rebus publicis persoluuntur, non subijciendos. Nam cum principum populorumque imperium ad iuuandum, non ad nocendum sit (vt saepe admonuimus) par est, vt qui omnes agros, campos, fundos, terrasque habent, hi sane ad eos defendendos, hostiumque impetum propulsandum, manus, res & pecunias, bonaque admoueant & contribuant: diuersum est [sect. 8] in ijs, qui nihil rerum soli possident in ea regione: nam terram, quam non habent, tueri aut defendere non iure cogerentur, & in his proprie apteque verificatur quod Statius cecinit: Omne homini natale solum. Et quod Ouidius lib. 1. Fastorum, sic modulatus fuit: Omne solum forti patria est, vt piscibus aequor, Et volucri vacuo quidquid in orbe patet. Etenim qui in regione sua, aut aliena suum habet nihil, nihil sane differre videtur a reliquis animantibus, sicque vt auibus omne coelum patria est, vtque piscibus omne aequor, vt ex Ouidio ostendimus: ita huic nihil habenti omne solum patria est, quia plus iuris in vna quam in alia non habet. sicque non est aut vix est, cur magis quicquam ad patriae suae necessitates publicas subleuandas conferre cogatur, quam ad necessitates aliarum regionum. Denique istorum argumento crederem, quod [sect. 9] si condemnati etiam in causa ciuili tanta esset inopia, vt nec aduocatum haberet, nec alium, cuius consilio appellare posset, essetque, vt plerique sunt, literarum inexpertus, posset alius pro eo praesertim absente appellare, non aliter atque in causa criminali. Idem licitum est pro quocunque etiam diuite. per l. addictos. C. de Episcop. audi. vt sic quod operatur fauor vitae aut membrorum condemnati respectu cuiusque, idem operetur fauor paupertatis respectu pauperis: argumento d. l. addictos. iunctis ijs, quae supra diximus. quod intellige etiam si appellans minime coniunctus esset ei, pro quo appellauit, quamuis in contrarium aliquantulum facere videatur textus in l. neque filius. C. de rebus credi. In causa tamen criminali hoc plus est, quod etiam pro inuita appellare licet, vt d. l. addictos. Contra omnia superiora, praesertim dum diximus quod alius pro alio etiam non coniuncto potest appellare, oppono. Nam [sect. 10] certum est, quod cauetur, quod a sententia inter alios dicta non appellat, nisi ille cuius interest. l. a sententia, in prin. ff. de appella. Alibi dicit l. non solent audiri appellationes, nisi eorum, quorum interesset, vel quibus mandatum est, vel qui negotium alienum gerunt, quod mox ratum reus habeat. ita dicit text. in l. 1. in princi. ff. de appella. reci. sed hic nullum horum interuenit, immo etiam contra voluntatem dicimus posse admitti, ergo, &c. Confirmo per pulchra similia, alteri per alterum non acquiritur stipulatio. l. stipulatio ista. §. alteri. ff. de verbor. obligat. Ratio est, quia inuentae sunt stipulationes, vt vnusquisque sibi acquirat, quod sua interesset. §. alteri. Instit. de inutilib. stipulat. sed condemnati interest appellare non alterius, ergo, &c. & est pulchrum simile. Ad idem applico notabilem l. quae seruum, in princ. ff. de interro. actio, cum his, quae notat Abb. in c. quamuis, de re. iudi. 2. co. in prin. Praeterea ius ciuile vigilantibus, &c. Sed iste non vigilat, ex quo non appellat in causa propria, ergo, &c. Tertio facit, res inter alios acta, alijs non nocet, ita etiam nec prodest. l. 2. C. quib. res iudi. non nocet. & per Abb. in d. c. quamuis. 2. q. sed actus factus per aliquem ad dispendium huius condemnati non sibi noceret, ex quo non est procurator, vt supra late dixi, ergo nec debet sibi appellatio prodesse. confirmo, quia contrariorum eadem est disciplina, per contrarium, ergo, &c. Item quia iudicium non debet claudicare. l. si cum dies. §. fin. ff. de arbitr. cum similibus. Sed si valeret pro eo, cum non valeat contra eum, claudicaret, ergo, &c. Item quia eadem res non debet diuerso iure censeri. l. eum qui aedes. ff. de vsucapion. & ibi Bart. sed hoc contingeret, si diceremus, quod actus non nocet, sed quod prodest, ergo, &c. Quarto, eadem dispositio non debet contrarios effectus operari, ne se ad inuicem confundant, iuxta l. vbi repugnantia, cum simili. ff. de reg. iur. ergo, &c. Praeterea, nemo gaudet inuitus. l. soluendo, cum ibi notatis. ff. de nego. gestis. pro isto ergo inuito non potest quis appellare, ad idem in simili. l. fin. C. de nego. gest. Sexto vbi commodum & ibi damnum, & econtra. l. secundum. ff. de re. iud. sed hic damnum patienti, vt supra dictum est, ergo, &c. Septimo non debet quis postulare, cuius contrarium non est petiturus. l. penulti. C. de solu. l. si ea. cum simili. C. de vsu. sed iste non peteret, vt actus contra eum factus valeat, ergo nec debet petere quod prosit, cuius contrarium hic dicitur. Octauo, condemnatus [sect. 11] in causa criminali potest renunciare appellationi, vt tenet Bart. in l. addicto. C. de Episco. audi. & in l. quae vltimo. in fin. ff. de poen. & est singula. limita. ad vulgatam Glo. in l. pactum inter haeredem. ff. de pact. Si ergo potest ipse renunciare, qualiter ergo admittitur alius pro eo inuito. Istud etiam induco alio modo. postquam iste renunciauit, iam ipse idem non posset appellare, vt patet, & hoc operatur renunciatio, ergo nec alius pro eo, quia quod quis non potest per se, ergo nec per alium. Et istud etiam confirmo per l. 2. C. quorum appella. non recip. vbi non admittitur appellatio in casibus ibi positis, & debet intelligi, nec per se, nec per alium, cum ergo hic non potest post dictam renunciationem, ergo nec alius. his tamen non obstantibus deciditur contrarium in d. l. addictos. scilicet quod alius potest appellare pro eo, etiam extraneus, & etiam eo inuito. Nec obstant contraria, ad quae respondeo per ordinem. Primo, ad primum quo dicitur, non appellat nisi ille cuius interest, fateor, tamen in casu nostro etiam interest appellantis ratione naturalis cognitionis. Nam [sect. 12] hominem beneficio affici interest hominis. l. seruus. ff. de serui. ex por. & l. cum seruus. ff. manda. & natura inter nos quandam cognationem constituit. l. vt vim. ff. de iusti. & iu. quia [sect. 13] omnes ab Adam processimus, vt ibi notatur, & istam solutionem ponit Gloss. in l. non tantum. ff. de appella. in versic. humanitatis. Praeterea, posito quod non interesset, est iste casus specialis, in quo alius pro alio appellat, vt dicit Ang. in d. l. non tantum, & quod sit speciale pondero. l. addictos. supra alleg. ibi, humanitatis intuitu. & ad idem d. l. non tantum, & d. l. addictos, vbi eadem verba. Suadetur, quia [sect. 14] animae hominum quibuslibet rebus praeponendae sunt. l. sancimus. C. de sacrosan. eccles. vnde nimirum si isto casu concedatur hoc speciale, adeo quod clericus admittitur, vt in l. addictos, supra alleg. Dicit tamen Ang. in d. l. non tantum, cauendum esse ab his, & hoc esse tutius allegat Specul. ibi vide. Et ista ratione dicimus, quod admittitur contra voluntatem condemnati, s. quia appellant praetendit proprium interesse. Item quia condemnatus non habet potestatem circa hoc, cum non sit dominus membrorum suorum. l. liber homo. ff. ad leg. Aquil. l. nec si volens, & quod ibi Bal. C. de libera. causa. Nec etiam obstat simile de stipulatione, quia in hoc casu interest, vt supr. dixi. & idem dicimus in stipulatione quando stipulantis interest, vt plene not. in §. si quis alij. Instit. de inutili. stipu. & posito quod non interesset, (sed non concesso) hoc est speciale, vt supr. dixi. Non obstat aliud de l. qui seruum, de interroga. actio. quia dico ibi, ideo esse, ne delicta remaneant impunita, contra l. ita vulneratus, cum simil. ff. ad leg. Aqui. At in casu nostro licet iste admittatur ad appellandum, non propterea delictum remanet impunitum, vt patet, vnde non mirum si diuersum statuatur, cum sit diuersa ratio. potest etiam solui quemadmodum praecedentia. Non etiam obstat, quod vigilantibus, &c. quia ex quo alios tangit, non curamus de negligentia eius. nam quod omnes tangit, &c. vbi possunt alij non approbare negligentiam eius, & est vera solutio. Non etiam obstat, quod actus istius non noceret, ergo appellatio non debet prodesse, cum corroborationibus, quas supra allegaui, quia dico quod hic est speciale, vt patet in l. addictos. supr. all. ibi humanitatis, &c. & ratio specialitatis est, propter interesse aliorum, qui licet alijs non possint nocere, possunt tamen sibi ipsis prodesse, & in consequentia prodest condemnato, & est notab. solutio. Praeterea, non est eadem ratio in damno, quae est in commodo, nam prima ratio est, quia alteri per alterum non debet iniqua, &c. Secunda ratio, quia hominem beneficio affici, &c. & alijs modis posses soluere. Non etiam obstat quod eadem dispositio non debet contrarios effectus operari, quia nego quod isti sint contrarij offectus, immo sunt diuersi. Item est diuersa dispositio, non eadem, nam in casu quo nocet non admittitur, quando autem prodest sic, nec est hic aliqua repugnantia. Non etiam obstat quod non debet quis postulare, &c. quia respondeo notabiliter quod illa regula procedit in actibus dependentibus a voluntate nostra, & ibi non debet quis petere cuius contrarium, &c. sed vbi actus non dependet a voluntate nostra, non habet locum illa regula. Nam cum isto inuito posset quis appellare pro eo, ergo voluntas eius nihil ad propositum, & est noua solutio. Item quia appellans praetendit interesse, vnde non curamus de voluntate condemnati. Non etiam obstat aliud, s. quod potest renunciare appellationi. ergo nec alius admittatur, quia quod non potest quis pro se, &c. Respondeo quod illa regula procedit in causa propria, & eius solius tunc renunciatio nocet quo ad totam causam, & quod non potest pro se, &c. tamen cum ista causa tangat alios, renunciatio non nocet quo ad eos, & ita vult Barthol. in l. addictos, de appella. & est clarum quia renunciatio debet nocere tantum renuntiato, & quia alteri per alterum non debet iniqua conditio afferri, & quia res inter alios acta, &c. quia quod omnes tangit, ab omnibus debet comprobari. Non [sect. 15] obstat etiam l. 2. C. quorum appell. non recip. vbi qui non potest appellare per se, nec per alium, quia ibi loquitur quando appellatio est prohibita a iure. Vnde quemadmodum condemnatus, cuius principaliter interest, non potest appellare, ergo nec alij quorum interest secundario, quia prohibitio legis debet esse generalis, & vbi prohibetur appellatio ratione delicti vel facti, non curamus de personis, quia causa est super qua appellatio prohibetur. at nos loquimur vbi appellatio est permissa, vnde licet ille, cuius principaliter interest, ei renunciet. non nocet eius renunciatio quoad alios, qui per legem non prohibentur appellare, & est vera solutio & noua. Aliam solutionem dat Glo. in l. obseruare, & in l. non tantum. sed illa est vera secundum quod contrarium formatur, alio modo non ad propositum quo ego formaui, & adde quod contra solutionem Glo. in dictis ll. habeo. Glo. in terminis contrariam in l. abstinendum. C. quorum appe. non recip. & ibi notat Paul. non faciens mentionem de alijs Glossis, cogita super eis. Et ista sunt quantum ad rationem dubitandi & decidendi, & pro confirmatione omnium supra dictorum facit, quia [sect. 16] etiam ratione modicissimi praeiudicij permittitur appellare. l. si perlusorio. ff. de appel. Angel. in l. 1. ff. de appell. recipi. adde tex. in c. cum super, cum ibi notat. de re iudicata. Stat ergo ex superioribus alterum pro altero ideo posse appellare, quia [sect. 17] vt hominem beneficio affici interest hominis (vt iam docuimus) ita & multo magis hominis interest, ne damno afficiatur homo alter, vt patet ex superioribus, & probat l. fi. C. de Codicil. optimus tex. in l. si pignore, in prin. ff. de furt. ibi, beneficij debitorem sibi acquirere. sed haec ratio cum sit generalis, suadet, vt pro altero appellare possit, non solum in criminalibus (vt tenuimus) sed etiam in ciuilibus, quod iam abnegauimus, responde, superius ex regula esse videbatur, verum fauore litium minuendarum, aut breuiandarum prohibitum reperitur, ne alter pro altero in ciuilibus appellet. interest [sect. 18] enim Reipublicae etiam principaliter lites breuiari. l. properandum, in princ. vbi tradunt communiter Doct. C. de iudi. communiter Doctores in c. finem litibus, de dolo & contu. dixi plenius de suc. crea. lib. 1. §. 7. numero 40. cum seq. praesertim cum res suas homo possit prodigere & eis abuti. l. sed & si lege. §. consuluit. ibi dum re sua se abuti putant. ff. de pet. haered. l. 1. §. & magis. verbo, prodegit. ff. si quid in fraudem patro. facit l. quia autem, in prin. & §. 1. ff. quae in fraudem cred. l. quia poterat. ff. ad Treb. sed non sic homo est absolute dominus membrorum suorum, ideo in criminalibus non potest prohibere quin alteri pro se appellare liceat, per rationem leg. liber homo. ff. ad lega. Aquil. aliud in ciuilibus, vt ostendimus. Denique quum iuris praecepta sint honeste[sect. 19] viuere, alterum non laedere, ius suum cuique tribuere. l. iust. ff. de. iust. & iure. §. iuris praecepta. Instit. eod. titu. quod attinet ad illud praeceptum ne alter laedatur, hominum hanc ad rem tuitio & defensio fieri potest altero de duobus modis, aut per vim iurisdictionis, aut per vim naturalis defensionis. Iurisdict. est in magistratibus. l. 1. §. huius. ff. de iusti. & iure. l. secunda. ff. de origine iuris. Naturalis defensio est tam in ipsis, quam in reliquis omnibus hominibus. in ipsismet [sect. 20] magistratibus est de iure diuino & naturali & positiuo, de diuino iure patet ex epistola diui Pauli dicentis sic: Qui suorum maxime domesticorum curam non habet infidelis est, & infideli deterior. Secundo intellige idem de iure naturali, nam sub hac lege & conuentione magistratus datus & acceptus intelligitur, vt talem curam gerant, taleque ministerium praestent, vt dd. ll. & l. nullum crimen. vbi plene per Philippum Decium, & l. culpa caret. vbi idem Decius & Hieronymus Cagnolus plene tradunt. ff. de reg. iur. & esse communem opin. apparet ex traditis per Cagnolum ibi. Tertio idem de iure positiuo, vt d. l. culpa caret, a contrario sensu. d. l. nullum. similiter a contrario sensu. & ibi, s. in d. l. culpa, notant Cagnolus & omnes Doct. in d. §. huius. per tex. ibi. Quarto intellige, etiam [sect. 21] si talibus magistratibus immineat periculum vitae, vt ex communi opinione resoluit Hieronymus Cagnolus in d. l. culpa. & docet Cicero in oratione pro Caio Rabir. Est, inquit, boni magistratus cum auxilia Reipu. labefactari conuellique videt, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque communibus, suam salutem posteriorem salute communi ducere. Et rursus in oratione pro Sextio ait, Sudandum est ijs, qui magistratum gerunt pro communibus commodis adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro Republica tempestates, cum multis audacibus, improbis, nonnunquam etiam potentibus dimicandum. Quod [sect. 22] autem etiam priuatis hominibus talis tuitio competat in vim naturalis defensionis, procedit primum de iure diuino, iuxta diuum Ioannem Euangelistam Epist. 4. dum ait: Qui non diligit fratrem suum, quem videt, quomodo diliget Deum, quem non videt? & quia per secundum praeceptum Decalogi iubemur proximum amare vt nosmetipsos, sicque vt nos naturaliter tueremur. l. vt vim. ff. de iust. & iur. ita & proximum tueri debemus, iuxta illud diuinum praeceptum: vt Quod tibi non vis, alteri non facias. &: Quod tibi vis, alteri facias. sicque vt tibi periclitanti aut iniuriam patienti subuentum ab alio velis, ita & alijs subuenire iuberis. & sub illis verbis: Quod tibi non vis, alteri non facias, etiam facere continetur bonum, l. in facto. ff. de cond. & demonstratio. §. si vxor. Institu. de nuptijs ibi, melius facerent si se abstinerent. notant in specie Hieronymus Cagnolus & Philippus Decius in l. id quod nostrum. ff. de reg. iur. secundo intellige quod ad talem defensionem tenemur etiam de iure naturali, argumen. d. l. vt vim, cum simil. Vnde Ouidius sic cecinit: Et caret auxilio qui non tulit, vtque reliquit: Sic linquendus erit, legem sibi dixerat ipse. Et Cicero Officiorum lib. 1. Homines, inquit, hominum causa sunt generati, vt ipsi inter se alij alijs prodesse possent. Et rursus 3. libro Officiorum: Hoc, inquit, natura praescribit, vt homo homini ob eam tantum causam, quod is homo sit consultum velit. dixi plenius infr. lib. seq. in materia praescriptionum, char. 1. q. 4. cum praeced. & seq. vbi edocebimur inofficiosum hominem, eoque nomine indignum esse & videri, qui talem defensionem non praestat. Tertio intellige, idem esse de iure positiuo canonico, secundum Cagnolum, vbi supra, hanc esse communem opinionem adfirmantem. Quarto intellige, idem esse etiam de iure ciuili secundum eund. ibi. Quinto intellige etiam si immineat qualequale periculum, secundum eundem. Sexto intellige, quod id licitum est, vt dictis legibus & locis supra alleg. Septimo intellige, quod non solum licitum, sed etiam debitum & necessarium est, vt dd. iuribus, & plene per d. Cagnol. Octauo intellige, quando fuimus requisiti per illum, qui iniuriam patiebatur, vt dictis locis habetur. Nono idem & si requisiti non simus, nam vltro id facere possumus, vt supra in exemplo de appellatione docuimus. Vltimo intellige, vt procedat etiam inuito & renitente eo, qui patiebatur, vt in d. exemplo docuimus, & per Cagnolum & Decium in l. inuito. ff. de regul. iur. Secundum quae si [sect. 23] patior iniuriam a conciue meo, magistratibus competit defensio: quibus absentibus, vel impeditis, vel non valentibus, vel si sit periculum in mora, cuilibet de populo competit defensio: & multo iustius si ab ipso magistratu iniuria fiat, & vis inferatur. Vnde [sect. 24] si notorium est eum damnasse ad mortem vel ad membri mutilationem, vel ad similem poenam non reparabilem, eum qui innocens erat, & noluit recipere appellationem, vel ab eo non poterat appellari, reliquis conciuibus competit defensio illius hominis iusti. Intellige si ab eo fuerint requisiti. Secundo etiam si is taceret. Tertio etiam si expressim prohiberet & mori mallet. Quarto quod & extraneis idem ius esset, argu. supradictorum. Vnde [sect. 25] in quibus casibus beneficiorum Ecclesiasticorum datio esset iuris patronatus laicorum, vel pertineret ad Episcopos, aut reliquos ad ordinarios pares vel superiores (vt Archiepiscopi sunt) vel inferiores (vt archidiaconi, & similes) in illis casibus si summus Pontifex ea beneficia, semel collata, ab ijs quibus ius conferendi erat, vellet illis quibus data fuerant adimere, & alijs conferre (cum illis satis digni essent) id fieri iure non posset, & bullae suae sanctitatis minime essent executioni mandandae: sed interea retinendae, & ad ipsum summum Pontificem rescribendum, vt re cognita, ipsemet eam debite reformaret: & nullius id tantum interest, quam ipsiusmet, cum huiuscemodi ausus, & tyrannides nunquam procedant ab sanctissima eius mente, sed ab auaritia & machinatione Officialium. Vnde reliqui principes etiam saeculares suis generaliter legibus cauere & imperare solent, ne sua rescripta executioni mandentur, si legibus suis aduersari reperiantur, quasi ab eorum mente talia rescripta aliena intelligantur. Quid autem si [sect. 26] summus Pontifex etiam postquam ad eum rescriptum esset, rem illam non correxisset, & bullas duplicasset? certe & similes duplicasset, idem adhuc dicerem: quia semper id ab eius mente alienum intelligerem, & Officialium machinatione perpetratum, vel eo quod & si ipse nullum habeat superiorem, sed si omnibus eminentior, inque vim iurisdictionis nullus possit factum eius corrigere, tamen in vim naturalis defensionis nullus est, qui non possit, quinimo etiam debeat & teneatur resistere vim inferenti aut iniuriam, & auxiliari patienti vim aut iniuriam gradatim tamen, nam primum haec cura pertinet ad magistratus, quibus impeditis vel non valentibus, vel si est periculum in mora, reliquis quoque priuatis hominibus hanc ad rem patet aditus. & ita sunt intelligendae, & defendendae leges Hispanae hac de re loquentes, & consuetudines, quibus vtuntur supremi iudices illius regionis. Et ita cum essem ex iudicibus supremis Hispalensibus, fere quotidie vsibus forensibus hasce res hoc iure & ordine iudicabam & disponebam simul cum reliquis collegis. eademque omnia etiam in litibus procedere intelligo, si forte quae lites de iure intra fines Hispanicae regionis, vel alterius cuiuslibet agitandae essent, ad Romam auocarentur. similis enim defensio & simili modo & competeret & agenda esset, quod intelligo non solum petentibus ijs, qui non iure extra prouinciam suam litis causa trahebantur, sed etiam tacentibus, vel forte etiam renitentibus. quod vltimum intellige secundum superiores distinctiones. Quae omnia ita temperanda sunt, vt tam in exemplo beneficiorum, quam litium contrarium tolleretur ex iusta causa, dummodo iustam esse causam vel occasionem appareat dilucide. Nam [sect. 27] ab illa debili iuris praesumptione, quod in principe praesumatur iusta causa, facile receditur per probationem in contrarium factam: licet nulla probatio concludat iudici necessario, sed tantum contingenter, quia vt mentiri potest vnus testis, ita possunt & mille, vt tradunt communiter Doctores in c. afferte. de praesump. Barthol. 2. colum. in l. admonendi. de iureiur. ff. vbi reliqui omnes. ergo notorieras & euidentia rei, quae superat omne genus probationis, vt dixi supra c. 2. num. 11. & c. 120. nu. 23. multo magis contra illam leuem praesumptionem admittetur. quum ergo quae sunt de iure notoria sint, excludunt praesumptionem iustae causae, quae in principe solet praesumi, nisi ea iusta causa aliunde comprobetur. Neque ad rem pertinet, quod principes possint dispensare cum iure positiuo, vt multis visum est. Nam nec id fieri potest sine iusta causa, & hic non agimus de iure positiuo, sed de iure naturali & diuino, & recta iustitia, quam immutare nullus principum potest, vt plene supra c. 1. cum seq. & c. 19. 20. 21. 22. isthaec autem fore contra ius diuinum & naturale, & contra rectam iustitiam ostendimus infra lib. seq. in materia praescr. par. 1. q. 4. cum praec. & sequen. & quod [sect. 28] sine iusta causa numquam dispensare possit princeps ostendimus de succes. progressu in praefat. post princ. Denique haec omnia iustificantur ex eo quod [sect. 29] omnis principatus, regnum, imperium, iurisdictio est de iure positiuo & iure gentium secundario, non de iure naturali aut diuino, nec de iure gentium primaeuo, quod non sit de iure naturali prout competit omnibus animantibus, quae in mari, quae in coelo, quae in terra nascuntur (de quo iure loquitur l. 1. in princi. ff. de iust. & iure. & in princ. Inst. eod. tit. c. ius naturale. 1. dis.) apparet, quia nullibi reperitur quod vrsus vrso, aut leo leoni, aut draco draconi, taurus tauro, equus equo, canis cani dominetur, aut aquila aquilae, columba columbae, miluus miluo, aut delphinus delphino, & similia. sicque quod inter se vllam habeant iurisdictionem aut principatum nusquam lectum, nusquam relatum, & contrarium putare stultum esset. Quod non etiam sit de iure naturali prout competit solus hominibus, quod ius naturale [sect. 30] ius gentium primaeuum appellatur, vt diximus supra c. 10. & praecedentibus, & edocemur a Cicerone lib. 3. Offi. dum ait, Illud enim natura non patitur vt aliorum spolijs nostras facultates, copias, opes augeamus, neque vero hoc solum natura, hoc est, iure gentium, sed etiam legibus populorum eodem modo constitutum est. Quod (inquam) non sit de hoc iure naturali vel gentium primaeuo, apparet ex l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. §. ius gentium. & §. ius autem gentium. Institutio. de iure natur. vbi edocemur omne regnum, imperium, iurisdictionem esse de iure gentium secundario (quod nos positiuum appellamus, & reuera positiuum est, vt diximus supra in c. praecedentibus, & c. 16. numero 11. & c. decimo & plenius de succes. progressu. in praefa.) id quod & probatur ratione, nam ex eo iure omne dominium processit d. l. ex hoc iure. d. §. ius gentium. dominium [sect. 31] autem est ius quoddam. l. fin. ad medium. C. de long. temporis praesc. l. qui vsumfructum. ff. de vsusfru. pet. ergo principatus, iurisdictio, regnum & similia, quum iuris esse constet, ab eo iure processisse necesse est: Id quod alia apertiore ratione fit manifestum. Nam quum primum humanum genus proditum fuit, viguit aetas illa aurea tam a Philosophis & Sanctis laudata, tamque a Poetis decantata, qua [sect. [32]] aetate ineunte homines inter se tam innocenter vitam degebant, quam equi inter se, tauri inter se, aut leones inter se, aut denique quaelibet alia species brutorum inter se, siue illa terrestria sint, siue volatilia aut aquatilia. Nec dubium est, quin quaelibet reliquorum animantium species terrestrium, volatilium, & aquatilium innocentissimam vitam inter sese gerat aut degat, quamuis respectu animantium alterius speciei, nonnullae istarum specierum animantium violentae sint. nam ex volatilibus aquila, miluus & omne genus accipitrum carniuori sunt, victum ex raptu quaerunt violento, hanc tamen violentiam exercent in animalia diuersae speciei aut diuersi etiam generis, nunquam autem in animalia suaemet speciei. Item ex terrestribus leo, lupus, vulpes, & similia ex raptu violento victum quaeritant, quem tamen exercent in animalia diuersi generis aut diuersae speciei, non in animalia speciei propriae: Idemque in aquatilibus esse constat. Vnde Horatius sic modulatur epod. lib. Neque hic lupis mos, neque fuit leonibus Vnquam, nisi indispar feris. Et Iuuenalis Satyra 15. Sediam serpentum maior concordia: parcit Cognatis maculis similis fera, quando leoni Fortior eripuit vitam leo? quo nemore vnquam Expirauit aper maioris dentibus apri? Indica Tigris agit rabida cum Tigride pacem Perpetuam: saeuis inter se conuenit vrsis. Sic ergo & in specie nostra, quandiu durabat aetas illa foelix aurea, tandiu homines interse cum essent innocentissimi, nullo principatu aut iurisdictione inter se egebant aut vtebantur, quia eo opus non erat, omnis enim iurisdictio & principatus ad malos homines compescendos, & ad audaces & facinorosos fraenandos fuit inuentus, vt supra ostendimus cap. 1. cum seq. vnde quo tempore improbi sane non erant, aut rarissimi erant, is principatus eáue iurisdictio necessaria minime erat, sicque eo tempore bella nulla fuisse, quinimo nec belligerandi occasionem vllam fuisse, restatur eleganter Boetius, dicens: Quorsum homines eo tempore, quo nihil cupiebant praeter necessaria, quae ab ipsa natura abunde suppeditabantur, vellent arma mouere, cum praelia saeua viderent, & praemia sanguinis nulla, verba ipsius ita habent: Quid enim furor hosticus vlla Vellet prior arma mouere: Quum praelia saeua videret, Et praemia sanguinis nulla. Et de illa [sect. 33] aetate aurea multa cecinerunt Poetae. Vnde Tibul. Eleg. 3. Quam bene Saturno viuebant rege priusquam Tellus in longas est patefacta vias. Nondum caeruleas pinus contempserat vndas, Effusum ventis praebueratque sinum: Nec vagus ignotis repetens compendia terris Presserat externa nauita merce ratem. Illo non validus subijt iuga tempore taurus, Non domito fraenos ore momordit equus. Non domus vlla fores habuit, non fixus in agris, Qui regeret certis finibus arua lapis. Ipsae mella dabant quercus, vltroque ferebant Obuia securis vbera lactis apes. Non acies, non ira fuit, non bella, nec enses, Immitti saeuus duxerat arte faber. Iam ergo dubitare non oportet, quin ineunte aetate aurea nullus omnino fuisset principatus, regnum, imperium, iurisdictio, quia eo tempore necessaria non erant isthaec, neque ad rem pertinet, quod eo etiam tempore vnus forte aut alter improbus, aut violentus reperiretur, aut reperiri posset. nam ad tales improbos per raros compescendos defensio haec artificialis, quod per modum iurisdictionis fit, necessaria non erat, nec inuenta erat: sed ad id sat superque erat defensio naturalis, quae fieri tunc poterat, & fiebat quoties opus erat: etenim [sect. 34] vt eo iure & tempore hominem homini insidiari nefas erat. l. vt vim. ff. de iust. & iure. ita cuicunque homini periclitanti, vim aut iniuriam patienti, non auxiliari nefas quoque erat, vt ex communi opinione resoluit Hieronymus Cagnolus in l. culpa caret. ff. de reg. iur. per text. ibi a contrario sensu. & Decius ibi, & in l. nullum crimen: per text. ibi eod. titu. Vnde Ouidius sic cecinit: Et caret auxilio qui non tulit, vtque reliquit: Sic linquendus erit, legem sibi dixerat ipse. Et diximus late supra c. 21. num. 29. ergo eo tempore quum omnes fere essent boni viri, non dubium est, quin omnes vim patienti aut iniuriam continuo subuenirent, quum ad id tenerentur iure naturali, diuino & positiuo, vt supra ostendimus, & [sect. 35] secundum Ciceronem lib. 3. Officiorum, Vir bonus ille demum dici possit, qui prodest quibus potest. nec sufficit, vt supra diximus, abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est, ergo eo tempore, vbi cauta erat bonorum copia, & nullus aut rarissimus vllus malus aut violentus, ad hunc compescendum, & ad vim patienti subueniendum, sat superque erant reliqui omnes boni, qui ex vi & obligatione naturalis defensionis ad id tenebantur, ducebantur, properabant, ardebant, & vtinam hodie artificialis defensio, quae per modum iurisdictionis & principatus fit, tam idonea & sufficiens esset, quam illa erat. Denique [sect. 36] naturalis illa defensio tam res quam personas intuebatur, sicque siue in rebus siue in persona eius vim aut iniuriam pateretur, non dubium est quin ex vi illius naturalis obligationis, qua reliqui homines ad iniuriam aut vim patienti subueniendum tenebantur, is subueniendus esset, & subueniretur: per iura & rationes supra alleg. id quod hodie ex defensione artificiali, quae per modum principatus & iurisdictionis fit post tam laboriosas, molestias, immortales, sumptuosas moras & lites contingit, vt satius, consultius, vtilius plerunque fuisset vim aut iniuriam patienti tale auxilium defensionemque artificialem non implorasse, quam retulisse, aut impetrasse: eam enim plus nimio pretio videretur emisse. Denique [sect. 37] hanc artificialem defensionem, quae per modum principatus aut iurisdictionis contingit, non solum non esse de iure naturali aut gentium primaeuo, sed potius naturali & gentium iuri primaeuo aduersari, vel illinc intueri licet, quod illis iuribus inspectis omnes homines plenissima libertate vtebantur, potiebantur, gaudebant, fruebantur. l. manumissiones. ff. de iust. & iure. & l. libertas. ff. de statu homi. §. libertas. Inst. de iure perso. nec dubium est quin principatus & iurisdictio huic omnimodae libertati aliquantulum aduersetur, non secus quam quaedam seruitus, quam iuri naturae aduersari in comperto est, per l. manumissiones. ff. de iust. & iure. cum qua seruitute non parum similitudinis habet subiectio haec, quae principatus & iurisdictionis causa, aut occasione contingit, praesertim si non tam ius, quam vsum noxium principum, & magistratuum respexeris, & late habetur lib. 1. Regum. ergo vt bella & captiuitates iuri naturae & iuri gentium primaeuo contrariae ex iure gentium secundario processerunt. d. l. manumissiones. d. l. ex hoc iure. ita & regna, vt ibi, & reliqui principatus & iurisdictiones, qui quaeúe iuri naturali & gentium primaeuo non minus contrariantur & aduersantur, quam ipsa bella & seruitutes, & consequenter aduersantur iuri diuino primaeuo, vt constat ex dictis iuribus, & rationibus: & potissimum ex d. lib. 1. Regum, id quod facete [sect. 38] nostri Philosophi fabulantes depinxerunt, dum introduxerunt fabellam Ranarum & Iouis, quae a summo (vt Poetae fabulantur) Ioue flagitabant regem sibi dari, qui trabem primum dedit, quem regem quasi inertem ranarum generi fastidienti rursum Iuppiter ciconiam, vt ranas regeret, dedit, quae postea eas deuorare coepit, easque male primum cautas bene edoctas reliquit, insanire aut ineptiri regem expetentes. Sunt tamen [sect. 39] non pauci nostrorum, qui passim existimant contrarium, contendentes principatum, regna, imperia, iurisdictiones, & magistratus esse iuris diuini, iuxta illud Prouerb. cap. 8. Per me reges regnant, &c. Sed haec ratio leuissima est. nam & similiter per Deum fiunt omnia humana, siue illa maxima sint, siue media, siue minima, vt & indubitatum est, & docet catholica religio. & Ethnici etiam tenuerunt fere omnes cunctique Philosophi. Vnde Lucanus ait: Nil agimus nisi sponte Dei. Et Plautus: Deus profecto est qui omnia intelligit videtque, Bene merenti profuerit, male merenti par erit. Et alibi Poeta cecinit: Deus ipse canatur, Qui populos vrbesque regit, pacemque togatam. Et doctissimus Saluianus libr. 1. cum seq. de prouidentia Dei ex receptissima Theologorum & Philosophorum sententia omnia siue maxima, siue media, siue minima, adfirmat regi Dei prouidentia. Et Cicero lib. 1. de diuina. ait: Deum prospicere & consulere rebus humanis, & non vniuersis tantum, verum etiam singulis. & diximus plene supra cap. 21. num. 21. cum praeced. & seq. ergo quod in d. c. 8. dicitur: Per me reges regnant, vt verissimum, ita quoque indubitatum est: sed intelligendum, quod Deus tanquam causa vniuersalis in omni regno, imperio, principatu, magistratu, & iurisdictione concurrit, non secus quam concurrit in omnibus reliquis rebus humanis, maximis, medijs, & minimis, quae omnia per eum fiunt, eius sponte & nutu, iussu vel permissu. Nam & alibi Deus ipse ait: Regnauerunt & non propter me, &c. Vt plenius diximus supra in locis, ad quae vos remisi. Possumus etiam intelligere illa verba, Regnant per me, hoc est, de iure diuino secundario vel positiuo. Postquam enim gentes deprauari & malignari coeperunt, coeperuntque esse necessarij principes, magistratus, iurisdictiones, isthaec omnia excogitauerunt, creauerunt, & inuenerunt homines, nutu & sponte ac gratia Dei, non secus quam reliqua omnia, quae homines ad suas necessitates & vtilitates inuenerunt, nutu & sponte Dei inuenta esse intelligendum est. Nam est ius diuinum naturale, quod simul cum ipso humano genere proditum fuit, & ius diuinum positiuum longe postea ab ipso Deo traditum, quale est illud praeceptum: Sabbata sanctifices, praeceptum de ieiunando, de carnibus non vescendis quibusdam temporibus, de confessione peccatorum, & similia multa, vt est communis opinio Theologorum, & supra etiam attigimus. ita tamen haec intelligas, vt omnis iurisdictio & principatus ab ipso Deo esse intelligantur, inter ipsas duntaxat gentes & prouincias, in quibus in vsu est, non in reliquis, in quibus in vsu non est, quemadmodum bella, seruitutes, emptiones, venditiones, dominiorum distinctiones, & reliqua omnia iuris gentium secundarij inuenta ab ipso Deo esse intelliguntur (tanquam a causa vniuersali) vbi in vsu sunt tantum, nec enim propterea necesse est, vt vbique idem sit. Itaque [sect. 40] fuit primum tempus, quo regnabat, & in vsu erat hominum simplicitas, bonitas, innocentia, & tunc nec erant principatus, nec iurisdictiones, nec bella, aut seruitutes, seu captiuitates, quia deerat omnis istarum rerum occasio, vt diximus, postea successit secundum tempus, quo homines malignari & deprauari coeperunt, & tunc quia naturalis defensio illa, de qua mentionem habuimus, quae durante primaeui temporis innocentia sat superque erat, coepit non sat idonea & sufficiens esse, ideo inuenti fuerunt principatus & iurisdictiones ad homines bonos tuendos, malosque compescendos, successerunt bella, captiuitates, seruitutes, & similia. hique principatus & iurisdictiones artificiales iuris gentium secundarij, & sic iuris positiui esse constat: etenim homines malignari coepisse non potuit contingere simul in omnibus mundi regionibus, sed primum in vna, deinde paulatim in reliquis. sicque cum primum in qua prouincia deprauari coepissent, verosimile est, in ea principatum & iurisdictionem admissam fuisse, tuncque id iuris tantum ciuilis (id est, illius prouinciae) non etiam iuris gentium esset. verum postquam in reliquis fere mundi regionibus is principatuum & iurisdictionum vsus admissus receptusque esset, tunc demum iurisgentium esse inciperet, & non antea, id quod in reliquis omnibus, quae hodie sunt iuris gentium secundarij, euenisse tradidimus plene de successionum progressu lib. 1. in praefat. & de successionum creatione. §. 1. in princ. cum §. seq. In quibus locis etiam docuimus [sect. 41] omnia ea, quae hodie sunt iurisgentium secundarij, non esse aeterna & incommutabilia, non magis quam ea, quae sunt meri iuris ciuilis, & consequenter in desuetudinem posse abire. Vnde fit, vt omnes mundi principatus profani, ommesque iurisdictiones in desuetudinem similiter possent abire, quum eas esse iuris gentium secundarij ostendimus, non secus quam reliqua, quae iuris gentium secundarij sunt, in desuetudinem non raro abire & possunt & solent. Et initio mundi Deus [sect. 42] orbem non per reges, sed per seipsum cessante omni humana iurisdictione regere coepit, vnde apparet postea quasi iure quodam positiuo principatus & iurisdictiones successisse. dixi supra c. 20. num. 3. &c. 21. Postremo [sect. 43] quod diximus Dei prouidentia omnia fieri, intelligo a Deo procedere, vt nihil referat, sint maxima an media an minima. nam tam ex integro Dei prouidentia omnia reguntur, vt minima ab eo non minori aut segniori prouidentia regantur quam media vel maxima. Summae enim Dei omnipotentiae pugnans aduersum contrarium esset existimare, minore, segniore aut imperfectiore prouidentia Dei donum cuiusque pauperrimi patrisfam. gubernari, quam donum magni cuiusque regis, Imperatoris, alteriúsve Principis. Etenim homines minore cura agunt res minimas, quam medias, & segnius res medias quam maximas. Quia cum eorum memoria sit fragilis, seque noscant ad omnia impares minusque sufficientes, remedij loco anteponunt media minimis, & maxima medijs. Quae ratio cessat in Deo omnipotente, quia ex aequo intelligit & comprehendit perfectissime omnia tam maxima, quam media, quam etiam minima, praesentia, praeterita, & futura. vt sic & si cuiusque rei etiam minime omnium rerum etiam minimarum perfectissimam & integerrimam curam notitiamque habeat, non magis ideo fastidio aut labore afficiatur, quam si nullam curam haberet. sicque nulla ratio suadet, maiore Dei cura regi principatum cuiusque monarchae, quam principatum cuiusque priuatae domus. Vnde vt in d. c. 8. prouer. dicitur: Per Deum reges regnare in suis prouincijs, ita quoque dici potest per Deum quemque patremfam. regnare, vel dominari in familia & domo sua: quod si pertinaciter instares maiore Dei cura, magna regna administrari & regi, quam domos priuatorum, responderem adhuc vtrunque Dei prouidentia fieri, interseque differre non in specie, sed tanquam plus & minus: argu. l. fi. ff. de fundo inst. # 42 Capvt xlii. Svmmarivm. -  1 Officia publica an vendi possint, ardua q. -  2 Principatus ad ciuium vtilitatem. -  3 Princeps quantam suorum curam habere debeat. -  4 Regis & tyranni differentia. -  5 Officia publica populus vendere potest. -  6 Renunciare possumus nostris vtilitatibus. -  7 Amor sui. -  8 Honor cunctis rebus praeferendus. -  9 Officia publica honores sunt. -  10 Legis vis. -  11 Officia publica vendente populo praesumam id vtile esse, contra Doct. & quid si a principe venderentur. -  12 Officiorum venditio a populo libero facta decens videtur. -  13 Officia publica vendi licet etiam practicae. CEntesimo trigesimo octauo colligitur ex principali conclusione nostra, quid respondendum sit in illo articulo, dum controuertitur, an [sect. 1] officia publica, seu militiae possint a principibus, populísve, aut a ducibus, comitibus, & marchionibus alienari, aut forte a defensoribus ciuitatum, seu decurionibus? Mouet quaestionem quod vt ex nostra principali sententia millies admonuimus, [sect. 2] omnis potestas & iurisdictio, siue illa popularis sit, siue principalis, siue etiam legalis ad meram ciuium, non etiam ad regentium vtilitatem est, vt post Platonem, & Cicer. & sanctum Irenaeum, & sanctum Thomam, & denique post vniuersam fere turbam tam Iureconsultorum quam Theologorum, & etiam Philosophorum disseruimus supra c. 1. quibus adde idem tenentem fratrem Dominicum Sotum Theologorum nostrae tempestatis dissertissimum lib. 3. de iust. & iur. q. 6. artic. 2. conclusione 4. Idem vult Diuus Paulus Episto. 1. ad Corinth. c. 12. dum ait: Vnicuique autem datur manifestatio spiritus ad vtilitatem, quem locum ad id citat ipse Sotus, vbi supra. Idem Diuus Paulus Episto. 1. ad Timoth. c. 5. dum sic scripsit: [sect. 3] Si quis autem suorum & maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, & est infideli deterior. Idem vult idem Dominicus Sotus d. lib. 3. q. 6. artic. 4. vers. aliam vero. dum de rege loquens ait, Licet non Respublica propter ipsum, sed ipse propter Rempublicam sit institutus: & ideo omnia (inquit) debet ad publicum commodum referre. nec dubium, quin vt ipse diuus Paulus ait, Dignus sit mercenarius mercede sua, nec quisquam proprijs expensis militare tenetur, ergo qui publica munera exercet, vt bono publico libenter consulat, ab aerario publico stipendium referre, & capere debet, tantum abest, vt emere ea onera aut munera debeat. adde Dominicum Sotum, vbi supra, lib. 10. q. 3. art. 1. dicentem: [sect. 4] Regnum enim non est factum propter regem, sed rex propter regnum, & rex differt a tyranno, quod ille omnibus ob publicum bonum vtitur, hic vero regno propter se abutitur. Quid dicendum? & sane primum videndum est, an talia [sect. 5] officia populus liber vendere possit, deinde an id liceat principibus, tertio an liceat ducibus, comitibus, marchionibus, aut similibus dominis, qui superiorem recognoscunt in temporalibus, postremo an liceat reliquis. Quo ad primum receptior sententia Theologorum esse videtur, id permissum esse. Ita tenet sanctus Thomas opusculo 21. ad ducissam Brabantiae. & tenent Caietanus in summa verbo, venalitas, & frater Domi. de Soto in d. art. 4. sed pro hoc est text. apertus, quem ipsorum nullus allegat in l. omnimodo. §. imputari. verb. militia. C. de inoffic. testa. & dixi plene lib. 3. de succ. crea. §. 30. in rep. d. §. imputari. num. 202. vnde multa quae hic desunt petenda sunt. Istorum autem ratio, quam S. Thom. Caietanus, & doctiss. Sotus, vbi supra, reddere videntur, est, quia istud prohibitum non est, aut reperitur, sicut reperitur in Ecclesiasticis beneficijs, quae gratis danda sunt. Rursus ista non sunt communia ciuibus quasi praemia virtutum proposita, sed tantum munera sunt ad meram Reipublicae vtilitatem subeunda, ergo (inquiunt) cum nullus ad talia officia habeat vllum considerabile ius aut regressum, superest vt alienabilia esse intelligantur. Praeterea, inquit ipse Sotus, populus liber habet liberum arbitrium ad sui gubernationem, ad quam suos ministros constituit, quorum officia habent suos reditus & emolumenta assignata, vel ex praedijs hanc forte ad rem deputatis, vel ex collationibus omnium ciuium, vel eorum, qui sub talibus ministris negotia gerunt, vel aliunde: ergo populus vt talia emolumenta potuit initio eis signare, ita & ea poterit alterare postea ac commutare, addendo vel detrahendo, vel minuendo, aut commutando: quae ratio non satis perstringere videtur, vt sine vllo omnino emolumento haec possint administrari aut debeant: sicque vt vendi possint. Nam qui emit, nihil accipere videtur, cum tantundem pretij nomine refundat. l. si voluntate. C. de rescin. vendi. adhuc tamen conclusio vera est, quae probatur ratione altius deriuata. Omnis Reipublicae munus aut administratio, respicit meram populi, non etiam administratoris vtilitatem, sicque conferuntur in inuitos, vt per totum titulum ff. muner. & hon. praesertim in l. gradatim, ibi, [sect. 6] at in re cuiuspiam gratia instituta ipse potest liberrime disponere, eique si velit renunciare ac praetermittere: quinimmo etiam prodigere. l. penulti. C. de pact. vbi multa per Ias. post alios. l. si quis in conscribendo. C. de Episcop. & Cleri. l. stipulatio ista. §. inter certam. vbi textus egregius ff. de verborum obligatio. l. Titio centum, in principio. ff. de condi. & demonstra. l. filijs matrem, vbi diximus. C. de inoffic. testa. egregius textus in l. sed & si lex. §. consuluit. ff. de petit. haered. ibi, dum ait, dum re sua se abuti putant. l. in re mandata. C. mand. l. 1. §. & magis. verb. prodegit. ff. si quid in fraudem patroni. l. 1. ff. mandati. l. cum pater. §. rogo, & §. mando. ff. de lega. 2. l. filiusfamil. §. diui. ff. de lega. primo. l. inuito. ff. de regu. iuris. Sicque nihil impedimento est, quin populus libere possit de ijs muneribus seu officijs, vtpote meram sui vtilitatem intuentibus, disponere, non solum per venditionem, quae ex parte talium officiorum pecuniarium emolumentum inquirat, sed etiam per talem venditionem, quae ex toto omne pecuniarium emolumentum remoueat & absumat. id quod nostra ratio, non etiam ea, quam Sotus & alij reddunt, suadet. Cum enim ille sponte sua, non coactus ad talem emptionem accesserit, id sibi vtilius esse intelligendum est, quod ipse maluit & elegit. Vnusquisque enim [sect. 7] suo commodo studet, & plerunque etiam plus aequo. Vnde Terentius: Natura ita comparatum est, vt omnes sibi melius esse malint, quam alteri. Vnde Cic. orat. in Vatin. Nemo (inquit) est tam demens tamque parum de se cogitans, qui alienam vitam aut commoda magis quam sua diligat. & idem Phil. duodecima: Qui multorum (inquit) custodem se profitetur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Et rursum 3. Offic. Nostrae (inquit) vtilitates omittendae non sunt, & alijs tradendae. ergo is, qui tale officium emit non huius animi erit, vt suam velit vtilitatem omittere, & alijs (hoc est, cunctis popularibus) tradere. Quid enim nónne [sect. 8] honor cunctis rebus praeferendus est. l. Iulianus. ff. si quis omi. cau. test. adeo vt Virginius vitae filiae suae eius honorem anteposuerit. l. 2. §. pen. ff. de origine iur. Vnde Ouidius de Lucretia Romana, quae propriae necis testimonio pudorem minime se violasse ostendit, sic cecinit: Cum foderet ferro castum Lucretia pectus, Sanguinis & torrens egrederetur, ait: Testetur cunctis me non violasse pudorem, Ante virum sanguis, spiritus ante Deos. Multa in simili per Gerardum singul. 1. nu. 10. & singul. 2. nu. 7. & sing. 33. num. 4. & multa per Boerium in tract. de autor. mag. cons. add. 1. num. 39. cum plurib. seq. Quid item nónne huiuscemodi [sect. 9] officia publica, honores & sunt & appellantur? vt in rubr. ff. de mun. & honoribus. & in l. vt gradatim, & fere per totum illum titulum. quid ergo mirum aut nouum, si populus mihi vendiderit tale officium, quod habet onus annexum, sed similiter honorem, tantumque pretij nomine dare velim, quantum pecuniarum & emolumenti exinde percipere possit, vt sic in effectu solius honoris non etiam alicuius pecuniarij emolumenti habita ratione videar illius officij onus operam & curam subire, & pro satis ampla mercede reputem talem honorem, quo antea carebam nactum fuisse me. Quae ratio cogit nos fateri idem fore, etiam si precium, quod pro illo officio dedi, longe excederet emolumentum pecuniarium, quod exinde percipi potest, quasi cum illa honoris accessione & lucro isthaec omnia compensentur, id quod apud nos Hispanos frequens est, in illis honoribus omnium ciuitatum, & reliquorum populorum, qui vulgo (regimientos) appellantur seu decurionatus. nam & si ad eorum ministerium non leuis cura & diligentia desideretur, tamen magna vi pecuniarum emi solent, cum emolumenti pecuniarij secum adferant nihil aut fere nihil. Denique omnia censentur permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quib. caus. maiores. l. super statuas. C. de religio. tradunt Franciscus de Ripa, & alij in l. in quartam. ff. ad legem Falcid. & diximus de successionum crea. lib. 1. Sed huiuscemodi venditio munerum & officiorum inspectis iuris communis principijs (hoc est, iuris naturae & gentium primaeui) nullibi, vel non reperitur prohibita talis venditio, ergo par est eam permissam intelligi. In summa, [sect. 10] quod a populo non recognoscente in temporalibus superiorem (de quo loquimur & locuti sumus) statutum, aut legem sancitum, vel moribus praescriptum, aut frequentatum est, id valere & vim legis tenere, non aliter desinit, quam si aperte sit contra naturalem iustitiam & rectam rationem, & bonos mores laedat, vt probat l. perspexit. ff. qui & a quibus. ibi, quod perquam durum, sed ita lex scripta est. l. non omnium. vbi eleganter notat Bal. ff. de legi. l. 1. §. initium, ibi, quia moderatam hanc aetatem praetor ratus est, vbi notat Gloss. clamans esse illam mirabilem rationem. ff. de postulando. Idem Bald. in l. de quibus. ff. de legibus. Andre. Tiraquell. qui multa hanc ad rem spectantia congerit in tract. de retract. in praefat. nume. 75. Nec dubium est, quin talium officiorum munerúmve venditio non sit huiusmodi, vt turpitudinem manifestam continere, aut contra bonos mores, aut contra ius diuinum esse videatur, vel etiam naturale: ergo par est talem venditionem fieri posse esseque inculpatam. Id quod vel ex eo intueri licet, quod hic inesse videtur quidam contractus respectiuus, puta, do meam pecuniam, vt populus aliquid faciat (hoc est, vt efficiat quod mihi, quod attinet ad tale munus vel officium, ciues pareant, & honore ei officio debito me afficiant) huiuscemodi autem contractus ex ipsa conuentione legem accipiunt, & legitimi sunt fueruntque semper. l. contractus. ff. de reg. iur. c. contractus. eodem tit. lib. 6. iuncta l. naturalis, & per totum tit. ff. de praescript. verbis. ergo nihil vetat tales contractus valere, & lex dicitur esse contractus quidam. l. 1. vbi communis Reipublicae sponsio. ff. de legibus. & contractus dicitur esse lex, vt l. legem quam. C. de pact. d. l. contractus. d. c. contractus. l. 1. §. si conuenerit. ff. depositi. dixi in praefat. de succ. progressu, in princi. Et nullus (iudice me) negabit legem valere a populo factam, quae disponeret, ab ipsomet populo posset talia munera vendi, praesertim cum aerarium publicum exinde & aliunde ditari magnopere expediat omnibus conciuibus, non secus quam ipsimet Reipublicae. auth. res quae, cum ibi plene not. C. com. de lega. ergo consequens fit, vt quemadmodum per legem id fieri non solum licitum, sed etiam vtile est: ita quoque per modum contractus, vel consuetudinis & fieri liceat, & forte expediat. Quinimmo cum omnis lex praesumatur esse iusta. c. erit autem lex. 4. distinct. consequens fit, vt si quo in populo id fieri reperiatur, id vtile esse intelligatur, & praesumatur ad publicum aerarium locupletandum huiuscemodi pecunijs, quo magis publicis necessitatibus subuenire possit, vt supra probauimus. Vnde duo inferuntur, Primum, [sect. 11] non solum fieri tales venditiones posse, sed etiam posse & expedire. Et ita praesumi, quamuis hoc vltimum Diuus Thomas & Dominicus Sotus & Caietanus videantur, vbi supra, abnegasse. Quorum sententiam forte tueri licet, quando non ab ipso populo libero, sed a principe, qui a populo sufficienter alitus erat, venderentur talia munera. Deinde [sect. 12] procedit etiam, vt tales venditiones a populo libero factae, etiam decentes & honestae videantur, quamuis hoc vltimum negare videantur sanctus Thomas, Caietanus, & Dominicus Sotus, vbi supra, quorum sententia in casu proxime notato forte defendi posset. Ergo quinque tenenda sunt. Primum tales venditiones mero iure valere. Deinde etiam posse expedire. Tertio praesumi, quod populo ipsi expediant. Quarto tales venditiones esse honestas. Postremo etiam in re dubia honestas praesumi. Et tales visae & reputatae sunt apud nos Hispanos, cum & quotidie & omnibus in ciuitatibus & oppidis frequenter fiant in ijs militijs, quae vulgo scriptoriae appellantur, & in alijs, quae dicuntur decurionatus seu regimientos. Sexto intellige, vt [sect. 13] procedat etiam si haec res non solum speculatiue, sed etiam practice consideretur, puta, per applicationem ad vsum, quamuis & in hoc nominatim teneat contrarium Theologorum nostrae tempestatis doctissimus Dominicus Sotus, vbi supra, versic. secunda conclusio. mouetur ipse, quia, inquit, hasce ad res cum industria personae & probitas desideretur, certe si plus offerenti vendatur, id obseruari non ita potest: sed responde dupliciter fieri posse, & apud nos Hispanos etiam hodie solere in vsuque esse, vt illi ad quorum curam & prouidentiam spectabat; ad tale officium personam idoneam eligere: nominent tres vel quatuor, & ex illis, ei qui plus obtulerit, detur. sicque illi sunt omnes, si non aeque saltem sufficienter idonei. Praeterea populus, ad cuius vtilitatem id spectat, mauult mediocrem sic dotatam pecunijs, quam eminentiorem vacuum, id quod & in vxoribus eligendis plerunque fit, nec dubium est, quin populi iudicio, electioni & optioni in hac re sua standum sit, vt supra dixi. Vnde apparet idem fore etiam si cuiuis de populo plus offerenti venderetur cum hac ratione, tum etiam quia ad retinendos homines in officio poenae inuentae sunt. l. 1. ff. de iust. & iur. # 43 Capvt xliii. Svmmarivm. -  1 Officia publica princeps an vendere possit. -  2 Intel. l. 1. ff. de const. pri. §. sed & quod princ. Insti. de iust. & iure. -  3 Mens praeualet verbis. -  4 Verba non inspicienda, sed mens. -  5 Mandatum generale restringitur ex mente concedentis. -  6 Princeps sufficienter a populo donatus nihil vltra exigere potest. -  7 Populus imitatur principem. -  8 Officia quando vendere non licet, tunc nec expedit nec decet, idem econtra, contra Theologos. -  9 Officia publica vendere & licet & decet principi, si a populo erat insufficienter dotatus, contra Theologos. -  10 Officia publica an vendere possint Duces, Comites & Marchiones. -  11 Magistratus ciues tueri tenetur. -  12 Officia publica vendita an transeant ad successores. -  13 Dignus ad officia publica quis intelligatur. -  14 Officia publica & dignitates non dignis, sed dignioribus danda. -  15 Electionis forma. -  16 Eligens dignum omisso digniore bis peccat. -  17 Officia publica vendi posse ita vt transeant ad successiones, contra Sotum. -  18 Populorum alienationes necessitatis causa an perpetuo fieri liceat. -  19 Populorum a rege alienatorum duplex laesio. -  20 Populum a principe habitum qui alienare potest, & vendere potest, contra Sotum. -  21 Populo male alienato adest peccatum & restituendi obligatio, contra Sotum. -  22 Magistratus an populum vendere possit. -  23 Episcopus an populum vendere possit. HActenvs quo ad primum[sect. 1] articulum de populo talia officia vendente. Quid autem quo ad secundum articulum de principe? & sane in eo sunt tres conclusiones: Prima, vt venditio ab eo facta mero iure valeat. Altera, vt non expediat fieri. Vltima vt non quoque deceat fieri. ita S. Thomas opusculo 21. & Caietanus, & Dominicus Sotus, vbi supra, exemplificantes in ducissa Brabantiae, ad quam ita rescripsit consultus idem diuus Thomas, quod & in reliquis principibus superiorem in temporalibus non recognoscentibus procedere volunt. mouetur Sotus, quia, inquit, postquam populus principi & in principem omne suum imperium & iurisdictionem contulit, & sibi imperij reseruauit nihil, consequens fit, vt quidquid ante talem concessionem populus ipse poterat, id post eam principi liberrimum sit. l. 1. ff. de const. prin. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. Hinc est, vt vulgo fertur, principem legibus solutum esse. §. fin. Instit. quibus mod. test. infir. l. princeps legib. ff. de legib. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. l. ex imperfecto. C. de testam. Quid dicendum? & sane ab hoc aenigmate & elemento pendet vera istius rei cognitio, quam isti grauissimi patres non potuerunt non ignorare, ac subinde cespitare, cum in legalem disciplinam, sicque in possessionem alienam pedem intulerint: (ipsi enim Theologiae professores erant) Etenim ea aequiparatio, quam ipsi inter populum liberum, & principem facere volunt, regulariter minime procedit, vt enim vnicuique suis de rebus vel ad suam vtilitatem spectantibus disponere liberrimum & est & expedit esse, vt plene supra iam ostendimus: ita populo quoque de rebus siue suis, siue ad suam vtilitatem spectantibus (quale est in specie nostra) liberrime disponere & licet & expedit, vt supra edocti fuimus. idque sibi vtilius esse reputatur, & consultius quod ipse mauult, vt ostendimus supra. quibus adde Gloss. & Doct. in §. praeterea. Instit. de act. dum sic cecinit: Id portat leuiter quod portat quisque libenter. Diuersum longe est in eo, qui agit rem alienam, aut alienam ad vtilitatem spectantem, qualis est princeps, qui populi non tam dominationem quam administrationem habet: nec enim Respublica propter principem creatur, sed princeps propter Rempublicam instituitur, vt supra diximus: & nominatim ipsimet S. Thomas & Caietanus & Sotus, vbi supra, fatentur. nec est verum, omne suum imperium a populo in principem translatum esse. Nam [sect. 2] licet lege regia relata in d. l. 1. ff. de const. princ. generaliter ita quod attinet ad verba ipsius diceretur, tamen quum verba vtcunque generalia, sint intelligenda & restringenda vel amplianda iuxta subiectam materiam l. si vno, in principio. ff. locati, etiam si per hoc recedatur a proprietate sermonis & verborum. l. stipulatio ista. §. hi qui, & §. hoc quoque. ff. de verb. obliga. quibus diebus. §. dominus.[sect. 3] ff. de condi. & demons. vbi notant Sozinus & alij. l. pater Seuerinam. §. conditionum verba, vbi textus egregius. ff. de condi. & dem. l haered. mei. §. cum ita, vbi plene per Sozinum & Ripam. ff. ad Treb. quam regulam pluribus quam quinquaginta definitionibus iurium & rationum ornauimus in l. si quando. in pri. C. de inoffic. testa. & aliquid de succ. crea. §. 9. num. 8. cum seq. euenit vt verba generalia, d. l. 1. ff. de const. prin. quatenus dictant, omne suum imperium a populo in principem translatum fuisse, sint secundum subiectam materiam restringenda, quatenus subiecta materia patitur, & ei accommodantur, aut accommodari possunt illa verba. Sicque qualis est natura principatus, talis esse debet illorum verborum, vtcunque generalium, interpretatio. Principatus autem natura est, meram subditorum non etiam regentium vtilitatem respicere & curare, nec alium scopulum intuetur, aut intueri potest, vt supra attigimus, & plenissime supra cap. 1. cum seq. ergo concessio imperij a populo principi facta, vtcunque verbis generalibus, aut etiam generalissimis fiat, semper tamen sui natura & ex subiecta materia limitata & restricta ac alligata est ad meram ciuium, non etiam ipsius principis vtilitatem: idque tacite actum & exceptum videtur, vt dd. ll. & dd. locis habetur. etenim omnis concessio, quamuis generaliter fiat, aptanda est ad mentem concedentis, vel concedentium, l. si quando in princ. C. de inoffic. testam. vbi multis iuribus & rationibus id ornauimus, & vani ac male sani capitis esset, non intelligere, quod populus, qui ad meram suam, non etiam principis sui vtilitatem, suam ei potestatem & imperium dedit, id nunquam ei concederet, quod damnosum ipsi populo esset: vt sibi enim consuleret, non vt noceret, fecit. Et quod [sect. 4] verborum generalitas aut significatio seu proprietas non tam consideranda sit, quam mens concedentium, eleganter docet Cicero in oratione pro Cecinna, his verbis: Scriptum sequi, calumniatoris est: boni vero iudicis, voluntatem scriptoris, auctoritatemque defendere. quae lex enim, quod senatusconsultum, quod magistratus edictum, non infirmari aut conuelli potest, si ad verba deflectere voluerimus, consilium autem eorum, qui scripserunt, & rationem & auctoritatem relinquamus: non enim ex verbis pendet ius, sed verba seruiunt hominum consilijs & auctoritatibus, nec verba veniunt in iudicium, sed ea res, cuius causa verba in leges coniecta sunt. Idem Cicero in eadem oratione pro Cecinna ait: Verba reperta sunt, quae indicarent, non quae impedirent nostram voluntatem. facit l. non aliter. ff. de lega. 3. l. 3. C. de lib. praet. cum similibus, & licet verba legis generalia restringamus, eius mentem captantes, tam longe abest vt per hoc eam legem violare videamur, quod potius ipsius violatores & fraudatores esse videmur, quando mente relicta verborum generalitatem aut proprietatem obseruamus. l. fraus. ff. de legib. quae omnia plenissime ornauimus supra c. 25. nume. 5. & in l. si quando, in prin. C. de inoffi. testam. secundum quae, quod in d. l. 1. ff. de const. prin. generaliter traditur, omne principi imperium a populo lege regia datum esse, ex mente ipsorum concedentium coangustatur, restringitur, & limitatur quo ad vtilia tantum, non etiam quo ad contraria. Nam & similiter [sect. 5] in mandato vtcunque generali eadem restrictio semper intelligitur, vt in c. qui ad agendum, cum ibi plene not. per Glo. & Doct. de procur. li. 6. & in l. mandato generali. cum ibi not. per Gloss. & Doct. ff. eod. tit. Sicque per solam status mutationem in deterius, tale mandatum videtur reuocatum. l. cum quis. in princi. vbi per Bar. & alios. ff. de solu. quinimmo etiam si in deterius mutatus non esset status, sed in aeque bonam vel etiam in meliorem sortem, si tamen procuratoribus conditio ad conueniendum difficilior facta est, per hoc mandatum etiam generale reuocatum, ademptum, vel nunquam datum intelligitur, vt diximus de succ. creat. §. 17. nu. 95. & num. 99. cum praec. & seq. & nu. 94. & in §. 4. nu. 52. sic ergo & mandatum seu imperium a populo principi datum huiusmodi esse intelligitur, vt ad vtilia tantum, non etiam ad contraria porrigatur. Vnde apparet principis potestatem hac in re parem non esse potestati ipsius populi, sed longe inferiorem. populus enim suis vtilitatibus renunciare & cum eis dispensare, & eas etiam si libitum esset, prodigere liberrime posset, vt iam docuimus, non secus quam quisque priuatus in rebus suis. Principi vero populi vtilitatibus renunciare, eásve prodigere aut laedere nefas esset, vt ostendimus. Vnde (vt ad propositum reuertamur) si quod damnum ex publicorum honorum, munerum, officiorum venditione contingere posset, aut euenturum verosimile esset, id principi (qui populum tueri, non laedere potest) nefas esset attentare, populo autem non vtique: propterea quod suas vtilitates praetermittere, laedere, & prodigere potest. Verum quia necessitati & iustae causae subueniendum esse omnia iura proclamant,[sect. 6] sicque ex causa fit omnium legum & iurium naturalium, diuinorum & positiuorum transgressio. l. si fideiu. §. si necessaria. ff. qui satis d. cog. vbi multa per Ias. l. necessarijs. ff. de acquir haere. l. si filius qui patri. vbi not. per Sozinum. ff. de vulga. l. vt gradatim. ff. de mune. & hon. id quod plenissime ornauimus supra per omnia fere huius libri capita. & in praefatione tract. de succ. progressu in princip. Ideo si is princeps a populo non sit satis idoneis reditibus dotatus, itaque ei licitum sit, a ciuibus exigere quod deest ad congruam suam sustentationem, vel ad immensas bellorum impensas, ad vrbium munitiones, ad praesidum salaria, ad militum stipendia, & similia, tunc vt per alios modos posset a ciuibus pecunias exigere, ita & per istum posset, qui satis idoneus nobis videtur, & expers molestiarum, quae ciuibus inferri solent in pecunijs aliter extorquendis & colligendis. Caeterum cum princeps idoneos a populo haberet reditus, tunc talia officia vendere tam nefas esset, quam si reliqui magistratus a populo sufficienter dotati pecunias praeterea a ciuibus extorquerent, qui repetundarum tenerentur, vt per totum ff. ad leg. Iul. rep. Quinimo in principe turpius esset eo quod teste & eleganter modulante Iuuenali Satyra 8. Omne animi vitium tanto conspectius in se Crimen habet, quanto maior, qui peccat habetur. Et ea propter turpius vitium est in principibus quam in reliquis, quia populus principum vestigia & mores insequitur, non aliter quam vmbra corpus. Vnde [sect. 7] Claudianus sic cecinit: Nec tam inflectere sensus Humanos edicta valent, quam vita regentis: Mobile semper mutatur cum principe vulgus, Vnde Cicero in epist. fami. ad Lent. Quales (inquit) in republica principes essent, taleis reliquos solere esse ciues. Et Iuuenalis Satyra 13. sic cecinit: Sic natura iubet velocius & citius nos Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis Cum subeant animos authoribus, &c. Id quod eleganter, vt adsolet, Cicero 3. de legibus depinxit: Non tantum mali est peccare principes (quanquam est magnum per seipsum malum) quantum illud, quod per multi etiam imitatores principum existunt: nam licet videre, quaecunque mutatio morum in principibus extiterit, eadem in populo se exhibet: nobilium enim vita, victuque mutato, mores ciuitatis mutari solent: nec solum vitia concipiunt ipsi principes, sed ea infundunt in ciuitatem. neque obsunt, quod solum ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo, quam peccato nocent, pauci enim, atque admodum pauci, honore, & gloria amplificati, vel corrumpere mores ciuitatis, vel corrigere possunt. Sit ergo quo ad istorum officiorum venditionem triplex conclusio, & inspectio. Nam aut princeps erat a populo sufficienter dotatus aut minus sufficienter, aut dubitatur. Primo casu, talia officia vendere nequit. Secundo casu vendere potest vsque ad repletionem idoneam, & non vltra: atque si quid superest id in vsus publicos conuertendum est. Tertio casu quando dubitatur, sit sufficienter dotatus nec ne, quaestio facti est, pendetque ex necessitatibus reipublicae, & ex mensura redituum regalium, & alijs huiuscemodi inspectionibus, quas si mihi retuleris, responsum dabo. Apparet ergo ex superiorib. an [sect. 8] tueri possit sententia diui Thomae, vbi supra opusculo 21. ad Ducissam Brabantiae & Caietani in summa verb. venalitas. & Domin. de Soto. lib. 3. de iust. & iu. q. 6. art. 4. qui in hac nostra specie scripserunt talem venditionem a principe posse fieri, non tamen expedire neque decere: id quod reuera admittendum non est, longeque verius est data paritate terminorum, isthaec inter se minime differre: nam si princeps a populo satis abunde dotatus erat, aut forte plus satis, tunc non solum talia officia vendere, neque expediret, neque deceret (vt sanctus Thom. & Caie. & Sotus admittunt) verumetiam ea vendere mero iure non liceret, vt supra ostendimus. id quod est contra sententiam ipsorum, qui in eo falluntur, quod existimabant principis tantam esse potestatem, quantam olim populi erat, quod omnino a iure alienum est, vt vltra supra dicta plenissime disseruimus supra c. 1. cum seq. &c. 19. 20. 21. 22. sed & si verum fuisset (quod verum minime est aut fuit vnquam) quod populus Romanus lege regia omne suum imperium in principem ita contulisset, quod princeps non solum ad vtilitatem, sed etiam ad populi laesionem ius & potestatem vitae (quod aiunt) & necis haberet, iux. d. l. 1. ff. de const. princip. male intellectam: adhuc tamen id ius ad reliquos totius orbis principes non porrigeretur, qui ad consulendum duntaxat, non etiam ad nocendum ius & potestatem habere viderentur. Aut & secundo princeps [sect. 9] non erat a populo sufficienter dotatus, & tunc longe diuersum est, nam non solum talia officia vendere posset mero iure (id quod S. Thom. Caie. & Sotus admittunt) sed etiam ea vendere deceret, id quod ipsi non iure negant, quinimo etiam tunc ea vendere expediret, si forte alius modus colligendarum pecuniarum idoneior aut commodior facilliórve non adesset, id quod ipsi quoque, & non iure negant. Tertius casus principalis est [sect. 10] in ducibus, comitibus, & marchionibus, qui in temporalibus recognoscunt superiorem, quales sunt in regnis Hispanno, Lusitano, Gallicano, Neapolitano & in similibus. & tunc ab eis talium officiorum venditionem fieri non posse, tenet & recte ipsemet Sotus, vbi supra: motus, quia istis dominis non incumbit subuenire aut consulere publicis suorum populorum necessitatibus, quae ratio reuera nulla est, quam ipse nec probat, nec probare possibile erat. Nam si verum est (vt ipse Sotus ibi adfirmat) eos esse veros suorum populorum dominos (idque nos in praesentiarum nec probamus nec improbamus) illinc plane sequeretur eorum populorum tuitio, defensio, custodia, prouidentia ad eos spectare, non secus quam ad regem regalium populorum protectio: sicque vtroque casu par ratio esset & consequenter idem ius. l. illud. ff. ad leg. Aqui. quinimmo & si tales domini solam iurisdictionem ordinariam habere dicerentur (id quod tutius est & vero proximius) rex autem supremam, adhuc idem esset, nam ad supremum qui de causa appellationis cognoscit, pertinet declarare bene vel male ab ordinario iudicatum fuisse, & quo casu bene iudicatum fuit, ei executio remittenda est, ita quod si omnia recte & rite fiant ab iudice ordinario, ab eius iurisdictione & imperio nihil omnino eximitur. l. eos, in princi. cum ibi not. per Glo. & Doct. C. de appel. ergo cum publicis necessitatibus consulere, prouidere, & subuenire boni principis, aut boni magistratus sit, superest, vt ad tales necessitates subueniendas ordinarius magistratus possit talia officia vendere, quum quandoquidem omnia ea facere potest & debet, quae ad bonam spectant gubernationem prouidentiamque eorum ciuium, adeo vt [sect. 11] pro ipsorum tutela etiam vitae periculum subire (si opus fuerit) teneatur, nedum curam & diligentiam adhibere, vt ex communi & vera opinione resoluit Hieronymus Cagnolus in l. culpa caret, per tex. ibi. ff. de reg. iu. Felin. in c. quanto. post Glo. ibi, de offi. delega. Idem Felin. in c. 1. colum. 2. eod. titu. Cinus, Barthol. & Bald. in l. 2. ff. de noxal. Phil. Decius in d. l. culpa caret. adeo vt tales domini terrarum secundum opinionem Theolog. (teste Cagnolo, vbi supra, num. 5. & 6.) teneantur ad restitutionem, si non obstiterint damnis, aut periculis populo imminentibus. Quid dicendum? & sane huiuscemodi quaestio non tam iuris, quam facti est, pendet enim illinc, vtrum istis nobilibus incumbat ex sui principis vel populi concessione ius & potestas non solum iuris dicendi, sed etiam gubernandi, & etiam illinc, vtrum plenam gubernandi habeant potestatem, an coangustatam, veluti si grauiora forte reseruata sunt regi aut populo, nam si plenam haberent tam iurisdicendi quam gubernandi facultatem, hoc vno excepto quod vltima appellatio ad principem reseruata esset, tunc in ipsis idem fere respondendum esset, quod in principe responsum fuit, vt si ipsi non essent satis abunde a ciuibus dotati ad publicas huiuscemodi necessitates subueniendas, tunc ex talium officiorum venditione possent pecunias colligere, non secus quam alijs quibuslibet idoneis modis, dummodo in publicum bonum ex pecuniae conuerteterentur, nam eas sibi (etiam si minus sufficienter, aut minus idoneis reditibus a ciuibus dotatus esset) assumere non liceret, & sibi imputandum, qui tale onus gubernandi assumpsisset illo stipendio conductus. l. nec emere, de iure delib. l. sicut ab initio. C. de act. & obliga. praesertim, si in manu eius est illud missum facere, vt plerunque est, quod si etiam ad eas publicas necessitates satis idoneis reditibus dotatus esset, tunc nec talia officia vendere, nec per alium modum pecunias a ciuibus colligere posset. Caeterum si gubernandi onus ad eum non spectabat, vel is casus aut necessitas, de qua agebatur, ad eius curam non spectabat, tunc ad eam necessitatem subueniendam talia officia vendere non posset, non magis quam aliud pecuniarum colligendarum genus exercere. Denique [sect. 12] in quibus casibus huiusmodi officia, (siue illa forte sint scriptoriae siue praetoriae) diximus posse vendi, id saltem in praetorijs sub duobus demum temperamentis admittendum esset. Primum, vt emptor non admitteretur, nisi per examen hac de re factum, vel aliunde verosimiliter appareret idoneus ad talem honorem gerendum, munusque illud exercendum: sicque nec turpem aut vilissimum admitterem etiam peritum, nec honestum virum si imperitus aut alias minus idoneus esset. Alterum est, vt tales venditiones, hoc est, militiae vel officia nec essent ad haeredes transmissibiles, nec etiam inter viuos alienabiles, nisi forte sub eodem examine si appareret, idoneus is in quem fieret talis inter viuos, vel in vltima voluntate translatio, quod vltimum in specie tenet ipse Dominicus Sotus. vbi supra. Istorum ratio ea est, quia ad tales praetorias & magistratus eligitur industria personae. l. inter artifices. ff. de solu. authent. vt iudices sine quoquo suffra. per totum, adeo vt non sufficiat, aut vix sufficiat, idoneum, aut dignum eligere, si quidem magis idoneus, aut dignior in promptu est, vt tenere videntur, aut saltem sentire Dominicus Sotus, vbi supra, sanctus Thom. opusculo 21. ad Ducisam Brab. Caietanus in d. summa verb. venalitas. ita tamen vt ille [sect. 13] demum idoneus existimetur, in quo sit concursus duorum, primum probitatis, alterum peritiae & dexteritatis: quod vltimum Sotus, vbi supra, ita depinxit, Non solum (inquit) praeter morum honestatem, scientia, prudentia, solertia, atque in primis animi robur necessaria sunt ei, qui sessurus est iudex, verum etiam expedit nonnunquam eum, qui non est tam ornatis moribus alteri, qui illis abundat, ante ferri propter alias dotes, quibus praeditus est ad regendum accommodas. Simillimum est, [sect. 14] quod in conferendis ecclesiasticis dignitatibus aut beneficijs eadem omnino (atque id exactius) consideranda sunt, adeo vt dignum eligere non sufficiat, si dignioris promptu est, quod tamen ita accipiendum est, vt digni electio, & si dignior sit praetermissus, valere non desinat mero iure, peccat tamen elector, qui dignioris conscius erat. Haec videtur esse communis opin. tam Theolog. quam Iurisconsultorum, vt per egregium Dominicum Sotum lib. 3. de iustit. & iu. q. 6. art. 2. sanctus Thom. 2. 2. q. 63. art. 2. idem S. Thom. in quolib. q. 6. & rursum quaest. 8. Alex. de Ales. par. secunda, quaest. 136. membro 2. Nicolaus de lira super Ioan. 21. Henricus & Goffredus in suis quodlib. Hadrianus postea summus Pontifex in materia restitutionis. & Mairo. in 4. distinctio. vigesimaquarta quaest. octaua, & quaest. nona. Facit, nam forma electionis haec est, [sect. 15] Dilectissime, & si es hodie, cras non eris, per patrem & filium & spiritum sanctum adiuramus te, & in virtute conscientiae, & sub periculo animae tuae dic nobis quis vtilior videatur. Perpende, non dixit, quis vtilis, sed quis vtilior. ita habetur in c. constitutus. 2. de appel. tradunt Hostiens. Anto. Butrius, Abbas Siculus, & alij communiter relati per Nicolaum Boerium decisio. 1. nume. 32. vers. & debet talis adiuratio. Hanc receptiorem sententiam (non paucis tamen repugnantibus ac contendentibus dignum eligere sat esse) egregia ac naturali ratione tuetur ipse Dominicus Sotus, nam inquit, Antistites (iuxta illud Domini, Gratis accepistis, gratis date) tenentur gratis conferre beneficia. Nec dubium est, quin [sect. 16] is qui meliore posthabito, quem in promptu habebat, beneficium confert minus digno, is gratis non dat, quia species lucri est de alieno largiri, & beneficij debitorem sibi acquirere, adeo vt tale lucrum ita turpe reputetur quod furto annumeratur. textus egregius in l. si pignore, in princip. ff. de furtis. nec expedit dubitari quin verosimiliter nullum alium animum quam istiusmodi lucri faciendi habere possit, aut videatur antistes, qui meliore posthabito, minus digno tale confert beneficium. gratiam enim aut gratum ne dicam indebitum donum ei dare valuit de alieno, quo magis istius doni aut beneficij eum debitorem sibi faceret & obstringeret, id quod non solum lucri, sed etiam furti species esse intelligitur, vt d. l. si pignore. cui adde impietatis quoque vitium esse, peccat enim contra iustitiam distributiuam edocentem pro meritis virtutum tales honores esse deputatos, & esse conferendos. Vnde iniquitas non in eo duntaxat est, quod praemio & emolumento dignior ille defraudatur, sed etiam in eo impietas est, quod eius honor & decus laeditur: etenim secundum mores hominum, iuxta modum aut mensuram dignitatum, quibus decoratus est, aut honorum quos gerit vnusquisque, vulgo magis aut minus dignus iudicatur. Vnde fieri non potest, quin princeps si posthabito digniore minus digno isthaec conferat, digniorem illum non solum debito praemio & emolumento defraudare, sed etiam eius decus & honorem laedere intelligatur. Facitque praeterea contra iustitiam commutatiuam, quae suadet tutorum aut administratorum custodumúe non mediocrem tantum, sed etiam optimum Reipublicae accommodandum esse, si is vel in promptu sit, vel rationabili diligentia reperiri potest, cuius contrarium reipublicae noxium vehementer est: Quae omnes rationes, quas commemorati patres luculenter ecclesiasticis accommodare videntur, profanis vero non ita aperte, dubium non est quin ad saecularia quoque pertineant, praesertim cum omnis principatus meram ciuium, non etiam regentium vtilitatem intueatur, vt cap. superiore fuse ostendimus. Sicque etiam in saecularibus officijs & dignitatibus conferendis tenendum est, non sufficere eligere dignum, quoties dignior in promptu est. intellige non sufficere quin peccet elector, sufficit tamen quo ad hoc vt valeat mero iure collectio aut electio, vt supra ostendimus. Stat ergo ex superiorib. officia publica etiam ob publicam necessitatem vendi non posse, si habeant iurisdictionem: nisi idoneis ad eam iurisdictionem exercendam hoc primo. Item vendi ita non posse, vt transeant ad haeredes, aut etiam inter viuos possint alienari, id quod nominatim tenet Dominicus Sotus d. art. 4. ad finem. Quod nos sub hoc temperamento admittimus, vt [sect. 17] procedat quandiu non constet illum successorem esse idoneum. Caeterum postquam id constiterit, vel si id constaret, talem translationem admittere fas esset. Mouetur doctis. Sotus eo quod munus eligendi senatores ad regis electionem pertinet, quod munus ei ademptum videretur, si tales alienationes essent transitoriae ad successores vniuersales, vel singulares ementis, quae ratio (iudice me) debilis est, Omnia enim censentur permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quib. cau. maio. l. super statuas. C. de religios. nec alibi reperio id prohibitum esse aut vnquam fuisse, & cum nisi ob publicam vtilitatem tales alienationes fieri non posse duxerimus, si id fieri publice vtile sit, iam eo ipso permissum videbitur: quod obtineret, quando in toto regno esset ea necessitas, & sic in toto regno talis alienatio fieret. Deinde procedit etiam si in vno populo ea necessitas vrgeret, tunc enim ad salutem & tutelam illius populi id fieri liceret, si rex, vt dixi, non haberet aliunde, vnde id faceret. nec adesset alius modus commodior colligendarum hanc ad rem pecuniarum. Caeterum si communis esset necessitas aut periculum omnium populorum regni, aut quorundam, tunc ad omnium populorum tutela non liceret tales magistratus cum clausula, vt ad haeredes transirent ementis, vel vt transirent ad eorum singulares successores, vendere. nam iure naturali incommoda cuiusque rei iactura, damno aut impensa ipsius, non etiam alterius reparanda sunt. l. secundum naturam. ff. de reg. iur. Sicque impium & iniurium esset, vt omnium populorum periculum damno vnius aut alterius populi repararetur, praesertim si tale damnum & alienatio esset aeterna, & sic irreparabilis, vt in capitibus praecedentibus plene attigimus, & aliquid infra lib. seq. in praescriptionis materia par. 1. Denique ex sententia ipsius Domini videtur[sect. 18] eas populorum seu oppidorum alienationes perpetuas, quas reges nostri quotidie faciunt, licitas non esse, quum temporaliter tantum, hoc est, ad vitam duntaxat emptoris, eas fieri liceret, ipse scripserit, cuius verba ita habent: hoc autem (inquit) est hic apprime considerandum, quod & si necessitas legis nescia principem quandoque compulerit huiusmodi loca deuendere, emptores tamen, neque vllus alius, vendendi ius habent, esset. n. hoc senatorum eligendi munus vsurpare, quod rex nemini committit, quae ratio re vera nulla est, nam illa verba, quod res id nemini committat, non tam potentiam quam consuetudinem aut vsum regis denotant, at de illo sane quaestio erat, an rex id facere posset, non an soleret. Sed & ipsa conclusio non minus suspecta est, Nam cessante publica necessitate, talia officia oppidorum, aut etiam oppida ipsa vendere nefas est: eadem autem vrgente licitum est, vt iam ostendimus. Et quamuis moderatius, temperantius & commodius sit ea oppida vendere, vel eorum officia publica seu magistratus, non in aeternum, sed ad vitam duntaxat ementis, aut ad breuius etiam tempus, si fieri posset, tamen si id commode fieri non posset, vel quod sic non inuenitur emptor, vel minus pecuniarum sic colligeretur, quam ad praesentem eandemque vrgentem necessitatem opus erat, tunc etiam talem venditionem fieri perpetuo fas esset, per iura & rationes iam relatas, cum moderamine, de quo supra. vt si communis necessitas erat communi iactura & aequa proportionabiliter reparetur: sin autem vnius tantum populi periculum imminebat, tunc illius tantum iactura aut impensa id fiat, nisi forte vnus populus ab hoste propter totum regnum adortus fuerat, tunc. n. quasi res totius regni ageretur (praesertim si periculum erat, ne capto illo oppido, reliqua quoque regni oppida hostis adoriretur) omnium populorum iactura & impensa ea res reparanda esset. Quasi iam communis causa ageretur, vt tamen si tunc aliquod oppidum alienaretur, postea communibus expensis redimatur, ne alias vnius tantum populi iactura communis causa inique reparata videretur. Constat. n. [sect. 19] apud nos Hispanos ingentem esse laesionem eorum ciuium, quorum oppidum alienatur, non solum eo nomine quod ignominiosum sit in dominium vel subiectionem inferioris a rege transire ciues vt dixi supra in praefatio. sed etiam eo nomine quod oppidorum sic alienatorum praedia, campi, domus, & similia continuo redduntur longe vilioris valoris & aestimationis. Tam ergo dubitari non oportet quin alienationes talium officiorum, aut etiam ipsorum oppidorum a rege fieri ex necessaria causa fas fit, etiam in aeternum, praesertim si sibi reseruet supremam iurisdictionem, & in eo tantum quaestio erit, quando ea necessaria causa vrgeat, aut vrgere videatur, id quod ex superioribus expendendum est. Subdit [sect. 20] Doctissimus Sotus, vbi supra, sequentia verba, quod si quis (inquit) a rege facultatem suum locum transferendi impetrauerit, non explicando venditionem, arbitror sic peccare vendendo, vt ad restitutionem pretij teneatur, quia nemini fas est vendere, nisi regi. Quae ratio suspecta est, nam qua ex causa primaeua principis concessio iustificari potest, eadem ex causa sequens translatio potuit iustificari, vt supra ostendimus, & hanc ad rem princeps a reliquis magistratib. nihil differt, quinimo cum tales alienationes plerunque noxiae sint, ipsi principi magis interdictae videntur, quam reliquis. sicque non est verum quod nemini fas sit vendere, nisi regi, quinimo regi, cessante necessitate, magis nefandum esset quam reliquis, ipsa autem vrgente (secundum superiorem declarationem) & ipsi & reliquis idque facilius fas esset. Subdit Doctissimus Sotus haec verba, vbi[sect. 21] autem (inquit) rex eamdem largiretur facultatem, cessaret restitutionis obligatio, non tamen ratio peccati, postquam venditio non fit in bonum publicum. Sed re vera isthaec omnia suspecta sunt, nam aut rex licita ex causa id permisit, aut ex causa minus licita. Priore casu, sequuta venditione, non solum cessat restitutionis obligatio, sed etiam peccatum omnino cessat. Posteriore autem casu, non solum peccatum adest, sed etiam praecisa obligatio restitutionis, vt patet per omnes titulos ff. C. & Institu. de lege Aqui. c. non dimittitur. de reg. iur. in lib. 6. Quo ad quartum principalem articulum, vtrum [sect. 22] defensores aut decuriones ciuitatum talia officia vendere possint, Doctissimus Dominicus, vbi supra, tenet quod non, quod verum est in plerisque Hispaniarum oppidis, quia eorum iurisdictio aut administratio ad hanc rem sese non extendit, sed vbi hanc ad rem eorum potestas sese extenderet, ibi id fieri ob vtilitatem publicam liceret, non alias. Eandem regulam [sect. 23] negatiuam tradit idem Sotus in episcopis, & reliquis ecclesiasticis magistratibus, cuius rei veritas ex facto pendet, hoc est, ab institutione eorum officiorum, de quorum venditione agitur, secundum superiores rationes & distinctiones. # [44] Capvt xl. Svmmarivm. -  1 Leges an mero iure obligare incipiant ante earum promulgationem, ard. quaest. -  2 Leges declaratoriae respiciunt etiam praeterita, & obligant ante sui promulgationem. -  3 Lex noua ante sui promulgationem non ligat etiam scientes, contra Sotum. -  4 Leges nouae noxiae sunt. -  5 Lex contractus est, & contractus lex est. -  6 Lex & mandatum aequantur in obligando. -  7 Leges ante sui promulgationem non ligant etiam quo ad contractus infirmandas, contra Doctores. -  8 Matrimonium non infirmat lex nouae ante promulgationem. -  9 Lex noua priuilegiorum reuocatoria non ligat ante sui promulgationem. -  10 Ius naturale obligat nos sine promulgatione, secus in iure diuino positiuo. -  11 Leges post promulgationem an teneant inculpabiliter ignorantes? CEntesimo trigesimo nono colligitur ex nostra principali conclusione, quid respondendum in illo egregio articulo, an [sect. 1] leges incipiant obligare saltem mero iure simul ac latae fuerint etiam ante sui promulgationem, an vero demum postquam promulgatae sint? Qua in re receptior opinio esse videtur, non solum ad culpam, vel ad poenam, ante sui promulgationem non obligare, sed nec etiam mero iure. Ita tenent communiter Doct. per tex. ibi. in auth. vt factae nouae constitutiones. in princi. Communiter Doctores per tex. ibi in l. leges sacratissimae. C. de legib. Communiter Doct. in c. ad haec, per tex. ibi, de postul. prael. Communiter Doctores per tex. ibi, in c. cognoscentes, de consti. vbi plene per Panormi. post Anto. Butri. Ioannem Imol. & alios. Baldus plene in d. l. leges. & hanc esse vtriusque Iuris professorum receptam sententiam agnoscit doctissimus Theologorum Dominicus Sotus lib. 1. de Iust. & iure. q. 1. arti. 4. tenet summus Theologus Alfonsus de Castr. de potesta. legis poenalis. c. 1. ad finem. vers. additur deinde, qui sic ait, Tanta est in statuenda lege publicationis necessitas, vt Deus ipse, cui rerum est summa potestas, non possit lege positiua ab eo data citra eius publicationem aliquem ad ipsius obseruationem obligare. idem tenent diuus Hieronymus & S. Ambrosius, & S. Augustinus, quos ipse allegat. Contrariam tamen partem nouissime tenet nostrae tempestatis Theologorum doctissimus Dominicus de Soto lib. 1. q. 1. art. 4. de iust. & iure, qui contendit simul ac quaeque lex lata est, statim ligare mero iure ciues, licet ad culpam, aut ad poenam minime obliget ignorantes ignorantia tolerabili, aut inuincibili. motus, quia inquit, lex est commune praeceptum. l. 1. ff. de legibus. sicque omnes ciues obligat, nullo dempto, nullaque habita distinctione inter scientes & ignorantes, & quia simul ac me (inquit) aliquis certiorem fecit de lege, lata statim obligor ab ea aut constringor, & tamen nuntius ille non me obligauit, sed lex antea lata, ergo antea eram obligatus, etiam dum legem latam ignorabam. Sed cum ab apertis vtriusque iuris definitionibus supra relatis recedere nefas sit, (vt interim praetermittam auctoritatem nostrorum communi voto in idem consentientium) in eo tantum quaestio supererit quemadmodum ab his difficultatibus enodare nos possimus. Et sane quod vno tempore fiat dispositio, & in aliud tempus effectus eius conferatur, nec nouum nec mirum est. l. 1. l. quod sponsae. C. de dona. ante nup. l. in tempus. ff. de haer. inst. sicque hodie si fit lex, eius tamen effectus ex suimet natura confertur in tempus, quo quisque ciuium legis notitiam habere coepit, vel habere debeat, aut praesumebatur, quod est postquam praeterijt tempus hanc ad rem a legislatore definitum. In regionum [sect. 2] enim plerisque mos esse solet, vt cum leges publicantur, tempus certum definiatur, a quo in posterum & non antea obligare incipiant. sicque antea ciues ea lege minime constringuntur, nisi forte fiat lex declaratoria iuris iam statuti & recepti, in qua plerunque nominatim solet declarari, vt praeterita quoque comprehendat & etiam praesentia, cuius rei ratio est, quod & si regulariter legis natura sit futuris, non etiam praeteritis dare formam negocijs: vt dd. iuribus. tamen. fallit in legibus declaratorijs, quia qui declarat nihil denuo agit, sed quod actum iam erat detegit, non aliter atque si spicas excusseris frumenti, granaque antea occulta exinde prosiluerint apparereque coeperint, quo casu nihil granorum te fecisse verum est, sed ea tantum quae ibi inerant detegisse. l. adeo. §. cum quis ex aliena. ff. de acq. rerum dom. iuncta l. haeredes palam. §. 1. ff. de testamen. facit l. duo sunt Titij. ff. de testamen. tut. sic ergo & in specie nostra, & si regulariter futura negocia leges intueantur, non etiam praeterita, tamen cum sint non tam noui iuris inductoriae quam declaratoriae etiam praeterita comprehendere possunt. Exempli gratia, in iure ingens quaestio erat in successione maioratus, vtrum filius secundo genitus praeferreretur nepoti ex primogenito praemortuo, an contra. definiuit Taurina lex 40. nepotem praeferendum patruo suo, ea lex quasi non tam noui iuris inductoria, quam declaratoria tantum facile potuit praeteritos ad casus retrahi. sicque simul atque lata esset, etiam ignorantes ciues comprehendere. non sic [sect. 3] si noui iuris inductoria esset, tunc enim nec ad praeterita regulariter referenda esset, nec in futurum antea obligare inciperet quam ad ciuium notitiam vel perueniret vel peruenire deberet, aut praesumeretur: quod est post praeteritum tempus a legislatore definitum, quod definire & solet & expedit secundum distantiam locorum, intra quod tempus illius legis notitiam habentes non magis (vt arbitror) legi obstringuntur quam reliqui, qui ipsius notitiam nullam habent. arg. d. l. 1. d. l. quod sponsae. d. l. in tempus. quamuis contrarium & minus recte (iudice me) tenuerit Sotus, vbi supra. Moueor per dd. leges, & rationes. sic enim par ius inter conciues seruatur, quod & aequissimum est iustitiae rectaeque rationi, & iuris prudentiae consentaneum. l. cum oportet, in prin. C. de bon. quae libro. l. illam. C. de coll. l. illud. eod. ti. cum simil. Quid enim si iussit lex equos, aut arma, mancipia, frumenta, pecudes extra fines regni non vendere, semestrique tempore praeterito voluit ciues obligari, certe per iniquum, & societati populari aduersum esset, vt qui statim illius legis notitiam habuerint, ea illico obstringerentur, reliqui vero longe postea. sicque isti illico inciperent carere emolumento, quod ex talibus mercimonijs capiebant, reliqui vero conciues huius rei ignari non carerent, vt interim omittam rationi & iuri esse aduersum, pugnans, contrarium vt scientes aut diligentes. sicque legis prioris notitiam habentes, per hoc sint deterioris conditionis quam reliqui, qui ipsius notitiam per imperitiam, aut socordiam, vel ignauiam non habebant: arg. d. l. leges sacratissimae, cum ibi not. C. de legi. l. 2. ff. de orig. iuris. ibi, turpe est viro patritio ius in quo versatur ignorare. Hactenus quando lex fuit prohibitoria. Quid si esset imperatrix? puta, iussit vt post semestre tempus nemini liceret syluam suam, aut montes suos stirpitus caedere, aut eradicare, quo magis prouincia lignis abundaret: quod obseruari ab omnibus post praeteritum semestre tempus iussit: & tunc ijsdem iuribus & rationibus dicendum est, ante illud tempus scientes ea lege non teneri, non magis quam ignorantes, postea vero omnes ex aequo teneri. Quodque si lex esset permissoria? idem foret, puta erat prohibitum, ne quis vendere mancipia, aut colonos etiam suorum agrorum, neúe renuntiaret paternae haereditati futurae, neúe vxori donaret, neúe filiofamili. mutuum daret, neúe vxor dotis fideiussorem acciperet, aut fundum dotalem maritus alienaret & similia, de quibus de Bartolum in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. nunc fit noua lex disponens isthaec omnia permitti post semestre tempus, certe tunc etiam is, qui statim illius legis notitiam haberet, non gauderet tali permissione ante illud tempus, postea tam ipse quam etiam illi gauderent, qui eam legem ignorarent. Quid si ea lex esset punitiua, quia disposuit sic? Qui damnum iniuria dederit, aut furtum fecerit, aut vulnerauerit, falsumúe commiserit, abhinc post praeteritum tempus semestre duplicatam poenam subeat, quam antea solebat imponi. & adhuc idem erit, nam taliter delinquentes intra illud tempus poenam tantum simplicem, non etiam illam duplicatam subirent, etiam si illius legis nouae notitiam haberent, post praeteritum vero illud tempus eam duplicatam poenam subirent, non solum scientes, verum etiam illius legis ignari, per eadem iura & rationes. Quae omnia obtinere intelligo, etiam si expressum esset a legislatore id tempus statui vt ad omnium ciuium notitiam ea lex perueniret, adhuc enim interea illius legis conscij ea lege non obstringerentur, non magis quam ignari: sed demum postea & tunc tam conscij quam ignari: cum quia prohibita ad tempus, post tempus censentur permissa, & econtra post tempus prohibita, intra tempus non disponunt. leg. cum praetor. ff. de iudic. dicta leg. in tempus. dicta l. quod sponsae. cum plene notat. per Doctores in dictis locis. tum etiam quia legis virtus in quatuor concluditur, in imperando, vetando, permittendo, & puniendo. leg. legis virtus. ff. de legibus. & in omnibus his speciebus (vt constat ex exemplis iam relatis) plane edocti sumus, inciuile, iniurium, iniquumque fore, si intra tempus a legislatore definitum ea noua lege tenerentur scientes magis quam ignorantes, post tempus vero vtrosque teneri ius esse, nisi forte etiam post tempus tam iusta & inuincibilis esset alicuius ignorantia, vt ei quasi restitutionis, aut abolitionis, indulgentiaúe beneficio principes vellet subuenire: argumen. per totum. ff. de aboli. l. prima. ff. de constitu. prin. in fine. §. sed & quod principi. Institut. de iur. natu. Tenendo nostras & receptas sententias nihil ad rem pertinet, quod leges factae intelligantur ad bonum commune, leg. 1. ff. de legibus. c. erit autem lex. quarta distinc. sicque videatur debere ligare etiam ante tempus in eis definitum eos, qui earum notitiam habuerint. Nam respondeo animum legislatoris talem esse videri, quale eius verba indicant. l. Labeo. ff. de supel. lega. verba autem eius significant post tempus non antea eas leges debere subditos ligare, ergo & talem fuisse animum credendum est, quinimo intelligendum etiam eam nouam legem, post illud demum tempus a legislatore definitum, & non antea vtilem esse videri reipublicae? ideoque etiam mentaliter antea non obligare etiam scientes, non magis quam ignorantes. praesertim [sect. 4] cum nouas leges ferre non tam laudabile quam reprehensibile prudentioribus semper visum fuerit, teste Thucidide, qui ex prudentissimi Cleonis Atheniensis oratione sic scripsit, Melius (inquit) agitur cum republica, quae malis moribus constanter vtitur, quam cum ea quae bonis, sed inconstanter. Denique [sect. 5] lex ciues obligat, non secus quam contractus quidam, ideo lex & appellatur, & est contractus quidam. leg. prima. ff. de legibus verb. communis Reipublicae sponsio (hoc est promissio, vt §. primo. Instit. de verb. oblig.) & contractus lex quoque appellatur. l. legem quam. C. de pact. l. contractus. ff. de reg. iu. leg. prima. §. si conuenerit. ff. deposi. dixi plene de succ. progressu in praef. ad princi. vnde vt si tecum facerem contractum, ita post tempus obligaremur inuicem, antea minime teneremur, vt iam ostendimus, ita & per legem ita factam antea non obligamur.[sect. 6] Nec ad rem pertinet, quod legem possimus ignorare, contractum autem nostrum non videamus posse ignorare, nam imo possumus. Quid enim [sect. 6] si per seruum aut filium institorem, aut per mandatarium, aut per procuratorem generalem obligemur, vt per totos titulos ff. & C. & Instit. de instit. act. & ff. & C. & Instit. quod cum eo, cum simi. & de procur. & mand. nónne possumus ignorare contractus, & nihilominus obligamur? dicet quis iam eo ipso quod mandatum dedisti, scire videris quod vel huic futuro euentui & periculo te committere vis. sed replicabo, eo ipso quod sub principe vel republica viuere volumus, videmur velle nos eis mandatum ad tales leges ferendas dare. l. 1. ff. de const. princ. d. §. sed & quod princip. Instit. de iure nat. idque mandatum nostrum nostraque commissio nos obligat, sponteque nostra legibus etiam poenalibus. ideo dicimur obligari. l. Imperatores, ff. de iure fisci. ibi, tu te huic poena subdidisti. l. fin. C. ad leg. Iul. maiest. ergo vt si procurator meus (iuxta formam mandati, vel non egressus formam mandati) me post tempus & non antea obligatum voluit. tunc demum & non antea obligabor: Ita & legislator si me post tempus, & non antea obligatum voluit, tunc demum & non antea tenebor. Verum vt si procurator habens ad hoc mandatum me pure obligatum, & statim voluit, statim etiam ignorans obligabor. Ita & legislator si me statim obligatum voluit, statim etiam ignorans ne dum sciens tenebor, dummodo is non egrediatur terminos mandati, hoc est, imperij & iurisdictionis sibi datae. Terminus autem mandati & imperij sibi commissi is esse videtur, vt prosit, non vt obsit, vt supra cap. praec. & plenius supra capit. primo cum seq. in nostra princ. concl. disseruimus. ergo si is vellet vt leges noui iuris inductiue praesertim poenales obligarent ignorantes, plane terminos mandati & imperij sibi commissi videretur egredi. Caeterum si vellet vt leges nouae iuris tamen veteris declaratoriae etiam ignorantes obligarent, nihil iniurium aut noxium fecisse videretur, sicque terminos imperij sibi commissi minime videretur egredi, secundum quod supra exposuimus: quae omnia nota, quia nullus vnquam, in cuius scripta inciderim, ita attigit, nec etiam proxime accessit. Ex superioribus apparebit, an vera [sect. 7] sit sententia Panor. in d. c. cognoscentes, & Domin. de Soto, vbi supra, existimantium legem regulariter obligare, vel valere statim etiam quo ad ignorantes, & ante sui promulgationem quo ad inualidandos vel rescindendos contractus, vnde verosimiliter responsuros credendum est (id quod in simili etiam responderunt) quod si lex a rege nostro fieret ita, Non valeat vllus contractus sine insinuatione. aut non valeat mulieris contractus sine interuentu duorum consanguineorum. aut non valeat contractus adultorum ipso iure curatore carentium. aut non valeat contractus vxoris inscio marito initus: tales leges & similes etiam ante sui promulgationem tenerent ciues, & consequenter & statim, & etiam ab ignorantibus initos contractus infirmos redderent: quae omnia & similia omnino repudianda sunt, Primum quod aperte noxia essent, & consequenter egredi viderentur terminos mandati & imperij principi a populo commissi. Deinde quia contra naturam legum nouarum regulariter est praeterita intueri, sed tantum futuris dare formam negotijs. at in matrimonij [sect. 8] contractu, quia postquam semel celebratus est, non potest sine laesione alterius vel forte vtriusque dissolui. Bene agnoscit ipse Sotus, vbi supra, talem legem a Pontifice, vel a Concilio etiam latam non ligare, nisi post tempus promulgationis, qui etiam agnoscit, leges [sect. 9] nouas priuilegiorum reuocatorias non ligare, nisi demum a tempore promulgationis, hoc est, post tempus a legislatore definitum, quale esset (inquit) dum indulgentiae reuocantur, aut suspenduntur, tunc enim in suo robore permanet, donec in metropoli vel in ecclesia cathedrali reuocatoria, aut suspensiua lex publicatur, cuius sententiam sequor, ex qua apparet veluti ex sua ipsius confessione quam longe ipse & Panormi. errauerint in superiore opinione, quam improbauimus. nam si lex noua priuilegiorum reuocatoria non obligat, aut producit effectum, nisi demum post tempus a legislatore definitum, praeteritum, vt ipse fatetur, multo minus producet effectum ante illud tempus lex noua, quae a iure communi concessa immutauerit, cum priuilegia longe facilius tollantur, quam ea quae competunt de iure communi. l. eius militis. §. militia missus. ff. de mili. testam. Nec dubium est, quin quaelibet lex noua, quae declaratoria non sit, sed noui iuris inductiua, necesse sit, vt a iure vetere aliqua ex parte recedat, alias nihil ageret. l. ius ciuile, cum ibi not. ff. de iust. & iure. quod si declaratiua tantum sit, tunc nihil denuo induceret. sicque statim ligaret etiam ignorantes, vt in exemplo maioratus, de quo meminimus supra, cum similibus. Lex [sect. 10] autem diuina simul & naturalis ante vllam, vel sine vlla promulgatione ideo obligat nos, quia eam omnis homo sine vllo doctore natura ipsa edoctus est, secundum eundem Sotum, quod & docemur a lege prima. ff. de iust. & iu. & in prin. Inst. de iure nat. lex diuina positiua demum post promulgationem obligat nos, secundum eundem Sotum, qualis est lex diuina ceremonialis, sicque ipsi rursum aduersari ipse Sotus videtur, nam si lex diuina positiua ante sui promulgationem non obligat, quando minus obligabit lex positiua ab homine lata ante talem promulgationem, & ante tempus quo ad notitiam hominum rationabiliter peruenire poterit. In summa [sect. 11] adeo verum est ante promulgationem non obligare legem illam, quod etiam post praeteritum tempus signatum in ipsa legis publicatione, adhuc ignorante inculpabiliter non videatur obligare, vel saltem illius excusatio admitteretur, secundum Panor. in c. cognoscentes, de const. per tex. ibi, & in c. 1. de postul. praelatorum. vbi dicitur, quod talem ignorantiam allegantes, non facile credendi sunt. ergo credendi sunt, si probandi onus in se susceperint, quod etiam nominatim tenet Alfon. Castr. vbi supra. & ideo inquit in foro conscientiae etiam post praeteritum tempus in tali legis publicatione praefixum ea lege non obligantur, qui eam inculpabiliter ignorarunt. quod intelligo quando noui iuris inductoria essent, secus si declaratoria tantum veteris iuris, vt iam edocti sumus. # 45 Capvt xlv. SVMMARIVM. -  1 Princeps an sit legibus solutus, ardua q. -  2 Lex quando teneat priuilegiatos. -  3 Princeps legibus subest iure naturali, diuino, & positiuo. -  4 Intellectus l. 1. ff. de const. prin. & nu. 5. & 6. -  7 Princeps legibus etiam ciuilibus subest trifariam. -  8 Princeps in sua causa iudex, & executor. -  9 Princeps subest legibus ciuilibus quo ad poenam, & quo ad poenae executionem, vtrunque contra nouiss. -  10 Princeps subest legi ciuili, licet ea differat a diuina vel naturali, contra nouiss. -  11 Lex etiam iustos comprehendi. -  12 Princeps legibus ciuilibus an obligetur? ard. q. -  13 Obligationes & actiones ciuiles comprehendunt principes. -  14 Obligatio naturalis non est efficax contra principem Romanum. -  15 Factum nudum cum principe Romano initum, non est efficax ad agendum contra principem, contra Doctores, nec contra priuatum, contra eosd. Doct. -  16 Contractus cum principe initus, an remaneat in terminis iuris communis? ard. q. -  17 Ius commune quid. CEntesimo quadragesimo colligitur ex principali conclusione nostra, & ex his, quae proxime diximus, An lex [sect. 1] ipsum principem obliget ante sui promulgationem? Ad cuius cognitionem prius nosse oportet, an princeps legibus subiaceat? postea videbimus quando teneri incipiat. Et quod legibus non subiaceat, videtur primum per l. princeps legibus. ff. de legib. vbi palam statuitur, principem legibus solutum esse. Deinde quia populus omne suum imperium lege regia ei, & in eum contulit. l. 1. ff. de constit. prin. §. sed & quod principi placuit. Instit. de iure nat. Qui autem totum dicit, nihil excludit. l. Iulianus. de leg. 3. ergo in omnibus ille a lege exemptus est. Tertio, [sect. 2] quia leges generaliter etiam disponentes non comprehendunt personas priuilegiatas, si in ea ipsa re vel materia, qua de agitur, reperiuntur habere peculiare priuilegium: vt tenent Bald. per tex. ibi, in l. in fraudem. §. fi. ibi, quia generalis erat illa determinatio. ff. de mil. test. Philippus Decius in l. 1. ff. de re. iuris. idem Decius in l. ex testamento. C. vnde liberi. And. Alciatus parad. lib. 4. c. 10. & Andr. Tiraq. qui alios allegat de praesc. §. 1. glo. 11. & idem Decius in cons. 5. sed princeps in hac materia, qua de agimus, reperitur nominatim priuilegiatus, per d. l. princeps, cum simil. supra allegatis. ergo non comprehenditur sub legibus quicquam disponentibus, quasi generi per speciem derogetur. l. vxorem. §. faelicissimo. ff. de lega. c. generi. de reg. iu. in d. l. cum quaestio. C. de lega. Estque quarta ratio, quae pro principe vrget. Postremo id apparet ex multis legibus eundem principem a reliquorum hominum caetu priuilegijs varijs eximentibus. l. omnium. C. de testa. l. ex imperfecto. eo. tit. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. cum mille similibus, quas adduximus de succ. crea. lib. 3. §. 26. per totum. Contrariam partem tenet Theologorum dissertissimus frater Domi. de Soto libro. 1. de ius. & iu. q. 6. art. 8. motus primum, [sect. 3] quia de iure naturali & naturali ratione est, vt Quod quisque iuris in alium statuit, eodem iure vti debeat, vt per titul. ff. quod quisque iuris. sicque iuri naturae par est & debitum, vt Princeps qui leges fert, eis vtatur, eisque subijciatur. Deinde vrget illud naturale principium simul & iuris diuini, vt Quod tibi non vis, alteri non facias. sicque Quod alteri vis, id tibi quoque velis. Vnde, Qui legem alteri dedit eo ipso eandem sibi dixisse videtur. Vnde pulchre Ouid. sic modulatur: Et caret auxilio, qui non tulit, vtque reliquit: Sic linquendus erit, legem sibi dixerat ipse. Quod exemplo edocemur, quod non solum expressim, sed etiam si tacite tantum legem diximus alteri, eandem quoque nobis imposuisse videmur, Vnde Plutarchus in Apoph. lib. 4. refert legem a Iulio Caesare latam de stupratoribus sub certa poena, quam transgressus fuit adolescens quidam, qui ipsius Caesaris filiam stuprauit, isque apprehensus iussu Caesaris, verberibus cum acrius quam lege continebatur, caederetur, clamauit, Legem dixisti Caesar, quo ille audito, ita ingenti moerore correptus fuit, vt per totum illum diem comedere aut bibere noluerit, adeo se ipse lege, quam dixerat, alligatum intelligebat: vt eam non solum obseruare non secus quam reliqui teneretur, sed etiam vtcunque trangressor legis insigniter ausus fuisset (vt in hoc exemplo adolescens ille fuit) adhuc idem obseruandum ipse sibi & omnibus persuaserit. Denique docemur ab ipso iure diuino magis etiam in specie Matthaei 23. ibi, qui dicunt, & non faciunt, qui alijs onera grauia imponunt, & ea nec digito amouere volunt. Addit ipse Sotus, vbi supra, tertiam egregiam rationem. Nam (inquit) legislator legem ferendo, id opus constituit in certa virtutis specie, quam virtutem ipse princeps insequi non secus quam reliqui populares, quinimmo longe magis quam ipsi tenetur, omnis enim potestas ab ipso Deo optimo maximo est, cui similior tanto magis quis est & esse debet, quanto sublimiori potestate, dignitate, & principatu decoratus est ab ipso, sicque tanto magis omne opus virtutis (quale esse intelligitur id quod ea lege comprehensum est) intueri & insequi debet, vt infra libro 2. disseruimus in materia praescriptionum 1. par. princip. q. 3. & 4. Est & quarta non minus noua, quam egregia ratio. Nam legibus non aliter obligamur, quam ex ipsis contractibus: lex enim nihil aliud est quam contractus quidam, & mutua promissio omnium ciuium inter sese. Ideo rogatur lex cum ferenda est, an a ciuibus recipi velit, non secus quam rogantur contrahentes a tabellione, an illi contractui, aut obligationi, qua de agebatur, submittere sese velint. §. lex. Inst. de iure. nat. c. lex. dist. 1. isque est verus sensus ad l. 1. ff. de legibus ibi, communis reipublicae sponsio, hoc est, communis & mutua omnium ciuium inuicem promissio. Est enim sponsio firmissima promissio. §. 1. Inst. de ver. oblig. ergo vt princeps contractibus suis & obligatur & submittitur, vt & omnibus notum est, vt in superioribus cap. millies admonuimus, ita & hoc contractu publico, hoc est, lege, aut legislatione obligatur. Quinimmo & erit quinta ratio, longe magis ipse & iustius ac firmius obligatur quam reliqui. Nam quo magis ex puriore consensu cuiusque nascitur aut descendit obligatio, eo magis ac magis ille obstringitur, sicque geminata verba firmius quem obligatum reddunt quam simplicia. §. 1. Inst. de verb. ob. diximus plenissime de succ. creat. lib. 1. §. 3. num. 13. Vnde fit vt Iureconsultus ad iustificandam poenam, quae in terminis l. Imperatores. ff. de iure fisci, reo imponebatur, hanc rationem reddiderit, Tu te (inquit) huic poenae subdidisti, & similia verba sunt in l. fin. C. ad legem Iuliam maiest. significantia tanto firmius & iustius quem obligari, quanto ex puriore consensu suo obligatio descendit, nec dubium est, quin ex puriore principis legem ferentis consensu descendat ea lex, quam ipsemet tulit, quam ex consensu reliquorum ciuium, quorum multi sunt absentes, alij ignorantes, alij forte renuentes, aut dolentes aut parum eam rem, quae agebatur, intelligentes. ergo par est tali legi ipsum principem firmius quam reliquos obligari iustiusque, praesertim cum in principe, inconstantia, poenitentia, variatio turpior sit, quam in reliquis. princeps enim esse debet sicut polus in coelo, & ei conueniunt maxime illa verba Pilati dicentis, Quod scripsi, scripsi, vt supra ca. primo cum seq. & capit. 20. cum multis seq. in simili scripsimus. Denique princeps non est extra rempublicam, quinimmo est membrum ipsius reipublicae, puta, caput. sicque secundum Sotum, vbi supra, comprehenditur legibus ipsius reipublicae, quae totam rempublicam comprehendunt. sicque inter reliquos magistratus aut appellatione Magistratuum ipse princeps continetur, vt docet Nicolaus Boerius de autho. magni concilij, add. 1. mag. dixi supra cap. primo. num. 18. Iam ergo dubitari non oportet quin princeps non secus quam reliqui, quinimmo firmius & iustius, quam reliqui legibus a se, vel a republica latis comprehendatur, (praesertim cum ipse non sit lege superior, sed custos, minister, & executor, aut defensor, vt plene supra ca. 1. cum seq.) & in eo tantum quaestio super erit, quemadmodum ab ijs quae supra in contrarium adduximus, nos enodare possimus: & in primis quod attinet ad d. l. princeps. ea nullum negocium nobis facit, qui de iure communi omnium gentium agimus, non de iure peculiari Romanorum. exulauit enim caeca eorum sententia, qui existimabant ius Romanorum omnium gentium commune esse debere, quasi Romanorum Imperator dominus esset totius mundi, res sane risu & ludibrio quam longa contentione dignior, vt fuse disseruimus supra c. 19. cum 3. seq. Sic ergo de iure communi omnium gentium princeps non lege superior, sed potius eius minister, custos & executor est, vt iam diximus. Praeterea [sect. 4] d. l. princeps. in verb. lege regia, sat superque significat ipsum etiam principem Romanum legibus subesse ante, quam illa lex regia, de qua ibi mentio fit, lata fuisset: sic lex illa nostram potius quam contrariam firmat sententiam. Tertio & si ea lege regia tam plena & generalis potestas principi Romano a populo data fuerit quo ad verborum corticem, tamen quo ad mentem concedentium, quae praeualere debet, sui natura ea generalis concessio videtur limitata, restricta, coangustata, ad vtilitatemque concedentium redacta. nec enim in generali mandato, commissione, aut concessione comprehenditur id, quod quis in specie non esset concessurus. l. obligatione generali. ff. de pign. id quod innumeris legibus & rationibus ornauimus in l. si quando. per tex. ibi, iuncta sua Glo. C. de inoffic. testamen. & supra c. 25. & c. 28. Vnde scriptum sequi calumniatoris esse mente derelicta, ait Cicero in oratione pro Cecinna. nec enim legis verbis, aut scriptura, sed mente tantum ipsius obligamur. leg. obligationum substantia, in princip. in iuncto vlti. respon. l. non figura. ff. de act. & obliga. adeo vt legi fraus fiat ab eo, qui eius mente relicta, verba aut verborum proprietatem ipsius amplectitur. l. fraus. ff. de legib. Quinimmo etiam in contractibus stricti iuris non tam verborum proprietas, quam mens & sensus contrahentium inspicitur. l. ita stipulatus, in mag. vers. Sabinus. verbo, ex mente. vbi notant Ias. & Paul. Cast. ff. de ver. oblig. l. quidquid astringendae, in prin. eodem tit. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. egregia lex, pater Seuerinam. §. conditionum verba. ff. de condi. & demo. Ex mente [sect. 5] ergo & verisimili sensu concedentium intelligo ciues, qui principi suo omne suum imperium & potestatem dederunt, intellexisse quo ad ea, quae ipsis vtilia essent, quaeque ipsi verosimiliter concessissent, non quo ad contraria, quae verisimiliter ipsi in specie minime concessissent. sicque non quo ad hoc vt ei liceat leges transgredi, quae reipubl. vtiles praesumuntur, argumen. c. erit autem lex. quarta dist. l. 1. & 2. ff. de legib. quarumque transgressio ciuibus non potest non esse noxia. Quarto intellige [sect. 6] d. l. princeps, quod si quando leges transgredi potuerit, id erit ex iusta causa reipublicae vtilitatem respiciente, & hoc est quod vulgo dicitur, principem non solum posse ex causa cum legibus dispensare, sed etiam debere, & hanc ad rem ipse solus est legibus solutus, & praeterea nullus. sine causa autem dispensare potest in his, quae sibi nominatim a populo concessa sunt, id quod a populo Romano factum fuit quo ad legitimationes, vt per totum auth. quibus mod. nat. eff. sui. & in auth. quib. mod. nat. effi. legi. & in criminum abolitionibus, vt ff. de aboli. & in eorundem restitutionibus, vt C. de sent. passis & restitu. & in natalibus restituendis. vt ff. & C. de natalibus resti. & si quae sunt alia. Item etiam in reliquis, quae tam modici sunt praeiudicij, & verosimiliter ea ei populus in specie concessurus esset: argumento l. scio. cum similibus. ff. de minor. & diximus multa lib. 1. de succe. resol. §. 7. & aliquid supra cap. superiore. & c. 25. num. 3. Ergo princeps legibus solutus est quo adhoc, vt etiam sine causa eas transgredi cumque eis dispensare possit in his duobus vltimis casibus, & quo ad hoc vt in reliquis omnibus ex iusta causa tamen, & non aliter possit dispensare, quinimmo tunc non solum potest, sed etiam debet, vt plene ostendimus in dictis locis, & in capitu. 25. nu. 3. is ergo est verus sensus d. l. princeps. cum simil. supra all. dum aiunt, principem legibus solutum esse. Et in d. l. 1. in fin. ff. de const. prin. d. §. sed & quod principi, dum similiter aiunt, principem cum legibus liberum habere dispensandi arbitrium, quas leges nullibi sic enodatas & ad totius humani generis communem vtilitatem redactas inuenies. Itaque extra hos casus princeps legibus solutus non est, sed tam allegatus & forte magis quam reliqui conciues, cui rei dictae leges recte intellectae minime impedimento sunt. Intelligoque eum subesse legibus etiam ciuilibus reipublicae suae, vt in prin. Insti. de oblig. ibi, secundum nostrae ciuitatis iura. Scilicet intell. ad d. l. princeps, cum similibus, est, quod ibi loquitur quo ad solennia legum ciuilium, quibus non astringitur princeps, sui enim actus inter viuos tenebunt praetermissis etiam contractuum solennitatibus. Idem in vltimis voluntatibus. Idem in iudicijs, vt plene egimus de succ. crea. §. 27. cum seq. & de succ. progressu in praefatione. Id quod in principe Romano sine dubio procederet per dd. ll. in reliquis autem principibus non ita expeditum, & forte diuersum esset per superius dicta. Stat ergo regula, principem legibus subesse, intellige primo, subesse legibus iuris naturae. Deinde subesse legibus diuinis. Tertio intellige etiam subesse legibus ciuilibus reipublicae suae. Quae tria tenuit Dominicus Sotus vbi supra. Quarto intellige quod subest iuri gentium, licet tale ius positiuum sit, quod intelligo quandiu ab ipso vel a republica sua ab eo iure non fuerit recessum: arg. l. omnes populi. ff. de iust. & iure, cum simil. idque ius positiuum esse & supra diximus, & tradit ipse Sotus de iust. & iure, lib. 3. q. 1. art. 3. Quinto intellige subesse iuri canonico: argumen. c. 2. & c. solitae, de maiorita. & obedien. Denique [sect. 7] quod diximus subesse legibus ciuilibus suae ditionis, primum intellige quo ad verba, siue enim verba legis generalia sint, puta quicunque, vel omnes, & similia, siue etiam indefinita, puta, qui hoc fecerit, vel si quis hoc fecerit, vel non fecerit, talis indefinita locutio a lege prolata aequatur vniuersali, diximus de succ. crea. §. 20. numero 53. cum seq. Deinde intellige, principem comprehendi etiam quo ad effectum & substantiam legalis obligationis, ea enim obligationis legalis substantia consistit in consensu vero, vel interpretatiuo ipsius principis legi dato. l. obligationum substantia. l. non figura. ff. de act. & obliga. iuncta d. l. 1. ff. de legibus. ibi, communis reipublicae sponsio. Nec dubium est quin ipse princeps consensum legibus reipublicae suae dedisse videatur, non minus quinimmo longe certius & euidentius, quam reliqui conciues, vt iam diximus. Id quod etiam admittit Sotus, vbi supra. Tertio intellige teneri etiam quo ad poenam, sicque quum petens ante tempus, quod sibi in diem debebatur, subeat hanc poenam, vt duplicentur induciae, sicque bis longius tempus expectare teneatur, vt in princip. Inst. de poena temere litigan. dicerem huic poenae subesse principem, si ante tempus, quod sibi in diem debebatur, peteret: crederemque in eo locum habere materiam auth. qui semel. C. quomodo, & quando iudex. Idemque in reliquis poenis, quae non laedunt honorem, & ita videtur esse ex mente Doctorum in simili, vt per Decium & Andream Alciatum, & Andr. Tiraq. in locis supra citatis, cum alijs allegatis per Tiraq. ibi. Caeterum principem minime teneri crediderim ijs actionibus, quae laedunt honorem: arg. eorum quae tradunt Doctores per text. ibi, in l. alia. §. eleganter. vbi Barthol. Alexa. & alij ff. sol. matr. & per totum tit. ff. & C. de obseq. l. antep. ff. eod. sicque ad verum vsque precium damni dati semper tenerentur etiam lege ciuili. executio autem a semet, vel ab eius officialibus fieret etiam contra semet ipsum. Nam & ipse [sect. 8] est iudex & executor contra semetipsum in sua causa propria, propter excellentiam & sublimitatem suae dignitatis. l. si paterfam. & l. & hoc Tiberius Caesar. ff. de haer. instit. vbi per Doctores diximus plene §. 26. cum seq. de succ. crea. praesertim in d. §. 26. numero 22. in duobus ergo errauit Theologorum nostrae tempestatis disertissimus Dominicus Sotus, vbi supra. Primum, dum [sect. 9] negauit legibus ciuilibus subesse principem quo ad poenam. Deinde dum negauit eis subesse quo ad poenae executionem. Sed parcendum est ei, quum iuris prudentiae expers esset, nisi vel eo nomine eum notaueris quod intra cancellos professionis suae theologicae sese non continuerit. Errauit & tertio, dum ait ibi, [sect. 10] legem humanam a principe laico initam, eum in conscientia obligare, eo (inquit) quod ab aeterna per naturalem deriuatur, quod nihil est, nam si ea lege idem continetur, quod lege naturali & diuina implicite vel explicite continebatur, iam tunc id ius non tam ab ista lege humana, quam ab ipsamet lege naturali & diuina descendere intelligitur, vt supra non semel admouimus, per l. adeo. §. cum quis ex aliena. ff. de acq. rerum domi. quod si aliud diuersum continebat, ita quod huius legis transgressor non possit videri transgressorem fuisse legis naturae, aut Dei, tunc cessat peccatum, quia legibus ciuilibus consensum dare videmur, ita limitatum vt si aduersus eam a nobis item fuerit, tunc poenam lege expressam, aut arbitrio iudicis imponendam substineamus, & praeterea nihil mali patiamur, vt dixi supra. Iustos [sect. 11] autem non secus quam reliquos legibus comprehendi, docet Sotus, vbi supra. quamuis S. Paulus 1. ad Timoth. scripserit, Iusto non esse legem positam. quod ipse recte ibi exponit. Ex superioribus apparet, veram [sect. 12] non esse eam vulgo receptam sententiam existimantium, principem legibus ciuilibus non obligari ciuiliter contrahendo, sed tantum naturaliter, id quod tenuerunt Baldus in leg. princeps. ff. de legibus. Idem Baldus & alij in leg. prima. ff. de pact. Fernandus Loazes consil. pro Marchi. de Velez, pag. 29. numero decimo dubit. prim. idem Baldus in leg. fi. C. de transa. & rursus in leg. fin. aquam. colum. sexta. C. de serui. vbi ait, quod licet principes lege positiua non obligentur, a dictamine tamen rationis minime soluuntur, tradunt omnes Doctores in c. primo. de constit. & Alexand. consil. vlt. libro quarto. colum. septima. Bald. in leg. pecuniam. C. de cond. ob cau. & in leg. prima. C. de haered. vel act. vend. sed longe verius est, principes legitimi & regulares regulariter ex contractibus non solum naturaliter, sed etiam ciuiliter secundum suorum principatuum iura obligari: quibus tam subesse videntur, quam reliqui conciues, vt supra ostendimus. Vnde [sect. 13] secundum formam contractus orietur actio contra principem, vel etiam pro eo, non secus quam si is contractus inter priuatos fieret, eaque actio poterit esse vel perpetua, vel temporalis, secundum distinctionem Glo. in princip. Instit. de perpe. & temp. act. Sicque si princeps venderet seruum, vel quadrupedem intra tempus semestre, contra eum posset redhibitoria actio competere, vel si emeret seruum, vel quadrupedem intra tantundum temporis, eam actionem haberet, iuxta titulum ff. & C. de aedil. edi. quae omnia & similia verosimilimum est doctores supra allegatos abnegaturos, sed non iure, vt patet ex iam dictis. Idem in actione de dolo, quae similiter principi decepto intra biennium competeret. leg. fin. C. de dolo. licet contra eum, vt dixi, non daretur. Colligitur [sect. 14] etiam suspectam esse sententiam existimantium naturalem obligationem, qua princeps teneretur in terminis iuris ciuilis Romanorum efficacem esse: id quod voluit Antonius Butrius & Panor. vterque colum. pen. in c. quae in Ecclesiarum, de consti. Loazes, vbi supra, pag. trigesimoquarto, nume. 24. sed ex pacto nudo de iure ciuili Romanorum non crederem eum obligari, nisi naturaliter tantum. eaque obligatio ad agendum non esset efficax, non magis quam in homine priuato per supra dicta, contra docto. supra allega. Et consequenter [sect. 15] qui cum eo de aliquo nudo pacto conueniret naturaliter tantum, & sic non efficaciter ad agendum obligaretur. l. iurisgentium. §. sed cum nulla. & §. igitur nuda. ff. de pact. iuncta l. prima. ff. quod quisque iuris. & quia leges illae generales, personas priuilegiatas, vt est princeps, non secus quam reliquos comprehendunt, nisi ea in specie, qua de agitur, reperiantur habere peculiare priuilegium. leg. in fraudem, in fin. ibi. quia generalis erat illa determinatio. ff. de mil. testamen. & ibi not. Baldus, Decius consi. quinto. & in leg. ex[sect. 16] testamento. C. vnde. libro. & in leg. prima. ff. de regul. iur. Andreas Alciatus parad. libro quarto. c. decimo. Andreas Tiraquellus de praescriptione. §. primo. glo. vndecima. ad finem. Apparet etiam quemadmodum sint intelligendi Panor. in c. quae in Ecclesiarum, de constitu. colum. penul. & Loazes, vbi supra, nu. 23. & idem in rep. leg. filius famil. §. diui. ff. de lega. limi. septima. col. quadragesimaseptima. dum aiunt, contractus celebratos inter principem & ius subditos remanere interminis iuris communis, Nam [sect. 17] ius commune a Iureconsultis appellatur ius naturale, vel gentium. l. ius ciuile. ff. de iust. & iure. Sed a Doctoribus sumitur pro iure ciuili Romanorum, & nec est verum, quod remaneat in terminis solius iuris naturalis vel gentium, cum etiam regulandus sit secundum ius ciuile ciuitatis illius principis: arg. in princ. Instit. de oblig. ibi, secundum nostrae ciuitatis iura. Nec est verum, quod remaneat in terminis iuris ciuilis Romanorum, sed iuris ciuilis illius principatus, cui dominabatur rex ille, vt iam ostendimus. # 46 Capvt xlvi. Svmmarivm. -  1 Leges ligent nec ne, & an priuato iudicare liceat, ardua q. -  2 Lex non valet nisi publice vtilis sit, & a naturali, & diuina deriuetur. -  3 Lex initio vtilis, & si fiat inutilis, non perdit vim obligatoriam, contra Theologos. -  4 Ratione legis cessante, etiam in particulari, lex cessat, contra Doct. -  5 Lex non est scriptura, aut verba, sed mens, quae ipsius verbis praeualet. -  6 Lex ne quis syluam caedat suam, cessat vbi id noxium est in parte regionis, contra Doct. -  7 Legem cessare in particulari ordinarius potest interpretari, contra Docto. quinimo ita interpretari necesse habet, contra Doct. & princeps ad id teneretur, contra Doct. -  8 Legem in particulari cessare potest interpretari priuatus, contra Doct. -  9 Legis ratio non cessat, quando contingenter cessat, contra Doct. -  10 Lex parum vtilis, vel nil omnino vtilis, vel etiam aliquantulum noxia, seruanda est. -  11 Lex positiua contra ius gentium secundarium valet. -  12 Ius gentium secundarium positiuum est. -  13 Lex inutilis vel aliquantulum noxia in foro animae seruanda non est. -  14 Leges passim mutare nocet. -  15 Lex sit inutilis, vel aliquantulum noxia a principio, an vero postea inutilis esse incipiat, multum refert. CEntesimo quadragesimo[sect. 1] primo, superioribus proximus est & ille articulus, qui ex nostra principali conclusione facile definiri licet, An homini priuato liberum fasque sit iudicare de legibus, vtrum earum mens cesset, vel non, aliquo casu. Mouet quaestionem, quod in temporalibus legibus quamuis homines & possint & debeant de his iudicare eas dum instituunt, dumque consultant ac disceptant ferri eas leges expediat nec ne, tamen postquam latae sunt, iam amplius iudicare de ipsis minime licet: sed oportet iudicare secundum ipsas, capitu. erit autem lex. quarta distinct. & diuus Augustinus de vera religione eadem fere verba refert, & tenet eandem sententiam. Et praemitte [sect. 2] legem non aliter valere, quam si publice vtilis sit. d. cap. erit autem lex. nec valet nisi deriuetur a lege naturali, & diuina, vt docemur per Dominicum Sotum lib. 1. quaest. 6. art. 7. de. iust. & iure. sicque necessario esset bona, quia illa iura semper sunt bona: ideoque aeterna fore certum est, vt l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. sed naturalia. Institu. de iure naturae. Nunc tria videnda sunt, quid si lex in communi postea facta est nociua? Deinde quid si in quodam particulari tantum facta est nociua Reipublicae? Postremo, quid si in quodam particulari facta est nociua non Reipublicae, sed cuidam priuato ciui? Primo casu [sect. 3] communis Theologorum sententia esse videtur, talem legem ipso iure euanuisse, ita videntur tenere dicentes talem legem nullam habere obligandi vim. Dominicus Sotus Theologorum doctissimus de iust. & iure, lib. 1. quaest. 6. artic. 8. post sanctum Thomam & Caietanum. 1. 2. q. 90. artic. 8. idem 8. Thom. 2. 2. quaest. 60. artic. 5. & rursus 1. 2. q. 96. art. 4. vbi etiam Caietanus & in d. artic. 5. sequi videtur, & Theolo. eruditissimus frater Alphonsus de Castro, de potestate legis poenalis lib. primo. ca. 5. documento 3. plene per Philipp. Corneum in l. vn. in princ. C. de cad. tollen. & per Andream Tiraquell. de causa cessante. par. 1. & rursus idem Alphonsus Castrensis, vbi supra, in 5. documento. Id quod nos impugnauimus de succ. progressu in in praefa. num. 67. versicul. sed an ipso iure ea lex. Mouemur per egregiam l. vn. in princ. supra alleg. dum ait, vt quod belli calamitas introduxit, lenitas pacis sopiret. expende verbum Sopiret, vt enim homo dormiens & sopitus non fit cadauer, nec desinit habere vim & substantiam hominis, ita ea lex vim legis habere non desinit, quamuis interea, dum eius ratio quo ad bonum publicum cessat, non sit executioni mandanda: vtilitas magna est, sic enim fit, vt vtilitate legis rursum redeunte eadem lex quasi a suo somno expergefacta vires suas, quas non amiserat, sed tantum fraenauerat & continuerat, aut occultauerat, nunc exercere incipiat, nec opus sit eandem legem rursus a Republ. cum suis ambagibus & prolixis solennitatibus (de quibus in l. humanum. C. de legibus. & in §. lex. Inst. de iure nat.) ferri, quae omnia fusius loco iam allegato peregimus. nec a diui Thomae & aliorum sententia id forte alienum esset, quamuis eorum verba repugnare aliquantulum videantur. Ergo si quo tempore vrbs obsessa erat, lex iussit, ne portae ciuitatis aperirentur nocte, ne forte hostes vrbem aggressi muros penetrarent. Ea lex quo tempore bellum non solum finitum esset, sed & longissime exterminatum, ita vt nullum omnino periculum esset, tunc ea lex quo ad omnes ciues Reipublicae, & quo ad omnes etiam casus cessare videretur. Caeterum si ijdem hostes, vel alij reuersi rursum vrbem obsiderent, eadem lex, quia vires suas nunquam amisit, sed tantum ad imaginem sopiti, aut soporati hominis vires continuerat, represserat, fraenauerat, nunc quasi expergefacta, aut fraeno libera & soluta, vires suas sine noua legislatione aut promulgatione ipso iure exercere incipiet. Quo ad secundum casum principalem, quando ea lex non ex toto Reipublicae nociua facta est, sed tantum in quodam casu particulari, & tunc Dominicus Sotus, vbi supra, post diuum Thomam & Caietanum, vbi supra, quos refert, tenet cessare legem, hoc est, ipsius executionem, quo ad illum casum particularem. Sicque si iussit lex ciuitatis obsessae, ne ipsius portae etiam de die aperiantur, tamen si ciues ab hostibus fugientes clamarent se intra muros recipi, aperiendae portae essent, nec per hoc legis transgressio facta videretur, cum illi vtiles sint ad defensionem & tuitionem vrbis, cui rei ea lex consultum voluit: quod admitterem, nisi forte periculum esset, ne hostes tales ciues insequentes simul cum fugientibus irrumperent in vrbem: sicque eam caperent, omnesque ciues perderent, quod maxime cauendum esset, quando non magnus esset numerus ciuium fugientium, magnumque esset periculum in portis aperiendis. Vltimo casu quando ratione legis in particulari cessabat, quod particulare Reipublicae saltem principaliter non intererat, tunc duo sunt videnda: primum ancesset legis obligatio: deinde an illi particulari & priuato homini liceat facere hanc interpretationem collectam ex mente legis contra verba ipsius. Quo [sect. 4] ad primum Sotus, vbi supra, negat tunc legis transgressionem fieri licere, quod si, inquit, scis caeteris vtrum illa sit sufficiens ratio, vt subditus faciat contra legem, quod ratio legis in particulari persona & casu deficiat: respondetur, quod si tantum deficit in particulari, non sufficit id, quod & tenet secundum ipsum, diuus Thomas 2. 2. q. 60. art. 5. quod & tenet rursum ipse Dominicus Sotus Theologorum dissertissimus, vbi supra lib. 3. q. 4. artic. 5. post Aristotelem, quem referunt 5. Ethico. c. 7. & vt perfectius rem agamus ipsi distinguunt inter legem positiuam, quae non tam iuris inductiua est, quam iuris diuini, aut naturalis iam inducta repetitiua (id quod ipsi appellant ius naturale continere, sed non instituere) & legem quae illud disponit, quo inspectis iuris naturae principijs nihil referebat vtrum sic fieret, vel non fieret: quo casu, inquiunt, ipsa legis scriptura ius ipsum non solum continet, sed etiam instituit (quod ius positiuum appellant diuus Thomas & Dominicus Sotus, Aristoteles vero legitimum appellat, aitque, esse bonum legitimum) ergo aiunt, qui ab hoc iure scripto recedit, non potest non ire vel contra bonum naturale, vel contra bonum legitimum, quorum neutrum licet. Vnde Sotus ex mente, vt inquit, reliquorum, d. art. 5. & d. art. 8. ait, quod etiam si lex positiua, quae in communi bona est, in particulari incipiat esse noxia, non desinit etiam in illo particulari habere suum effectum & executionem: sicque ait, si lege cautum est, neminem nocte licere incedere armatum, & ciuis multum quietus & pacificus, a quo verosimiliter nihil mali timetur, armatus incedit, incurrit poenam legis, licet ratio & vtilitas legis in eo cesset. Vnde etiam subdit, principem per modum dispensationis eo casu posse subuenire ei, ne poenam subeat: sentit tamen quod princeps talem legis dispensationem facere non tenebitur. Aitque iudicem id facere neque debere, neque posse, ipsumque priuatum hominem non posse eo colore legem inconsulto principe transgredi, quae omnia verosimiliter responderent. ita Andre. Tiraquell. de causa cessante, limi. 32. post Aretinum & alios, quos refert, quatenus tenent cessante ratione legis in particulari, cessanteque eius vtilitate, si quidem in communi non cessat, tunc legis executionem & effectum non cessare, etiam in illo particulari: quibus fauere videtur egregia l. 1. §. fi. ff. de minor. dum restitutionem concedit minori laeso, etiam si is aeque prudens & strenuus esset cuilibet homini legitimae aetatis, quamuis minoribus propter lubricum aetatis succurri soleat, quae ratio cessare videbatur in tali minori. Quid dicendum? & sane istorum patrum sententiae, quo ad pleraque suspectae sunt, eorumque error illinc defluxit, quod ipsi loquebantur de lege, & quid esset lex non recte percipiebant. Nam [sect. 5] existimabant, legem esse ipsam scripturam (vt non semel expressit diuus Thomas d. q. 60. art. 5. post Aristotel. quos Dominicus sequi videtur, vbi supra) id quod longe distat a vero. Lex enim scriptura non est, vt in l. non figura. & l. obligationum substantia. 1. iuncto vlti. res. ff. de act. & obligat. quinimo fraus legi fit, quando insequimur eius verba aut scripturam relicta mente. l. fraus. ff. de legi. & Cicero in oratione pro Cecinna ait: Scriptum sequi calumniatoris est, si quidem eludatur mens legislatoris aut scribentis. Et rursum ibidem ait: Verba inuenta esse, quae indicarent, non quae impedirent nostram voluntatem. sicque voluntas tenet primum locum, sequentem verisimilitudo, vltimum verba, vt plenissime disseruimus supra cap. 25. & 28. voluntas ergo & mens legis etiam si coniecturis tantum collecta sit, posthabitis ipsius verbis, aut scriptura insequenda est, vt etiam plenissime diximus in l. si quando, in princ. C. de inoff. testamen. Nec dubium est, quin principatus tam legum quam principum sit creatus ad meram ciuium vtilitatem. Vnde ad eorum perniciem conuerti minime debet. sicque vt lex simul ac in communi incipit esse noxia, cessat eius effectus & executio, quo ad omnes, secundum quod supra exposuimus. Ita & cum incipit esse noxia respectu vnius, aut quorundam ciuium in aliquo casu particulari, in illo casu carebit executione, ne ea lex ad proficiendum lata nocere incipiat. contra l. quod fauore. ff. de legib. l. non ideo minus. C. de procur. l. legata inutiliter. ff. de leg. 1. l. legata inutiliter. ff. de adim. leg. quam regulam iure naturali nitentem mille legum, rationum, & doctorum authoritatibus ornauimus in d. l. si quando, in princ. idque comprobatur per argumentum validissimum de toto ad partem, de quo in l. an pars. ff. pro derelicto. l. quae de tota. ff. de rei vendi. elegans l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebell. sicque par est, vt quemadmodum si ex toto ratio & vtilitas legis cessaret in communi, tunc etiam ad omnes lex illa interim effectu & executione careret, ita si cessare incipiat in particulari, tunc quo ad illud particulare cessare, & executione quoque carere incipiat, id quod si recte inspiciatur diuus Thom. d. q. 60. artic. 5. in vltimis verbis amplectitur, licet longe aliter & minus recte (iudice me) ab ipso Soto intellectus fuerit. Denique haec pars probatur ex nostra principali conclusione, qua edocemur legis imperium esse ad meram ciuium vtilitatem, non ad eorum laesionem. sicque quo casu ea lex vni ciui noceret, & reliquis non prodesset, non potest non cessare ex naturali ratione, aliter enim ea lex inofficiosa esset, hoc est, suae destinationi contraria. nam & plus est etiam iure & libertate nostra vti non possumus, cum id nemini prodest, & alteri noceat, vt tradunt communiter Doctores eam legem ita restringentes in l. altius. C. de seru. dum negant, posse me aedificare in domo & area mea, quando id mihi non prodest, & alteri nocet. In summa haec pars confirmatur per omnia iura, per omnes rationes, perque ea omnia, quae toto hoc libro continentur. Si ergo [sect. 6] iussit lex, ne quisquam syluam suam caederet, quo magis lignis prouincia abundaret, certe si postea aliqua particula illius forte latae prouinciae (vt Hispania est) coepit tam densas habere syluas, vt vel frugibus vel animalium saluti vel vtrique rei noceret, ea lex in illo particulari carebit executione. Idemque si iussit lex, ne per decennium liceret venari, aut piscari, quo magis regio abundaret feris & piscibus, certe si post annum forte in quadam regionis particula tam abundare, aut pullulare coepisset ferarum genus, vt noceret non solum frugibus, sed etiam itinerantibus propter numerosam, ferarum, vrsorum, leonum, & similium turbam: tunc licet in reliquis regionis partibus id non esset, adhuc in ea terrae particula ea lex cessaret executioneque careret. Idemque [sect. 7] si tanta in ea terrae particula piscium copia in fluminibus, vel in pelagis esset, vt mortui putrescerent, hominumque saluti noceret, quibus casibus & similibus iudex ordinarius posset legem illam ita interpretari, id quod ex mente diui Thomae esse videtur, vbi supra, contra mentem Dominici Soti, Andreae Tiraquell. Aretini & sequacium. Quinimo non solum posset, sed etiam necesse haberet sic interpretari & iudicare ex mente ipsius sancti Thomae, contra reliquos proxime allegatos, quia id esset iudicare secundum leges & legum mentes: contrarium autem non iudicis, sed calumniatoris esset, vt diximus. Denique in omnibus his speciebus & similibus princeps non solum posset hanc interpretationem facere (id quod Sotus, vbi supra, admittit) sed etiam necesse haberet, ne aliter leges non tam interpretari, quam calumniari videretur, quod vltimum verosimiliter negaret ipse Dominicus Sotus, vbi supra. Sed & quod plus est, [sect. 8] ipse homo priuatus hanc facere posset interpretationem. Pro nobis etiam faciunt egregia verba Modestini Iureconsulti, qui in lege, nulla. ff. de legib. ait: Nulla ratio, aut iuris benignitas patitur, vt quae salubriter pro hominum commodis statuta sunt, nos duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad seueritatem. sicque etiam hominem priuatum talem legis interpretationem posse facere, atque ita contra verba legis posse ire, tenet in hoc sibi contrarius Sotus d. articul. 8. quando certus ille esset, quod cessaret ratio legis, id quod ait esse contra diuum Thomam, quem refert, & forte non recte ipsius mentem percepit. sed quidquid sit, vera est eius opinio. Sed & si subdubius esset, si tamen in hanc partem magis, quam in contrariam se inclinaret, adhuc idem esse tenet idem Sotus d. artic. 8. & nos tenuimus de succ. progressu in praefation. num. 66. cum praecedent. & sequent. Neque ad rem pertinet [sect. 9] quod Sotus d. artic. 8. negat, hominem etiam quietum & probum posse armatum incedere, stante lege contrarium iubente, quamuis in eo cesset (vt sibi videbatur) ratio legis: nam eum armatum non posse incedere verum est, sed in eo legis rationem cessare verum non est. Nam quantumlibet quietus ille sit, potest armatus nocere, & tunc demum legis rationem cessare intelligimus, quando indubitatum est, legis rationem & vtilitatem cessare: non quando contingenter tantum. nec enim probat hoc esse, quod ab hoc contingit abesse. l. non hoc. C. vnde legi. iuncta l. adigere. §. quamuis. ff. de iure patron. vbi clarum exemplum & alia quamplura, quae congessit Andreas Tiraq. de causa cessante. part. 1. Quando [sect. 10] vero vtilitas & ratio, quae legiferendae occasionem dedit, nec in communi, nec in particulari hodie cessat, sed tam integra est, quam erat tempore quo lata fuit, quia res sunt in eodem statu, tunc & si ea lex parum vtilis sit, seruanda est, idem & si nihil omnino vtilis sit, quinimmo idem & tertio etiam si forsan melius foret contrarium fuisse lege positum, vel eam latam non fuisse. ita tradit Dominicus Sotus d. artic. 5. ad finem post Aristotelem, quem refert 5. Ethico. capitu. 7. quibus adde idem tenentes Bald. in l. non omnium. ff. de legib. & in l. de quibus, eodem titu. Andreas Tiraquell. qui plures refert in tract. de retract. in praefat. nu. 75. per l. 1. §. initium. ibi, quia moderatam hanc aetatem praetor ratus est, & per l. prospexit. ff. qui & a quibus. l. vnic. in princip. C. de cad. toll. verb. machinationibus, & d. l. §. 1. nisi forte ea lex aperte esset contra naturalem aequitatem, vel contra ius naturale: aut contra bonos mores, secundum Sotum d. articu. 5. & Andream Tiraquellum, vbi supra. Vel [sect. 11] nisi esset contra ius gentium secundum eundem Tiraquellum, post Bald. vbi supra, & alios, quos refert. Quod vltimum verum non est. Ius enim [sect. 12] gentium positiuum, ius est non naturale, vt eleganter docet Dominicus Sotus de iust. & iure, lib. 3. quaest. prima. articulo tertio. & disseruimus supra in praecedenti capitu. & plenius de success. progressu in praefatione. ergo contra tale ius gentium positiuum lex ciuilis lata, non minus valet, quam si lata esset contra aliud quodlibet ius ciuile. §. sed naturalia. Institut. de iure natur. l. eas causas. ff. de capi. dimi. l. nihil tam naturale. ff. de reg. iur. cap. omnes res, eod. tit. Quae [sect. 13] omnia intelligenda sunt, quod attinet ad forum contentiosum. Nam in foro conscientiae forte lex omnino inutilis seruari necesse non esset: & longe minus si etiam noceret ab ipso initio. quod intelligo, quando ex ipsius legis transgressione reliqui ciues non laederentur. Quid enim si in exemplis de venatione, aut piscatione, non solum ex post facto, sed etiam ab ipso initio, quo lex illa facta fuit, inutilis erat, vel forte noxia: quia eo tempore plus aequo flumina & pelagi scatebant piscibus, & nemora ferarum sat superque abundabant, vt melius vtiliusque foret minui quam multiplicari: & tunc crediderim talem legem in conscientia non esse seruandam necessario. Id quod alibi plenius egimus, & aliquid in d. praefatione.[sect. 14] In dubio tamen consultissimum est, leges seruari, veteresque aut minime aut parce innouare, quia leges magnam vim ex consuetudine sumunt, magnamque authoritatem, eaque consuetudo quasi in alteram naturam transit. Vnde durum fit eam relinquere, ita sanctissime consulunt sanctus Thomas prima, secunda quaest. 97. artic. prim. & Dominicus Sotus de iust. & iure lib. 1. quaest. sept. artic. primo. & Iureconsultus dum ait, minime sunt mutanda, quae interpretationem certam semper habuerunt. l. de quibus, cum pluribus legibus sequentibus. ff. de legibus. consuluit etiam Philosophus 2. Politic. capitu. sexto, & eleganter Thucidydes, dum refert Cleonem sic ratiocinantem: Melius agi cum Republica, quae malis moribus constanter vtitur, quam cum ea quae bonis, sed inconstanter. Idem consuluit Alphons. de Castro summus Theol. de de potestate legis poen. lib. 1. c. 1. Denique Dominicus Sotus tam in d. artic. 8. quam in d. articul. 5. ad finem ait, quod siue [sect. 15] lex lata in communi nociua sit, siue in quodam particulari, non desinit vim habere, donec a principe sit abrogata: quinimo ait, quod secundam illam agere debent subditi. sed quod ait, vim habere, verum est, dummodo non semper eam rem exerceat, vt supra diximus. quod autem ait, subditos secundum eam agere debere, verum est, quando ab ipso initio, & si non erat contra ius naturale diuinum aut contra bonos mores, tamen inutilis, vel noxia tolerabiliter tamen erat: caeterum si cum ab initio vtilis esset, postea nociua esse coepit, tunc secundum eam ciues agere non tenerentur: vt in exemplis de piscatione, aut venatione supra relatis. Ratio differentiae, quia priore casu cum populis interpretatiue, & princeps apertius eam legem vtilem esse putauerit, & per modum contractus vel quasi in eam itum fuerit, non est ab ea recedendum ob qualemqualem noxiam aut laesionem: argumen. l. si voluntate. C. de resci. vendi. iuncta l. sicut ab initio. C. de act. & obligat. l. secunda. C. de resc. vend. l. scio. ff. de minor. Posteriore autem casu, tam legislatore quam ciues tamdiu verosimiliter eam legem obligare voluisse videntur, quamdiu durasset ipsius vtilitas, quamdiuque res in eodem statu permansissent, & non vltra: argument. capitu. cum inde constitutio. cum ibi plene traditis per Doctores. # 47 Capvt xlvii. Svmmarivm. -  1 Populus principem habens, an leges ferre possit, ardua quaestio. -  2 Principatus quadripartitur. -  3 Tyranni est regnum, aut dolo quaesitum, aut vi. -  4 Principatus deificus. -  5 Principatus legitimus ex solo populi consensu. -  6 Legem sibi imponere an priuatus possit, ardua quaestio. -  7 Populus ad singulos ciues non se habet, vt corpus ad singula membra, contra nouiss. -  8 Consequentiam remouet differentia inter aequiparandos. -  9 Populus regem habens, an leges sibi ferre possit, ardua q. -  10 Qualia principia, talia principiata. -  11 Populus regem habens, praesumitur facultatem leges ferendi sibi reseruasse. -  12 Reuocabilis est omnis concessio facta ad concedentis vtilitatem. -  13 Princeps in dubio an habeat ius leges ferendi, ardua q. CEntesimo quadragesimo secundo colligitur, quid respondendum sit in illo articulo, quo quaeritur, an populus principem habens, possit [sect. 1] sibi leges condere quibus regatur? ad cuius rei intelligentiam & notitiam praefari [sect. 2] oportet, esse quadruplicem principatus speciem, tyrannicam, legitimam, dominicam, deificam. Vel aliter summa diuisio est, quod quaedam tyrannica est, quaedam legitima, tyrannica qualis est illa, quae vi aut dolo, ditione & imperio ciues tenet oppressos: vt contingit in populis & gentibus debellatis. tale enim imperium tyrannicum esse, tenet doctiss. Theologorum frater Alfonsus Castr. de potesta. legis poenalis, lib. 1. c. 1. pag. cuius verba, & inde (inquit) sequitur, vt [sect. 3] potestas, quae nullam habuit ex populi consensu originem, non iusta, sed tyrannica sit dicenda. Idem sensit rex Dionysius iunior, & Plutarchus, & Erasmus ad eum in eius translatione lib. 5. Apoph. in dictis ipsius Dionysij, qui regno patrio pulsus cuidam interroganti quid factum esset, vt cum pater suus tenui fortuna ac priuatus Syracusanae sibi ciuitatis principatum parauerit, ipse regis filius & regnum haereditate acceptum amiserit, quoniam (inquit) pater rerum potitus est, quum iam in odium venisset popularis gubernatio, ego, quum inuidia laboraret tyrannis, principatum suscepi, talem ergo principatum vi & armis paratum aut dolis tyrannidem appellarunt. ijdem authores eodem loco referunt eundem Dionysium alteri idem percontanti respondisse, pater (inquit) suam mihi reliquit tyrannidem, non fortunam. Legitimus [sect. 4] principatus rursum in species tres diuiditur: Prima, quam deificam, quasi a Deo factam appellauimus, licet enim omnis principatus a Deo esse dicatur, iuxta illud Prouerb. c. 8. Per me reges regnant, &c. tamen illud intelligitur non immediate, sed mediante populi concessione, vt infra dicemus. immediate vero interdum a Deo est principatus, qualis fuit regis Dauidis, qui a populo regnum non accepit, sed immediate a Deo per Samuelem, vt legitur Regum lib. 1. c. 16. & qualis fuit Petri principatus a populo non electi, sed ab ipso Deo, per illa verba delecti: Pasce oues meas, ter geminata, vt Ioan. 21. & declarat Alfonsus Castrens. vbi supra. Altera species est, quam dominatum appellauimus, quando dominus latissimorum forte camporum, in quibus nulli erant habitatores, aliquos ibi habitare aedificareque permisit sub certis legibus & suprema iurisdictione, aut dominio forte sibi reseruatis: tunc enim ex lege conuentionis potuit sibi reseruare imperium, vel par, vel inferius, vel forte plenius liberiusque, vt exposuimus supra c. 1. cum seq. Vltima species [sect. 5] est, quando populi consensu & concessione principatum suscepit, haecque legitima quoque principatus species est, vt duo superiores, sed ista frequentior, vt edocet Alphonsus Cast. vbi supra. & probat l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de origine iuris. l. 1. ff. de const. princ. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. & Alphonsus Castrensis, vbi supra verissime, Iure, inquit, naturae etiam, postquam illa deprauata fuit, nullus est populi rex, aut dominus, sed hi principatus aut dominia, quae iuste tenentur ex populi consensu euenerunt. Et primus (inquit) rex, qui est hominibus datus (vt Regum lib. 1. c. 8. enarrat historia) non nisi populo petente fuit ab ipso Deo concessus. Deinde populi varij varios sibi reges elegerunt, nec paucos expulerunt, vt d. l. 2. §. exactis deinde regibus. ff. de origine iur. apud aliasque gentes regum nomen odio habitum fuit, coeperuntque sese per consules, per dictatores, per quosdam alios magistratus gubernare, interdum per vnum, interdum per plures, sed omnes isti modi gubernandi ex populi consensu descendebant, & legitimi videbantur. qui atuem illinc non descenderent, tyrannici esse intelliguntur. Nam quod 1. Regum capit. 8. legitur: Per me reges regnant, intelligitur (vt iam post Alphonsum Castrensem, vbi supra attigimus) mediante populi concessione, & Deus ibi est tanquam causa vniuersalis, quae cum omnibus rebus, & humanis actionibus concurrere videtur. Nam secundum receptam sententiam tam Philosophorum, quam Sanctorum & Doctorum Deus consulit non solum rebus humanis vniuersis, sed etiam singulis, omnia eius prouidentia reguntur, vt per Saluianum libro primo, secundo & tertio de prouidentia Dei. & supra plenius disseruimus c. 21. num. 13. secundum quae doctissimus Alphonsus Castrensis, vbi supra, tenet populum [sect. 6] etiam principem habentem, posse sibi leges, quibus regatur, instituere, dummodo ex nihil obsint iuribus principis sui, hancque potestatem iure naturae ei competere ait, quia, inquit, quilibet homo legem sibi dicere posset, a qua sibi recedere non liceat, quia eam potest sibi imponere cum obligatione. ergo idem populo, inquit, fas erit, eiusque verba ita habent. Constat enim, inquit, potestatem legem statuendi populo iure naturae concessam esse, praesertim ad eas leges, quae superioris sui iuri & dominio minime repugnant, nam quilibet particularis homo potest sibi legem statuere, qua vitam suam regat & moderetur, etiam cum obligatione faciendi id, quod lege decreuerit, si id, quod apud se statuit nulli superioris sui decreto obuiat. Idem prorsus de toto populo, aut de tota Republica dicere oportet, quae ratio re vera est contra textum vulgo notum, in l. si quis. in princ. testam. ff. de lega. 3. vbi negatur posse hominem sibi eam legem imponere, a qua eimet non liceat recedere: nec. n. potest suam voluntatem seruam sibimet facere, id enim libero arbitrio natura hominibus dato dilucide aduersum, pugnans, contrarium foret, & in hac ratione nititur illa egregia l. fi. C. de pact. & l. si mihi & tibi. §. in legatis. vbi multa per Ias. in vtraque lectu. post Bartol. in dictis locis. ff. de legat. 1. l. 1. C. de sacrosanctis Eccles. l. 4. & per totum illum titulum. ff. de adim. lega. elegans. l. sub hac. ff. de act. & obligat. vbi nominatim sic dicitur, sub hac conditione, si volam, nulla obligatio est, sicque vt sit obligatio, non sibi ipsi tantum quis loqui debet, sed etiam cum alio paciscendum est, vt dd. iuribus. Quinimo etiam tunc obligatio praecisa non est, nam regulariter & re integra poenitere liberum est, nisi in solis contractibus nominatis, in quibus id expressim prohibitum est, ita procedit totus titulus ff. de praescript. verbis. & ff. & C. de rerum permu. & ff. & C. de cond. ob caus. Mouetur secundo Alfonsus Castrens. quia [sect. 7] vt se habet totum corpus ad singula corporis membra, ita se habet totus populus ad singulos ciues. sicque vt totum corpus potest cuilibet membro imperare, idque assolet, ita & populus imperare potest cuilibet conciuium. quae ratio leuis est, tum quod superest princeps, qui populi vice fungitur. l. 1. ff. de const. princ. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de origine iuris. tum etiam quia ea similitudo nulla est, aut non procedit: primum quia vnusquisque ciuium potest domicilium ad libitum mutare de populo in populum, & de regione in regionem etiam remotissimam, qua re nihil vsitatius aut frequentius: pes autem aut manus a reliquis corporis membris abscedere nequeunt. Vnde Statius sic cecinit: Omne homini natale vitium. Et Ouidius sic etiam modulatur: Omne solum forti patria est, vt piscibus aequor. Et dixi de succe. crea. §. 30. num. 298. vbi videbis de mutatione domicilij. Deinde quia pes aut manus numquam possunt aut vnquam poterunt arcem capere, hoc est, caput fieri: singulis autem ciuibus id contingere & possibile est & non rarum, vt & omnibus notum est, & ita vt quotidie fiat, necesse est in populis, qui reguntur per consules aut alios magistratus vicissitudinarie, quod hodie fit in populo Venetiarum, & Genuensium, & Lucensium, & similium. Idemque fit in omnibus oppidis Hispaniarum, quae vulgo Aldeas appellantur. Tertio quia in hominis corpore aut alterius animalis, pereunte capite, vt reliqua corporis membra pereant, necesse est: non sic in principe populi, quo extincto non ideo populus perit, quinimo nec minui videtur: argumen. text. in l. quaerebatur. ff. de iudi. Postremo, quia gubernationis munus in vero corpore semper est penes caput, non sic in populo, nam & potest & quotidie solet, qui hodie populi princeps est, priuatus fieri: & econtra priuatum rursus fieri principem. id quod vt fiat necesse est in populis, qui regem non habent haereditarium, sed per suos magistratus vicissim reguntur, & non raro sit etiam in populis regem iure haereditario gubernantem habentibus, vt in exemplo de Dionysio supra relato. In summa sunt & aliae innumerae differentiae, quas enarrare ociosum esset. nec dubium est, [sect. 8] quin ad tollendam consequentiam sufficiat dare vnam instantiam. Gloss. communiter ibi approbata, vt constat ex relatione Ias. in l. si creditori. ff. de ope. no. nuncia. gl. in c. sicut vrgere. 1. q. 1. Et tandem illa similitudo de corpore ad membra respectu populi & ciuium, non eo pertinet, vt exinde quasi ex primo quodam elemento aut necessario principio fieri possit vlla collectio, aut illatio, seu consequentia (id enim vani capitis esset) sed eo pertinet, vt sit quidam modus docendi ad faciliorem hominum praesertim hebetorum instructionem. Denique [sect. 9] receptissima sententia est Bart. & omnium in l. omnes populi. ff. de iust. & iu. Alexandri, & Philippi Cornei, Ias. & aliorum in l. fin. C. de testam. per text. ibi, non valere leges, quas populus principem iure haereditario regnantem habens sibi fecerit, nisi ab illo sint confirmatae. Quorum sententia vera est, si ponas populum omne suum imperium, iurisdictionem, & potestatem in principem transtulisse, vt fecit populus Romanus. & ita intelligo d. §. sed & quod principi. & d. §. deinde quia difficile. & d. l. 1. ff. de const. prin. Secus autem esset si eam potestatem sibi retinuisset, tunc enim procederet opinio Alfonsi Castrensis supra relata, cum enim tota potestas penes populum prius esset, ab eoque in principem populi tamen concessione migrauerit, potuit migrare vel ex toto, vel tantum ex parte, quae res facti est, exindeque pendet istarum controuersiarum definitio. & quia [sect. 10] secundum Philosophum: Qualia sunt principia, talia praesumuntur principiata, & econtra. sicque: Qualis est praesens status, talis praesumitur origo, secundum eum, & secundum communem opinionem Gloss. l. cum res. C. de proba. plene per Nicolaum Boer. decis. 42. alia insuper. in princ. Hinc fit, [sect. 11] vt si populus sit in possessione tales leges, vel etiam consuetudines sibi faciendi, vel introducendi sine vlla superioris confirmatione, tunc praesumam illud ius, illamque potestatem a populo reseruatam, quo tempore principem sibi elegit. quod si ex diuerso princeps reperiatur in consuetudine, hoc est, in possessione, vel quasi, eas leges & consuetudines approbandi, tunc praesumendum est, nihil iuris ad eam rem sibi populum reseruasse. sicque eius leges citra principis confirmationem non valere. quod si nihil istorum probetur, nec appareat qualis fuerit consuetudo, aut possessio istarum rerum, qualísve fuerit populi concessio, tunc praesumam hanc potestatem a populo reseruatam fuisse, per generalitatem d. l. omnes populi. & §. sed naturalia. Instit. de iure nat. d. §. deinde, quia difficile, cum simil. Et quia omnis principatus est ad populi meram vtilitatem, vt habet nostra conclusio principalis ornata per totum hunc librum. populo autem hanc potestatem a se ex toto abdicasse nocentissimum esset, & contra praesumptionem l. cum de indebito. ff. de proba. ergo id praesumendum non est, sed potius contrarium. & quia [sect. 12] omnis concessio facta ad meram concedentis vtilitatem, intelligitur esse reuocabilis, praesertim in huiusmodi mandatis. §. recte quoque. Inst. de mand. & pertotum titulu. ff. & C. de procur. & extra eod. titul. in decr. & in vi. & C. ff. de mandato. iuncta l. quoties ab omnibus. vbi in simili per Ias. C. de fideicom. & l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verborum oblig. l. pen. vbi multa per Ias. C. de pac. l. si quis in conscribendo. C. de Episc. & cler. l. filijs matrem. C. de inoffic. testa. itaque cum omnis legitimus principatus sit ad meram populi, non etiam ad regentis vtilitatem, quumque tale mandatum aut commissionem ad suam vtilitatem datam, reuocare cuilibet liberum esse debeat: videtur quod populus eam iurisdictionem, quam dedit, & libere reuocare, & longe magis aut liberius moderare possit: & consequenter vt possit quoties velit leges nouas sibi facere, nouasque introducere consuetudines. quae omnia disputationis tantum non etiam definiendi gratia dicta esse intelligantur, quia modo neutram partem adfirmo ob causam nunc reticendam.[sect. 13] Illud autem certum est, non bene sequi, populus concessit principi, vt ipsum gubernaret, ergo ei dedit potestatem legum ferendarum. hoc enim pendet ex scripturae inspectione, aut verborum conceptione ad eam concessionem factis & habitis, quae res facti est. factum autem non praesumitur nisi probetur. l. in bello. §. factae. ff. de capti. l. si emancipati. C. de colla. ibi, teque emancipatum probatum fuerit, vbi notat Ias. & cum ea iurisdictio & potestas prius esset penes populum, penes eum remansisse & perseuerasse praesumitur, nisi quatenus probatur contrarium, iux. Gloss. communiter app. in l. siue possidetis, & in l. cum res. C. de proba. Nicol. Boerius decis. 42. alia insuper colum. 1. Ergo aut princeps reperitur in quasi possessione eas leges ferendi, & praesumam eo vsque mandatum populi habuisse, aut quasi possessio est in contrarium, & tunc contrarium praesumam, aut sumus in dubio, quia neutrum istorum probatur, & praesumam penes populum eam potestatem remansisse, vt dictum est, quamuis contrarium & nullo iure tenuerit Alphonsus Castrensis, vbi supra per d. §. deinde quia difficile. & per l. 1. ff. de constit. princip. quae leges nihil faciunt, quia loquuntur in casu claro, non in casu dubio, ipse tamen nobiscum tenet in duobus membris supra relatis, qui non minus vtiliter quam summa authoritate & grauitate subdit haec verba. Et inde, inquit, mea sententia deducitur, vt si princeps, aut magistratus talem potestatem a populo habens, vellet lege a se condita populum contradicentem cogere ad aliquid lege naturali, aut diuina minime necessarium, sit tyrannus dicendus: quia maiorem potestatem erga populum sibi commissum, quamque vere habebat, exercet. quam sententiam verissimam puto, eo praesertim quod omnis lex positiua ad sui validitatem debet deriuari a lege naturali & diuina, secundum eundem Castrensem ibi, vt continuo dicemus. & tenuit Dominicus Sotus in locis supra relatis. Et quod princeps in dubio leges ferendi facultatem non videatur habere, illinc apparet, quod principem legum ministrum, custodem, obseruatorem, & executorem esse saepe supra diximus, cap. primo, cum pluribus sequen. # 48 Capvt xlviii. Svmmarivm. -  1 Meretrices an tolerandae. -  2 Malum minus eligendum ex duobus malis. -  3 Meretricibus sui quaestus gratia datur actio & retentio. -  4 Meretrici an liceat vim inferri. -  5 Meretrix in foro conscientiae an mercedem petere, vel retinere possit, ardua q. -  6 Regina Amazonum precio emit Alexandri congressum. -  7 Meretrici datum effugit dominium dantis. -  8 Nostrum prodigere fas est. -  9 Meretrici datum quod est, acquiritur. -  10 Meretrici datum repeti nequit. -  11 Restituitur difficilius laesus in toto, quam si in parte laesus esset dimidia. -  12 Volenti non fit iniuria, aut damnum. -  13 Virgo aut vidua quod accepit a viro secum congrediente restituere non tenetur. Idem in nupta. -  14 Veneris causa quod dedit minor, aut filiusfam. an sit restituendum. -  15 Meretrix si vult nubere ei, qui ad supplicium ducebatur, an sit audienda. -  16 Meretrici datum non publicatur contra Accur. & Guil. -  17 Intellectus l. Lucius. ff. de cond. & demonstrat. & num. 22. -  18 Haereditatis lucrum transferri tolerantius, quam de periurio quaeri. -  19 Successiones sunt iuris ciuilis. -  20 Vidua decimo mense post mortem mariti pariens, ab eo concepisse videtur. -  21 Filius ineunte matrimonio natus, praesumitur mariti. licet mulier cum multis adultera esset. -  23 Nostrum nobis inuitis saepe adimitur etiam sine facto nostro. -  24 Spes improba est ad haereditatem viuentis. -  25 Adultera se prodere non tenetur, quando ad infructuosum fore putat. -  26 Adultera filio vt abstineat a patris haereditate suadere an teneatur, ardua q. -  27 Accusare se nemo tenetur, nisi coram Deo. -  28 Ratio noua. -  29 Filiatio certo probari interdum potest. -  30 Filiationis intuitu legatum relictum non debetur, si ille filius non erat, contra nouiss. -  31 Adulter, qui filium genuit, an restituere marito debeat aliquid. -  32 Intell. l. filium. ff. qui sunt sui vel alieni iuris. -  33 Adulterinum se esse filius domi ineunte matrimonio natus, matri dicenti credere non tenetur. -  34 Adultera an restituere teneatur, quod adulterinus filius capit ex haereditate patris putatiui, ardua q. -  35 Intell. titulorum. ff. C. & Insti. de lege Aquil. -  36 Intell. ad tit. ff. C. & Inst. de furtis. -  37 Restitutio cessat vbi est legitima acquisitio. -  38 Restitutio cessat interdum, & si acquisitio fiat sine domini voluntate. -  39 Adultera an restituere teneatur, quod adulterinus filius ex bonis patris putatiui percepit, egregia quaestio. -  40 Poenae suos tenent authores. -  41 Intell. c. qui causam, de reg. iur. lib. 6. -  42 Casus nulli imputatur. -  43 Amantes fiunt amentes. CEntesimo quadragesimo tertio colligitur ex conclusione nostra principali, An [sect. 1] leges, consuetudines, statuta, lupanariorum vsum introducentia valeant? mouet quaestionem, quod salus animarum est cunctis rebus praeferenda. l. sunt personae. ff. de religios. Nec dubium est, quin vsus ille aduersetur praecepto diuino de non fornicando. sicque nocere videatur animarum saluti. adhuc tamen quod eae leges, consuetudines, & statuta tolerentur, & vniuersalis vsus probat, & iure etiam sustinentur ex vulgata illa regula dictante, [sect. 2] Ex duobus malis minus malum esse eligendum, iuncta rerum experientia, quae docuit, quam male se habeat Respublica, si quando id fuerit, prohibitum est. l. si procurator rei. ff. de doli excep. cum Glo. l. quoties nihil. ff. de reg. iur. c. considera. 22. q. 1. Philippus Decius & Hieronymus Cagnol. in d. l. quoties. c. si quod verius. 23. q. 2. & c. 1. & 2. distinct. 13. Alexand. in l. si constante. ff. solut. matrim. §. fin. colum. penult. Paul. Castren. in l. 1. ff. si quis cautio. Alexan. cons. 107. ad finem lib. 3. & consil. 54. viso processu causae. colum. final. lib. 5. His tamen plane aduersatur Franciscus Petrarcha lib. 5. Epistolarum rerum senilium, quem refert Hieron. Cagnol. vbi supra. ille enim negat se percipere posse quo pacto quod malum est, eligendum sit, aut optandum, commodius aptiusque dicendum existimat, maiora & grauiora mala diligentius esse praecauenda, fugienda, obuianda, quod si id non detur, tunc minora aequiore animo perferenda, sed vtrunque eodem tendit, si recte inspiciatur, vt & fatetur Cagnol. vbi supra, allegans Ciceronem Offic. lib. 3. disserentem, ex malis minima oportere eligere. secundum quae superest vt leges ac principum imperium etsi ad ciuium vtilitatem spectent, non ideo minus talem meretricum vsum admittere potuisse, maioris mali vitandi causa, quinimo eae meretrices huiusmodi sunt tamque legitimus quaestus, quem faciunt, intelligitur [sect. 3] vt detur actio & retentio, & exceptio. nam & quod sui quaestus gratia accepit, retinere iure potest, & contra repetentem sibi daretur exceptio, retentioque, dominiumque illius rei suum facit. Et similiter (id quod plus est) si sibi illius quaestus gratia promissa non persoluerentur, agere posset contra promittentem: quia licet turpiter faciat eo quod meretrix sit, tamen cum talis sit, non turpiter accipit, praesertim [sect. 4] quia ipsa sui copiam facere etiam si nolit, cessante legitimo impedimento tenetur, adeo vt illius rei gratia non possit vnquam videri vim passa, nec puniretur, qui per vim cum meretrice rem haberet, vt isthaec & alia multa hanc ad rem pertinentia tradunt Bald. Salic. & alij in l. mercalem. per text. ibi. C. de cond. ob turp. causam. Hieronym. Cagnol. in l. semper in contractibus. ff. de reg. iur. post Philipp. Decium ibi, Iacobinus de sancto Georgio in tracta. de homagio ad finem. per Nicolaum Boerium decis. 217. nu. 20. & decis. 217. quid de iudice. num. 5. & nu. 14. Hactenus quo ad forum contentiosum, quid [sect. 5] autem in foro conscientiae, an illa meretrix tuta in conscientia petere possit, vel retinere quod sibi datum vel promissum quaestus sui gratia fuerit? & Medina egregius nostrae tempestatis Theologus negat meretricem suae turpitudinis causa posse aliquid precij nomine, aut mercedis nomine accipere, sed ait, sibi quasi dono datum accipere fas esse. Contrarium tenet Dominic. Sotus de iust. & iur. lib. 4. q. 7. articu. 1. ex mente S. Thom. 2. 2. q. 62. artic. 5. & Sotus ait, hanc esse receptam opinionem Theologorum. facit l. idem si ob stuprum. ff. de condit. ob turpem causam. vbi tales meretrices, & si in eo quod meretrices sint, turpiter faciant, tamen in eo quod accipiunt mercedem cum meretrices sint, turpiter minime faciunt. Quid dicendum? & sane Medina sic arguit, actus meretricius venereus cum turpis sit, nullo precio dignus est, ergo qui pro eo precium aut mercedem receperit, in debitum accepisse videbitur, sicque restituere tenebitur: ergo, inquit, si meretrix quasi mercem eius rei acceperit, vt rem indebitam restituere tenebitur, quod si quasi dono datum retinere poterit, sed cum plerunque ad meretrices ingredientes nullas cum eis habeant amicitias, raro aut nunquam eae meretrices possent retinere, quod sibi datum esset, cum donationis animus praesertim in ignotam & turpem mulierem praesumi non iure possit. l. cum de indebito. ff. de probatio. id quod aduertit Sotus, vbi supra. sicque illarum muliercularum miserrima conditio hac opinione admissa miserabilior & deterior fieret, quod non expedit, ne afflictis addatur afflictio: argu. l. vn. in princ. C. de his, qui ante aper. tab. l. imperialis. C. de secundis nupt. suamque opinionem Sotus probat quatuor rationibus. Prima, quia iuste accipit mulier mercedem pro voluptate, quam vir captat. Deinde, quia forte illi viro prolem generabit. Tertio, quia forte illi semen ad salutem emittere expediebat. Vltimo, quia meretrices salarium publicum accipiunt, quod, inquit, ipsum nomen meretricis suadet, quae vltima ratio in facto, non in iure consistit. sicque incerta est. ipse [sect. 6] tamen refert reginam Amazonum prece & pretio congressum Alexandri Magni emisse prolis suscipiendae gratia, id quod mulieribus illis solenne fuerat. Item 2. & 3. rationes, quibus vtitur Sotus, non sunt generales. quinimmo rari sunt (vt experientia docet) qui ad meretrices salutis, aut prolis gratia accedant, sed plerique voluptatis explendae gratia, adhuc tamen Soti opinionem contra Medinam verissimam puto ac vtilissimam, ne miserrimae illae mulierculae miserabilioris stent conditionis, quam sunt. sicque huius sententia humanior est. & tria videbimus. Primum, An dati dominium abscesserit ab ipso dante. Alterum, an migrauerit in accipientem. Vltimum, an repetenti sit restituendum? Quo ad primum [sect. 7] dominium a dante abscessisse certum est etiam de iure naturali, nihil enim tam naturali aequitati conuenit, quam voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse. §. per traditionem. Instit. de rerum diui. sed hic tradidit, ergo transtulit dominium. facit l. traditionibus. C. de pact. l. traditio. ff. de acquir. rerum domi. Deinde, quia hisce in rebus plerunque fieri solent pactiones expressae aut tacitae de talibus dationibus, quas seruare iure naturae debemus. l. 1. ff. de pact. cap. 1. eodem titul. l. 1. ff. de constitu. pecu. l. non minorem. C. de transact. Tertio, quia [sect. 8] vnicuique licet suum non solum disponere, alienaréve, sed etiam prodigere, eoque abuti. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haered. ibi dum re sua se abuti putat. & l. 1. §. & magis. verb. prodegit. ff. si quid in fraudem patroni. l. quia autem, in princip. & §. 1. ff. quae in fraudem creditorum. l. quia poterat. ff. ad Trebell. l. non vsque. ff. si a parente quis fuerit manumissus. l. nemo. ff. de pact. & multa per Doctores in dictis locis. ergo iste sine dubio & voluit & potuit rem suam prodigere. Quinimo non solum quando interfuit vlla causa dationis, siue honesta, siue inhonesta, sed etiam quando nulla omnino interfuit, nostra possumus prodigere. l. 1. & 2. & per totum titulum ff. pro dereli. tuncque ea res fit primi occupantis, nam iure naturali, quod nullum est, id occupanti conceditur. l. 1. 2. 3. & 4. ff. de acquirend. rerum domi. l. 1. & 2. l. si id, quod. ff. pro dereli. l. si quis vi. §. differentia. vbi per Doctores. ff. de acqui. possess. Quo ad secundum, an [sect. 9] tale dominium fuerit meretrici acquisitum? certum est ei acquiri, tum quia fuit primus occupans post istum a se tale dominium abdicantem, deinde quia in eam iste id dominium transferre voluit, nec quicquam tam naturale, quam voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse, per leges & rationes supra relatas. Postremo, quia non minus infructuosum quam iniquum esset, introducere vt dominium meretrici acquiri desineret, quod ab ipso viro iam dicimus abscessisse, & hac ratione vtitur in simili Iure consultus in l. 1. §. si vir virum vxori. ff. de acquirend. possessione. Quo ad tertium, an [sect. 10] meretrix repetenti restituere teneatur. Et quidem homini sui iuris & legitimae aetatis restituere non tenetur, quia talibus non licet poenitere. c. quod semel, de regulis iur. lib. 6. l. sicut ab initio. C. de actio. & obligat. l. sicut maior. C. de repu. haered. Et quia in pari causa turpitudinis melior est conditio possidentis. cap. in pari causa. de regulis iuris. lib. 6. d. l. mercalem. C. de condi. ob turp. causam. cum ibi not. Et quia maiores aetate restitui non solent, in ijs quae ipsi recte intellexerunt, etiam si vltra dimidiam vel in totum sit deceptio. Et ita procedunt omnes tituli ff. C. Instit. & extra de donation. & ff. & C. de condi. ob caus. & sic licet deceptus vltra dimidiam possit restitui, quia praesumptum est, se non intellexisse quod agebat. l. 2. C. de resci. ven. tamen deceptus in toto, quia is recte intellexit, quod agebat, restitui non potest, vt tradunt communiter Doct. praesertim Hieronymus Cagnolus, & Arias Pinellus & Panta. de Crema. in d. l. 2. post Barto. Saly. & alios ibi, vt diximus lib. 3. contro. vsu frequentium. Sicque [sect. 11] filius & filia, qui futurae patris successioni renunciarunt, si decepti fuerunt vltra dimidiam possunt restitui contra eam renunciationem iuratam, & tamen si gratis renunciarunt cum iuramento (hoc est, nihilo sibi penitus reseruato) tunc restitui nequeunt, quia tunc in computatione, vel in rei mensura non fuerunt decepti: sed a toto recedere voluerunt, vt videtur esse communis opinio Doctorum, & tradit Francisc. Areti. in l. qui superstitis. ff. de acquiren. haered. Philipp. Deci. in consil. 181. & consi. 182. Sic ergo & in specie nostra, vir ille, qui dedit meretrici, cum intelligeret quod agebat, restitui non potest, & quum illa dominij translatio contingeret, ex mera voluntate sua iure naturali & diuino rata fuit, vt iam ostendimus, & non est mera donatio, sed datio ob causam, quae sequuta fuit. l. 1. ff. de donat. Diuersa causa est in caeteris contractibus respectiuis (qualis est emptio & locatio, & similes) in quibus ideo restitutio laesis conceditur, quia praesumuntur, non intellexisse, quod agebant, si laesio fuit vltra dimidiam, in d. l. 2. l. si voluntate. C. de rescin. vendi. sicque si se deteriorem suam conditionem tam inaequaliter intelligeret, qui vltra dimidiam laesus fuit, praesumitur talem contractum minime initurum fuisse aut fore. sicque praeter suam voluntatem eam laesionem sibi contigisse. At in specie nostra ipse in toto eo, quod dabat, sciebat se laesum: sicque non praeter, sed secundum suam voluntatem ei laesio contigit: id quod non reputatur laesio, eo ipso quod ex libera voluntate descendit. Nam [sect. 12] id portat leuiter, quod portat quisque libenter. text. cum Gloss. in §. praeterea. Instit. de action. l. quia poterat. ff. ad Trebell. quinimmo & si laesio esset, eo ipso tamen, quod sponte sua sibi contigit, sibi imputandum est, nec succurrendus aut restituendus est, quia damnum, quod quis sua culpa sentit, sibi & non alij debet imputari. c. damnum, de regul. iur. libro sexto. &, Quia volenti non fit iniuria. l. cum donationis. C. de transact. egregia. l. iam dubitari. ff. de haered. instit. ibi, sua sponte. l. si filius qui patri. ff. de vulg. verb. non sponte susceptis. vbi in simili per Bartholomeum Socinum. l. si fideiussor. §. si necessaria, vbi multa per Ias. ff. qui satisdare cogan. & est longe melior defensio ad hanc conclusionem, quam reliquae ab Theologis adductae, licet opinionem Medinae supra relatam teneant Ioannes Andre. & Ioannes Mona. in d. c. in pari causa. in princip. de regulis iuris. lib. 6. sed nobiscum tenet Alphonsus Castren. de potestate legis poenalis lib. 2. c. 10. versi. 3. principali arg. Quid autem [sect. 13] si virgo precium (hoc est, aliquid) accepit pro simili alicuius viri congressu? aut quid si vidua, non tamen meretrix accepisset? aut quid si accepisset etiam nupta? & in omnibus his speciebus & similibus tenendum est, dominium abscessisse a dante, & migrasse in accipientem, nec oportere ipsi danti etiam repetenti restitui, per iura & rationes supra allegatas, & ita tenet Dominicus Sotus, vbi supra, quod intelligo tam in foro contentioso, quam in foro conscientiae. Quid [sect. 14] si is, qui dedit, erat minor aetate, vel maior, sed filiusfam. & sane in minimis non daretur repetitio minori: argu. l. scio. ff. de mino, quam regulam plene ornaui lib. 1. §. 7. de succes. resol. aliter sic. argu. eorum quae supra dicta sunt. mensura autem iudicis arbitrio aestimanda est, & vtrunque obtinere intelligo etiam in foro conscientiae, non secus quam in foro iudiciali. In filiofam. si verosimile est patrem suum id permissurum, tunc & transtulit dominium, & cessat repetitio, aliter non. verisimilitudo ex quantitate rei datae, & bonorum patris aestimanda iudicis arbitrio est, quod intelligo tam in foro contentioso, quam poenitentiali, & haec omnia sunt ex mente Dominici Soti, vbi supra. Quid si [sect. 15] custos carceris compressit meretricem incarceratam, aut quid si meretrix, vel alia mulier vult nubere ei, qui ad vltimum supplicium ducebatur? dic vt per Boerium in locis supra citatis. Ex superioribus [sect. 16] apparet veram non esse Guilielmi de Ludo sententiam, qui (sing. 42. post Accursium, quem allegat in l. non dubium. verb. ex eo. C. de legibus) scripsit fisco deferri, quo meretrix ex quaestu suo acquireret. Allegat l. Lucius. ff. de iure fisci. quae loquitur quando aliud graue delictum fuit admissum, & sic non obstat. Tenendo superiorem sententiam nostram contra communem: tunc ad illud forte argumentum, quo dicebatur, lex inuitabat ad haereditatem maioratúmve illum, hunc filium legitimum, nisi per interuentum istius adulterini exclusus foret. ergo qui hunc interposuit, hoc damnum dedit immediate (praeter superius dicta, quibus ostendimus id damnum minime esse immediatum) respondetur, quod non adulteri, sed Deus ipse hunc interposuit & etiam lex. Deus etiam facit nos, non ipsi nos, vt Sacris literis edocemur: sicque prolem illam (siue illa ex adulterio sit, siue ex legitimo coitu) non tam adulteris ipsis, quam ipsimet Deo optimo maximo acceptam ferre debemus, qui ex malis initijs multa bona saepe facit oriri. Praeterea lex quasi sub hac conditione ad eam haereditatem videtur inuitasse legitimum siue filium, siue agnatum, nisi interposuerit se alter, cuius causa secundum legis dispositionem, vel secundum humanam cognitionem potior est secundum legis dispositionem, vt si forte spurius a principe legitimatus excluserit eum, qui alias vocabatur a lege, vt per Bar. in l. Gallus. §. & quid si tantum, prope finem. ff. de libe. & posthum. & ibi per omnes Doct. secundum humanam cognitionem, vt si forte, qui filius non erat, errore aliquo tanquam filius habitus fuit, vt in terminis l. si pater. & l. neque apud. C. de haered. instit. lex enim vocauit filium vel agnatum ad talem haereditatem vel legatum sub hac conditione, nisi sit alter filius maior natu, qui minorem excludat, vel nisi sit filius, qui excludat agnatum: & quia lex de tali filiatione certa esse non potest, vlterius processit declarando eum filium se vocare, & talem reputare, qui durante matrimonio domi nasceretur, non ignara enim huius mali & similium, miseris per hunc modum succurrere didicit, ne vnquam de adulterio ob causam ciuilem posset esse quaestio, vt probat [sect. 17] d. l. Lucius. ff. de cond. & dem. vbi si filius fuit institutus sub hac conditione, si se filium probaret, ea conditio ipsius institutionem vitiat de iure ff. (vt ibi & hodie quaestionis est, an etiam vitiet, an ipsamet conditio reijciatur, vt diximus de succ. crea. lib. 1. §. 10. super rep. l. quoniam in prioribus, ibi collocatam. C. de inoff. test. part. 3.) quia [sect. 18] mens testatoris fuit sibimet minime satisfacere per probationem, vel praesumptionem legis, de qua in d. l. filium eum. ff. de his, qui sunt sui vel alie. iuris. & d. l. si vicinis. C. de nupt. Vnde is filius se alio modo, quam ex legis praesumptione filium probare non poterat, concludenter aut necessario, & si alia probatio admitteretur, eueniret, vt aduersarius inferret adulterij quaestionem, quod lex illa consultissima simul & honestissima admittere noluit, maluitque vt ea haereditas huic filio siue vero, siue putatiuo deferretur, quam quod adulterij quaestio super hac causa pecuniaria admitteretur. facit l. filius. ff. de cond. inst. l. reprehendenda. C. de insti. & subst. l. nepos proculo. ff. de verb. signif. ergo lex sciens, prudensque, nec huius mali & similium ignara, cum tales haereditates aut maioratus defert, se incerto euentui committere intelligit, sciensque, prudensque id vult, admittit, tolerat consueta, ratione dubij euentus recedere a regulis iuris. l. si pater puellae. C. de inoffi. testa. l. de fideicommisso. C. de transact. ergo non est verum adulterinum, aut eius matrem id quo de agitur ademisse reliquis, qui alias vocarentur, quinimo ipsam legem id fecisse, cuius voluntatis primus gradus erat, vt verus filius vel agnatus id caperet. At secundus gradus fuit, vt etiam adulterinus potius caperet, quam alius, si ad eum peruenire non posset, nisi adulterio detecto aut agitato, simile in princ. Instit. de donat. & in l. fin. ff. de haered. inst. Nec dubium est, quin si lex id voluit, id quoque potuit. nam haereditates, [sect. 19] successiones, maioratus, & similia descendunt a mera legis ciuilis concessione, vt ex vera & communi sententia ostendimus de succ. creatione lib. 1. §. 1. in princ. & lib. 2. §. 20. super rep. auth. nouissima, ibi collocata. C. de inoff. testam. secundum quae apparet ad eam haereditatem, qua de agitur, inuitatum fuisse a lege illum adulterinum, vt iam non minus vtiliter, quam noue, non solum monstrauerimus mulierem illam, si restitutio facienda esset ad eam faciendam minime teneri, sed etiam nihil omnino esse restituendum neque ab ipsa neque ab alio. nam post mortem suam suas relinquere successiones, haereditates, maioratus, nulli vnquam mortalium licuisset, nisi ius ciuile foret, quia id principijs iuris naturae aduersum, pugnans, contrarium esse in dictis locis disseruimus. lex autem ciuilis id concessit, eandemque hanc concessionem moderauit & declarauit, vt hoc casu non deberetur talis successio veris filijs aut agnatis, sed potius illi adulterino: vt sic quantum fieri possit, abstineretur ab inuestigatione vel inquisitione coniugij, & pudoris & honestatis violatae. sicque sumus re vera in casu huius fallentiae, non in casu regulae illius. Quae omnia [sect. 20] vel illinc iustificantur, quod si post mortem mariti statim vidua facta est scholaris concubina, & nono mense post mortem mariti peperit, is filius fauore legimitatis potius praesumitur mariti, quam illius scholaris. nec distinguimus, an diu ante mortem vehementer aut grauiter maritus ille aegrotasset, nec consideramus quod non solum nono, sed etiam septimo mense potuit ab illo scholari, quod mulier concepisset, parere. l. septimo mense. ff. de statu homi. quarum rerum ratio ea est, quod successionem vni per legem adimi, & in alterum transferri facillime fit ob leuissimas etiam causas, quia quod gratis leges concedunt, facillime & possunt & solent adimere & transferre: arg. in l. plane. in princi. ff. de leg. 1. & per totum ff. & Instit. de adim. lega. Si ergo id fit solum legitimitatis fauore, quanto magis fauore pudoris, honestatis, famae & honoris fauore, qui omnibus rebus preciosior est. l. Iulianus. ff. si quis omi. cau. testam. multa per Gerardum singulari 1. & 2. & singula. 33. & singul. 82. num. 6. Et quod diximus de exemplo scholaris & viduae, tenent in specie Bald. in l. si mater. C. de suis & legiti. haeredi. per l. miles. §. defuncto. ff. ad legem Iul. de adul. & Franc. Crem. singul. 127. incip. mortuo marito. Facit, nam [sect. 21] & si probetur vxorem cum decem vel pluribus scholaribus habere quotidianum commercium, non aliter atque cum marito suo, adhuc tamen fauore legitimitatis liberi, quos pepererit, praesumuntur esse mariti, non aliorum filij: sicque & legitimi intelliguntur, & patris erunt haeredes, quia siue veri filij mariti fuerint, siue non fuerint, eo ipso quod constante matrimonio domi ab vxore editi sunt, ipsis a lege patris, hoc est, mariti, defertur haereditas, ad eamque inuitantur. sicque non est verum, eos alienum possidere, vt sic ad vllam restitutionem illius haereditatis, vel ipsi vel eorum mater teneantur: quinimo reliqui filij veri vel agnati, si eam haereditatem occuparent, forte his vtcunque adulterinis restituere tenerentur: quandoquidem isti & non ipsi ad haereditatis lucrum ex mera legis gratia & indulgentia concessum inuitati reperiuntur: vt in specie per Bald. in rubr. C. de probat. Angelum in l. 1. eod. tit. Barto. in l. miles. §. defuncto. ff. de adult. & Franc. Cremensem, vbi supra. & plene in simili per Bar. & omnes repetentes in l. Gallus. in princ. ff. de lib. & posthum. In summa [sect. 22] rursum perpendimus d. l. Lucius. ff. de condi. & dem. vbi nulla alia ratione testator potuit filium domi ex vxore sua natum subhac conditione, si se suum filium probaret. instituere, nisi quod eum ex adulterio natum suspicaretur, eandemque suspicionem non potuit iuste lex non concipere, & nihilominus voluit conditionem & testamentum reijcere, haereditatemque testantis illi filio siue vero, siue adulterino concedere, ergo voluit, disposuit, & prospexit lex, vt si verus esset filius, vero filio deferretur: sin autem adulterinus etiam adulterino deferretur: sicque tam iure habebit dominium illius haereditatis, quam ille, qui contra domini voluntatem praescripsit, iux. l. fi. C. de longi temp. praescrip. aut in terminis totius tituli. C. de seruis, qui pro praemio liber. accip. aut in terminis §. praeterea per alluuionem. Instit. de rerum diui. aut in terminis legis, item si verberatum. in princ. ff. de rei ven. aut in terminis §. thesaurus. Inst. de rerum diui. aut in terminis §. si alienam purpuram, cum multis alijs §§. & exemplis praeced. & sequen. Institut. de rerum diui. in quibus [sect. 23] saepissime nobis inuitis & ignorantibus nostrum per legem adimitur varijs ex causis, quanto ergo facilius in specie nostra, in qua nostrum non erat, sed nobis tantum destinatum, idque sub quadam conditione aut spe, quae non extitit, sed euanuit. Nec talis [sect. 24] spes alienae haereditatis viuentis esse debet in consideratione, quinimo improba reputatur. l. 2. §. interdum. ff. de vulga. ibi, improbum esse eum, qui solicitus esset de haereditate viuentis Iulianus aiebat. l. final. C. de pact. vbi Gloss. communiter ibi app. id extendit etiam ad filios respectu parentis haereditatis. l. 2. §. fi. ff. de his, quibus vt indig. l. quidam in iure. §. fin. cum l. seq. ff. de dona. vbi contra ius gentium & bonos mores id esse Iureconsultus testatur. Tenendo [sect. 25] nostram sententiam contra sententiam communem, inde sequitur veram esse opinionem existimantium, quod mulier si vehementer suspicetur reuelando suam turpitudinem se nihil profuturam, eam reuelare non tenebitur, licet ipsa alias nequeat restituere, id quod tenuit Pet. Sotus d. lib. 3. ar. 2. q. 7. post Scotum, quem allegat. Deinde [sect. 26] ex rationibus sententiae nostrae apparet, quod etiam si ipsa mulier probabiliter speret, quod si id ipsi filio spurio (hoc est, adulterino) dixerit, ei persuadere poterit ab ea haereditate abstinere, adhuc id facere non tenebitur. Nam si ille vtcunque adulterinus esset, ad eam haereditatem fuit a lege inuitatus, eo quod lex tolerantius esse existimabit tale haereditatis lucrum de vero mariti filio ad illum adulterinum transferri, quam de fide thori violata iudicialiter agi, vel etiam extraiudicialiter tractari: & turpissimis hisce rumoribus popularium aures offendi, matronarumque pudorem, & male audiri, aut eas forte ad similem turpitudinem inuitari istius modi exemplo incitatas. Par est vt ei adulterino haereditatis lucrum a lege sibi delatum non adimatur, & in alium transferatur: iam enim si aliter fieret, & ipse suo careret, & ille aliena iniuria patiretur. Contrarium tamen tenent Petrus Sotus & Scotus supra citati, post Caietanum q. 62. ar. 5. super S. Tho. 2. q. 2. & Adrianus in summa q. 1. verb. restitutio. quorum sententiam receptissimam esse ait Sotus, vbi supra. & nostra sententia contra eos facilius procederet in fideicommisso familiae relicto ad descendentes transituro, & in maioratu, & similibus, puta in regno, in ducatu, comitatu, marchionatu, & similibus: nam & si ille filius qui a matre adulterinus declaratus fuit, fidem matri adhiberet. sicque ab eo maioratu, ducatu, regno, comitatu, marchionatu, fideicommisso abstineret, adhuc istius abstensio, vel renunciatio suis liberis iam natis, vel nascituris eas ad res inuitatis minime noceret. Quae omnia forte possent temperari, vt non procedant, quando euidens esset, eum esse adulterinum, quia natus eo tempore, quo maritus peregre abfuerat per longius tempus, quam vnius anni (id saepe accidit nostris Hispanis ad Indorum regiones dum nauigant, vxoribus domi relictis) tunc enim & restitutio in conscientia facienda esset, & forte id iudicialiter quoque obtineret. opportune ergo ait Petrus Sotus, vbi supra, matrem [sect. 27] se prodere nunquam teneri, quia in casu euidenti eius confessione opus non est, & cessante tali euidentia, sua confessio nihil prodest. Et facit illud Chrisostomi: Non tibi dico, vt te prodas.[sect. 28] quem refert & sequitur Sotus dicto articul. in princip. Quae omnia vel illinc iustificantur, quia nullus se alterius filium vel cognatum certo monstrare potest, dicta l. filium eum. & communiter Doctores tam ibi, quam in d. l. Lucius, per text. ibi, & plene per Boerium, vbi supra. ergo duplici ratione posset iste adulterinus remorari restitutionem, quia nec certo scit se non esse filium eius, cuius de successione agitur, nec certo scit alterum restitui sibi postulantem filium aut cognatum esse eius, cuius de successione controuersia est. Nisi in casu, qui nunquam forte contigit, quem descripsit Boerius, vbi supra, scilicet, [sect. 29] quando masculus & foemina intra quendam cancellum essent inclusi, & post vndecim menses ea foemina pareret, indubitatumque esset nemini mortalium ad eam patuisse eo tempore aditum, nisi illo viro. Et nostras sententias probat d. c. officij, de poeni. & remis. & quando periculum esset, si mulier se proderet, quia viuus erat maritus, tunc se prodere minime tenetur, secundum Innoc. Hosti. Panorm. & alios per text. ibi in d. c. officij. tenent Petr. Sotus, Caiet. & alij, vbi supra. Quid si [sect. 30] tua leuitate deceptus, vel ab alio citra culpam meam deceptus mihi centum quasi filio naturali tuo cum non essem, legasti, an ea centum debeam restituere tuis haeredibus testamentarijs? id quod negat Sotus, vbi supra, sed loquitur contra tex. in l. fin. ff. de haer. inst. & in l. si pater. & in l. neque apud. C. de haered. in sti. & ibi plene per Corneum, & per Ias. in simili post alios Doctor. disputantes, an fiscus forte ad id lucrum inuitetur, quod obtinet quando huic alias relicturus non erat, nisi eum suum esse filium falso opinatus esset, vt ibi, & l. demonstratio falsa. §. quod autem. iunctis traditis per Bartho. ibi. ff. de cond. & dem. fallit quando ex vxore mea nato vt filio meo cum adulterinus esset legassem, ne tunc de adulterio quaeratur: argu. eorum quae supra diximus. Hactenus de adultera & eius filio. Quid in ipsomet [sect. 31] adulterio, qui filium ex adultera suscepit, qui ad patris putatiui haereditatem fuit inuitatus, an ad restitutionem teneatur, vel haereditatis veris mariti filijs, vel cognatis ablatae, vel expensarum a marito in illo educando factis? Sotus, vbi supra, id negat, cum hoc tamen moderamine, vt si adulter sibi vehementer illum suum esse filium persuadet, & honesto modo eas expensas marito refundere potest, id faciat. primum verum puto, & secundum quoque, ita tamen vt ea vehemens opinio, quo ad eas tantum expensas, non etiam quo ad haereditatis restitutionem sit in consideratione. Centesimo quadragesimoquarto colligitur, an [sect. 32] valeat dispositio. l. filium eum definimus. ff. de his, qui sunt sui vel alieni iuris. l. si vicinis. C. de nupti. dum aiunt, praesumptionem esse (iuris etiam & de iure, vt ibi exponunt Doctores) eum, qui domi cuiusque ex vxore sua natus fuerit, praesumi filium ipsius, quod per quam durum videtur. Quid enim si ex adulterio natus esset, vt aiebat testator ille, de quo in l. 3. in prin. ff. de libe. & posth. Quid item si subdititius fuerat. arg. l. si pater. l. neque apud, cum ibi not. per Doct. C. de haered. inst. sane in his speciebus & similibus hominem compelli ad talem loco filij agnoscendum & alendum, per quam durum, sicque a legis imperio alienum videtur, quod prodesse non sic obesse deberet, vt habet nostra principalis conclusio. Denique [sect. 33] adeo verum est, talem filium mariti filium praesumi, vt etiam si mater contrarium asseueret, ei credendum minime sit. haec est communis opinio, quam tenent Cynus in d. l. si vicinis. ad finem. & Barthol. in d. l. filium. vbi referunt matrem dixisse filio cuiusdam regis primogenito, se regis filium non esse, sed cuiusdam militis, qui filius matri fidem adhibuit, sed vehementer errauit, secundum Bar. & Cyn. vbi supra, sicque stulte, aiunt, regno renuntiauit. sequuntur Nicolaus Boer. decis. 249. Mulieri asserenti. nu. 6. Bald. in d. l. filium. lect. 1. col. 2. Albericus, Angelus, & Salycetus in d. l. si vicinis. Iacobinus de Sancto Georgio in l. 1. ff. de probatio. Francis. Cremens. singula. 127. mortuo marito, ad finem. & alij quam plures relati per Boerium, vbi supra, & Theologorum doctissimus Dominicus Sotus de iust. & iur. lib. 4. q. 7. arti. 2. & per Ant. Butrium, Panor. Ioan. Imolen. & alios in c. officij. de poeni. & remis. sicque hi [sect. 34] omnes intelligunt, neque in foro contentioso tali matris dicto credendum esse, nec etiam in foro conscientiae, quamuis hoc vltimum non ita expressim significent, quod apertius tenent communiter Theologi, vt per Dominicum Sotum, vbi supra, post Scotum, quem allegat, id quod videtur ex sententia diui Thomae. 2. 2. q. 62. art. 5. & Caiet. ibi in id quoque inclinat, facit tex. in c. officij. de poeni. & remis. Denique ipsi mulieri quid agendum sit, solet dubitari. Quid. n. si partem haereditatis paternae abstulit reliquis mariti filijs, is filius adulterinus? videtur. n. talem matrem teneri ad restitutionem istius damni dati. Quid si primus durante illo matrimonio susceptus erat adulterinus, vel forte subdititius, & alius filius verus, & forte mariti bona erant maioratus. sicque ex toto ad illium adulterinum peruentura erant: in hac quidem specie grauior est restitutionis obligatio, idemque in regni successione, vt in exemplo supra relato. sed & si alius non sit filius, supersunt tamen consanguinei illius mariti, ad quos ille maioratus, aut regnum, aut bona peruentura erant, sicque eadem fere ratio est, quod attinet ad vim restitutionis. Quid dicendum? & quidem, aut mulier illa habet alia bona, quibus id damnum compensare possit, & tunc non potest non restituere, secundum communem opinionem Theologorum relatam per Sotum, vbi supra (in exemplo de adulterino filio, quod solum prosequor) nec tunc tenetur adulterium suum manifestare, secundum quos hoc vltimum verissimum est, sed primum satis dubium, ad cuius rei dilucidiorem notitiam videndum, quando & quatenus quis restituere teneatur, & sint duo membra. Primum, quando quis factus est locupletior. Alterum quando locupletior factus minime fuit. Priore casu duobus concurrentibus, quod [sect. 35] & damnum iniuria dederim, & factus sim locupletior, teneor restituere quatenus damnum dedi, & non solum quatenus locupletior factus sum, ita procedit totus titulus. ff. C. & Institut. de lege Aquil. sicque si seruum tuum iniuria occidi, aut quadrupedem, licet locupletior nec ex toto, nec ex parte factus fuerim, teneor restituere ad modum & mensuram damni dati. quod si [sect. 36] seruum subtraxi tuum, & vendidi vilioris quam par erat, tenebor restituere, non solum precium exinde redactum, sed etiam quod deest ad iustum serui precium, & etiam quod vlterius tibi intererat seruo tuo non caruisse. Caeterum si is seruus eodem momento, quo a me subtractus fuit, naturaliter mortuus fuit, ita quod & si subtractus non foret non minus periret, ad nullam teneor restitutionem in conscientia, quia nec tu pauperior factus es, nec ego locupletior. idemque in omnibus reliquis rebus. ratio, quia & si per momentum temporis damnum iniuria datum videtur, tamen eodem momento resolutum fuit, & dannum esse desijt, sicque in consideratione esse non debet: argument. l. qui sic. ff. de solutio. & l. Titio cum morietur. ff. de vsufru. leg. Item [sect. 37] restituere non teneor quando legitime factus fui locupletior, Legitime intelligo varie. Primum quando id fit ex expressa domini concessione, & ita procedunt titulus ff. C. & Inst. & in decret. de donat. titu. generali, & de dona. cau. mor. & titulus ff. de precario, & titulus ff. C. & Insti. & in decret. de commodato. & omnes concessiones vltimarum voluntatum: Deinde intelligo etiam si tacita tantum domini voluntas accesserit. l. cum quid. ff. si certum petatur. & ita procedit. l. alienationis verbo, ibi. vix est enim vt non videatur alienare, qui patitur rem suam vsucapi. ff. de verb. sig. ita etiam intelligo l. si quis diuturno, in princi. ff. si ser. vend. facit §. fin. Inst. de iniur. l. si id quod. ff. pro dereli. & totus ille titulus. Vltimo [sect. 38] intellige etiam si nec tacita nec expressa domini voluntas accesserit saltem in specie, si tamen adhuc fuit legitima acquisitio: quale est in acquisitione per interuentum praescriptionis, quae contra ab sentem & ignorantem cucurrit. l. fi. C. de long. temp. praes. & in acquisitione, quae per alluuionem contingit. §. praeterea. Instit. de rerum diui. l. adeo. §. praeterea per alluuionem. ff. de acquir. rerum domi. Idem in terminis totius tituli. C. de seruis qui pro praemio. lib. acc. Idem in terminis l. in bello. §. si quis seruum. ff. de capt. in specie ideo dixi, quia his etiam casibus in genere videtur adesse quodammodo voluntas domini, quatenus quisque ciuium legibus reipublicae suae consensum dedisse videtur. leg. prima. ff. de leg. ibi, reipublicae sponsio (hoc est promissio.) In secundo membro quando factus non fuit locupletior, adhuc tenetur si damnum iniuria dedit, vt dixi, si modo id damnum fuit considerabile, non momentaneum, vt iam declaraui. Nec dubium est ei tantum, qui damnum passus est, non etiam alteri faciendam esse restitutionem, & forte id tantum considerabitur, quod principaliter agitur, vel is tantum inspicietur quod damnum datum potissimum, & principaliter intuebatur cuique primordialiter nocebat, non illud quod veniret per quasdam consequentias praesertim magnopere remotas: arg. l. si quis neque causam. ff. sicer. pe. cum ibi plene not. per Ias. Quibus suppositis, videndum est in primis an ea mulier adultera teneatur ad restitutionem illius maioratus, aut illius haereditatis paternae, quam ex toto vel ex parte filius ille adulterinus ademit, ijs siue fratribus suis, siue aliis, qui ad id quod ipse capit a lege inuitarentur, si ipse vel natus nunquam fuisset, vel se ex adulterio natum apparuisset. Deinde dato quod ea mulier ad talem restitutionem minime teneatur, videndum est, an saltem teneatur ex vi naturalis iustitiae huic malo obuiare, ne is maioratus eaúe haereditas ex toto vel ex parte ijs adimatur, quibus alias deferretur. Quo ad primum [sect. 39] communis, vt dixi, sententia Theologorum & Iurisperitorum in locis supra allegatis esse videtur, vt ad restitutionem teneatur eo casu, quo ipsa satis amplum patrimonium habebat, vnde id facere explereque posset. vnde si is maioratus, eaúe haereditas, quae ex toto vel ex parte per hanc occasionem adempta fuit, & huic filio adulterino delata mille valebat, & totidem ea mulier in bonis habebat & praeterea nihil, ea omnia restituere teneretur, & si per hoc nuda maneret, quod per quam durum esset, nec vllo iure (iudice me) introductum aut praeceptum est, non magis quam si contendas, quod damnum, quod dedit filius a patre ex vi necessariae restitutionis resarciendum sit, eo quod illum genuit, vel a matre, eo quod illum peperit. sicque causam illius damni dedit, quod admittere vani capitis esset, & contra praeceptum diuini iuris dictantis, Quod [sect. 40] filius non portabit iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filij, vt habetur in l. 1. & per totum titulum C. ne filius pro patre, & per totum titulum C. ne vxor pro marito, & per totum titulum C. res inter alios. & in l. non debet. ff. de iureiur. & l. si quis in suo. §. legis vbi dixi. C. de inoffi. testamen. estque similiter contra ius naturale, & positiuum suadentia poenas suos duntaxat, non etiam alios tenere authores: vt dd.ll. meliusque esse nocentem impunitum relinquere quam innocentem damnare. l. absentem, in prin. ff. de poenis. vnde Horatius sic cecinit: Adsit regula Peccatis, quae poenas irroget aequas. Non magis ergo ea mulier tenebitur ad talem restitutionem, etenim ea mulier, quae adulterium commisit, si illico poenituit, non dubium est, quin in ipsomet adulterio peccatum suum & coeptum & finitum fuerit, nec habuerit causam successiuam continuamúe, nec in eo quod peperit peccauit, nisi male sanus contendat eam teneri abortum facere, aut infantem in lucem editum subito necare, quod tam a vero abest, quod tunc parricidij poenam subiret, tantum abest vt ad id teneatur: argu. per totum titulum ff. ad legem Pompe. de patri. & §. alia deinde. Inst. de pub. iudi. Quinimmo talem filium etiam adulterinum (vtcunque male & turpiter conceptum) parere, & partum tueri, & alere opus sanctum est. nam Ouidius Metamor. libro primo cecinit: Sanctius his animal mentisque capacior altae, Deerat adhuc: & quod dominari in caetera posset, Natus homo est. Et no. in aut. ex complexu. C. de inces. nu. vbi per Bald. & Saly. Quum ergo homo animal Sanctum Deoque gratum sit, mulier, quae eum peperit, opus Deo gratum & meritorium fecit. licet opus conceptionis propter illam noxiam adulterij qualitatem improbum fuerit. & sic ait l. quod si nolit. ff. de aedil. edic. maximum praecipuumque munus foeminarum est concipere partumque tueri. Quum ergo ea mulier in pariendo inque partu tuendo opus fecerit meritorium, licet praecedens actus adulterij turpis fuerit, causam tamen obligatoriam ad restitutionem minime habens, consequens fit, omnem obligationem restitutionis in hac specie cessare. Simillimum est, quod in l. idem si ob stuprum. ff. de condit. ob turpem causam. dicitur, meretricem turpiter facere in eo quod sit meretrix, in eo vero quod cum meretrix sit meretricio more mercedem vsus meretricij acceperit, nihil turpe facere videri, om nemque restitutionis obligationem cessare, vt est Theologorum & Iurisperitorum communis sententia, de qua per Dominicum Sotum, de iustitia & iure. lib. 4. q. 7. artic. primo & attigimus supra. Non aliter & in specie nostra haec coniunx turpiter fecit dum adulterium commisit, dum vero postea peperit & partum educauit, non turpiter, sed laudabiliter fecit, sicque omnis restituendi obligatio cessat. Neque ad rem pertinet, quod qui causam[sect. 41] damni dat, damnum dedisse videatur, vt in regula iuris. nam illud intelligitur de causa proxima & ordinata ad illud damnum inferendum. sicque his duobus demum concurrentibus, secus si alterum deesset, & longe magis si vtrunque. Hic autem deest etiam vtrunque, quia causa damni est longe remota, ex tali enim coitu non sequitur necessario mulierem grauidatam iri, abortum minime facturam, feliciter parituram, puerum patri superstitem fore, ad eius successionem aut maioratum a rege vocatum iri, & similia multa. Aliter enim similiter diceretur culpatus pater, qui filios susceperit, qui postea pessimi euaserint, qua si illius illorumúe facinorum causam dederit, aut mater, quae tales filios peperisset, quod admittere stultum esset, praesertim si tales liberi nati essent ex coitu vetito, puta ex stupro, & longe magis si ex coitu damnato, puta ex coitu consanguineorum vel forte parentem cum foeminabus a se descendentibus, vel ex monacha vel ex clericis, & caeterea id genus. & tamen in omnibus his speciebus & similibus, quae notantur per tex. Glo. & Doct. in auth. ex complexu. C. de incest. nup. & per totum illum titul. & si turpe & interdum turpissimum sit talem habuisse concubitum, tamen ex illa turpi conceptione filium parere, partumque alere, turpe non est, sed laudabile, & cum par turpitudo sit ex parte tam adulteri quam adulterae, vt patet ad sensum, & probat in simili l. maximum vitium. C. de lib. praeter. consequens fit, vt vel neuter ad talis haereditatis vel maioratus restitutionem, vel vt vterque teneatur, & tamen nullus vnquam dixit adulterum ad talem restitutionem teneri, ergo nec mulier illa tenebitur, quia, vt diximus, ea damni causa longe remota, sicque in consideratione minime habenda. l. si quis neque causam, cum multis in simili ibi per Ias. adductis, quae nostram iustiorem reddunt sententiam. ff. si cer. pet. Nam & similiter [sect. [42]] si domum tuam mihi precario & gratis habitandam concessisti, vel forte commodasti, & famulus meus sine culpa mea eam incendio combussit, nihil restituere tenebor, quamuis per indignum videatur prima facie te pro tuo in me beneficio praemij loco damnum reportare. tex. est in §. 2. & 3. Instit. quib. mod. re contr. obli. l. si vt certo. ff. commodati. l. quae fortuitis. C. de pignor. acti. Huius autem rei ratio ea est, quod restituere minime cogitur, qui causam damni dedit, nisi ex causa ad tale damnum dandum ordinata fuerit, etiam si ea causa proxima fuerit, nedum si fuisset remota. Sicque licet tua domus a famulo meo combusta nunquam fuisset, nisi ego eam inhabitandam & peterem & acciperem. sicque causam etiam proximam huic damno dederim, tamen quia ea causa in id ordinata non fuerat, non est in consideratione, quo ad restitutionis obligationem pertinet, ad idem in simili l. si ex legati eam, cum ibi late traditis per Doct. ff. de leg. 1. & in l. quod te mihi. ff. si certum pet. & per totum. ff. & C. de peti. & com. rei vend. Pro nobis egregius tex. in l. scimus. §. repletionem. C. de inoff. tes. verb. aduentitium lucrum. vbi & si voluntatem defuncti ex toto vel etiam ex parte vtcunque minima impugnare odiosum reputetur. l. vel negare. ff. quemadmo. testa. aperi. l. 1. C. de sacr. eccles. tamen supplementum legitimae a lege contra voluntatem defuncti introductum (iuxta §. caeterum. in auth. vt cum de appell. cognos.) habet locum. nec ad illud excludendum computatur lucrum per ius accrescendi contingens, eo quod reputatur quaedam res aduentitia: sicque minime consideranda, vt ibi. Ad idem l. 5. & 6. ff. de lega. 3. vbi is, qui per medias quasdam causas haereditatem testantis habuit, non praestat legata. eo quod a testatore lucro affectus non videtur. ad idem multa, quae congerit Andreas Tiraquellus de causa cessante, parte 2. dum negat, & multis comprobat & ornat hanc regulam, quod causa remota non consideratur. Adhoc etiam oportune idem docet, dum negat occasionem regulariter considerari quia occasio est causa remota. sicque qui occasionem damni dedit, minime dedisse damnum videtur. licet interdum contra sit. Deinde hoc damnum datum fuit ex ista causa non solum remota, (vt iam ostendimus) sed etiam ad tale damnum dandum minime ordinatum. nam vt naturaliter sentimus tales adulteri non ad haereditatem, maioratumúe alicui adimendum coibant, sed ad suam voluptatem explendam. Quinimmo amor, qui eos ad actum Venereum coegit, tum coecos reddere solet amantes (ne dicam amentes) vt vix[sect. 43] praesentia, & quae ante pedes sunt, cernere valeant, nedum tam longas ratiocinationes, consequentias, computationes, casuumque futurorum considerationes cogitare vacent, curent, aut possint, quales fieri oporteret ad considerandum ex tali actu Venereo post multa saecula posse euenire, vt per interuentum filij inde nascituri haereditas maioratusúe filio legitimo mariti adimeretur: etenim quae futura sunt praesertim si tam longe absint, prospicere, perfecta prudentia opus est, teste Terentio, qui ait, Isthuc est sapere, non quod ante pedes modo est videre, sed quae futura sunt prospicere. huius autem consumatae prudentiae quam alieni sint plerunque amantes, testatur Propertius lib. 2. Eleg. sic modulatus: Quicunque ille fuit, puerum qui pinxit Amorem, Nónne putas miras hunc habuisse manus? Hic primum vidit, sine sensu viuere amantes, Et leuibus curis magna perire bona. Et Plautus in Trinummo sic scriptum reliquit: Scio & sponte non tu apte errasse: sed amorem tibi pectus obscurasse. Et Propertius lib. 2 Eleg. sic cecinit: Scilicet insano nemo in amore videt. Et Seneca in Hippolyto: Quod ratio poscit, vincit, ac regnat furor: Potensque tota mente dominatur Deus. Et Tibullus Elegia vlt. lib. 2. Acer amor fractas vtinam tua tela sagittas, Si licet extinctas aspiciamque faces. Tu miserum torques, tu me mihi dira precari Cogis, & insana mente nefanda loqui. Et Virgilius lib. 4. Aeneid. Vritur infelix Dido, totaque vagatur Vrbe furens. Et Propertius lib. 2. Eleg. Errat, vesani, qui finem quaerit amoris. Et Plautus in Truculento: Bis perit amator ab re atque animo simul. Denique tam amentes reddit amor amantes, vt omnis medicina sit desperanda, teste Ouid. sic modulante Epis. 5. Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis, Destitutor prudens artis ab arte mea. Quinimmo amantes non solum medicari non possunt, verum nec mederi volunt, quo magis ac magis miserendi sunt, teste Proper. lib. 2. Eleg. ad Mecoenatem: Omnes humanos sanat medicina dolores, Solus amor morbi non amat artificem. # 49 Capvt xlix. Svmmarivm. -  1 Duellum an licitum esse possit, ard. quaest. -  2 Historia Hispanorum. -  3 Historia Hispana. -  4 Occidens adulterum siue priuatus, siue iudex sit, an peccare videantur? ard. q. -  5 Legislator an malo obuiare teneatur? egregia q. -  6 Homo homini tenetur subuenire. -  7 Permittere malum, alienum est a lege. -  8 Defensionis commendatio. -  9 Intellectus l. Gracchus. C. de adult. -  10 Homo praesumitur bonus. -  11 Duellum an in dubbio licitum. -  12 Duellum ob priuatum honorem inire an liceat? ardua q. -  13 Occidere bannitum si licet, licebit etiam si sit pater aut filius occisoris. -  14 Duellum quando illicitum. -  15 Duellum ob bonum publicum licitum, contra Glo. & nouiss. -  16 Duellum inter milites quando sit licitum, contra Docto. -  17 Historia Torquati. -  18 Praelia tumultuaria (seu scaramuzas) inter milites licita esse, contra nouis. -  19 Sortis iudicium quando licitum. -  20 Duellum illicitum ad rei occultae probationem. -  21 Duellum honoris causa an licitum? -  22 Duellum suscipiens an peccet? -  23 Duellum princeps si permittat, an peccet? -  24 Duellum patriae causa inire licere. -  25 Historia Romanorum fratrum tergeminorum. CEntesimo quadragesimo quinto colligitur, an [sect. 1] legum, consuetudinum, statutorumúe imperium eo vsque porrigatur, vt faciat licitum duellum? mouet quaestionem quod animarum salus cunctis rebus humanis anteponenda est. l. sunt personae. ff. de religios. & sump. funerum. Nec dubium est, quin duellum regulariter peccatum mortale sit, sicque animarum periculum inducere videatur. ergo licitum fieri non potest authoritate legum, principum, statutorum, & consuetudinum. Isthaec enim omnia ex consensu populi vim & authoritatem capiunt, vt habet nostra principalis conclusio per totum hunc librum ornata & iustificata. nec verosimile est, populum consensum in specie daturum ad rem tam nociuam, quandoquidem legum principumque potestas a populo data videtur ad sui duntaxat commodum, non etiam ad incommodum, vt millies admonuimus. sicque duellum sui natura esse illicitum plene supra ostendimus. Adhuc tamen videtur duellum esse tolerabile ex vi consuetudinis, vel statuti, argum. l. Gracchus. C. ad legem Iuliam, de adulte. Nam qua ratione permittitur a lege, vt maritus moechum domi deprehensum occidere possit, quia rari sunt (inquit lex) qui tantum dolorem fer repossint: ita eadem aut alia lege praesumit potest, raros esse homines, qui iniuriam corporalem, ex qua ingens contumelia, ignominia, infamia nascatur, ferre possint, sicque si Maeuium forte fuste pulsaui, aut verberibus, aut colapho, ex quibus rebus secundum mores hominum tam ingens contumelia nascitur tantaque infamia, vt harum rerum vindicta necem iniuriantis deposcat, non minus sed forte magis quam adulterium, quae res poterit esse impedimento quo minus per legem licere videatur iniuriato talem iniuriantem interficere. Quid enim si lex delicta istarum iniuriarum & similium capitalia esse disponeret, non secus quam adulterij maleficium, & quasi huius rei vindicem loco iudicis & carnificis constitueret eundem, qui iniuriam passus esset? certe ea lex eadem ratione valeret qua valet dicta l. Gracchus. cum vtroque casu vel par ratio sit, vel saltem eiusdem generis, quinimmo non rari essent, qui leuiore se contumelia affectos per interuentum adulterij existimassent, quam per istarum contumeliarum interuentum (vt interim omittam huius modi contumelias plerunque fieri palam, adulteria vero clam) ergo quod in crimine adulterij licet, vt & in reliquis criminibus similibus, aut atrocioribus licere posse, dubitari non oportet. idemque etiam in ijs, quae parum leuiora essent, si id lege nominatim cautum, aut diuturna populi consuetudine receptum esset. Quid ergo si ipsummet adulterium per duellum vindicari posse, aut persequi lege, aut diuturna consuetudine introductum esset? mihi quidem non difficilius, sed potius, facilius & lenius videretur, quam moechum certae morti tradere, & plerunque ex insidijs deprehensum, veluti pecora trucidari, & clementior plerunque vsus est induello, in quo victorem in victum minime saeuire mos est. Quid in bannito, quem ex forma decreti popularis cuicunque occidere fas erat? in omnibus quidem his speciebus & similibus, si is, qui occidit siue bannitum, siue moechum, siue iniuriantem, id fecit ad propriam vindictam, peccauit mortaliter: quod si id fecit ob bonum publicum, quo magis reliqui ciues a similium facinorum perpetratione abstinerent, non peccauit. Nec ad rem pertinet quod in terminis d. l. Gracchus. calor iracundiae excusationem qualemqualem praebere videatur, vel occasionem legis impunitati dedisse. nam id calor iracundiae esse & potest & solet in reliquis contumelijs, de quibus supra meminimus, & forte maior, & licet aliquantulum minor esset, non referret, quia quae differunt tanquam plus & minus, non differunt in specie. leg. fi. ff. de fundo instrumen. sicque non sunt ligatae legis manus ad mensuram casus. d. l. Gracchus. Nec ad rem pertinet quod primus motus non videtur esse in homine, vt tradunt Decius & Cagn. in d. l. quidquid calore, sicque non mirum si impunitum sit homicidium a marito factum, quando domi moechum deprehendit. nam respondeo d. l. Gracchus. procedere etiam si ex insidijs maritus seruasset tempus oportunum, quo moechum domi deprehenderet, id quod plerunque fit. sicque licet ex proposito procedatur ad duellum, par ratio erit: nam qui iniuriam vel maleficium passus fuit, si in duelli certamen descendit ad propriam vindictam, peccauit mortaliter, quod si ob bonum publicum quo magis reliqui homines tali poena & periculo perterriti a similium facinorum perpetratione abstinerent, crederem eum non peccasse, non magis quam iudices, aut carnifices, dum illi ad mortem malefactores condemnant, hique eos trucidant. aut non magis quam is, qui bannitum ob salutem & tranquillitatem publicam interfecit. & talia duella in vsu hodie sunt Hispaniae apud Taraconensem regionem, & fere per totam Italiam. Et tale fuit [sect. 2] duellum Hispaniae habitum inter duos praeliantes propter iniuriam, quam illustres viri (qui Hispano sermone vocabantur los infantes de lara) filiabus Roderici de Bibar fecerant, in quo praelio victi fuerunt iniuriantes a vindicibus. Tale [sect. 3] etiam fuit praelium duelli habitum cum viris Zamoranis apud vrbem Zamorensem post necem regis Sancti, hasta proditorie tamen transfossi ab Vellido dolfos. Et denique [sect. 4] hac siue illac animum verteris, tu semper inuenies similem in duello permittendo esse rationem, quae est in permittendo vt propria auctoritate maritus adulterum, aut pater moechum filiae suae, aut consanguineus, interficere possint, aut vt id liceat cuilibet de populo quoad bannitum. Qua de re per Gloss. in cap. inter haec. 33. quaestio. 2. Tiraquel. de iure mariti. leg. 8. Abb. Ana. & Felynus. in cap. interfecisti, de homici. Faber in l. Gracchus. C. de adul. Abb. in cap. si vero. primo. de sententia excommu. Abb. & Praepo. in cap. veniens. secundo. de spon. Ias. in l. vt vim. columna quinta. num. vigesimosecundo. vbi Orosc. colu. prima. & alij omnes. ff. de iusti. & iur. Ias. in l. vbi pactum. num. 16. C. de transa. Feli. in c. quae in eccle. col. 4. de const. Fortu. de vlt. fin. illatione 11. Fely. in d. c. si vero. Host. vbi Paul. & alij 37. q. 2. Sylues. in summa. verbo, homicidium. Couar. in quarta par. 2. c. 7. nu. 8. per Alex. colum. 1. Ias. col. 1. Ripa num. 6. in l. si plagi. ff. de verb. obliga. quorum receptior opin. est, vt in re dubia peccasse videatur occidens tam bannitos, quam adulteros, etiam lege permittente, sed nos in vtroque contrarium tenemus in re dubia, licet secus si constet propriae vindictae causa bannitum, aut adulterum fuisse occisos. Vnde infertur necessaria declaratio ad l. Gracchus, cum ibi notatis. C. de adulter. l. marito. & leg. patri, cum seq. & leg. neque ea. ff. eo. titul. & leg. 80. & 81. & 82. Tauri. leg. 2. titul. de los adulterios. libro 8. ord. l. pen. tit. 7. lib. 4. fori. cum similibus supra allegatis, quae quidem leges permittunt marito, & alijs personis adulterum, adulteramque vel accusare, vel etiam propria authoritate interficere, vt hi omnes nec peccasse in re dubia intelligantur, nec si peccauerint, id fecisse intelligantur legis authoritate, non magis, quam ipse iudex aut carnifex. nam siue publicae tantum salutis causa, non etiam propriae tantum vindictae fecerint, non peccarunt, siue id fecerint propriae tantum vindictae causa, tunc peccarunt, & in re autem dubia publicae tantum salutis causa fecisse videntur. nam & in terminis illarum legum tam iudex, quam carnifex nihil in re dubia peccasse intelliguntur, eo quod publicae salutis tantum causa fecisse videntur, licet indubitanter peccassent, si propriae iracundiae, aut inimicitiae explendae causa fecissent. Vnde similiter infertur intellectus ad l. 1. tit. de los adulterios. par. 7. & in prin. Instit. de publi. iudi. l. 1. ff. eod. vbi cuilibet de populo adulteros accusare permissum est, vt id procedat sine peccato accusatoris in duobus casibus. Primus, quando constat accusasse publicae tantum salutis causa. Secundus quando sumus in dubio, quia sic fecisse praesumitur, licet tertio casu quando propriae vindictae inimicitiae tantum causa fecisset, peccasse videretur, eademque distinctio in iudice sententiam proferente admittenda est. Non pauci [sect. 5] tamen eorum, quos supra retulimus ea ratione contendunt vim legis habere, dicta l. Gracchus. cum simil. & statuta permittentia quod bannitus a quocunque possit interfici, quia inquiunt, leges illae si iuberent praecise, vt huiusmodi homicidia fierent, minime valerent, quasi nutritiuae peccati: arg. d. c. erit autem lex. quarta distinctio. iuncto c. fina. de praescript. Caeterum cum nihil disponant, sed duntaxat permittant id fieri, nihil mali fecisse videntur, non magis quam Deus optimus maximus, qui & si permittat homines peccare (cui malo, si vellet, occurrere posset) nihil tamen mali per hoc fecisse videntur. & hoc etiam argumento & similitudine vtitur in simili Hierony. Cagn. in l. culpa caret. num. 5. de regul. iur. Sed istorum ratio nulla est, nam vt culpa caret, qui scit & prohibere non potest, d. l. culpa, & l. nullum crimen. eo. tit. ita in culpa est, qui scit & quum posset prohi. aliquod malum praesertim magnum, fieri permisit, vt dd. ll. a contrario sensu. & l. si ita stipulatus essem per te non fieri. ff. de verb. obli. vbi Bart. ait, non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bon. est, & inofficiosus [sect. 6] homo est, sicque quasi a coetu reliquorum hominum segregandus, qui egenti, periclitanti, vim, iniuriamúe patienti cum posset, desijt auxiliari, vt docemur per Cicer. lib. 1. Offic. & per Teren. in Andr. dum aiebat, Homo sum, humani a me nihil alienum puto. & eleganter per Ouid. sic modulantem: Et caret auxilio, qui non tulit, vtque reliquit: Sic linquendus erit, legem sibi duxerat ipse. Et cum cognationem quandam inter homines natura constituerit, hominem homini non auxiliari nefas est: argu. l. vt vim. ff. de iust. & iu. id quod plenius ostendimus supra. modo sic, cum [sect. 7] lex poterit esse ad tristissimum necis facinus obuiandum in terminis l. Gracchus. supra alleg. cum simil. non satisfacit permittendo malum fieri, quia non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est, praesertim si quis ratione officij ad id teneatur, vt est vera & receptior opinio Theologorum in dictis locis, vt testatur Cagnolus, vbi supra, & probat l. legis virtus. ff. de legi. dum ait, Legis virtus est imperare, vetare, permittere, punire. ecce suam punitionem, per quam homines boni fiunt a maloque abstinentes, hoc in casu denegare aut remouere non deberet, ne debitum suum officium denegasse videretur: argu. d. l. legis virtus. iuncta l. 1. ad finem. ff. de iustit. & iu. ibi bonos non solum metu poenarum, &c. Quinimmo lex in hac specie vtroque pede claudicare videtur, nec enim in eo tantum reprehensione digna videtur, quod malo obuiare defierit cum posset, sicque in officiosa videatur, eo quod suum officium denegauerit, sed etiam (quod deterius est) in eo quod vicinis & popularibus ademerit facultatem subueniendi. Finge enim quod maritus, qui erat hodie concubinarius, aut meretricator, vxorem in adulterio deprehensam occidere properaret, eamque finge clamantem, ita: Ferte populares opem, seruate me obsecro, quia vim patior & iniuriam, quum maritus meus eodem qua ego crimine culpatus, me perdere vult contra aequitatem & iustitiam. l. in harenam. C. de in offic. testamen. & contra praeceptum illud diuinum & naturalis iuris, vt: Quod tibi non vis, alteri non facias. & contra illud vulgatum: Nihil Iudaeus Iudaeo, nihil Catilina Cethego. Maritus autem meus vt se adulterum nollet interfici, ita deberet me seruare, certe adhuc stante dicta lege, Gracchus, cum similibus, non liceret viciniae opem ferre, maritumque prohibere. at ijs legibus non stantibus, in terminis solius iuris naturalis tali mulieri vim iniuriamque & iniustitiam illam patienti non solum viciniae liceret opem ferre, sed etiam forte oporteret: ne aliter ij in officiosi viderentur & culpabiles, vt in simili ostendimus supra. Quinimmo [sect. 8] tam debita defensio est, vt non solum proximum vim patientem defendere liceat & expediat, vt supra ostendimus, & probat c. ipsa pietas. 24. q. 4. sed etiam tertius potest occidere aggressorem proximi sui, si aliter eum ab iniuria tueri non potest. c. quis potest. &c. Maximianus. 23. q. 3. & tradit Alfonsus Guerrerius in Speculo principum. c. 41. num. 10. Ergo [sect. 9] d. l. Gracchus, cum similibus supra allegatis, verum est vtroque pede claudicare & gemino vitio laborare, non solum dum denegant iustam defensionem ad earum legum officium spectantem, sed etiam dum impedimento sunt, quo minus talis naturalis defensio & opitulatio ab hominibus priuatis praestetur. sicque apparet eas leges aliter esse tuendas & iustificandas, quando quidem earum auxiliares supra relati defecerunt. Quid dicendum? & sane qui occidit bannitum aut vxorem suam adulterio deprehensam, quo animo id fecerit nullus certo scit, aut scire potest praeter Deum, etiam si ipse illud declarasset, quia verba saepe fallunt, vt ff. & C. ad legem Corne. de falsis pertotum, & l. diuus. ff. de mil. testam. §. plane. Instit. eod. tit. l. non figura. l. obligationum substantia, in prin. iuncto vlt. resp. ff. de act. & obliga. In re [sect. 10] autem dubia homo bonus praesumitur. l. merito. in pri. ff. pro socio, & quia qualia sunt principia, talia praesumuntur principiata, secundum philosophum. sicque homo vt pote a natura, quae optima est, principiatus optimus praesumitur. sicque praesumitur habere bonam fidem in omnibus actionibus suis, vt est receptissima opin. Doctorum. vt isthaec omnia plenissime edocebimur infra lib. seq. in materia praescriptionum in 1. par. principali, & multis edocet Andreas Tiraq. de praescri. §. 1. glo. 2. in verbo, bona autem fides. sicque par est, vt maritus vxorem talem interficiens bannitum, aut frater sororem, aut pater filiam, aut quilibet aggressorem proximi sui (quem aliter tueri non poterat) interficiens in terminis iurium supra allegatorum, id semper ob bonum publicum fecisse videantur, quo magis reliqui a similium perpetratione abstinerent, sicque bonis intranquillitate vitam degere liceret. sicque his casibus huiuscemodi interfectores non peccarent non magis quam iudices, qui ea ob facinora, quae capitalia esse diximus de succ. creat. §. 7. num. 22. sententiam ferrent condemnatoriam. aut carnifices, qui eam sententiam exequeretur. & ista est ad eas leges longe melior defensio quam ea, quae ab earum auxiliaribus supra relatis tradebatur. Ergo hi interfectores aut fecerunt ob bonum publicum & non peccarunt, aut ob propriam vindictam & peccarunt: aut dubitatur, & praesumam ob bonum publicum fecisse: & sic non peccasse. In ijsdem [sect. 11] ergo speciebus in duello eandem admitterem distinctionem, quia eadem ratio est. Quid enim si lege, aut diuturna consuetudine receptum esset, licere maritis adulteros vxorum suarum in certamen duelli prouocare, aut patribus stupratores filiarum, aut etiam fratribus vel consanguineis, aut cuiuis de populo prouocare bannitum, vel forte eum etiam, qui proximo suo tam grauem iniuram fecisset, vt crimen esset capitale? certe in omnibus his speciebus & similibus, qui ad certamen duelli prouocaret, motus ob bonum publicum, quo magis reliqui ab similibus facinoribus abstinerent, non peccaret: sin autem propria indignatione motus ad suam vindictam peccaret, in dubio praesumerem ob bonum publicum id fecisse. eandemque distinctionem adhibendam, etiam si in suamet persona iniuriam passus esset, quod fuste aut colapho percussus, aut vulneratus fuerit, nam vtroque casu parratio est: argu. §. patitur autem. Instit. de iniur. Ex superioribus [sect. 12] apparet non esse verum quod Bald. in c. 1. col. 5. de pace tenenda. & Petrus Gerardus sing. 37. nobiles. num. 5. scripserunt, licere inire duellum pro defensione proprij honoris, cum id solum ob bonum publicum liceat. Vnde pater, qui pro defensione patriae occidit filium, excusatur. Quinimmo [sect. 13] bannitus, qui impune poterat interfici, poterit etiam occidi a filio suo, vel a patre suo. ita egregie tradunt Panor. post Goffredum in c. peruenit. de immuni. eccles. Petrus Gerardus singulari 2. Bart. in l. minime. per tex. ibi. ff. de religio. Ias. in l. 1. §. huius studij. ff. de iust. & iure. colum. vlt. idem Petrus Gerardus sing. 82. num. 6. Apparet etiam [sect. 14] prohibitum esse duellum, primum cum initur ad manifestationem veritatis, id enim Deum tentare est. ita procedit c. monomachiam. 2. q. 5. & in tit. de purga. vulgari, & l. vn. de gladiato. lib. 11. & c. porro. de pug. in duello. Idem si fiat virtutis, aut vitium exercendarum, aut ostentandarum causa: vt d. l. vn. & d. l. in arenam. C. de inoffi. testamen. Idem si propriae vindictae causa, aut causa proprij honoris, vt iam diximus. Apparet [sect. 15] suspectam esse Glo. d. c. monomachiam. quam sequitur Alfons. Guerrerius, vbi supra c. 46. aiunt enim, Dauidem cum Golia in duello pugnantem non peccasse, quia id fecit instinctu diuino. sentiunt ergo quod aliter peccaret, quod non est verum, cum ipse ob bonum publicum pugnasset in illo duello. Errat etiam ipse Guerrerius ibi, dum ait, [sect. 16] peccare ineuntes duellum deni forte, aut quini, aut viceni, tempore bellorum, quia, inquit, per huiusmodi praelia non imponitur finis bello, fiuntque ostentationis gratia, quod nihil est. sic enim fieret vt in omni bello praeliantes peccarent, quia nemini nisi Deo notum est, an post praelia finis bellorum sequetur: & etiam ex talibus singularibus certaminibus bonum publicum saepe sequitur, quia incutitur timor exercitibus, eo quod victus sit quis ex parte sua, & crescit alacritas exercitus illius partis, cuius miles victor in singulari certamine euasit: ideo interdum quasi res summi ponderis a ducibus prohibetur, vt ff. de re mili. l. desertorem. §. in bello. etiam sub poena capitis, vt ibi. adeo vt [sect. 17] Torquatus Romanorum dux quum singularia certamina inter suos milites & hostes interdixisset sub poena mortis, & ipsius filius patris iussa transgressus cum hoste singulari certamine pugnasset, victorque euasisset, a patre praemij loco capite damnatus fuit, de quo meminit Titus Liuius, & Claudianus de 4. Honorij Augusti consul. sicque cecinit: Triste rigor nimius, Torquati despue mores. Ergo & si [sect. 18] secundum sententiam Glossae & Guerrerij supra relatam, omnia praelia tumultuaria (quae vulgo scaramuzae appellantur) nullius iuris auctoritate viderentur posse defendi, sed quasi finem bello minime imponentes viderentur damnari debere, tamen longe verius est, regulariter non minus iustas esse, quam sit ipsum bellum aut praelium quantumlibet ingens & atrox, sicque aut fiunt ostentationis tantum gratia, aut ob bonum publicum, aut dubitatur: Primo casu peccatum erit, reliquis vero duobus non vtique. & ita in specie tenet S. Tho. 2. 2. q. 95. ar. 8. in princ. & in fine. vbi [sect. 19] duellum vult exaequare iudicio sortis, sicque vt sortes (inquit) illicitae sunt ad occulta quasi miraculose detegenda & reuelanda, quia quae Deus sibi reseruauit, id homini scrutari non licet, vt ibi per eum: ita & praelium singulare seu duellum iniri non licet ad probationem vel reuelationem alicuius rei occultae, sed id Deo reseruandum est, satisque eum vltorem habebit: arg. l. 2. C. de rebus credi. Caeterum vt iudicium sortis & licitum & vsitatum est ad diuisionem rerum, ita ad talem diuisionem vel definitionem, initur & iniri fas est duellum, quale fuit duellum seu singulare certamen Dauidis cum Philisteo, 1. Regum c. 17. quod approbatum fuit a Deo, secundum sanctum Tho. vbi supra quod intelligo dummodo fiat ob bonum publicum, vel ob maius malum vitandum, quod necessario aut verosimiliter sequeretur, si commodior, aut clementior modus definiendi sese non offerebat, Nam ex duobus malis minus malum esse eligendum supra ostendimus, & docet Hieronymus, Cagn. & Decius per tex. ibi in l. quoties nihil. ff. de reg. iur. Et [sect. 20] ad probationem rei occultae illicitum esse duellum communis opin. est secundum Hierony. Cagn. in l. fauorabiliores. nu. 17. de reg. iur. ff. per Baldum & Claudium & alios in l. ex hoc iur. ff. de iust. & iu. per Andre. Barb. cons. 62. libro 1. Iason consil. 144. lib. 2. Decium cons. 487. & cons. 686. & alios plures relatos per Cagn. vbi supra. & voluerunt Caiet. in summa verb. duellum & diuus Tho. vbi supra. Fallit vt nos interpretamur in duabus speciebus, Prima, quando fit ob bonum publicum, Altera, quando fit ob maius malum vitandum cum requisitis supra relatis. nam & hac ratione tolerantur meretrices, & etiam aluntur publice, vt diximus supra. Pro conseruatione tamen honoris alicuius[sect. 21] priuati iniri duellum liceret ex consuetudine prouinciae, vt est Hispanie apud Aragonensem regionem, & fere per totam Italiam, secundum Doct. vt per Bald. & Petrum Gerardum in locis supra allegatis, tenet Cag. vbi supra, & Curtius Senior in repe. l. admonendi. ff. de iureiur. colum. 77. Philippus Decius dicto consi. 97. & rursum Curtius Iunior cons. 173. & Paulus Parisius loco per Cagnolum allegato, qui ita tenere Doctores ait, eo quod crudelis sit, qui negligit honorem suum, & quia honor vitae aequiparatur. l. iusta. cum Glos. ff. de manu. vindi. & interdum anteponitur l. 2. §. pe. ff. de origine iuris. quod moderat Cagno. vbi supra. vt procedat quo ad forum contentiosum, nam qui ob causam honoris alterum in legitimo duello occiderit, non punietur, sed in conscientia mortaliter peccasse intelligetur. Sed nos in hoc vltimo dicimus. quod si ille ob bonum publicum pugnauit, non peccauit, si ob propriam vindictam peccauit, indubio praesumam potissimum ob publicam vindictam fecisse, vt supra exposuimus. Vnde apparet errasse Cagn. & Caietanum, vbi supra simpliciter dicentes, in tali duello esse peccatum ex parte prouocantis. Quid autem [sect. 22] ex parte prouocati? & similiter peccatum adesse tenet Cag. qui ait Caieta. vbi supra, ita velle, quod ego admitterem, si sponte ille susciperet non sic si aliter ei poena mors esset, tunc enim se defendere posset iure naturae, arg. l. vt vim. ff. de iust. & iure, quale esset, si moechus obid maleficium vel mortis poenam subiturus esset, vel a marito prouocatus singulare duelli certamen subiturus esset. Sed [sect. 23] an populi vel principes tali iure vtentes peccent, quod nego, quando eis visum fuerit illum esse bonum modum ad tranquillitatem reipublicae, prout Aragonensibus & Italis visum est, arg. eorum, quae supra dicta sunt, & quae late tradit Andreas Tiraq. de retract. in praefa. num. 75. & Hieronymus Cagn. vbi supra, qui ita tenet in specie. Ob patriae [sect. 24] defensionem duellum inire etiam meritorium est, tantum abest vt culpabile intelligatur, vt per Cagnolum, vbi supra, vt in exemplo de Tergeminis [sect. 25] fratribus Romanis cum Albanis totidem pugnantibus, vt refert Titus Liuius, & meminit Manilius Astro. lib. 2. sic modulatus: Tresque sub vnius fratris virtute iacerent. # 50 Capvt l. svmmarivm. -  1 Lex inutilis an valeat? ardua q. -  2 Tirannus quis. -  3 Lex si vtilis non est, noxia est. -  4 Intellectus l. vn. in princ. & §. 1. C. de cad. tol. -  5 Lex positiua vt valeat, debet deriuari a lege naturae. -  6 Lex positiua large naturalis potest dici. -  7 Intell. l. ius ciuile. ff. de iust. & iure. & num. 9. -  8 Leges positiuae specificantur ex materia iuris naturae. -  9 Generatum simile generanti. -  10 Lex inutilis an valeat? -  11 Legis vita quanta sit. CEntesimo quadragesimo sexto colligitur ex nostra principali conclusione, an valeant leges inutiles [sect. 1] a principibus, vel magistratib. latae, quib. populus regebatur, mouet quaestionem, quod licet regulariter leges iustas, & necessarias, vtilesque esse oporteat: argumen. cap. erit autem lex. 4. distin. l. 1. & 2. ff. de legibus, tamen communis sententia est, vt lex si non aduersatur iuri naturali, diuino, vel gentium, aut sit contra bonos mores, non desinat valere, quamuis nihil referre videretur, eam legem factam fuisse vel forte non fuisse factam, vt post Arist. & Dominicum Sotum Theol. dissertissimum diximus supra cap. abhinc. 2. & quia valuit lex captionibus plena. l. vni. in princi. C. de cad. tollen. ibi. suis machinationibus, & l. inuidiosa. vt ibi. §. 1. & l. per quam dura. l. prospexit. ff. qui & a quibus, elegans l. 1. §. initium. ff. de postul. ibi. quia moderatam hanc aetatem praetor ratus est: quam rationem mirabile esse clamat Accur. ibi, & Andr. Tiraq. multa hanc ad rem spectantia congerens de retract. in praefa. num. 75. & Bal. in l. non omnium, per tex. ibi. ff. de legibus, & in l. de quibus. ff. de legibus. Adhuc tamen contrariam partem summa authoritate & grauitate, nec minore (iudice me) aut minus dilucida veritate contrarium tenere videtur Theol. summus Alfonsus Cast. de potest. legis poenalis lib. 1. c. 1. cap. penul. ibi in vers. & inde mea sententia, cuius verba ita habent. Et inde inquit, mea sententia deducitur, vt si [sect. 2] princeps, aut magistratus talem potestatem a populo habens, vellet lege ab eo condita populum contradicentem cogere ad aliquid lege diuina, aut naturali, minime necessarium, is sit tyrannus dicendus, quia maiorem erga populum potestatem exercet, quam vere habeat: quib. verbis duo significauit, primum non valere legem, quae nociua aliquantulum esset, cuius contrarium tenuit Dominicus Sotus Theologus disertissimus de iust. & iure. lib. 3. q. 4. arti. 5. ad finem. Deinde significauit, non valere, si non esset necessaria in specto iure naturali vel diuino, qua si eo ipso quod necessaria non est, noxia esse intelligatur, cuius contrarium licet tenuerit Arist. loco per eundem Sotum citato, tamen verissimam esse Alfonsi Cast. sententiam, apparet ex nostra principali sententia, & ex omnibus his, quae per hunc totum librum ad eius tam ornatam quam iustificationem disseruimus, edocentes, omne imperium tam legum quam principum pertinere ad meram subditorum, non etiam ad regentium vtilitatem. Nec dubium est quin [sect. 3] omnis lex positiua eo ipso quod necessaria non est, noxia & nociua sit. Leges enim constringunt hominum vitas. l. leges sacratissimae. C. de legibus. sicque onerant libertatem, vt ibi, & l. 1. §. quae onerandae. ff. quarum rerum actio non datur. inducuntque imaginem quandam seruitutis, quae morti aequiparatur. l. seruitutem. ff. de reg. iur. iuncta l. libertas. ff. de statu hominum. & §. libertas. Inst. de iure personarum. adeo vt in obligationibus faciendi ideo nullus compellatur praecise, sed tantum teneatur ad interesse, quia oneraretur libertas si homo ingenuus aliquid facere praecise cogeretur, & lenius, clementius ac tolerabilius visum est, vt interesse praestemus, vel etiam omnia nostra, si opus fuerit, amittamus, quam vt ad minimum faciendum inuiti cogamur, per quod nostra libertas aliquantisper laedi videatur, facit Glo. app. in leg. in seruorum. ff. de poenis. dum ait, vel minimam poenam corpoream duriorem esse omni poena pecuniaria, facit l. filiusfam. §. secundum vulgarem. ff. de lega. 1. dum ait, patriam potestatem esse inaestimabilem. & quod Terentius per Crementem ad Sosiam dicebat, Quod habui, inquit, summum precium persolui tibi, hoc est, libertatem. Et illud vulgare: Non bene pro toto libertas venditur auro. Quum ergo haec libertas per leges positiuas restringatur, consequens fit, eas leges non solum noxias, sed nocentissimas quoque esse, quoties necessariae (inspectis iuris diuini aut naturalis principis) non sunt, quamuis ingenti non modo leuitate verum temeritate quoque, aut (quod turpius & inclementius est) machinatione non raro fiant, vt testatur Iustinianus Imperator in d. l. vn. in princ. & §. 1. C. de cadu. toll. tanta est, tamque lamentabilis humani generis infoelicitas. & verus [sect. 4] intellectus ad d. l. vn. cum simi. est, eam legem & similes non tam iusto imperio, quam tyrannide & ferri ab initio, & postea contineri aut obseruari. de quibus dictum est illud, Vae eorum, qui condunt leges iniquas. Iustificantur [sect. 5] hae sententiae, quia lex positiua vt valeat, oportet vt deriuetur a lege diuina & naturali, vt eleganter per eun dem Alphon. Castr. vbi sup. c. 2. cuius verba ita habent, Aliae sunt leges humanae, quae a lege naturali deriuantur per modum specificationis aut determinationis, sicut species in rebus artificialibus quodam modo deriuantur a genere, in qua deductione licet sit necessitas, qua aliquam certam speciem statuat artifex in orando, quod tamen hanc aut illam statuat, ex mera artificis pendet voluntate, tales sunt omnes leges, quae praemium aliquod virtuti, aut poenam vitio statuunt: quarum nullae ex primis legis naturae principijs necessaria consequentia deduci possunt. Nam licet necessarium sit ex lege naturae, vt virtuti praemium, eo vitio poena reddatur, non tamen ex eadem lege est necessarium, vt hoc aut illud praemium virtuti, & haec aut illa poena vitio reddatur. Tales ergo leges, licet vere humanae dicantur, quia ab hominum voluntate pendent, vt subditos obligare possent, non tamen est sola in illis humana voluntas, ita vt sine illa similitudine aut specificatione legis naturalis illa sola subditis necessitatem & obligationem imponere posset. Possunt [sect. 6] ergo huiusmodi leges quodammodo extensa vocis significatione naturales dici, quia per illas id in specie discernitur, quod in genere absque vlla specificatione lex naturalis faciendum esse decernit: si enim lex humana omnino a lege naturali discederet, illa iusta non esset, etsi nihil extra legem naturalem praeciperet, iam non humana, sed lex naturalis diceretur. Nam [sect. 7] Vlpianus Iurisconsultus in l. ius ciuile. ff. de iusti. & iure. ita ait, Ius ciuile est, quod neque in totum a naturali iure vel gentium recedit, neque per omnia ei seruit, itaque cum aliquid addimus vel detrahimus iuri communi, ius proprium, id est, ciuile efficimus. Haec ille. In quibus verbis ius commune ad ostendendam vocum idem significantium varietatem, posuit pro iure naturali. & merito, quoniam (vt ex testimonio Aristotelis supra citati constat) ius naturale est idem apud omnes. Denique [sect. 8] quod lex positiua vt iustior sit, oporteat deriuatam esse a iure naturali & diuino, vltra d. Alphonsum Castren. tenent Dominicus Sotus Theologorum disertissimus, & alij, quos retulimus supra c. 29. num. 20. Sicque vt ex massa cerea, si vis, potes facere vnam figuram, deinde eam infectam reddere, ac rursum ex eadem massa aliam formam effingere, idemque in massa aurea, vel argentea aut plumbea & similibus. Ita massa aut materia ex quibus facienda est lex positiua, est diuinum aut naturale, ex quibus variae formae fieri a lege positiua possunt, ea enim iura edocent poenam non mereri malefactores, quamuis modum aut mensuram poenarum non definiant, Vnde quod fur siue manifestus, siue non manifestus puniatur, & etiam raptor, aut parricida, & similes, ijs iuribus prospectum est. quod autem fur manifestus quadrupli, fur autem non manifestus dupli poena puniantur, vt in §. dupli, & §. quadrupli, cum vtrobique not. Instit. de act. quodque ex rapina poena tripli sit, vt in prin. & §. 1. Inst. de vi bonorum raptorum. quodque parricida culeo insutus pereat, vt in §. alia deinde lex. Instit. de publi. iudi. & c. id genus. isthaec sane omnia a iure naturali incognita erant, & a iure ciuili formata & specificata sunt ex ipsa iuris naturalis massa & materia dictantis in genere puniendos esse tales malefactores, facit tex. in simili, in l. adeo. §. cum quis ex aliena. ff. de acqui. rerum domi. cum §§. praeced. & seq. quatenus loquuntur de specificationibus, quae fiunt ex massa vel materia aliena: sicque tales leges positiuae habita consideratione materiae aut massae iustitiae ex quibus fiunt, naturales appellari possunt, habita vero ratione formae & specificationis dici possunt & debent ciuiles, & vtrunque probat d. l. ius ciuile. Nam quatenus dixit ius ciuile esse, quod intantum a naturali iure non recedit, intellexit de materia iustitiae, & quatenus subdit, neque ei per omnia seruit. intellexit de forma seu specificatione, quae a iure naturali incognita & solo iure ciuili introducta est. Idem [sect. 9] quo ad praemia, quae iure quoque pro benefactis debentur naturaliter, non secus quam poena pro malefactis. l. prima. ff. de iust. & iure. ibi, bonos non solum metu poenarum, verum praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes. Caeterum quantum praemium deberetur seruis pro benefactis, de quibus in titul. C. de seruis. qui pro praemio libertatem accip. quantumque praemium deberetur militibus in terminis. leg. item si verberatum. in princip. ff. de rei vendi. nullibi iure naturae in specie definitum erat, sed iure ciuili definitur, vt ibi. Ergo quum omnis lex naturalis sit necessaria & vtilis, & ipsa quasi materialiter debeat generare legem positiuam, vt positiua iusta sit, superest vt vtilis & necessaria quoque esse debeat, quia [sect. 10] omne generatum simile est generanti. Nam vt poeta cecinit: Fortes creantur fortibus, nec debiles Generant aquilae columbas. Et secundum Philosophum, Qualia sunt principia, talia praesumuntur principiata. tradit Andreas Tiraq. de praescrip. Gloss. 2. §. 1. verbo, bona autem fides. Vnde Poeta sic modulatur: Saepe solet filius similis esse patri. Notat Gloss. in l. quisquis. §. 1. C. ad legem Iuliam maiest. leg. quod si nolit. §. qui mancipia. ff. de aedil. edi. & in c. si quis. 6. q. prima. Speculator de feudis. §. quoniam. versic. 5. numero 14. & Benincasius de actio. in princip. numero 102. Tertio [sect. 11] id pulchre edocemur a Cicer. in Vati. sic scribente A, maioribus, inquit, nostris nulla alia de causa leges sunt inuentae, nisi vt ciues suos incolumes conseruarent: ergo leges non necessariae, aut non vtiles, cum non possint non esse nociuae, vt supra ostendimus, valere non possunt, quia tunc ciues non seruant incolumes, sed potius laedunt. Idem apertius idem Cicero secundo de legibus scriptum reliquit, Ad salutem (inquit) ciuium, ciuitatumque incolumitatem, vitamque hominum, & quietam, & beatam conditae sunt leges, quod & idem Cicero longe etiam significantius expressit prima de Inuent. Ea, inquit, virtute & sapientia maiores nostri fuerunt, vt in legibus scribendis nihil sibi nisi salutem & vtilitatem Reipublicae proponerent, neque enim ipsi quod obesset scribere volebant, & si scripsissent cum esset intellectum repudiatum iri legem intelligebant. Quibus verbis non obscure significauit, eam legem, quae minus vtilis esset, aut necessaria vtroque pede claudicare, ac infirmam esse ex defectu non solum voluntatis, sed etiam ex potestatis defectu legumlatorum. Quod intelligo quamdiu cessat vtilitas, nam ea adueniente lex illa valere incipiet, vt supra diximus. Hactenus quo ad huiuscemodi validitatem. Quid [sect. 11] autem quo ad ipsius durationem? & sane regulariter & si omnes leges perpetuae sint, id tamen procedit, quando iurisdictio legem ferentis perpetua erat: qualis est iurisdictio populi, qui semper durat. l. quaerebatur. ff. de iudici. aut etiam iurisdictio principis perpetui, vt sunt reges & similes. Caeterum quando ab habente temporalem iurisdictionem fiunt, tunc ipsae quoque temporales sunt, actionesque temporales producunt, vt in princip. Institut. de perpet. & tempo. actionibus. qua de re per Bart. in l. 5. in princip. ff. de verb. obliga. per Mathaesillanum singulari 189. Nota vnum mirabile. idem Bart. in l. fi. ff. de poenis. idem in l. omnes populi. ff. de iustit. & iur. & ibi Bald. Ludouicus Romanus consil. 228. Aretin. in d. l. 5. in princ. & Andr. Barb. in rubric. C. qui admitti. Ijs, quae per totum hunc librum egimus, finitima sunt quae scripsimus infra in secundo Tomo huius Operis lib. primo illius Tomi secundi. Si quaeras cur si his contigua sint, desierint hic subiungi & continuari? respondeam id factum ob causam hic reticendam. Ergo quae hic desunt, illinc petenda sunt. FINIS LIBRI PRIMI. # 2 FERNANDI VASQVII PINCIANI DE MENCHACA IVRECONSVLTI HISPANI, IN SVMMO DOMINICAE REI PHILIPPI HISPANIARVM REGIS Cath. potentissimi Praetorio Senatoris. CONTROVERSIARVM ILLVSTRIVM, ALIARVMqVE VSV FREQVENTIVM, LIBER SECVNDVS. # 51 Capvt li. SVMMARIVM. -  1 PRaescriptionum materia summi momenti est. -  2 Praescriptionum materia quatuor principijs, seu elementis consistit. -  3 Mundus constat quatuor elementis. -  4 Diuisio huius tractatus. -  5 Elementa inuicem conuertuntur. -  6 Diuisio partis primae. -  7 Diffinitio praescriptionum & vsucapionum. -  8 Praescriptio & vsucapio an differant inter se. -  9 Praescriptio quare introducta. -  10 Dominia essent in incerto cessante praescriptione. -  11 Terrarum dominium iure gentium primaeuo erat in communi. -  12 Patria hominis est omne solum. -  13 Communia sunt terra, aer, aqua. -  14 Ius gentium primaeuum appellatur naturale. -  15 Terrae dominium non praesumitur nisi probetur. -  16 Terrae dominium probari nisi praescriptione non potest. -  17 Dominium vt probetur. -  18 Probatio leuior sufficit in incidentibus. -  19 Dominium plene probatur per praescriptionem. -  20 Titulus suppletur adiectione temporis. -  21 Dominium sine praescriptione probatur in actionibus, & in rebus mobilibus. -  22 Dominium cadit in iuribus & in incorporalibus. -  23 Praescriptiones sunt iuris ciuilis. -  24 Obligatio naturalis an perimatur praescriptione. -  25 Praescriptiones nunquam fuissent, si ius ciuile non esset. -  26 Dominium praescriptione quaesitum an princeps adimat. -  27 Praescriptio triginta annorum iure forum non erat cognita. -  28 Praescriptiones non tenent extraneos a iurisdictione principes aut priuatos. -  29 Princeps cum subdito contrahendo non obligatur ciuiliter, sed solum naturaliter, sed ea naturalis obligatio efficax omnino est. -  30 Principes aut populi liberi inter se iure naturali, & gentium non ciuili ligantur. -  31 Ius ciuile non ligat principes aut extraneos a iurisdictione. -  32 Peregrinus expers testandi actiue & passiue. -  33 Hispania etiam de iure non subest imperio. -  34 Contractus sunt informes inter extraneos a iurisdictione populos, principes, priuatosque homines, inter quos omnes nudae conuentiones & naturales obligationes efficaces sunt. -  35 Ambasciatores iure naturali & gentium non ciuili vtuntur. -  36 Praescrip. & iura ciuilia cessant in extraneis populis, principibus, priuatis hominibus. -  37 Hispanorum regum ius quo ad ecclesiastica. -  38 Patronatus iura iustius conceduntur terrae ab infidelibus debellatae causa, quam dotationis causa. -  39 Iuri canonico subsunt omnes Christiani. -  40 Homines a suis negotijs & prouincijs auocari necessitate non cogente noxium, & contra naturalem iustitiam est. -  41 Ius positiuum aut consuetudines inducere non possunt, quod iustitiae naturali aduersatur. -  42 Intellectus infirmitas est, quaerere legem vbi naturaliter sentimus. -  43 Notorietas superat omne genus probationis. -  44 Iustitia naturalis est incommutabilis. -  45 Nauigatio impossibilis fere, & noxia reputatur. -  46 Impossibile reputatur quod est nimis difficile. -  47 Impossibilium nulla obligatio. -  48 Impossibilia an possit Deus. -  49 Immemorialis praescriptio quae dicatur. -  50 Ius naturale & diuinum non immutantur per abusus. -  51 Ius positiuum iuris naturalis repetitiuum non naturale, sed positiuum, dicitur. -  52 Abstinendi beneficium esse praetorium non ciuile. -  53 Ius nouum per adiectionem, vel detractionem fit quo ad particulam Solum additam, vel detractam. -  54 Intell. l. ius ciuile. ff. de iust. & iur. -  55 Ecclesiastica iurisdictio iustius exercenda quam profana. -  56 Iustitia virtutum regina. -  57 Ecclesiasticorum iniustitia turpior, quam profanorum. -  58 Filius similis patri. -  59 Generatum simile generanti. -  60 Filia similis matri. -  61 Deus dat omnem potestatem. -  62 Operibus credendum. -  63 Opera indicant auctorem. -  64 Vtilitatis causa admissa non sunt ad contrarium conuertenda. -  65 Deus malum facere nequit. -  66 Impossibilia sunt quae turpia sunt. -  67 Potentia mentita. -  68 Dei omnipotentia. -  69 Dei prouidentia mundus regitur. -  70 Dei prouidentia mundus non solum in vniuersis, sed & in singulis regitur. -  71 Populi vox Dei vox est. -  72 Princeps iure naturali ciues ab omni laesione tueri tenetur. -  73 Principum quanta esse debeat cura & prouidentia. -  74 Lites a prouincijs ad curiam non reuocandae. -  75 Exceptio saepe auget regulam. -  76 Onera iniqua tollenda. -  77 Praescribi iniqua nullo tempore possunt. Colligitvr ex principali nostra conclusione, an valeant leges praescriptiones inducentes? Mouet quaestionem, quod vt principum, ita & legum imperium vt prosint non vt noceant datum creatumque (vt supra lib. 1. cap. 1. cum sequen. millies admonuimus) fuit. iniquissimum autem est, & sic nociuum praescriptionis remedium, vt mox probabimus. ergo eae leges non deberent valere. hac ergo occasione, & quia nostrae professioni dum de controuersijs illustribus & frequentib. agere profitemur, nulla quam [sect. 1] praescriptionum materia aptior, aut accommodatior videtur, (quia siue ad frequentem iudiciorum vsum respexeris, hac materia nihil vsitatius, vt pote quae sit fere vnica spes, & probatio, & thesaurus omnium siue dominiorum siue iurium mortalis generis, siue etiam regum, principum, Imperat. iura, statutumque intuearis in sola praescriptione temporisque vetustate tanquam in fidelissimo quodam thesauro ac ditissimo reposita inuenis, vt prope edocebimur. ideo hanc materiam per hunc tertium librum peragemus, non tamen eo animo vt longiores aliorum de hac re commentarios huc transcribere (nostrorum more) velimus, sed vt circa ea duntaxat versemur, quae ab alijs vel praetermissa, vel parum foeliciter aut minus dilucide tradita inuenimus. Porro [sect. 2] vt rerum natura in quatuor consistit elementis, ita & vsucapionum, praescriptio numúe natura, & tota materia in quatuor nititur ceu elementis, & principijs, scilicet in possessione, traditione, titulo, & bona fide. ea autem quatuor elementa eleganter Philosophi ijdemque vates modulati sunt: Vnde Ouid. lib. 15. Metamor. sic cecinit: [sect. 3] Quattuor aeternus genitalia corpora mundus Continet, ex illis duo sunt onerosa, suoque Pondere in inferius tellus, at que vnda feruntur: Et totidem grauitate carent, nulloque premente Alta petunt, aer atque aere purior Ignis. Idem lib. 1. Fastorum: Altum petit flamma, propior locus aera coepit: Sederunt medio terra, fretumque loco. Manilius lib. 1. astronom. Ignis in aetherias volucer se transtulit auras. Summaque complexus stellantis culmina coeli. Flammarum vallo naturae moenia fecit: Proximus in tenueis descendit spiritus auras, Aeraque extendit medium per inania mundi: Ignem flatus alit, vicinus subditus astris. Tertia sors vndas strauit, flatusque natantes Aequore perfudit toto nascentia ponto, Vt liquor exhalet tenuis, vtque euomet auras, Aeraque ex ipso ducentem semina pascat. Vltima subsedit glomerato pondere tellus. Quod autem omnes praescriptiones in[sect. 4] quatuor veluti elementis & principis ceu principijs consistant, hoc est, in possessione, traditione, titulo, bona fide, id vt notissimum est (per l. vni. in prin. C. de vsuc. transfor. in prin. Instit. de vsucap. cum mille similibus, infra allegandis) ita quoque longissimum esse constat, vt edocebimur per totam secundam, tertiam & quartam partem huius praescriptionum tractatus, qui sex partibus constabit. Prima continebit decem quaestiones, quae vtpote ad totam materiam communes faciliores reddent eorum omnium, quae dicenda sunt, cognitionem. Altera ad possessionem & traditionem rerum praescribendarum pertinebit. Tertia ad titulum spectabit. Quarta bonam ad fidem adspirabit. Quinta res, quae praescribi possunt, quaeúe non possunt, captabit. Vltima eos casus remissiue, qui ad praescriptionis rescissionem pertinere videntur complexa, finem huic praescriptionum tractatui imponet. Verum istarum partium singulae in reliquarum materiam & veluti possessionem non poterunt non inferre pedem, ad id cogente materiarum affinitate, eo quod ipsis quoque primis elementis, vt quotidie & incessanter contingat, summus ille rerum opifex & parens Deus ordinauit. Vnde Ouidius lib. 15. Metamorph. sic philosophatus est: Quae quanquam spacio distent, tamen omnia fiunt Ex ipsis, & in ipsa cadunt: resolutaque tellus In liquidas rarescit aquas: tenuatur in auras, [sect. 5] Aeraque humor alit, dempto quoque pondere rursus. In superos aer tenuissimus emicat ignes. Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. Ignis enim densum spissatus in aera transit, Hinc in aquas, tellus glomerata cogitur vnda. prima pars principalis. In primis itaque videndum est, [sect. 6] quid sit vsucapio. Deinde vt differat a praescriptione, vel a consuetudine. Tertio, quare fuerit introducta. Quarto quo iure recepta fuerit. Quinto an aduersa sit rationi & iuri ac aequitati naturali. Sexto, an praescriptio perimat vtramque obligationem tam ciuilem, quam naturalem. Septimo, an dominium directum praescriptione acquiratur. Octauo, an obligatio ex delicto orta praescriptione perimatur. Nono, an praescriptio impediat litis ingressum. Vltimo, an tempus perimat, an transferat ius nostrum. Quo ad primum [sect. 7] vsucapio est acquisitio, vel adiectio dominij per continuationem possessionis temporis lege definiti, supple contingens. Ita ait Iureconsultus in l. 3. ff. de vsucapio. circa cuius definitionis tuitionem multus (iudice me) esse videtur Ioannes Imolensis in dicta l. 3. & Felinus & Philippus Decius in rubrica, de praescript. & nouissimi post alios in capitu. possessor, de regulis iuris lib. 6. Panormitanus & alij in dicta rubric. notant enim Iureconsultum eo, quod ab effectu vsucapionem definierit, nec aduertunt Iureconsultis solenne esse, fuisseque semper, aut plerunque ita (Iuris disciplina id exigente) iurium materias definire, vt in l. 1. ff. de tutelis, in princip. Instit. eod. titul. in l. imperium. ff. de iurisdictio. omnium iudicum. in l. 1. ff. de testament. & in l. 1. ff. de legibus. & textus vulgo notus in l. legatum est. ff. de legat. 2. l. legatum est. ff. de legat. 1. §. legatum est. Institut. de legat. in princip. Institut. de obligat. in princip. Institu. de action. in princip. & alibi saepe, vt nos tradidimus in tracta. de success. progressu. lib. 1. in praefat. num. 64. post Alphonsum Castrensem de potesta. legis poenalis lib. 1. cap. 2. Cagnolus & alij in l. omnis definitio. ff. de regulis iuris. alijs ergo ociosis hanc quaestionem velitandam relinquamus, nobis autem sat superque esse debet ipsa Iureconsulti definitio, quam improbare nephas est. Et cum ea transit Franciscus Balbus, de praescriptio. in prima parte, quaestione prima. Azo in summa. C. de vsucapio. pro empto. ad princip. & alij. & vide omnino quod dixi infra c. incip. quo ad octauum est. in 8. quaest. [sect. 8] Quo ad secundum vt vsucapio differat a praescriptione plerunque traditum est, vsucapionem ad mobilia, praescriptionem ad immobilia pertinere. Ita Gloss. in l. secunda. ff. de vsucapio. Gloss. in princip. Institut. eodem tit. in verb. vsucapiantur. Gloss. decima sexta, quaest. 3. in summa. id quod procedit voce anguste sumpta. nam hi termini passim conuertuntur, vt per omnes fere leges sub titulo ff. de vsucapi. apparet, & differunt Balbus in dict. 1. part. quaest. 3. Felinus & Decius, vbi supra. & nouissimi in dict. capit. possessor, ad princip. post Gloss. in l. tertia. ff. de vsucapio. Bald. in l. prima. colum. 3. vers. nec puto. C. de seruis fugitiuis. per Aret. in l. Pomponius. §. cum quis. ff. de acquir. poss. Quo [sect. 9] ad tertium, nempe quare vsucapio fuerit introducta, Respondet Iureconsultus in l. 1. ff. de vsucapion, id admissum, ne rerum dominia in incerto essent, & ne lites essent immortales. l. final. ff. pro suo, [sect. 10] néve domini perpetuo timore rerum suarum amittendarum cruciarentur. l. cum notissimi, in princip. C. de praescription. triginta annorum, vt per Bald. in repeti. l. primae. in colu. 3. C. de emancipatio. liberorum. Balbus de praescript. parte prima, quaest. quarta. Azo in summa. C. de vsucapio. pro emp. in princ. Sed quonam modo deducitur lites fore immortales dominiaque rerum fore in incerto, si praeceptiones inuentae non fuissent. [sect. 11] Et sane perspicuum id est, nam principio generis humani omnia erant in communi praesertim agri & campi, vt est vera & communis opinio, quam tenent Paulus Castrensis, & alij in repet. l. ex hoc iure. ff. de iustit. & iure. Vnde Horatius satyra 2. lib. 2. sic cecinit: Nam propriae telluris herum natura, neque illum, Nec me, nec quenquam statuit, nos expullit ille: Illum aut nequities, aut vafri inscitia iuris. Et Virgilius lib. 2. Georgicorum. Ante Iouem nulli subigebant arua coloni: Nec signare quidem aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant. Et Seneca in Hippolyto: Hoc equidem reor Vixisse ritu prima quos mistos deis Profudit aetas: nullus hic auri fuit Caecus Cupido: nullus in campo sacer Diuisit agros arbiter populis lapis. Et hac habita ratione Statius sic canebat: [sect. 12] Omne homini natale solum. Eadem consideratione Ouid. lib. 1. Fast. canebat: Omne solum forti patria est, vt piscibus aequor: Et volucri vacuo quidquid in orbe patet. Nimirum eorum collectio erat quod vt volucres seu aereum genus in coelo vel aere, vtque squamea turba in aequore vel ponto nihil proprium habent praeter vsum communem: ita & humanum genus in terris communem vsum non secus quam reliqua animantia terrestria haberent, & praeterea nihil, saltem quod ad ius proprietatis aut dominij in particulari attineret, & Ouid. lib. 6. Metamor. sic modulatus[sect. 13] est: Quid prohibetis aquas? vsus communis aquarum est. Nec solem proprium natura, nec aera fecit: Nec tenues vndas: ad publica munera veni. Ista erant verba terrae aliquid terrae proprium cuiusquam esse vetantis, & omnia esse communia asserentis, facit tex. in §. singulorum. Inst. de rerum diuisione. [sect. 14] quum ergo tam inspecto iure naturali quam iure gentium primaeuo (quod similiter naturale ius appellatur, vt supra lib. 1. in praef. nu. 118. disseruimus, & attigimus de succ. crea. lib. 1. in §. 1. num. 2. & 41.) omnia essent communia praesertim omnes agri, campi, praedia, & reliqua immobilia, [sect. 15] superest, vt qui aliquid immobile suum esse duxerit, illud probare debeat, quia contra se habet praesumptionem iuris, cumque is dicat quod ius olim erat commune degenerasse, ad seque solum in particulari pertinere coepisse, id probare necesse habet cum taIis assertio in facto consistat, quod non praesumitur nisi probetur. l. in bello. §. factae. ff. de capt. l. si emancipati, ibi, reque emancipatum probatum fuerit, vbi notat Ias. C. de colla. [sect. 16] & id factum non solum probari oportet, sed etiam ea probatio, si remouerimus vsum praescriptionum, esset pene im possibilis, nisi quis ostenderet testamentum primi parentis Adami, quo quoppiam forte praedium aut praedia sibi relicta fuisse appareret. aliter enim & si probet se emisse, parum iuuat cum per hoc non appareat an venditor dominus fuisset, nec potuerit vendens pluris iuris in emptorem transferre quam ipse haberet. l. nemo plus. ff. de regul. iur. c. nemo potest plus. eod. titu. lib. 6. l. traditio. ff. de acqui. rerum domi. quinimmo etsi (vt ioci causa id dixerimus) Adami testamentum ostenderet, nihil iuuaret, quia se ab Adamo magis descendere quam reliquos homines probare non posset, vt interea omittam tam antiquum instrumentum authenticum esse probari non posse, & ita in specie quod dominium immobilium probari sit improbabile, nisi per praescriptionem, tenent, licet non ita dilucide probent Glo. in l. cum res. C. de probati. quam sequuntur communiter Doctores ibi, vt tradit Nicolaus Boerius decisione 47. alia insuper ex dicto num. 25. Paulus Castrensis & Iacobinus de sancto Georgio in l. si quis seruo. C. de furtis. Alex. consil. 4. colum. 2. libro 2. Dynus, Barthol. Alberi. Paulus Castr. & alij, praesertim Alexa. in l. si sic. §. 1. ff. delegat. Idem Alexand. consil. 180. col. 4. lib. 7. & consil. 71. col. 1. lib. 1. Hinc [sect. 17] est, quod licet quis probet se habere alicuius rei possessionem cum legitimo titulo, sicque tanquam dominum fructus illius rei nomine, & sibimet, non etiam alteri percipere, adhuc non intelligitur se dominum sufficienter probasse, vt sentiunt Gloss. d. l. cum res, & omnes illi quos supra allegauimus. sentit Glo. in l. 7. C. de probat. Bald. in sua praxi. tit. de extraordi. q. 1. & Boerius, vbi supra, nu. 2. versi. sed glo. Id quod procedit quando dominium deducitur in iudicium per modum actionis & principaliter, quale est in rei vendicatione, in qua dominium venit probandum principaliter. l. 1. C. de alien. iudi. mu. cau. facta. l. 1. ff. eo titul. l. doce ancillam. C. de rei vendi. nam & si probarem contra possidentem, me ab hinc annos forte duos fundum, de quo lis erat, per quadriennium possedisse, fructusque ipsius vt dominium percepisse, reliquaque omnia vt verum dominum, &, quae a dominis fieri solent, egisse, adhuc contra illum possessorem minime obtinerem. Caeterum si non principaliter, sed incidenter tandem dominium deduceretur in iudicium, tunc is modus probationis sufficeret ad inducendam dominij probationem, vt est recepta opinio in locis mox referendis. [sect. 18] Vnde si domum tuam domui meae seruitutem debere dicebam, & ostendi legitimum titulum istius domus, quam esse dicebam, meque eam possidere, eaque vti & frui non secus quam veris dominis, solenne est edocui, tunc sufficienter dominum me esse videor probasse, vnde si huic domui domum tuam seruitutem debuisse ostendatur legitime, obtinebo, & is esse solet frequentissimus aduocatorum vsus allegantium, quem cum legitimo titulo aliquam rem tenuisse & possedisse, eiusque fructus tanquam verum dominium percepisse, reliquaque omnia egisse, quae a veris dominis fieri solent. nam per hoc intelligitur dominium praesumptiue probatum, non aliter quam praesumptiue faruus ex ineptis dictis, vel factis quis probatur, vt tenuerunt Glos. in l. pen. verbo, amoueri. ff. de condit. instit. & ibi Bald. Ange. & Paul. Castrens. Bart. Bald. Paul. Castrens. & alij in l. Titia, per text. ibi. ff. de solut. est text. melior de iure secundum Nicol. Boer. d. decisio. 47. num. 1. in l. filiusfamil. §. ijdem principes. ff. de leg. 1. Barbat. consil. 50. num. 12. lib. 1. Iacob. de Arena, & Bart. in l. penultim. Anto. But. & Abb. Siculus in c. cum ad sedem, de restit. spol. Innocen. in c. illud, de praesump. Bart. consil. 110. quidam Masiolus. Idem Bart. in quaest. incip. mulier habens amplum patrimonium. col. penult. glos. 1. l. sicuti. §. si quaeratur. ff. si seruitus vendicetur. Glo. iuncta textui in l. 1. ff. fam. ercis. & ibi Florianus tradit Raph. Cum. consil. 150. ad fin. Pet. Philip. Corn. consil. 48. lib. 3. Andreas Barb. cons. 8. lib. 1. Alexan. consil. 4. lib. 2. Idem consil. 103. num. 10. lib. 7. Ias. post Bart. ibi in l. si prius. ff. de op. no. num. & plene per Boer. vbi supra, & Corne. consil. 19. lib. 2. Idem Corneus cons. 24. lib. 4. & Bal. in l. non ignorat. col. 6. C. qui accus. non poss. facit. l. & quae nondum sunt. §. 1. ff. de pign. tenet Romanus consil. 24. circa propositum. & Bar. Sozinus consil. 106. in causa. colum. 4. lib. 2. ratio differentiae inter hanc speciem & superiorem ea est, quod quando dominij probatio deducitur incidenter in iudicium, cum aliud principaliter ageretur, par est, vt non tam exacta probatio postuletur, quam si principaliter deduceretur & desideraretur. cum & ea res leuioris sit praeiudicij, & aliter is bis oneraretur in probatione, si teneretur ex integro probare, & donum vicini seruitutem alteri domo debere. & praeterea ex integro probare, quod ea domus, cui talis seruitus debebatur, sua erat. facit pro hac ratione l. ille a quo. §. si de testamento. ff. ad Treb. l. Titia. §. qui inuita. ff. de leg. 2. Caeterum [sect. 19] si cum eo legitimo titulo probaui possessionem longi temporis, tunc sufficienter probatum est dominium, etiam si in iudicium deduceretur principaliter, quia iam praescriptum intelligeretur: & haec est vtilitas praescriptionum (qua aequius aut consultius nihil vnquam excogitari potuit) ita tenet Gloss. in d. l. cum res. C. de probat. & est communis opinio Doctorum, quos supra allegauimus. [sect. 20] Idem foret si nullum titulum probarem, si tamen longissimi temporis possessionem probaui, quasi ea temporis adiectio suppleat tituli defectum: vt in l. si quis emptionis. §. 1. & l. cum notissimi, in prin. & l. sicut. l. omne. C. de praescrip. triginta annorum, vt est communis opin. Bal. vbi supra, & aliorum, quas supra retulimus, tradit etiam Boer. vbi supr a num. 9. cum seq. Hactenus de dominij probatione in rebus soli, & etiam in rebus mobilibus regulariter, [sect. 21] sunt tamen plures species, in quibus circa inuentum praescriptionis probatur dominium in rebus mobilibus. quid enim si quis tabulam depinxit, iuxta §. fi quis in aliena tabula. Instit. de rerum diui. aut melle mulsum ex vuis & melle fecit, aut librum scripsit, & similia. certe in his speciebus & similibus facile est dominium probare. Item idem est in rebus se mouentibus, quale est, si quis feram cepit, aut armenta, aut pecudes, aut quadrupedes, quae antea nullius in bonis vel fuissent, vel iam esse desijssent, vt in §. ferae, & per totum titulum Institut. de rerum diui. praesertim in §. singulorum, cum sequent. vsque ad finem tituli. & l. adeo. per totam l. 1. 2. & 3. l. naturalem. ff. de acquir. rerum domi. Idem in iuribus & actionibus, nam probatur contractus obligatione probatur nobis, id de quo agitur deberi, [sect. 22] nec dubium est, quia etiam istarum rerum dicatur esse dominium. l. qui vsumfructum. ff. si vsusfruct. per l. fin. ad medium. C. de praescrip. longi temporis, & de quadruplici dominiorum differentia disserit Bald. in l. in rebus. C. de iure dot. colum. 2. & Boerius d. decisio. 42. num. 4. & plenius per nos de suc. progressu lib. 1. in praefa. nu. 176. cum seq. Quo ad quartum, nempe, [sect. 23] quo iure fuerit inducta vsucapio, vel praescriptio, omnes omnino admittunt mero iure ciuili receptam fuisse. ita Azo in summa C. de vsucapi. pro empt. ad princip. Bald. in repeti. l. 1. col. 3. C. de emancipat. liberorum. Franciscus Balbus de praescript. part. 1. q. 4. Bar. in l. nemo potest. colum. 4. versi. quaerit Dynus. ff. de legat. 1. Philippus Decius in cap. quae in ecclesiarum. nu. 26. de constit. Aymon Crauet. & antiq. temporum. part. 1. num. 49. per eundem Decium consilio 269. num. 7. Idem Decius consil. 202. num. 2. Bald. in l. fin. colum. 2. C. sententiam rescindi non posse. Angelus in l. Lucius. ff. de euictionibus. Paulus Castrensis in l. 1. ff. de testament. Alexand. in l. Gallus. §. & quid si tantum. num. 27. ff. de liber. & posthum. Panormitan. consil. 84. videtur. 1. lib. 1. Gloss. quam ibi omnes sequuntur in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iur. Bald. in authent. adhaec. colum. 3. C. de vsur. Ang. in repe. l. 1. colum. 19. C. de iudi. [sect. 24] Ideo dicunt, quod praescriptio vtpote ciuile inuentum obligationem naturalem nequit perimere, quod & firmant Bart. & Paulus Castrens. in l. final. §. 1. ff. rem ratam haberi. Corne. cons. 251. in hac consultatione. colu. 2. lib. 3. Idem Corne. consil. 176. ad euidentiam. col. pen. lib. 1. Ant. But. Ioan. Imol. Panorm. & Feli. in c. ad aures, de praescript. Ioan. And. in c. possessor, vbi Philipp. Franc. & noui. de reg. iur. Franc. Balb. vbi supra. 2. part. 3. princ. q. 10. & in part. 1. q. 6. & Ioan. Oroscius & nouissimi sequuntur d. Gloss. l. ex hoc iure. ff. de iustit. & iur. eamque Gloss. sequuntur alij quamplures, quos allegauimus de succe. crea. lib. 1. §. 1. num. 1. versi. vltima fuit opin. Hinc [sect. 25] dixit Bal. in rep. d. l. 1. col. 3. C. de emancip. liber. quod si ius ciuile non foret, praescriptiones aut vsucapiones minime forent, quem sequitur Francisc. Balb. in d. q. 4. [sect. 26] Hinc etiam dixit Philip. Decius in d. c. quae in Ecclesiarum, num. 26. dominium praescriptione quaesitum cum sit iuris ciuilis tolli nobis posse per principem, id quod improbabimus (annuente Deo) in secundo Tomo harum controuersiarum, qui inscribitur sub titulo controuer. vsu frequentium. c. 1. num. 15. ibi enim ostendimus, etiam dominium iuris ciuilis tolli nobis per principem non magis posse, quam dominium iuris naturalis, nisi ob bonum publicum. Denique cum praescriptiones & vsucapiones sint iuris ciuilis adeo, vt si ius ciuile non esset ipsae minime fuissent, vt iam edocti sumus, & probat l. 1. & l. 3. ff. de vsucap. Et ideo [sect. 27] praescriptio longissimi temporis triginta vel quadraginta annorum non erat cognita nec inuenta iure ff. vt est vera & communis opinio, quam tenent Glos. in l. qui occidit, in princ. verb. amissi. ff. ad l. Aquil. Gloss. & Doct. qui cum ea simpliciter transeunt in l. Iulianus. ff. ex quibus causis maiores. Bar. in l. tutor rerum. in fin. ff. de admi. tutorum. Bald. in l. eum qui. §. in hac. ff. de public. Idem Bal. in l. si ego. §. partus. eodem tit. Francisc. Balb. de praescript. in 2. part. 3. partis princip. quaest. 12. num. 12. versi. sed dubitatur. Bald. in l. nihil. C. de vsucap. pro haerede. Glos. cum qua transeunt communiter Doctores ibi in princip. Instit. de perpe. & temp. actio. Alexan. in l. Pomponius. §. cum quis. num. 21. ff. de acquirend. possess. Et ibi Iaso. num. 22. Felin. in c. de quarta. num. 34. de praescript. Bart. in l. fin. in fin. ff. rem ratam haberi. Aries Pinellus de bonis maternis in authent. nisi tricennale, in princip. Bartholomaeus Socin. consil. 203. colum. 2. in fin. lib. 2. Episcopus ciui. Roder. in c. possessor, de regu. iur. lib. 6. part. 2. §. 9. num. 4. Cum (inquam) [sect. 28] omnis praescriptio & vsucapio sit merum inuentum iuris ciuilis, consequens est, vt subditos duntaxat liget, & comprehendat illius illarúmve regionum, vbi tale ius ciuile seruatur, iuxta l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. sed naturalia. Instit. de iure nat. l. ius ciuile. ff. de iusti. & iur. l. fin. vbi plene in simili per omnes Doctores. ff. de iurisdict. omnium iud. sicque si inter reges aut populos liberos, qui non recognoscerent superiorem, in temporalibus lis esset, cessaret materia praescriptionum, non secus quam si re vera scripta, aut inuenta nunquam fuisset, quia ius ciuile vnius principis aut populi liberi alterum principem aut populum liberum non tenet, sed ius tantum naturale & gentium inter eos seruandum est. Et secundum tale ius ciuile iudicandum esset. nam si princeps legibus populi sui solutus esse dicitur. l. princeps legibus. ff. de legibus, quanto magis solutus esse dicetur legibus alterius principis vel populi. [sect. 29] Id quod nullus modo sanus negat aut negauit vnquam, quod adeo verum est, vt princeps cum subdito contrahendo non obligatur ciuiliter, sed tantum naturaliter, quia iuri tantum naturae, & gentium non etiam iuri ciuili subiacere intelligitur, vt tradit eleganter Bald. in d. l. princeps. ff. de legibus. Idem Bald. in l. 1. ad prin. ff. de const. princ. Idem Bal. & communiter omnes Doct. in l. 1. ff. de pact. Idem Bald. in l. fin. C. de transact. & in l. si aquam. colum. 6. C. de seruit. & aqua. plene per Doct. in c. 1. de const. Alex. consil. vltim. clementissimi. col. 7. lib. 4. Bald. in c. 1. §. fin. qui feudum dare possunt. quod ita tamen intelligendum est, vt ea obligatio naturalis, qua princeps ex contractu suo vel conuentione cum subdito, vel cum altero principe celebrato tenetur, tam efficax sit, quam foret si esset ciuilis simul & naturalis, vel si ius ciuile nunquam vllibi scriptum aut inuentum esset. Ita Anto. Butrius colum. penultim. & ibi alij omnes in c. quae in Ecclesiarum, de consti. & ibi Abb. colum. pen. Bal. in c. 2. colum. fin. de noua forma fidel. in feud. Fernandus Loazes in consil. pro Marchi. de Velez, dub. 1. pag. 34. num. 23. Sicque [sect. 30] principes inter se, vel populi liberi inter se semper & sunt & esse videntur, ac fuisse quasi in terminis l. 2. ad princip. ff. de orig. iur. l. 1. ff. de pact. l. 1. ff. de consti. pecun. cum simil. vt inter eos ius solum naturale & gentium non etiam ciuile in consideratione sit, non magis quam si scriptum aut inuentum numquam fuisset. nam & idem esset (quod plus est) [sect. 31] si res ageretur inter principem & vnum hominem priuatum, qui tamen sibi subditus non esset. [sect. 32] Et ideo peregrinus nec testamentum facere debet, secundum nostri iuris regulas, sed secundum simplicitatem iuris gentium, vt diximus de succ. progressu lib. 1. sub tit. qui testam. fac. poss. num. 124. nec ex testamento alicuius ciuis nostri capere potest, quia vt nostro iuri subiectus non est, ita etiam non gaudet beneficijs nostri iuris ciuilis, vt ibidem docuimus sub titulo, qui ex testamen. cape. poss. num. 6. cum sequen. per l. 1. cum ibi not. C. de haered. instit. l. sed si hac. §. poenam, in verb. peregrinitatem. ff. de in ius vocan. Quinimo idem foret, si inter duos homines priuatos exteros tamen (hoc est, qui essent diuersarum iurisdictionum, puta vnus Hispanus, alter Gallus) res ageretur, nam & tunc ius tantum naturale & gentium inter eos seruaretur, non etiam ius ciuile alterutrius ex illis prouincijs [sect. 33] (cum constet regem Hispaniarum etiam de iure non subesse Imperatori. 63. distinct. c. Adrianus, vbi Gloss. & reliqui. Idemque in rege Galliarum saltem de facto, vt lib. praeced. plenius tradidimus. c. 22. nu. 11. cum sequen.) [sect. 34] secundum quae licet regulariter non valeat emptio & venditio sine precio, nec locatio & conductio sine mercede certa, nec contractus emphyteusis sine scriptura, nec stipulatio sine verbis, vt in princip. Instit. de empt. & vendi. & in princ. Instit. de locatione & cond. l. 1. in prin. ff. de verb. oblig. in prin. Inst. eod. ti. l. 1. 2. & 3. cum ibi not. C. de iur. emphy. tamen inter exteros principes, vel inter exteros populos superiorem non recognoscentes, vel inter exteros homines priuatos, vel inter vnum principem, populúmve liberum & ciuem ei subiectum, & emptio venditióve sine precio, & locatio & conductio sine mercede certa, & stipulatio sine verbis, & emphyteusis sine scriptura valerent, non tam in vim eorum contractuum formaliter, quam in vim nudae genericae iurisque gentium conuentionis, quae tamen plenum effectum & executionem sortiretur, non secus, quam id fieret, si ius ciuile scriptum aut inuentum numquam fuisset, iuxta l. 2. in princip. cum §. sequen. ff. de origi. iuris. [sect. 35] quae omnia in contractibus legatorum principum (quos vulgo ambasciatores appellamus) qui celebrarentur in prouincijs suarum legationum procederent, vt plenius egimus in praefat. lib. 1. de succ. progressu. colu. pen. & in locis duobus, de quibus iam meminimus. [sect. 36] In omnibus ergo his speciebus & similibus, quemadmodum cessat ius ciuile quo ad omnes contractus, conuentiones reliquasque humanas actiones, ita quoque & quo ad praescriptiones cessare in comperto esset debet, quando quidem praescriptionum inuentum mere ciuile est, & ciuilissimum, vt iam edocti sumus, quae omnia eo potissimum nomine notanda sunt, quod nullibi sic declarata inuenio, suntque addenda ad illos 28. casus, in quibus cessat praescriptio, de quibus per Franciscum Balb. de praescrip. q. 6. part. prin. Hinc colligebam expeditum fixum atque indubitatum haberi debere [sect. 37] potentissimo Hispaniarum Regi, & domino nostro etiam hodie integrum saluumque esse ius & facultas conferendi omnes archiepiscopatus, episcopatus, praebendas, dignitates, personatus, rectorias, beneficiaque omnia ecclesiasticis personis per vniuersam Hispaniam, non secus quam olim neque id ius vlla ex parte praescriptionis, consuetudinis, vel alia quauis ratione, aut occasione immutatum, debilitatum aut diminutum videri, non magis quam olim foret ac fuisset. nam cum sit non minus vera, quam receptissima omnium sententia, Hispaniarum regem ac regnum nullum in temporalibus superiorem recognoscere. Glos. in d. c. Adrianus. 63. distinct. diximus plene supra c. 22. nume. 11. cumque sequen. [sect. 38] cumque Hispaniarum rex ex receptissima omnium sententia habeat legitimum ius patronatus in omnibus Hispaniarum ecclesijs, eo quod eam prouinciam eripuit, liberauitque a manu infidelium (quae causa ex mente Doctorum communiter longe iustior est, quam causa ecclesiae dotationis) vt in lib. praecedenti. ca. 22. nu. 14. cum praeced. & sequen. disseruimus, consequens fit, vt id ius patro. semel sibi competens per temporis aut praescriptionis interuentum perire non potuerit, aut vlla ex parte eneruari, quandoquidem praescriptionum inuentum & ciuilissimum esse, & sic inter exteros Principes, Reges, Imperatores, populos aut ciues locum non habere fuse edocti sumus, & non solum tales ecclesias Hispaniarum Rex conferre potest, hoc est, eligere vel nominare personas ad eas dignitates, beneficia, episcopatus, rectorias, personatus, archiepiscopatus, & similia, non solum (inquam) id ex definitione sacrorum canonum, & ex doctorum sententijs, & ex legibus Hispaniarum licere sibi apparet, sed etiam id per sacrum Concilium Toletanum 12. canone, & c. 6. sancitum est, & stabilitum in haec verba. Illud quoque decernendum nobis occurrit, quod in quibus tam ciuitatibus, decedentibus episcopis proprijs, dum differtur diu ordinatio successoris, non minima creatur officiorum diuinorum offensio. Vnde placuit omnibus (saluo priuilegio vniuscuiusque prouinciae) vt licitum maneat deinceps Toletano Pontifici, quoscunque regalis potestas elegerit, & iam dicti Toletani Pontificis iudicium dignos esse probauerit, in quibuslibet prouincijs praeficere praesules, & decedentibus episcopis eligere successores, sic tamen, vt quisquis ille fuerit ordinatus post ordinationis suae tempus infra trium mensium spacium proprij Metropolitani praesentia visurus accedat, qualiter eius authoritate vel disciplina instructus condigne susceptae sedis gubernacula teneat, quod si per desidiam aut neglectum quilibet constituti temporis metas excesserit, excommunicetur, hanc quoque definitionis formulam sicut de episcopis, ita de caeteris rectoribus placuit obseruandam. Sed & idem expressum est in ca. cum longe. 63. distinct. neque ad rem pertinet, quod id ius & si in vsu sit fueritque semper quo ad archiepiscopatus, & episcopatus, & nonnullas Abbatias Hispaniarum, tamen quo ad reliquas dignitates ecclesiarum cathedralium, & quo ad reliqua beneficia non ex integro id in vsu nunc est, [sect. 39] nec dubium est, quin iuri canonico omnes principes Christiani subesse videantur, vnde iuris canonici praescriptiones contra eos eorumque regna videntur posse locum habere, in ijs rebus & materijs, quae subsunt iurisdictioni ecclesiasticae, qualis est materia beneficiorum, vt habetur fere per omnes in c. 1. & in c. ecclesia sanctae Mariae, & in c. quae in ecclesiarum, de constit. & in c. cum non liceat, de praescript. Nam ad perfectam huius rei cognitionem praefari oportet non esse solum aut simplex ius patronatus id, quod habent Hispaniarum reges in talium beneficiorum collatione seu nominatione, neque ex sola iuris canonici concessione, sed potissimum ex ipsomet iure regali, & sic ex iure naturali. cum enim regna & principatus fuerint iure naturali, vel gentium etiam primaeuo creati ad meram ciuium vtilitatem, vt plenissime ostendimus supra lib. praeced. cap. 1. & 2. & id ornauimus tam per totum illum librum, quam per totum etiam istum, & praesertim in d. c. 1. num. 25. & cap. 21. num. 8. in d. lib. praeced. [sect. 40] Cumque homines a suis negotijs & prouincijs auocari longius peregreque proficisci, peragrare & peregrinari noxium vehementer sit, vt & patet ad sensum, & probat l. 4. cum sequen. ff. quemadmod. testa. aperi. superest, vt ad regale officium, munus & tuitionem pertinere intelligatur prospicere ac efficere, ne subditi talem incommoditatem patiantur, per quam negotiorum suorum causa peregre a regione sua, liberis, vxoribus, domibus, rebus, negotijsque suis domesticis desertis proficisci cogantur, id quod eueniret, si ab Hispania ad Romam vsque vrbem penetrare passim cogerentur, beneficiorum, dignitatum, episcopatuum, archiepiscopatuúmve causa, aut litium forte occasione, & cum talem incommoditatem homines pati aduersetur naturali rationi & iuri naturali. [sect. 41] Neque per leges positiuas, ciuiles aut canonicas id induci posset, neque per consuetudines, quae magis viderentur & iustius dicerentur morum corruptelae, quam mores praescripti: argu. l. 1. & 2. ff. de legibus. c. erit autem lex. 5. distinct. l. de quibus, cum multis legibus sequen. ff. de legibus, cum edocent, leges & consuetudines irrationabiles aut nociuas non valere, id quod plenius disseruimus de succ. progressu in praefat. num. 93. & supra lib. praeced. cap. 31. num. 38. & cap. 30. num. 1. & num. 3. vnde leges ferre ad publicam vtilitatem, vt principis est, ita eas ferre ad propriam legislatoris vtilitatem, praesertim cum laesione subditorum, tyranni est, vt d. c. 30. num. 2. disseruimus. & omnis lex, quaecunque sit, vtilis si non est, vix esse potest, vt desinat nocere, vt d. lib. c. 29. num. 22. non parum vtiliter ostendimus. & ibi etiam num. 20. ostendimus, legem humanam non aliter valere, quam si a lege naturali aut diuina deriuetur. sicque vtilis & aequa sit, & aliquid eod. lib. c. 26. num. 29. quae omnia non solum comprobantur ex ijs, quae supra lib. 1. cap. 1. & 2. tradidimus, edocentes, legum principumque imperium ad meram ciuium vtilitatem pertinere, ita vt quidquid a principe vel a lege iussum, praeceptum, sancitúmve fuerit, si ciuium vtilitati aduersetur, nullius momenti sit, quasi egredi videatur terminos mandati, commissionis, regni, principatus, sed etiam hoc idem comprobatur ex omnibus, quae per totum hunc librum & praecedentem plenissime disseruimus, quia quasi ex illo primo elemento & fonte reliqua omnia deriuauimus. Nec dubium est, quin quod lege aut consuetudine induci non potest, quia irrationabile vel noxium, id per praescriptionem etiam immemorialem recipi longe minus possit, quia talis praescriptio, etsi reliquis praescriptionibus potentior videatur, tamen ad summum id assequi potuit, vt legis vim habere videretur. l. 1. §. fin. l. 2. in princip. ff. de aqua plu. arcenda. l. 1. §. ductus aquae. ff. de aqua quoti. & aestiua. is ergo vigor legis interpretatiuus fortior esse non potest, quam ipsamet vera, expressa & certa lex, quinimo vix est, vt ei aequetur. l. filio quem. ff. de libe. & posthum. l. si quis posthumos, in princ. eodem titu. ergo quod lege expressa introduci non potest, id longe minus per legem tacitam induci admittíve poterit, qualis est consuetudo iuxta d. l. de quibus, cum multis sequent. ff. de legib. & qualis est praescriptio etiam temporis, cuius initij memoria non est, vt proxime diximus. [sect. 42] Et denique quaerere legem, vbi naturaliter sentimus, nihil aliud est secundum Philosophum, quam infirmitas intellectus, nec vllus tam demens aut tam rerum inexpertus erit, qui non videat Reipub. regnoque Hispaniarum non noxium modo, verum nocentissimum esse, si ad lites expediendas, vel ad beneficia ecclesiastica, episcopatus, archiepiscopatus, dignitates, praebendásve Romam semper passimque adeundum esset, id quod cum nostro magno malo experti sumus, [sect. 43] estque tam notorium, vt omnem speciem probationis facile superet. notorietatis enim talis est vis, vt plene disseruimus supra lib. 1. c. 22. & c. 21. text. in l. si adulterium cum incestu. §. idem Pollioni. ff. ad legem Iuliam, de adulter. & denique in hac ingenti laesione, quae ex tam longa & periculosa nauigatione & itineratione causatur, nititur text. in d. concilio Toletano. 12. cau. 6. & d. c. cum longe. 63. distinct. [sect. 44] sicque cum ea ratio sit tam naturalis & vera, contrarium eius fieri minime poterit vnquam, aut vnquam poterit: arg. §. sed naturalia. Instit. de iure nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iur. Bald. per text. ibi. in l. fin. ff. de haered. instit. Idem Bald. in l. his solis. per tex. ibi. C. de reuo. dona. Pet. Philipp. Corn. Alex. Dec. & alij per text. ibi in l. humanitatis. C. de impub. Ias. Purpuratus, & alij per text. ibi in l. fin. C. de pact. [sect. 45] Denique nauigare etiam impossibile reputatur, nedum nimis difficile, neque quicquam est, quod magis ipsi naturae aduersum, pugnans, contrarium esse intelligatur, quam nauigatio, vt plene ostendimus supra lib. 1. c. 20. vbi etiam docemur, nauigationem horridam esse, tristissimam, periculosissimam adeo, vt nauigantes inter mortuos, an inter viuos sint connumerandi, non satis certum sit. sicque ad Romam ab Hispania per aequora transuolare durissimum, nocentissimum & ab omni iustitia & ratione prorsus alienum esset, vt homines a iure compellerentur. Id enim non ius, sed summa iniuria esset, rursus per terram eundi nullus patet aditus: nam vt interea omittam longitudinem itineris, magnitudinem laboris, & expensarum periculum, insidiasque latronum, & caetera id genus, (quae omnia omnibus notiora sunt, quam vlla relatione egeant.) Adest etiam id impedimentum, quod omnes Galliae penetrandae sunt, nec alias patet iter, via aut semita vlla: sicque penetratio est impossibilis, nisi ex Galliarum principis concessione, quae reputatur impossibilis. l. apud Iulianum. §. constat. vbi multa per Alex. & Ias. post alios. ff. de legatis pri. Ergo [sect. 46] cum nimis difficilia pro impossibilibus habeantur, vt ibi est communis opinio Alexand. Ias. & aliorum per text. vbi Hieronymus Cagno. in l. impossibilium. ff. de regul. iur. Claudius Aquens, in l. Gallus. §. instituens, colum. 1. ff. de liberis & posthumis. Georgius Natanus in clemen. saepe, in principio. not. 4. de verborum significatio. Barto. Soci. in l. quidam relegatus. not. fin. ff. de rebus dubi. superest vt Hispani pro rebus supra memoratis Romam petere non sint de iure cogendi, [sect. 47] non magis quam si ad impossibilia obligandi, ad quae nullus tenetur. l. impossibilium. ff. de regulis iuris. cap. nemo potest. eodem titul. lib. 6. §. si impossibilis. Institut. de haered. insti. l. 1. vbi plene per Bart. ff. de condit. instit. l. vbi repugnantia. §. quae rerum natura. ff. de regulis iuris. Adeo, vt [sect. 48] ad impossibilia non solum principum potestas sese non extendat, sed etiam ipsius Dei optimi maximi potestas sese non extendit, secundum Theologorum opinionem, vt & affirmat & sequitur Hieronymus Cagnolus, vbi supra, & plenius tradidimus supra libr. 1. cap. 27. Denique [sect. 49] secundum opinionem multorum, quam modo nec probo nec improbo (quia infra cap. 81. num. 10. cum seq. dicturus sum) non est praescriptio temporis immemorialis, quando de ipsius origine constat, vt tenent Ioannes Andreae in capitu. 1. ad finem de praescrip. lib. 6. & Aymon Crauetus de antiq. temporum part. 4. versic. materia ista, num. 3. Couarru. in capitu. possessor. de regulis iur. lib. 6. parte secunda. §. 3. nu. 7. sed cum de principio huius rei, de qua agimus, non solum constet, sed etiam notorie constet, quia ex dispositione iuris, vt patet in dicto concilio Toletano duodecimo, canone sexto, & dicto capit. cum longe. 63. distinctio. sequitur illud ius episcopatuum, rectoriarum, aliarumque praebendarum ecclesiasticarum integrum ius Hispaniarum Regi, & regno illaesumque ab immemoriali praescriptione seruari. Quamuis si verum amamus, ea sola ratio sufficiat, quam iam retulimus, quod bona gubernatio minime admittit contrarium. [sect. 50] Item, quod haec est ratio naturalis, iusque naturale & gentium, (ius enim naturale illud dicitur, quod ratio naturalis suadet & docet, diximus supra lib. 1. c. 16. num. 10. & decimo num. 8. & c. 27. num. 11.) Idque ius immutabile est. §. sed naturalia. Instit. de iure naturae. l. omnes populi. ff. de iust. & iur. licet enim passim fiant homicidia, latrocinia, falsitates, adulteria, parricidia, & caetera id genus contra ipsum ius naturale, adhuc tamen ius ipsum naturale integrum manere intelligitur, semperque est eritque ius, & semper aeque bonum, & ille huius iuris transgressiones nullam inducunt praescriptionem aut consuetudinem: contra hoc ius, quo minus videre stare & pollere videatur, aequeque bonum & laudabile esse. sic & in specie nostra docet Theologorum dissertissimus frater Alphonsus de Castro, de potestate legis poen. lib. secundo, cap. decimoquarto, pagin. quingentesima sexagesimasecunda. Paulus Aposto. Roma. 1. dum ait: Qui cum cognouissent Deum, &c. Sic ergo & in specie nostra, & si per annos mille nos Hispani pro his rebus vel istarum rerum causa, de quibus mentionem habuimus, Romam adire coacti essemus, vel forte sponte (aut quod certius, est stultitia aut rusticitate) nun quam fieret ius aut bonum aut aequum, quod in postremum idem facere teneremur, non magis quam si per mille annos latrocinia, falsitates, adulteria, & caetera id genus, exerceremus. nam per hoc nunquam fit ius aut bonum aut aequum, vt similia facinora in posterum perpetrare cogamur, aut perpetrare iure possimus. [sect. 51] Et istud ius naturale bonum & aequum, vt Hispani non cogantur istarum rerum occasione, de quibus mentionem habuimus, Romam petere, licet postea a iure canonico (per d. cap. cum longe, & per d. Concilium) approbatum fuerit, non tamen fuit transformatum in merum ius canonicum, ita vt ius naturale & gentium esse desijsse videatur, non magis quam si quis male sanus contenderet illud praeceptum Decalogi, De non occidendo, aut etiam illud praeceptum, De parentibus obseruandis euanuisse, iusque diuinum, aut naturale eo ipso esse desijsse, quod per omnes leges, quae sunt sub titulis C. & ff. ad legem Corneliam de Sicarijs parricidae, & etiam homicidae poenae legales designatae sunt. Aut si contenderet, quod illud praeceptum Decalogi, Non falsum testimonium dices, aut illud praeceptum, Non moechaberis, aut illud, non Furtum facies, euanuerunt, eo quod poenae legales adulterijs, & falsarijs, vel falsis testibus, & furibus, seu latronibus definitae sunt, per leges, quae sunt sub titulis ff. & C. de furtis, & ff. & C. ad legem Iuliam, de adulter. & ff. & C. ad legem Corneliam, de falsis. Verius ergo est in omnibus his speciebus & similibus, ea praecepta adhuc remanere iuris diuini, & naturalis, non secus quam antequam fieret ius scriptum, aut potissimum, quod ius diuinum, & naturale his in rebus adiuuasse tantum, non etiam transformasse videtur: argu. in princip. Institut. de bonorum possessio. l. adeo. §. cum quis ex aliena. ff. de acquirend. rerum domin. [sect. 52] Sic & licet mille leges Iureconsultorum de beneficio abstinendi a praetore inuento disserant, vt in l. Cornelius. l. iam dubitari. ff. de haeredi. instituend. l. si filius qui patri. ff. de vulgari & pupillari substitutio. l. final. C. de repudian. haeredi. §. sui. Institut. de haeredita. quae ab intesta. §. sui, & §. necessarijs. Institut. de haeredita. quali. l. cum antiquioribus. C. de iu. deliberan. cum similib. adhuc tamen ius abstinendi dicitur esse praetorium, non ciuile, habita potius ratione inuentoris, quam eorum, qui postea id ius iam inuentum interpretantur, vt est communis opinio, quam tenent (multis tamen repugnantibus) Gloss. in l. qui se patris. C. vnde liberi. & ibi Alexan. num. 15. Ludouic. Roma. in d. l. necessarij. ff. de acquir. haered. Ias. num. 29. post Glos. ibi in l. vnic. C. quando non peten. partes. Paulus Castensis in l. 1. C. si minor ab haeredi. absti. Imola in l. ventre. ff. de acquirend. haered. dixi plene de success. crea. §. 1. num. 5. Sic ergo & in proposito, & si ius canonicum id quod iure naturali, diuino, vel gentium induxerat, praeciperet, non tam nouum ius induxisse, quam illud iam inductum antea fuerat, repetisse vel deregisse videretur, iuxta d. §. cum quis ex aliena. d. l. adeo. ff. de acquir. rerum domin. inde dictum declarantem nihil agere, sed iam actum detegere. l. haeredes palam. §. 1. ff. de testament. [sect. 53] Sed his aduersari videtur, quod cum naturali iuri vel gentium aliquid addimus vel detrahimus, tunc proprium nostrum ius fecisse videtur [sect. 54] l. ius autem ciuile. ff. de iustit. & iure. & ibi Gloss. & Ias. ego id ius vt beneficiorum ecclesiasticorum, aut litium causa Hispani extra suam prouinciam non trahantur, & si naturale vel naturali rationi congruum videretur, tamen eo ipso quod a iure canonico idem cautum fuit sub illa formula, & adiectione vt fieret per primatem Hispaniae confirmatio, videtur vt desierit esse ius naturale, & esse coeperit ius canonicum, sed respondit quod vulgo dicitur, quod cum aliquid addimus, vel detrahimus, tunc ius proprium nostrum efficimus, intelligitur ius nostrum fieri, quo ad illam particulam additam, non quo ad id, quod antea erat, id enim remanet, vel naturae vel gentium ius, vt antea erat, ita intelligitur dict. l. ius autem ciuile, secundum Curtium in l. vt vim. nu. 17. ff. de iustit. & iure. & Benincasius de actio. in §. superest, nume. 226. post Modernos Tollentinates, quos ipse allegat. sic ergo postquam per §. alia deinde lex. Institut. de public. iudic. illam poenam nouam parricidis imponendam excogitauerunt Iureconsulti, meri iuris ciuilis erit illud parricidij facinus, quo ad poenam illam temporalem, sed quo ad prohibitionem, & poenam aeternam non desinit esse iuris naturae & diuini, vt est notum, & supra ostendimus, & multis authoritatibus in simili ornauimus, supra lib. 1. cap. 29. num. 17. Vnde & ex locis supra relatis, ad quae vos remisimus, quae hic desunt, petenda sunt. Quinimo tam noxium est litium, aut beneficiorum ecclesiasticorum causa a laribus, domibus, negotijs, rebus, populis, regionibúsve suis homines extrahi, vt in Concilijs Oecumenicis cautum praeceptumque fuerit, causas & lites in partibus finiri, nec ad Romam vrbem pertrahi, etiam si essent ex ipsamet Italica prouincia. Quanto ergo magis in his litibus, aut negotijs, quae aguntur in remotissimis extremisque mundi oris, qualis Hispania est, vt habetur Concil. Lateranens. sub Greg. Papa sessione 11. Denique (vt verbo omnia claudam) nulla potestas est ad malum, sed potius ad bonum: ad consulendum & iuuandum est omnis potestas siue illa ecclesiastica sit, siue secularis (hoc vno excepto, [sect. 55] quod in ecclesiastica longe exuberantior aequitas & iustitia desideratur, & inesse debet. ca. pri. de feud. alienat. & authen. de monachis. §. cogitandum, per Andream Tiraquell. de priuil. piae causae, priui. 100.) vt plenissime disseruimus supra libro 1. cap. 1. & 2. ex communi, & receptissima sententia tam factorum quam Iureconsulto. & omnium Philosophorum. & aliquid attigimus in secundo Tomo harum controuersiarum sub inscriptione, & tit. controuersiarum frequentium lib. 1. cap. 1. etenim omnis potestas in iurisdictione consistit, nec aliud quam iurisdictio est, vt ibi edocemur, iurisdictioni autem iniuriae datio, vel damni datio contrarium est: contrarium autem consistere impossibile est, adeo vt ipsi Deo omnipotenti ist haec, quae implicant contradictionem, impossibilia esse intelligantur ex communi Theologorum sententia, vt exposuimus supra libr. 1. ca. 27. num. 2. cum quibusdam praeceden. & seq. quibus adde Hieronymum Cagnolum in l. impossibilium. in princip. ff. de regulis iur. & omnis potestas illud duntaxat obiectum, & scopulum intuetur, nempe, iustitiam, [sect. 56] quae virtus omnium virtutum domina, & regina est, teste Cicerone Officio. lib. 3. Iustitia autem est, alterum non laedere. l. iustitia. ff. de iusti. & iur. §. iuris praecepta. Inst. eodem tit. vnde Cic. Officiorum lib. 1. sic scriptum reliquit: Iustitiae in est splendor virtutis maximus, ex qua boni viri nominantur, cuius primum munus est, vt nequis cui noceat. ergo cum nocentissimum esse iam ostenderimus homines negotiorum suorum causa a prouincijs suis extrahi, consequens fit id iustitiae contrarium esse, & consequenter extra omnem potestatem & iurisdictionem esse, siue illa secularis sit, siue ecclesiastica, magisque ac magis extra ecclesiasticam, quam extra profanam esse potestatem, vt ostendimus, confirmatur, [sect. 57] nam quanto maior est ecclesiastica potestas profana, vt in cap. solicitae, de maioritate & obedient. & tradunt nouissimi in c. nouit, de iudicijs. tanto abstinentior a malo, & iustitia esse debet, teste Iuuenale sic canente Satyr. 8. Omne animi vitium tanto conspectius in se Crimen habet, quanto maior qui peccat habetur. Nec dubium est, quin quanto maior, eminentior, splendidior, sublimior est potestas, tanto magis ac magis Dei potentiam summam (vt ei proximior & sublimior) imitari debeat, ac necesse habeat, nam vt Poeta cecinit: [sect. 58] Fortes creantur fortibus: nec debiles Generant aquilae columbas. [sect. 59] Et naturalissimum est vnum quodque sibi simile generare, secundum Philosophum lib. 2. de ani. & text. in l. quod si nolit. §. qui mancipia. ff. de aedili. edict. vnde patres prudentes liberos quoque prudentes plerunque generare Accur. testatur in l. nullus. C. de curi. lib. 10. & spurios filios liberos quoque spurios generare solere Accursius author est in l. final. versic. consequentia. C. de natur. liberis. [sect. 60] Et talis praesumitur filius qualis pater, & talis praesumitur filia qualis mater, vt per Quintilianum lib. 5. cap. 10. & per Speculatorem tit. de feudis. §. quoniam super. versic. 5. num. 4. &c. si quis. 6. q. 1. l. non sunt. ff. de statu homi. & l. cum simus. C. de agricolis, & censitis. lib. 11. Socin. consil. 31. prosequendo ordinem lib. 1. Benincasius Instit. de action. in princip. num. 233. notatur in l. quisquis. §. 1. C. ad legem Iuliam maiestatis. Vnde versus: Saepe solet filius similis esse patri: Et sequitur leuiter filia matris iter. Et qualia sunt principia, talia praesumuntur principiata, secundum Philosophum, tradit Bald. C. si quis omis. cau. testa. l. 1. ad fi. Andre. Tiraquell. de praescrip. §. 1. Gloss. 2. & tradunt omnes Doctores in l. fin. per text. ibi. C. de impuber. [sect. 61] Cum ergo omnis potestas sit a Deo, iuxta illud Prouerb. cap. 8. Per me reges regnant, & conditores legum iusta decernunt. & iuxta verbum Domini in Euangelio dicentis ad Pilatum: Non haberes potestatem in me vllam, nisi datum esset tibi desuper, vt plenissime diximus supra lib. 1. cap. 21. num. 22. cum multis praeceden. & sequen. cumque summi pontificis, & ecclesiae potestas & iurisdictio sit reliquis omnibus iurisdictionibus, & potestatibus maior, & splendidior, eminentior, sublimior. sicque tanquam Dei optimi maximi primogenita haberi debeat, vt ipsimet Deo simillima sit, aut esse debeat, consequens est, si quandoquidem, vt exacte ostendimus, naturalissimum est vnumquodque sibi similia generare, & efficere, vnde illud [sect. 62] operibus credere. Et illud Ouidij 13. Metamorph. Denique quid verbis opus est, spectemur agendo. Et vt plene edocet Saluianus lib. 1. de prouidentia Dei [sect. 63] naturaliter author quilibet opus suum amat & tuetur, eoque magis ac magis quo illud maius erat quasi rem sibi similiorem. Quae omnia eo pertinent, vt ecclesiae potestas (cum sit opus Dei maius ac splendidius reliquis iurisdictionibus & potestatibus) Dei operibus, iustitiae, potentiae & iurisdictioni similior quam reliquae potestates esse debeat, & consequenter abstinentior a damno, iniuria, noxia & laesione hominum, [sect. 64] ad quorum vtilitatem & salutem, & tuitionem fuit ordinata, ne inducta ad vnum effectum in contrarium conuertatur, contra omne ius, omnemque rationem, vt l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. l. legata inutiliter. ff. de adimend. legat. & l. quod fauore. ff. de legi. l. non ideo minus. C. de procuratoribus. quam regulam exactissime ornauimus libro tertio de successio. resolutione, super l. si quando, in princi. C. de inofficio. testamen. ibi, a nobis inserta. Quod [sect. 65] autem quanto sublimior potestas est, tanto magis ac magis a malo, a laesione, & iniuria debeat esse abstinentior constat, vel ex eo, quod Deus nihil malum facere potest, nec enim malum facere posse potentia est, sed potius infirmitas non valentis abstinere a malo. sicque ille solus omnipotens appellatur, qui malum facere nequit, secundum diuum Augusti. in c. princip. §. charitas. de poeniten. distin. 2. Raphael Fulgosius consil. 61. domina Catherina col. penult. Curtius senior cons. 73. col. 29. Aymon Crauetus de antiquit. temporum ad princip. parte 1. vers. non omitto. part. 3. & potestas ad malum non tam potestas quam tempestas dicitur, vt per eundem Aymonem ibi. Bartholom. Sozi. consil. 120. colum. penult. Bald. cons. 345. ad euidentiam. colum. 2. lib. 1. Idem Bald. consil. 316. rex Romanorum. colum. 2. eo. lib. 1. [sect. 66] Vnde turpis conditio dicitur non esse potestatiua, quia id tantum possumus, quod honeste, & sine cuiusquam iniuria possumus. l. reprehendenda, vbi plene per Corneum & Philippum Deci. post alios. C. de institutio. & substitutio. l. nepos proculo. vbi per Andream Alciatum. ff. de verborum significat. l. Lucius, secundum vnum intellectum. ff. de conditio. & demonstratio. [sect. 67] Multa de illa tempestate, & mentita potestate per Fernand. Loazes, in consil. pro Marchione de Velez, dub. 1. pagi. 54. Bartholomaeus Socin. consil. 164. visa bulla. colu. 8. lib. 2. Cardinal. in clement. pastoralis, de re iudica. Ioan. Iacob. de Leonardis inter consilia Alberti Bruni. consil. 117. in hac causa. colum. fin. [sect. 68] Nec tamen dubium est, quin Deus optimus, maximus (quem malum facere non posse diximus) sit omnipotens in terris non secus, quam in coelis, vt testatur fides catholica, nec vllus vnquam vlláve gens etiam barbara, & quantumuis infidelis abnegauit. Vnde Virgilius sic cecinit: Iuppiter omnipotens precibus si flecteris vllis. Idemque Virgilius 4. Aeneid. Iuppiter omnipotens adigat me fulmine ad vmbras Pallentes vmbras Erebi, noctemque profundam. Et Boetius Metro. 5. lib. 1. de Deo modulatus ait: Omnia certo fine gubernas. Et Titus Calphurnius Eclog. 4. sic modulatur: Deus ipse canatur, [sect. 69] Qui populos, vrbesque regit, pacemque legatam. Et Horat. Oda 4. lib. 3. sic canebat: Qui terram inertem, qui mare temperat Ventosum, vrbes, regnaque tristia: Diuasque mortalesque turbas Imperio regit vnus aequo. Idem Oda 12. lib. 1. Qui res hominum ac Deorum, Qui mare, & terras, varijsque mundum Temperat horis. Et Boetius Metro. 6. lib. 4. Sed interea conditor altus, Regumque regens. Et Silius Italicus lib. 6. bell. pun. Iustitiae rectique dator qui cuncta gubernas. Et Statius lib. 5. theb. Cuncta haec superum demissa suprema Mente fluunt. Et Boetius Metro. 9. lib. 5. O qui perpetua mundum ratione gubernas. Et Lucanus lib. 9. bell. ciuil. Deus est quodcunque vides, quodcunque moueris. Et Manilius lib. 1. Astro. Conspirat Deus, & tacita ratione gubernat. Et Lucanus lib. 9. bell. ciuil. Nil agimus nisi sponte Dei. Quorum Philosophorum, & Poetarum plerique significant, [sect. 70] non solum Deum omnia posse, & gubernare respectu vniuersorum, sed etiam singulorum curam & prouidentiam habere, vt nec minima vnquam res fiat nisi prouidentia, & sponte Dei, id quod apertius edocemur a Cicero. 1. de diuini. Deorum, inquit, prouidentia mundus administratur, ijdemque consulunt rebus humanis, neque solum vniuersis, verum etiam singulis. Docet etiam Saluianus lib. 1. cum seq. de prouidentia Dei. Quum ergo Deus ipse omnipotens nihil malum agere possit, quinimo eius omnipotentia nulla in re dilucidius inspiciatur, quam in eo, quod malum facere nequit, quumque ecclesiae potestas ac iurisdictio vt reliquis maior, ita & Dei potentiae similior sit, quam reliquorum potestates, necesse est, vt a malo, laesione, iniuria, noxiaque hominum sit longe remotior, & abstinentior, neque in vlla alia re magis, aut conspectius, quam in ista cognoscitur magnitudo ecclesiasticae potestatis, & iurisdictio. Vnde cum homines litium, aut praebendarum ecclesiasticarum causa extra prouincias suas distrahi nocentissimum esse, nullus vnquam modo sanus ignoret, & exactissime ostenderimus, vt testetur [sect. 71] vox populi, quae veluti Dei & naturae vox est (vt cap. 11. nu. 34. supra lib. 1. docemur) superest, id esse extra potestatem vtriusque iurisdictionis tam ecclesiasticae quam secularis, quae ad consulendum iuuandumque, non ad nocendum est, & hoc est eritque semper solidissimum ac inconcussum fundamentum, quod comprobare fas est ex pluribus, quamuis centum illationibus vel collectionibus seu deductionibus, quas disseruimus per totum hunc librum & praecedentem. Praeterea [sect. 72] quum principibus secularibus iure naturali & potestate principatus competat tuitio & defensio ciuium, ne patiantur damnum, iniuriam, noxiam, molestiam indebitam (vt per totum hunc & praecedentem librum ostendimus, maxime cap. 1. & 2.) ius canonicum de praescriptionibus loquens aut disserens ad hanc iurisdictionem, vtpote alienam & mere secularem trahi non potest, & hoc etiam solidissimum fundamentum. In summa cum talis defensio sit iuris naturalis, non subiacet legibus positiuis, siue illae canonicae sint siue laicae. sicque vt non subiacet iuri scripto, ita quoque & longe minus subiacebit iuri consuetudinario, aut praescripto, cum id non tam ius quam iniuria iustius dicatur, & re vera sit, non aliter atque si per annos mille solitum sit furari, vt erat apud Lacedaemones, aut moechari apud Persas, libro 2. §. 15. de succe. crea. num. 22. ostendimus, quae iniuria & mala vi temporis in ius conuerti nunquam potuerunt, & hoc etiam est solidissimum fundamentum, nam & furtum, adulterium, rapina & reliqua facinora ideo mala sunt, quod Reipublicae vel priuatis noxiam, & similiter quod negotiorum, aut praebendarum ecclesiasticarum causa, extra prouinciam suam homines trahantur, & molestias, aerumnas, impensas immensas, labores, pericula subeant, similiter publice & priuatim noxium & nocentissimum est. ergo non minus id admittere flagitiosum erit, quam admittere adulteria, furtum, & similia. sicque isthaec omnia tempore iustificari, praescribi, aut in ius conuerti impossibile erit. Quinimo quanto diutius durauerint, & in vsu fuerint, tanto magis ac magis turpiora fient: arg. text. in cap. fi. de praescript. quae omnia tempore praescribi non posse docet doctiss. Theolog. Alphon. de Castro de potestate legis poena. c. 14. lib. 2. Quae omnia sic temperanda sunt, vt summo Pontifici, vt capiti ecclesiae, liberum sit suum legatum Hispaniae tenere, vel aliam personam, quae gratis ea expediat nomine & vice summi Pontificis, quae vel quia rarissima & nimis ardua, vel alia ratione ad summi Pontificis cognitionem & definitionem iure pertinere videbuntur, gratis accipere debemus, dummodo congrua sustentatio & alimenta cessante fastu nimio non definit. Nam & retenta opinione eorum, qui contendunt, Imperatorem esse dominum quo ad iurisdictionem totius orbis, de cuius veritate egimus supra cap. 21. & 22. adhuc in prouincijs a regibus eorumque magistratibus admittunt ipsi Doctores illam opinionem tuentes omnia esse expedienda, nec lites, aut numerum officiorúmve publicorum collationes, aut similium, aliorúmve negotiorum, ad Imperatorem deuenire debere, nisi forte esset quaedam iustitiae intolerabilis denegatio, aut iniuriae illatio, & similia, quae & nimis ardua sunt, & raro aut nunquam fere contingunt, vt per d. c. 21. & 22. Sit ergo conclusio, quod Rex Hispaniae efficere potest, vt beneficiorum & omnium praebendarum ecclesiasticarum electio Hispaniae fiat cum declarationibus, de quibus supra, hoc primo. Id quod non solum efficere potest, sed etiam debet, hoc secundo. Se autem negligente populi Hispani forte id assequi & possent & deberent, iuxta modum, de quo supra cap. 5. num. 10. cum praeced. & seq. hoc tertio. Totidem conclusiones, hoc est, aliae tres similes conclusiones fieri debent, quo ad lites super negotijs ecclesiasticis Hispaniae agendis & definiendis, quae omnia longe iustiora sunt, quo ad lites & beneficia & reliquas praebendas ecclesiasticas, quam quo ad episcopatus & archiepiscopatus, tum quod longe frequentius, imo millies quotidie huiusmodi de rebus agendum est, de episcopatibus vero & archiepiscopatibus longe rarius, tum etiam quod magnitudo expensarum, laborum, & periculorum in Romam adeundo longe intolerabilior est minimis aut modicis in rebus, quam in rebus magnis & diuitibus. Et quidquid circa Hispaniam dictum est, procedet etiam quo ad reliquas prouincias, quae aut non minus longe aut forte longius ab Vrbe distarent, idemque & si parum minus distarent, licet in reliquis prouincijs non tam expressum vt in Hispania, propter sacra Concilia nominatim hac in re Hispaniae consulentia. Quae omnia S. M. Eccl. iudicio subsint. Quanta [sect. 73] autem obligatione hasce ad res prospiciendas consulen dasque principes teneantur, testatur cunctis mortalium egregia diui Pauli sententia 1. ad Timoth. cap. 5. sic iudicantis: Si quis autem (inquit) suorum & maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, & est infideli deterior. Nobilissimum est enim illud Redemptoris nostri verbum: Nam quos (in quit) dedisti mihi, non perdidi quenquam ex eis: non obscure significans, quantam curam suorum habere debeant principes & reliqui magistratus. Denique [sect. 74] superioribus rationibus moti sanctissimi patres, qui ad sacrum oecumenicum Concilium Tridentinum conuenerunt in sessione, quae habita fuit die Nouembris vndecimo, canone 29. anni 1563. definierunt, vt omnes lites & causae ad ecclesiasticam iurisdictionem pertinentes agerentur in partibus coram ordinarijs, quo ad primam instantiam, nisi forte ex magna necessaria & vrgenti causa aliquam vel aliquas summus Pontifex reseruasset, quae exceptio eandem regulam & canonem firmiorem & stabiliorem reddidit, tantum abest, vt illum debilitasse aut aliqua ex parte eneruasse videretur: constat. n. summum Pontificem ex causa posse transgredi omnem legem positiuam: est enim princeps legibus solutus, vt non paucis nostrorum tam interpretum quam etiam legumlatorum placuisse video. l. princeps legibus. ff. de legib. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. l. ex imperfecto. C. de testament. §. final. quibus modis testamen. infir. sed id nihil ad nos, quia est ius ciuile & peculiare Romanorum, non autem ius commune, quale est ius diuinum, naturale, & gentium, de quibus iuribus hasce ad res agendum est, regulariter enim omnes principes legibus subesse non minus vtiliter, quam eleganter edocemur supra lib. 1. cap. 1. cum sequent. Neque ad rem pertinet, quod ex causa possint transgredi leges, id enim non solum possunt, sed etiam necesse habeat, si ea causa necessaria aut vtilis sit (si modo mentem legis amplecti posthabitis ipsius verbis legem transgressionem appellari fas est.) Denique ius positiuum omnium iuris diuini praeceptorum transgressionem fecisse reperitur, iubetenim occidi homicidas & reliquos facinoro sos, permittit defensionem etiam cum nece alterius, negat morigerandum esse parentibus turpia imperantibus, permittit interdum liberis alimenta denegari, dies festos interdum non coli permittit, aliena rapere aliquando non vetat, & reliqua id genus, vt multis edocemur exemplis de suc. progress. in princ. praefationis. Et fere per totum librum praecedentem. Istorum & similium ratio est, quod in omnibus his speciebus & similibus non tam ipsius legis diuinae, quam verborum duntaxat transgressio facta videtur, dum per hoc magis ac magis ipsam mentem diuinam contemplamur ac tuemur verbis spretis, Scriptum enim sequi mente relicta calumniatoris esse, Cicero ait in oratione pro Cecina, & Iureconsultus in l. fraus. ff. de legib. fusius per nos supra cap. 30. num. 4. 5. 6. Porro summus Pontifex cum ex causa legem transgredi posset, canonicam etiam, si in d. canone 20. id expressum non fuisset, euenit vt ea expressio eius potentiam hac in re non solum non augeat (cum ipsa ei alias etiam competeret) sed potius restringat, quum quod aliter liberius agere sibi licebat, propter illam posthac adiectionem, non aliter quam ex magna necessaria vrgentique causa liberum ei erit. [sect. 75] Sicque illa exceptio contra regularem sui naturam non restringit regulam, sed potius eam firmiorem stabilioremque reddit, quod non raro fit. nam & similiter & si mandatum generale non contineat regulariter casus exigentes speciale mandatum. cap. qui ad agendum, de procura. tamen si dixi, do tibi mandatum generale ad mea negotia, nisi quod non possis debita exigere vel transactionem litium mearum facere, per hanc exceptionem ipsum mandatum augetur, vt videatur comprehendisse omnes casus, etiam speciale mandatum alias exigentes, praeter illos duos nominatim exceptos, vt ex communi opinione resoluunt Lapus & Dominicus Geminianus in d. c. qui ad agendum. & Philipp. Decius in l. 1. num. 31. ff. de regulis iur. Alexand. in l. final. ff. quod quisque iur. Philipp. Dec. in c. consultationibus, in fin. de offic. deleg. Alex. consil. 36. viso themate, quem allegat & sequitur Decius in c. cum dilecta, de consil. vtil. vel inut. 5. nota. Andre. Tiraquel. de vtroque retract. pag. 784. num. 95. Secundo facit, nam si testator legauit mihi vsumfructum fundi, nisi quod mihi seruitutem imponere non liceat, per hoc videtur etiam proprietatem legasse, vt sic illa exceptio, nisi, &c. auget, non minuit dispositionem praeambulam, ita Bart. Bald. Alberi. Ange. & Raphael Fulgos. in l. Proculus. per text. ibi. ff. de vsufru. Rapha. Cuman. & Ludo. Roman. in l. dona. §. species. ff. de donat. Alexan. in l. si constante, in princip. ff. sol. matri. Ias. in l. si mihi & tibi. §. in legatis. lect. 1. num. 10. ff. de lega. 1. Bart. in l. ex hac. ff. de dona. Andr. Alc. in l. recte dicimus. ff. de verb. sing. Lancel. Galiaula, in l. Centurio. num. 465. ff. de vulga. & pupilla. post Gloss. in d. §. species, & in d. l. Proculus. sic ergo & in proposito illa exceptio, nisi ex vrgenti & necessaria causa, &c. auget ipsam regulam negatiuam praeambulam, ne alias nihil operaretur, auget (inquam) vt regula illa negatiua, ne causae litesque ab ordinarijs prouinciarum in prima instantia extrahantur ad Romámve reuocentur, intelligatur, vt non fiat etiam ex causa, nisi ea causa fuerit non iusta solum, verum vrgens quoque & necessaria. Tertio confirmatur, nam ijdem Doctores proxime relati tenent, talem exceptionem similiter augere, quando diceret testator, lego domus vsumfructum, nisi quod eam altius eleuare nequeas, nam per hoc, ne nihil ea exceptio, quae tacite inerat, operetur, videtur etiam proprietatem legare. Quarto facit. nam si testator dixit, lego Titio vsumfructum, nisi quod non possit rem alienare, per hoc videtur etiam proprietatem legare, ne alias nihil ea exceptio operetur. sicque talis exceptio eo quod tacite inerat expressa operatur, vt augeatur praeambula dispositio, vt est communis opinio, quam tenent Bald. in d. l. Procul. Alexan. in d. l. si constante. Ange. & Fulg. in d. l. Proculus, & alij quamplures, quos allegaui de succ. creat. §. 9. nu. 8. vers. 2. intelligitur. sic ergo & hic illa exceptio, vt Papa tales causas ex iusta causa reuocare posset, tacite inerat (vt dixi) sicque expressa, ne nihil operetur, auget ipsam regulam negatiuam praeambulam. nam & si sancitum fuisset, ne tales lites ad curiam reuocentur, nec vltra processum esset, tunc tacite intelligeretur, nisi ex causa contrarium summo Pontifici visum fuisset: nunc propter illam adiectionem fit, vt etiam si ei ex causa contrarium visum sit, adhuc id fieri non debeat, nisi ex ea causa sit non solum iusta, sed etiam vrgens & necessaria, qualis esset (vt sanctissimis patribus hanc rem definientibus in eo sacro Concilio, cui nos quoque interfuimus, tunc videbatur) si forte causa ageretur inter reges Castellae & Lusitaniae, vel inter regem & reginam, vel inter eos & filium primogenitum, & caetera id genus, in quibus verisimiliter in partibus non esset potestas, aut libertas iustitiam faciendi: non sic si inter conciues ageretur vtcunque proceres, quibus potentia non esset resistendi principibus suis iustitiam facientibus, vel tuentibus eos magistratus, qui iustitiam administrarent, aut ius redderent. Ad superius acta iustificanda, dum exceptionem interdum regulam augere ne aliter nihil operetur, addere licet plura quam sexaginta similia, quibus hanc regulam ornauimus in l. si quando, in princi. C. de inofficioso testamento. Denique cum hac lege de litibus a prouincijs minime extrahendis, dispensare minime licere principibus, nisi quando id etiam si praetermittere vellent, non possent sine graui peccato. Idemque in similibus rebus & legibus, quae perspicue bonum publicum & rectam gubernationem intuentur, non parum vtiliter edocemur supra lib. 1. c. 25. 26. 27. Postremo eadem iura & rationes militare in spolijs episcoporum, in quindenijs, in fructibus ecclesiarum vocantium, in medijs annatis (vt vulgo nominatur) in compositionibus, reliquisque similibus impositionibus remouendis, incomperto est, praesertim cum omnes reditus ecclesiastici ex collationibus fidelium procedant ad sustentationem ecclesiarum ecclesiasticarumque personarum, ita vt si quid superest pauperibus distribuatur. ergo siue tales impositiones auferant de eo, quod clericis necessarium erat, id inhumanum & contra ius naturale est, siue auferant de eo, quod supererat longe turpius est, cum id (vtpote quod pauperibus elargiendum erat) ipsis pauperibus ademptum videatur, vt plene peregimus de succ. creat. §. 22. num. 57. & nume. 40. cum seq. plu. Denique [sect. 76] huiuscemodi iniqua onera esse contra omne ius omnemque rationem multis nominibus plusquam manifestum fit, Primum, quia nocet fidelibus, ex quorum pijs collationibus ecclesiasticae personae aluntur & sustinentur, quatenus necessitas & congrua mensura expetit. sicque quidquid eis adimitur, id ab ipsis fidelibus vt supleatur necesse est, sicque plus aequo onerantur contra rectam iustitiam & naturalem rationem, & contra nobilissimum illud iuris tam Dei quam naturae praeceptum, quod dictat, vt alteri non faciamus quod nobis fieri nolumus. Deinde quia id ipsis clericis quam noxium nullus non videt, cum alimenta sibi necessaria adimantur aut noxiae minuantur, id quod iuri naturae aduersum est, quod edocet, alimenta iure illo deberi, neminemque militare suis stipendijs, dignumque esse mercenarium integra mercede sua, non diminuta, vt isthaec & alia nulla huc spectantia disseruimus plene supra lib. 1. cap. 19. cum pluribus sequentibus, & capit. 1. Tertio quia pauperibus, quibus dandum est quod superest ex reditibus ecclesiasticis, id nociuum esse constat, quantum enim istorum indebitorum onerum causa ecclesiasticis rapitur, tantum ipsis pauperib. adimitur, id quod contra ius diuinum esse incomperto est, vt dictis locis tradidimus. Quarto quia, vt ijsdem in locis attigimus, cuiusque regionis fructus ad personarum ibi commorantium alimenta natura spectant. Postremo, propterea quod omnis potestas & iurisdictio est ad meram ciuium, non etiam regentium vtilitatem, sicque huiuscemodi illicitae exactiones suapte natura illicitae, longe turpiores sunt quando fiunt ab ipsismet tuitoribus (quales principes esse deberent) quam si ab alijs fierent, praesertim si tales principes ecclesiastici sint (qui, vt supra num. 55. ostendimus, reliquis iustiores esse debeant) tunc enim summum turpitudinis gradum ea improba onera attigisse viderentur, vt id malum, quo vlterius progrediatur non habeat, & quo diutius perdurauerit, eo indies inhonestius videbitur, tantum abest vt praescribi possit, vt supra quoque ostendimus. In summa his rationibus moti sacri canonicique iuris conditores isthaec omnia sanctissime vetarunt ac damnarunt non tam nouum ius hac in re inducentes, quam ius diuinum & naturale repetentes, ac declarantes, vt sic transgressio istius iuris tergemina esse intelligatur, non solum iuris diuini, & naturalis, verum iuris quoque positiui, non secus quam si nunc facinorosus quispiam homicidium iniuria perpetrasset, qui licet incideret in legem Corneliam de sicarijs, vt ff. & C. ad legem Corne. de sic. non ideo minus etiam incidisse videretur in diuinum illud Decalogi praeceptum, De non occidendo, & iuris similiter natura violator existeret, vt in l. vt vim. ff. de iust. & iure. nec. n. iuris diuini & naturalis id esse desijt, propterea quod iure quoque positiuo idem cautum promissumque fuerit, vt dixi supra nu. 51. Isthaec autem quae iniuria impia, aut iniqua sunt, nullo tempore praescribi posse etiam mille aut decem millia annorum communis opi. est tam iuris professorum, quam Theolog. vt per Glo.[sect. 77] in c. inter caetera. 16. q. 3. & per Francis. Balb. de praescrip. in 5. part. 5. partis princip. q. 11. Alphonsus de Castro Theologorum disertissimus de potestate legis poenalis libro 2. c. 14. & Theologorum nostrae tempestatis summus Dominicus Sotus de iust. & iur. libro 3. q. 6. art. 2. vers. nona conclusio. # 52 Capvt lii. Svmmarivm. -  1 Praescriptio an sit contra aequitatem naturalem, ardua quaestio. -  2 Meum mihi inuito vt iniquum est adimi, ita aequum me volente. -  3 Praescribi qui rem suam patitur; eam concedere videtur. -  4 Animus hominis solis indicijs colligitur. -  5 Verborum ministerium. -  6 Facti appellatione, & non factum venit. -  7 Poenis sponte subijcimur. -  8 Prodigere nostra possumus. -  9 Praescriptionum leges nos ex nostro consensu ligant; sicque naturaliter & veluti ex contractu. -  10 Lex est vt contractus. -  11 Incertus euentus remouet laesionem interpretatiue. -  12 Lites breuiari expedit reipublicae & principaliter. -  13 Locupletari aliena iactura nisi sit iniuriosa iniquum non est cum Cag. contra Decium. -  14 Praescriptiones etiam contra ignorantes non sunt iniquae, contra communem. -  15 Praescriptio sapit naturam pacti etiam contra ignorantes, contra Gloss. Bal. Fulg. & Barb. -  16 Praescriptio an sponte patientis accidere dicatur, ardua quaestio. -  17 Poenae vt consensum dedisse videamur. -  18 Ius accrescendi est lucrum simile praescriptionis lucro. -  19 Contrahentium tum amittens, quam lucrans consentire dicuntur. -  20 Praescriptionem repellere non potest arbiter assumptus, vt secundum aequitatem iudicet, ardua quaestio. -  21 Intellectus auth. vt eccle. Rom. habeat. QVo ad quintum, nempe [sect. 1] vtrum praescriptio sit contra ius, vel saltem contra aequitatem naturalem, non leuis controuersia est. nam partem affirmatiuam vt contra aequitatem naturalem esse Videatur, affirmat esse communem opinionem Iurisperitorum. Ioannes Andreae de regu. iur. capitu. possessor, post princip. versicul. ex quibus omnibus. Sed Hieronymus Cagn. in leg. iure naturae. numero 4. ff. de regulis iur. ait, communem esse sententiam, vt non dicatur contra ius, aut aequitatem naturalem, sed praeter ius, & aequitatem naturalem: priorem tamen partem affirmatiuam tenent Ang. & Alexan. qui alios allegat in leg. possessio quoque. §. & si possessio. ff. de acquir. possessio. pro qua etiam parte arguit Bald. in l. fin. in repet. colum. 5. C. de longi tempo. praescrip. Partem tamen negatiuam, vt non sit contra naturalem aequitatem, tenent Ioan. Andr. post Gerardum de Senis, quem ipse allegat, & Pet. Anchara. & Philipp. Franc. in dict. capit. possesso. vbi etiam nouissimi, & in hac sententia videtur residere Franciscus Balb. de praescrip. par. 1. q. 5. qua de re plene per Fely. & Philippum Decium in rubr. de praescript. & per Doctores post Gloss. ibi in cap. ius naturale. 1. distincti. quamuis ea Gloss. teneat partem affirmatiuam per Ias. in l. placuit. C. de iudic. per eundem Iaso. post alios in l. nam hoc natura. ff. de condi. indebi. per Bart. & Claudium & alios in l. ex hoc iur. ff. de iust. & iu. & quod sit contra aequitatem naturalem firmat Bald. in l. ancillae. colu. 2. C. de furt. & Azo in summa. C. pro empto. colum. 1. in pr. Quid dicendum [sect. 2] & sane ipsa veritas est non esse contra ius aut aequitatem naturalem, quinimmo omni iuri & aequitati arridet, tantum abest vt aduersari videatur. nam quamuis iure naturae iniquum sit alterum alterius iactura & iniuria locupletem fieri. l. iure naturae. supra allega. l. nam hoc. ff. de condit. in debit. cap. locupletari. de regu. iuris. lib. 6. & iuris praeceptum sit, Alterum non laedere. l. iustitia. 2. resp. ff. de iustit. & iure. §. iuris praecepta. Inst. eodem titulo. & iuris diuini & naturalis praeceptum est, vt Quod tibi non vis, alteri non facias, vt per Cagnolum, vbi supra, ad finem. Tamen haec omnia moderantur, & cessant ex voluntate & concessione ipsius domini: quia tunc ex diuerso nihil tam naturali aequitati conuenit, quam voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse, ita ait tex. in §. per traditionem. Inst. de rerum diuisione. l. nemo. ff. de pactis. l. prima de sacro. ecclesi. l. traditio. ff. de acquirend. rerum dominio. l. traditionibus. C. de pactis: nec refert ea voluntas expressa, an tantum tacita sit l. certum. ff. si certum petatur. l. cum ex filio, vbi multa per Iaso. in principio. ff. de vulga. l. prima, vbi per Iason. C. qui admitti gloss. not. vbi per omnes in l. 2. §. sed quia veremur. C. de iur. calum. [sect. 3] Nec dubium est quin ex legis interpretatione qui rem suam per tempus a lege definitum ab alio possideri patitur, is alienasse eam videatur vel pro derelicto eam habendo, vel eam possessori concedendo. l. alienationis verbum. ff. de verb. significatio. ibi, vix est enim vt non videatur alienare, &c. iuncta l. prima & 2. ff. pro derelict. Nec ad rem pertinet [sect. 4] quod forte domini animus diuersus fuit. nam & similiter qui expressis verbis se rem suam mihi concedere ait, forte diuersum animum habuit, argumentum l. diuus. ff. de milita. testamento. §. plane. Institutione eodem titu. l. an inutilis. ff. de accepti latio. l. non solum. ff. de acti. & obligation. l. non figura, eodem titul. leg. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. voluntas enim hominis soli Deo certa esse potest, & praeterea nemini. [sect. 5] Nam & ipsa verba indicia tantum non etiam certitudo sunt nostrae voluntatis. l. Labeo. ff. de supel. lega. id quod eleganter Cicero definiuit in oratione pro Cecinna, Verba, inquit, reperta sunt quae indicarent, non quae impedirent nostram voluntatem, propter verbum Indicarent, vnde nec etiam scriptura intelligitur nostram voluntatem certo declarare, sed tantum indicare, verosimiliter d. l. non figura. vnde eleganter idem Cicero, vbi supra, ait, Scriptum sequi, calumniatoris est, boni vero iudicis, voluntatem scriptoris defendere. Cum ergo qui rem suam praescribi patitur, eius alienationi consentire videatur, succedit regula, Quod damnum quod quis sua culpa patitur, sibi & non alij debet imputare. c. damnum, de regulis iuris lib. 6. Nec dubium est, quin id quod nostrum est, licet sine facto nostro a nobis auelli nequeat. l. id quod nostrum. ff. de regulis iuris. tamen appellatione facti etiam non[sect. 6] factum continetur, secundum Philippum Decium ibi per §. si vxor. Inst. de nupti. ibi, melius facerent si se abstinerent. l. in facto. ff. de conditition. & demon. facit l. cum de in rem verso. ff. de vsuris, & quae plene habentur per Gloss.& omnes in l. si certis annis. C. de pactis. l. si quis diuturno. ff. si ser. vendi. ergo ex facto ipsius dominium rei suae abs se recessit interpretatiue. Id quod sufficit: quia, vtiam ostendimus, humana cognitio, quo ad hominum voluntates, secundum interpretationem tantum, non secundum certam scientiam procedit. Quinimmo (quod plus est) etiam is qui[sect. 7] dereliquit rerum suarum amissioni & poenae consentire videtur, vt ff. de iure fisci. leg. Imperatores, ibi. te huic poenae subdidisti. leg. finali. C. ad legem Iuliam maiest. ibi, quodammodo sua mente punitur, tradit Angelus in §. furtorum. Institutione de obligatione ex malefici. Iason in l. prima. §. sublata tam in prima quam in secunda lectura. ff. ad Trebell. an Florianus in leg. inde Neratius. §. finali. ff. ad legem Aquiliam, dixi plene de success. crea. lib. primo. §. 10. ad finem. num. 665. Fit enim ea legis interpretatio, vt is praesumatur maluisse rerum suarum dominio carere, quam a maleficio abstinere, vt dictis legibus, quanto ergo iustius in specie nostra interpretatur lex, vt qui rem suam per tantum tempus patitur ab alio possideri, maluerit aut maluisse videatur rei suae dominio carere quam eam accipere, sine eo quod liberalitatem in possessorem exercere velit, iuxta titulos ff. C. & Institutione, & in decret. de dona. siue quod eam rem pro derel. habere voluerit, id quod licet, vt leg. prima. & 2. ff. pro dereli. [sect. 8] cum & res nostras possimus prodigere aut eis abuti. l. sed & si leg. §. consuluit. ff. de pet. haered. ibi, dum re sua se abuti putant. l. 1. §. & magis, in verbo prodigit. ff. si quid in fraudem patro. leg. quia autem. §. 1. & etiam in princip. ff. quae in fraudem creditorum. in re enim sua quilibet est moderator & arbiter etiam abutendo, vt dictis legibus. & leg. in re mandata. C. mand. l. non vsque. ff. si a parente quis fuer. man. Denique & si omnia superiora cessarent [sect. 9] tamen eo ipso quod a prin. vel a republica lex generalis de praescriptionibus disponens lata fuit, non dubium est quin ea lex obliget ex suo consensu omnes ciues, non secus quam ex contractu quodam obligarentur, [sect. 10] quia lex nihil aliud est quam quaedam sponsio, hoc est firmissima promissio & contractus factus a ciuibus inter se. leg. prima. in verbo, communis reipublicae sponsio. ff. de legibus. dixi plene de succ. progressu libro primo. in praefa. ad princip. & supra libro primo. capi. 28. numero 11. ergo vt qui sub conditione, si nauis venerit, vel sub alia quauis promisit adueniente conditione, manet ex praeambulo consensu suo obligatus. §. ex conditionali. Institut. de verborum obligatio. ita & cum lex de praescriptionibus lata & rogata fuit (rogatur enim lex, cum ipsa fit, vt in §. lex. Institu. de iure natu. c. lex. prima dist. omnes ciues ei consensum praebere dicuntur, velleque vnumquenque rem suam iusúe suum amittere sub hac conditione, & futuro euentu, si ea res idúe ius ab alio per tempus a lege definitum possideri legitime contigerit, nam & ex diuerso ipse quoque lucrifaciet, si rem iúsve alienum per tale legitimum tempus a se possideri contigerit, sicque omnes sunt in parispe, & causa, vel lucri faciendi, vel amittendi, id quod est secundum ius naturale, secundum naturam. ff. de regulis iuris. §. his ita. C. caduc. tollen. [sect. 11] Et propter istum futurum euentum nullus intelligitur laedi. leg. fideicommisso. C. de transaction. l. si pater puellae. C. de in officio. testamen. l. 1. verb. non iniquis rationibus. C. de pact. l. si iactum retis, de action. emp. Vides ergo ius praescriptionum non solum iuribus naturae minime aduersari, sed potius iuri naturae omnino adhaerere, vt interim omittam omnes non minus iustas, quam publice, & priuatim vtilissimas causas, quibus praescriptiones fuerunt inductae, quas supra in tertio quaesito enarrauimus. Quibus, [sect. 12] dum diximus esse ob lites vitandas, adde, in litibus vel vitandis, vel minuendis verti publicam vtilitatem etiam principaliter, adeo vt etiam ex consensu partium praescriptiones non impediantur, nec etiam ex dispositione testatoris, vt plenissime enarrauimus de successio. creat. lib. 1. §. 10. num. 14. cum plurib. sequentib. & §. 7. numero 40. cum seq. quibus in locis apparet has esse communes opiniones. In summa postquam quis rem alienam, iusúe alienum praescripsit tacita ex domini voluntate, & concessione, si dominus ille admitteretur ad rem suam, nónne id esset iniquum & contra naturalem aequitatem, & iustitiam, de qua in leg. prima. ff. de pact. §. per traditionem. Institut. de rerum diuision. dum ait, nihil tam naturali aequitati conuenire, quam voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse, voluit ille semel, nec naturalis iustitia, aut aequitas permittit poenitere, aut variare, vt dd. iuribus, & cap. primo, de pact. Ergo praescriptiones tam longe absunt ab iniquitate, quod potius naturali aequitati omnino adhaerere, & accedere, adscribique videntur. Amplia vt haec omnia procedant non solum quando sciente, & patiente domino praescriptio contingeret, sed etiam si ex ignaro, iuxta leg. fin. C. de longi temporis praescrip. Nam adhuc ipsa iustitia, & aequitas naturalis dictat, vt ille, cuius res praescripta est, conqueri non possit, quando quidem ipse quoque erat, & hodie est in pari causa, & spe lucrifaciendi. nam iuri tam naturae, quam positiuo approbatum est, emi posse iactum retis, & nautica pericula, & reliqua quae dubiorum euentuum occasione admittuntur, vt tradunt omnes doctores per multa similia in leg. prima. C. de pact. & in l. de fideicommisso. per tex. ibi. C. de transaction. & nos multis ornamus in secundo tomo harum controuersiarum, qui inscribitur controuersiarum frequentium libro tertio. capitul. 68. per totum. Limita vt non procedat quando possessor rei alienae haberet malam fidem, vel debitor haberet malam fidem, tunc enim praescriptio esset contra naturalem aequitatem, secundum communem opinionem, vt testatur Bald. de praescript. part. prima. quaestio. 5. quae limitatio parum (iudice me) apta est, quia tunc neque iure ciuili neque iure canonico procedit praescriptio, vt infra fuse agemus, & diximus de successio. creation. §. vigesimoprim. num. 179. lib. 3. Ex [sect. 13] superioribus apparet, veram esse opinionem Cagnoli in d. l. iure naturae. ff. de regul. iuris, asserentis, eam legem dicentem iure naturae iniquum esse, alterum alterius iactura, & iniuria locupletari, proprie locutam fuisse dum copulate loquitur, quasi sola iactura si desit iniuria iniquitatem illam non inducere, vt patet in omnibus titulis ff. & C. Instit. & in decre. de donation. & patet ex omnibus supra dictis, & ex multis quae edocebimur infra c. 72. quamuis Philippus Decius in d. l. iure naturae, contendat, & minus recte (iudice me) iniquitatem esse eo ipso, quod alter alterius iactura etiam iniuria cessante locupletetur, motus per l. nam hoc natura. ff. de cond. indeb. & per l. cum pupillus. ff. de cond. & demon. Sed ea iura parum absunt, quia per d. l. iu. natura. declarantur iuxta l. Gallus. & quae ibi late per doct. habentur. §. ille casus, ibi, qua si duobus capitibus legis commistis. ff. de lib. & posth. Apparet [sect. 14] etiam non sat tutam, aut non sat generalem esse responsionem Gloss. in l. nam hoc natura, supra alleg. & Gloss. in l. prima. ff. de vsucapio. cum quibus transeunt Docto. vtrobique. & Balbus de praescriptionibus part. 1. quaestion. quinta. aiunt enim quod praescriptiones ideo inique non sunt, licet praescribens cum aliena iactura locupletetur, quia sua culpa id accidit, qui passus est rem suam ab alio tamdiu detineri, id quod suspectum est, quia inde sequeretur aliud fore, si rem suam detineri ignorasset, quod patet falsum esse, vt supra ostendimus, sic intelligentes, dict. l. fin. C. de longi tempo. praescriptio. Apparet [sect. 15] etiam eadem ratione parum tutam esse opinionem Glo. quam sequitur Bal. ibi. colum. 7. & C. de seruis fugitiuis, & Balb. vbi supra, & Speculator de feudis. §. quoniam. versicul. quaeritur tamen contra. & Gloss. in l. prima. ff. famil. erciscund. aiunt enim quod praescriptio sapit naturam pacti contra eum cuius res praescribitur eo, quod rem suam pati consensit, argumen. l. semper qui non prohibet. ff. de regulis iuris. l. qui patitur. ff. manda. quod suspectum ideo est, quod sic cessaret praescriptio, & illud tacitum pactum quando domino ignorante res praescripta esset, quod est falsum. Longe ergo rectius dixissent, sapere naturam pacti generalis, quod inter conciues initum videtur, quo tempore lex lata fuit, quodque extendit sese etiam ad ignorantes, & procedit etiam quo ad eos qui tempore illius legis latae nondum nati erant, quia populus idem esse intelligitur. l. proponebatur. ff. de iudi. & legibus reipublicae quisque ciuium consensum praebere intelligitur, licet retro abhinc annos mille factae essent, vt diximus in locis, ad quae supra retuli me. Apparet etiam ex superioribus quid respondendum sit in eo articulo, quo quaeritur, [sect. 16] an cuiusque rei praescriptio ex voluntate domini contingere videatur: qua in re variae sunt nostrorum sententiae. Sunt enim qui negent ex domini voluntate id contingere, ita Glo. in l. 1. §. fi. & Gloss. fi. ff. de dolo. Bal. in §. si quis per triginta, ad finem. si de feudo fuerit contro. sentit Balb. de praescrip. part. 1. q. 5. num. 6. versi. addo etiam. dum ait, inuito rem suam praescribi. Sunt tamen qui existiment ex voluntate domini ficta, vel praesumpta id contingere, ita Bart. in l. fi. colu. penul. C. in quib. caus. integ. resti. non est. Ioan. Imo. in repe. cap. fi. col. 26. versi. item aduerte. de praescrip. Balb. in authen. adhaec. col. 3. C. de vsuris. Ioan. Andreae in d. cap. possessor. col. fin. arti. vlti. de regulis iuris. lib. 6. per l. alienationis verbo. ff. de verborum signification. Est & tertia opinio Alexan. distinguentis inter praescriptionem, quae contra scientem & patientem currebat, vt ea sponte illius contigisse dicatur: argu. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. l. semper qui non prohibet. ff. de regulis iuris. l. qui patitur. ff. mandat. & inter praescriptionem inscio domino currentem, vt ea citra domini voluntatem contigisse videatur. Ita Alexand. in l. filiusfamilias. §. diui. colum. 7. ff. de lega. 1. quem refert, & sequi videtur Franciscus Balb. vbi supra, num. 5. qui sibi ipsi parum constare videtur, quid dicendum: & sane vt istarum opinionum nulla simpliciter (iudice me) vera est, ita forte aliqua ex parte tueri poterunt. Et enim veritas est, quod in genere dominus rei praescriptae non potuit non videri consensum praebuisse: nam cum legibus Reipublicae de praescriptionibus disponentibus omnes ciues consensum praebere, & praebuisse intelligantur, vt[sect. 17] d. l. 1. in verb. communis reipublicae sponsio. ff. de legibus. consequens fit vt si res meas praescribi contigerit, iam olim & retro tali praescriptioni consensum praebuisse videar: nam & eadem ratione qui legi poenali ferendae consensum expressim, aut interpretatiue praebuit si postea deliquerit, licet nullus compos mentis puniri velit, adhuc tamen sponte sua puniri videtur, eo quod iam olim hunc consensum praebuisse, quasi sub hac conditione si deliquisset, videretur, vt iam ostendimus per d. l. Imperatores, ibi, te huic poenae subdidisti. ff. de iure fisci, & d. l. fin. C. ad legem Iuliam maiesta. & si per fluminis alluuionem aliquid de fundo meo detractum, inque fundum tuum translatum fuit, tu licet cum iactura mea ditior fias, non ideo minus desinis esse in bona fide, quia iam retro a tempore legis latae, vel approbatae huic rei singuli ciues consensum praebuisse videntur, & vnusquisque eorum in pari causa, & potentia erat lucrandi, vel amittendi, iuxta §. praeterea per alluuionem. Instit. de rerum diuisio. l. adeo. §. praeterea per alluuionem. ff. de acquiren. rerum domi. Et sic [sect. 18] ex voluntate hominis descendere dicitur acquisitio, quae per ius accrescendi contingit. l. si. Titio & Maeuio. §. Iulianus. ff. de leg. secundo. & tamen id ius accrescendi quasi quopiam alluuionis incrementum est. l. si Titio. ff. de vsufruct. & ius accrescendi dicitur quoddam aduentitium, & veluti fortuitum lucrum. l. scimus. §. repletionem. C. de inofficio. testamen. & nihilominus saltem immediate, vel in genere dicitur descendere a voluntate & ordinatione testatoris. d. §. Iulianus. sic ergo & in hoc lucro praescriptionis retro videtur interfuisse voluntas domini propter consensum olim praestitum in lege hac de re disponente, quae vt damnum, ita & lucrum, potuit afferre. Simile [sect. 19] in l. si voluntate. C. de rescindenda venditio. vbi & si vnusquisque contrahentium non amittere, sed lucrari studeat & conetur, tamen toti rei consensum praebuisse non minus videtur is qui amisit, quam alter qui suam conditionem meliorem fecit, vt ibi: quia huic futuro euentui sese commisisse videtur. sic ergo, & in specie nostra is, cuius res praescripta est, legi de praescriptionibus loquenti praebuisse consensum videtur, nec eum iuuabit dicere se solum lucrari, non etiam amittere velle, seque alienas res praescribere, non autem suas praescriptione amittere voluisse, argum. l. si voluntate. C. de rescinden. vendi. simile est in l. fideicommisso. C. de transaction. & in l. 1. C. de pactis. Simile in l. si pater puellae. C. de in officioso testament. & multa similia congessimus secundo tomo harum controuersiarum. lib. 3. cap. 68. & infra c. 72. Stat ergo quod is, cuius res praescripta est, praescriptioni tali consensum olim praebuisse visus est, etiam si ignoret eam praescribi. nam & in exemplo de alluuione, & de iure accrescendi, & de lege lata idem contingit. Idemque in fera, cuius dominium habebam, & aufugit, inque alterius potestatem recidit, nam mea esse desinit. §. ferae. Institu. de rerum diui. l. adeo. §. ferae. ff. de acqui. rerum domi. quo casu ignorantia vel scientia mea non inspicitur, vt ibi. In specie vero consensum praebuisse videtur quando id sciebat, non sic si ignorabat, secundum opinionem Alexa. supra relatam per iura iam allegata, iuncta l. mater decedens. ff. de inoffic. testamen. & secundum hanc distinctio. varietates superiores & possunt & debent conciliari, iunge alia fundamenta ex c. sequen. Ex superioribus apparet quid respondendum sit in illo articulo, quo quaeritur, [sect. 20] an arbiter qui habet pronuntiare secundum veritatem & aequitatem, possit repellere exceptionem praescriptionis? qua in re sunt qui velint, posse eum talem exceptionem repellere, ita tenent Angelus in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. Idem Angelus in rep. l. 1. ad fi. C. de iudi. sentit Bald. in l. prima. C. de praescript. tringinta an. Ludouicus in rubr. ff. de arbitris. colum. 1. Contrariam partem, vt talem exceptionem non possit reficere, tenent Barthol. in extrauag. ad reprimendum. in verb. videbitur, prope finem. Feli. in rubr. colum. 1. de praescriptio. Idem Feli. in c. 1. colum. penul. de consti. Est & tertia opinio distinguentium referre vtrum ille cum bona fide praescriberet, vt tunc exceptio praescriptionis non possit repelli, an vero cum mala fide, vt tunc repelli fas sit. & vtrunque membrum huius distinctionis communiter receptum esse testatur Francisc. Balb. de praescriptio. par. 1. q. 5. numero 8. cum seq. vbi similiter affirmat cum mala fide non procedere praescriptionem de iure ciuili, non magis quam de iure canonico. Ergo commodius & certius trademus regulam negatiuam, talem exceptionem praescriptionis ab arbitro reijci non posse, sed tantum reijci posse mentitam praescriptionis allegationem, quale esset cum constaret malam fidem interfuisse, tunc enim qui se praescripsisse diceret falsum diceret, sicque arbiter eum repellens non tam praescriptionem quam mentitam praescriptionis assertionem repellere diceretur. Tenendo [sect. 21] nostram principalem opinionem vt praescriptio non sit contra aequitatem naturalem, tunc ad tex. in auth. vt ecclesia Romana. §. habeat itaque, ibi, nec iniquis hominibus impium remaneat praesidium, nempe praescriptionis respo. nihil obess. nam ait, tunc demum impiam esse praescriptionem, cum iniquis hominibus & sic malam fidem habentibus contigit, non sic ergo si bonam fidem haberent, tunc enim non impium sed pijssimum, & Reipublicae vtilissimum praesidium diceretur, prout est, praescriptiones saepissime contingunt cum mala fide, quamuis ea probari nequeat, quia ex animo pendet. l. pe. C. de euict. & quia bona fides praesumitur, licet forte adsit mala. l. merito. ff. pro socio. plene per Andream Tiraquel. de praescrip. §. 1. Glo. 2. in princip. # 53 Capvt liii. Svmmarivm. -  1 Obligatio naturalis, an praescriptione perimatur, ardua q. -  2 Obligatio naturalis oritur ex iure gentium primaeuo. -  3 Ius gentium primaeuum dicitur naturale. -  4 Meum negligere quando videar. -  5 Obligatio interdum praesumitur post longum tempus. -  6 Remissio facilior quam noua concessio. -  7 Donatio post longum tempus praesumitur. -  8 Consensu coniecturato obligamur. -  9 Obligatio vtraque tollitur praescriptione contra communem. -  10 Obligatio praescriptione debilitari falsum est, quia extinguitur. -  11 Dominium directum quaeritur praescriptione contra scientem currente. -  12 Repetere potest qui soluit debitum praescriptum. -  13 Obligatio vtraque perimitur praescriptione, acceptilatione, contra Doctores. -  14 Fideiussor non accedit obligationi praescriptae. -  15 Nouari non potest obligatio praescripta. -  16 Compensatio non fit ex obligatione praescripta. -  17 Constitutum non fit post obligationem praescriptam, contra Doctores. -  18 Euangelica denuntiatio non facit rem corpoream praescriptam restitui. -  19 Euangelica denunciatio an faciat infectam praescrip. actionis personalis, ardua quaestio. -  20 Obligatio vtraque vt perimatur an fieri possit per legem, ardua quaestio. QVo ad sextum, [sect. 1] an praescriptio actionum tollat & perimat vtranque obligationem, an alteram tantum, vehementer controuersum est, & sunt variae nostrorum sententiae. Sunt enim qui velint, quod sola ciuilis obligatio perimitur, naturalis vero, neque perimitur neque vlla ex parte eneruatur. ita Bald. in auth. ad haec C. de vsuris, col. 3. qui hanc esse communem opinionem testatur, quem sequitur Franciscus Balbus de praescrip. in 2. par. 3. par. princ. q. 10. vbi ait se mirari de doctoribus contrarium tenentibus, Idem tenet ipsemet Balbus in 1. par. q. 6. ad fi. & Pet. Philippus. Corneus consilio 251. in hac consultatione. colum. 2. lib. 3. moti quia leges ciuiles, quae praescriptionis induxerunt, vt duximus supra in 3. illa q. conclusioneque quo iure esse inducta praescriptio, non potuerunt perimere iura naturalia. l. eas causas. ff. dé capitis dimi. l. iura sanguinis, vbi multa per Decium & Cagno. ff. de regu. iu. §. sed naturalia. Inst. de iust. & iure. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. minus ergo. Inst. de haere. quae abintesta. [sect. 2] Nec dubium est quin naturalis obligatio ex iure gentium primaeuo, quod etiam ius naturale appellatur, oriatur. l. 1. ff. de pact. c. 1. eod. tit. §. per traditionem. Inst. de rerum diui. ibi, nihil tam aequitati naturali conuenit. l. non minorem. C. de transc. l. 1. ff. de const. pecu. [sect. 3] Et tale ius gentium primaeuum, quo suadet, docetque pactiones ac conuentiones custodiri esse, & dici ius naturale respectu humani generis, duximus supra c. 16. num. 11. lib. 1. ergo talis obligatio naturalis ex hoc iure gentium primaeuo, & sic naturali orta per ius ciuile perimi non est possibile, & sic nec per praescriptiones eo iure ciuili ortae, idem tenet Andreas Tiraquell. de praescri. §. 1. Glo. 2. ad finem, & vide infra. c. 74. nu. 3. Sed sanae haec ratio, quae his patribus tam immobilis peremptoria inexpugnabilisque visa fuit, nullius (iudice me) momenti est, nam quod naturalis obligatio sit iuris, naturalis secundum superiorem declarationem ingenue fatemur: quodque naturalia iura per solum ius ciuile perimi nequeant, similiter agnoscimus, quod autem in specie nostra per solum ius ciuile ea naturalis obligatio fuerit oppugnata vel expugnata, id omnino negamus: quinimmo per ipsum ius naturale vel gentium expugnata ex legis interpretatione intelligitur: Nam si sciebas me tibi centum debere, & per longissimum tempus triginta annorum tacuisti, petereque supersedisti, iustissime ius ciuile interpretatur [sect. 4] te habuisse animum voluntatemque istius debiti vel iuris remittendi, aut pro derelicto habendi. Nam (quod longe plus est) etiam post vnius duntaxat anni praeteritionem hanc remittendi interpretationem alias lex facit, vt in §. fin. Instit. de iniurijs, & ius possessionis negligi & abijci, vel pro derelicto haberi per negligentiam decennij lex interpretatur, vt est communis opinio, quam tenent Glo. & Paulus Castrensis in l. si de eo. §. 1. ff. de acqui. poss. Ias. in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 84. ff. eod. tit. & idem Ias. in l. 1. colum. fina. C. de seruis fugiti. [sect. 5] & post decennalem annuam praestationem lex incipit praesumere obligationem, & animum in posterum aliquid annum praestandi. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. quid ergo mirum aut nouum, si post scientiam & patientiam longissimi temporis incipiat lex ciuilis praesumere annum debiti remittendi. [sect. 6] Cum longe facilius quis remittat plura quam denuo dedat aut donet, vel concedat pauca, vt diximus de succ. crea. lib. 2. §. 18. num. 16. versic. tertia ratio, per Paulum Castren. in l. pacta que contra. C. de pact. & hac ratione improbatur pactum legis commissoriae in pignoribus. l. fin. C. de pact. pig. & improbatur eadem ratione renunciatio futurorum alimentorum, vt in d. num. 16. declaramus, vbi etiam diximus, eadem ratione improbari pactum de non succedendo factum inter patrem & filium, & tradit Ias. in l. pactum dotali. C. de collati. harum enim rerum ratio ea est, quod facilius quis remittit plura quam donet pauca, vt naturaliter fieri videmus. Quid ergo mirum aut nouum, si lex per longissimi temporis taciturnitatem praesumat debiti remissionem, cum etiam obligationem post breuius tempus praesumere soleat, & remissionem etiam alias per vnius solius anni transcursum, vt diximus. Quinimo [sect. 7] etiam concessionem per longi temporis transcursum alibi praesumit, quale est in terminis. l. si quis diuturno, in princip. ff. si seruitus vendi. de cuius intellectu agemus, late infra declarantes, quod vt debitor cum scientia iuris alieni potest longissimo tempore per creditoris scientiam & patientiam praescribere, quia ex tali taciturnitate praesumitur remissio, vt in specie nostra, ita in terminis, d. l. si quis diuturno, per scientiam & patientiam domini rei consentientis me tignum in parietem suum immissum longo tempore habere acquiro & praescribo ius seruitutis, ergo longe facilius id continget, ac iustius in specie nostra, tum quod hic adest longissimum tempus, ibi longum duntaxat, tum etiam quod ibi est noua seruitutis acquisitio, quae odiosa est, hic liberatio ab obligatione, quae fauorabilior est. l. Arrianus. ff. de actio. & obliga. iuncta. l. altius. C. de seruit. cum ibi notatis, cum ijs, quae scripsimus infra §. 82. numero 13. & infra c. 83. scripsimus plene de intellectu, d. l. si quis diuturno. Pro nobis tex. egregius in l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem forte aut per patientiam. ff. de publici. in rem actio. vbi scientia & patientia habet vim traditionis: ergo multo facilius habebit vim remissionis quandoquidem facilius quis remiitit quam donet, aut tradat, vt supra ostendimus. Neque ad rem pertinere debebit, si quis obiecerit hanc legis interpretationem non esse aequam vt possit perimere iura naturalia, ne sic in effectu iura naturalia perimi videantur, nam id omnino negatur, sed potius ipso quoque iure naturali contrario perimi: omnis enim res naturaliter per quascunque causas nascitur, per easdem dissoluitur. c. omnis res, de regu. iur. licet nihil tam naturale. ff. eod. tit. §. sin. & per totum tit. Inst. quib. mod. recontrahi. obliga. Modo sic [sect. 8] tibi centum promisi, solus Deus certo scit, an id fecerim animo obligandi me, an vero loci vel ostentationis causa, vel forte causa comitatis vt beneuolus erga te viderer. l. diuus. ff. de mil. testamen. §. plene. Insti. eod. titul. l. Labeo. ff. de sup. lega. l. an inutilis. ff. de accep. l. non solum. ff. de actio. & obliga. nihilominus tamen lex interpretatur me tibi obligatum videri, sentiens ex animo me promisisse obligandi me ipsum, quasi voluntatis nostrae certius signum nullum sit quam verborum. d. l. Labeo. sicque obligamur ex consensu & voluntate nostra a lege ciuili coniecturata, non tamen infallibiliter cognita, sic ergo & per contrarium ea obligatio ex animo nostro contrario perimi naturaliter potest & debet, quamuis animus ille coniecturis tantum non etiam certa scientia lege ciuili percipiatur. & vt lex quo ad ortum obligationis fidem adhibuit verbis promittentis, ita & quoad ipsius obligationis resolutionem fidem adhibet taciturnitati & patientiae longissimi temporis, & aliquando longe breuioris, vt diximus. Nec dicatur obligationem personalem inseparabilem esse ab ossibus obligati: arg. l. nemo potest. ff. de lega. 1. cum ibi traditis per Barthol. colum. 1. vbi per omnes repetentes. nam quod semel personali obligatione deberi coepit certis modis a lege definitis deberi desinit. l. obligationum fere. §. placet. ff. de actio. & oblig. per totum titulum Instit. quib. mod. tollitur oblig. & vt illos modos perimendarum obligationum ipso iure lex adinuenit & induxit, ita quoque alios modos, vt constat, inducere potest quotidie, id quod fecit in nostra materia iubendo vt plenissima securitas & obligationis liberatio contingeret per ipsius praescriptionem longissimi temporis, id quod expressius induci non potuit aut iuberi quam inducitur si verba earum legum non calumnientur & exterminentur ac turpiter violentur per l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de praesc. 30. annorum. l. si pupillos, in fin. ff. de admi. tutorum, iuncto pri. Inst. quib. mod. tolli. obl. & c. ad aures, de praescrip. & l. 1. cum Glo. C. si aduer. creditorem. Sit ergo fixa indubitataque conclusio [sect. 9] post longissimi temporis praescriptionem sublatam videri vtranque obligationem tam ciuilem quam naturalem. c. iam ipso iure. vnde primum apparet veram non esse opin. Bal. & Francis. Balbi, & Petri Philippi Cornei & aliorum supra relatorum negantium eam ipso iure perimi, & affirmantium quod etiam in effectu non eneruabatur aut debilitabatur. Apparet etiam errasse [sect. 10] quotquot asseuerabant eam in effectu debilitari duntaxat non etiam ipso iure perimi, id quod affirmat Bart. in l. fin. §. 1. ff. rem ratam haberi. cuius opin. communem esse testatur Francis. Bal. vbi supra, par. 1. q. 6. & par. 3. prin. in 2. par. illius 3. partis. q. 10. vbi pluries hanc dicit communem opinio. Paul. Castren. in d. l. fin. §. 1. ff. rem ratam haberi. Bal. in l. sicut. col. 1. C. de praesc. 30. annorum. Ioan. Imol. in c. fi. col. 6. de praesc. in rep. Ang. l. 1. col. 19. C. de iud. in rep. Pano. & Feli. col. 1. in cap. ad aures, de praesc. Ioan. And. in c. possesso. ad fi. de regulis iuris. Antonius, & Ioan. Imol. in d. c. ad aures. Pet. Philip. Corn. consi. 176. ad euidentiam. col. pen. lib. 1. Neque ad rem pertinet quod etiam iure ciuili non procedat praes. iurium & actionum cum mala fide non magis quam iure canonico, secundum veram & communem opinio. vt supra diximus, & plenius in c. praeced. nam non sequitur, scio me debere, ergo habeo malam fidem, est enim aperta incuria (ne dicam iniustitia) existimantium, qui possidet rem alienam, aut moratur scienter debiti solutionem, eum esse necessario in mala fide, cum potius sit in bona fide, aut saltem in bona fide & esse possit & esse posse a lege ciuili praesumatur, vt iam ostendimus, & fusius in c. praeced. & c. 72. & cap. 76. & vt exactius res agatur considera quod aut tam creditor quam debitor erant debiti conscij, aut vterque ignorabat, aut creditor solus sciebat, debitor autem ignarus erat, aut & quarto ex diuerso creditor ignorabat & debitor solus sciebat. Primo casu cessat regulariter mala fides, quia ex illa scientia & patientia longissimi temporis praesumitur tacita debiti remissio aut abiectio, vt diximus supra, & alijs in locis ad quae me retuli. Secundo casu quando vterque ignorabat, etiam secundum omnes procederet praescriptio, cum debitor aperte sit in bona fide vt pater ex sua iusta ignorantia, quale esset si ex contractu forte procuratoris quem ignorabat obligatus esset, vt supra dixi, & exactius in c. praeced. Tertio casu cum solus creditor sciebat, debitor ignorabat se debere, tunc idem, & longe iustius, quia ex parte sua adest bona fides, & ex parte creditoris iustissime praesumeretur debiti vel remissio vel abiectio. Vltimo vero casu cum solus debitor se debere sciebat, creditor autem ignorabat, vix est vt non intelligatur esse in mala fide quandoquidem ex parte creditoris ignorantis nec debiti abiectio, nec remissio praesumi potest. l. mater decedens. ff. de inoffic. testa. sicque cessat ro bonae fidei praesumendae, de qua in l. alienationis verbum. ff. de verb. signi. ibi. vix est enim vt non videatur alienare, & c. & l. qui patitur. ff. amand. l. semper qui non prohibet. ff. de reg. iur. & cum debitor suum debitum saltem improprijssime videatur possidere. Glo. in l. regula. ff. de pet. haere certe hoc casu istius debitoris improprijssima illa posses. non legitima, sed clandestina videretur, arg. 1. si quis diuturno, in pri. ff. si ser. vendi. quae lex si recte inspiciatur, probat omnia membra huius distinctionis negans vbi vitiosa possessio, vel quasi possessio est contingere praescriptionem, non sic si vitio caret. Iam ergo dubitari non oportet quin cesset praescri. vtroque iure tam ciuili, quam cano. vbi mala fides interfuit, & in eo tantum quaestio est, an possessor, vel quasi poss. rei vel iuris alieni in mala fide esse dicatur cum id sciebat, qua in re distinguendum est, vt dixi modo, & plenius supra cap. praec. &c. 72. &c. 76. incipi. actio personalis. Confirmantur haec omnia, nam tenentes[sect. 11] praescriptione vtile tantum dominium, non etiam directum acquiri, eo quod in praescriptione cessat naturalis aequitas, quia currit contra ignorantem, fatetur quod si dominus scit, & patitur rem suam praescribi, tunc directum dominium acquiritur non secus quam si ipse eam venderet & traderet, ita Balbus de praescri. par. 2. q. 2. nu. 9. & Bald. in auth. nisi tricennale. col. fi. C. de bo. mater. & Feli. in rub. de praescrip. colu. 1. & Ias. in l. traditionibus. C. de pact. ergo vt cessat mala fides quando domini voluntate possideo alienum, per totum ti. ff. & C. commod. & ff. de praecario. & ff. C. Inst. & in decret. de dona. ita & hoc casu cessat mala fides. Apparet [sect. 12] ergo ex superioribus verissimam esse sententiam Accursij & Bart. & Pauli Castrensis in l. fi. §. 1. ff. rem ratam haberi. existimantium eum, qui praescripsit si soluit posse repetere, quos sequitur Francis. Balb. de praescript. part. 1. q. 6. post alios, quos ipse tam ibi quantur sus in 2. par. 3. part. prin. quaest. 10. refert. [sect. 13] Apparet similiter parum aptam esse, aut suspectam esse aequiparationem, quam ipsemet Balbus d. q. 6. post Paulum Castren. in d. l. fi. §. 1. & post Bal. in l. sicut. col. 1. C. de praescri. 30. anno. facit, ait. n. quod vt per pactum de non petendo, quod est iuris gentium, eliditur ciuilis obligatio, sed naturalis, quia similiter est de iure gentium, ex toto perimitur, ita ex diuerso per praescriptionem, quae est iuris ciuilis, ex toto perimitur obligatio ciuilis, sed naturalis duntaxat debilitatur. Secundum quam rationem consequens fieret, vt diceremus quod per nouationem quae est iuris ciuilis, vel etiam per acceptilationem quae similiter est iuris ciuilis, sola ciuilis obligatio tolleretur, naturalis vero duntaxat debilitaretur, id quod esset contra text. in §. praeterea nouatione, & in §. item per acceptilationem. Inst. quib. mod. tolli. obli. & contra l. fi. C. de nouat. & contra omnes leges tam illius tituli quam ff. eo. titu. & per totum ff. & C. de accepti. ergo non est bona consequentia, nouatio, aut acceptillatio, aut praescriptio sunt iuris ciuilis. ergo ciuilem tantum non etiam naturalem obligationem perimere possunt, quinimo vtranque perimere possunt & perimunt, quia hac in re cum ipso iure ciuili concurrit etiam natura, hoc est, voluntas illius contra quem praescribitur, quae vt ex verbis, vel scriptura, vel etiam nutu, vel alijs signis, & indicijs eius probata intelligeretur, ita etiam ex ista scientia & patientia probata censetur. d. l. si ego. §. 1. ff. de pub. in rem act. d. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. iuncta l. Labeo. ff. de sup. lega. l. nutu. ff. de legat. 3. l. 1. §. si quis ita. ff. de verborum obligation. l. milites. ff. de milit. testam. l. an inutilis. ff. de accepti. l. non solum. l. non figura. ff. de actio. & obligatio. certum enim est quod multis modis esse potest. l. certum. ff. si certum petat. iuncta l. 1. §. fina. ff. de dote praeleg. & vt obligatio naturalis sine dubio praeempta diceretur ex remissione creditoris, de qua constaret per verba ipsius: ita quoque perempta videbitur ex remissione ipsius, de qua alio quouis modo constet, vt dictis iuribus. constat autem de tali remissione vel abiectione per scientiam & patientiam longissimi temporis, vt diximus, ergo talem obligationem naturalem peremptam esse proculdubio intelligemus. Denique apparet ex nostra declaratione[sect. 14] obligationi praescriptae non posse accedere fideiussorem, nam licet is soli obligationi naturali accedere possit, non secus quam ciuili & naturali. leg. fideiussor obligari. §. fideiussor. vbi notant Paulus Castrensis & Barthol. ff. de fideiuss. §. 1. Instit. eod. titu. tamen post praescriptionem cum nulla secundum nos supersit obligatio ei obligationi, quae nulla est, fideiussor accedere non poterit, id quod in specie tenent Bald. in l. tam mandatori. colum. 2. C. de non nume. pecu. Bartholo. & Paulus de Castr. in d. §. fideiussor. Francisc. Balb. in d. q. 6. Paulus Castre. in l. fin. §. 1. ff. rem ratam haberi. Anton. Butr. Ioannes Imol. & Felin. in d. c. ad aures, de praescrip. quae communis opinio ex nostra sententia verissima est, non autem ex ratione, qua ipsi omnes mouentur, dum naturalem quidem obligationem superesse existimant, quamuis debilitatam, & pro nobis in specie est tex. in l. si quis postquam, cum ibi not. ff. de fideiusso. Apparet [sect. 15] similiter ex sententia nostra talem obligationem praescriptam nouari non posse, Nam ex nihilo nihil fit, secundum Philosophum, vt in l. sed si manente. ff. de precario, dixi plene in 2. tomo harum controuersiarum c. 14. in princip. & per totum, & in specie ita tenent Antonius Butr. Ioan. Imo. & Felin. in d. c. ad aures & Franc. Balb. d. quae. 6. num. 4. facit. §. praeterea nouatione. Institu. quibus mo. tolli. oblig. cum ibi notatis. & l. 1. ff. de. nouat. Apparet [sect. 16] similiter quod talis obligatio praescripta non proderit ad compensationem, vt tenent Antonius Butr. Imola & Fel. in d. c. ad aures. & Bald. in d. q. 6. quorum sententia longe expeditior erit secundum nostram opinionem, cui negamus naturalem obligationem superesse, quam secundum eorum sententiam superesse existimantium, debilitarique duntaxat, non etiam perimi asseuerantium. Apparet etiam [sect. 17] ex nostra sententia an super obligatione praescripta constitutum fieri possit, quod admittit Bal. in rub. C. de const. pecu. colum. 2. & Balb. in d. q. 6. nos contra, per §. in personam. Institu. de act. & per d. l. si quis postquam. ff. de fideiusso. vbi traditur, eum qui se pro alio soluturum constituit, similem esse fideiussori. Sicque dicendum restat obligationi praescriptae accedere non posse magis quam fideiusso, praesertim secundum nostram opinionem, qua asseueramus per praescriptionem non solum ciuilem verum naturalem quoque obligationem peremptam videri. Apparet etiam quid respondendum sit [sect. 18] in illo articulo quo controuertitur, an postquam quis praescripsit possit per denunciationem Euangelicam compelli ad restituendum quod praescripsit, qua in re receptissima opinio est non posse, si quidem sumus in praescriptione rei vel iuris corporalis, vt plene resoluit Franciscus Balbus de praescri. 2. par. 3. partis princ. q. 11. & rursus q. 10. & Bartol. in extrauag. ad reprimendum, in verb. per denunciationem. in versi. sed quid de obligatione quae tollitur praescriptione. Bald. in authen. ad haec. col. 2. & 3. C. de vsuris. Anton. Butr. Ioan. Imo. Panormi. Felinus & alij in c. fin. de praescrip. Pet. Philippus Corneus consi. 176. ad euidentiam. col. pen. lib. 1. & hanc saepe testatur communem esse opinionem Imol. & saepius Balb. vbi supra. Sed & in praescriptione actionis personalis[sect. 19] idem esset, tenent Bar. Ioannes Imo. Panormit. & Pet. Philip. Corneus, vbi supra, & hanc esse communem opinionem affirmat Balb. in d. q. 10. qui tamen contrarium tenet, firmans locum habere denunciationem Euangelicam, id quod tenet Pet. Philip. Corn. sibi contrarius consi. 251. in hac consultatione. colu. 2. lib. 3. Ioannis Imolensis sibi contrarius in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. Antonius Butrius in d. c. fin. Bald. in auth. adhaec. colum. 3. de vsuris mouentur hanc partem tenentes: quia longa, inquiunt, est differentia inter ius reale praescriptum & ius personale, nam iura realia facile migrant de persona in personam. l. fi. C. de lega. l. fin. §. sed quia, cum §. seq. C. com. de leg. l. cum pater. §. surdo. ff. de leg. 2. l. a Titio. ff. de furt. l. si tibi homo. §. cum seruus. l. legaturus. §. fin. ff. de lega. 1. l. 1. 2. & fere per totum. ff. de in diem addi. l. quoties, & fere per totum. C. de donati. quae sub modo. l. 1. 2. & fere per totum. ff. de lege commiss. Diuersum est in actionibus personalibus, quae immobiliter inhaerent ossibus obligati. l. nemo potest: vbi Bar. col. 1. & alij omnes ff. de leg. 1. sicque per interuentum praescriptionis in re vel iure reali dominium eradicatur a primo domino, & migrat in praescribentem, sicque praescriptione completa nihil alienum reperitur possidere quod restituere per denunciationem Euangelicam cogatur, cum iam non tam alienum quam suum denuo effectum possidere inueniatur. Sed praescripta actione personali adhuc, inquiunt, debitor remanet naturaliter obligatus, neque alieni iuris debitor adhuc superest, per hocque poterit per Euangelicam denunciationem cogi ad soluendum. Sed haec ratio (iudice me) nullius momenti est. primum quia tam facile fuit legi inducere & disponere quod obligatio personalis extingueretur praescriptione quam vt dominium obligatioúe realis transferretur in praescribentem, vt ex dictis supra per hoc & per superius caput edocemur. Deinde quia non est verum, superesse obligationem naturalem post praescriptionem, quinimo vtranque perimi iam edocti sumus. Ergo penes praescribentem nihil reperitur alienum, quod per denunciationem Euangelicam restituere cogatur. Nec ad rem pertinet, quod cum mala fide nec iure ciuili nec canonico procedat praescriptio (id quod potissimum decepit eos, qui partem affirmatiuam tuentur) nam id ingenue fatemur, sed negamus debitorem in mala fide constitutum censeri, eo quod sciat se debere, secundum quod supra exposuimus, in quo contrarium tenentes decepti fuerunt, qui etiam aperte aequiuocant aut hallucinantur, nam primum negant contingere praescriptionem cum mala fide, postea vero dicunt, quod qui mala fide praescripsit per denunciationem Euangelicam, cogitur soluere. ergo cum talis mala fide praescriptio vt contingat non sit possibile, restat vt talis denunciatio Euangelica locum habebit nunquam. Ergo quo casu actionum personalium praescriptio contigerit, eo casu talis Euangelica denunciatio locum nunquam habebit. Apparet etiam [sect. 20] ex his verissimam esse opinionem Angeli in repeti. l. 1. colum. 19. C. de iudic. contendentis per legem vel statutum effici posse, vt per interuentum praescriptionis perimatur non solum ciuilis, sed etiam naturalis obligatio in personalibus actionibus, quamuis contrarium, & minus recte tenuerint Bald. in d. authenti. adhaec. colum. 3. C. de vsuris. & Franciscus Balb. vbi supra, q. 10. Idem Bald. in cap. si quis per tringinta, si de feudo fuerit controuersia. Ioan. Imol. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucapion. Quinimmo (vt hoc Angelo addamus) non solum potest, sed etiam in dubio id actum videtur per legem, vel statutum, vt obligatio personalis tam ciuilis, quam naturalis per interuentum praescriptionis perimatur, etiam si per tale statutum tempus praescribendi coangustetur, nam quae ratio est in triginta annis, eadem ratio (quod attinet hanc ad rem) in aliquantulum breuiore tempore erit, quia quae differunt tanquam plus & minus, non differunt in specie. leg. fin. ff. de fundo instrumen. vt plene ex superioribus rationibus deducitur, quas non expedit repetere. # 54 Capvt liiii. Svmmarivm. -  1 Dominium directum an praescriptione acquiratur, ardua quaestio. -  2 Dominium iuris gentium secundarij est. -  3 Ius gentium secundarium dicitur esse positiuum. -  4 Ius gentium secundarium initio fuit ius ciuile. -  5 Successionum ius prius fuit ciuile, quam gentium. -  6 Iuris gentium secundarij, quae sunt libere, possunt immutari. -  7 Dominium directum facilius quaeri praescriptione longa, quam vsucapione triennali, contra Doctor. -  8 Effectus non semper regulatur a sua causa. -  9 Exceptio non semper est actionis exclusio. -  10 Dominium an transferetur, vel an extinguatur praescriptione, vel vsucapione, ardua q. -  11 Retentio non conceditur domino rei praescriptae, contra Doctores. -  12 Rei vendicatio non datur domino rei praescriptae contra tertium possessorem, contra Doctores. -  13 Praescriptionis exceptio impedit litis ingressum, contra Bald. QVo ad septimum [sect. 1] vtrum praescriptione acquiratur dominium directum an vtile tantum, sunt tres communes opiniones. Prima est, quod dominium directum acquiratur per vsucapionem triennalem, quae mobilibus in rebus contingit: Altera, quod per praescriptionem triginta annorum, quae sine titulo contingit, sola vtilis non etiam directi dominij acquisitio contingat: Vltima, quod praescriptionem longi temporis similiter solum vtile dominium, non etiam directum acquiratur. Ita tenent Gloss. & communiter Doctor. in princip. Institut. de vsucapion. in verbo, dominium. per Glo. Bartholo. Bald. Salicet. Fulgos. Petr. Philipp. Corneum, & alias Pinellum in authen. nisi triennale. C. de bonis maternis. per Aretinum. Christof. Porcium Ioannem, & alios in d. princip. Instit. de vsucapion. per Paulum Castren. in l. fina. §. 1. ff. rem ratam haberi, hanc esse communem opinionem, testatur Angelus Aret. in d. princip. Instit. de vsucapion. hanc sequitur, & saepe appellat communem opinionem Franciscus Balb. de praescription. secunda par. principal. quaestione secunda. Alberi. & Ioannes Andreae in capit. possessor, de reg. iur. in versi. quartum proponebatur. Felynus in rubri. colum. 1. de praescriptio. qui hanc firmat esse communem opini. Ias. Dec. Alciatus, & alij in l. traditionibus. C. de pact. vbi Alex. colu. 2. Gloss. in l. quis emptionis. §. primo. C. de praesc. 30. annorum, vbi per Saly. & alios Ioannes Imolen. in repeti. cap. fin. colum. 24. de praescriptio. Gloss. Ange. & alij in authe. ecclesia Romana, in princip. Marianus Sozin. in rubric. de caus. possessio. & proprieta. versi. 18. Archidiac. in c. seruitium. 18. quaest. 2. Dynus, & nouissimi in d. c. possessor. & alij plures quos alleg at Baldus vbi supra. Idem in repe. leg. Celsus. ff. de vsucapio. in fin. Contrariam tamen partem in praescriptione longi temporis tam multi in dictis locis tenet, vt mihi non satis certum sit vtra pars receptior sit, & cum omnes fere conueniant triennali vsucapione directum dominium acquiri. l. traditionibus. C. de pact. leg. 3. ff. de vsuca. in principi. Institutio. eodem titulo. & similiter cum omnes conueniant vtile tantum dominium non etiam directum acquiri per praescriptionem annorum 30. quae sine titulo (hoc est, legitima possidendi causa) contingeret per d. l. si quis emptionis. §. primo. C. de praescr. 30. annorum. in eo duntaxat controuersia est, an longi temporis praescriptione vtile tantum dominium, an forte etiam directum acquiratur, qua in re receptior sententia forte est vtile tantum acquiri, & sciendum est potissimum huius rei fundamentum & occasionem illa erronea opinione, quam in c. praeced. exterminauimus, effluxisse. aiunt enim quod dominium rerum nostrarum iuris gentium est. leg. ex hoc iure. ff. de iustit. & iure. leg. prima. cum seq. ff. de acqui. rerum domin. ius autem ciuile ciuilia tantum iura, non etiam naturalia aut gentium perimere potest. §. sed naturalia. Institut. de iure natur. & ibi omnes Doctores. leg. omnes populi, & ibi Barthol. & omnes repetentes. ff. de iust. & iure. l. eas causas. ff. de cap. dimi. l. iura sanguinis, vbi plene per Philipp. Decium. ff. de regulis iuris. §. minus ergo. Instit. de haered. quae ab intesta. l. 2. ff. de vsufruct. earum rerum. tradunt communiter Doct. per tex. ibi in l. maximum vitium. C. de liberis praeteri. cum ergo praescriptio sit iuris ciuilis, & ciuilis ratio iura naturalia aut gentium perimere nequeat, sequitur quod nostrum dominium, quod iuris gentium esse intelligitur, perimere non poterit, ita arguunt Ioannes Andr. post Gerardum de Senis, quem ipse refert, & sequitur, vbi supra, & Franciscus Balb. vbi supra, numero 2. versic. & hunc articulum Panorm. in rub. de praescript. colum. 2. & fere reliqui omnes. & cum hanc rationem effugere aut ab ea enodare sese non valerent, omnia iura hac de reloquentia (dum hanc ad rem & rationem seu partem ad istam aptare student) exulare & exterminari compellunt. Quae quidem ratio (quando alia vrgentiora fundamenta deessent) partem contrariam iustiorem probatioremque redderet, tantum abest, vt eam confutarent. [sect. 2] Nam dominium praesertim rerum immobilium est sane iuris gentium non primaeui (quo naturale appellatur) [sect. 3] sed tantum secundarij, quod naturale non tam est quam positiuum, vt est vera & communis opinio, quam tradunt Paulus Castrensis & alij communiter in repe. leg. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. traditque eleganter frater Dominicus de Soto de iustit. & iure lib. 3. q. 1. art. 3. & diximus supra in 3. arti. quo egimus, quare praescriptio aut vsucapio introducta esset, id quod fusius multisque ornauimus de succ. progressu lib. 1. in praefatione, vbi plene ostendimus, [sect. 4] ea omnia quae sunt iuris gentium prius fuisse iuris tantum ciuilis, sed paulatim scripsisse aut velociter transuolasse ad reliquas gentes & regiones, sicque cum primum ab vno vel altero homine vel regione inuentum fuisset & receptum, tunc iuris tantum ciuilis non etiam iuris gentium id esse. Verum postquam eo iure omnes omnino aut pleraeque aliarum gentium vti quoque coepissent, iam iuris gentium effectum videri, inque ius gentium conuersum & transformatum. Quemadmodum & ex diuerso, id quod hodie iuris gentium est, in desuetudinem abire forte coepisset, ita vt penes vnam tantum prouinciam maneret, sine dubio iuris gentium esse desineret, & iam iuris tantum ciuilis esse diceretur, hoc est illius ciuitatis vel regionis, penes quam adhuc id ius per durauerit. sicque non minus eleganter quam vtiliter in lib. 1. §. 2. de succ. crea. Vsum testa mentorum inuentum[sect. 5] fuisse a iure ciuili, vel scripto, vel consetudinario ostendimus, sed postea cum a reliquis quoque gentibus receptum fuisset, in ius gentium fuisse conuersum & transformatum, non secus quam ex diuerso si hodie forte testamentorum vsus ita in desuetudinem abire coepisset, vt penes vnam tantum aut alteram prouinciam maneret, continuo iurisgentium esse desineret, & iuris tantum ciuilis esse diceretur, hoc est illius illarumúe prouinciarum, in quibus vsus mosque ille testandi perseuerauit. quod dic vt in dictis locis & supra capitul. decimo. nu. 18. & capit. 4. num. 3. & cap. 27. nu. 11. & cap. 16. num. 11. [sect. 6] Sicque hodie quaelibet prouincia posset ea, quae iuris gentium secundarij esse dicuntur, quo ad quasdam vel forte quo ad omnes particulas immutare: Quid enim si iuberet ne capti fierent serui capientium, profecto talis lex ciuilis valeret, & ita aiunt Galliae obseruari, quamuis per hoc violaretur ius gentium contrarium disponens. l. manumissiones. ff. de iustitia & iure: valeretque similiter si iuberet ne hominibus suae ditionis liceret testari, vt iam diximus in dicto §. 1. & dicto §. 2. valeretque si iuberet omnia praedia esse communia, id quod apud Lacedaemonas Lycurgus Legislator aut (vt alij volunt) Agesilaus praecepit, teste Plutarcho in Apoph. Ergo cum ius gentium secundarium intelligatur esse ius positiuum, indubitatum est, eritque semper per leges positiuas perimi & immutari posse, non secus quam ipsum ius ciuile, dicto §. sed naturalia. dicta l. omnes populi, cum similibus, supra allega. d. l. eas causas. dicta l. secunda, de vsufr. earum re. dicto §. minus ergo. dict. l. maximum vitium, iuncto capit. omnis res, de regulis iuris, & l. nihil tam naturale. ff. de regulis iuris. Sicque dominium, de quo agimus, cum omnes conueniant, esse iuris gentium secundarij non etiam primaeui, per legem positiuam, de praescri. disponentem, poterit tam libere & perfecte de persona in personam transferri, quam si iuris ciuilis esse posset. Quae omnia etiam iuuantur ex ijs, quae in c. praeced. disseruimus, quae repetere non expedit. Praeterea [sect. 7] cum omnes fateantur vsucapione triennali dominium directum acquiri per dict. l. traditionibus. C. de pact. d. l. 3. ff. de vsucapio. non solum pari, sed etiam longe maiore, aut iustiore ratione, idem in praescriptione longi temporis admittere deberent: Primum propter diuturnitatem temporis, quae est in hac longi temporis praescriptione, quaeque non est in vsucapione triennali. Deinde, quia longe iustius, & antiquius dominium est, quod quis habet in rebus mobilibus, quam quod habet in rebus soli, ita Paulus Castr. in repetitio. l. ex hoc iure, supra allega. & ibi communiter Doctor. facit l. 1. cum seq. ff. de rer. diui. & §. ferae, cum seq. institu. l. adeo. §. ferae, eo. tit. ff. de acq. rerum domi. nam ab ipso iure naturali primaeuo descendit (secundum Paul. Castren. & communiter Docto. vbi supra) dominium in rebus mobilibus, quale est in feris quas coepissemus, aut in tabulis quas quis depinxisset, aut in vestibus quas fabricasset, & similibus. & tamen in rebus soli (qualia sunt praedia, campi & similia) dominium non fuit nisi de iure gentium secundario, vt dictum est. ergo si dominium iurisgentium primaeui etiam directum vsucapione acquiri & transferri potest, dic. l. traditionibus. d. l. 3. multo facilius & iustius praescriptione longi temporis in immobilibus acquiri, & transferri poterit dominium, quod iurisgentium secundarij, & sic iuris positiui. Ideo promiscue cum de vsucapionibus acturi essent Iureconsulti non solum earum rerum, quae mouentur, sed etiam immobilium per omnes titulos. ff. de vsucapio. & ff. pro emp. & pro legato, & pro donato, & pro dote, & pro suo, & C. per eosdem titulos, & Instit. eod. scripserunt, vel inscripserunt titulos de vsuca. plenissime significantes tam perfectum dominium, & ius longi temporis praescriptione, aut vsucapione acquiri in immobilibus quam triennali vsucapione in mobilibus rebus. Iam ergo dubitari (non solum mille leges sed etiam mille integros titulos subuertere velis) non oportet quin non minus integrum, perfectum & directum dominium longi temporis praescriptione quam triennali vsucapione quaeratur, & non solum aeque iusta, sed etiam iustiore ratione, vt edocti iam sumus. Agnosco tamen quod magis naturali ratione acquiritur dominium per contractum, & traditionem domini, quam per vsucapionem triennalem, vel longi temporis praescriptionem,[sect. 8] vt in l. 1. ibi, naturali ratione. ff. de ac quirend. rerum domin. leg. prima. C. de sac. eccle. expressius in §. per traditionem. Institu. de rerum diuisio. ibi, nihil tam naturali aequitati conuenit, quam voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse. Sed id nihil ad rem, quia vt ea aequitas vincit acquisitionem, quae per longi temporis praescriptionem contingit, ita & longe iustius vincit acquisitionem per triennalem vsucapionem contingentem. (Sed haec iustior aut iniustior origo, quod attinet ad hanc rem, nihil debilitat effectum, nam & a patre debiliore saepe solet filius robustior procedere quam a robustiore patre, & a patre iniquiore aequior filius, quam a patre iustiore) sicque apparet ex praedicta ratione parum apte argumentatos fuisse ad inducendam differentiam inter praescriptionem, & vsucapionem Ioannes Andr. post Gerardum in d. cap. possessor. d. versic. quartum proponebatur. & Balb. in d. quaest. 2. numero secundo, & Panor. d. rubr. de praescrip. colum. 2. Tenendo nostram sententiam nihil ad rem pertinet quod praescribendi detur exceptio, [sect. 9] quae regulariter est actionis exclusio, ergo superest ius & actio ei cuius res praescripta est. l. 2. ff. de exceptio. Sed resp. illud esse regulare, fallit in specie nostra, in qua post praescriptionem nullum ius remanet priori domino: & exceptio, quae praescribenti datur, est exceptio intentionis, quae non praesupponit actionem. leg. vbi pure. ff. de doli exceptio. declarat in simili Emanuel a Costa in leg. tertia. C. de non numera. pecun. dicens, simile esse in illa excep. non nume. pecu. quae est intentionis non actionis exclusio: patet, quia & per vsucapionem triennalem dicitur exceptio acquiri. l. in rebus. §. omnis autem. C. de iu. do. Balb. in rep. l. Celsus. in fin. ff. de vsucap. Ex superioribus apparet [sect. 10] qualis sit illa differentia, quam inter triennalem vsucapionem, & longi temporis praescriptionem faciunt Barthol. Paulus Castre. & Alex. in l. 3. §. ex pluribus. colum. 3. ff. de acqui. poss. & Franciscus Balb. in d. 2. q. num. 8. versic. sed videtur, quod nullus: aiunt enim per triennalem vsucapionem dominium transferri de priore domino in praescribentem: caeterum perlongi temporis praescriptionem dominium directum prioris domini extingui, nouumque dominium in praescribentis persona renasci, idque vtile tantum, non etiam directum esse, & ita declarant Gloss. in d. l. 3. §. ex pluribus. in verb. possideo. & Glo. fin. in leg. si aedes. 1. ff. de ser. vrban. praed. dum Glo. illae aiunt, praescriptione extingui antiquum dominium, quam differentiam Paul. Castre. vbi supra, subtilem esse ait, quae (si verum amamus, iudice me) risu & ludibrio dignior est, aut meris fabellis somnisque solicitis similior, & ex mero ipsorum doctorum capite citra vllam omnino occasionem, aut fundamentum defluxit. Quis enim vnquam talem differentiam facientem vllam legem principalem, aut Iureconsultorum responsum inuenit? Certe nullus, &, vt ex superioribus apparet, vtroque casu idem est eritque semper, & siue dixeris, vtroque casu dominium extingui prius, nouumque in persona praescribentis renasci: siue etiam dixeris, antiquum dominium, quod apud primum dominum erat, in praescribentem transferri, idem erit, quo ad omnes omnino effectus, & quod transferri videatur suadet ille titulus ff. de adimend. & transfer. lega. & Institut. eod. titulo. Quod autem prius dominium extinguatur, nouumque idemque directum & perfectum in persona praescribentis renascatur, suadet, & probatur in leg. tertia. ff. de vsucap. dum ait, vsucapio est dominij adiectio, & hoc magis placet, effectusque magnus est. nam si prius dominium in vsucapientem vel praescribentem translatum diceremus, certe transiret cum sua causa suisque cum qualitatibus. Vnde penes primum dominium, si id dominium seruituti vel forte pignori obnoxium erat, obnoxium quoque & obligatum foret penes praescribentem, leg. secunda. §. ex his, cum ibi late traditis per Doctores. ff. de acqui. possesso. id quod non ita est in persona praescribentis, nec enim successor prioris domini contra quem praescripsit, esse videtur, aut ex iure & persona illius, sed potius iure suo, & ex persona tradentis possidere visum est, ergo si fundum pignori reuera aut seruituti obnoxium mihi vt liberum vendidisti, per longi temporis praescriptionem illum acquiram, vel saltem in eo tantum quaestio erit, an longius aliquantulum tempus spectandum sit, tamen vt liberum semper videor possidere: & finita praescriptione, quae ad acquirendum ius proprietatis, & illius pignoris vel seruitutis requirebatur, liberum fundum habebo tam in praescriptione rei immobilis, quam in rei mobilis vsucapione, si in ea exemplum ponas per d. l. 3. ff. de vsucapion. ergo verissimum est, primum dominium extinctum videri, nouumque in persona praescribentis renasci, quandoquidem illius rei domini in solidum duo esse non possunt. d. l. 3. §. ex contrario. ff. de acquiren. possess. leg. si vt certo. §. si duo. ff. commodati. leg. quod contra. ff. de regulis iuris. Itaque si in re, quam praescripsi longo tempore, aut triennio, vsucepi praeter dominum priorem, alius habebat ius reale pignoris aut hypothecae, aut forte seruitutis, tunc si quidem vtrunque ius tam dominij quam alterius iuris erat paris vitae, vtrunque pariter praescriptum fuit. idemque si longioris vitae erat dominium quam illud ius reale, quod si breuioris vitae erat, tunc post finitam praescriptionem, aut vsucapionem proprietatis seu dominij adhuc opus est vt perficiatur quo ad alterum ius reale, quod longioris vitae erat praescriptio, quia illius iuris respectu non tam expleta quam coepta tantum praescriptio videbitur. & ita intelligo l. si quis emptionis. C. de praescrip. triginta annorum, iuncta l. iusto. §. non mutat. ff. de vsuca. l. 2. cum praedium. ff. de pignori. & C. de pignorum vsucap. tradit Balb. in rep. d. l. Celsus. ff. de vsucap. in fin. semper tamen remanet verum, tam in praescriptione quam vsucapione primum dominium primamque proprietatem extinctum extinctám ve esse, nouumque ius renasci, & dominium in persona praescribentis. Ex quibus apparet, veram non esse opinionem ipsius Francisci Balbi in tract. praescript. part. 1. partis 6. principio in versic. decimustertius casus, qui scriptum reliquit, vsucapiones, & praescriptiones inuentas fuisse, vt ius creatum in alium transferant, non vt ius nouum inducant, post Gloss. quam Balb. allegat in capit. si diligenti, de praescript. & Salicet. in l. final. de praescript. longi tempor. quae pro liber. Sed certe errant, vt ex superioribus patet, magisque est vt creatae videantur ad ius nouum inducendum. Sed & idem effectus est etiamsi teneas ad transferendum esse creatas, quod magis placet, vt infra q. 10. Hinc apparet, veram non esse opinionem[sect. 11] existimantium, quod si fundum tuum longo tempore praescripsi, & deinde eius fundi possessio ad te peruenit, poteris eum defendere, & retinere contra me, quando opinionem tenent Dynus in cap. possessor, de regulis iuris. lib. 6. & Balb. in d. quaest. 2. num. 8. versi. 2. effectus est, vt tenet Gloss. 2. intell. Ioannis quem communiter approbatum esse ait Balb. vbi supra, per text. in l. si quis emptionis. §. 1. C. de praescript. triginta annorum. quae sententia suspecta est, vt patet ex superioribus. nam cum prioris domini ius omne extinctum esse nouumque & integrum dominium in persona praescribentis renatum fuisse iam edocti simus, superest vt si is possessione ceciderit, cum fundum a priore domino possit vendicare, non secus quam ab alio quocunque detentatore. Sed & idem foret etiam si dominium translatum diceretur, nam per hunc possessionis reditum non videretur dominium quoque redijsse. Apparet [sect. 12] similiter suspectam esse sententiam eorum, qui contendunt, quod talis fundi praescripti possessio, si ad alium tertium perueniret, posset prior dominus fundum ab illo tertio vendicare, vt perd. §. 1. tenuit Dynus in dicto c. possessor. & Balb. in d. num. 8. versicul. prius est. quae sententia suspecta est, quia prioris domini ius omnino per praescriptionem fuit extinctum, vt iam disseruimus, sicque nullo iure, & sine actione ageret, meritoque a limine iudicij repelleretur, idemque foret etiam si teneas tale dominium non tam extinctum quam translatum fuisse. Apparet [sect. 13] similiter respectum esse, quod Bald. & Salic. in auth. nisi tricennale. C. de bo. mater. sentiunt, dum aiunt, quod prior dominus, cuius fundus longo tempore praescriptus fuit (quia secundum eos adhuc remanet dominus directus) si fundum illum petat, non repelletur a limine iudicij, cuius contrarium proxime ostendimus edocentes, exceptionem praescriptionis impedire litis ingressum, quod & hoc casu affirmat Balb. vbi supra, vers. tertius est effectus. post Feli. in rubr. de praescript. col. 4. quem ipse allegat. # 55 Capvt lv. Svmmarivm. -  1 Poenae legales an naturaliter obligent, ardua quaestio. -  2 Poenis an ex quadam aequitate obligemur. -  3 Legibus consensu obligamur. -  4 Obligatio naturalis ex delicto orta, an perimatur praescriptione, ardua q. -  5 Poenalis obligatio extinguitur ipso iure, praescriptione. -  6 Conditionalia nil ponunt in esse. -  7 Mors nil. -  8 Mors saxis venit. -  9 Restituendi obligatio non perimitur praescriptione. -  10 Ius naturale est diuinum. -  11 Bonae fidei esse quando videamur. -  12 Restituendi obligatio perimitur quando praescriptio currit contra scientem & patientem, contra communem. -  13 Meum prodigere possum. -  14 Intellectus ad tit. ff. C. & Instit. ad legem Aquil. contra Doctores. -  15 Intellectus ad titulos ff. C. & Instit. de furt. & de vi bono. rapt. -  16 Restituendi obligatio non tollitur exceptione, contra Bald. & Imol. -  17 Praescriptio non est poena contra communem opinionem, quando currit contra ignorantem. -  18 Poena non datur culpa cessante. -  19 Afflictio esse potest non poena culpa cessante. -  20 Poena culpae par. -  21 Praescriptio non est poena, etiam si currat contra scientem, contra communem opin. -  22 Poena spontanea non est poena. -  23 Poena conuentionalis praescribi potest. -  24 Actiones temporales praescribuntur etiam a sciente. -  25 Actiones temporales praescribuntur etiam contra clericos, & contra ecclesias. -  26 Haeres nunquam praescribit legatum, contra Doctores. -  27 Legatum non dicitur ius, quaerendum contra Balbum. QVo ad octauum, [sect. 1] vtrum obligatio naturalis, quae oritur ex delictis, praescriptione perimatur, primum enucleandum est, an ex delicto oriatur obligatio naturalis ad poenam, qua in re variae sunt sententiae, Prima est existimantium, cessare obligationem naturalem, ea enim ex consensu nostro oritur. l. non minores. C. de transactio. l. sub specie. C. de postuland. l. consensu, in princip. l. obligationum substantia. ff. de actio. & obligat. l. 1. ff. de pact. in princip. Institut. de obligat. ex consensu. l. 1. verb. naturali aequitati. ff. de acquirend. rerum domin. §. venditae, & §. per traditionem. Institut. de rerum diuisio. nec dubium est, quin subtraxit rem meam lucrandi animum habuerit, non autem poenae legali dupli, vel quadrupli sese obnoxium facere voluerit, & sic de reliquis maleficijs, in quibus adest animus explendae voluntatis, aut voluptatis, non autem bonorum, aut substantiae proprie prodigendae, & ita vt delinquens non videatur habere animum obligandi sese poenae legali, & consequenter, vt poenae legali naturaliter non obligetur, tenent Bartol. in d. l. 1. num. 11. ff. de conditio. & indebi. Bald. in authent. ad colum. 3. num. 19. C. de vsuris. Paul. Castrens. & in l. si tibi decem. §. quidam. ff. de pact. Ioannes Lupus, Paul. de Rui. in rubric. de donati. inter virum & vxorem. §. 66. num. 24. Fortunius Garsia in l. legitima. ff. de pactis. Gomesius in §. omnium. Institut. de action. Franc. Balbus de praescriptio. part. 1. q. 7. Paulus Castrens. in l. quam Tuberonis. §. fi. ff. de peculio. Aries Pinellus de bonis mater. in authent. nisi tricennale. num. 32. Contrariam tamen partem, vt naturaliter obligentur poenae legali delinquentes, tenent Ange. colum. 20. in repetitio. l. 1. C. de iudic. Io. Imol. in cap. fin. de praescript. col. 23. Accur. in l. 1. §. ad bestias. ver. onerari. ff. de postu. Est [sect. 2] etiam tertia opinio eorum, qui non tam ex suo consensu immediate, quam occasionaliter eos ex aequitate quadam naturali contendunt obligari, quae quidem aequitas dictat malefactorem puniri debere, & ita sentiunt Barto. & Balb. vbi supra, & ad hanc partem inclinant Ang. Aret. in §. ius autem. nu. 7. Institut. de iure natu. Ias. in l. 1. §. sublata. in prima lect. & rursus etiam in secunda lect. ff. ad Trebell. Andreas Alciatus in regula tertia, praesumpt. 33. num. 4. Florianus in l. inde Neratius. §. fin. ff. ad legem Aquil. Ioannes Faber in §. furtorum. Institut. de obligat. quae ex delic. nascun. Quid dicendum? & nos in lib. 1. §. 10. num. 665. de succ. crea. tenuimus ex suo consensu eum obligari, quod multis legibus & rationibus ostendimus, quibus adde non minus nouam quam egregiam rationem, [sect. 3] nam leges ex vero consensu nostro obligant ciues. l. 1. in verbo, communis Reipublicae sponsio, hoc est, promissio. ff. de legib. cum enim rogatur, lex & populus consentit ei, iuxta §. lex. Instit. de iure nat. ibi, verissimus consensus est. Sed & ei, qui postea nascuntur, vel tunc aderant, consentire iure videntur, quandoquidem sub ea lege & conditione in illa Republica vel regione vitam agere volunt, vt legibus suis pareant, non secus quam legibus contractuum reliquorum, quos quisque iniret: vt egregie edocemur de succes. progressu lib. 1. in praefat. & vt qui sub conditione, si nauis ex Asia venerit, promittit, ea postea aduentante non poterit negare se ex consensu suo obligatum fuisse. §. ex conditionali. Inst. de verb. oblig. quamuis ipse promissor tacitus forte cogitasset nauem illam nunquam venturam, ita & is, qui expressim vel interpretatiue legibus poenalibus consensum praebuit, quasi sub hac conditione sese obligatum voluit poenae legali, si postea forte ipse legem transgrederetur, & is est verus sensus. l. Imperatores. ff. de iure fisci, ibi, te huic poenae subdidisti, & l. final. C. ad legem Iuliam maiesta. ibi, quodammodo sua mente punitur. Quinimo & in specie alterum consensum, & sic geminatum, quo tempore sponte deliquit, praebere videtur, vt in dict. nu. 665. ostendimus, estque magna vis geminationis, vt edocemur de succ. crea. §. 3. num. 13. facit l. non solum. §. 1. ff. de iniur. l. 1. in fi. ff. de furtis, & §. quia vere leonis, in verb. amatores periculi, in auth. de non alienan. His praelibatis [sect. 4] sunt, qui velint talem naturalem obligationem perimi, qualis est Bal. & Ioan. Imol. & Franc. Balb. vbi supra, quod obtinet quo ad poenam. Sed non perimitur quo ad rei persecutionem, secundum Bald. vbi supra. Idem Imola & Balb. quo ad hoc, vt ipso iure obligatio ad rem vel eius aestimationem consequendam non perimatur ipso iure, caeterum ope exceptionis bene tollitur concurrente bona fide praescribentis, secundum Imo. vbi supra, quem improbat Balb. vbi supra, quia in delinquente negat posse adesse bonam fidem, adde Balb. vbi supra in 2. par. 3. partis princ. q. 13. num. 5. Fel. in c. fin. de praesc. col. 2. & 3. post Panor. ibi. Elegans materia haec est, & parum, vt nobis videtur, a nostris digesta aut composita sunt, ergo secundum Doctores iam allegatos conclusiones sequentes: Prima, quod ipso iure praescriptione perimitur naturalis illa obligatio, quo ad poenam. Altera [sect. 5] vt nunquam perimatur ipso iure quo ad rei restitutionem. Tertia, quod ope exceptionis bene perimatur etiam quo ad restitutionem, dummodo ex parte praescribentis adesset bona fides. Vltima quod cessante bona fide non contingeret praescriptio rei restituendae etiam ope exceptionis. Quo ad primam conclusionem verissimum est perimi etiam ipso iure eam obligationem naturalem post praeteritum tempus legale huic rei definitum, nam si damnum tibi iniuria dedi. sicque incidi in legem Aquil. punientem talem damnificatorem vel in duplo vel quanti retro plurimi fuerat ea res, quae modo laesa fuit, vel furtum feci, & dupli vel quadrupli a lege poena mihi imposita fuit, iuxta §. dupli, & §. quadrupli. Insti. de act. aut vi rapui rem tuam, sicque tripli poena est, iuxta §. 1. Inst. de vi bonorum raptorum. certe cum his omnibus actionibus & obligationibus lex ciuilis certum terminum, metam & vitam definierit, non dubium est, quin veluti sub hac conditione eam poenam vni imposuerit & alteri policita fuerit, si intra illum terminum agatur, & non aliter. l. cum praetor. ff. de iudi. vnde praeterito illo tempore. sicque conditione minime existente debitum manet nihil, [sect. 6] quia ex tali conditionali policitatione, oblatione, aut promissione tantum spes est debitum iri. §. ex conditionali. Insti. de verborum obliga. quae spes expirat, euanuitque tempore illo praeterito, sicque conditione illa expirante. §. sin autem sub conditione. C. de cad. toll. & fere per totum. ff. de condi. & demon. & quod tradunt Gloss. Bart. & omnes in l. item quia. ff. de pact. dum aiunt, etiam tacitam conditionem omnem iuris effectum suspendere, conditionaliaque nihil ponere inesse conditione pendente, & longe minus ea defecta, vt dd. ll. & l. si quis sub conditione dandorum decem. ff. si quis omissa cau. test. Bart. & Soz. & omnes in l. quibus diebus. §. Termilius. ff. de condit. & demon. Gloss. Bald. Sali. & alij, vbi plene per Petr. Philippum Corne. in rubric. & in l. 1. C. de his, quae sub modo, facit l. post aditam. C. de im puberum. Sicque obligatio illa naturalis, si a lege posita descendebat, vel quatenus a lege ciuili descendebat, non potuit non extingui, vel, aut rectius & aptius loquamur, non videtur nata, nisi dixeris (id quod magis est) nata quidem fuit, sed tamen mortalis, vt homo & reliqua animantia, non autem immortalis nata fuit. sicque morte adueniente fuit resoluta non aliter atque homo mortis aduentu resolueretur, accommodatissimaque est haec similitudo. nam teste Seneca [sect. 7] mors nihil aliud est, quam terminus vitae, sic ipse ait post mortem nihil est, ipsaque mors nihil, scilicet, nihil aliud quam terminus vitae. Vnde Ausonius sic cecinit: Miremur perisse homines, monumenta fatiscunt. [sect. 8] Mors etenim saxis nominibusque venit. Ergo elegantius & certius est actionem illam & obligationem natam fuisse interpretari, sed mori occidique sua die adueniente non aliter, atque animantia, quod obtinet quatenus ea obligatio a lege ciuili descendebat, quae ei certam vitae metam statuit, sed diuersum videtur quo ad ius naturale vel diuinum, quod restituendi obligationi nullam temporis metam definiuit, sed etiam obligationem perpetuam esse voluit, nam & iure ciuili olim erant perpetuae obligationes, vt in prin. Insti. de perpetuis & tempor. actionibus. haecque obligatio naturalis, qua de agimus, non tam a lege ciuili, quam a lege naturali descendere forte videtur, sed re vera non descendit a lege naturali vel diuina vlla obligatio ad poenam, sed ad rei duntaxat plenam restitutionem iuxta illud praeceptum, Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. c. non dimittitur, de regul. iur. lib. 6. poena autem insuper adita est mere iuris ciuilis. sicque hoc casu merito per temporis praeteritionem extincta fuit. [sect. 9] Ex quibus deriuatur verissimam esse secundam conclusio nem existimantium (vt iam retulimus) integram manere obligationem naturalem ad rei damníve dati restitutionem, quia Deus & natura huic restituendi legi certam viuendi metam non imposuit, aut definiuit. sicque eam aeternam esse maluit. [sect. 10] ius enim naturale, & diuinum, quod attinet hanc ad rem, idem est, quia Deus creauit naturam, sicque diuinum dicitur, quia a Deo creatum, & naturale, quia hoc ius edocemur ab ipsamet natura etiam cessante Doctore, & quia cum ipso humano genere hoc ius proditum simul fuit, Institut. de rerum diui. §. singulorum. dixi supra cap. 27. num. 11. & cap. 29. num. 13. quibus adde Alphonsum Castren. Theologorum dissertissimum sic declarantem de potestate legis poenalis. 2. lib. c. 14. pag. 561. ergo & si per temporis a lege ciuili definiti lapsum cesset ipsa lex ciuilis, quae non solum damni reíve restitutionem, sed etiam aliam poenam praestari volebat, tamen superest integraque manet lex naturae, & Dei, quae licet poenam non deposcat rei damníve restitutionem non remittit. Ita Bald. Ioan. Imol. & Francisc. Balb. vbi supra, ratiocinantur incauti & securi, nec aduertunt, nihil tam naturali aequitati, sicque ipsi iuri naturae & Dei conuenire, quam voluntate domini rem suam in alium transferre, vel ei remittere volentis ratam esse. §. per traditionem. Instit. de rerum diui. l. 1. cum seq. ff. de acq. rerum domi. facit l. 1. C. de sacrosan. eccl. nec refert haec voluntas vno, an alio modo colligatur, aut vtrum tacita an expressa sit. l. certum. ff. si cert. petat. l. 1. §. final. ff. de dote praelegat. l. 1. vbi plene Ias. in simili. C. qui admitti. Idem Ias. per text. ibi in l. cum ex filio, in princip. ff. de vulgari. nec dubium est, quin si sciebas me tibi damnum dedisse, aut contumeliam fecisse, & tempus, hanc ad rem persequendam a lege definitum elabi passus fuisti, tacite ius tuum mihi remittere & condonare videaris. §. fi. Inst. de iniur. Vnde ne secundum ius naturae & Dei, & secundum naturalem aequitatem rem tuam mihi donatam aut alias concessam retinerem etiam te postea poenitente, vt per totos titulos de dona. ff. C. Inst. & in decret. & l. perfecta. C. de dona. quae sub modo. iuncto d. §. per traditionem, cum simil. supra allegatis. ita & isto casu iure naturae & Dei tutus & suffultus retinere videbor. Nam & cum expressis verbis vel literis te mihi ius tuum concedere diceres, huius tui animi certam & indubitatam notitiam non haberem, sed verosimilem tantum, & solus Deus id certo noscere poterat. l. diuus. ff. de test. mil. §. plane. Inst. eodem tit. l. non figura. l. obligationum substantia. §. fin. ff. de actio. & oblig. l. non solum. eod. titu. l. an inutilis. ff. de acceptil. Denique non solum per talem scientiam & patientiam ius tuum remittere, mihique concessum velle videreris, quando mihi ex damno, iniuria vel contumelia tibi illata nullum emolumentum accederet, licet tibi abscederet (vt in terminis d. §. fin. Instit. de iniur.) sed etiam si & tibi abscederet, & mihi accederet, si tamen ex parte mea adesset bona fides. l. alienationis verbum. ff. de verb. signi. ibi. vix est enim, vt non videatur, id quod fusius egimus in tribus cap. praecedentibus. [sect. 11] Bona autem fides adesse intelligitur etiam si sim conscius rei vel iuris alieni. l. si id quod. ff. pro dereli. Si tamen legitimam causam aut occasionem habui credendi dominum ius suum remittere, aut mihi concessum velle, vt ibi. Vnde vtcunque initio malam fidem haberem, & vitiosum ingressum per longissimi temporis praeteritionem id vitium purgatur, & iuste videbor opinionem mutasse, coepisseque opinari dominum illum ius suum remissum, mihique concessum velle, vt est vera & communis opinio, quam tenent Bart. colum. final. ad finem, & alij in l. fina. C. vnde vi. vt exactius disseruimus infra cap. 75. num. 13. ergo cum praescriptiones currant contra ignorantes, non secus, quam contra scientes. l. final. C. de longi temporis praescriptio. si tibi contumeliam personalem feci, quam non ignoras, ex qua mihi nihil emolumenti accessit, praeterito tempore a lege definito obligatio perempta est, & praescripta. d. §. final. Institut. de iniu. intellige primo de obligatione quo ad poenam, quam non solum ciuilem, sed etiam naturalem dicere possumus, eo quod naturalis obligatio est illa, quae nascitur ex consensu nostro. cap. 1. de pact. l. 1. ff. eodem. l. 1. ff. de constitut. pecun. l. non minores. C. de transaction. l. consensu, in princi. ff. de actio. & obligatio. in princip. Institut. de obligat. ex consensu, nec dubium est, quin legibus ciuilibus suae ciuitatis consensum, quo tempore feruntur, & rogantur, vel postea expressim, aut tacite a ciuibus approbantur, vnusquisque ciuium praebere intelligatur. l. 1. in verb. communis Reipublicae sponsio, hoc est, promissio. ff. de legi. iuncto §. lex. Institut. de iure naturali. text. in princip. Institut. de obligat. ibi, secundum nostrae ciuitatis iura, vbi plene significatur, obligationem ciuilem, & naturalem pendere, & procedere ex iure ciuili cuiusque ciuitatis propter dictum consensum. Ad idem d. l. Imperatores. ff. de iure fisci, & d. l. fin. C. ad leg. Iul. maiesta. secundum quod supra initio huius capit. exposuimus, & fusius in tribus, vel quatuor cap. praecedent. Secundo intellige, quod [sect. 12] perimitur obligatio naturalis, quatenus etiam respicit damni dati emendationem, nam vt si rem meam laesisti, aut peremisti damnificatus videor, ita si mihi ignominiam fecisti, ex qua secundum mores hominum honor meus laeditur, me damnificatum videri nullus, qui modo sanus, aut honore dignus sit, abnegabit, cum honor sit cunctis rebus, & etiam vitae praeferendus: argument. l. Iulianus. ff. si quis omissa causa testamen. l. 2. §. penultimo, cum praeceden. ff. de origine iuris. l. si filiam. & auth. sed si post viginti, cum vtrobique a me ibi traditis. C. de inofficio. testamen. l. 3. §. si emancipatus, in verb. nam si tam ignominiosam. ff. de bon. possessio. contra tabul. dixi supra cap. 11. num. 9. & capit. 18. siue ergo mihi in rebus, siue etiam in honore, & sic in persona damnum dedisti, ex quo nihil emolumenti tibi accessit praeteritione, & praescriptione temporis a lege definiti, non solum obligatio ciuilis ad poenam, sed etiam obligatio tam ciuilis, quam naturalis ad damni emendationem competens me sciente, & patiente ipso iure sublata est, per generalitatem, dict. §. fin. Institutio. de iniurijs, & dicta l. alienationis verbum, & dict. §. [sect. 13] per traditionem, cum similibus, supra allegat. liberum enim fuit mihi non solum hanc piam remissionem facere, laudabilem, vel saltem tolerabilem, & minime reprehensibilem, sed etiam ius meum, & substantiam prodigere, textus egregius in l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de petitio. haered. ibi, dum re sua se abuti putant. l. 1. §. & magis. verbo, prodegit. ff. si quid in fraudem patron. leg. quia autem, in princip. & §. 1. ff. quae in fraudem credito. l. non vsque. ff. si quis a paren. manu. fue. dummodo ei per sententiam iudicis non esset tanquam prodigo notorio bonis interdictum, etiam si revera prodigus & esset, & notorius esset, vt est communis opinio Doctorum, secundum Alexand. & Ias. per text. ibi in l. is, cui bonis. ff. de verborum obligation. Vnde [sect. 14] apparet errasse Bald. in d. authent. adhaec. col. 3. C. de vsuris. contendentem talem obligationem naturalem ad damni emendationem temporis a lege definiti praeteritione & praescriptione non perimi ipso iure, licet eum sequantur Ioannes Imol. in d. cap. fin. de praescript. colum. 23. & Balb. de praescript. parte 1. quaest. 7. Et ita intelligo omnes leges & titulos. ff. C. & Instit. de lege Aquilia vel ad legem Aquiliam, vt damnum iniuria datum, ex quo damnificatori nihil emolumenti accessit, hanc recipiat interpretationem. Ita [sect. 15] etiam intelligo omnes leges & titulos ff. & C. de furtis, & Instit. de obliga. quae ex malefi. nasc. vt si rem tuam subtraxi. sicque emolumenti aliquid apud me est, si per hos annos triginta tacuisti, haec res praescripta intelligatur, mihique per tuam scientiam & patientiam legitime acquisita: quia & si initio malam fidem habuerit, tamen postea ea purgata per tuam scientiam, & patientiam videtur & ad bonam fidem redacta: argumento l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem forte aut per patientem. ff. de publi. in rem acti. l. si quis diuturno, in princip. ff. si ser. vendi. iuncto dicto §. per traditionem, cum ijs, quae supra diximus, & plenius in tribus cap. praecedent. licet contrarium vellent Balb. & Imola, & Bald. vbi supra, quorum sententiam eo duntaxat casu tueri potest, quando & initio mala fides interfuit, & nondum tempore purgata, & ad bonam fidem legis praesumptione redacta fuit, tunc enim & si tempore forte breuiore obligatio, & actio ad poenam sublata esset, ad damni tamen emendationem naturalis obligatio superesset, quae quo ad Deum perpetua est, quandiu & praescripta non est, & verosimiliter remissam, aut condonatam sibi fuisse is non potuit cogitare, aut non debuit cogitare. Tertia [sect. 16] conclusio, quam videntur tenere Imol. & Balb. vbi supra, vt ope exceptionis tantum non etiam ipso iure ea obligatio naturalis ad damni emendationem tollatur, quando ex parte praescribentis aderat bona fides, vera non est, quia, vt iam edocti sumus, tunc etiam ipso iure perimitur. Vltima conclusio Imolae, vbi supra, quod quandiu durat mala fides, obligatio illa naturalis ad damni emendationem, nec ipso iure nec etiam ope exceptionis tollatur, vera est, quia eam obligationem, quo ad Deum, perperuam esse ostendimus supra. Ex superioribus apparet, quam longe absit a vero sententia eorum, qui existimant, [sect. 17] praescriptionem esse poenam, id quod ex professo contendit doctissimus frater Alphonsus Castren. Theologorum dissertissimus de potestate legis poenalis, lib. 2. c. 5. pag. 321. post Panorm. in rubr. de praescript. Ioan. Andre. in c. possessor. vbi per Philip. Francum & nouissimos de regu. iur. Felyn. in d. rubr. col. 1. sequitur, & saepe appellat hanc communem opinionem Franciscus Balb. de praescriptio. par. 1. q. 1. Hostiens. in summa de praesc. §. 1. & alij multi quos refert Balb. vbi supra, qui praescriptionis hanc tradit definitionem: Praescriptio est ius quoddam ex tempore congruens, legum authoritate vim capiens, negligentibus poenam inferens, & finem litibus imponens. perpendo verbum, poenam negligentibus inferens, nam, quod praescriptio sit poena, est omnino suspectum, quando praescriptio contra ignorantes cucurrit, iuxta l. fi. C. de temporis longi praescriptio. tunc enim poenam esse impossibile est. [sect. 18] quia poena non est, nisi propter culpam. l. 1. ff. de iust. & iur. l. 1. ff. de legib. docet Alfon. Castren. vbi supra, lib. 1. pag. 39. c. 3. cuius verba ita habent: Deinde, inquit, aduertendum, quod non omnis passio quamlibet offensiua, seu concomitans, siue inflicta est, dicenda poena, nisi ista habeat aliquem ordinem ad peccatum. Ideo Ioannes Gerson lect. 1. de vita spirituali animae, ait, Poenam & Culpam dici correlatiue, [sect. 19] & idem dicit de punitione, & culpa, propter quod afflictiones, quas iusti in hac vita saepe sine culpa sua praecedente tolerant, non esse dicendas poenas, docet August. libr. 4. de ciuita. Dei, cap. 3. Vnde Horatius Satyr. 1. lib. 1. sic ait: Adsit Regula peccatis, quae poenas irroget aequas. Ergo quando contra me ignorantem rem[sect. 20] meam praescribi praescriptio processit, non est verum, poenam meae negligentiae impositam videri. est enim tunc afflictio quaedam infortunium, aut casus damnum inferens, non tamen ob culpam negligentiae, vel alterius generis, sic in l. quae fortuitis. C. de pignor. actio. diximus multa in simili, in c. 32. nume. 5. & in c. 20. num. 8. cum seq. Quid [sect. 21] autem si contra scientem currat praescriptio? an tunc proprie dicatur poena negligentiae, & sustineatur superior communis opinio. Respondeo minime, nam vt poena sit, oportet quod sit inuoluntaria, vt edocemur per eundem Alphons. Castren. Theologorum dissertissimum, vbi supra lib. 1. cap. 3. pagin. 39. cuius verba, Illa [sect. 22] vero poena, quam homo sibiipsi ex arbitrio suo inflixit, etiam si illam pro peccatis sibi sumit, non est proprie dicenda poena, quia, vt sanctus Thomas ait, de ratione poenae est, vt sit contraria voluntati. & ita ait diuus Thomas primae secundae, quaest. 46. artic. 6. ergo qui rem suam scit, & patitur praescribi eam, per hoc vel abijcere vel concedere praescribenti videtur. d. l. alienationis verbum. d. §. fin. Institut. de iniur. d. l. si quis diuturno. d. l. si ergo. §. 1. iuncto dict. §. per traditionem. Institut. de rerum diuision. cum similibus supra allegatis, & consequenter poenam nullam pati intelligitur, non magis quam si eam rem donaret, iuxta titulos de donat. ff. C. & Instit. & in decreta. aut si eam pro derelicto habere vellet, iuxta titulum ff. pro derelicto. & iuxta dictum §. consuluit, & dictum §. & magis. d. l. non vsque. dict. l. quia autem, cum alijs supra allegatis. verissimae ergo sunt hae duae conclusiones contra communes opiniones, supra relatas. Prima, quod praescriptio currens contra ignorantem non est, nec dicitur proprie poena negligentiae, vel alterius vitij. Secunda, quod longe minus poena negligentiae dicetur, quando currit contra scientes. Hactenus [sect. 23] de poena legali, quid in poena conuentionali? Francisc. Balb. vbi supra in secunda parte tertiae part. principal. quaest. 13. num. 5. versic. sed moueo dubium, mouet & vix aperit sententiam suam, veritas est eam praescribi posse non secus, quam poena legalis, & forte facilius, cum legales poenae iustiores plerunque & sint, & esse praesumantur, quam conuentionales, vt plene per Cagnol. in l. quod a quoque. ff. de regul. iur. faciunt omnes leg. & rationes, supra allegatae, quas non expetit repetere. Quid [sect. 24] in actione de dolo, quae expirat biennio. l. fi. C. de dolo, vel in actione redhibitoria, vel quanto minoris, & in reliquis temporalibus actionibus, quae enumerantur per Gloss. magistram in princ. Institu. de perpe. & temp. act. & secundum superiorem distinct. tenendum est etiam a sciente praescribi posse, id quod Balb. admittit in d. quaest. 13. post Panormitanum & Felinum in d. c. fi. & istae sunt communes opiniones, vt apparet ex congestis per eos, quibus quantum perspicuitatis addiderimus vos iudicabitis. Nec est verum, quod ait Balb. vbi supra, num. 7. versicu. & notat latius post Panormitanum. in d. c. fin. colum. 3. versi. sed ego dubito. & ibi Felin. colum. 2. versic. recipit tamen. Aiunt enim quod post finitum tempus his temporalibus actionibus a lege ciuili signatum omne ius praescriptum manet, quando nulla culpa aut delictum praecesserat, secus, inquiunt, si praecesserat, quia tunc ea aequitas & iustitia puniendi perdurat, sed ipsi non aduertunt id duntaxat admitti posse, quando is, contra quem praescribitur, ignorans esset, secus si scisset, quia tunc ius suum vel remisisse videbitur, vel condonasse, per d. §. fi. Institut. de iniur. d. l. alienationis verbum. d. l. si quis diuturno. d. l. si ego. §. 1. iuncto d. §. per traditionem, cum similibus. & haec legis ciuilis praesumptio, naturali profecto & verosimili ratione nititur. sicque eam lex canonica impugnare non posset, etiam si vellet, nedum si non reperiatur (prout non reperitur) id immutasse, vnde etiam in foro canonico id ius seruandum videtur: argu. c. 1. & 2. cum ibi not. de noui. oper. nuncia. quamuis in eodem luto haerere videatur idem Panorm. in c. licet causam. col. 12. de probat. Pro nobis, quia communis opinio est, quod [sect. 25] in his actionibus temporalibus a iure canonico nihil est immutatum, adeo, vt currant hae temporalium actionum praescriptiones a scientibus habitas etiam contra clericos & contra ecclesias, vt tenuit Glo. in auth. quas actiones. C. de sacrosanct. eccles. in verb. durantibus, quam Balb. vbi supra num. 8. qui sibi ipsi contrarius videtur, communiter approbatam esse firmat, & Felin. in c. de quarta, prope finem, de praescrip. & Panor. in c. cum causam. col. 2. de empt. & vendi. His ergo rationibus euenit, [sect. 26] vt haeres etiam sciens praescribat legatum contra legatarium, qui per annos triginta illud non petijt. quia eo tempore vel repudiare vel donatum haeredi velle videretur. Balb. dict. quaest. 13. num. 9. Socin. consil. 63. in causa vertente. quem Balb. alle gat & Anchar. in c. sine possessione, de reg. iur. lib. 6. Idemque in iure adeundae haereditatis[sect. 27] secundum Balbum, qui in eo lapsus videtur, quod in legato putauit esse ius quaerendum non secus quam in haereditate, nec meminit dominium legatae rei acquiri legatario ipso iuri, diuersumque esse in haereditate. l. cum pater. §. surdo. ff. de lega. 2. l. a Titio. ff. de furtis. l. si tibi homo. §. cum seruus. vbi plene per Alexan. ff. de lega. 1. l. vnica. §. in nouissimo. C. de cadu. toll. l. cum antiquioribus. l. quoniam sororem. C. de iure delib. l. vnica. C. qui ante aper. Sed quod Doctores aiunt, haeredem etiam scientem legatum praescribere, verum non est, nam post tempus legale ad legati agnitionem concessum finitum, non tam iure praescripto & aduentitio, quam iure proprio haereditario haeres rem legatam retinere dicitur, & dominium illius rei legatae nun quam videtur separatum fuisse ab ipsa haereditate. sicque non tam translatum quam redditum intelligitur, vt in simili ait lex filio, quem. ff. de lib. & posth. ibi, non tam translatus quam redditus videretur, tex. est in l. si tibi homo. §. cum seruus, cum ibi plene not. per Gloss. & Alexan. ff. de lega. 1. vbi habetur, legatum repudiatione vel tempore amissum haberi, perinde ac si revera relictum nun quam fuisset, aut ab ipsa haereditate separatum, expressius in l. legatarius. §. fin. ff. de lega. 1. & in l. 1. ad medium. ff. si quid in fraudem patron. ergo non est vsucapio, quia ipsa est noua dominij adiectio. l. 3. ff. de vsucap. sed hic haeredi nouum dominium non adijcitur, sed pristinum retinetur. ergo non est praescriptio, dixi de succ. crea. §. 10. num. 38. # 56 Capvt lvi. Svmmarivm. -  1 Praescriptionis exceptio impedit litis ingressum. -  2 Litis ingressus praescriptione an impediatur, quando per eam vtile tantum dominium quaeritur, ardua q. -  3 Tempus omnia consumit. -  4 Vrbium ruinae. -  5 Tempus alit omnia. -  6 Tempus nil est nisi nudum nomen, sicque nil generat. -  7 Tempus omnia transformat. -  8 Elementa corrumpuntur, & inuicem conuertuntur. -  9 Terra fit pontus, & econtra. -  10 Tempus omne indiuiduum perimit, quo ad formam, & corrumpit materiam, ex qua rursus aliud generatur. -  11 Nil vt non generat aliquid, ita aliquid non potest ad nihilum reduci, sed solum transmutari. -  12 Principiata sunt qualia principia. -  13 Mundus continet quatuor elementa, quae omnia generant. -  14 Intellectus l. 3. ff. de vsucap. -  15 Tempus nil, mors nil est. -  16 Intell. l. cum de in rem. ff. de vsur. -  17 Intellectus l. obligationum. §. placet. ff. de actio. & obliga. -  18 Intellectus l. nemo potest. ff. de legat. 1. -  19 Intellectus l. sicut. & l. omnes. C. de praescript. 30. annorum, & princ. Instit. de per actio. QVo ad nonum, vtrum [sect. 1] praescriptio vel praescriptionis exceptio impediat litis ingressum. communis opinio est quod sic. Ita tenent Bartol. & alij in l. fratris. C. de trans. per text. in l. fin. ff. pro suo, ibi, vt sit litium finis. l. sicut, ad finem ibi, nulli litem mouendi vlterius facultatem patere censemus, & l. omnes. in verb. moueatur. C. de praescript. triginta annorum. vbi notant Bald. & Salyc. & fuse per Felynum rubric. colum. 4. de praescription. Praepositus in cap. si quis per triginta. colum. 1. cum sequen. si de feudo fuerit controuersia. Bald. in dict. l. sicut. colum. 2. Idem Bald. in l. fin. opposi. 13. C. de edic. diui. Adria. Idem in repe. l. 2. colum. 20. ff. de iureiurand. Philippus Decius consil. 22. & pro tenui. Alexand. consil. 213. viso & opportune, in princ. lib. 2. Idem Alexand. in additio. ad Bal. in d. l. sicut, prope finem. Petr. Philipp. Corne. consil. 46. in causa. colum. 1. lib. 2. Franc. Balb. de praescript. part. 1. quaest. 9. Sali. in l. adulter. colum. fin. de adulteri. C. Bald. & Salice. colu. fina. in authent. nisi tricennale. vbi etiam nouissimi. C. de bonis mater. Intellige primo, quando prior dominus rem praescriptam vendicabat, & antequam de suo antiquo dominio doceret, coepit liquere de praescriptione, secundum Doctores supra allegatos per leges iam allegatas. Deinde intellige etiam, si prior dominus de dominio suo docuisset, si pariter liquere coepit de praescriptione secundum eosdem. Tertio idem etiam si de exceptione praescriptionis pariter non coepit liquere, si tamen incontinenti probatio adducitur: argumento l. ille a quo. §. si de testamento. ff. ad Trebell. & in simili per Bart. col. 2. in l. naturaliter. §. nihil commune. vbi per Alexand. Ias. & Franc. de Ripa. ff. de acquiren. possess. Paria enim sunt, quod aliquid sit liquidum, vel quod possit incontinenti liquidari. Idem Bald. & Salice. per text. ibi in l. neque. C. de compen. & per l. final. C. eod. Alex. consil. 161. viso puncto, ad finem, lib. 2. & consil. 101. super quaesito. lib. 4. colum. final. Bart. & alij in l. 4. §. condemnatum. ff. de re iudi. & per omnes Doctores in l. lecta. §. dicebam. ff. si cert. petat. Limitant Felinus & Balb. vbi supra, primum, quando ad impediendum litis ingressum haec praescriptionis exceptio opponeretur, vt tunc id procedat, non sic si ad merita causae opponeretur, vt per Bart. in l. cum quaerebatur. ff. iudi. sol. Deinde idem Felin. & Balbus limitant, vt non procedat, quando postquam actor ius suum probauit, exceptio praescriptionis ad sui probationem latiorem requireret indaginem: argumen. d. §. si de testamento, cum ibi not. & ita significat text. qui sic intelligendus est in l. emptor. C. de temp. longi praescript. Tertio limitant Baldus & Salicetus in d. auth. nisi tricennale, vt [sect. 2] procedat quando per praescriptionem quaesitum fuit directum dominium, secus si vtile tantum, tunc enim ea exceptio non impediret litis ingressum. Ratio differentiae quia priore casu constaret actorem actione ipso iure carere. sicque a limine iudicij repellendus esset, posteriore vero casu non careret actione. Sed hanc limitationem improbant, & recte Felinus in dict. rubric. & Franc. Balb. de praescript. part. 2. q. 2. num. 8. versicu. 3. effectus. frustra enim spectaretur euentus, cuius nullus futurus esset effectus. l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procu. l. qui vti. vbi multa in simili per Ias. ff. de verborum obligat. & in rubri. eodem titu. l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt legatorum nomi. cauea. quid ergo iuuaret praescriptio, si non repelleret priorem dominum vendicantem vel agentem, rursus si ea ad eum excludendum potens est, quid prodesset eum frustra admittere cum continuo repellendus foret, si quidem in continenti ab ipso praescribente offerebatur probatio, vel si per confessionem agentis de ea iam liquebat. Quando autem dominium vtile & quando directum quaeratur per praescriptionem iam supra quaest. 7. disseruimus, & secundum opin. Felini & Balbi contra Salicet. & Baldum, erit quarta extensio ad nostram regulam, vt exceptio praescriptionis impediat litis ingressum, non solum quando praescriptione directum dominium quaesitum esset, sed etiam si vtile tantum, & de hac materia dicemus multa in simili infra cap. 87. &c. 88. vnde quae hic desunt, petenda sunt. Postremo videndum erit, quare tanta vis tempori attributa fuit, vt vsucapione dominium rerum nostrarum adimeret vel perimeret, & in alium transferret, & sane quaestio haec & si primo aspectu affinis videar quaest. 3. supra peractae, tamen longe ab ea differt, ibi enim quas ob res vsucapio introducta esset. nunc autem agimus quas ob causas fuerit introducta. sicque nostra quaestio causam de praeterito inuestigare noscitur, illa autem disceptatio vtilitates futuras intuebatur, atque ita vt differt causa impulsiua, quae respicit praeteritum, a causa fina. quae respicit futurum futurasque res & vtilitates, ita haec quaestio differt ab illa, haec enim causa, de qua modo agere sententia est, non inepte occasio nominari posset, itaque si quaeras, qua causa seu occasione de praeterito moti Iureconsulti prohibuerunt mulieres esse procuratrices causarum, aut vetarunt pactum futurae successionis, aut introduxerunt exceptionem Macedoniani, respondeam, occasionem his rebus dedisse Calphurniae impudicitia, vel improbitate quorundam, qui insidiabantur vitae eorum, quorum successiones ex pacto sperabant, vel nephandam immanitatem quorundam filiorumfamilias, qui mole debitorum oppressi parentum necem captabant, vt in l. 1. ff. ad Macedo. & quod notant Gloss. in l. fin. C. de pact. & per Bart. & alios in l. demonstratio. §. quod autem. ff. de cond. & dem. l. damus. ff. de cond. cau. da. si quaeras his in speciebus, quae nam esset causa finalis vel vtilitas de futuro, ob quam isthaec introducta fuerunt, respondeam, ne sexus muliebris impudentior fiat, néve liberi parentum vitae in posterum mole debitorum excitati insidientur, aut im proba spe haereditatis futurae homines contra alios quid machinentur, vt dictis locis habetur, sic ergo & in proposito vsucapio fuit introducta ob has res causásve & vtilitates finales futurasque, ne dominia rerum essent in incerto, néve lites essent innumerae & immortales, aut ne domini rerum perpetua formidine vexarentur earum amittendarum, vt diximus supra q. 3. nunc autem id agimus & inuestigamus, qua causa aut occasione moti tantam vim lex tempori possessioni adiuncto dederit, vtrum id inde descendat quod tempus, vt multis placuit, omnia consumit & peremit. sicque & in specie nostra nihil mirum si rerum nostrarum dominium perimat. An quia tempus, vt alijs placuit, omnia generatur. sicque dominium non habenti potuit facile tribuere. An forte (vt veritati proximius & verosimilius est) quod tempus omnia commutat, transfert, traducit. sicque vnius res & dominium ad alios transfert, [sect. 3] & tempus omnia consumere & perimere docemur ab Ouid. 15. Metamor. sic modulante: Sic magna fuit, censuque, virisque, [sect. 4] Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, Nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas, Et pro diuitijs tumulos ostendit auorum. Clara fuit Sparte: clarae viguere Mycenae, Nec non & Cecropis, nec non Amphionis arces: Vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae. Oedipodioniae quid sunt nisi nomina Thebae? Quid Pandioniae restant nisi nomen Athenae? Et Horatius Oda 7. lib. 4. Quo pius Aeneas, quo Tullus diues, & Ancus Puluis, & vmbra sumus. Et rursum idem Horat. paululum inferius ait: Cum semel occideris, & de te splendida Minos Fecerit arbitria. Non te Torquate genus, non te facundia, non te Restituet pietas. Infernis neque enim tenebris Diana pudicum Liberat Hippolytum. Non lethaea valet Theseus abrumpere charo Vincula Perit hoo. Et Iuuenalis Satyr. 10. Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit Euersa, & flammis Asiam, ferroque cadentem. Et Martialis lib. 9. Epigram. Quid non longa dies, quid non consumitis anni? Et Ouid. lib. 4. de Ponto: Tabida consumit ferrum, lapidesque vetustas. Idem lib. 15. Metamorph. Tempus edax rerum, tuque inuidiosa vetustas Omnia destruitis, vitiataque dentibus aeui Paulatim lenta consumitis omnia morte. Et Claudianus lib. 2. in Eutrop. sic ait: Quid non longa valebit Permutare dies. Hactenus disseruimus vt tempus omnia perimat, vt autem omnia generet, nonnulli voluerunt, quales sunt: Olimpius Nemesianus Eclog. 3. sic modulatur: Omnia tempus alit. [sect. 5] Et Ouidius lib. 4. de Tristibus: Tempus vt extentis tumeat facit vua racemis: Sed haec non fiunt a solo tempore. vnde verius est a terra reliquisque elementis temporis tractu id materialiter generari & produci, tempus enim solum de perse est res omnino incorporea, [sect. 6] sicque nihil est nisi nudum ipsius temporis nomen, sicque vt ex nihilo, secundum Philosophum, nihil fit, ita ex solo tempore, quod nihil materialiter est, nihil generari potest. l. obligationum fere. §. placet. ff. de act. & obligat. Tertia fuit opinio existimantium tempore nullum corpus perimi, sed omnia transformari. Vnde Ouidius lib. 15. Metamorph. sic modulatur: Quae quanquam spacio distent, tamen omnia fiunt Ex ipsis, & in ipsa cadunt: resolutaque tellus In liquidas rarescit aquas: tenuatur in auras, Aeraque humor abit: dempto quoque pondere rursus [sect. 7] In superos aer tenuissimus emicat ignes. Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. Ignis enim densum spissatus in aera transit, Hinc in aquas, tellus glomerata cogitur vnda. Et Manilius libr. 1. Astronom. Ignis in aethereas volucer se transtulit auras. [sect. 8] Et Ouid. lib. 15. Metam. Omnia mutantur, nihil interit: errat, & illinc Huc venit, hinc illuc. Et ibidem: Cum sint huc forsitan illa Haec translata illuc, summa tamen omnia constant, Nil equidem durare diu sub imagine eadem [sect. 9] Crediderim, sic & ferrum venistis ab auro Secula, sic toties versa est fortuna locorum. Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus Esse fretum. vidi factas ex aequore terras. [sect. 10] Et Ouid. lib. 15. Metamorph. Nec species sua cuique manet, rerumque nouatrix, Ex alijs alias reparat natura figuras. Vides ergo tres Philosophorum varias, inter se seque dissidentes sententias. Prima est existimantium, tempus omnia consumere, quae vt simpliciter sumpta, vera non est, ita bene intellecta ex parte tueri potest, tempori enim nihil tam proprium, quam omne indiuiduum, omnem figuram seu formam specificatam consumere, vt multis supra ostendimus: & congerit non pauca And. Tiraquel. de praescript. §. 1. Gloss. 4. prope finem, a quo nullum verbum mutuati sumus, & ea figura seu forma sic consumpta ad nihilum omnino reducitur, etenim si ex massa auri, argenti, luti, ceraeúe formam, speciémve aut effigiem feceris, conflaueris, si rursus eam infectam reddideris, iam semel perijt, nec eandemmet nu. reuocare aut reparare poteris, quamuis aliam eiusdemmet modi eius loco suffeceris: deperijt enim illa semel, & ista eius loco suffecta, & si priori similis esse possit, eandem tamen esse minime poterit, non magis quam verbum ab ore semel emissum, quod (teste Horatio) euolat irreuocabiliter. Et semel (inquit) emissum volat irreuocabile verbum. Ergo vt etsi illud verbum priori omnino simile ore formaueris, non idem verbum est, sed aliud vtcunque priori simillimum, ita cum homines armenta, pecudes, genus omne ferarum, aut volucres, aut pisces occidunt, eaedem res nume. non redeunt, quoad eandem formam & figuram, & hac habita ratione tempus rectissime dicitur omnia perimere. Caeterum [sect. 11] quia materia illius rei formatae, & pereuntis ad nihilum reduci non potuit. (Vt enim ex nihilo nihil fit, ita aliquid ad nihilum reduci non est possibile, secundum Philos.) ideo tempus habita materiae ratione dicitur omnia nouare, permutare, commutare, transformare, traducere, transferre, vt enim nihil manet sub imagine eadem, ita omnia manent sub diuersis formis & imaginibus seu figuris: primum enim occidunt, deinde corrumpuntur, postremo transformantur seu conuertuntur, nam secundum Philosophum corruptio vnius est generatio alterius, id quod non minus eleganter, quam vere Philosophi & Vates, supra relati, cecinerunt. Etenim [sect. 12] Qualia sunt principia, talia, secundum Philosophum, sunt principiata, tradit Bald. in l. 1. ad fi. C. si quis omi. cau. test. & Andr. Tiraq. de praescrip. §. 1. Glos. 2. sed principia, hoc est, quatuor elementa, ex quibus omnia gignuntur, sunt conuertibilia, nam terra in aquas, aqua in aerem, aer in ignes vicissim conuertuntur, ergo necesse est, vt omnia corpora inde nascentia similiter sint conuertibilia, quod elementa autem inuicem sint conuertibilia supra authoritate Poetarum ostendimus, quod vero ex ipsis elementis reliqua omnia generentur, indubitata Poetarum & Philosophorum sententia est. Vnde Ouid. lib. 15. Metam. sic cecinit: [sect. 13] Quattuor aeternus genitalia corpora mundus Continet. Denique cum ius naturam anxie imitetur. §. minorem. Inst. de adoption. l. adoptio. ff. eod. tit. l. si quis posthumus, in princi. l. filio quem. ff. de liber. & posthu. cumque ipsa natura nullum corpus semel generatum perimat, & ad nihilum reducat, sed duntaxat conuertat, & transformet (vt iam disseruimus) consequens fit, vt praescriptiones a iure inductae nullum dominium perimant, aut aliud ius, sed tantum de vno ad alium transferant, [sect. 14] & ita est noue declaranda l. 3. ff. de vsucapion. ibi, dominij adiectio. Denique cum tempus, quod nullum omnino corpus extinguit, sed omnia permutat, tradit & transformat, vt iam disseruimus, consentaneum sit, vt non extinguat, sed tantum transferat ius praescriptum, vt sic lex naturam imitetur, operae precium est videre, quare ius proprietatis transferat ad habentem ius momentaneae, & vilis possessionis, cum ex diuerso potius fieri debere videretur, vt ius possessionis tanquam vilius, & debilius sequeretur ius proprietatis, vtpote principalius: argumen. l. 1. & 2. ff. de pecul. cap. accessorium, de regu. iur. lib. 6. iuncta rubric. C. si de momenta. possession. fuerit appella. sed non est verum, quod inter se habeant se tanquam principale, & accessorium. l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possess. vbi possessionem, & proprietatem nihil inter se commune habere affirmat Iureconsultus, & possessio antiquior, & prior est, quam dominium, ipsaque possessio tanquam causa materialis, aut mater parit & generat dominium. l. prima, in princip. ff. de acquirend. possess. ibi, dominiumque ex naturali possessione coepisse. sicque mirum non est, si dominium reuertatur ad possessionem tanquam ad suam causam, quia omnis res facile reuertitur ad suam causam. l. si vnus. §. pactus ne peteret. ff. de pact. Vnde Boetius lib. 3. Met. 2. sic cecinit: Repetunt proprios quaeque recursus, Redituque suo singula gaudent. Nec manet vlli traditus ordo, Nisi quod fini iunxerit ortum, Stabilemque sui fecerit orbem. Denique [sect. 15] tempus nil est materialiter, sed est nudum nomen, non secus, quam mors, quae, teste Seneca, nihil est, nisi terminus vitae, ergo sentit Seneca, terminum quoque quemlibet & sic tempus nihil esse, nisi nudum nomen non aliter atque mors, quam nihil esse, eleganter demonstrauit. Cum [sect. 16] ergo tempus materialiter nihil omnino sit, sitque nudum nomen & vmbra, ex eo, quod generari nihil possit, Quia ex nihilo nihil fit, ex sententia Philosophorum, quos supra retulimus, exinde colligitur, quod non potuit quicquam alicui dare: quia nemo dat quod non habet. l. traditio. ff. de acquiren. rerum domi. sicque dominium post tempus lege definitum, quod alicui dat alteri prius, vt ademisset necesse est. sicque non tam dare, quam id ius transferre videtur, non secus quam ventus, qui flatu violento siccas arenas hinc transfert illuc, sed eas minime generauit. Vnde si piscandi ius in flumine publico aliosque piscari prohibendi tempore quaesiui id ius, vt reliquis ciuibus per prius ademptum videatur. sicque non tam datum quam translatum intelligatur necesse est, licet contrarium tenuerint Bald. & Angel. & Faber, & Francisc. Balb. vt diximus infra cap. 89. num. 38. Vnde cum similiter in terminis l. cum de in rem verso. ff. de vsuris, & in pluribus quam quinquaginta iuris speciebus, quas argum. illius legis definiunt Doctores, vt plene retulimus infra part. 3. per totam, ipsi intelligant contingere praescriptionem temporis cursu, nos aduertimus, eam non esse praescriptionem, aut substantiam, sed duntaxat iuris ex varijs causis antea nati praesumptiuam probationem, sicque in contrarium admitti probationem ad illius iuris praesumpti exclusionem, quod non fieret, si praescriptio vera esset, vt etiam attigimus prope finem huius tractatus. Vnde impossibile est, quod solum tempus per se pariat obligationem personalem in futurum sine vlla conuentionis, vel alterius modi praeexistente materia, cum ipsum tempus nihil sit, & ex nihilo nihil fiat, [sect. 17] & is est verus sensus l. obligationum fere. §. placet. ff. de actio. & obligatio. dum ait, quod tempus non est modus inducendae obligationis, illi enim Iureconsulti enixe naturalem Philosophiam, & naturam sequebantur, & imitabantur. l. adoptio. ff. de acquiren. rerum domi. § minorem. Insti. eodem titul. [sect. 18] Et hac ratione etiam tempus actionem personalem perimere non poterat, vt dicitur in d. §. placet, & in l. nemo potest. ff. de leg. primo. quia secundum veram & naturalem Philosophiam, vt ex nihilo nihil fit, ita econtra quod aliquid est, nunquam reducitur ad nihilum, vt supra ostendimus ex Philosophis, nisi eodem modo dissolueretur, quo colligatum esset. l. nihil tam naturale. ff. de regu. iur. capit. omnis res, eod. tit. per totum, Instit. quib. mod. tolli. oblig. Sicque solo tempore obligatio semel nata perimi non poterat, vt dd. ll. & in prin. Insti. de perpe. act. [sect. 19] Sed ab hoc iuris rigore Imperatores postea recesserunt, vt ibi, & l. sicut. l. omnes. C. de praescript. triginta annorum. Id quod & fecerant ipsi Iureconsulti in actionibus & obligationibus, quae non ex materia consensus expressi, aut praesumpti praeexistente, sed ex quadam naturali aequitate dabantur, vt §. fina. Institut. de iniur. l. quod si nolit. §. penult. ff. de aedil. edi. l. fin. cum simil. C. de dolo. l. fin. & per totum. C. de temp. in integ. resti. # [57] Svmmarivm. -  1 Possessio ciuilis & naturalis requiritur ad praescriptionem. -  2 Possessio ciuilis sufficit ad praescriptionem. -  3 Possessio naturalis an sufficiat ad praescriptionem. -  4 Possessio naturalis sola an sufficiat ad praescriptio vsusfruct. -  5 Possessio quaesita per constitutum vel precarium, an sufficiat ad praescript. ardua q. -  6 Possessio naturalis sola an sufficiat ad praescribendum, etiam si ciuilis ab alio teneatur, ardua quaestio. -  7 Prodigere nullus praesumitur. -  8 Occidere an liceat hominem pro rerum defensione, ardua q. -  9 Homo homini quantum debeat. -  10 Defensio licita. -  11 Conscientiae in foro opi. facientis inspicitur. -  12 Facti appellatione etiam non facere continetur. -  13 Praescriptio quare inuenta. -  14 Dominij signa. -  15 Ratio expressa in lege est lex vere. -  16 Possessio naturalis iustior quam ciuilis. -  17 Maioratus in successorem vel etiam in haeredem continuatur possessio naturalis. -  18 Possessio continuata videtur in haereditatem ad explendam praescriptionem coeptam, nisi naturalis possessio ab alio occupetur. -  19 Possessio vt continuetur in haeredem vel in maioratus successorem intelligitur, nisi naturalis possessio ab alio occupetur, ard. q. -  20 Lex Taurina 45. -  21 Possessio naturalis quid sit. -  22 Possessio, vel occupationis ius, olim erat in rebus soli. -  23 Dominium mobilium, & se mouentium erat etiam iure gen. primaeuo. -  24 Possessio etiam naturalis solo animo retinebatur iure gentium etiam primaeuo. -  25 L. 45. Tauri. intellectus. -  26 Possessio ab illo tertio licite an illicite capiatur multum interest. -  27 Possessio quae ipso iure in maioratus successorem, vel in haeredem transiuit coepta corporaliter fuit ab tertio sine vitio vtilis est regulariter ad praesc. contra Doct. -  28 Possessio dicta non interest occupetur a tertio haereditate iacente, an postea, contra Clau. -  29 L. 45. Taur. extenditur. -  30 Statutum Mediolani. -  31 Possess. occupauit tertius, an sit vi repellendus. -  32 Possessio naturalis non est in quatuor speciebus hic relatis, contra Doctores. Secvnda Pars Principalis Ad possessionem & traditionem pertinens. POssessio [sect. 1] in praescriptione requiritur capit. sine possessione de regulis iuris. l. vnica. C. de vsucapion. transfor. in prin. Insti. de vsucap. l. 1. & 3. ff. eod. tit. cum similibus, & sufficit ciuilis & naturalis, vt dd. ll. Secundo intellige solam ciuilem[sect. 2] sufficere. l. vnic. §. per seruum, qui in fuga. ff. de acquirend. possession. & ibi tenet Bartol. Aretinus, Alexand. & Ias. idem Barto. in l. 3. §. ex contrario. ff. de acquir. possess. colu. 3. vbi Ias. colum. 5. & Alex. Gloss. 1. in glo. mag. ad finem, vbi etiam Ias. in l. 1. C. de seruis fugitiuis. Francisc. Balb. de praescript. in 3. part. princ. q. vlt. Ias. in §. rursus. colu. 10. Institut. de action. Petr. Philipp. Corne. consil. 16. viso primo themate. colu. 3. lib. 2. Aret. in §. 1. Instit. de vsucapion. Ioan. Imol. & Francisc. de Aretio in d. §. ex contrario. Andreas Tiraquell. de constitu. parte 1. num. 17. qui hanc ait esse communem opinionem. Est communis opinio secundum Balb. vbi supra. [sect. 3] Sola autem naturalis possessio quandiu ciuilis ab alio retinetur non sufficit, vt est receptissima opinio eorum omnium, quos supra retulimus. [sect. 4] Quod obtinet quantum ad dominium acquirendum. nam quo ad acquirendum ius inferius dominio puta vsumfructum vel superficiem, sufficeret sola naturalis possessio. Ita Bart. in dicto §. ex contrario, cuius opinionem improbant ibi Bald. Angel. Ioann. Imol. Paulus Castrens. Alex. & Aretinus, & alij communiter, teste Balbo, vbi supra, qui eandem impugnant. Paulus in l. fi. in fine. C. de longi temporis praescript. Calderinus cons. 5. sub rubri. de praescript. quia, inquiunt, & si fructuarius, & superfructuarius naturaliter tantum, non etiam ciuiliter possidere dicantur, id intelligitur respectu totius rei, nam respectu ipsius vsusfructus ciuiliter, & naturaliter possidere intelliguntur. l. qui vsufructum. ff. si vsufru. pet. l. fin. ff. vti possit. Et quod sola naturalis possessio non sufficiat ad praescribendum quandiu alius ciuilem retinet. tenet etiam Andreas Tiraq. vbi supra, nume. 18. & Dynus in c. sine possessione, colu. penult. de reg. iur. lib. 6. per l. acquiritur. §. fin. ff. de acquir. rerum domi. l. Celsus. §. Iulianus. ff. ad exhibend. l. 1. §. pen. ff. de acqui. poss. Illud [sect. 5] autem dubium est, an possessio per actum ciuilem tantum, non etiam naturalem acquisita (quale est per constitutum vel precarium, vel per retentionem vsusfructus, vel per traditionem instrumenti de contractu confecti) sufficiat ad praescriptionem? & non sufficere voluit Andreas Barba. in c. 2. colum. 8. de consuetudine, post Gloss. & Panorm. quos allegat. sed tamen in contrarium est verior & receptior opinio, quam tenuit Iacob. Butrig. in §. sed istae quidem. Instit. de actioni. Bart. in l. Celsus. colum. 2. ff. de vsucap. Bald. in l. nullo, in fin. C. de rei vend. Idem Bald. in l. 1. ad medium. C. pro donatio. Guid. Papae decis. 356. quos & quot effectus. col. 1. Pet. Ancha. consil. 419. in causa. col. 2. Alex. cons. 83. viso processu. col. 3. versic. vlterius etiam. lib. 6. qua de re per Franc. Aret. Alex. Ias. & Aquensem in l. Pomponius. §. si is qui precario. ff. de acquir. poss. Francisc. Balb. in rep. l. Celsus. col. 21. vers. successiue. ff. de vsucap. & haec conclusio vera est, nam cum leges his casibus proclament translatam esse possessionem, iuxta l. quod meo, in princ. ff. de acquir. possess. l. 1. §. si iusserim, cum ibi notatis, eodem titu. l. 1. C. de donat. consequens fit, vt cum suis effectibus transire & acquiri videatur, ne sine effectu frustraque transijsse acquisitámve fuisse videatur, contra l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procura. l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt legatorum nomi. caueatur. l. qui bis, vbi plene in simili per Ias. post alios. ff. de verb. obligat. l. qui sic. ff. de solu. l. 2. C. commu. de lega. néve lex verbis non rebus imposita videretur, contra d. l. 2. Rursum si ea possessio suos effectus habitura est, nulla ratio suadet, vt hoc praescribendi effectu careat, non magis quam reliquis iuris effectibus, nisi nominatim aliqua lege id cautum reperitur, id quod non reperitur, ergo dicendum est hoc effectu carituram minime esse, declara vt in fi. huius cap. Et hanc sententiam, vt naturalis possessio[sect. 6] non sufficiat ad praesc. olim securus incautusque tenebam, nunc autem moueo nouum dubium ab alijs non animaduersum (quod meminerim) nam si communis opinio supra relata vera esset, non ratio, quinimo fere semper consultissima praescriptionum prouisio vtcunque vtilissima sit, eluderetur. [sect. 7] pauci enim admodum pauci sunt, qui res suas velint iactare aut prodigere. l. cum de indebito. ff. de probati. Res enim sunt veluti altera vita. l. aduocati, cum ibi not. per Gloss. & Doct. C. de aduo. diuersorum iudi. [sect. 8] adeo vt pro rerum nostrarum defensione hominem occidere non aliter liceat, atque pro defensione corporis nostri, dummodo ea defensio fiat cum moderamine inculpatae tutelae, vt est receptior opinio, quam tenent, vt affirmat Ias. communiter Doct. Ita Ias. in l. vt vim. ff. de iust. & iur. & ibi Ioannes Oroscius, & Carrerius in sua prax. fol. 106. nu. 31. Bern. Diaz de Luco in regula 597. qui alios allegant. Sed tamen non forte pauciores tenent contrariam partem negatiuam, quos refert Felin. qui hanc negatiuam partem receptiorem esse existimat in cap. 2. de homicidio, num. 4. [sect. 9] Pro hac posteriore parte Philosophi naturales ex sententia Platonis & Aristotelis adducere solent, quod iniuria potius ferenda est, quam inferenda. sicque is vir bonus dicitur, qui prodest quibus potest, nocet autem nemini, ita Cicero lib. 3. Offic. & ibi lib. 1. idem ait, Homines hominum causa sunt generati, vt ipsi interse alij alijs prodesse possent. Et rursus lib. 2. ait, Proxime & secundum Deum homines hominibus maxime vtiles esse possunt. Et rursus 3. lib. ait, Hoc natura praescribit, vt homo homini quicunque sit ob eam ipsam causam tantum quod is homo sit consultum velit, sed isthaec omnia charitatis & perfectionis sunt & etiam necessitatis, eo casu quo sine suo periculo homo id facere possit, non sic si ipse periculum subeat ob alterum hominem saluandum, praesertim si ab ipsomet homine, quem saluum esse curabat, periculum sibi immineret. Et ideo iure etiam naturali & diuino furem nocturnum occidere fas est, eo quod si ille rerum subtrahendarum causa domum nostram ingressus principaliter videatur, periculum tamen est ne etiam vitam nostram adoriatur, quo tutius res nostras rapere possit, & per Domi. Sotum de iust. & iur. lib. 5. in princ. cum seq. q. Id quod formidari in eo, qui res nostras inuaderet non minus iuste, sed forte iustius posset, vt ille qui violentus & iniustus res nostras inuadit etiam vitam nobis eripere studeat, quo liberius & tutius res nostras arripere arreptisque potiri possit, & charitas bene ordinata debet (vt patet) incipere a seipso, per l. praeses. C. de seruis fugit. Et iniuria est omne, quod non iure fit, vt in princip. Institut. de iniur. [sect. 10] Iniuriam autem propulsare, & vim iure naturae fas est. l. vt vim. ff. de iust. & iure, ibi, vt vim atque iniuriam propulsemus, & ex rebus vita etiam pendere intelligitur. l. aduocati, cum Gloss. C. de aduo. diuer. iudiciorum. Ergo in foro contentioso is sine dubio tutus erit, in foro autem conscientiae idem erit, siquidem periculum corporis sui formidauit. d. l. vt vim, ibi, ob tutelam corporis sui, quod obtinet primum, quando iustam formidandi causam habuit, vt ibi. Deinde etiam si minus iustam, si tamen revera tibi iusta visa fuit: argu. l. quia poterat. ff. ad Trebell. [sect. 11] Quid enim peccauit, quoad Deum, qui ab ipsomet non fuit clariore iudicio, & ratione praeditus, sed iudicauit secundum rationem a Deo sibi concessam, in hoc ergo verificatur illa Horatij sententia, sic canentis: Hic murus aeneus esto, Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Cum ergo (vt e diuerticulo ad viam redeamus) nullus praesumatur suas res (in quibus salus & vitae conseruatio consistit) velle negligere aut prodigere, cumque per hoc, qui res suas ab alio possideri intelligunt, continuo eas vendicaturos verosimillimum sit, superest, vt praescriptiones per raro currant, nisi contra ignorantes & absentes, qui vel nullo fere modo, vel non facile possunt rebus suis prospicere ac consulere, & ideo regulariter praescriptiones iniquum praesidium appellantur, quod iniquum sit & contra ius naturae alterum alterius iactura locupletari sine facto suo. l. id quod nostrum. ff. de reg. iur. l. iure naturae, eod. tit. l. nam hoc natura. ff. de condit. indeb. tradunt plene Decius & Hieronymus Cagnolus in l. iure naturae. ff. de regulis iur. & Francis. Balb. de praescript. in prima part. princ. q. 5. & licet [sect. 12] facti appellatione etiam non factum contineatur, vt Instit. de nupti. §. si vxor ibi, melius eos facturos si abstinerent, & notant Deci. & Hieronymus Cagno. in d. l. id quod nostrum. text. vbi not. Carolus Ruinus in l. 4. §. Cato. ff. de verb. oblig. & est Ruinus ibi, col. 1. lect. 1. l. si ita stipulatus essem per te non fieri. ff. de verb. oblig. tamen qui res suas scit vsucapi vel praescribi, idque patitur, iam satis ex facto suo res suas amittere videtur, vt dd. ll. & per Balbum Deci. & Cagnol. vbi supra, bonus text. in l. alienationis verbum. ff. de verborum signif. l. si quis diuturno, in princ. ff. si ser. vendi. §. fi. Inst. de iniu. l. si ego. §. 1. ibi, patientiam. ff. de publi. in rem acti. l. si id quod verbo quasi volente & concedente. ff. pro dereli. l. iam dubitari. verb. sponte sua. ff. de haeredi. instituend. Caeterum quando praescriptio aut vsucapio contingit (vt plerunque fit) contra ignorantes (quia scientes per raro res suas praescribi patiuntur) tunc cessat illa ratio, & negari non potest, quin si ea iniquitas vel esse videatur secundum Doctores communiter, qui (iudice me) longe falluntur, & supra parte 1. q. ... non minus vtiliter, quam noue nostram praescriptionum materiam parum vtiliter ab eis fuisse defensam ostendimus, easque ab omni iniquitatis nota purgatam reddidimus. Verum cum per raro nisi contra ignorantes currant praescriptiones, euenit, vt si alicuius absentis & ignorantis rem coepi ab alio tertio, qui eam mihi vendidit, aut donauit, aut dotis nomine dedit, aut legauit, sicque eam per tempus lege definitum possedi, & consequenter ex hoc titulo, & bona fide praescripsi, ea praescriptio ex vi possessionis duntaxat naturalis non etiam ciuilis contigisse videatur, nam absens ille illius rei suae vt dominium ita & ciuilem possessionem animo retinebat. l. 3. §. in amittenda. ff. de acquir. poss. & cum rem suam a me possideri ignoraret, non potuit videri animo possidere desijsse, sicque ciuiliter possidebat, ergo ciuiliter quoque eandem rem eodem tempore possidere non erat possibile. l. 3. §. ex contrario, vbi tenent Bart. & communiter Docto. ff. de acquir. possess. ergo solam ipse naturalem possessionem, quamuis non iniustam habebam, ex vique ipsius praescripsi sine vlla omnino ciuili possessione. [sect. 13] Hoc probatur non minus egregia, quam noua ratione, nam praescriptiones fuerunt introductae, ne dominia rerum essent sub incerto. l. 1. ff. de vsucapion. néve lites essent immortales. l. fin. ff. pro suo. & ne rerum possessores perpetua formidine rerum amittendarum premerentur. l. cum notissimi, in princi. C. de praescrip. triginta vel quadraginta annorum. quae quidem omnes tres rationes eo pertinent, vt beneficium vsucapionis possessioni naturali, corporali, & euidenti ac apparenti non etiam possessioni latenti, qualis est ciuilis, concedatur. Quid enim si rem alienam, quam possidebam tibi vendidi, meque tuo nomine possidere, aut precario constitui, postea alteri, puta Titio vendidi, & tradidi, quo casu tu ciuiliter, Titius vero naturaliter possidet. l. quod meo, in prin. ff. de acquir. possess. Aut quid si dixi, me retinere illius rei vsumfructum, te in verum dominum, & possessorem recognoscens. Aut quid si tibi tradidi instrumentum venditionis, iuxta. l. 1. C. de donatio. in omnibus enim his speciebus, & similibus, quae traduntur per Doctores in dict. l. quod meo, in princip. ff. de acqui. possession. & quas supra retulimus, tua possessio ciuilis est, & latens, vel occulta, vel perpaucis nota. Titij vero possessio est euidens nota vicinis, & reliquis [sect. 14] quia eum fundum, vel rem vident ab eo quotidie arari, seminari, plantari, extirpari, fructus colligere, collectisque vt verus dominus potiri, quae omnia sunt signa veri dominij, vt per Glo. Barthol. Angel. Ioannem Imolensem, & alios communiter in l. penul. ff. de condition. institu. & prope fusius edocebimur. huicque possessioni apparenti, naturali, corporeae, verique dominij significatrici auxiliari praescriptionis beneficio leges voluerunt, ne per alios occultos, fraudulentos, fallacesque modos, aut possessiones ciuiles, & occultas possessio naturalis, & apparens ludificaretur, & frustraretur: sicque dominia rerum essent in incerto, possessoresque rerum apparentes perpetua formidine premerentur, litesque fierent immortales. Astringitur hoc fundamentum. [sect. 15] Nam cum illae rationes tres sint in dd. ll. expressae, ipsaemet rationes habentur pro legibus, & sunt lex reuera non interpretatiue, & earum decisiones loco exempli habentur, quod non arctat regulam, ista est communis opinio, quam tenent Gloss. in authenti. de haeredit. ab intesta. §. 1. Glo. verb. ordine. & Gloss. in clementi. prima, de election. verb. eligatur. Bal. in l. maximum vitium, per text. ibi. C. de lib. praeter. Idem Bal. in l. finali, per tex. ibi. ff. de haeredib. institu. Idem Bald. & Ias. num. 22. in authent. quas actiones. C. de sacrosanct. eccl. Idem Ias. in l. de quibus. num. 14. ff. de legib. Paul. Castren. & Ias. in l. quamuis. C. de fideicommiss. Georgius Natanus in capi. quamuis pactum. 32. de pact. lib. 6. Alex. num. 5. & Petr. Philip. Corneus num. 15. & Ias. num. 6. & Curtius Iuni. num. 9. in l. humanitatis, per text. ibi. C. de impube. Philippus Decius & Curtius Iuni. & Franciscus Purpuratus numero 23. in l. fin. per text. ibi. C. de pac. Tiraquel. de causa cessante par. 1. num. 135. Cum ergo illae leges (vt constat ex rationibus quas ex presserunt) ei dumtaxat possessioni consultum voluerint, per quam dominia rerum certiora & notiora fiunt, id quod ex possessione naturali & patenti non ex ciuili plerunque occulta & incognita, & vafra contingit, consequens fit vt illae leges de possessione loquentes, de hac vera naturali, & apparenti possessione intelligantur, eique suum praescriptionis auxilium, & beneficium accommodare videantur, non autem possessioni ciuili tantum quae plerunque occulta, vafra, fraudulenta, noxia est, vt pluries ac pluries in rebus forensibus experti sumus. Tenendo hanc partem, quam non minus veram quam reipublicae vtilem existimanus (licet contraria a Doctoribus receptior sit, qui mouentur per l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acqui. poss. quae parum vrget si recte inspiciatur) tunc ex ea colligitur, suspectam esse sententiam, quam tenuerunt Ioan. Imolens. con. 16. viso casu. num. 3. And. Barba. consil. 58. sapienter scripsit. lib. 2. colum. 11. & Iaso. consil. 147. praesens consultatio. colu. 10. lib. 2. Idem Ias. consil. 85. quando habemus. colum. fin. lib. 3. Ioan. Bapt. in dispu. incip. magnificus, & excellens. colum. 3. Ias. consi. 152. vera & iuridica. colum. 1. lib. 4. And. Tiraquel. de iure constit. part. 3. declar. 2. Fran. Cur. Iunior. consi. 108. sacratissimae. col. 8. & consi. 110. pro habenda clara. colu. 8. aiunt enim quod statutum vel consuetudo disponens possessionem ipso iure a defuncto in haeredem sine vlla apprehensione continuari, intelliguntur de vera & ciuili possessione, non etiam de naturali tantum, id quod in specie tenent Andreas Tiraquel. & Francis. Curtius iunior, vbi supra, & Bal. in l. post prin. C. com. de vsucap. Sed [sect. 16] istorum patrum vtraque tam decisio quam ratio suspecta est, de decisione constat, quia (vt ex superiorib. patet) fauorabilor esse debet possessio naturalis corporea, euidens, nobilis, quam ciuilis plerunque occulta, subdola, fallax & machinationibus plena, aut saltem apta & obnoxia, facit quod habetur in l. fin. cum ibi notat. C. qui veniam aeta. facit l. prima, in princi. ff. de acquiren. possess. ibi, dominiumque ex naturali possessione coepisse, Facit Glo. in l. 1. in princip. iuncta textui. C. de cadu. tollen. dum exponit antiquum ergo bonum. Sicque haec naturalis possessio quo antiquior eo melior & iustior, & consequenter fauorabilior esse debet. Facit l. maximum vitium. C. de lib. praeteri. & faciunt ea quae supra proxime diximus, intelligentes d. l. 1. ff. de vsucapio. d. l. fin. ff. pro suo. leg. cum notissimi in possessione naturali. Facit l. stipulatio ista. §. hi qui, & §. haec quoque. ff. de verborum obligat. vbi verbum de possessione loquente etiam in nuda detentione aliquando intelligitur, cum innumeris similibus per me congestis in leg. si quando, in princip. C. de inoffic. testamen. ergo si defunctus possessionem tantum naturalem, iusta tamen ex causa habebat in aliqua re, ea possessio in haeredem continuabitur ipso iure, iuxta talem consuetudinem vel statum, non secus quam si esset ciuilis & naturalis. [sect. 17] Et ita intelligo res maioratus etiam naturaliter tantum possessas ipso iure transire in sequentem in gradum quo ad illud ius naturalis possessionis, per quod ampliatur egregie l. Taurina 45. [sect. 18] Confirmatur nostra sententia, nam & si posses. ciuilis ipso iure videatur continuata in haereditate iacente quo ad effectum vsucapionis ab defuncto coeptae implendae. l. coeptam. ff. de vsucap. l. nonnunquam. §. vacuam eod. tit. tamen hoc non procedit si ea possessio corporaliter fuerit medio tempore per alium occupata. l. qui cum pro haerede. §. fin. ff. pro empt. Glo. in l. cum miles. verbo, quasi coniunctim. ff. ex quib. cau. mai. Andreas Tiraquel. de constituti iure, par. 5. decla. 3. num. 4. Dynus & Cynus opp. 3. in l. vnica. C. de vsucapi. transfor. facit l. Pomponius. §. quaesitum. ff. de acqui. posses. cum simil. ibi a Glo. allegatis. Huius autem rei ea ratio est, quod beneficium vsucapionis concessum possessioni a lege, hunc scopulum intuetur vt rerum dominia non sint in incerto. d. l. 1. ff. de vsucap. vtque sic remoueatur litium occasio. l. cum notissimi. in princip. C. de praescrip. triginta annorum. d. l. fin. ff. pro suo. nec dubium est quin tale vsucapionis beneficium huic possessioni naturali, seu corporali, & apparenti, praesertim vitio carenti aptari debeat, vt is finis a lege optatus assequatur, vt sic quem homines cuiusque rei dominum esse: ideo existimant, quod corporalem, & apparentem eius rei possessionem tanquam verus eius dominus vident longo tempore tenere, is re vera a lege post tempus ab ea definitum fiat dominus. Sic ergo apparet beneficium praescriptionis ad hunc effectum consequendum naturali possessioni, dummodo vitio carenti potius accommodandum quam possessioni ciuili eidemque plerunque occultae, cui si accommodaretur is finis remouendarum litium, & dominiorum rerum certificandorum minime, vel saltem non tam ex integro consequeretur. Et ita in specie, [sect. 19] vt stante statuto quod possessio in haeredem ipso iure continuetur post mortem defuncti, quod tunc si corporaliter ea possessio ab alio fuerit occupata, cesset & interrumpatur ea continuatio, tenent Bal. in rub. de causa possessio. & propri. col. fi. Rapha. Cumanus, Alexa. & Claudius Aquen. in l. cum haeredes. in prin. ff. de acqui. poss. Idem Cuma. Ias. & Clau. in l. Pomponius. §. quaesitum, eodem titulo. Sig. Homod. consi. 178. col. 1. Bartholo. Sozi. consil. 49. in causa Episcopi. colum. vlti. lib. 3. Alex. consi. 82. perspectis his. col. 2. lib. 2. Idem Alex. consil. 83. visa facti narratione. col. 2. lib. 3. & consi. 153. circa litem, lib. 6. Andr. Barba. in c. 2. num. 45. de consuet. Ias. in l. si sorori. col. 1. C. de iure delib. Andr. Barb. vbi supra, num. 7. Idem Ias. consil. 147. praesens consultatio. li. 2. & consi. 148. viso processu. lib. 4. colu. penulti. Philip. Dec. colum. 2. & Franc. Cur. iunior colum. vlt. in l. vlt. C. de edict. diui Adri. Mat. Aff. in c. 1. §. 2. nu. 40. de feudi cogni. Carol. Rui. consi. 25. circa primum, col. 3. lib. 4. Decius consi. 467. bene & consulte. col. 2. Cur. Iunior consi. 108. sacratissimae. & consi. 110. pro habenda. Pet. Pau. Pari. consi. 1. visa facti narratione, libro primo. colum. 28. & consil. 54. in isto. colum. 6. libro 3. Cal. consil. 76. in primis. colum. 3. Contrariam partem, vt per talem tertij occupationem non cesset, aut interrumpatur ea possessio, quae semel per eam legem, statutum, vel consuetudinem delata fuit, tenent Bal. in rub. de caus. possess. & proprie. colum. 3. per l. 1. §. necessario. ff. si mulier ventris nomine. Alex. consi. 82. perspectis his. colum. 2. libro 2. Bald. consi. 454. quidam Ioan. colum. fin. lib. 3. Ioan. Faber in §. sui autem. col. 2. Institu. de haeredum quali. Pet. Ancha. consil. 146. in praedicta quaest. Ias. consil. 85. quando habe mus. colum. vlti. lib. 3. Ioan. Imo. consil. 16. viso casu. Raph. Fulg. consi. 230. in quaestione vertente ad medium. Masuerius titu. de possessore. §. item dato, quod ille. Ias. consil. 146. praesupposito sine veri praeiudicio. colum. 1. lib. 4. & Guiliel. Bened. in repe. c. Raynutius, de testamen. verb. mortuo, itaque. 2. nu. 27. & nu. 77. Philip. Dec. consi. 84. excellentissimi. colum. 2. & in hanc partem inclinat Andr. Tiraque. vbi supra post Cassa. & Nicol. de bello. quos allegat, & hanc partem veriorem puto, a qua non paucieorum, quos pro contraria sententia allegauimus, dissentire non videbuntur, si penitissime inspiciantur, nam licet affirment eum qui talem possessionem inter mortem defuncti, & aditam haereditatem occupauit, non esse repellendum propria haeredis authoritate, sed esse citandum, non propterea ius possessionis apud talem haeredem mero iure esse negant. Et hanc partem expressim probat l. 45. Tauri.[sect. 20] quae iubet possessionem rerum maioratus ipso iure transire in successorem ipsius maioratus, etiam si ab alio esset medio tempore occupata. Nec isthaec aduersantur nostrae conclusioni, aliud est enim quaerere de solo possessionis ciuilis iure, aliud de ipso dominio, nam & si ius possessionis ipso iure ex vi statuti transeat in haeredem a morte defuncti, si tamen inter mortem defuncti, & aditam haereditatem, vel etiam post aditam haereditatem ante apprehensam illius rei (qua de agitur) possessionem alius tertius alicuius rei haereditariae coepit possessionem sine vitio, vt in exemplis supra relatis, is quin naturaliter possideat: negari non potest (licet ciuilis possessio sit apud illum haeredem) & huic naturali, & apparenti possessioni in re dubia accedere debet emolumentum dominij praescriptione continget, iuxta l. 3. ff. de vsucap. vt sic quem tempore longo vicini. & reliqui eam rem possidere eaque tanquam verus dominus potiri videbant, sicque dominum reputabant, eum post tempus lege definitum, ipsamet l. & possessio illius rei dominum faciant, ne in aeternum illius rei, aut similium rerum dominium in incerto sit, id quod contingeret, si ciuili eidemque plerunque occultae possessioni, & non illi naturali possessioni, & apparenti emolumentum vsucapionis contingeret. Verum quin antequam vsucapio expleatur possessio ciuilis sit apud illum haeredem, & naturalis apud illum qui eam occupauerat, sine vitio negari non debet. Quae vt clariora fiant, videndum est [sect. 21] quid sit possessio naturalis, habita ratione tam acquisitionis, quam retentionis) nam quid sit ciuilis notum est) naturalis possessio nihil aliud est, quam alicuius rei occupatio, vel vsurpatio, & apprehensio. l. 1. in princ. in verb. ex naturali possessione. l. fi. ff. de vsucap. & ff. de iniur. l. sane si maris. Dicitur autem naturalis, quia iure naturae, vel gentium antequam essent leges positiuae eo duntaxat modo possessio acquirebatur, & permissa erat, si modo ab alio prius occupata non erat, vt dd. ll. & licet in rebus immobilibus, puta in campis, & in mari, vel flumine per talem occupationem dominium non acquirere mus, [sect. 22] quia illa erant ab origine mundi in communi vsu, nec cuiquam iure dominij acquirebantur, vt dixi supra, quaest. 3. tamen quandiu is qui prior occupauerat, ea re, vel loco secundum naturalem hominum societatem, & indigentiam vtebatur, non poterat iure ab alio exinde disturbari, vt dd. ll. & dixi supra par. prima. quaestio. 3. cum seq. [sect. 23] Et in rebus mobilibus, & se mouentibus potetat eo iure, & tempore eodem modo acquirere non solum possessionem, sed etiam dominium. §. ferae. Instit. de re. diui. cum seq. leg. adeo. §. ferae. ff. de acqui. re. dom. l. 1. 2. & 3. & l. naturalem. ff. eo. tit. Sicque si feram, vel volatilem, aut piscem coeperam, eius possessionem, & dominium acquirebam: hoc est, ex ipsa facti apprehensione sequebatur ius tam possessionis, quam dominij, vt dd. ll. [sect. [24]] Et eam possessionem sic corpore, & animo coeptam solo animo etiam sine corpore poteram retinere. Quid enim si animal terrestre, vel coeleste, vel aquatile quod coeperam domi reliqui: aut quid si alias rem mobilem quam alius mihi vendidit, donauit, & tradidit, domi reliqui? certe eius possessionem iure illo naturali, & gentium retinere videbar solo animo, quamuis ad eius acquisitionem vtrunque tam corpus, quam animus exigeretur. l. quemadmodum. ff. de acqui. poss. iuncta l. 3. §. in amittenda. eod. tit. cum ll. supra allega. Idem iure gentium secundario etiam quo ad possessionem rerum soli (quales sunt campi, & similia) tam acquirendam quam retinendam, quia si qua res quae non dicatur possessio naturalis quo ad effectum illius acquirendae, vel retinendae, respondeam eam intelligi, & esse, & dici, quae iure gentium primaeuo, vel etiam secundario acquirebatur, vel retinebatur. Ciuilis vero ea dicitur quae per alios modos a lege inuentos, vel acquiritur, vel retinetur. [sect. 25] Vnde apparet, vt intelligenda sit lex 45. Taurina, quae ait, rerum maioratus possessionem, tam ciuilem, quam naturalem ipso iure sine vlla apprehensione transire in successorem ipsius maioratus etiam ignorantem, id quod ipsa lex facere non potuit non quidem magis quam efficere, vt quod nec erat, nec vnquam fuit de iure gentium primaeuo, aut secundario, id de eo iure fuerit, quod enim olim nunquam fuit, vt olim fuisse verum sit, nulla lex efficere potest, quia nec ipse Deus optimus maximus, qui omnia potest, id posset. c. si Paulus. 32. q. 1. l. in bello. §. factae. ff. de capti. sicque d. l. 45. necessario restringenda est. Verum d. l. in hunc sensum sustinenda est, vt omnes effectus, quos leges solent ciuili, & naturali possessioni accommodare, concessi videntur illi possessioni quae per legem illam ipso iure sine naturali aut corporea apprehensione in talem maioratus successorem etiam ignorantes transit, quamuis re vera possessio naturalis (hoc est naturali modo quaesita) ei non contingat, quia iure gentium primaeuo, aut secundario is modus possessionis acquirendae nunquam fuit visus, cognitus, auditus. Quid [sect. 26] autem si tertius ille illicite medio tempore eam possessionem occuparat, & tunc omnes conueniunt sine dubio, eam non obstante tali occupatione transire in talem successorem. Ita Catteli. Cotta in memorabili incip. decreto Mediolanensi. Ias. consi. 146. colu. prima, libro quarto. Philippus Decius consil. 467. columna 1. Andre. Tiraquellus, vbi supra, numero 16. Iason d. consil. 85. quando habemus. colum. 1. libro tertio. Intellige tamen quod bene potest transire effectus tam naturalis quam ciuilis possessionis, ipsa tamen naturalis possessio re vera non transiuit, secundum superiorem declarationem: quamuis hoc casu cum ex parte occupatoris illicita sit possessio, crederem & eum vsucapere minime posse ex vi illius naturalis illicitaeque possessionis, & talem haeredem ex vi suae ciuilis possessionis posse vsucapere: arg. d. l. coeptam: sicque hoc casu etiam quoad effectum vsucapiendi plus roboris attribuo huic ciuili & legitimae possessioni quam illi possessioni naturali, & vitiosae. Caeterum si ea naturalis sine vitio foret eo forte quod inter mortem defuncti, & aditam haereditatem, vel agnitum, aut acceptatum maioratum eam rem emi & accepi ab alio tertio, quem dominum esse putabam, tunc ista naturalis mea possessio vitio carens vincere debet ciuilem illam possessionem illius successoris (vtcunque legitima sit) quo ad hunc effectum praescribendi (nisi nominatim per eam legem contrarium cautum esset) quia hoc beneficium leges naturali possessioni, & apparenti non etiam ciuili latenti, & ignotae concessum mentaliter voluerunt, vt iam disseruimus, quod not. ad d. l. 45. in cuius terminis satis expressum est, illi tertio non contingere vsucapio. Denique [sect. 27] quod occupatio possessionis ab illo tertio facta non impediat illi haeredi, aut maioratus successori possessionem acquiri tenuerunt. Bal. in rubr. de caus. poss. colu. vlt. & Alexa. d. consil. 82. & Paul. Cast. in d. l. si sorori. C. de iure delib. & And. Tiraq. vbi supra, num. 17. sed tantum (inquiunt) efficit, vt is haeres, aut maioratus successor nequeat illum ab illa possessione propria authoritate deijcere, sed nos noue aduertimus, quod & in alio vtilis erit illius tertij possessio, nempe vt praescribere possit, si ea possessio vitio carebat, vt dictum est, quod est contra mentem Doctorum, Fallit quando expressum esset a lege contrarium, vel virtualiter, vt fuit in d. l. 45. Ex superioribus apparet, veram non esse[sect. 28] opinionem Claudij Aquen. in l. Pomponius. §. quaesitum. ff. de acqui. pos. & Alex. consil. 83. lib. 2. & eiusdem Clau. in d. l. cum haeredes, in princip. ff. de acqui. possess. & Ioan. Anto. Rubei consil. 121. col. 2. aiunt enim, differentiam esse, vtrum ille tertius possessionem illam post mortem testatoris, vel defuncti ante aditam haereditatem, vel ante agnitum maioratum occupasset, an post: priore enim casu (inquiunt) successor ille haereditatis, vel maioratus eam possessionem vtpote iam occupatam acquirere non posset: posteriore vero casu posset id quod nil est: nam cum statim post mortem testatoris transeat possessio in talem haeredem vel maioratus successorem, occupatio sequens facta ab alio tertio non potuit ius huic quaesitum tollere non magis quam si fieret post agnitionem, vel haereditatis, vel legati: quia vtroque casu par ratio est, & ita aduertunt Tiraque. vbi supra, num. 18. & alij. Intellige [sect. 29] tamen quod licet non impediatur ciuilem possessionem transire, tamen cum naturalis vitio carens esset apud illum tertium, tunc ille posset praescribere, vt dictum est, nisi & id nominatim per talem legem esset prohibitum, vel virtualiter, id quod factum fuisset virtualiter intelligo per dict. l. 45. quae eo ipso quod voluit omnes effectus, tam ciuilis, quam naturalis possessione transire in successorem maioratus per prius tales effectus adimere voluit illi occupatori. sicque vsucapio cum sit effectus legalis (vt dixi supra pa. prima. q. secunda. cum seq.) ei contingere non poterit, quod not. ad extensionem d. l. 45. [sect. 30] Vnde cum statutum Mediolani definiat non solum post mortem defuncti in haeredem transire possessionem, sed etiam vt si medio tempore ab alio fuerit occupata possessio, neget eam esse vllius momenti. Tunc apparet, & eam (non obstante tali occupatione) indubitanter transire in talem haeredem, & ipsum occupatorem vsucapere minime posse, id quod voluisse videntur Alexa. d. consil. 83. visa facti, lib. 3. & Andr. Tiraquel. vbi supra. num. 19. & Ias. d. consil. 85. quando habemus. lib. 3. Idem Ias. consi. 146. lib. 4. Paul. Pari. consil. 41. optimum. lib. 1. quod confirmare extensionem supra signatam ad d. l. 45. [sect. 31] Adhuc tamen tam eo casu, quam interminis d. l. 45. existimo, talem haeredem, aut maioratus successorem non posse talem tertium occupatorem ea possessione spoliare propria authoritate. argu. l. si quis in tantam. C. vnde vi. id quod est ex mente Cornei consi. 166. circa primum. colum. penul. lib. 1. Decius in l. vltima. colum. 2. C. de edict. diui. Adr. Bald. consil. 452. quia dominia. lib. 4. Tiraquel. vbi supra, nu. 8. quia nec praedo est spoliandus propria authorita. l. colonus. l. cum fundum. ff. de vi & vi arma. capi. in literis, de restitut. spoliato. Denique iunge hic alia plura, quae ad intellectum d. l. 45. diximus in l. si quando, in pri. C. de inoffi. testa. num. 41. cum plurib. seq. Ex superioribus apparet, duplicem esse possessionem, ciuilem scilicet, & naturalem, & cum ciuilis est apud vnum naturalis, apud alium vtraque suos potest operari effectus, vt plene iam disseruimus, id quod controuersum esse apparet ex dictis per nos de success. creatio. §. 21. num. 108. de success. resol. lib. vltim. super l. si quando, in princ. num. 42. C. de inoffi. testamen. sed hic dicta tutiora sunt. Colligitur [sect. 32] etiam limitatio ad quatuor casus, in quibus supra diximus, ciuilem possessionem sufficere ad praescribendum, puta quando per clausulam constituti, vel precarij, vel per retentionem vsusfructus, vel instrumenti traditionem, in me transtulisti possessionem, tunc enim ego praescriberem, quia a nullo est occupata naturalis possessio, quia tu vel naturaliter non possides vel non tibi naturaliter possides, sed mihi, sicque per solam meam ciuilem possessionem possum praescribere, id quod non contingeret si naturalis possessio ab alio tertio sine vllo vitio occupata caeptaque esset. Nec est verum (quod plerique supra relati putant) me hoc casu ciuiliter, & naturaliter possidere quasi ciuilem retineam per me, naturalem per te, qui meo nomine possidere te dixisti. nam talis acquisitio, vel retentio possessionis a nullo iure naturali, vel gentium primaeuo, aut secundario fuit inuentus, aut cognitus, sed tantum legibus ciuilibus introductus, diuersus est, si naturaliter (hoc est per modos a iure gentium cognitos, & vsitatos) coepi possessionem fundi, quem postea colebam per familiam meam, aut per meos colonos: tunc enim etiam naturalem possessionem retinerem, quia & iure gentium receptum, & vsitatum erat, quod possessio per tertias, & medias personas posset retineri. Secundum Philosophum enim talia sunt principiata, qualia sunt principia, & tales sunt progressus, qualis fuit origo, nisi aliqua noua causa extrinsecus accedat, vt dixi supra q... & probat l. si a fure. in prin. & §. 1. cum ibi notat. ff. de vsucapion. vbi bonum simile, & aliud simile in l. cum nemo. C. de acqui. poss. Sicque si initio ciuili modo quaesita possessio fuit, ipsa possessio, vt ciuilis sit, non naturalis, necesse est, nisi contendas hominem pictum esse verum corpus, aut verba transire in factum, aut aquilas generare leones, aut pisces volatilia generare, sicque in quatuor speciebus supra relatis, & initio, & progressu ea possessio ciuilis est. Verum si postea corporaliter ingressus caepi colere, arare, & similia, ex hoc nouo accidenti ea ciuilis possessio in naturalem, & ciuilem versa est, vel (vt rectius loquar) illi ciuili etiam naturalis accessit, iamque vtranque per illummet, qui initio se nomine meo constituit possidere, (constituti, aut precarij nomine, aut per retentionem vsusfructus, vel traditionem instrumenti) potero retinere, vel etiam per alium quemlibet, & etiam per me ipsum etiam si discedam ab illa re est: tamen verum quod huic possessioni per constitutum, vel precarium, vel per retentionem vsusfructus, aut per instrumenti traditionem quaesitae omnes effectus, quos possessio naturalis sortiebarur, lex positiua voluit, & potuit accommodare, & accommodauit: Id quod vtilitatis, & breuitatis & expeditionis gratia fecit, quo expeditius, & facilius homines possessiones rerum acquirerent, vt in simili alias breui manu per vnum actum fit, & consequimur legis artificio, idem quod per plures actus alias consequi, & fieri solebat, vt in l. singularia, cum ibi plene not. ff. si cer. pet. attamen, vt ibi per legem non sit, vt actus ille, qui re vera vnus est, duo actus sint, sed tantum vt vicem, & effectum vtilitatemque duorum pluriumúe actuum consequatur. ita & hic haec possessio, quae re vera ciuilis est, non etiam naturalis (quia is possessionis acquirendae modus tempore quo ius tantum naturale in vsu erat visus, natus, cognitus, vsitatusque minime fuit) vt re vera naturalis sit, (hoc est quod eo tempore, quo solum ius naturale in vsu erat, nata esset cognitaúe) lex facere non potest, licet ei possit omnes effectus accommodare, quos lex naturae naturali dabat possessioni. Simile in adoptionibus liberorum, qui initio per legem ciuilem quoad omnes effectus exaequabantur veris filijs, & naturalibus, vt per totum titu. ff. C. & Instit. de adop. licet paulatim postea id ius debilitari minuique caeperit. §. minus ergo, cum simil. Institut. de haereditate quae ab intesta. tamen non per hoc liberti naturales fiebant, quia quo tempore ius tantum naturae in vsu erat, tales liberi non erant inuenti, aut cogniti, ergo vera possessio est in quatuor speciebus supra relatis, quia non desinit esse vera, propterea, quod creata a lege ciuili, non etiam a lege naturali, nam nec desinunt esse vera adoptio, arrogatio, seruitus, manumissio, stipulatio, acceptilatio, emphyteusis, testamentum, codicillus, donatio, causa mortis, & similia, propterea quod a lege ciuili, non etiam a naturali sint inuentae, aut cognitae. # 58 Capvt lviii. Svmmarivm. -  1 Possessionis continuatio exigitur ad praescribendum. -  2 Dominium vt probetur. -  3 Media talia, qualia extrema. -  4 Progressus talis praesumitur quale initium. -  5 Possessionis continuatio, an praesumatur, ardua quaest. -  6 Animus soli Deo notus. -  7 Verba signum tantum non etiam certitudo sunt animi. -  8 Probantur indicijs bona vel mala fides, metus, dolus. -  9 Dominij probandi quartus modus. -  10 Dominij probandi alius modus. -  11 Intell. l. cum de in rem verso. ff. de vsur. contra Pau. Castrensem. -  12 Titulus quando requiritur ad praescriptionem non praesumitur ex tempore longo etiam si agatur de paruo praeiudicio. -  13 Intell. l. nullo. C. de re iud. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucap. l. quod vulgo. ff. pro empt. -  14 Intell. l. cum de in rem. ff. de vsuris. AD vsucapiendum, vel praescribendum continuam esse possessionem oportet, vt in l. 3. ff. de vsuca. ibi, per continuationem[sect. 1] possessionis, & in prin. Institu. eod. tit. l. caeptam. ff. eo. tit. l. vnica. C. de vsuca. transfor. Sed illud dubium est quid probari oporteat, vt possessionis continuatio probata videatur, quam rem, exempli gratia in decennali praescriptione agemus, vt sic in reliquis quoque vsucapionem speciebus, idem quoque dixisse nos intelligatur, etenim quod testes deponant vidisse me semper, & continue citra vllam intermissionem possidere, & rei, qua de agitur, insistere, id vt impossibile factu est, ita & dictu, nisi enim per mendacium impossibile erit: arg. l. seruitutes. l. quoties. ff. de seruit. [sect. 2] Vnde perfructuum perceptionem id probari potest, atque probatum videtur, id quod altero de tribus modis fieri sufficit, siue testes dixerint me fructus omnibus, & singulis illis decem annis percepisse, siue primo & vltimo anno illius decennij, siue etiam primo anno. primum tenent Specu. titu. de proba. §. probari autem. versi. sed quaeritur. col. fin. Bartho. & Bald. in l. Titia. ff. de solut. Bald. in add. ad Specu. vbi supra, per d. l. Titia. in verb. reditus exigit. Francis. Cremen. singula. 132. Ioannes Ferrariensis, titulo de forma responsionis rei conuenti. verbo, praescript. columna 8. Lanfran. Orianus in rep. c. quoniam contra, in materia testium. ver. 3. venit probanda possessio. Ludo. Roma. consi. 70. Florianus in l. 1. colum. 2. ff. famil. erc. Philipp. Dec. consil. 2. ex perceptione. Andreas Tiraquel. ex cuius relatione apparet hanc esse communem opinionem in tractat. praes. §. 1. glo. 5. Secundum modum, vt sufficiat probari fructuum perceptionem primi & vltimi anni de decennio, tenent Specul. vbi supra. Bar. in l. sicut. §. superuacuum. ff. quib. mod. pignus vel hypo. soluitur. Idem Bart. in l. Celsus. col. pen. ff. de vsuca. Anton. Butr. & Panorm. in c. accedentibus, de priui. Anton. & Ioan. Imolen. in prooemio decret. Fel. in c. inter dilectos, de fide instrum. & alij non pauci quos refert, & sequitur hanc partem receptiorem esse affirmans Andr. Tiraquel. vbi supra, quamuis contrarium, & minus recte tenuerit Andr. Barb. consi. 8. colum. 10. lib. 2. incip. sapienter, & communem opinionem videtur, & tenere, & multis ornare, Nico. Boer. decisi. 42. alia insuper. n. 1. cum seq. Huiusque rei ratio ea est [sect. 3] quod qualia sunt extrema, talia praesumuntur esse media. l. talis scriptura. versi. si in annos. ff. de lega. 1. l. sed & si. §. solemus. ff. de haere. inst. Tertium vero modum, vt sufficiat probare fructus primi anni collegisse. [sect. 4] Inde descendit, quod si ab aduersario denegetur possessionis continuatio ea praesumetur, etenim ex praeterito praesumitur ad praesens quandiu non[sect. 5] probatur contrarium. Glo. & Hugo. & Place. in l. siue possidetis. C. de probatio. vbi idem tenent Pet. de Bellaperti. Iacob. Butrig. Odofr. Ioan. Faber. Bal. Salice. & alij communiter Ioan. And. Anto. But. Panor. in c. cum ad sedem, de rest. spoli. Cynus in l. super longi. C. de temp. long. praescrip. Ioan. Faber in §. 1. colum. 2. Inst. de vsucapi. Bart. in d. l. Celsus. col. penul. ff. de vsucap. & hanc esse receptiorem sententiam, apparet ex relatione Andreae Tiraq. qui eam sequitur, vbi supra, quamuis contrarium, & minus recte tenuerit Andr. Barba. d. consi. 8. sapienter. colu. 10. lib. 2. Nec huius communis opinionis ratio obscura est. nam cum possessio (praesertim quod attinet ad praescribendum) constat in animo, quia ciuilis possessio est illa in qua nititur vsucap. l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquir. posses. vbi ita tenent communiter Doctores, qui animum meum mutatum esse dixerit, non solum id probare debet, cum animi mutatio facti sit. l. bonae fidei. §. 1. ff. de acquirendo rerum domi. iuncta l. fin. C. de insti. & subs. ibi. voluntatis esse quaestionem, sed etiam id nimis difficulter probare poterit, [sect. 6] quia mens & animus latet, solique Deo notus est, vnde Cicero ad Brutum sic ait, Non ignoras, quam sint incerti animi hominum. Idemque Cicero pro Cecinna in oratio. ait, Verba [sect. 7] reperta sunt quae indicarent nostram voluntatem. Perpende, non dixit, quae ostenderent, sed tantum quae indicarent, hoc est, indicium facerent nostrae voluntatis, non etiam certam & dubitatam demonstrationem, & tamen nihil omnino est quod tam ad animum demonstrandum efficax, & aptum sit, quam sermo. l. labeo. ff. de supell. leg. & Dominus noster in Euangel. nam loquela (inquit) tua manifestum te facit, & tamen non raro fallit vt probat l. diuus. ff. de milit. testamen. §. plane. Inst. eod. tit. l. non solum. ff. de actio. & oblig. l. obligationem subst. in princi. iuncto vlti. resp. eodem titu. l. an inutilis. ff. de acceptio. Et denique non solum factum tam occultum quam est animi voluntas, sed & reliqua facta apertiora ab eo qui allegat probanda sunt. l. si emancipati. vbi notat Iaso. C. de colla. & l. in bello. §. factae. ff. de capti. ergo qui negauerit continuatam fuisse possessionem, id probare debebit. id autem quoad animum, & sic quoad ciuilem possessionem indicijs probauit. [sect. 8] Nam bona, aut mala fides, dolus, metus, mutatio voluntatis, & reliqua quae in animo consistunt, indicijs probantur. l. pen. C. de euict. l. metum. C. de eo quod metus causa. l. dolum. C. de dolo. l. si quis intentione ambigua. ff. de iudic. tradunt Glo. Barth. Alex. Ias. communiter Doct. in l. inter stipulantem. §. si stichum. ff. de ver. obli. Et ita est intelligendum illud Terentij, dum ait, Erras, tui animi si me esse ignarum putas. nam de suspicione, & coniecturis, non de certa scientia intelligendum est. Quartus [sect. 9] modus probandi est quando probatur quod quis fecit terram seminari, arari, coli, & similia, ita Glo. in l. si quis, in verb. finiatur. C. finium regundorum. singularis est secundum Lanfran. in rep. d. c. quoniam contra. tra. Andr. Tiraq. vbi supra Glos. 5. [sect. 10] Nisi forte cum vnus terram coleret, alius fructus perciperet, nam tunc is potius, quam ille possidere videretur, secundum eundem ibi post Bald. col. 3. & Fel. col. 7. in c. licet causam, de prob. quamuis Bal. in l. arboribus. §. nam & si agrum. ff. de vsufruct. tenuerit contrarium. [sect. 11] Hactenus cum agitur de vera possessione rei corporeae. Diuersum enim esset, si praetenderem te mihi aliquid annuum debere, & ex diuturna eademque annua praestatione contenderem legitimum titulum praesumi, iuxta l. cum de in rem. ff. de vsuris. l. si certis annis, cum ibi plene notatis. C. de pact. & ad id probandum admissus contenderem sufficere, vt probetur praestatio primi, & decimi anni, quasi per hoc praesumeretur, vel praesumi deberent medij temporis praestationes, tunc enim nihil agerem, nec medij temporis praestationes praesumerentur, secundum And. Tiraq. de praescrip. §. 1. Glo. 5. ad finem: qui tamen ait, hac in re cogitandum ideo esse, quod contrarium tenuerit Pau. Castr. consil. 51. in casu spectabilium virorum, prope medium, lib. 2. & sentit Panor. in c. accedentibus, de priuilegijs. mouetur Andr. Tiraq. quia aliter, inquit, non vnam tantum, sed plures praesumptiones introduceremus, nempe vt & per primi & vltimi anni possessionem medij quoque temporis possessio vel quasi (hoc est medij) quoque temporis praestationes, praesumeretur, & ex his sic praesumptis annuis praestationibus titulus legitimus praesumetetur, prout a parte allegatus fuit, quae ratio nobis leuis videtur, nam praeterea quod Glos. l. 1. C. de dotis promissio. non est tuta, quinimmo passim leges plures inducunt praesumptiones, vt ibi plene per Docto. Quis nam ligauit manus legum latorum quominus possint plures in vna eademque specie inducere praesumptiones, quoties id expedire eis visum fuerit, certe id ratio nulla suadet, adhuc tamen opinio ipsius Tiraquelli contra Pau. Castrensem verior mihi visa est, ratione peremptoria, & occulta, nam quae ratio facit, vt cum agitur de re corporea ex possessione pri mi & vltimi anni, praesumatur possessio medij temporis, eadem ratio cogit, vt hic contrarium praesumatur. Cum agitur enim de rei corporeae possessione, ideo diximus ex possessione primi & vltimi anni, vel etiam ex primi tantum anni possessione praesumi medij quoque tamporis possessionem, quod qui contrarium dixerit videretur nouum factum allegare (hoc est transitum possessionis de primo possessore in alterum primumque possessorem animum possidendi missum fecisse) quod probare deberet cum minime praesumatur. d. l. si emancipati. d. l. in bello. §. factae. ff. de capti. d. l. bonae fidei. d. l. fin. C. de inst. & substi. Sed in specie nostra qui se possidere diceret annuum reditum a me sibi praestandum, eo quod contenderet me legitimo titulo ei obligatum, huncque titulum ex diutina praestatione singulis annis facta praesumendum, hancque diutinam praestationem praesumendum ex praestationibus primi & vltimi anni, nihil ageret, nam postquam ei praestiti primo anno nullo nouo facto opus est, vt non videar ei sequentibus annis praestare desijsse, quinimmo ex diuerso nouo facto opus erat, vt sequentibus annis praestatio fieret, sicque probanda esset ab eo qui in ea suam intentionem fundabat, praesertim cum ex parte aduersi negatiua (hoc est se sequentibus annis non praestitisse) sic per rerum naturam improbabilis. leg. actor quod asseuerat, cum ibi notatis. C. de proba. Nisi & mecum esset consutus, & praeterea vigiles oculos semper haberet, ne forte dum ipse mecum consutus dormiret, ego eam praestationem facerem, sicque admissa Pauli opinione, absurdum intolerabile sequeretur, vt per vnius duntaxat anni praestationem in effectu acquireretur, & praescriberetur ius tantundem in posterum, & in externum annum exigendi. Nam post annos decem dicerem me abs re illud annuum legitimo titulo deberi, & probata vnius solius anni praestatione, inde dicerem similes praestationes per sequens decennium factas praesumi, & consequenter legitimus titulus, nec tu contrarium probare, aut te defendere posses, cum negatiua, vt ostendimus, sit improbabilis. Diuersa omnino ratio est in eo qui probauit ab hinc annos decem se possedisse fundum, is enim etiam nullo extrinsecus accedente nouo facto in praesentem vsque diem animo suo potuit possessionem retinere, quae ad praescribendum sufficeret. d. §. per seruum qui in fuga. & per contrarium aduersario facile esset si forte is possidere desijt, id probare edocendo eum fundum ab alio arari, aut coli solitum, aut illius fundi fructus ab alio perceptos fuisse, & similia, quae omnia notanda sunt ad intell. d. l. si certis annis, & d. l. cum de in rem verso, cum similibus. In quorum terminis dubium est [sect. 12] an excursu longi temporis cum patientia domini praesumatur titulus allegatus: & sunt qui velint non quidem praesumi cum agitur de magno praeiudicio, & ita procedere leg. nullo. C. de rei vendic. secus si ageretur de paruo praeiudicio, & ita procedere leg. si quis diuturno, in princip. ff. si seruitus vend. ita Nicolaus Boerius decisi. 42. alia insuper numero quinto, & ait idem velle Barthol. in q. per eum disputata, incip. mulier habens amplum patrimonium. colum. penul. vnde (si verum id esset) sequeretur, quod etiam in quibus casibus ad praescriptionem vel vsucapionem requiritur titulus, in illis si de leui praeiudicio ageretur, praesumeretur ex diutina possessione si allegaretur, [sect. 13] id quod verum non est, sed est contra text. expressum in d. l. nullo, & in leg. diutina. C. de longi tempo. praescriptio. leg. quod vulgo. ff. pro emptio. leg. non solum. §. quod vulgo. leg. Celsus. ff. de vsucapio. leg. fin. ff. pro suo. leg. fin. C. pro donato, cum alijs per me allegatis, infra c. vigesimoseptimo, numero decimo. aliter enim esset imponere legem verbis, nam cum leges proclament ad praescriptionem iustam possidendi causam vel titulum desiderari, vt dd. ll. & l. vnica. C. de vsucapion. transfer. in princip. Institu. de vsucap. si post diutinam possessionem sufficeret titulum allegare, vt probatus praesumeretur, tunc aduersarius illius tituli interuentum abnegans impossibile esset quod hanc negatiuam (vt ostendimus) probaret, sicque frustra a legibus tot titulus exigeretur, cum de leuiore ageretur praeiudicio. Ergo siue agatur de maximis siue de medijs siue de minimis rebus aut iuribus praescribendis, in quib. casibus titulus ad talem praescriptionem requiritur, in illis eum allegare non sufficit, nisi probetur, etiam si praeterierit longum tempus per ll. supra allega. generaliter intellectas prout intelligi debent. Neque ad rem pertinet d. l. si quis diuturno. nam in eo iure seruitutis praescribendo, titulus minime requiritur, sicque neque eius interuentu, neque etiam eius allegatione opus est, vt suo loco videbimus, isque est verus illius legis intellectus, quia ex ipsa scientia, & patientia inducitur tacita concessio, vt ibi, & diximus supra par prima principi. q. 5. cum seq. & diximus infra c. 77. num. 10. Neque ad rem pertinet [sect. 14] d. l. cum de in rem verso, quia ibi quando vltra longum tempus interfuit factum illius contra quem ius acquiritur, & non simplex aut vnicum factum, sed decies geminum, & vniforme, vt infra etiam c. 83. agemus, quae omnia non concurrunt in vsucapione, vel praescriptione rerum vel iurium regulari, siue agatur de magno siue de leui praeiudicio, ibi enim citra vllum factum eius contra quem praescribitur, contingit praescriptio, etiam si sit absens, vel ignorans, lege fin. C. de longi. temp. praescrip. Quinimmo (quod apertius est) interminis d. l. cum de in rem. non agitur de praescriptione, aut de iure aliquo praescribendo, sed tantum de iure ex contractu quaesito per temporis diuturnitatem probando: praescriptio enim inducit ius, & substantiam. leg. tertia. ff. de vsucapio. At in terminis d. l. cum de in rem. tempus non allegabatur ad ius inducendum, sed tantum ad probationem iuris, quod antea inductum, & creatum esse dicebatur. Porro aliud est ius, aliud probatio eius leg. duo sunt Titij. ff. de testamen. tute. dixi supra part. prima. q. decima, quae omnia disputandi gratia dicta esse intelligas. nam regulariter, vt bonam fidem praesumi etiam si nec allegetur, nec probetur, nisi probetur contrarium, diximus infra par. quarta, in principio. ita & titulus (hoc est tolerabilis, vel iusta possidendi causa) praesumitur, licet nec probetur, nec allegetur, quandiu non probatur contrarium, aliter enim si iniusta possidendi causa praesumeretur, iam exinde mala quoque fides praesumeretur. leg. quaerebatur. leg. fina. C. vnde vi. Denique ex sola possessione contingit praescriptio, dummodo non mala fides non probetur, quae probatur ab eo qui ostendit iniusta ex causa illum possidere, vt dixi infra c. 72. & c. 77. numero decimo. & probaui per plura, quam quinquaginta fundamenta, infra par. 3. princip. pertotam, & infra c. 61. num. 10. cum plur. seq. & c. 62. # 59 Capvt lix. Svmmarivm. -  1 Traditio ad praescriptionem an requiratur, ardua quaestio. -  2 Possessio vitiosa non prodest ad praescriptionem. -  3 Praescriptionis continuatio facilior, quam acquisitio, vel inchoatio. -  4 Possessionis vitium, vt purgetur. -  5 Accrescendi iuri assimilatur praescriptio. -  6 Alluuionis acquisitioni assimilatur praescriptio. -  7 Praescriptio est aduentitium lucrum. -  8 Elementa an sint quatuor. TRaditio [sect. 1] vel aliquid quod loco traditionis habeatur exigitur ad praescribendum, & praeterea, quod possessio fuerit continuata iugiter. Ita Barthol. in leg. vnica. C. de vsucapi. transfor. per tex. vbi Petr. Ancha. in c. possessor. de regu. iur. libro 6. ad fi. Francis. Balb. qui plures allegat in tracta. praescrip. part. 3. in princip. & rursus in 3. part. illius 3. partis principal. in principio. oportetque vt ea possessio sit sine vitio. [sect. 2] Nam iustus titulus cum possessione vitiosa non sufficeret, vt si forte rem quam a me emisti, a tertio possessore vi, aut clam, aut precario caepisti, ita Bald. in repe. l. 1. col. 4. C. de emanc. liberorum. Bart. per tex. ibi in l. nec ex vera. C. de acq. pos. Gols. per tex. ibi in l. stipulationem. ff. eo. facit l. 2. l. diutina. l. super long. C. de longi temp. praescr. l. nullo. C. de rei vend. l. 3. l. sine possessione. ff. de vsucapio. in principi. Institutio. eod. titul. tradit Prat. Papi. in forma respo. rei conuen. in Gloss. in verbo, exceptionem praescriptio. colum. 1. & Azo in summa. C. pro empto. Neque ad rem pertinet [sect. 3] quod etiam sine possessione continuata contingere videatur praescriptio. l. coeptam. ff. de vsucapi. vbi haereditas iacens, quae possidere saltem quo ad effectum praescribendi non potest, cum careat animo. l. 1. §. Scaeuola. ff. si quis testamento liber esse iussus fuer. in cuius animi possessione ciuili consistit vsucapio. l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquir. poss. ea quidem haereditas praescriptionem continuare potest. d. l. coeptam. nam respondetur, eam praescriptionem inchoare non posset per d. rationem, iuxta l. fin. §. sin. ff. de vsucapio. quamuis coeptam continuare non prohibeatur, sed permittatur, d. l. coeptam. nam & dormiens inchoare possessionem non potest, qui tamen inchoatam continuare non prohibetur. Nam & similiter possessio, & si acquiri non possit sine corpore, & animo tamen, tamen continuari, & retineri potest solo animo. l. quemadmodum, iuncta l. 3. §. in amittenda. ff. de acq. pos. & quae tradidi supra c. praec. & plene in simili per Ias. ff. qui sunt sui vel al. iur. l. patre furioso. Sed superior communis traditio quae habet, traditionem necessariam esse ad vsucapionem, vera non est vtcunque recepta sit, possessio enim tantum (quod attinet ad propositum) ad praescribendum, vel vsucapiendum desideratur, nec refert vtrum illa possessio (si vitiosa non sit) originem traxerit a traditione, an aliunde, sicque si rem tuam mihi minime tradidisti, sed cum ego eam detinerem, tuamque esse putarem, mihi vendidisti, dotis nomine dedisti, eam tempore a l. definito praescribam non secus, quam si mihi eam tradidisses, quod enim si alius mihi bona fide eam accipiendi commodauit, aut pignori dedit, quod si custodiae causa deposuit apud me, alio quouis modo sine vitio eam detinebam, in omnibus certe his speciebus, & similib. eius dominium nactus ero sine vlla etiam tradatione si dominus postea eam mihi vendiderit, donauerit, dotis nomine dederit. l. qua ratione. §. interdum. ff. de acq. rerum domino. §. interdum. Insti. de rer. diuis. & similiter in omnibus his speciebus, & similibus vsucapiendi conditionem nactus ero, si is qui mihi bonam fidem habenti eam rem vendiderat, donauerat, dotis nomine dederat, dominus non erat, vt dd. iuribus, iuncta l. clauib. ff. de contrah. emp. nec vsquam inuenies legem aliquam dicentem talem traditionem ad vsucapiendum necessariam esse, quinimo contrarium reperitur, tantum abest, vt id exigatur, nam in l. 3. ff. de vsuca. definitionem (quae denotare debet perfectam rei essentiam, & quiditatem) tradens Iureconsultus de traditione verbum nullum, sed tantum exigit continuationem possessionis, & hanc ad rem iustam possessionem desiderari, & praeterea nihil leges proclamant. l. quod vulgo. ff. de vsucap. l. pro empto. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucap. l. 1. l. penult. & fina. cum vtrobique notatis. ff. pro legato. nec dubium est, quin iusta possessio esse non desinat in speciebus supra relatis, etiam si traditio non fiat ab eo qui nobis dedit titulum vel causam praescribendi, vt patet in dictis legibus. Ergo superest hanc ad rem traditionem minime requiri, quando ille qui praescribere contendit, in possessione erat sine vitio. Quinimo [sect. 4] etiamsi vitiose in possessione fuisset, quia eam a me vi, aut clam, aut precario detinebat, si eandem rem ei postea vendidi, donaui, dotisúe nomine dedi, cum me dominum esse ille credidisset, sine dubio praescribere poterit, sine vlla etiam noua traditione, quasi vitium illud possidendi accedente noua domini voluntate, vel eius quem ille dominum esse putabat purgatum videatur, vt patet in dictis iuribus, & rationibus, iuncta l. si id quod. verb. quasi volente, & concedente domina. ff. pro derelicto, & quod in simili plene tradunt Barthol. & alij in l. fin. C. vnde vi. circa finem, iunctis his quae dicemus in cap. 72. & c. 77. infra, vbi edocemur, malam fidem purgari accedente domini voluntate, vere vel interpretatiue. Confirmantur isthaec, [sect. 5] nam vt habenti ius in proprietate accrescit altera pars proprietatis. leg. si totam. ff. de acquir. haer. & vt habenti partem, & ius vsusfructus, accrescit altera pars vsusfructus. l. 1. in prin. & §. 1. & §. interdum. l. pen. & per totum titulum. ff. de vsufr. accrescen. & vt habenti ius proprietatis totus vsusfructus accedit, vt per totum illum titulum, ita & habenti ius possessionis quasi videtur accrescere sua proprietas concurrentibus ijs quae ad praescribendum, vel vsucapiendum necessaria sunt. Nec [sect. 6] ab ijs multum distat ea acquisitio, quae per alluuionem contingit, iuxta §. praeterea per alluuionem. Insti. de rerum diuis. cum simil. vt enim latenter fundo meo accrescit & acquiritur, quod per recessum fluminis contiguum relictum fuerat, vt ibi. ita quoque & in specie nostra ius proprietatis iuri possessionis contiguum intelligitur esse. sicque ei facile accrescit, ijs quae ad eam possessionem iustificandam necessaria sunt, concurrentibus, nec vllibi inuenies necessariam esse traditionem ex mente Iureconsultorum, sed vt per alluuionem ex solo tempore cum fluminis actu contingit incrementum & accessio. d. §. praeterea. Ita in vsucapione per solum temporis cursum cum actu possidentis contingit incrementum. & accessio proprietatis ad possessionem. [sect. 7] sicque vt aduentitium lucrum est quod per ius accrescendi, vel per alluuionem acquiritur. leg. si Titio. ff. de vsufruct. iuncta leg. scimus. §. repetitionem. C. de inoff. testamen. ita quoque aduentitium lucrum est quod per vsucapionem contingit, iuxta d. l. 3. ff. de vsucapio. ibi, adiectio dominij. [sect. 8] Ergo deficit vnum ex quatuor primis elementis, quibus praescriptionum materiam constare supra in 1. cap. huius tractatus dicebamus, nec miremur, nam & mundum ipsum sunt qui negent quatuor elementis constare, sed tribus tantum, ignis elementum negantes. & alij firmant, vnicum esse elementum, nempe terrae, ex qua reliqua, inquiunt, elementa procedunt. sicque non sunt propria elementa, quia elementum proprie est primum corpus. # 60 Capvt lx. Svmmarivm. -  1 Praesentia est quid facti. -  2 Praesentia vt probetur. -  3 Impedito non currit praescriptio. -  4 Hypothecaria quanto tempore praescribatur, ardua quaestio. -  5 Impeditis sua sponte non subuenitur. -  6 Abstinendi ius non datur ei qui sponte haeres extitit. -  7 Necessitas sponte causata non consideratur. -  8 Hypothecaria an competat ante excussum principalem debitorem. -  9 Hypothecaria vel pignoratitia directa vt praescribatur, ardua q. -  10 Impedito etiam sine spe restitutionis currit tempus si potuit tollere impedimentum, & neglexit. -  11 Pauperibus currit tempus sed restituuntur. -  12 Hypothecaria generalis an praescribatur, ardua quaestio. -  13 Conditionalia nil ponunt in esse. -  14 Impedito de euictione agere an currat praescriptio, ardua quaestio. -  15 Impeditis currit praescript. 30. annorum. -  16 Censum annuum habens super re quae post alienantur, an agere impeditus dicatur, not. q. QVo ad materiam praescriptionum qui intelligantur esse praesentes quíve absentes, tradit text. in l. fi. vbi notant Glo. & Docto. C. de longi temp. praescr. tradunt Ioannes Faber & Ange. Aret. in princip. Insti. de vsucapio. Verum cum ea quae facti sunt non praesumantur nisi probentur. leg. in bello. §. factae. ff. de capti. l. si emancipati. C. de colla. ibi, teque emancipatum probatum fuerit, vbi[sect. 1] notat Ias. post alios, quumque praesentia sit quid facti, necesse est, vt qui inter praesentes decennio se praescripsisse contendit, probet praesentiam eius contra quem praescriptum vult. ita in specie tenent Iacob. Butriga. in d. l. fin. Ang. in l. pen. C. quib. non obs. longi tempo. praescrip. Andr. Tiraquel. de praescripti. §. 1. Glo. 6. [sect. 2] praesentiam autem probasse intelligetur, si probauerit vtrunque tam praescribentem quam priorem rei dominum in eadem ciuitate fuisse praesentes. Ita Angel. vbi supra Bald. in l. emptor. C. de longi tempo. praescrip. Petr. Philipp. Corne. cons. 50. in lite vertente. colum. fin. lib. 2. Barthol. Socinus consil. 121. visa contingentia. post princ. lib. 1. And. Tiraquel. vbi supra. in loco enim vbi quisque habitat, ibi intelligitur esse praesens. Ita Ioa. Imolen. Alexand. & Francisc. Aret. in l. is potest. ff. de acqui. haereditate plene per Andream Tiraquellum vbi supra, & in legibus connubili. Glo. 6. q. 2. Denique [sect. 3] quemadmodum absentiae quasi priuilegij loco concessum est vt duplicentur tempora & induciae vsucapionum, d. l. fin. C. de longi temp. praescriptio. in principio. Institutio. de vsucapion. ita quoque impeditis iusto iuris impedimento datum est vt nullo modo currat praescriptio. leg. prim. §. fin. C. de annali exceptio. leg. contra maiores. C. de inofficio. testamen. leg. qui haeredi. §. si pars. ff. de cond. & dem. Qua [sect. 4] ratione controuersum est, an creditori habenti hypothecariam currat praescriptio eo casu quo debitor rem hypothecatam alienasset, eamque longo tempore emptor possedisset, mouet quaestionem quod hodie creditor ille contra tertium illum possessorem agere non potest nisi demum excusso prius principali debitore, sicque interim videtur agere impeditus, & consequenter videtur quod contra eum praescriptio non currat, argu. authen. hoc ita si debitor. C. de pignora. & ita in specie per hanc rationem tenet Alexand. consilio 58. viso & perlecto prope fi. libro secundo. verum contrarium tenet ipsemet Alexand. consil. 220. ponderatis his quae in superiore libro 6. colum. vlt. Andr. Tiraquellus de praescriptio. §. 1. Glo. 7. qui[sect. 5] vtrunque locum refert relinquit cogitandum quid dicendum, & sane pars affirmatiua vt contra iustum creditorem currat praescriptio longe verior est, nam quod vulgo traditur contra impeditum agere, non currere praescriptionem, id quidem regulare est. Fallit tamen quando in manu ipsius impediti erat remouere illud impedimentum, idque negligit, tunc enim contra eum non desinit currere praescriptio non magis quam si reuera vel omnino impeditus non fuisset. Ita est text. in leg. qui haeredi. §. si pars. ff. de cond. & demon. dixi plene in l. contra maiores. C. de inof. testam. vbi eadem si militer exceptio probatur. Ad [sect. 6] idem. l. iam dubitari. ff. de haered. inst. vbi aequissimum illud abstinendi beneficium filijs concessum, eisdem denegatur, quando non ex necessitate praecisa, sed tantum causatiua haeredes patri extiterunt, si enim (inquit lex) filius a patre sub potestatiua conditione haeres scriptus fuit, in manu sua erat, conditionem minime explendo haeredem patris non fieri, vnde si eam conditionem expleuit, continuo sit haeres a lege iuris suitatis, iuxta l. conditionibus pupillus, verbo, iure potestatis, vbi notat Sozin. colum. penul. ff. de condition. & demon. & tamen licet sic a lege haeres factus fuerit, adhuc denegatur ei beneficium abstinendi eo, quod in manu sua fuerat conditionis implementum praetermittere, sicque haeres a lege minime fieret, prout haec ratio nuncupatim reddita est, in d. l. iam dubitari, ibi cum sub hac conditione instituti, iam non vt necessarij, sed sua sponte haeredes extiterint. sicque legis auxilium non meruerunt. [sect. 7] Ad idem leg. si filius qui patri. ff. de vulga. quam, vbi supra, inducit Sozin. & multa in simili per Iason. in leg. si fideiussor. §. si necessaria. ff. qui satisd. cogi. sic ergo & in specie nostra auxilium legis impeditis pollicitum non meretur in creditor, quandoquidem in manu sua erat debitorem conuenire, sicque illud impedimentum remouere, praesertim, [sect. 8] cum etiam ante principalem debitorem excussum competat actio hypothecaria contra tertium possessorem, vt tradunt Glo. & Barth. in l. 2. C. commun. diuid. & And. Tiraq. vbi supra, & licet ipse possit opponere exceptionem ordinis, id tamen iam sufficeret ad suam praescriptionem interrumpendam, ad eamque in mala fide constituendum, vt tradunt Docto. in leg. more litis. C. de rei vendic. & suo loco disseremus, pro nobis tex. in l. qui potest facere. ff. de regu. iur. & in leg. quibus dieb. in pri. ff. de condition. & dem. vbi multa per Soz. post Barthol. & Paulum Castre. ibi & per Hieronymum Cagno lum, in d. l. qui potest. Philippumque Decium ibi, & nostram sententiam in specie vno verbo tenet Franciscus Balbus de praescript. in 4. par. quintae partis principal. q. 3. numero secundo. versi. ex quo infero motus. quia in potestate creditoris est efficere vt ea actio oriatur, id quod secundum superiora declarandum est, & quae dicta sunt in hac actione hypothecaria contraria repetita esse credantur & in pignoratitia, quia vtroque casu par ratio est, sicque idem ius illud. ff. ad legem Aquiliam. Hactenus de actione hypothecaria contraria, [sect. 9] Quid autem pignoratitia, vel hypothecaria directa, quae competit debitori contra creditorem, puta debebam tibi centum pignoris nomine, tibi tradidi rem mobilem, vel hypothecae nomine tradidi tibi fundum, quam rem mobilem, aut fundum vendidisti, an emptor eas res praescribere possit, cum ille non iure creditoris, sed tanquam res suas eas vendidisset, mouet quaestionem, quod debitor ante solutionem non potest ad res suas recuperandas agere, sicque vt impedito non currere praescriptionem videbatur, argu. d. l. contra maiores. C. de inoffic. testamen. d. l. 1. §. fin. C. de annali excepti. d. l. fin. §. sin autem. C. commun. delega. Contrarium adhuc tenent Franciscus Balbus, vbi supra, post Paul. Castrens. quem allegat consil. 294. ego Paul. Castren. in volumine antiquo, & Bal. consil. 292. super eo. lib. 3. mouentur quia ille non videtur impeditus, quandoquidem poterat debitum exoluendo rem suam recuperare. sicque ei non subuenitur, argu. d. l. iam dubitari. d. l. qui potest facere. d. l. quibus diebus. in princip. & in c. fin. de elect. & in l. 3. §. quid ergo. ff. de contrario iud. tutelae. [sect. 10] Et enim vera & communis opinio est per dd. iura, vt quando quis impeditus est, sed ipse potest impedimentum remouere, tunc ei currat tempus etiam sine spe restitutionis, ita Felynus colum. 1. & Paulus Parisius colum. 3. in capitu. ex transmissa. de praescript. Ludouicus Romanus consil. 435. Hierony. Cagnolus numero 3. in d. l. qui potest facere. Alexand. consi. 72. colum. fin. libro 5. Riminaldus in l. procurator. vltim. nota. C. de edendo. Philippus Decius in cap. cum inter. colum. 8. de exceptionibus. idem Decius consil. 677. Ioannes Crotus in repetition. leg. si is qui pro emptore, de vsucapio. 3. colum. charta penulti. [sect. 11] Quid autem si is debitor egestate laboraret adhuc idem, vt contra eum currat tempus mero iure, quod attinet hanc ad rei suae praescriptionem, nam ea necessitas, quae non praeberet in communi impedimentum, sed tantum in particulari, non est in consideratione, eam & similiter dicimus, quod & si necessitatis causa relaxetur solennitas testandi, tamen intelligitur si ea necessitas erat in communi hominibus illius loci vbi testamentum fiebat, forte propter timorem pestis, aut hostium, non sic si erat particularis in eo testatore tantum, propterea, quod erat reliquis forte conciuibus infestus, aut ita pauper vt testes ad eum accedere noluerint, vt disseruimus de succession. creation. libro secundo. §. 14. numero. 61. in simili per Andream Tira quel. de causa cessante. par. secunda, limit. 32. per leg. prim. ad finem. ff. de minoribus. Caeterum hoc casu licet tempus mero iure currere non desinat, tamen humanum erit concedere restitutionem, argum. eorum, quae diximus in illo articulo quo negauimus tempus appellandi currere pauperibus, vt supra lib. praeced. cap. 136. Hactenus [sect. 12] quando ea res de qua praescribenda agebatur, specialiter erat obligata. Quid autem si generaliter venditor quid de euictione emptori promisit, in id omnia bona sua obligauit (vt solenne est) deinde bona omnia alienauit, an reliqui emptores vel forte donatarij qui ea bona acceperunt legitimo titulo possint praescribere contra illum primum emptorem ius hypothecae, quod ei competebat, & Andre. Tira quellus de praescrip. Glo. 7. post Panorm. quem allegat consil. 22. quidam Ioann. de Senis libro secundo tenet, non currere praescriptionem, quibus adde idem tenentem Franciscum Balbum de praescri. in 4. par. 5. partis princip. q. 3. versi. & quod non praescribatur post Glo. quam allegat in leg. empti. C. de euict. Mouentur, quia, inquiunt, emens rem alienam de euictione agere non potest antequam ea euincatur. leg. qui rem, & leg. si post. C. de euictionibus. ergo is impeditus est agere, & consequenter contra eum non currit praescriptio, per dd. ll. Sed haec elegans opinio nobis tuta non sat videtur, nec enim mihi impeditus agere videri is potest, qui ius suum habet iam natum inque esse iam productum, nec dubium est quin iste creditor ius reale habere intelligatur. leg. fin. C. de reb. ali. non ali. ergo non est agere impeditus cum habeat ius reale in esse productum & ortum, possitque prohibere & denunciare debitori, ne res suas alienet nisi saluo iure suo hypothecae, & denunciare emptori vt eas res sciat esse obligatas, sicque vt eas cum suo onere & causa emat & non aliter, sciatque se in ijs rebus si eas emerit habiturum consortem quoad illud ius hypothecae, quo facto ille iam in eodem statu constituetur, in quo ipse debitor erat. sicque hac mala fide praescribere nunquam poterit. Diuersum est diuersaque causa & ratio est illius, cui vel nullum de praesenti ius competit, iuxta leg. prim. §. fin. ff. de annali except. C. vel competit sub conditione, iuxta d. §. sin autem. leg. fin. C. communem de lega. d. l. contra maiores. [sect. 13] Hi enim nullum ius habere dicuntur, quia conditionalia nihil ponunt in esse. leg. si quis sub conditione dandorum decem. ff. si quis omi. caus. testamen. Sicque merito dicuntur agere impediti, & contra eos non currit praescriptio, ergo si noster emptor negligens fuerit in tali denunciatione facienda, sibi imputet, & merito ei curret praescriptio. Dicet quis, quid si ignorauit eas res sibi obligatas alienari? respondeam ei nihilominus currere praescriptionem, quia tunc non tam iuris quam facti esset impedimentum, quod non impedit currere praescriptionem, & in eo tantum quaestio tunc esset, an propter iustum illud facti impedimentum posset contra talem praescriptionem restitui, vt per text. iuncta doctrina Barthol. ibi in leg. fina. C. de longi temporis praescripti. de quo infra plenius agemus, cogita tamen. Quid [sect. 14] autem si mihi postea nunciatum esset, hanc rem quam ab illo emi esse alienam, adhuc antequam ex facto euicta esset, de euictione agere non possem. d. l. si post. d. l. qui rem. C. de euict. & consequenter interea videor agere impeditus, nec mihi curreret praescriptio, secundum Andream Tiraquellum, vbi supra, id quod durius est quam superius. nam id scire dicimur quod vehementer iustis ex causis moti opinamur. leg. cum quidam. §. quod dicitur. 1. & 2. cum ibi notat. per Gloss. & Doctor. ff. de acquiren. haeredit. si ergo postquam bona fide emeram viri boni & graues dixerunt mihi eam rem esse alienam, iam dicor scire eam esse alienam, & consequenter intelligo a me euictam iri verosimiliter, quia verus huius rei dominus non est credendus hanc suam rem omissurus, aut neglecturus. leg. cum de indebito. ff. de probatio. sicque etsi nequeam de euictione agere contra principalem, nec etiam contra illos tertios possessores antequam re vera euincatur, interim tamen & potero, & deberem eis denunciare, vt sciant quemadmodum sese res habeat, etenim potentia proxima actui pro ipsomet actu reputatur, sicque cum primum maritus dissipare, vel ad inopiam vergere coepit, potest mulier agere ad dotem. leg. in rebus. leg. vbi. cum vtrobique notatis. C. de iure dotium. ergo cum in specie nostra, cum primum intellexi rem esse alienam, intelligo potentiam, vt ea res a me absit, vel abscessura sit, propinquam esse, & verosimilimam, par est vt contra illos tertios possessores agere possint saltem denunciando, quemadmodum se res habeat eosque per hoc in mala fide constituendo, vt sic contra me ius meum hypothecae praescribere nequeant, id quod si omiserim mihi merito imputabitur, mihique tanquam non impedito nisi culpa vel sponte, aut negligentia mea non est, cur non currat praescriptio, iuribus, & rationibus de quibus supra, cogita tamen quia non affirmo. In [sect. 15] superioribus tamen speciebus retenta opinione existimantium non currere praescriptionem illam, intellige quo ad praescriptionem ordinariam decem, aut viginti annorum, non sic in praescriptione anno. 30. quae non desineret currere, secundum Balbum, vbi supra, q. tertia in fine. [sect. 16] Quid si Maeuius vendidit mihi decem aureos annuos, in idque domum obligauit, quam postea alteri vendidit, qui contractus legitimus & vsitatissimus est, appellaturque census vulgari nomine, is per annos viginti eos aureos annuos persoluit, totidemque annos emptor domus eam bona fide possidet, postea is debitor meus non vult aut non est idoneus ad annuum illum censum persoluendum, vtrum possim agere contra domus illius emptorem, an vero ille sese praescriptione possit defendere, attigit Andr. Tiraquell. vbi supra Glo. 7. in fin. sed non definiuit, allegat Speculatorem de praescripti. §. 1. versicul. pone colonus, & titulo de locato. §. nunc aliqua. versicul. 44. Guiliel. de Cune. & Bald. in leg. solennibus. C. de rei vendication. Bald. in leg. arboribus. §. qui tamen. ff. de vsufruct. Cassane. in consuetud. Burgundiae, titu. des censes. §. 2. colum. 15. versicul. nunc succe dit. Alexan. consil. 71. videtur. colum. fin. lib. 1. Et sane si illius domus emptori ab ipso venditore dictum fuit (vel etiam ab alio, ita vt credere deberet) eam rem esse obligatam vel illo censu oneratam, expeditum est eum vt malae fidei (quod attinet ad illud ius) possessorem non posse praescribere, quod si nihil ei dictum fuit, tunc si illius rei ignarus erat qui emeret annuum illum reditum, iusto facti impedimento tentus videtur, & est materia d. l. fi. C. de longi tempo. praescrip. cum ibi notatis per Barth. quod si id nouerat, & neglexit denunciare emptori quemadmodum se domus illa haberet, vt sic eum in mala fide constituere, sibi imputandum videtur iuxta ea, quae superius dicta fuerunt. nec enim video vt possit videri aut dici, agere, aut denunciare impeditus is qui ius suum habet in esse productum, & nulla conditione suspensum. # 61 Tertia Pars Principalis Ad Titulum spectans. Capvt lxi. Svmmarivm. -  1 Titulus ad praescri. requiritur. -  2 Titulus allegatus an praesumatur. -  3 Intell. l. cum de in rem. ff. de vsur. -  4 Obligari personaliter durius quam rem tradere suam, & alienari. -  5 Titulus beneficij praesumitur ex longo tempore. -  6 Obliuio praesumitur post longum tempus. -  7 Emancipatio post longum tempus praesumitur. -  8 Additio haereditatis praesumitur. -  9 Consensus praesumitur post longum tempus. -  10 Matrimonium praesumitur post longum tempus. -  11 Manumissio praesumitur post longum tempus. -  12 Consensus patris praesumitur post longum tempus ad validandum filij contractum. -  13 Tempus longum facit praesumi licentiam mariti in vxoris contractu, idem quod consensum propinquorum. -  14 Tempore ex longo praesumitur consensus domini in venditione rei emphyteuticae. -  15 Tempore ex longo praesumitur ratificatio. -  16 Emancipatio illegitima validatur ex longo tempore. -  17 Longum tempus facit filium praesumi emancipatum. -  18 Intell. l. cum de in rem. ff. de vsur. vt procedat etiamsi allegaretur titulus donationis, contra communem opin. -  19 Lex noua praeterita annullans, an extendatur ad diu obseruata. -  20 Domicilium quanto tempore videtur quaeri. -  21 Tempus longum facit sustineri contractus illegitimus. -  22 Votum continentiae praesumitur ex longo tempore. -  23 Ordo sacer praesumitur ex longo tempore. -  24 Vnio Ecclesiarum praesumitur ex longo tempore. -  25 Consensus Episcopi in vnione praesumitur ex longo tempore. -  26 Tempore ex longo praesumitur consensus coniugis ad solutionem tori. -  27 Temporis longi taciturnitas facit praesumi diuisionem, etiam si agatur de graui praeiudicio, ardua quaestio. TItvlvm in praescriptionibus[sect. 1] requiri vulgo traditum est, per l. nullo. C. de rei vendic. l. vnic. C. de vsucap. transfor. in princ. Instit. de vsucap. cum similibus. quod nos iustam possidendi causam appellamus. l. quod vulgo. ff. pro empt. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucap. l. fi. ff. pro suo. cum simil. quod quemadmodum intelligendum sit, plene disseruimus infra cap. 77. nume. 10. & cap. 72. &c. 81. [sect. 2] Sed egregia quaestio est, vt iste titulus vel iusta possidendi causa probetur, is enim titulus sufficiens, & idoneus intelligitur, qui ad dominium transferendum habilis, & idoneus est (quale est si eam rem mihi venditam, aut dotis nomine datam, aut donatam inter viuos dicerem, aut forte legati, vel fideicommissi nomine in vltima voluntate relictam, vel conditionis implendae causa traditam, vel titulo haereditario relictam, vel forte rem titulo pro de relicto captam, & similia, vt per totos titulos ff. & C. pro empto. & ff. & C. pro donato. & ff. & C. pro dote. & ff. & C. pro suo. & ff. pro derelicto. & ff. & C. pro haerede. & ff. pro legato, & l. 1. ff. de conditio. causa data, & l. videamus. 2. ff. de vsuris. & per Bart. in l. quartam. num. 9. cum sequentibus. ff. ad legem Falc.) si ergo aliquo ex his titulis me possidere & possedisse allegaui, an per solam allegationem is titulus iuncta diutina possessione praesumatur dubium, & est, [sect. 3] & crederem talem legitimum titulum allegatum praesumi ex diutina possessione, per l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. vbi si annua praestatio vniformis longo tempore mihi soluta fuit, & in posterum tantundem annum mihi debere contendam, & allegem aliquem titulum in id obligatorium, is titulus praesumitur, & probatur ex illa diutina praestatione. sic ergo & in specie nostra postquam diu rem possedi, si eam me ex iusto titulo possedisse allegem, is titulus ex ipsamet diuturna possessione praesumetur. Adstringitur hoc argumentum, nam si in terminis dict. l. cum de in rem. id fit ex vi possessionis discontinuae, quae esse intelligitur in decem annuis illis praestationibus, multo facilius idem erit in specie nostra, vbi erat possessio continua. Quandoquidem continua possessio tam efficacior est discontinua, quod in illa solum decennium sufficiat ad praescribendum: in ista vero centum anni exiguntur, vt in l. 1. §. ductus aquae. ff. de aqu. quot. & in l. 1. & l. 2. ff. de aqua plu. iuncta l. seruitutes, in mag. ff. de ser. & astringitur secundo, quia in terminis d. l. cum de in rem. erat quasi possessio tantum, non etiam possessio vera, vt patet: hic autem vera possessio est. [sect. 4] Postremo adstringitur, nam de longe grauiore praeiudicio agebatur in terminis d. l. cum de in rem, quam in specie nostra: argu. text. egregij in l. vnum ex familia. §. si rem. ff. de leg. 2. ibi, sunt einim in rebus suis legandis, quam in alienis comparandis & in onerandis haeredibus faciliores voluntates, quorum verborum sensus est longe facilius esse cuique rem suam dare, quam obligari personaliter ad aliquid emendum emptumque tradendum, quanto ergo durius videretur Iureconsulto illi, si ea obligatio personalis non vnica solutione perimenda esset, sed in aeternum duratura ad aliquid annuum in aeternum persoluendum, vt fit in terminis d. l. cum de in rem. Proinde si ibi huiusmodi duritie non obstante titulus allegatus ex sola illa diuturna non possessione, sed quasi possessione praesumitur, multo magis in specie nostra praesumetur, vbi nulla in futurum obligatio est, neque aeterna vel geminata, neque simplex, praesertim cum hic sit vera possessio, ibi impropria, hic continua, ibi discontinua. Optime facit, quia generale esse videtur, vt ex diuturnitate temporis ad praescribendum definiti praesumatur titulus: argument. l. §. ductus aquae. ff. de aqua quot. & l. 1. & l. 2. ff. de aqua pluuia arce. vbi expressum est eam temporis diuturnitatem, vim legis conuentionalis aut constituti obtinere. sicque alium titulum non requiri. Neque ad rem pertinet, quod ibi centum anni vel tempus immemoriale exigatur. nam ibi in rebus & possessione vel quasi discontinua, in qua tantundem & non plus operantur centum anni, quantum longum tempus decem vel viginti annorum, vbi possessio esset continua, vt in specie nostra. [sect. 5] Postremo optime facit, quia in nulla vnquam re tam enixe titulus desideratur, quam in obtinendo Ecclesiastico beneficio. c. beneficium ecclesiasticum. de reg. iur. lib. 6. & tamen etiam in Ecclesiasticis beneficijs post longum tempus decennij praesumitur titulus allegatus, vt est vera & communis opin. quam tenent Bald. Ang. Ioan. Imol. Ludo. Rom. & Franc. Aret. in l. qui in aliena. in prin. ff. de acquir. haered. And. Tiraq. de praescri. §. 1. Glo. 4. vers. 6. eiusdem farinae, ex cuius relatione apparet, hanc esse communem opin. Fernand. Loazes Archi. Terraco. in consil. pro Marchio. de Velez, dub. 1. pag. 269. Host. Innoc. Card. Anton. de Butrio, Panorm. Ioannes de Imola, Felin. & communiter alij in d. c. illud, de praesum. & in d. c. licet. Heli. de simo. & in d. l. si filius. C. de petit. haeredi. Card. Andreas Sicul. & alij in c. requisisti. de testam. Domini de Rota in decis. 84. incip. nota. quod vbi contra aliquem excipitur, sub tit. de prob. & excep. in antiquis. Ioan. de Imol. in c. ex frequentibus, de instit. Nicolaus de Milis in d. suo Repertorio, in verbo, Episcopus. in d. versicu. antep. Alexand. in consil. 219. incip. ponderatis his. colum. 3. vol. 6. Andre. Siculus in cons. 1. colum. 5. vol. 4. Barthol. Socin. in cons. 170. colum. penult. vol. 2. Felin. in c. sicut. col. 15. vers. fallit. 4. de re iudi. & in cons. 2. incip. excellens Doct. in 6. & 7. col. Barthol. Cassane. in consil. 11. incip. lecas. col. 27. in 2. dubio. Ioan. de amicis in consil. 121. incip. coram magnifico domino, & tradit Matthaeus de Affli. in decis. Neap. decisio. 368. incip. in casu nobilium, in 2. colum. cum sequent. [sect. 6] In summa haec pars probatur ratione, nam post longum tempus praesumitur obliuio, adeo, vt post tale tempus possessionis suae oblitus quis videatur, quanto ergo magis testes, quorum nihil interest, per quos eum titulum, quo de agitur, probare curabam, praesumentur merito obliti. Sicque post tale tempus non iniuria tituli probatio maxime difficilis reputabitur, & consequenter merito a lege cessabit hoc casu tituli probandi onus, isque titulus allegatus post diuturnam possessionem merito praesumetur. Quod autem post longum tempus decennij etiam propriae possessionis quis oblitus praesumatur, vera & communis opinio est, quam tenent Dynus in c. sine possessione, in fin. de reg. iur. lib. 6. Gloss. & Iacobus Butrig. in l. licet. C. de acquir. haered. Ias. in l. 1. §. per seruum. colum. 4. lect. 2. ff. de acquir. possess. Andreas Tiraquel. qui hanc affirmat esse receptiorem sententiam de praescript. §. 1. Gloss. 4. versicul. postremo tempus, ibi, sed multo plures. Ioan. Andr. in additio. Specul. in tit. de peti. & poss. quo loco supra citauimus. Bart. & Bald. in l. 1. C. de seruis fugitiuis. Bart. & Ange. in dict. §. si forte. ibique late Alex. colum. 1. & sequent. qui respondet rationibus aduersariorum. Barto. in l. Celsus. colum. 2. ibi, vel cum negligentia longi temporis. ff. de vsucap. Bald. in l. vlt. C. de his, qui a non domi. & in l. si minorem. C. de in integrum resti. mi. & in d. l. 1. in fin. C. de seruis fugitiuis. & in repe. l. edicta. colum. 4. versic. incidenter quaeritur, ibi, dummodo sit intra decennium. C. de eden. & consil. 37. quidam tabellio. colum. vlt. lib. 1. & cons. 150. casus actualiter. colum. penult. lib. 2. Rosellus inter consilia Bald. consil. 445. super praedictis. col. 2. lib. 2. Panorm. col. 5. & Feli. col. pen. in c. vigilanti, de praescrip. Quinto [sect. 7] eadem pars probatur per text. in l. 1. C. de patria potesta. vbi filius postquam diu fuit in quasi possessione sui iuris, & si nullum titulum emancipationis vel dignitatis vel alterius rei aut modi, per quem solent liberi a patria potestate liberari, ostendat, adhuc sui iuris esse praesumitur, & iustam causam seu titulum gerendi se pro homine sui iuris habuisse intelligitur, quamuis ea possessio (id quod durius & mirabilius est) aduersetur priori statui ipsius, nam ipse non negabat, se patris sui legitimum filium fuisse ex legitimo matrimonio natum, sicque olim sub eius potestate fuisse constitutum, iuxta l. filium eum definimus. ff. de ijs, qui sunt sui vel alieni iuris, & in princ. Institut. de patria potestate. & Instit. de nuptijs, in princ. Et tamen emancipatio in facto consistebat, quod praesumitur ex diutina poss. vel quasi, vt ibi iuncta l. emancipati. C. de colla. Sexto [sect. 8] facit text. egregius in l. si filiusfam. C. de pet. haered. vbi haereditatem filiofam. delatam is filius longo tempore possedit, & ex illa diutina possessione praesumitur legitimus titulus, hoc est, haereditatis additio, licet illa in facto consistat. §. fin. Instit. de haered. qual. l. gerit. l. is potest. ff. de acquir. haered. & textum. d. l. filiusfam. dicunt singularem Bald. & Angel. ibi, & Bald. in l. si certis annis. colum. 4. C. de pact. Septimo [sect. 9] facit l. qui in aliena, in princip. versic. sed & si non aderit. ff. de acquir. haered. vbi ex diuerso haereditatem filiof. delatam pater ipso longo tempore possedit, & per hoc legitimus titulus vtcunque in facto consistat, praesumitur (hoc est) additio haereditatis a filio facta. & text. ille singularis est, secundum omnes Docto. ibi, & secundum Barb. cons. 33. scribit Psalmista, col. 2. lib. 2. Octauo [sect. 10] facit elegans text. in c. illud. de praesumpt. vbi per diutinam cohabitationem maris & foeminae praesumitur legitimum matrimonium, alijs concurrentibus adminiculis, nec dubium est rem facti esse matrimonium, vt per totum titulum de sponsalib. quem text. Anton. Card. Ioan. Imol. Panor. & Feli. ibi trahunt ad matrimonium spirituale recte contendentes, titulum beneficij ex diutina possessione vel quasi praesumi, vt supra disseruimus. Nec dubium est, contractum matrimonij longe grauioris praeiudicij esse, quam vllus alius contractus, quandoquidem in aeternum inducit obligationem, adimitque libertatem, iuxta illud: Quos Deus coniunxit, homo non separet. ergo longe facilius idem recipiendum in reliquis actibus, qui tanti momenti esse nequeunt. Nono [sect. 11] facit text. in l. circa. ff. de proba. vbi qui diu fuit in quasi possessione libertinitatis, licet agnosceret se olim fuisse seruum illius, qui ei status quaestionem mouebat, adhuc praesumitur iusto ex titulo, & causa, fuisse in tali quasi possessione, & si is titulus manumissionis sit quid facti. dict. l. si emancipati. C. de collation. Decimo [sect. 12] facit, nam si ex forma statuti filius nequeat contrahere sine expresso patris consensu, adhuc si is filius rem vendidit, eamque longo tempore emptor possedit, is consensus, & sic legitimus titulus vtcunque consensus in facto consistat, iuxta l. bonae fidei. §. 1. de acqu. rerum dom. praesumi non desinit, ita in specie tenent Bald. in d. l. si filiusfa. C. de petit. haered. Alex. cons. 79. circa primum, de quo quaeritur. col. 3. lib. 1. And. Tiraq. de praescrip. §. 1. Gloss. 4. vers. 2. huc pertinet. And. Barb. in l. sciendum. col. 26. ff. de verbor. oblig. & in l. 1. col. 12. ff. de verb. oblig. & in rep. l. 1. C. qui admitti. Franciscus Areti. consi. 36. casus talis est. col. 1. Vndecimo [sect. 13] facit (id quod superiori rei proximum est) quod si mulier aut minor nequeunt contrahere sine duorum propinquorum consensu, certe post longum tempus interuentus illius consensus vtcunque in facto consistat, praesumitur. Ita tenent Bald. Angel. Ioan. Imol. & Aret. in d. l. filiusfam. per Andre. Tiraq. de legibus connubi. Gloss. 5. 8. limi. vnde in terminis l. Taurinae 45. idem respondendum erit, vt si vxor per illam legem contrahere inscio viro vetita contraxit post longum tempus, praesumatur licentia mariti praecessisse, quod alibi latius egimus. Duodecimo [sect. 14] facit, nam qui rem emphyteuticam emit, & sciente domino directo eam diu possedit, praesumitur legitimum titulum (hoc est, consensum) ab eo habuisse. Ita Alex. cons. 113. viso & diligenter. col. pen. lib. 4. And. Tiraq. vbi supra nempe de praescr. §. 1. Glos. 4. versic. 3. non hinc. Philippus Dec. cons. 185. colum. vlt. Ias. in d. l. si certis annis. C. de pactis, col. 3. idem Deci. cons. 409. viso cons. colum. 1. Ias. in l. 1. col. 6. C. qui admitti. Tertiodecimo [sect. 15] facit, nam si bonorum possessionem sibi delatam filiusfa. agnouit, & res haereditarias longo tempore possedit, per hoc praesumitur patris ratificatio, vtcunque facti sit, sicque sibi quaeritur vsusfructus, iuxta l. fina. C. de bonis quae liberis. Ita in specie tenent Gloss. in l. 1. verb. ratam. C. qui admitti. quam ibi sequuntur Cynus, Barto. Angel. Salicetus, Fulgosius, Ludouic. Roman. Alex. Philippus Corne. & Ias. & Andreas Tiraquell. vbi supra, versic. 5. quod authoritate, vbi hanc dicit communem opinionem, licet contrarium voluerit Paulus Castrensis in dicta l. 1. Quartodecimo [sect. 16] facit l. si post mortem, cum Gloss. ff. de adopt. vbi filiusfam. & si minus rite fuisset emancipatus, tamen si diu stetit in quasi possessione hominis sui iuris, per hoc ea emancipatio quasi reualidatur. Quintodecimo [sect. 17] facit, nam si filiusfa. diu vixit seorsum a patre per se negotiando, licet non probetur fuisse in quasi possessione hominis sui iuris, hoc est, non probetur se quasi emancipatum gessisse, adhuc praesumitur emancipatus, vtcumque emancipatio facti sit. l. emancipati. C. de colla. ibi teque emancipatum probatum fuerit, vbi notat Ias. ita in specie tenet Bald. in d. l. si post mortem, prope finem. And. Tiraq. vbi supra. vers. 7. superioribus. idem Bald. in l. 1. per text. ibi. C. de patria potestat. & in l. 2. C. si aduersus rem iudi. And. Barb. in d. l. sciendum colum. 27. ff. de verborum obligat. Ias. in d. l. si certis annis. col. penult. Sextodecimo [sect. 18] facit text. egregius in l. Procula. ff. de prob. iuncta l. cum de indebito. eodem titul. vbi etsi donatio nunquam praesumatur, tamen post longum tempus praesumitur, cum alijs adminiculis, secundum Barto. in dicta l. Procula. sequitur Andre. Tiraquell. vbi supra. versicu. 8. istis. Idem Barto. in l. quae dotis. ff. solu. matrim. Ioan. de Platea in l. quicunque de apo. pub. lib. 10. Cuman. cons. 136. visis instrumentis. Bald. Salic. & Florian. in d. l. Procula. Philip. Decius cons. 202. vt praesens consultatio. col. fin. Gloss. & Bart. in l. libertus quos. §. 1. ff. de alim. leg. Bar. Ludo. Rom. Alex. & alij in d. l. quae dotis, & alij quamplures, quos allegat Andr. Tiraq. vbi supra, referens multos contrariae partis assertores, qui affirmant d. l. cum de in rem, non habere locum, quando possessor ille, vel quasi possessor titulum donationis allegaret, quia tunc, inquiunt, cum sit iuris praesumptio in contrarium, quia nullus praesumitur donare, iuxta dictam l. cum de indebito, merito ex tali allegatione is titulus allegatus non praesumeretur, quae ratio vento leuior est. nam & similiter emancipatio non praesumitur, quia facti est. d. l. si emancipati. ea autem, quae facti sunt minime praesumuntur, nisi probentur, vt ibi, & in l. in bello. §. factae. ff. de capt. & tamen ea emancipatio post diutinam possessionem, vel quasi praesumi non desinit. d. l. 1. C. de patria potestate, cum alijs supra allegat. astringitur haec ratio, nam emancipatio similiter continet donationem, & non quidem leuem, sed rei inaestimabilis. l. filiusfamil. §. secundum vulgarem. ff. de legat. 1. ergo cum ex diuturna quasi possessione emancipationem praesumi ostenderimus, longe facilius idem praesumendum in alterius cuiusque rei concessione. Astringitur & secundo, nam si ex vi diutinae quasi possessionis (vt est in quasi possessione gerendi se pro homine sui iuris) recedimus ab illa praesumptione, quod nullus praesumitur donare, multo magis idem fiet ex vi verae possessionis, vt si diu possedi rem tuam te sciente. Quinimo in hac sola praesumptione donationis plerunque nituntur omnes leges de praescriptione inter praesentes disponentes, qualis est l. alienationis verbum. ff. de verborum significatio. vbi, vix est enim, vt non videatur, &c. & l. si quis diutino. in princip. ff. si serui. vend. nec dicatur, quod d. l. si quis diutino, loquitur in concessione seruitutis, quae parui praeiudicij esse videtur, sicque titulo non exigit: nam quia idem sit, in ijs quoque maioris momenti, & praeiudicij sunt, constat ex dict. l. alienationis. vbi de ipsa proprietate agebatur, & idem probatur in l. si ego. §. primo. ff. de public. in rem action. ibi per traditionem, aut per patientiam forte, & tamen ibi agebatur generaliter de omni seruitute, & sic etiam de vsufructu, qui pars dominij est. l. quarta. ff. de vsufruct. Ad idem §. final. Institut. de iniu. vbi praesumitur per patientiam etiam vnius anni iuris nostri concessio, & remissio, denique hoc probat euidenter d. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris in longe fortioribus terminis, vt exposuimus supra prope initium huius capitis. Praesertim cum ibi illa obligatio annua non est, cur non posset procedere ex causa donationis non secus, quam ex reliquis quibusuis causis, & qui contrarium dixerit, loquetur contra generalitatem illius textus, & in mille iuris speciebus supra relatis, & infra referendis apparet ea, quae sunt facti, licet regulariter non praesumantur, nisi probentur, praesumi tamen post longum tempus. Sit ergo firma conclusio. quod si rem tuam te sciente, & patiente diu possedi, & tibi eam vendicanti obieci, quod eam mihi donasti, tunc is titulus donationis praesumitur ex ipsamet diutina possessione, quae te patiente cucurrit. Intellige concurrentibus adminiculis, id quod (quibusdam repugnantibus.) communiter receptum est, vt diximus. Secundo intellige etiam si alia adminicula non adessent, id quod quidam (plerisq; nostrorum repugnantibus) admittunt, & verissimum est. Decimoseptimo facit egregius text. in l. qui in prouincia. §. 1. de ritu nupt. ibi, mouemur temporis diuturnitate, vbi Imperator alias non confirmaturus temporis diuturnitate, motus id, quo de agebatur, confirmauit, quem text. literis aureis scribendum esse aiunt Barba. consil. 9. praeclare. colum. 2. lib. 2. & Andre. Tiraq. de praescript. §. 1. Gloss. 4. versic. 9. huc spectat. cuius text. argument. Angel. ait, [sect. 19] legem nouam, quae praeterita annulat, non extendendam ad ea, quae essent temporis diuturnitate stabilita, ita Ange. consil. 52. in quaest. proposita. colum. fin. cuius rei neque contestem, neque rursum contradicentem se nunquam reperijsse Felyn. testatur in c. fin. col. 7. de const. Catellianus Cotta in memorabil. incipien. lex noua, post Bald. quem allegat, & ita intelligit consil. 107. considerandum. lib. 5. Philipp. Corne. consil. 199. in praesenti consultatione. colum. antepenult. lib. 2. vt notat Andreas Tiraquellus, vbi supra, quibus etiam & illud aliquantulum consonat, & facit: nam si vir & mulier diu cohabitarunt tanquam vir, & vxor per ignorantiam iuris confirmatur status filiorum. ita vt legitimi intelligantur, secundum eum post Paul. Castren. & alios quos allegat, cogita super istis. Decimooctauo facit, [sect. 20] nam vbi quis per integrum decennium habitauit, ibi intelligitur suum domicilium constituere, & illud illinc, vbi prius erat, mutare, secundum eum, vbi supra, versic. 10. istis. per l. 2. C. de incolis. libro decimo tradunt Gloss. & Docto. ibi Glos. & Docto. in l. haeres absens. ff. de iudi. Cyn. in l. 2. C. vbi senatores vel clarissimi. Barto. in l. lex Cornelia. §. domini. ff. ad legem Cornel. de iniur. Decimonono [sect. 21] facit c. contingit, de transact. ibi, & fuerit aliquot annis seruata. vbi ex diuturnitate temporis contractus sustinetur, aliter minime sustinendus, quem text. allegant, & ad notabilem quaest. inducunt Philip. Dec. cons. 140. an & quando. col. 2. & Andreas Tiraq. vbi supra. vers. 11. proxime. Vigesimo facit text. in c. licet. de coniugio seruorum, & quod tradit, vbi supra. versic. 12. his, ipsemet Tiraq. post Decium in rubric. de praesumpt. Vbi summus Pontifex motus authoritate, & vi temporis decennalis definit id, de quo ibi aliter non ita facturus. Vigesimoprimo [sect. 22] facit text. quem Tiraq. vbi supra, versic. 13. huc respicit, dicit singularem in c. neque viduas. 27. quaest. 1. vbi virgo vel vidua si longo tempore in religioso proposito permanserit, praesumitur votum continentiae fecisse, adeo, vt ad nuptias transire nequeat. Vigesimosecundo facit, [sect. 23] nam & si initiatus sacris ordinibus, nemo nascatur aut praesumatur, quia id res facti est, & contraria primaeuo hominis statui, tamen si quis diu se vt initiatum gesserit, talis praesumitur. Ita Inno. in c. super his. col. 3. de accusa. & est communis opin. vt constat ex relatione Felini ibi, col. 9. & Andreas Tiraquel. plures allegans affirmat hanc esse communem opinionem de praescri. §. 1. Glo. 4. vers. 17. huc pertinent. Vigesimotertio [sect. 24] superioribus accedit, nam licet nullum temporis spacium inducat vnionem, tamen si quis diu duas ecclesias tanquam vnitas possedit, vnio praesumitur, ita (& si ea res facti sit, quod regulariter, vt pluries diximus, non praesumitur nisi probetur) tenent Ioan. Andr. in c. qui contra iura. ad fin. de reg. iur. Card. Flor. in clem. 1. in princip. q. 20. de supplenda negle. praela. Feli. in c. causam. colum. 2. de praesc. ex cuius relatione cum ea, quam facit Andr. Tiraquell. idem sequutus in tract. praescr. §. 1. Gloss. 4. vers. 20. non hinc, apparet hanc esse communem sententiam. Vigesimo quarto his proximum quoque est, nam [sect. 25] & si consensus res facti sit. l. bonae fidei. §. 1. ff. de acquiren. rerum domi. l. fin. verb. voluntatis esse quaestionem. C. de inst. & sub. tamen in tali vnione post longum tempus consensus Episcopi praesumitur secundum eum, ibi. vers. vigesimo primo. allegat Alexan. cons. 210. colum. 3. lib. 6. & Deci. consil. 419. colum. 1. & Roman. consil. 270. cum alijs per eos allegatis, ex quorum dictis hanc esse receptam sententiam constat. Vigesimoquinto [sect. 26] eodem pertinere videtur, nam & si coniunx religionem ingredi nequeat, nisi de consensu alterius coniugis. cap. significauit. de conuers. coniu. is tamen consensus vtcunque facti sit praesumitur. si ille sciente altero coniuge diu stetit in religione, ista videtur esse recepta opinio ex traditis per Felin. in c. sicut. fal. 3. de re iudi. & Andr. Tiraq. vbi supra, versi. 22. quidem sequuntur. Vigesimo sexto [sect. 27] superioribus fauet, nam & si diuisio sit quid facti, vt patet per omnes titulos. ff. & C. fa. erci. & ff. & C. com. diuid. & ff. & C. finium regundorum. tamen si fratres bona paterna longo tempore separatim & possederunt, & onera eius iniuncta persoluerunt, ea diuisio & si facti sit praesumitur, ista est vera & communis opinio, quam tenent Gloss. Iacobus Butrig. Odofredus, Raynerius, Petrus de Bellaperti. Ioannes Faber, Bart. Albericus, Bald. Angel. Salic. Paul. Castren. & alij, in l. penult. C. com. diuid. Bart. colum. 3. & Florianus colum. fina. in l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. Andr. Tiraq. qui saepius appellat hanc communem opinionem de praescrip. §. 1. Gloss. 4. versicu. 14. Nicola. de Neap. & Ias. col. 7. in §. quaedam. Insti. de actioni. Francisc. Aret. in l. qui in aliena. in princ. ff. de acq. haer. Bart. in sua disput. incipi. mulier habens amplum patrimonium. Bald. in l. si certis annis. C. de pact. vbi etiam Ang. Paul. Castren. Alex. Ias. col. 3. & Riminaldus. Bald. cons. 282. proponitur quod minor. lib. 2. vbi eam Gloss. ait esse communiter app. Paulus Castren. consil. 126. non sequendo ordinem lib. 2. vbi eam Gloss. ait esse comm. Alexan. consil. 92. viso & discusso. lib. 2. vbi hanc affirmat esse commun. opin. hanc pluries affirmat esse comm. opin. Francisc. Balb. de praescr. in 1. part. 3. part. prin. q. 10. vbi plures allegat, hanc sententiam receptam esse asseuerantes, & tradit multa Fernandus Loazes Archiep. Tarraco. in consilio pro March. de Velez, pag. 256. cum pluribus sequent. Andr. Tiraquel. de praescrip. §. 1. Glo. 4. versi. 14. & iterum vers. 39. vbi postquam plures quos allegat, tentat, id solum procedere, quando de leui praeiudicio ageretur, & sic quando illae portiones ab intesta. essent aequales vel testa. haered. portionibus consentaneae, secus alias tamen nos generaliter tenemus, d. Gloss. etiam si de graui agatur praeiudicio per plura quam 50. fundamenta, de quibus supra, & infra c. seq. vbi etsi de grauissimo praeiudicio agatur, ex longo temp. id admittitur. # 62 Capvt lxii. Svmmarivm. -  1 Emphyteuticus praesumitur fundus ex longo tempore. -  2 Longum tempus inducit mutationem malae fidei. -  3 Ecclesiae consecratio ex longo tempore praesumitur. -  4 Iuramentum praesumitur ex longo tempore. -  5 Notariatus praesumitur ex longo tempore. -  6 Priuilegium praesumitur ex longo tempore. -  7 Mandatum ex longa scientia & patientia an praesumatur, ardua q. -  8 Mandatum an inducatur ex scientia & patientia inter absentes, ardua q. -  9 Consensus quid sit. -  10 Absentium contractus quando perfectus videatur. -  11 Donatio mortis causa fit hodie pacto nudo. -  12 Donatio causa mortis facta praesenti & tacenti, an valeat, ardua q. -  13 Donatio simplex facta praesenti & tacenti, an valeat. -  14 Consensus non solis verbis, sed & alijs modis conijcitur. -  15 Verba indicium duntaxat non certa probatio nostrae sunt voluntatis. -  16 Iustitiae quae pestis capitalior. -  17 Calumniator quis. VIgesimoseptimo & huc spectare videtur, [sect. 1] nam & si concessio in feudum sit quid facti, quod non praesumitur nisi probetur, tamen si quis diu soluit pensionem pro aliquo fundo census feudíve, aut emphyteusis nomine, ex illa diuturna praestatione ille emphyteusis, vel feudi titulus praesumitur, haec est vera & communis opinio, quam tenet Gloss. mag. in fin. in l. secunda. C. de iure emphy. quam Glos. sequuntur ibi Bald. Ioan. Fab. Angel. Salicet. & Iaso. col. 57. Specula. in titulo, de loca. §. nunc aliqua. versi. 64. & Salic. post Cyn. in l. competit. C. de praescriptio. triginta, vel quadraginta annorum. Idem Bart. in l. cum de in rem verso, & ibi etiam Bal. in lect. Floren. & Salicet. in 6. quaest. ff. de vsuris. Bart. in l. 3. §. ex contrario. colum. 2. in princip. ff. de acquiren. posses. & in l. solent. §. 1. ad fin. ff. de officio procon. & in l. iubemus. C. de fund. patrimo. lib. 11. & in l. litibus, & ibi etiam Angel. & Ioann. de Plat. colum. 3. C. de agrico. & censi. eodem libro 11. Bald. in l. male agitur, & ibi etiam Angel. & rursum idem Bald. in l. cum notissimi. §. vltimo. C. de praescriptio. triginta vel quadraginta annorum. & in d. l. qui in aliena. in princip. & ibi Ange. Ang. in l. praetor. in princip. & ibi recentiores. ff. de eden. & in l. qui luminibus. ff. de seruitu. vrban. praedior. & in §. emphyteusim. colu. 1. versic. sed tunc quaero. in authen. de aliena. & emphy. Petr. Anch. consil. 422. quidam ferus. Roman. consil. 27. postio quod dominum rei. colum. 1. Panorm. in cap. ad audientiam. colum. 3. versicu. ex his concludo, lib. 1. & Paulus Castrens. consil. 213. viso puncto. colum. 2. lib. 2. Alexand. consi. 79. circa primum. colum. 3. lib. 1. Bartho. Soz. consil. 50. subtiliter. colum. 2. lib. 4. Andreas Tiraquell. vbi supra, versi. 16. Ias. in l. sciendum. colum. 8. ff. de verborum obligat. Alexand. consil. 169. viso themate. colum. 2. lib. 2. Vigesimooctauo [sect. 2] & illud non longe abscedit, nam etsi mutare propositum sit quid facti, tamen is, qui in mala fide esse praesumitur, ex temporis diuturnitate praesumitur mutasse eam opinionem, & bonam fidem habere coepisse, vt plene diximus infra cap. 79. nume. 18. & cap. 81. num. 2. Vigesimonono his, & illud affine esse videtur, [sect. 3] nam & si ecclesiae consecratio sit quid facti, tamen si diu in ecclesia fuit publice celebratum, praesumitur id episcopi authoritate factum, ecclesiamque ab eo consecratam, vt tradunt plene Felinus in cap. Alberic. colum. 2. de testibus. Idem Felin. in cap. illud. colu. 3. de praesumpt. Philip. Dec. consil. 135. ad iustificationem, post princip. Felin. in cap. sicut. colum. 16. de re iudica. Decius colum. 3. in. l. 1. C. qui admitti. & ibi Iacob. colum. 5. Idem Ias. in l. si certis annis. C. de pact. colum. penult. Andreas Tiraquell. de praescrip. §. 1. Gloss. 4. versi. 19. Felinus in cap. de quarta, de praescrip. plene per Fernandum Loazes, in cons. pro Marchione de Velez, pag. 267. versicu. bene facit. Catellianus Cota memorab. incip. facta non praesumuntur. Ruinus consil. 108. colum. 1. libro quinto. Trigesimo, [sect. 4] & illud quoque contiguum esse videtur, nam etsi iuramentum sit quid facti, sicque a teste praestitum non praesumatur, nisi probetur, tamen ex diuturnitate temporis id praesumitur, vt per Barto. in repetit. l. admonendi. ff. de iureiurand. colum. 8. vbi Ias. in repetit. colum. 85. versic. vltim. in hac materia. Andreas Tiraquell. vbi supra, versic. 23. & Bal. in c. 1. si de feudo fuerit controuersia inter dominum & agnatum. Trigesimoprimo his & illud arridet, [sect. 5] nam & si notarius nullus nascatur, & sic res facti, tamen si quis diu se gessit, vt notarius talis praesumitur, ita Florianus in l. cum de in rem verso. ff. de vsur. colum. 1. Ias. in l. Barbarius. ff. de offic. praetor. colum. 4. Idem Ias. in d. l. si certis annis. colum. 3. C. de pact. Andre. Tiraqu. vbi supra, versic. 27. Ias. in §. praeiudiciales. colum. penult. Institut. de actio. & plene per Aymonem Crauet. de antiquita. temporum. parte 1. Bald. in l. 2. colum. 2. C. de sent. quamuis non pauci teneant contrarium, vt per Tiraquel. vbi supra. Decius consil. 42. ad princip. Felinus in capit. si scripturam. colum. 6. de fide instrument. Trigesimosecundo [sect. 6] huc & illud vergit, nam & si priuilegium si quid facti, tamen si quis fuit in possessione, vel quasi illius rei vel iuris, quod citra principis priuilegium haberi non potest, ex tali diutina possessione priuilegium illud praesumitur. Ita Bal. consil. 311. praemittendum est ad euidentiam. lib. 1. per And. Tiraquell. vbi supra, versi. 30. Trigesimotertio [sect. 7] eundem scopulum & id intuetur, nam & si ex sola temporis diuturnitate mandatum non praesumi multi velint, vt notabiliter inquit Bald. in l. 1. in 1. colum. & ibi Salicet. C. de rebus alienis non alienan. & in l. 2. C. si ex falsis instrumentis. Alexan. in d. l. qui in aliena. in princ. ff. de acquirend. haere. & in d. l. sciendum. in 5. colum. de verborum obligat. & in consi. 1. incip. ponderatis his. colum. penult. volum. 4. & in cons. 35. incip. consideratis his. colum. 1. volu. 7. Felin. in c. sicut. colum. 17. vers. Sexto aduerte, de re iudi. Barthol. Sozin. in consil. 63. incip. in causa quae vertitur. colum. 3. versic. sed ad hoc fuit responsum. volum. 3. Franci. de Curte in consil. 48. in 6. colum. & in cons. 49. incip. memoriae recolendae. colum. 14. versic. 8. Ias. in consil. 111. inci. communitas. colum. penult. vol. 3. Philip. Decius in cons. 215. incip. in causa vertente. col. 1. volum. 2. Ioann. Francisc. Balb. qui hanc dixit communem esse opinionem in tractatu praescriptionum. in 1. part. 3. part. principalis, in 10. q. in 5. colum. Carolus Ruin. in consil. 69. incip. circa processum. col. 2. in fin. & in consil. 156. incip. quia de pluribus quaeritur. col. penult. in princip. volum. 1. & Stephanus Bertran. in consil. 3. incip. inspecto & considerato. col. 6. volum. 3. Tamen tale mandatum ex sola temporis diuturnitate (vtcunque mandatum res facti sit) praesumi receptior sententia esse videtur: ita Bald. consil. 285. lib. 3. Curtius senior consil. 77. super motiuis. colum. 2. Dec. consil. 99. visis, in fin. Paulus Castrens. consil. 84. lib. 1. Decius in addit. ad Bart. in l. si vxor. §. si quis vxorem. ff. ad legem Iuliam. de adulter. Ias. in l. 1. colum. 5. C. qui admitti. Andr. Tiraq. vbi supra, versi. 31. Fernandus Loazes qui plures allegat consil. pro Marchio. de Velez, pag. 259. & 266. Et sane vt prior opinio verior est data ignorantia eius, qui mandatum dedisse dicitur, ita posterior pars data eius per longi temporis spacium scientia & patientia longe verior est, per omnia iura & rationes supra adductas. Ita Bald. consil. 337. lib. 1. Franc. de Curte d. consi. 77. Ludouic. Gozadinus, consil. 73. & Fernand. Loazes, vbi supra. facit optime l. si ego. §. 1. ff. de pub. in rem act. ibi, per traditionem forte aut per patientiam, & §. fi. Instit. de iniur. l. alienationis verbum, ibi. vix est enim. ff. de verborum signif. l. si quis diuturno, in princ. ff. si ser. vendicetur. l. si id, quod ibi, quasi volente & concedente domina. ff. pro de reli. l. qui patitur. ff. mand. l. semper, qui non prohibet. ff. de reg. iur. & adde quae dicemus infra versic. 52. & haec pars verior est data longi temporis scientia & patientia eius, cuius nomine res agebatur, & cuius intererat, alias procedit prior opinio. Vnde [sect. 8] apparet quid respondendum sit in illo articulo, quo controuertitur, an d. l. qui patitur. d. l. semper qui non prohibet, locum habeant in absente non secus, quam inter praesentes, id quod primum admisit Philipp. Dec. in d. l. semper qui non prohibet, sed postea maturius deliberando ipsemet tenuit contrarium in additio. per eum factis ad rubri. C. de pact. colum. fi. quem sequitur Hieronymus Cagn. in d. l. semper. mouetur hac ratione: quia non est, inquiunt, inter absentes eadem ratio, quae inter praesentes, si quidem inter praesentes qui scit alium pro se fideiubere, potest ei interdicere, ne pro se fideiubeat, id quod facere non potest qui absens est, sicque inter praesentes duo sunt, quae faciunt praesumi, vel interpretari tacitum mandatum, Primum, quod agitur de vtilitate illius, pro quo fideiussio fiebat, Alterum, quod prohibere poterat si id sibi displiceat, at cum res agitur inter absentes, & si idem suadeat vtilitas praesumpta eius, pro quo fideiubeatur, tamen impotentia prohibendi si forte ei displicebat, id dissuadet, quae ratio (iudice me, cuique displicere merito, vt minus integra deberet, nam non bene sequitur, imo minime sequitur, est absens, ergo prohibere non potest. quinimo tam prohibere potest, quam si praesens foret. Quid enim si cum praesens esset, & ei interdiceretur, ne pro se fideiuberet, nihilominus ille parere noluit, sed pro se fideiubere, certe nihil vltra facere posset, nisi vt sic ei mandati actione abnoxius non esset, id quod & absens facere non minus libere posset, quam praesens simul ac nosset pro se fideiussum esse, posset enim rescribere sibi id displicere, sicque mandati actione minime teneretur. l. nec emere. C. de iure deliberand. l. sicut initio. C. de action. & obligation. l. sicut maior. C. de repu. haeredi. & quia contractus mandati ex consensu substantiam, & formam capit. l. consensu. ff. de actio. & obligat. & Instit. de oblig. ex consensu, in princ. vnde illo renitente appareret cessare consensum vel consensum nunquam interfuisse, sicque se mandati nomine minime teneri. [sect. 9] nam consensus idem est quod simul sensus, vt tradunt Docto. per tex. ibi in l. 1. ff. de pact. dictio enim Cum idem significat quod Simul, cum ea dictio reperitur adiuncta in compositione ad alteram dictionem, sicque sensus adiuncta dictione Con, significat consensum, ita tamen vt aliquo tempore simul ab vtroque in idem sensum, & sic consensum fuerit. [sect. 10] Vnde & si omnes bonae fidei contractus inter absentes non secus quam inter praesentes fieri possint, vt d. l. consensu. d. princip. Instit. de obliga. ex consensu. l. 2. & 3. ff. de procu. tamen si tibi absenti vendidi aut locaui domum meam, aut tecum societatem coire volui, & similia, & antequam tu acceptares & consentires, mutaui ac reuocaui voluntatem, postea tu huius rei ignarus acceptasti, tunc licet vtrinque fuit in idem placitum, cessat tamen obligatio, & contractus: quia in id non fuit simul, hoc est, eodem tempore sensum, sed diuersis temporibus. sicque licet in idem vtrinque fuerit sensum, tamen non fuit simul sensum, & sic nunquam fuit consensum, & consequenter non est pactum aut conuentio, quae obliget naturaliter nec ciuiliter, vt tradunt communiter Docto. in d. l. 1. Quis ergo impedit quin cum primum mihi absenti relatum fuit, Titium pro me fideiussisse, non respondeam eidem nuncio, vel alteri mihi displicere, sicque mandati actione ei obligatus minime manebo, nec ciuiliter quidem. Nec etiam naturaliter non magis, quam si revera ille pro me nunquam fideiussisset. Verum si tacui, satis iuste concessisse & consensisse videbor, quando quidem id cedit in meam vtilitatem, per d. l. qui patitur, cum ibi traditis per Doct. & per d. l. semper qui non prohibet. cum ibi traditis per Doct. iuncta l. 1. 2. & 3. ff. de procura. & quia taciti, & expressi regulariter per potentiam, & idem ius est. l. cum quid. ff. si certum peta. vbi multa per Ias. post alios, per eundem in l. cum ex filio, per illum text. in princi. ff. de vulgar. per eundem Ias. in l. 1. per illum tex. cum Gloss. C. qui admitti. textus egregius in d. l. si filiusfam. C. de pet. haered. textus egregius in l. qui in aliena, in princip. ff. de acquiren. haered. & in l. si quis diuturno, in princip. ff. si serui. vendi. & in l. alienationis verbo. ibi, vix est enim vt non videatur. ff. de verbo. signific. d. l. si ego. §. 1. ff. de publi. in rem actio. ibi, per traditionem, aut per patientiam forte. d. l. si id quod. ff. pro de reli. ibi, quasi volente & concedente domina. l. Imperatores. ff. de iure fisci, ibi, tute huic poenae. l. fina. C. ad legem Iuli. maiesta. ibi, sua sponte punitur. Superiora inducuntur ad egregiam quaestionem. Scis donationem olim ad sui firmitatem indiguisse vel rei donatae traditione, vel stipulatione, hodie vero nudo pacto firmam esse. l. si quis argentum. C. de donat. cum ibi notatis. id quod etiam ad mortis causa donationem tractum est, [sect. 11] quae nudo pacto firma est, non secus quam donatio inter viuos, vt tenuit Glo. & ibi communiter Doctor. in l. cum pater. §. Maeuio. ff. de legat. 2. & illam Gloss. communiter approbatam esse affirmat Hieronymus Cagnol. in l. semper qui non prohibet. ff. de reg. iur. num. 3. Quid [sect. 12] autem si ea donatio fiat praesenti & tacenti, an per eam praesentiam & taciturnitatem acceptare & agnoscere videatur, vt sic valeat quasi ex pacto tacite inito inter donatorem & donatarium, an vero nihil valeat, quasi pollicitatio tantum sit, propter defectum acceptationis, quae obligatoria non est, vt plene per Ias. & Francisc. de Ripa in rubrica. ff. de verbor. obligatio. & Ioan. Crotus post Aretinum, quem refert in rubrica. ff. de verborum obligatio. lectu. 2. negat eam donationem valere, id quod tenet etiam Philippus Decius in rubric. C. de pact. Idem Decius in l. senium. C. qui testamentum facere possunt. Idem Decius in dict. l. semper, qui non prohibet. Idem in consil. 245. col. fina. Contrariam partem vt ea donatio valeat, quasi per eam sententiam & taciturnitatem donatarij inducatur tacitum pactum, tenent Ange. & Bartho. Sozin. in locis relatis per Decium, vbi supra, Carolus Ruinus in l. 2. charta penultim. ff. de legat. 1. Purpuratus in rubric. C. de pact. & in l. rogasti. §. si tibi. ff. si cert. pet. Lancellotus Galiaula in rubri. col. 11. ff. de verborum obliga. & Hieronymus Cagnolus in d. l. semper qui non prohibet. ff. de regul. iur. num. 3. Curtius Iunior in rubric. C. de pact. sicque haec pars receptior est, id quod asseuerat Hieronymus Cagnol. vbi supra, [sect. 13] qui omnes similiter affirmant, quod & in terminis d. l. si quis argentum. si donatio inter viuos fiat praesenti & tacenti, ea praesentia & taciturnitas inducit tacitam donationis agnitionem seu acceptationem, sicque tacitum pactum, quod ad talis donationis firmitatem sat est, quamuis & in hoc contra hanc secundam eandemque receptam sententiam, similiter tenuerint Aretinus, & Ioann. Crotus, vbi supra, Philipp. Decius in quatuor locis supra allegatis, qui in vtraque conclusione ea ratione mouentur, quod tale pactum, cum verba donatarij defuerint, non potest videri proprium, & verum pactum, sed tantum interpretatiuum & improprium, ad quod d. l. si quis argentum, vtpote iuris antiqui correctoria extendi non deberet, vt sic quanto minus possit, corrigeret ius commune. Quae ratio (iudice me) ex crassiore aliquantulum Minerua descendisse videtur, quam de tantis viris credi potuisset. [sect. 14] Nam quod in d. l. 1. ff. de pact. dicitur pactum esse duorum pluriúmve in idem placitum & consensum, non est cur magis referatur ad consensum verbis indicatum, quam ad eum, qui alio quouis modo, aut signo indicaretur, indicatum ideo dixi, quia hominum consensus soli Deo notus aut infallibiliter intellectus esse potest, & praeterea nemini. [sect. 15] Vnde & si animi nostri nullum certius signum sit quam verborum. l. Labeo. ff. de sup. lega. tamen verba non raro fallunt iuxta text. in l. diuus. ff. de milita. testam. §. plane. Instit. eod. tit. l. si quis intentione. ff. de iudi. l. non solum. ff. de act. & obligat. l. an inutilis. ff. de acceptila. Vnde Terentius, Erras (inquit) tui animi si me esse ignarum putas. loquitur enim de quadam coniectura fallaci. Et Ouidius sic modulatus est: Vetus frequensque via est sub amici fallere nomen. Et [sect. 16] Cicero Offic. lib. 1. fic ait: Nulla iustitiae pestis capitalior est, quam eorum, qui cum maxime fallunt, id agunt, vt boni viri esse videantur. Vnde idem Cicero pro Cecinna in oratione ait: Verba inuenta sunt, quae indicarent nostram voluntatem. Intelligit enim verba & si sint omnium signorum certissimum indicium, nostrae voluntatis tamen minime inducere certam, & infallibilem demonstrationem, sed tantum indicium, ideo iudicarent, dixit, non demonstrarent, ideo lex ait, quod non literarum, aut verborum figura obligamur, sed mente & sensu, ita l. non figura. ff. de action. & obligatio. l. obligationum substantia, eodem titulo. Idem Cicero in eadem oratione pro Cecinna ait: [sect. 17] Scriptum sequi calumniatoris est, boni vero iudicis voluntatem scriptoris. Sic & in l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebell. ait lex, a verbis recedendum, vt voluntatem sequamur. Ad idem l. 3. C. de lib. praet. l. non aliter. ff. de lega. 3. l. ita stipulatus. versic. Sabinus. vbi not. Paul. Castrens. & Ias. ff. de verborum obligat. versicu. ex mente, iam ergo dubitari non oportet, quin hominum animus & consensus nulli sat certus, & cognitus esse possit, nisi Deo. Sicque hominum consensus, qui pactum inducit, indicijs tantum non etiam certa scientia, aut demonstratione comprehendi vnquam potuit, aut poterit in aeternum, vnde siue ex verbis siue ex alijs indicijs, aut coniecturis hominum consensum deprehenderis, vel (vt rectius loquar) coniecturatus fueris, semper is consensus est interpretatiuus, & coniecturalis, non certus & indubitatus, vnde si tibi praesenti dixi, dono tibi domum, vel equum, & taces, per hoc agnouisse ex legis aequa, & prudenti interpretatione videris, non secus quam si tibi placere verbis declarasses, cum id tibi vtile sit. Idem si mortis causa tibi donare dixi eadem ratione, nam vt id signum & indicium tuae taciturnitatis cum hoc adminiculo, quod res tibi expediebat, posset nos fallere (si forte tibi displicebat) ita etiam si verbis tibi placere declarares, decipi possemus, si forte tibi displicebat, quamuis contrarium dixeris, ergo iuste, & verosimiliter lex ex illa taciturnitate iuncta tacentis vtilitati, interpretatur tacitam acceptationem, & consequenter tacitum consensum. sicque etiam pactum l. cum quid. ff. si cert. pet. cum similib. supra allegatis. # 63 Capvt lxiii. Svmmarivm. -  1 Tempus longum inducit praesumptionem actorum, vt teneat sententia. -  2 Longum tempus legitimat executionem. -  3 Tempore ex longo praesumitur authoritas superioris. -  4 Solennitatis praesumptio inducitur ex longo tempore ad firmandam rei Ecclesiasticae alienationem. -  5 Instrumentum rite exemplatum praesumitur post longum tempus. -  6 Instrumentum minus solenne ex longa sui obseruantia fide dignum fit. -  7 Testamentum minus solenne an conualescat. -  8 Tempus pater veritatis. -  9 Populi vetus memoria pro veritate est. -  10 Probatio leuior sufficit in antiquis. -  11 Testamentum an vacillet vnius testis contradictione. -  12 Ecclesiae diu singulis annis solutum non perpetuatur, contra Doct. -  13 Verba enunciatiua probant post longum tempus. -  14 Tempus longum cum scientia & patientia inducit consensus authoritatis licentiae praesumptionem. TRigesimo qvarto [sect. 1] superioribus arridet, nam & si acta iudicij sint quid facti, tamen si appareat sententia, reliqua vero acta totius processus non appareant, adhuc tamen ex temporis diuturnitate interuenisse praesumuntur, & rite interuenisse, vt est vera communis opinio, quam tenent ita Innocentius & alij in cap. bonae, 1. per text. ibi, de electione, & in c. in praesentia. de renun. & in c. cum inter, de re iudic. Deci. consil. 36. exemplum instrumenti. Alex. consil. 17. viso instrumento. col. penult. lib. 4. Idem Alexand. consil. 30. ponderatis. colum. 3. lib. 5. Corne. consi. 304. rem arduam. lib. 3. colum. 2. per Andream Tiraq. de praescript. §. 1. Gloss. 4. versic. 32. Trigesimoquinto [sect. 2] his quoque concinit, nam & si sententiae executio sit meri facti, tamen ex temporis diuturnitate rite & cum interuentu omnium solennium, quae in facto consistunt, facta praesumitur. Ita Petr. Anchar. consil. 39. visa petitione. Deci. consil. 385. iuridicam esse, colum. 1. Andr. Tiraquel. vbi supra, versic. 33. & Philipp. Deci. consil. 419: viso. colum. 1. Trigesimosexto [sect. 3] superioribus consonat, nam & si authoritas superioris sit quid facti, tamen si reperitur instrumentum de alienatione rei Ecclesiasticae, in quo nulla sit mentio de authoritate superioris, tamen post longum tempus ea praesumitur. Ita Petr. Anchar. consil. 136. ex consilijs excellentium. Angel. in l. quod nolit. §. 1. ff. de aedili. edict. Barb. in l. sciendum. colum. 16. ff. de verborum obliga. Andreas Tiraq. vbi supra. versic. 35. Felin. in c. Alb. de testib. plene per Fernandum Loazes, qui alios allegat in consil. pro Marchione de Velez, pagi. ,,,, Trigesimoseptimo [sect. 4] huc quoque adspirare videtur, nam & si solennia, quae in alienatione rei ecclesiasticae interuenire debent, sint quid facti, tamen licet de eorum solennium vel aliquorum interuentu, in instrumento mentio facta non sit, adhuc tamen ex diuturnitate temporis interuentus eorum praesumitur. Ita Anton. Butr. in c. cura, de iure patronatus. colum. 2. Franc. Aret. consil. 36. casus talis est. col. 2. Andre. Tiraq. vbi supra, versicul. 36. Fernandus Loazes, qui quamplures allegat, vbi supra, pag. 51. Felin. in c. sicut. colum. 19. de re iudic. Philipp. Decius in l. 1. col. 4. C. qui admitti. & d. consi. 36. exemplum. colum. penul. & consil. 152. in causa. col. 2. Alex. consil. 79. circa primum, lib. 1. Trigesimo octauo [sect. 5] aliorsum non respicit, quod & si producatur instrumentum sumptum ab originali, nec appareat de citatione partis, post longum tamen tempus ea praesumitur, vtcunque facti sit. Ita tenent Raphael Cuma. consil. 167. visis instrumentis. colum. 2. Florianus in l. 2. ff. de fide instrumen. Alexan. consil. 101. super primo dubio. colum. 3. lib. 7. Francis. Areti. consil. 37. colum. penultim. Corne. consil. 304. rem arduam. colum. 2. lib. 3. Philipp. Deci. consil. 36. colum. 1. Ias. in authent. si quis in aliquo documento. colum. 4. C. de eden. Idem Ias. in l. 2. colum. 2. C. de testam. Andre. Tiraquel. ex cuius allegatis apparet, hanc esse communem opinionem tract. praescript. §. 1. Gloss. 4. vers. 37. non paucis tamen repugnantibus, vt ibi per eum. Trigesimonono his & illud consequens est. nam & si consensus, vt constat, sit res facti, tamen si monacha reperitur migrasse de vno monasterio ad aliud, in posterioreque diu commorasse, praesumitur id factum de voluntate prioris monasterij, sicque posteriori acquiret, non etiam priori. ita Barthol. Sozinus consil. 83. placet mihi, in princip. & in alijs consilijs relatis per Andream Tiraq. qui idem sequitur, vbi supra. vers. 41. Quadragesimo [sect. 6] ratio istorum omnium stat in vi & potestate temporis, quae tanta est vt instrumentum, quod vndequaque solenne non erat, si tamen diu quae in eo continebantur obseruata fuerunt, habetur perinde ac si vndequaque solenne foret, pleneque probat, quasi illa solennitas defectus tempore suppleatur. Ita egregie Bart. inter consi. Baldi consil. 400. super primo puncto. colum. 2. lib. 4. Felin. in cap. sicut. colum. 18. de re iudic. Andreas Tiraquell. vbi supra, versic. 24. [sect. 7] Vnde cum plura quam quadraginta requisita ad testamenti firmitatem desiderentur, vt plenissime disseruimus lib. secundo de succ. crea. per totum, quae omnia requisita vix vnquam satis ex integro obseruata inuenies. dicebam, quod si ex testamento, quod non satis ex integro habuit solennium obseruationem (dummodo principaliora non deessent) coepi haereditatem possidere, longoque tempore eum tenui, cum haeredes legitimi testatoris huius rei ignari non essent, per hoc videretur testamentum integras vires sumere, in posterumque tutus essem, quod dic vt proxime repetam. Quadragesimoprimo [sect. 8] est & alia ratio superioris quasi contigua, quod tempus dicitur esse pater veritatis, vt plene disserit Andre. Tiraq. vbi supra cap. 25. Quadragesimosecundo [sect. 9] est & alia ratio proxima superiori, quod longa populi memoria pro veritate est. Ita Bald. consil. 84. res prohibitae, lib. 1. Tiraquell. vbi supra, versi. 26. qui refert Ouidium sic modulantem Metamor. lib. 1. Quis hoc credat nisi sit pro teste vetustas. Et vox populi vox Dei est, dixi supra cap. 11. num. 34. Quadragesimotertio [sect. 10] est & alia ratio, nam generale est, vt ex temporis diuturnitate leuior probatio sufficiat, vt per Bart. in l. si quidem. C. solut. matrim. & in l. de minore. §. tormenta. quaest. 2. de quaestio. Idem Bartol. in l. continuus. §. cum ita. ff. de verborum obligation. Ioann. Imolen. in capitulo, cum causam. colum. 1. de probation. Andre. Tiraquel. vbi supra, versicu. 29. per rationem, quam signauimus supra ad princip. huius capitis, nempe, quia tempus rerum obliuionem inducit, sic etsi [sect. 11] testamentum sole at vacillare contradictione vnius testis testamentarij, tamen fallit, postquam quis sciente, & patiente haerede legitimo longo tempore possedit haereditatem, secundum eundem ibi, versi. 38. post Fulgosium, quem allegat consilio 79. columna tertia. Quadragesimoquarto [sect. 12] tantaque est vis temporis, vt si per decennium quis libere, ecclesiae, vel piae causae, quid soluerit, ex hoc inducta censetur consuetudo, vt in posterum tantundem soluere teneatur, secundum eundem Andream Tiraquellum, vbi supra, versicu. 42. per capit. veniens. 1. de testibus, vbi idem tenet Panormitan. nota. 3. & Felinus not. 4. Panormitanus & Felinus in capitu. ad Apostolicam, de simonia. Panormitan. consil. 6. colum. 3. lib. 2. quae conclusio vera non est, si non allegetur vel probetur idoneus tit. iuxta l. cum de in rem. ff. de vsur. cum ibi not. per Barto. & Florian. & per l. obligationum fere. §. placet. ff. de actio. & obligation. tempus enim sui natura nihil generat, sed potius omnia consumit. §. placet, iuncta l. sicut. l. omnes. C. de praescription. triginta annorum, in princip. Institut. de perpe. & temp. actio. & d. cap. veniens. nihil probat, & Ecclesia ab huiusmodi tyrannide abstinentior esse debet quam reliqui, capitu. primo. §. primo. de alienation. feud. in princip. in auth. de monachis. Andreas Tiraquell. de priuileg. piae ca. priui. 100. Quadragesimoquinto [sect. 13] & tanta est vis temporis, vt verba enunciatiua, quae regulariter non probant post temporis diuturnitatem, cum alijs adminiculis probationem inducant, vt videtur voluisse Bald. Albericus, Salicetus, Paulus Castrens. in l. cum quis. C. de iure. deliber. & ibi Alexand. & Ias. Panormit. consilio 54. casus talis est. colum. 2. lib. primo. Andreas Tiraquell. vbi supra. versicu. 28. Florianus in l. in finalibus. ff. finium regundorum. Decius consil. 13. an appellatione, & alij multi per eum ibi relat. Quadragesimosexto, isthaec omnia augentur, nam & si iuris sui remissio vel abiectio nun quam praesumatur, fallit tamen ex tempore etiam vnius interdum anni. §. fin. Instit. de iniur. Quadragesimoseptimo, facit egregius tex. in l. si ego. §. primo. ff. de publiciana in rem action. ibi, per traditionem forte, aut per patientiam, vbi longi temporis scientia, & patientia tantum operantur, quantum alienatio & traditio, & tamen traditio constat esse quid facti etiam extrinseci. Quadragesimooctauo facit l. alienationis verbum. ff. de verborum significat. ibi, vix est enim, vt non videatur alienare, &c. vbi qui ab alio diu rem suam possideri patitur, vix est, vt non videatur titulum possidenti praebere, hoc est, eam concedere. l. si quod ibi, quasi volente & concedente domina. ff. pro dereli. Item facit l. si quis diutino, in princip. ff. si serui. vendi. quae in scientia & patientia domini nititur, nec desiderat alium titulum, vt seruitutis praescriptio contingat, quasi ipsa scientia & patientia inducant titulum, hoc est, concessionem illius seruitutis, & ista quatuor iura posterius allegata probant conclusionem nostram a fortiori, nam multo minus est ex diuturna possessione praesumere titulum allegatum, quam eum inducere, hoc est, inducere concessionem, etenim quando tituli praesumptio duntaxat inducitur, admittitur allegatio in contrarium, at non sic quando ex solo tempore ipsemet titulus inducitur, sicque hoc longe grauioris praeiudicij est, quam illud. Quadragesimonono [sect. 14] si cum scientia, & patientia, diuturnitas temporis fluxerit, talis diuturna scientia atque patientia, idem, quod expressus consensus, authoritas, seu licentia operatur, etiam in casibus, in quibus a lege vel statuto Principis, Episcopi, capitul. parentum, vel propinquorum, seu alterius consensus, seu authoritas, vel licentia, ad aliquem actum expediendum requiritur, vt probat textus in dicta l. secunda. C. de his, qui sponte publica munera subeunt, libro decimo. & in l. ne in arbitris. C. de arbitris. & in dicta l. si filius, vbi hoc notant Baldus & Doctores. C. de petitione haereditat. & in l. penultim. C. communi diuidundo. & in l. final. C. arbitrium tutelae, & in l. quidam. ff. de euictio. & in dicta l. secunda. §. voluntate, vbi hoc notant communiter Docto. praecipue Alexan. qui hanc dixit esse communem opinionem. ff. solut. matrim. & in d. l. qui in aliena, in princip. ff. de acq. haer. & in l. si quis forte. §. caeterum. ff. de poenis, & in cap. 1. §. praeterea, vbi hoc notant do. Afflictus, & alij, in 2. colum. 3. titu. quibus modis feudum amittatur. & in cap. 1. §. fin. vbi hoc etiam notat Gloss. si de inuestitu. feudi inter dominum & vasallum lis oriatur, & in d. cap. ea nascitur, de his, quae fiunt a praelato sine consensu capituli, & in c. peruenit, & ibi Gloss. de emptione & vend. & in cap. peruenit, de censibus, & cap. accedentibus, & in cap. finali, de priuil. & notant Doctores in l. si certis annis. C. de pactis, &. in l. prima. C. qui admitti. Gloss. Barto. & Doctores in l. cum de in rem verso. ff. de vsucapion. & in l. prima. §. finali. ff. de aqua pluuia. arcenda. Idem Barto. in disputatione sua, incip. mulier habens amplum patrimonium, & in l. quae potis. & ibi latissime Alexand. & Iason, qui hanc dixerunt magis communem esse opinionem. ff. soluto matrimonio. Hostien. & Ioannes Andreae in capitul. illud, de praescription. Panormitan. & Doctores in capitulo, caeterum, & ibi. Philippus Decius post alios in quarta colum. de iudicijs. Oldra. in consilio 183. incip. factum tale est, vacante Ecclesia, in 4. colum. Bald. in libro statutorum, in verbo, filios. Cardinal. in capit. requisisti, de testament. Alexand. in consil. 78. colum. 3. volum. 1. & in consilio 8. volum tertio. & in consil. 111. incip. viso & diligenter considerato. colum. penult. volum. 4. & in consilio 133. incip. clementissimi. colum. 5. eodem volum. & in consil. 39. incip. ponderatis his, colum. 1. & 2. volum. 5. Francisc. de Aret. in consil. 36. casus talis est. Aym. Crauet. consil. 148. nobilis Antonia. colum. final. Hierony. Gratus resp. 9. facti speciem, & in resp. 94. in causa excellentissimi. colum. final. Stephan. Bertrand. consil. 1. lib. 1. colum. 10. Ludou. Gozad. consil. 73. circa dubia. colum. 4. Carolus Ruinus consil. 69. circa processum. colum. 4. lib. 1. Fernandus Loazes Archiepisc. Tarra. consil. pro Marchione de Velez, pag. 260. Ias. cons. 56. circa primum, lib. primo. Idem Ias. consil. 25. quaestio vertitur. lib. tertio, & consilio 89. ad consultationem. colum. fin. lib. 1. Vnde plane colligitur (id quod hi omnes taciti tenere videntur) quod si fundum tuum te sciente & patiente longo tempore possedi, eum praescripsisse videbor, etiam si tituli aliunde; ne adsit interuentus, neque probatio, neque etiam allegatio, sed sola illa tacita concessio, quae post longum tempus colligitur, id quod probat text. in l. alienationis verbum, ibi vix est enim, vt non videatur alienare. ff. de verborum significat. Ad idem l. si ego. §. 1. ibi. per traditionem, aut per patientiam forte. ff. de pub. in rem act. vbi quod attinet ad concessionem tantum operatur patientia quantum traditio. iuncto §. per traditionem. Institu. de rerum diuis. Ad idem §. fin. Instit. de iniur. vbi per taciturnitatem vnius anni actio iniuriarum remissio videtur. Ad idem dictum capit. illud. de praesumpt. Ad idem l. si quid diuturno, in princ. ff. si ser. ven. Ad idem Gloss. communiter approbatam in l. penult. C. com. diuid. vbi diuisio praesumitur ex longi temporis scientia, & patientia. Haec conclusio varie intelligitur, Primum cum agitur de dominio plenario praescribendo, vt dict. l. alienationes, Deinde cum agitur de praescribendo vsufructu, idque facilius: argum. dict. l. Tertio cum agitur de praescribenda seruitute: arg. d. l. & in spem, per d. l. si quis diuturno. Quarto cum agitur de praescribenda actione personali liberatorie seu ad liberationem debitoris, & ita procedit text. in l. sicut, & in l. omnes, & l. cum notissimi. C. de praescript. triginta annorum, & text. in l. 1. C. si aduersus creditorem. Postremo etiam si agatur de praescribenda actione personali ad nouam obligationem acquirendam, vt in terminis l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. Quae omnia obtinent, quando is, contra quem praescribi contentio est, rem suam iúsve suum possideri sciebat, & patiebatur, nam si ignorabat non aliter longi temporis praescriptio procedet, quam si titulus interueniat & allegetur, & probetur. l. nullo. C. de rei vend. & dicam plenius in cap. sequen. itaque data scientia & patientia domini non est necessarius titulus aliunde proueniens ad possessionem praescribentis iustificandam, nam satis superque iustificatur per solam domini scientiam & patientiam. Verum domino ignorante, tunc demum titulus aliunde requiritur ad iustificandam talem possessionem, vt ei sic iustificatae legale vsucapionis lucrum merito possit accedere, facit text. egregius in l. si id quod pro derelicto ibi, quasi volente, & concedente domina, vbi ad iustificandam possessionem sufficit, quo ad praescribendum voluntas domini, nec alius tit. exigitur, iunge dicta infra cap. seq. num. 3. cum seq. # 64 Capvt lxiiii. Svmmarivm. -  1 Feudum ex longo tempore praesumitur. -  2 Feudi alienationi dominus ex longa patientia consentire videtur. -  3 Tempus longum consensum ignorantis praesumi non facit. -  4 Patientia sine tempore longo non inducit consensus praesumptionem. -  5 Nobilitatis priuilegium quanto tempore pereat. -  6 Solennitas extrinseca praesumitur ex longo tempore. -  7 Solennitas extrinseca ex tempore longo cum alijs adminiculis praesumitur, vel sine alijs adminiculis, ardua q. -  8 Scripturae interuentus an ex tempore longo praesumatur, ardua quaest. -  9 Supplementum actus facilius inducitur, quam ipsemet actus. -  10 Solennitas extrinseca ex longo tempore an praesumatur ad damnum tertij. -  11 Tempus longum facit praesumi consensum consanguineorum, contra Doct. & praesumi insinuationem, contra Doct. -  12 Intell. l. 45. Tauri. -  13 Solennitas extrinseca requisita ob bonum publicum, an praesumatur ex longo tempore. -  14 Solennitas extrinseca non praesumitur ex longo tempore, quando nec veritas locum posset habere. -  15 Solennitas extrinseca non praesumitur ex longo tempore, quando nimis difficilis erat ipse actus principalis. Idem si non erat verisimilis. -  16 Maioratus in venditione non praesumitur licentia principis ex tempore longo, noua opinio. -  17 Solennitas extrinseca ex longo tempore non praesumitur, si ei partes renunciare non valebant. -  18 Consensus domini in pacto futurae successionis non praesumitur ex longo tempore, noua opinio. -  19 Iuramenti calumniae renunciatio non firmatur longo tempore, noua opin. -  20 Iuramento calumniae non potest renunciari tacite, contra Doct. -  21 Alimentorum transactio an longo tempore firmetur, noua opin. -  22 Testamentum minus solenne ex longo tempore non sumit vires, nec rumpit superius, noua opinio. -  23 Intell. §. non tamen. Institutio. quibus modis testam. infir. & l. penultim. §. testamento. ff. de secund. tab. -  24 Intell. l. si quis diuturno. ff. si ser. vendi. & l. alienationis. ff. de verb. sign. -  25 Tempus longum non inducit praesumptionem instrumento contrariam. -  26 Stipulatio facta inter absentes non firmatur tempore. -  27 Tempus non firmat venditionem factam sine precio. -  28 Tempus non firmat locationem factam sine mercede certa. -  29 Intell. l. si filius. C. de pet. haered. -  30 Intellectus l. qui in aliena. ff. de acquirend. haereditat. -  31 Intellectus l. cum de in rem. ff. de vsur. & infra, num. 35. -  32 Solennitas extrinseca etiam si de ea instrumentum non meminit, praesumitur ex longo tempore, ardua q. -  33 Intell. l. si filius. C. de pet. haere. contra Doct. -  34 Titulus ex longo tempore an praesumatur ad praescrip. ard. q. -  36 Titulus ex decennio non praesumitur ad vasallagium, sed ex tricennio. -  37 Princeps ciues etiam ad publicam necessitatem perpetuo alienare non potest. QVinqvagesimo hinc est (vt ad scientiam & patientiam redeamus) [sect. 1] quod si quis a domino tanquam vasallus receptus fuerit, isque eo sciente & patiente diu pro tali se gesserit, rem illius domini vt feudalem possidendo, per hoc feudum constituitur. c. sciendum, qui testes sunt necessarij. Gloss. in c. 1. in verb. permissum, de prohib. feudi alien. per Lot. & ibi Bald. & Zasius in rubric. qualiter feudum acquiratur, & Fernandus Loazes in consilio pro Marchion. pagin. 262. Quinquagesimoprimo, vnde Bald. vbi supra, ait [sect. 2] quod si domino praesente & tacente feudum ille alienauit, & longum tempus praeterijt, dominus consentire intelligitur. Ias. in l. quae dotis, in 15. casu. ff. solut. matrim. Hieronymus Gratus resp. 117. prima facie. colum. 2. lib. 1. Alexand. consil. 79. colum. 4. lib. 1. & in consil. 113. viso & diligenter. colum. pen. lib. 4. & Fernandus Loazes, vbi supra. Quinquagesimosecundo, vnde secundum eum ibi si rem emphyteuticam sciente capitulo emi, & ita longo tempore possedi, praesumuntur in tali contractu omnium solennium interuentus. Hactenus quando concurrebat scientia & patientia cum temporis diuturnitate, [sect. 3] nam si sola temporis diuturnitas adesset sine scientia & patientia, vel sola scientia & patientia sine diuturnitate temporis, tunc non sufficeret, vt consensus & concessio praesumeretur, de temporis diuturnitate sine scientia & potentia, quod non sufficiat, vt praesumatur consensus, aut concessio. aut vt fiat praeiudicium nobis quasi ex facto nostro, tradunt Bald. & alij in l. 1. C. qui admi. Bald. & Salicetus in l. si filiusfamilias. C. de petit. haered. & in l. 2. C. de legi. haered. Bald. & Angelus in l. quaecunque. §. fin. ff. de publi. in rem actione. Alexan. & alij in l. qui in aliena, in princ. ff. de acquir. haered. Idem Alex. in l. sciendum. ff. de verbo. oblig. & rursus in consil. 9. lib. 2. & Fernandus Loazes, vbi supra, pagi. 258. vnde mandatum ex temporis diuturnitate sine scientia nostra illius negotij, quod nomine nostro fieri dicebatur, minime praesumitur, secundum Bald. colum. 1. & Salicet. in l. 1. C. de reb. alien. non alien. & in l. 2. C. si ex falsis instrum. Alexand. in d. l. qui in aliena, in prin. & in l. sciendum. supra alleg. colum. 5. Felinus in c. sicut. col. 16. de re iud. Decius consil. 215. in causa vertente, colum. 1. Carolus Ruinus consil. 69. circa processum. colum. 2. lib. 1. & consil. 166. quia de pluribus, eodem lib. Ias. consil. 111. communitas. lib. 4. & Fernandus Loaz. vbi supra. Quod [sect. 4] autem sola scientia & patientia non sufficiat sine temporis diuturnitate, vt quis de suo concedere iure videatur, probatur in l. filiusfamilias. §. inuitus. ff. de procur. l. inuitum. ff. de serui. vrbanorum praediorum. l. Caius. ff. de pignor. actione. l. fideiussor. §. pater. ff. de pignor. l. sicut. §. non videtur. ff. quibus mod. pignus vel hypothe. solui. l. in eo iure. §. vetare, & l. pen. ff. de furtis. c. qui tacet, vbi per Doct. de regu. iur. lib. 6. Glo. in l. qui patitur. ff. mand. Philipp. Decius & Hieronymus Cagnolus in l. semper qui non prohibet. ff. de regu. iur. multa per Archiepiscopum Tarraco. vbi supra pag. 257. & sic intellige quod scripsi supra vers. 33. Quinquagesimotertio [sect. 5] si quis habens priuilegium ne ad vectigalia teneatur, passus fuerit se conscribi in libro talia soluere debentium, idque per longum tempus tolerauerit, per hoc amittit illud priuilegium exemptionis. Ita probat tex. in l. 1. §. si quis tutor. ff. quando appel. sit, vbi ita tenent Angelus Perusi. & Angelus Aretinus, & Ioannes Imolensis, Alex. consil. 101. visis instrumentis. colu. pen. lib. 1. & in consil. 133. clementissimi, & consi. 136. in causa & lite. lib. 4. Fernandus Loazes, vbi supra, pag. 245. Carolus Ruinus consi. 126. viso priuilegio, columna fin. lib. 4. & Ludouicus Gozadi. consilio 23. prima facie, columna 2. vt ergo hoc casu per longi temporis patientiam is de suo iure concedere videtur, & lex ius suum ei admittere quasi sponte sua intelligitur, sic & si quis rem suam ab alio longo tempore possidere patitur, lex quasi sponte illius transfert dominium in praescribentem, sic & in l. fi. C. ad legem Iuliam maiesta. poenam sponte sua subire delinquentes videntur quasi cum eorum bona publicantur, & ad fiscum transferuntur, sponte eorum id fieri intelligatur. dixi plene de succe. creation. lib. 1. §. 10. nu. 665. Denique ex diuerso, qui re vera exemptus non erat per longum tempus viginti annorum si cum conciuibus vectigalia non soluit, sed subire desijt cum alij ea persoluerent, acquirit libertatem vel eam praescribet, cum moderamine tamen de quo per Fernandum Loazes, vbi supra, pagina 256. & Andream Siculum inter consilia Alexan. consi. vltimo, libro quarto, & Carolum Ruinum consilio 117. videndum est, columna tertia, lib. i. Quinquagesimoquarto [sect. 6] solennitas etiam extrinseca praesumitur ex temporis diuturnitate, ita tenent Glo. vlti. Innocentius, Antonius Butrius, Ioannes Immolen. & Panormit. in cap. peruenit, de censibus, & Hostien. Ioan. Andreae, Bald. Antonius, Ioannes Imol. & Felinus in capit. Albericus. de testibus. Sozinus consil. 153. pulchra & subtilis, colum. 2. versicu. ad hanc obiectionem. lib. 2. & consil. 266. in causa. lib. 2. & Corneus consi. 98. videtur prima facie, colum. 1. & 2. libro primo, & consil. 348. videtur in hac columna quinta eodem libro primo, & consilio 144. superioribus dubijs, columna prima. versiculo, tamen his minime refragantibus, libro quarto, & consi. sequen. in supra scripto themate, columna penultim. versicul. item potest dici, eodem libro quarto, & consi. 248. copiose. colum. 1. eod. lib. quarto Franciscus Curtius Senior consilio 117. super motu. colum. 3. Felin. in dicto cap. sicut. colu. 15. versic. fallit tertio, de re iudic. & in cap. 1. columna prima. de lit. const. & in cap. licet Heli. colum. 5. de simon. Ludoui. Bologn. consi. 34. colum. 4. Philippus Decius consil. 36. colu. penul. versicu. vltim. non obstat, & dicto consil. 42. colum. 7. in quinto dubio. versicul. & ista confirmatur, & dicto consi. 152. colu. 2. & consil. 190. visis & diligenter. versic. quo ad tertium, & consilio 212. viso puncto. colum. 3. Barthol. Bald. Imo. Angelus, & Ludouicus Romanus in d. l. qui in aliena. ff. de acquiren. haeredita. Barthol. Bal. & Ang. in d. l. si filiusfamilias. C. de petition. haeredi. Bart. Bald. Angelus, Ioan. Imolensis, Rapha. Cumanus, Ludouicus Romanus, Alexan. Barbatius, & Ias. in d. l. sciendum. ff. de verborum obligatio. qui omnes admittunt solennitates extrinsecas desideratas instrumentis exemplandis praesumi ex temporis diuturnitate. Sed quod [sect. 7] solennitas extrinseca praesumatur ex temporis diuturnitate temperatur, vt procedat, ita demum si concurrant alia adminicula, & non aliter. Ita tenent Cynus & Bal. q. 2. in l. 1. C. qui admitti. Ias. in l. si certis annis. columna tertia. C. de pact. Alexan. in leg. qui in aliena, in princi. supra alleg. Idem Alexan. consilio 9. viso themate, columna penul. libro tertio, & consil. 17. libro quarto. Idem Alexan. consilio 218. ponderatis narratis. columna tertia, libro primo. Salicetus in d. l. si filiusfamilias. Ludouicus Romanus in d. l. sciendum. Panormitan. in d. c. Albericus. colum. penul. de testibus. Idem Panorm. in capit. significauit. notat 2. de censibus, Paulus Castrensis consilio 202. causa confinium. colum. secunda. vnde Baldus, vbi supra, negat ex diuturnitate temporis praesumi donationis insinuationem, negatque praesumi interuenisse consensum consanguineorum in contractu mulieris, vel mariti in contractu vxoris, qui desiderabatur per statutum. Contrariam partem vt ex diuturnitate temporis etiam citra concursum alterius adminiculi praesumatur solennitas extrinseca tenent Iason in d. l. sciendum, & Ludouicus Romanus sibi contrarius in d. l. qui in aliena. Felinus in d. c. Albericus, columna fina. Iason in leg. 1. C. qui admi. col. 4. Alex. consil. 79. primo quaeritur. lib. 1. Barbat. consi. 33. col. tertia. libro tertio. Idem Barb. in repet. rubr. C. qui admi. colum. 2. Andr. Tiraq. de praesci. §. 1. Glo. 4. versi. 39. & haec pars sine dubio verior est data scientia & patientia eius cuius intererat, & consensum praestare debebat. Secundo deinde eadem conclusio [sect. 8] vt si solemnitas extrinseca ex temporis diuturnitate praesumatur, limitatur vt non procedat in quibus casibus requiritur scriptura, tunc enim vt ea scripturae solennitas interfuerit minime etiam post longum tempus praesumitur. Ita tenent Felinus in capitul. 1. in princi. de litis contest. Alexa. consi. 219. ponderatis his. colu. pen. lib. 6. & Andr. Tiraquel. post Paulum Castrensem quem allegat, in d. versicu. 39. quae limitatio saltem sic generaliter accepta non video vt sustineri possit, nam si vendidisti mihi domum hoc expressim acto vt in de fieret scriptura, nec aliter contractus perfectus esset, deinde te sciente, & patiente post precium solutum longo tempore eam domum possedi, certe tibi haerediúe tuo eam domum vendicanti exciperem eam solennitatem scripturae interfuisse, sicque contractum suam perfectionem recepisse, eamque solennitatem ex ipsa temporis diuturnitate probarem. Quinimo idem crederem etiam si per procuratorem contractus ille fuisset celebratus, nec vnquam ad tuam notitiam peruenisset nisi nunc, cum post longum tempus agere coepisti, quia quando reuera interfuit conuentio & solummodo dubitatur de solennibus illius contractus, ea etiam in praeiudicium absentium praesumuntur ex longo tempore, licet non praesumerentur in praeiudicium absentium ipsimet contractus si de ipsorum initio non constaret. sicque si non probaretur quod inter me & tuum procuratorem[sect. 9] interfuisset vlla conuentio, tunc licet probatum esset te illi mandatum dedisse ad illam domum vendendam, meque postea illam longo tempore possedisse, adhuc in praeiudicium tui absentis & ignorantis ea solennitas extrinseca (hoc est illius contractus interuentus) minime praesumeretur: arg. eorum omnium iurium & rationum quae supra dicta sunt, quaeque infra adijcientur, & argu. d. l. filiusfamilias. C. de peti. haered. l. qui in aliena, in prin. ff. de acquir. haered. c. illud. de praesumpt. l. 1. C. de patria. potest. Ratio differentiae, quia quod est aliquid, facile recipit suppletionem & perfectionem, sicque eam recepisse facile praesumitur, sed quod est nihil, non potest recipere suppletionem augmentúmve, sicque eam recepisse ex temporis etiam diuturnitate praesumi inciuile esset. argu. l. omnimodo, & l. scimus, in prin. & §. repletionem. C. de in offi. test. l. sed & si manente. ff. de precario. cap. & Glo. de offic. deleg. vnde portio quae aliqua est, facile recepit suppletionem & argumentum iuris accrescendi, non sic in ea quae nulla est. l. si totam. ff. de acqui. haere. vbi tradunt communiter Doct. Bart. & alij in l. re coniuncti. ff. de lega. 3. vnde repudiatio partis haereditatis vel legati quia nihil est, non trahit ad se alias partes eiusdem haereditatis, vt omnes repudiatae videantur, sed aditio partis trahit ad se alias partes, sicque per aditionem partis totum quod delatum est, quaesitum videtur, text. est in l. 1. & 2. cum ibi notatis. ff. de acq. haer. l. si solus, in princi. & §. 1. eod. titu. iuncta l. cum quidam. ff. de lib. & posth. dixi multa in simili in c. 1. lib. 2. controuersiarum vsu frequentium, & nostram distinctionem videntur sentire Alex. consil. 55. colu. 2. lib. 5. Decius consil. 442. col. 3. Tiraq. vbi supra, versic. quin & aliter. Tertio limita [sect. 10] vt solennitas extrinseca etiam post temporis diuturnitatem non praesumatur, quando agitur principaliter de inferendo alicui tertio praeiudicium, ita tenent (nisi demum post annos triginta vel longius tempus) Glo. & Innocen. & reliqui in c. peruenit. de empti. & vendi. vbi Imola. col. 6. Fulgosius in l. 1. col. pen. C. qui admi. Alex. colu. 7. viso instrumento locationis. col. 3. lib. 4. Hostien. Ioan. Andr. Panor. in d. c. Albericus de testibus. Alex. consi. 218. ponderatis narratis. col. 3. lib. 6. arg. d. l. nullo. C. de rei vend. cum simi. & d. c. peruenit. Contrarium tamen tenent Alexan. sibimet contrarius in d. l. qui in aliena, in prin. ff. de ac qui. haere. per c. continebatur, de his quae fiunt a praelato sine cons. c. Ias. in d. l. 1. colu. 5. C. qui admitti. And. Tiraq. de praescri. Glo. 4. §. 1. versic. 39. ibi sunt, & qui hoc limitant post Antonium Butrium, quem allegat in d. c. illud. Quid dicendum, & sane vt istarum sententiarum neutra simpliciter vera est, ita vtraque aliqua ex parte defendi potest, nam quod tendit in praeiudicium tertij ignorantis ex diuturnitate temporis non stabilitur, aut solennitas extrinseca praesumitur. Sicque mandatum non praesumitur in praeiudicium ignorantis eam rem qua de agitur, vt diximus supra, & aliquid in c. praesc. Caeterum si ipse id agi non ignorabat, aliud esset, vires enim sumeret actus ille vel quasi ex praeambulo mandato praesumpto vel quasi ex sequenti ratihabitione, arg. l. semper qui non prohibet. ff. de reg. iur. cum ibi late traditis per Philippum Decium & Hieronymum Cagnolum, & per ea quae iam diximus. Quarto limita vt procedat quando ageretur de modico praeiudicio, secus si de magno: tunc enim solennitas extrinseca non praesumeretur etiam ex temporis diuturnitate. Ita Barth. in d. l. cum de in rem verso. colu. 3. ff. de vsu. Idem Barth. in d. disp. mulier habens amplum patri. Idem Barth. in l. 1. volum. pen. ff. de aqua plu. arcen. Fulgosius col. pen. & Ias. colu. 5. d. l. 1. C. qui admitti. Alex. in d. l. qui in aliena, in prin. Idem Alexan. in l. sciendum. ff. de verb. obli. And. Tiraq. vbi supra, ibi, sed & hoc multi. Panorm. in c. vlt. colu. 3. de causa poss. & propr. Paul. Castren. in d. l. si filiusfam. Decius consil. 444. Idem Decius in c. 1. colum. 6. de fide instrum. Alex. consi. 20. viso processu. colu. fin. lib. 4. Idem consil. 5. colum. pen. eod. lib. Sozin. consil. 254. lib. 2. per d. l. nullo. cum simil. quod dic vt supra c. 2. diximus super Glo. l. pen. C. com. diui. Quid dicendum? & sane sunt tres casus inspiciendi, primus quando ea solennitas extrinseca quae omissa esse dicitur, exigebatur principaliter ob vtilitatem eam omittentis. Alter quando exigebatur ob vtilitatem tertij, vltimus quando exigebatur ob vtilitatem reipub. Primo casu ex temporis diuturnitate praesumitur, quid enim si erat statutum, ne mulier contraheret sine consensu duorum consanguineorum, certe hoc casu similiter contraxit, & post longum tempus velit contractum rescindere eo colore quod sanguineorum consensus non interfuit, consensus ille licet sit extrinsecae solennitatis praesumeretur per omnia iura & rationes, de quibus supra, & potissimum per d. l. si filiusfamilias, & d. l. quia in aliena, & d. c. illud. nec dubium est, quin ea solennitas intueatur principaliter ipsius mulieris vtilitatem, vt per Barthol. & alios in leg. si quis pro eo. ff. de fideius. dixi plenius libro tertio controuersiarum vsu frequentium. Amplia vt procedat etiam si per procuratorem mulier contraxisset, cum ipsa contractum initum non ignoraret. cap. qui per alium, de reg. iur. libro sexto per totos titulos. ff. & C. de proc. & ff. & C. mandati. cum simil. Amplia vt non procedat non solum si de leui, sed etiam si de graui vel mediocri praeiudicio ageretur per generalitatem iurium & rationum de quibus supra, & infra. Limita vt non procedat quando contractus reuera initus non fuit, licet rem forte mulieris aliquis possidere coepisset, quasi ex venditione, vel donatione, vel dotis datione ab ea factis, tunc enim cum non solum negetur ea extrinseca solennitas de interuentu consanguineorum, sed etiam negetur ipse principalis contractus vel ipsa principalis conuentio, ex diuturna possessione etiam illius contractus nomine aut velamine colorata non praesumeretur is titulus vel contractus, nec cum illa solennitate interuenientium consanguineorum, neque sine illa, ita procedit d. l. nullo. cum simi. C. de rei vendi. Secus si contractus reuera interfuisset, sed consensus consanguineorum minime, nam tunc is consensus praesumeretur, nisi abfuisse vel defuisse probaretur, vt dixi. Ratio differentiae, quia contractui, qui re vera non fuit, nihil potest accedere aut praesumi accessisse, at contractui qui re vera fuit ea extrinseca solennitas vt accedere potuit, ita & accessisse praesumi potest. Secundo limita quando mulier isthaec ignorabat eo quod & si mandatum dedit ad contrahendum, & contractus re vera fuit celebratus, ipsa tamen id ignorabat, quia talem contractum factum fuisse sibi nunquam denuntiatum fuit. tunc enim & si probatum esset contractum fuisse celebratum, si tamen consensum consanguineorum interfuisse probatum non esset, is minime ex diuturnitate temporis praesumeretur, & ita procedat, text. in d. l. nullo. iunct. leg. secunda. §. si a populo. ff. pro empt. leg. secunda. C. eod. tit. iuncta leg. 2. §. fin. ff. de public. in rem act. nam & si forte ex vi & occasione illius contractus huius mulieris aduersarius rem suam longo tempore possedisset, adhuc eam praescribere non posset, quia titulus ille vt pote illegitimus non praeberet iustam ei causam possidendi inscia muliere, vt dictis legibus, ea autem sciente & patiente forte aliud esset, quia iam ille videretur habere iustam causam possidendi eo ipso quod domina patiente possidebat. leg. si id quod. ff. pro de reli. ibi, quasi sciente & volente domina. leg. si vir vxori. ff. pro donatio. in quibus iuribus titulus similiter erat illegitimus, & ex domini consensu iustificabatur, quasi defectus tituli vel vitium ipsius purgetur vel suppleatur ex scientia & patientia domini. Et in d. l. prima. C. pro empti. & d. §. si a pupillo, vitium illius tituli ex consensu minoris ideo non purgatur, quod ille non potest circa id dispensare, aut iuribus suis nocere, id quod possunt qui maiores aetate sunt, vt in terminis d. l. si vir. dict. l. si id quod, vt vtrunque probatur in l. Titio centum, in prin. ff. de condi. & dem. iuncta l. filiusfamilias. §. diui. ff. de leg. 1. Ex superioribus [sect. 11] apparet vehementer errasse Baldum in l. secunda. C. de leg. haeredit. quem sequitur Andreas Tiraquellus, vbi supra, versicu. & quanquam. post Fulgosium & Paulum Castrensem, quem refert. aiunt enim ex diuturnitate temporis non praesumi insinuationem donationis, non quoque praesumi interuentum consanguineorum cum vtrunque praesumi longe verius esse ostendimus, quando contractus re vera factus fuerat in quibus terminis ipsi loquuntur, id quod regulare est. Fallit in casu secundum superiorem distinctionem. Ad id quod dixi, quando contractus initus non fuit, idem tenet Tiraquellus, vbi supra, versic. quin & aliter. Alex. consi. 50. libro quinto. Decius consil. 444. colum. tertia. Secundo casu principali quando ea extrinseca solennitas desideratur in vtilitatem potissimum tertij, sicque eius omissio in illius tertij praeiudicium principaliter vergit, tunc communis opinio supra relata voluit eam non praesumi nisi probetur, intellige primum quando magno praeiudicio ageretur, deinde idem si de mediocri, postremo idem si de minimo vel leui, quae omnia puta vera si tertius ille ignarus esset. [sect. 12] Vnde cum lege, Tauri. 45. prohibeatur vxor sine viri sui licentia contrahere, si ipsa se ignaro contraxisset etiam post longum tempus mariti licentia non praesumeretur, siue agatur de magno, siue de mediocri, siue de minimo praeiudicio ex mente d. communis opinionis. ea enim solennitas principaliter respicere vtilitatem mariti diximus lib. 3. controuersiarum vsu frequentium. Caeterum sciente & patiente marito post temporis diuturnitatem, ea licentia praesumeretur, vel ea diutina taciturnitas pro licentia haberetur, argu. d. l. filiusfamilias. d. l. qui in aliena. d. l. si id quod ibi, quasi sciente & volente domina. d. l. si quis diuturno. ff. si serui. vendi. d. l. si ego. §. 1. ff. de pub. in rem. act. ibi, per traditionen vel patientiam forte. §. fin. Inst. de vsur. l. alienationis verbum ibi, vix est. n. vt non videatur alienare. ff. de verb. sign. leg. qui patitur. ff. mand. l. semper qui non prohibet. ff. de reg. iu. & diximus plene supra in capitibus praeced. Tertio casu principali [sect. 13] quando prohibetur actus sine illius solennitatis interuentu ob publicam principaliter vtilitatem, puta quia dicit statutum ex omni contractu venditionis praestari gabellam, infirmatque omnem contractum qui non fuerit insinuatus in actis publicis, ne gabella fraudetur, tunc si apparet initus contractus, non tamen constat de insinuatione, ea etiam post longum tempus regulariter non praesumeretur, quia in dubio reipublicae ignorantia praesumeretur. l. verius. ff. de prob. quod si appareret reipublicae administratores id nouisse, tunc forte secus esset, arg. iurium proxime allegatorum. ergo aut sciuerunt & tunc ea solennitas praesumitur, aut ignorarunt & tunc non praesumitur, aut dubitatur & similiter non praesumitur post longum tempus, post longissimum autem tempus omnis actio competens ad talem contractum impugnandum expiraret, sicque ille firmus maneret, arg. l. sicut. l. omnes. C. de praescr. 30. annorum. longissimum tempus accipere debemus 30. annorum quoad priuatos, d. l. sicut, & 40. quoad rem publicam. d. l. omnes ita intelligo. d. c. peruenit. de censi. Quinto limita d. regulam vt ex diuturnitate temporis solennitas extrinseca numquam praesumatur, nisi apparet actum fuisse gestum, & de solennitate legali an interfuerit, vel non dubitatur, secus si de ipso actu principali non apparet, quia tunc, vt supra diximus, non praesumeretur etiam post longum tempus And. Tiraq. vbi supra, versi. quin & aliter. post Dec. consi. 442. & Alex. consi. 50. lib. 5. quos ipse allegat. Sexto limita vt non procedat quando actus, de cuius solennitate agitur, solenniter fieri non erat possibile (vt si forte haereditatem pupillo delatam serui ipsius administrarunt longo tempore) nam tunc non praesumetur aditio, cum ipse adire nequeat. l. potuit, cum ibi not. l. si infanti. C. de iur. delib. §. sed neque. Insti. de aut. tut. ratio, quia vbi veritas locum habere non potest, ibi nec fictio locum habere potest. Ita Dec. & And. Tiraq. vbi supra, per l. qui ad certam. ff. locati. quorum opinio eo solum casu tueri potest, de quo ipsi non videntur meminisse, scilicet quando pupillus ille (quod raro accidit) nunquam habuit tutorem. Caeterum cum regulariter tutores habeant pupilli, qui eorum nomine possunt adire haereditates, vt dd. ll. quis vetat aditam eius nomine praesumi haereditatem, cum diu ab eius tutore vel ab eius seruis repetitur administrata, argu. d. l. si filiusfamilias, & d. l. qui in aliena. Septimo limita [sect. 14] quando erat nimia difficultas in ipso actu principali, hoc est, quando ipsemet actus principalis fieri non poterat sine principis dispensatione, aut voluntate, tunc. n. qui id reputatur impossibile, iuxta l. apud Iulianum. §. constat. ff. de l. i. non praesumeretur ex temporis diuturnitate, vnde vtilissime dicebam [sect. 15] si rem maioratus vendidisti, quae citra principis licentiam vendi non potest, certe & si longo tempore emptor eam possederit, adhuc ea principis licentia non praesumetur, quia ea solennitas non solum extrinseca est, sed etiam[sect. 16] impossibilis fere reputatur, sicque par est vt ex solo cursu longi temporis non praesumatur nisi probetur, id quod iustificatur ex illico dicendis. Octauo limita vt non praesumatur quando ea extrinseca solennitas verosimiliter interuenire non potuit, puta apud Indorum regiones episcopos, & capitulum iurarunt rem ecclesiae non alienaturos se nisi de licentia Papae, alienata reperitur ab hinc annos decem, non praesumitur Papae licentia, quia cum multum temporis ad tale iter ad talemque nauigationem requiratur a tempore, quo ea licentia habita esset vsuque nunc (si forte habita fuit) integrum decennium praeterire non potuit, ita Andr. Tira q. vb supra, Decius consi. 419. col. 2. Alex. consi. 9. col. vlt. lib. 3. Nono limita [sect. 17] vt non procedat quando ea est solemnitas cui partes nequeunt renuntiare, tunc etiam ex temporis diuturnitate non praesumitur. Ita Pet. Ancha. in c. 1. per illum tex. de reb. eccle. non ali. Anto. Butr. & alij in c. sicut, de re iudi. Glo. & Bart. in l. 1. C. de fid. instr. lib. 10. Bar. in l. si forte, per tex. ibi. ff. de Castre. pec. Alex. consi. 219. col. pen. lib. 6. Bar. in l. sciendum. ff. de verb. obl. Idem Bar. in auth. si quis in aliquo documento. C. de eden. And. Tiraq. de praescr. §. 1. Glo. 4. versi. 39. ibi aliter alij. [sect. 18] Ex qua communi limitatione non minus vtiliter quam noue colligebam egregiam declarationem ad l. vlt. C. de pact. ait lex illa pactum de futura successione quod regulariter non valet. l. pactum quod dotali. & l. fi. C. de pac. l. pactum quod dotali. C. de colla. l. fin. ff. de suis & leg. haered. l. 2. §. interdum. ff. de vulga. & pupil. l. si quando. §. illud. C. de inoffic. testam. sustineri quidem tale pactum si fiat de voluntate illius cuius de successione agebatur, per d. l. fi. Quid autem si probatur inter duos cognatos meos ab hinc annos 10. fecisse pactum super haereditate mea, non tamen probatur vtrum inscio me (quod semper praesumitur. l. verius. ff. de probatio. l. vetare. ff. de furtis) an volente & consentiente id pactum fuerit interpositum, vtrum ex illa temporis diuturnitate meus consensus praesumatur, videbatur quod sic, quia cum ea conuentio reuera interfuerit, & de ista dumtaxat qualitate, vel solennitate (scilicet consensus mei) dubitetur interfuerit, nec ne, facile ex illo longo tempore praesumi debere, adhuc tamen contrarium respondi, eo quod consensus ille sit huiusmodi, vt ei partes paciscentes renunciare minime possent, vt legib. supra allega. Similiter illinc etiam colligebam. [sect. 19] scis iuramento calumniae a collitigantibus non posse renuntiari. l. 2. cum Glos. C. de iureiuran. propter calum. dando, quid postquam partes iuramento calumniae renuntiarunt praeterijt decennium, nec adhuc lis finita est, an ex hoc longo tempore ea renuntiatio vires sumat, vel an forte praesumatur ei accessisse iudicis consensum, id quod omnino negabam, ex eo, quod partes huic solennitati iurandi de calumnia renuntiare non poterant expressim. [sect. 20] Quinimo nec etiam tacite, quamuis in hoc vltimo vt tacite renuntiare possit contrarium tenuerit Glo. quam ibi (sed minus recte iudice me) videntur sequi Doctores in d. l. 2. §. sed quia veremur. C. de iuram. calum. quia tacite per partes collitigantes renuntiari non potest, non magis, quam expressim, sicque post partium renuntiationem (siue illa tacita sit siue expressa) iudex tale iuramentum in quacunque parte litis exigere potest, sicque apparet eam renuntiationem efficacem non fuisse, iuxta d. §. sed quia veremur. &c. 1. §. 1. de iuram. calum. lib. 6. Tertio ex eadem communi limitatione colligebam, [sect. 21] scis non licere facere transactionem super alimentis legatis, nisi demum inspectis cognitisque verbis testamenti. l. de his. ff. de transact. sed quid si apparuit de alimentis abhinc annos decem transactum fuisse, nunquid ex hoc longo tempore praesumetur ea extrinseca solennitas vt inspecta, & cognita fuerint verba testamenti, id quod ex eadem comuni opinione non minus vtiliter, quam noue abnegabam. Quarto illinc etiam dicebam [sect. 22] scis testamentum minus solenne non valere, nec tollere superius quod solenne esset. §. posteriore. Inst. quib. mod. test. infir. l. si quis priore. ff. ad Treb. l. si mihi & tibi. §. in legatis. ff. de lega. 1. l. sancimus. C. de testamen. quid si post primum testamentum solenne aliud minus solenne feci: aut quid si minus solenne testamentum feci, cum antea nullum aliud fecissem, & postea decennium praeterijt, an ex ista temporis diuturnitate sumet vires hoc testamentum, quasi si quid solennium nunc videtur deficere, interfuisse tamen, praesumatur propter longi temporis cursum, videaturque scriptum minus, quam dictum, gestúmve fuerit, vt in simili definiuit Papinianus in l. cum auus. ff. de condi. & demonst. id quod abnegandum est, quia haec solennitas extrinseca est huiusmodi, vt ei per testatorem nequeat derogari. l. nemo potest. ff. de lega. 1. l. Lucius. §. fin. cum sua Gloss. singulari. ff. de lega. 2. & ita ampliatur d. l. sancimus. Illud autem eleganter quaeri posset, [sect. 23] feci testamentum solenne, deinde dedi me in arrogationem, sicque in testamentum hac capitis diminutione irritum factum fuit, postea ab arrogatore fui emancipatus, quo casu ex noua voluntate mea id testamentum conualesceret, iuxta l. pen. §. testamento. ff. de poss. secun. tabu. & §. non tamen. Instituti. quib. mo. testa. infir. praeterijt integrum decennium post talem emancipationem, nunquid ex tali longo tempore praesumetur haec solennitas extrinseca quod videar huius esse animi, vt id testamentum sic semel irritatum quasi iudicio recenti conualescat, id quod non minus vtiliter quam noue abnegarem, nec enim temporis diuturnitas inducit substantiam, quam constat non interfuisse, vt in specie hac, sed quando dubitatur, vtrum ea solennitas extrinseca, de qua agitur, interfuerit, nec ne, & possibile est interfuisse, & possibile est etiam non interuenisse, tunc temporis diuturnitas inducit probationem coniecturalem seu praesumptionem, vt interfuisse ex tunc cum actus fiebat videatur & credatur, non autem quod ea solennitas postea accessisse intelligatur. Sic ergo & in specie proposita haec noua substantia & voluntas ad reualidationem vel reparationem illius testamenti quod semel accidisse constitit, accessisse non videbitur, eritque egregia declaratio ad d. §. non tamen, & ad d. §. testamento, de quibus egimus libro 2. de successio. crea. §. 15. In [sect. 24] contrarium tamen fortiter facit l. si quis diuturno, in princ. ff. si serui. vend. & l. alienationis verbum, ibi. vix est enim vt non videatur alienare. ff. de verborum significatio. vbi tibi rem meam possidere inchoanti licet eam concedere non videar, tamen post longum tempus eam concedere videor, sicque ipsa voluntatis substantia ex ipso tempore videtur accessisse, id quod longe facilius praesumendum erat interminis d. §. non tamen, & d. §. testam. quia interest, cuiusque cum testamento decedere, sed non interest, imo nocet res suas concedere, sicque id non praesumitur. l. sed quia hoc interest. ff. de interro. act. §. 1. Inst. quib. ex caus. manu. non liceat, iunct. l. cum de indebito. ff. de prob. sed possumus respondere, hoc procedere fauore possessio. qui summus est, arg. l. 1. ff. de vsuc. l. fi. ff. pro suo. l. cum notissimi. in prin. C. de praescr. 30. annorum. & nostra sententia iustificatur ex ijs, quae in sequenti limitatione dicentur, vbi si ex instrumenti inspectione constaret eam solennitatem extrinsecam, qua de ageretur, non interuenisse, tunc temporis diuturnitas eam non pareret aut introduceret, temporis enim natura non tam apta est ad gignendum quam ab absumendum, non tam ad procreandum, quam ad perimendum procreata, & nouas formas quas denuo tempus quotidie videtur producere, non ipsum tempus, sed elementa materialiter producunt, vt diximus ex sententia Philosophorum supra par. 1. q. 10. Postremo limitatur [sect. 25] vt sic ex ipso instrumento producto constat eam extrinsecam solennitatem, qua de agitur, non interfuisse, tempore quo actus fiebat, tunc ex temporis diuturnitate postea praetereunte non praesumatur, aut (vt rectius loquar) non generetur ea solennitas, vt supra proxime dicebamus. leg. obligationum fere. §. placet. ff. de action. & obl. talem autem solennitatem non interfuisse tunc demum ex instrumento ipso apparere videbitur. cum scriptum erat id minime factum fuisse, aut alijs verbis id declarabat. Quid [sect. 26] enim si scriptum fuerat Titium Maeuio absenti centum promisisse per solennem stipulationem, tunc apparet sane solennitas praesentiae, quae necessaria est ad stipulationis validitatem non interuenisse, sicque etiam post temporis diuturnitatem eam rem inter praesentes actam fuisse minime praesumeremus, ita licet non sic exemplificantes tenent communiter Docto. Paul. Castren. consil. 81. in causa quae vertitur. colum. 3. lib. 2. per l. emptorem, in principi. ff. de act. emp. And. Tiraq. vbi supra, versicu. 39. ad fidem Alex. consil. 1. ponderatis his. colum. 1. lib. 1. Ias. in l. 1. colu. 5. C. qui admitti. Philipp. Dec. consil. 103. an approbatione. colu. 1. Idem Decius consi. 36. colum. 3. Stephanus Bertrandus consil. 154. alienatio. columna 3. libro secundo. Bald. in l. data. colum. pen. C. qui accusare non possunt. Ex qua communi limitatione colligerem quod [sect. 27] si instrumento diceretur, Titium Maeuio fundum vendidisse pro certis libris plumbi, aut ferri, aut pro certa frumenti quantitate, tunc certe etiam post longum tempus non conualesceret is contractus emptionis, quia quum quo tempore actus fiebat, constet precium in pecunia numerata non interfuisse, eam solennitatem tempus postea praeteriens non potest gignere, cum eius natura, vt diximus, non tam apta sit ad gignendum quam ad perimendum, ars autem ciuilis imitatur naturam. l. adoptio. ff. de adopt. §. minorem. Inst. eod. tit. l. si quis posthumos, in princip. l. filio, quem. ff. de lib. & posthum. Quid ergo [sect. 28] si instrumento dicebatur locationem domus factam fuisse his verbis, Titius Maeuio domum meam locatam volo pro vno anno, sed in eodem instrumento fides fit, quod merces non fuit designata, aut scriptum erat quod Maeuio domum suam commodabat, sed non ad quantum tempus, aut quod Maeuio amplum fundum donabat, sed quod non interfuit tunc insinuatio, aut quod minor vendidit praedium. sed quod interfuit tunc iudicis decretum, aut quod vxor contraxit, sed quod tunc non interfuit mariti licentia ex forma statuti desiderata, & per Taurinam l. 45. Vel quod non interfuit praesentia consanguineorum in mulierum contractibus desiderata ex forma statuti, certe in omnibus his speciebus, & similibus, per eandem receptam opinionem supra relatam colligerem etiam post longum tempus eas solennitates non praesumi, qua licet regulariter talia solennia post longum tempus praesumantur: tamen praesumptiones legales admittunt probationem in contrarium, hic autem contrarium probatum est per ipsum instrumentum, cui in toto, vel in nihilo fides adhibenda est, sicque si credimus ei quatenus testatur, actum illum principalem gestum fuisse, similiter ei credere debemus quatenus negat, solennitates iam relatas interfuisse, quas tempus parere impossibile esse nullus modo sanus ignorat, vt diximus, nec lex eas tempore quo actus principalis fiebat, interfuisse praesumere potest, cum contrarium per instrumentum sit probatum, & temporis diuturnitas non in id prodest vt post actum celebratum minus rite tunc postea solennitas ad illum actum necessarias, aut pariat, aut postea a partibus additas fuisse praesumat, sed tantum in id prodest, vt eas tempore ipsius actus interfuisse praesumat, quandiu non probatur eo tempore non interfuisse, prout probatum est in superioribus speciebus. Fallit [sect. 29] hoc (vt credo) fauore diutinae possessionis rerum corporalium, argum. d. l. filiusfamilias. C. de peti. haeredit. d. l. qui in aliena, in pri. ff. de acquir. haered. Vnde si instrumento diceretur filium adiuisse haereditatem patris, tamen iussu minime interueniente tunc, sed ipso forte absente, si postea sciente patre, is filius eam haereditatem possideret, praesumerem, patris iussum accessisse, computando decennium a tempore quo pater reuersus coepit notitiam illius rei habere, ita not. intelligo, & amplio d. l. si filius. Et similiter [sect. 30] si haereditatem filio delatam dicebat instrumentum patrem acceptasse filio absente, & ignorante, tunc si postea is filius ad patrem reuersus videbatur, & patiebatur eam haereditatem diu a patre possideri, praesumam nouum consensum accessisse, dummodo decennium computari incipiat a tempore quo filius reuersus huius rei notitiam habere coepit, ita intelligo, & egregie amplio d. l. qui in aliena, in pri. facit optime dicta l. si quis diuturno, in princ. & d. l. alienationis verbum, ibi, vix est enim vt non videatur alienare, facit l. si ego. §. 1. ff. de publici. ibi per traditionem, aut patientiam forte. facit lex si id quod. ff. prodere ibi, quasi volente, & concedente domina, ideo supra diximus quod nouus solennitatis aduentus, licet post longum tempus praesumatur fauore corporalis possessionis (vt modo etiam dixi) tamen non praesumeretur vbi ea possessio corporalis, vel quasi corporalis non esset, vt est in seruitutibus d. l. si quis diuturno. Sicque [sect. 31] non minus vtiliter, quam noue dicerem, quod in terminis leg. cum de in rem verso. ff. de vsur. si instrumentum diceret, me Titio decem dedisse, non ex vlla causa obligatoria, sed gratis, licet postea per nouem annos sequentes tantundem ei dedissem, adhuc non praesumeretur nouus obligatoriae causae aduentus, quia ibi nec est possessio rerum corporalium, vt erat in terminis d. l. alienationis, & d. l. si filius, & d. l. qui in aliena. neque erat quasi possessio rerum quasi corporalium, vt est in seruitute praediali causam continuam habente, vt erat in d. l. si quis diuturno. Hactenus [sect. 32] quando instrumentum vt testabatur actum principalem gestum fuisse, ita quoque testabatur solennitatem ad illum actum requisitam non interfuisse eo tempore quo actus fiebat, nam postea interfuisset vel non, tabellionem nosse non potuit. Quid vero si instrumentum solum dixit, actum principalem gestum fuisse, de solennitate autem ad illum necessaria mentionem nullam fecit, sicque nos incertos reliquit, vtrum interfuerit, vel non interfuerit, & tunc quidem vt cum actus ille recens est, ea solennitas eo ipso, quod de ea constat, non praesumitur, quia est quid facti, quod non praesumitur nisi probetur. l. in bello. §. factae. ff. de capt. l. si emancipati, vbi not. Ias. C. de colla. ita quoque post longum tempus non desinit praesumi, etiam si eam non interfuisse quale quale indicium faciat, de ea nullam mentionem instrumentum fecisse, praeterea, quod ipsa facti esset, ita in specie tenent Petr. Ancha. consi. 136. ex consilijs Alexand. consil. 69. circa primum. colum. 3. lib. 1. Felin. in c. sicut. colu. pen. de re iudic. Philipp. Decius consil. 342. viso puncto. colum. 6. Idem Dec. consi. 419. viso consilio. colum. 1. vt refert, & sequitur Andr. Tiraquel. vbi supra, versicu. 39. in fine. quamuis, vt ipse ait, contra hanc communem opin. tenuerit Paul. Castren. consil. 81. libro 2. existimans, & minus recte, idem iuris esse hoc casu, quod in casu superiore esse diximus. Ergo aut agitur de solennitatis extrinsecae interuentu, aut de nouo ipsius aduentu: primo casu, aut est certitudo, quod non interfuit, aut praesumptio tantum, cum est certitudo, quia id testabatur instrumentum, ea non praesumitur ex temporis diuturnitate, quia authoritas instrumenti vincit hanc praesumptionem, & coniecturam ex temporis diuturnitate orientem, l. continuus. §. cum ita. ff. de verb. obl. quando vero solum erat praesumptio, quod ea solennitas non interfuerit, tunc etiam si ea praesumptio sit qualificata, & aucta, vincitur per praesumptionem ex temporis diuturnitate emanantem, quale est cum actum principalem gestum fuisse testabatur instrumentum, nec de tali solennitate mentionem faciebat, dicebat enim vendidisse minorem, nec de decreto mentionem faciebat, aut contraxisse nuptam nec de mariti licentia per statutum requisita meminerat, aut amplum fundum donatum fuisse, nec de insinuatione mentionem faciebat, sicque cum isthaec sint facti, praeterea quod regulariter non praesumuntur nisi probentur, ea praesumptio augetur eo quod verosimile erat, quod de ea si interfuisset meminerat instrumentum, non secus, quam de ipso actu principali, adhuc tamen haec praesumptio vtcunque sit qualificata vincitur a praesumptione ex temporis diuturnitate emanante, vt patet ex superiore communi opini. contra Paul. Castr. sicque in tribus speciebus modo relatis contrarium verosimile est responsurum Paul. Castr. sed ita verosimile est, quod responderent qui tenent d. communem opin. Secundo casu principali quando agitur de nouo solennitatis aduentu (constabat enim ex instrumento tempore actus principalis eam solennitatem minime interfuisse, dubitabaturque an postea accessisset) & tunc ex temporis diuturnitate non praesumitur ex communi opi. supra relata. fallit fauore possessionis, rerum corporalium diuturnae, dummodo decennium computetur a tempore quo ea solennitas potuit interuenire, vt supra diximus, ita intelligentes d. l. si filiusfamilias. l. alienationis. d. l. qui in aliena. Fallit 2. fauore quasi possessionis, quae est in seruitute praediorum causam continuam habente, vt diximus supra, ita intelligentes d. l. si quis diuturno, in princ. Fallit tertio etiam in possessione vel quasi vsufructus, vt dictis legibus. iunct. l. qui vsumfructum. ff. de verb. oblig. & l. 4. ff. de vsufruct. cum ibi not. Quo ad materiam vero. d. l. cum de in rem verso, quae ab ista longe abscedit, dic vt supra attigimus, quae omnia nota, quia pleraque noua. Ex his ergo apparet [sect. 33] suspectum esse intellectum quem ad d. l. si filiusfamilias, assignant Alex. consi. 9. viso themate. col. fin. lib. 3. Franciscus Balbus, de praescrip. in 1. par. 3. partis pri. q. 10. num. 12. versi. alium notabilem. Salycetus q. 1. in dict. l. si filius. aiunt enim quod ibi ex diuturnitate temporis solennitas extrinseca ideo praesumitur, quia pater allegabat se filium iussisse vt adiret eam haereditatem, quod si id pater non allegaret, ea aditio etiam ex illa diutina possessione minime, inquiunt, praesumeretur, id quod verum non esse, ex superioribus apparet, quibus conclusum fuit fauore possessionis ex diuturnitate praesumi solennitatem illam extrinsecam. & l. quaecunque, §. si. ff. de publicia. in rem act. procedere quando non erat temporis diuturnitas cum tali possessione continua, secus si esset, vt d. l. si filius, cum sim. Ad quod & ad d. l. cum de in rem, vide Ias. assignantem 12. limitationes in §. praeiudiciales. Inst. de act. & Balb. vbi supra, num. 20. cum plu. seq. Hactenus sat superque probatum fuit per plura[sect. 34] quam quinquaginta fundamenta legum & rationum, titulum praesumi ex diutina rei corporalis possessione, sed quod attinet ad Doctorum sententias mihi non satis certum est, vtrum haec, an contraria pars receptior sit. Hanc enim sententiam, qua edocemur, titulum praesumi ex tali diutina possessione, tenent Gloss. Petrus, But. Bart. Bald. Raphael. Fulgosius & Florianus in d. l. cum de in rem. ff. de vsur. secundum quod eos intellexit Andr. Tiraq. de praescri. §. 1. Glo. 4. versic. & haec quidem. & taciti tenere videntur hi omnes qui ex diutina solutione aiunt praesumi legitima soluendi causa, etiam si non appareat. Ita Panor. consi. 26. in quaestione quae ad praesens vertitur. colum. vlt. libro 2. post Glo. quam allegat in c. nullus. 1. q. 1. & Ioan. Andr. in c. peruenit. de censib. & Bart. in l. cum de in rem. supra alle. & idem Panor. consil. 7. colu. 5. versi. item praemitto. & rursum in versi. praesumenda est ergo, eod. lib. 2. Idem non solum repetit, sed etiam addit id procedere etiam si ea causa allegata non fuerit, sequitur Andre. Tiraq. d. Glo. 4. versi. 40. Glo. Bart. Florianus & Paul. Castr. qui putat hanc esse receptam opin. in l. seruitutes, in mag. ff. de serui. & haec pars seruabitur in practica, secundum Ioan. Imolensem in l. 1. §. fin. ff. de aqua pluuia. arc. & in d. l. qui in aliena. in prin. Raphael Cuma. & Roman. in d. l. qui in aliena. in prin. Caepolla de seruitutibus vrbanorum praediorum. c. 19. colu. 2. qui hanc esse existimat receptiorem sententiam, & in practica obseruatum iri. Alex. in d. l. si certis annis. C. de pactis. colum. vlt. & pen. Idem Alex. consil. 69. circa primum dubium. colu. 1. lib. 6. Glo. Dynus, & Bart. in l. 1. §. vlt. ff. de aqua pluui. arc. per Bart. & alios in d. l. qui in aliena. Bar. consi. 189. primo quaeritur. col. 2. Bald. in l. 1. C. de patria potest. Alberic. in l. 2. C. de seruitu. Idem Bald. in l. 1. C. qui admi. & rursum in l. 1. C. com. diui. Salic. in d. l. si certis annis. Glo. in c. dilectio. 16. q. 3. Glo. Ant. Butr. & alij in repet. c. peruenit. de censib. quorum non nulli & si loquantur in terminis d. l. cum de in rem. vbi nulla, vt patet, erat possessio corporalis rei vel quasi corporalis, tamen idem verosimilter responsuros in specie nostra credendum est fauore corporalium rerum possessionis, argu. l. 1. ff. de vsucap. vt plenius supra disseruimus. Sunt tamen qui contrariam expressim tueantur partem contendentes, titulum allegatum praesumi in terminis d. l. cum de in rem. eo quod inter fuit actus decies geminus ex parte eius contra quem praescriptum esse vel ius esse contenditur. Caeterum quando nullum factum ex parte illius interfuit extrinsecum, sed non factum duntaxat, & tunc negant ex longo possessione praesumi titulum etiam allegatum (quale est, cum postquam rem tuam longo tempore possedi, eam me ex certo titulo legitimo quem allegabam, praescripsisse contendebam, talem titulum allegatum praesumi ex ipsa longa possessione) ita tenent Iacob. de Arena, Petr. de Bella pertica. Cyn. Bulg. Bald. Iason & alij in d. l. si certis annis. & Ang. ibi in rep. Ioannes Imolen. & Romanus in l. in summa. §. fin. ff. de aqua pluu. arc. Petrus Ferr. sub titu. de forma libelli pro haered. vel re singulari diuid. verb. communiter, & pro indiuiso, columna secunda. Andreas Barba. consilio 28. omnipotentem Deum, columna nona, libro quarto. Florianus in d. l. de in rem verso. columna vlti. Baldus & Angel. in d. l. qui in aliena, in princip. ff. de acqui. haered. Iacob. Butrig. Baldus & Angel. in d. l. seruitutes in mag. Idem Baldus in d. l. cum de in rem, in lect. antiqua, & in leg. prima, columna tertia. C. de fideicom. Idem Baldus in leg. solent. §. non vero. ff. de officio pro. Idem Baldus in capi. si quis, verbo. per vnum annum, si de inuest. inter domin. & vasallum fuerit contro. & consilio 100. mulierem maritus duxit. libro quarto. Iacobus de Rauen. Petr. de Bellapertica. & Cynus. in leg. penulti. C. communi. diuidi. Barthol. in leg. Celsus. ff. de vsucapio. Idem Barthol. in quaest. incipi. mulier habens amplum patrimonium, columna fina. Sed certe materia d. l. cum de in rem, non iuste a nostris tradita fuit ad[sect. 35] nostram materiam vsucapionum, quia re vera inter se nihil commune habent, estque plus quam manifesta istarum rerum differentia, nam in terminis d. l. cum de in rem, non agebatur neque agi possibile erat de praescribendo illo iure annuo quid recipiendi in futurum, nam illo tempore, hoc est, de iure ff. incognita erat praescriptio actionum personalium, vt ex vera & communi opinione resoluimus supra part. prima. q. quarta. vnde cum in d. l. agatur de habenda actione personali ad aliquid annuum recipiendum, impossibile erat vt id quisquam contenderet se habiturum per modum praescriptionis, sed per alium longe diuersum modum, hoc est, per modum & causam contractus, ad cuius contractus probationem praesumptiuam adducitur, & allegatur illa decies gemina eademque annua praestatio. Vnde etiam descendit alia non minus perspicua differentia, nam nihil commune habent inter se ius, & substantia cum ipsius iuris vel substantiae probatione. leg. duo sunt Titij. ff. de testamen tu ibi, non ius deficit, sed probatio. l. obligationum substantia, in princ. iuncto vlt. respo. ff. de acti. & oblig. sed per d. l. cum de in rem, non inducitur ius aut substantia per praescriptionem contingens, aut vlla acquisitio iuris, aut substantiae, sed tantum iuris quod ex causa contractus acquisitum retro fuisse dicebatur praesumptiua quaedam probatio. Caeterum si illa improprijssima possessio, & discontinua potuit efficere vt titulus allegatus praesumeretur, longe facilius & iustius id efficiet nostra possessio, quae & proprijssima est, & continua, vt diximus ad pri. huius articul. Denique d. l. cum de in rem verso, limitatur[sect. 36] egregie vt non procedat cum agitur de obligando aliquem hominem liberum ad seruitium personale, quale est seruitium vasallagij, (vt more nostrorum loquar) tunc enim decennales annuae praestationis vasallagij nomine aut similis personalis subiectionis causa factae non inducerent tituli legitimi praesumptionem, sed longius tempus exigeretur, puta annorum triginta, quia longe grauius & durius praeiudicium est in persona vel personali subiectione (qualis qualis illa sit) quam in bonis. ista est vera & communis opinio, quam tenent Bartho. post antiquos in l. litibus. C. de agric. & cens. Idem Bart. in l. solent. §. 1. ad fi. ff. de offic. proc. Cyn. & Bald. col. vlt. in l. si certis annis. C. de pact. & ibi Ias. in 6. limit. & Franc. Balb. de praescr. in 1. parte 3. part. prin. q. 10. numero 11. Vnde [sect. [37]] apparet quod vt princeps rem vasalli sui etiam propter bonum publicum, aut publicam necessitatem auferre non potest, nisi dato iusto precio, aut iusta recompensatione, & ita longe minus poterit etiam ob publicam vtilitatem, aut necessitatem vasallum, hoc est, ciuem, aut ciues sibi subditos alienare, quia hoc longe grauius esset, quam bona adimere, vt docuimus, & bonorum ademptio iusto pretio, aut recompensatione potest mederi, & reparari, subiectionis autem detrimentum est inaestimabile, argu. l. filiusfa. §. secundum vulgarem. ff. de leg. 1. l. seruitutum. ff. de regu. iur. Glo. l. in seruorum. ff. de poenis. l. 1. §. quae onerandae. ff. quarum rerum actio non detur. l. 1. & 2. ff. de homi. libe. exhi. iunctis traditis per Barthol. in l. stipulationes non diuiduntur. 1. & 2. colum. ff. de verb. obli. Ergo princeps vasallos saltem perpetuo ideo alienare etiam ob causam publicam non poterit, quia id damnum est irreparabile, & bonum publ. omnium conciuium damno, iactura, & labore vel periculo non quorundam tantum parandum est. l. secundum naturam. ff. de regu. iur. vide supra capit. 5. numero 12. & numero 5. & 6. & num. decimotertio, & capit. nono, numero 22. & capit. dicimoseptimo. ad tempus autem, non perpetuo, an possint alienari dixi in dictis locis. # 65 Capvt lxv. Svmmarivm. -  1 Titulus praesumitur post longum tempus. -  2 Temporis diuturnitatis quadruplex effectus. -  3 Tempus immemoriale inducit iuris substantiam. -  4 Tempus quando extinguat ius. -  5 Intellectus l. cum de in rem. ff. de vsur. -  6 Intellectus l. si quis diuturno. ff. si ser. vend. -  7 Seruitutis ad praescriptionem non est necessaria tituli allegatio, contra communem opin. conclusiones quatuor. -  8 Titulus allegatus ex diutina possessione praesumitur etiam si agatur de praescribendo dominio, contra communem opinionem. Idem & si agatur de praescribendo vsufructu, contra communem opin. -  9 Intell. l. nullo, cum si. C. de rei vend. & nu. 11. -  10 Possessio sola radix & fundamentum praescriptio. noua opin. -  12 Scientia quantum distet ab ignorantia quoad praescriptio. -  13 Possess. quando dicatur violenta, clandestina, precaria. -  14 Possessio vitiosa perdurat. -  15 Praescriptio contingit sine legitimo titulo & cum scientia rei alienae, noua declaratio. -  16 Praescriptio sine titulo legitimo & cum scientia rei alienae contingit in decem casibus hic relatis, nouae declarationes. -  17 Intellectus l. si id quod. ff. pro derelicto. -  18 Intellectus leg. neque fructuarium. C. de vsufructu. -  19 Praescriptio sine titulo & cum scientia rei alienae currit in decem casibus hic relatis, nouae declarationes. IN superioribus [sect. 1] capitib. pluribus quam quinquaginta fundamentis, tam legum & iurium, quam rationum ostendimus, eum qui longo tempore rem aliquam possideret sciente & patiente domino, si alleget iustam causam aut titulum possidendi habuisse, se eum titulum vel causam a iure praesumi citra aliud probationis onus, quinimmo etiam ab authoritate Doctorum id ostendimus receptum esse, quamuis innumeri fere sint qui contrariam partem tuentur, vt non solum ex superioribus, sed etiam ex modo dicendis apparebit. Et animaduertendum est, [sect. 2] quod ex diuturna possessione vel quasi possessione interdum inducitur sola tituli praesumptio, quae admittit probationem in contrarium. Interdum vero inducitur ipsummet ius & substantia, ita vt non admittatur, nec si admitteretur, prodesset probatio in contrarium. Interdum vero neutrum istorum contingit. Interdum & quarto ex tempore ius extinguitur. Primum contingit quando rem tuam te sciente & patiente longo tempore possedi. nam si postea eam a me petieris, & dixero praescripsisse me, quod a ab aliquo tertio habui iustam possidendi causam vel titulum, is titulus allegatus praesumitur, quamuis in contrarium admittatur probatio, ita procedunt omnia fere fundamenta capitis superioris. Idem est in quasi possessione annuorum redituum, vt in terminis d. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. Secundus casus [sect. 3] vt ex possessione vel quasi possessione diuturna inducatur verum ius & substantia, ita vt probatio in contrarium nec admittatur, nec ex facto admissa prosit, contingit in possessione vel quasi temporis cuius initij memoria non est, vt in terminis l. 1. §. ductus aquae. ff. de aqua quot. & aesti. & in l. 1. & leg. 2. ff. de aqua plu. arcen. Tertius casus quando istorum neutrum contingit, euenit in eo qui per decennium tantum inter absentes rem alienam possideret corporaliter, vel in eo qui quasi mandato & nomine meo me ignorante aliquid egisset, & similia, vt superiore capite plene exposuimus. Vltimum [sect. 4] vt ex tempore ius extinguatur, contingit in iure alicui delato vel acquisito, quo nondum ipse vti coepit, quale est in terminis. §. fin. Instit. de iniuri. & est in legato nondum agnito, vel in haereditate nondum adita, vel in iure offerendi, vt in terminis l. in bello. §. si quis seruum. ff. de capti. l. licet, cum Gloss. C. de iure delib. in princi. Institut. de perpe. & temp. actio. l. fin. C. de dolo, & in actione redhibitoria, & legis Aquiliae, & quanto minoris, & in reliquis, de quibus per totum titulum Institut. de act. & per Gloss. & omnes in princip. & §. 1. Institut. de perpet. & temp. actionibus. In omnibus enim his speciebus & similibus actio competens ipso iure extinguitur per transcursum temporis, nec ex parte vllius hanc ad rem desideratur possessio, titulus, bona fides aut aliquid aliud, quia istud est ius quoddam, quod defertur a lege sub hac conditione resolutiua, vt si is rem iúsve suum infra tempus lege definitum persequatur, bene erit, sin minus, perinde sit ac si a lege id sibi concessum nunquam fuisset. non aliter atque vita animantibus concessa est sub conditione resolutiua, quae tempore ipso extinguitur, nisi homo per suam diligentiam efficiat, vt aeternam vitam assequatur, & similia, egregius text. in l. quibus diebus. §. quidam Titio. ff. de condit. & demonstrat. ibi, nam quod ademptum est, nec datum quidem intelligitur, sic ergo & in his speciebus, cum post tempus lege definitum id ius semel oblatum adimatur, nec datum quidem intelligitur. Ex [sect. 5] superioribus colligitur in terminis d. l. cum de in rem, quod & si annuum quid longo tempore mihi praestitisti, tamen si id postea persequar motus ex solo cursu temporis, nil agam, quia iustam causam praecessisse allegare debeo, vt est communis opinio Bart. colum. 2. & 3. & aliorum in d. l. cum de in rem. Balbus de praescrip. in 1. par. 3. partis prin. q. 10. per omnes in l. si certis annis. C. de pact. quod infra latius. Colligitur [sect. 6] quid respondendum sit interminis l. si quis diuturno, in princip. ff. si seru. vend. vbi te sciente & patiente tignum immissum in domum vel in parietem tuum habui longo tempore, & per hoc ius seruitutis acquiro & praescribo, si id nec vi, nec clam, nec precario factum fuit. Sicque ibi hoc plus est quam in dict. l. cum de in rem, [sect. 7] quia in illa factum positiue seruitutem patientisexigitur, an in ista requiritur factum positiue soluentis & decies geminatum & vniforme, vt diximus in loco supra allegato. Sed cur diuersum, communis opinio est, quia in l. cum de in rem, agitur de grauiore praeiudicio, quam in dict. l. si quis diuturno. vtrobique tamen vt legitimus titulus allegatur necesse est, sicque si in terminis dict. l. si quis diuturno. praescribere contendens non allegaret legitimum titulum, succumberet. Idem si eum allegaret allegatumque ex diuturna illa quasi possessione probaret praesumptiue, si tamen aduersarius probasset contrarium. Istae sunt communes opiniones, quas tenent Barto. Florianus & Paulus Castrens. in l. seruitutes, magna. post Glos. mag. ibi prope finem. ff. deseruit. Glo. & ibi Barthol. colum. 3. in d. l. cum de in rem, & est communis opinio Legistarum, secundum Paulum Castrensem in d. l. seruitutes. colum. fi. sequitur, & ait esse communem opinonem Francis. Balb. de praescriptio. in l. part. 3. part. princip. q. 10. num. 7. Bartho. in. qui in aliena. §. 1. & ibi Alex. col. fi. ff. de acq. haere. Alberi. in l. 2. C. de serui. Ang. in §. aeque. colum. 5. Insti. de actio. Alexand. in l. si certis annis. colum. penu. C. de pact. affirmans hanc esse communem opinionem, & ita in practica seruari Caepolla de serui. vrba. praed. cap. 19. incip. octauo principaliter. Felin. in capi. de quarta. colum. 13. de praescrip. vbi plures allegans hanc partem affirmat esse communem, & alij non pauci relati per Andream Tiraquellum de praescriptio. §. 1. Glos. 4. versi. 38. ibi. sed & multi hoc intelligunt procedere vbi agitur de modico praeiudicio. Quid dicendum? & sane allegatio tituli, de qua in d. l. cum in rem, non est trahenda ad terminos dict. leg. si quis diuturno, cum illuc agatur de graui praeiudicio, hic de modico, illuc esset sola quasi possessio eademque improprijssima, hic sit possessio vel quasi aliquantulum proprior, illuc esse illa quasi possessio discontinua, hic continua, sicque merito in dict. l. si quis diuturno, de tituli allegatione verbum nullum, verius ergo est eam generaliter intelligi debere prout generaliter loquitur, quod ex solo cursu temporis diuturni cum scientia & patientia illius inducitur tacita quaedam concessio illius seruitutis, quia agitur de modico praeiudicio. Simile in dict. l. si ego. §. primo. ibi, per traditionem aut patientiam forte. ff. de public. in rem actio. vbi in huiusmodi seruitutibus ea scientia & patientia tantum operatur quantum expressa concessio & traditio, facit §. per traditionem. Institution. de rerum diui. facit §. fina. Institution. de iniur. vbi etiam breuius tempus sufficit. facit l. alienationis. verbum, ibi, vix est enim vt non videatur alienare, &c. ff. de verbo. significa. faciunt omnia quinquaginta fere argumenta iurium, rationum & authoritatum, de quibus in praecedente capite, quae omnia si recte enumeres, inuenies forte hanc nostram partem receptiorem esse, quae dubio procul verior est, tene ergo haec contra hanc communem opinionem cum illa quam receptiorem puto, Primum quod in terminis dict. l. si quis diuturno, ad praescribendam seruitutem sufficit diuturna quasi possessio cum scientia & patientia domini sine vllo titulo tituli interuentu. Deinde quod talis tituli allegatio necessaria non est. Tertio quod etiam si ab aduersario titulum nunquam interfuisse probatum esset, adhuc praescribens obtineret. Postremo quod etiam si is confessus esset, si nullum titulum alium habuisse praeter domini tolerantiam, adhuc obtineret. Colligitur [sect. 8] minime verum esse eam communem opinionem, quam tenent Barthol. & communiter Doct. in d. l. cum de in rem, colum. 3. Barthol. & Doct. in l. 1. §. fin. colum. penultim. ff. de aqua pluui. arcen. Idem Barthol. in quaest. sua, incip. mulier habens amplum patrimonium. Barthol. & Doct. in l. seruitutes. Francis. Balb. vbi supra, q. 10. num. 7. versic. aut vero & tertio casu, dum contendunt quod in his quae sunt magni praeiudicij, quale est cum agitur de praesumendo titulo translatiuo pleni dominij, tunc ex diuturna possessione etiam cum domini scientia & patientia non praesumitur titulus allegatus, [sect. 9] & ita intelligunt l. nullo. C. de rei vendication. l. Celsus. ff. de vsucapion. cum simili. & ad d. l. cum de in rem. respondent quod procedit quando interfuerunt non solum patientia illius contra quem praescribitur, sed etiam ipsius plures actus positiui. Vnde subinferunt, quod etiam si ageretur non de praescribendo plenario dominio, sed de praescribendo vsufructu (qui pars dominij esse intelligitur. l. 4. ff. de vsufruct. l. qui vsumfructum. vbi plene per Bart. & Ias. ff. de verbo. obligation. adhuc ex diuturna possessione cum patientia etiam domini non praesumeretur ti. allegatus, quasi, & hoc casu videatur agi de magno praeiudicio, nec interuenerint actus positiui eius contra quem praescribitur, vt interfuerunt in terminis d. l. cum de in rem. Ita tenent Paul. Castrensis in d. l. serui. col. fi. & Franciscus Balbus, vbi supra, nu. 7. versi. ex quo infertur. & Bart. in d. l. seruitutes, circa medium, & idem Bart. in d. l. 1. §. fi. ff. de aqua pluu. arcen. & in d. q. in c. 1. mulier habens. colum. fi. & Caepolla & Paul. Castren. vbi supra. & Paulus Castren. in d. l. si filiusfamilias, vbi hanc dicit communem opinionem de petit. haered. & alij non pauci relati per Baldum, vbi supra. Quid dicendum? ego sane non abnego, nec ignoro quin sit egregia differentia inter nostrum casum & d. l. cum de in rem, in qua interfuerunt plures actus positiui illius contra quem praescribitur, qui non interfuerunt, sed tantum etiam scientia, & patientia in speciebus nostris, adhuc tamen pro parte nostra sunt longe plures & vrgentiores rationes, quas plures quam quinquaginta in capitibus superioribus retulimus, quae dilucide ostendunt hanc partem veriorem esse, vt & si agatur de praesumendo titulo translatiuo vsusfructus vel etiam pleni dominij, is allegatus praesumatur ex diutina possessione cum scientia, & patientia domini, & forte est ita receptior opinio, vt ex dictis supra cap. praece. apparebat. Denique veritas est [sect. 10] quod omnium praescriptionum fundamentum & radix consistit in causa possidendi tolerabili vel iusta, vt in l. fin. ff. pro suo. Ergo si habeo possidendi iustam causam vel tolerabilem, praescribere possum, nec alius titulus exigitur etiam regulariter, vt d. l. fi. cum mille similibus, quas allegabimus infra cap. 77. num. 10. cum seq. id quod procedit in tribus speciebus. Primum quando agitur de praescribendo dominio. Deinde quando agitur de praescribenda seruitute. Postremo quando agitur de praescribendis actionibus, de primo probatur lege & ratione, nam si fundum tuum possidere coepi te sciente & patiente, illumque arare, colere, & fructus inde percipere, perceptosque ad meam vtilitatem conuertere coepi, in hocque perseueraui per longum tempus, magis est vt tempore lege definito illum praescribam & acquiram, licet nullus titulus ad transferendum dominium idoneus interueniat, ita probat l. alienationis. ff. de verb. sign. ibi, vix est enim vt non videatur alienare. vbi plane probatur eum qui patitur, rem suam tempore per legem definito possideri ab alio per hoc eam rem concedere, & alienare ei videri. Ad idem nam vt naturaliter ius suum per tradionem, transferet per traditionem, ibi, nihil iam naturali aequitati. Instit. de rerum diui. ita & per patientiam quae naturali & corporali traditioni exaequatur, vt in l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem, aut per patientiam forte. ff. de publ. in rem acti. Nec dubium est, quin si sum in corporali rei tuae detentione accedente concessione tua, eius rei dominium absque alia traditione statim acquiram. l. qua ratione. §. interdum. ff. de acquir. rer. domin. §. interdum. Instit. de rerum diui. ergo si tuum fundum te non ignorante vel mox sciente ingressus, eum & colere & fructus inde colligere, inque meam vtilitatem conuertere & coepi, & per longum tempus perseueraui, post tale longum tempus lex interpretatur huic naturali rei detentioni, concessionem tuam accessisse, sicque dominium me acquisiuisse, & cum haec ratio sit expressa in d. l. alienationis, dubium non est, quin ratio ipsa sit vere lex, & decisio habeatur loco exempli, quod non arctat regulam (sicque nostra propositio generalis erit, vt est illa ratio) ita tenet Gloss. in auth. de haeredi. ab intest. §. fin. in verb. ordine. Gloss. in cle. 1. de electione. in verbo, eligatur. Bal. in l. maximum vitium, per text. ibi. C. de lib. praet. Idem Bald. leg. fin. per tex. ibi. ff. de haered. inst. Alexand. num. 5. Pet. Philip. Corne. num. 15. Iaso. num. 6. Curt. iun. num. 9. per text. ibi. C. de impub. in l. humanitatis. ijdem Philippus Dec. Curt. iun. & Francisc. Purpur. num. 23. in leg. fin. per tex. ibi. C. de pact. Idem Bald. in l. his solis, per text. ibi. C. de reuoc. don. Paul. Castren. & Ias. in l. quamuis. C. de fideic. Andr. Tiraquell. de causa cessan. par. 1. numero 135. Georg. Nat. in capitu. quamuis pactum. numero 32. de pact. libro sexto. Iason in leg. de quibus. numero 14. ff. de legib. Ad idem est text. si generaliter accipiatur, nec restringatur ad ea quae sunt leuioris praeiudicij, in d. l. si quis diuturno, in prin. ff. si ser. vendi. Ad idem quoque videtur esse text. non tam in specie quam in simili, in d. l. cum de in rem. Ad idem in simili, praesertim in sui ratione, in d. §. fin. Institu. de iniuri. & denique omnia iura & rationes quas retulimus in praecedentibus capitibus, quas non expedit repetere, praesertim cum, vt plene disseruimus, d. c. 77. num. 10. ad praescriptionem non tam titulus quam sola iusta causa possidendi exigatur, vel etiam tolerabilis sufficiat. d. l. fi. ff. pro suo. & vt qui rem mobilem alienam contrectat, si putauit dominum permissurum, desinit furtum committere, vt notant Gl. & communiter Docto. Instit. de obli. quae ex mal. §. 1. quasi licet regulariter dominus vetare & nolle praesumatur. l. vetare. ff. de furt. tamen interdum secus sit ratione forte cognationis, amicitiae, vicinitatis, necessitatis, aut similia, ita & in specie nostra potuerunt concurrere causae iustae vel saltem tolerabiles, quibus motus rem alienam propria authoritate possidere coepissem, dum id dominum permissurum existimassem. Et euentus sequens (hoc est scientia & patientia domini diuturna) non potest non videri hanc causam iustificare per dd. ll. & denique haec pars probatur & iustificatur per mille leges & rationes, de quibus in superioribus capit quas non expedit repetere, ita olim tenebam, sed ad hanc opinionem, vt infra dicemus, adijcienda est necessaria declaratio & temperamentum. In secundo casu, cum agitur de praescribenda seruitute, est res expeditior, quae palam probatur in d. l. si quis diuturno, in princip. cum ijs, quae dicta sunt per totum praecedens & praesens caput. Idemque in praescriptione vsufructus, nam si id admittimus, cum agitur de plenario dominio praescribendo, ergo multo magis cum agitur de praescriptione vsufructus qui est pars dominij. l. 4. ff. de vsufruc. elegans tex. in l. qui vsumfructum. vbi Bar. & Iason. ff. de verb. obli. quae intelligenda sunt sciente & patiente domino. Tertio casu quando agitur de praescribendis actionibus siue illae personales sint, siue reales, siue mixtae, (iuxta §. omnium. & ibi plene per Angelum Aret. Ias. Ludo. Gomez. & Benincasium in pri. Inst. de actio) tunc similiter eadem ratione nullus titulus requiritur, sed tantum iusta causa aut tolerabilis, quae sufficiat ad remouendam malae fidei suspicionem, & ita procedit l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de praescri. 30. annorum, & in prin. Instit. de perpe. & temp. actio. ergo si tibi huius rei non ignaro centum actione perpetua debebam, & per annos 30. supersedisti ea petere, par est vt praescripsisse videar, cum vix sit vt concedere aut mihi remittere non videaris, sicque militat ratio. d. l. alienationis, ibi, vix est enim, &c. quae ratio cum sit generalis & in ea lege expressa, lex generalis vere est, sicque comprehendit nostrum casum, eumque definit non secus quam illum qui ibi erat expressus. Ad idem dict. l. si quis diuturno, in princ. in ratione sui, & d. l. si ego. §. 1. similiter. in ratione sui. & d. §. fin. Inst. de iniur. similiter in ratione sui. d. l. si filiusfamilias. C. de peti. haered. leg. qui in aliena, in princip. versi. sed si non adierit. ff. de acquir. haered. l. qui in prouincia. §. 1. ff. de ritu nup. c. illud, de praesump. l. Procula. ff. de proba. cum similibus. Confirmantur omnia superiora, quia id dicimur scire quod vehem enter opinamur. leg. cum quidem. §. quod dicitur. 1. & 2. cum vtrobique not. ff. de acq. haere. dummodo adsit iusta causa vel occasio opinandi, vt ibi, nec dubium est, quin iustam causam vel occasionem id opinandi habeat, qui per longum tempus rem possedit vt suam sciente & patiente domino, vt diximus supra cap. superiore circa principium. Quae [sect. 11] omnia moderanda sunt vt procedant data scientia & patientia domini, nam si ignarus esset non posset videri animum iuris sui negligendi aut alteri concedendi habuisse. l. mater decedens. ff. de inoffic. testam. [sect. 12] & consequenter possessor, nisi aliunde haberet iustam causam possidendi, nunquam eam rem videretur iuste possedisse aut praescripsisse, vnde siue rem tuam inscio te possiderem, scienter eam praescribere nunquam possem si confiteret ipse, vel constaret me aliunde titulum vel iustam possidendi causam non habuisse, idem si titulum haberem, si tamen eum non allegaui, ita intelligo his tribus casibus procedere leg. nullo. C. de rei vend. l. Celsus. ff. de vsucap. leg. fin. ff. pro suo. leg. non solum. ff. de vsucap. §. quod vulgo. & leg. quod vulgo. ff. pro empt. leg. vnica. C. de vsucapio. trans. l. diutina. C. de long. temp. praescri. & in prin. Instit. de vsucap. quod si titulum me habuisse ab aliquo tertio allegassem, an is ex diutina possessione praesumatur, & hoc casu quo dominus ignorauit rem iusúe suum ab alio possideri magis est non praesumi nisi probetur, vt dictis legibus. quamuis si ipse sciret rem iusúe suum possideri, tunc praescriptio procederet, non tam ex vi tituli alium de habiti (etiam si allegatus esset) quam ex vi ipsius possessionis eo ipso iustificatae & legitimatae quod dominus sciebat & patiebatur, sicque concedere videbatur, vt sic sciente & patiente domino ad iustificandam possessionem non sit necessaria vllus titulus vel causa possidendi aliunde profecta, cum ex sola sua scientia & patientia & tacita concessione satis ac satis iustificetur, sed tunc demum iusta causa vel titulus tolerabilis possidendi desideretur, cum ipse dominus huius rei ignarus est. Id quod etiam in praescriptione seruitutum respondendum est, vt dict. l. si quis diuturno. dict. l. si ego. §. 1. etiam si loquamur in vsufructu per easdem leges & rationes. Idemque & in actionibus, nam si sciebam, me tibi ignaro centum debere (ex contractu forte inito cum seruo, aut filio, aut procuratore tuo, aut ex causa haereditaria, quia defuncto, cui successisti, debebam) tunc improprijssima haec possessio, qua debitor ipsum debitum possidere dicitur, iuxa Gloss. l. regulariter. ff. de pet. haer. nec iustificabitur, quasi ex tacita concessione tua cum id ignores, nec quasi ex titulo vel causa aliunde habito, cum aliunde habitus non sit, vel habitum esse non probetur, ergo ex diuturna possessione praescriptio non contingit contra rem suam possideri ignorantem, quod varie intelligitur. Primum, quando revera non interfuit titulus aut causa iusta vel tolerabilis possidendi. Deinde quando & si forte interfuit, tamen non allegatur. Tertio etiam si & interfuerit & allegetur, si non fuerit probatus, & ita procedunt, si generaliter intelligantur text. in l. nullo. C. de rei vendi. & in l. Celsus. & in l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucap. & in l. quod vulgo. ff. pro empt. & in l. final. ff. pro suo, & in princ. Insti. de vsucap. & in l. vni. de vsucap. cum alijs, quae congessimus in cap. 77. num. 10. Sicque in quibus casibus contra absentem & ignorantem currit praescriptio, in illis necesse est, vt titulus & interueniat & allegetur & probetur. Sed quando currit contra praesentem & scientem, tunc nec tituli interuentus, nec probatio, nec etiam allegatio requiritur, quia sola scientia & patientia domini vim habet concessionis & alienationis post lapsum temporis lege definiti, vt dictum est, quod varie intelligitur: primum cum agitur de plenario dominio praescribendo: deinde cum agitur de praescribendo vsufructu: tertio cum agitur de praescribenda alia quauis seruitute: postremo cum agitur de actionibus praescribendis, vt similiter dictum est. quinto etiam si agatur de obligatione aliqua in futurum acquirenda, vt in terminis dict. l. cum de in rem. sicque non solum si agatur de praescribenda liberatione aduersus obligationem, sed etiam si agatur de praescribenda vel acquirenda obligatione contra libértatem. Contra [sect. 13] hoc tamen fortiter facit, quod & si rei tuae te sciente & patiente possessionem ingressus sim, eamque tenere incipiam, non ideo tu protinus desinis possidere, nec ego possum inchoare praescriptionem, nam aut vi eam coepi, & vitiosa possessio est, sicque cessat praescriptio. d. l. si quis diuturno. aut clam (hoc est, te ignaro ab initio) & [sect. 14] similiter vitiosa est, eritque semper, quia tale vitium initio contractum perdurat. l. cum haeres. ff. de diuer. & temp. praes. l. vitia. C. de acquir. poss. aut nec vi nec clam, sed te sciente, vidente & tolerante, & tunc aut constat me eo nomine eam possessionem occupasse, quasi ad libitum tuum eam dimissurus, & tunc precaria videretur, cessaretque praescrip. d. l. si quis diuturno, & per totum. ff. de precario. Aut & secundo eo nomine eam occupaui, quod testarer me tibi eam non restituturum, & tunc si te esse dominium agnoscebam, vim faciebam, vitio sa possessio esset, cessaret praescriptio, quod si alterius tertij esse dicebam, similiter vitiosa possessio esset. l. quaerebatur. l. fin. C. vnde vi. quod si nullus esse dicebam, sed pro derelicto habitam, vel nullus vnquam fuisse, sicque occupantis esse debere, similiter cessaret praescriptio, quia statim eius dominium nactus essem, per totum titulum. ff. pro derelicto. l. 1. 2. & 3. & 4. ff. de acquir. rer. domin. Aut & tertio cum occupo eam possessionem, nec declaro me tibi volenti eam dimissurum, nec declaro contrarium, & tunc non videor acquirere possessionem, nec tu animum possidendi deponere videris, ergo cum tu possideas, & ego non, non potero inchoare praescriptionem, sed quia post longum tempus eam possessionem neglexisse aut pro derelicto habuisse videris, vt est communis opinio, vt diximus. Ideo euenit, vt tunc ego eam acquiram non quasi praescriptam, sed quasi pro derelicto habitam, sicque etiam tunc cessat praescriptio, nisi dixeris quod simul atque ea possessio, & abs te deserta, & mihi quaesita videtur, ex tunc in posterum legitimus possessor videbor, sicque sine alio vllo titulo vsucapere potero proprietatem, ita tamen vt praescriptio proprietatis a tempore possessionis iam quasi desertae acquisitaeque inchoari videatur, & non antea, [sect. 15] vt sic quasi duae acquisitiones sint, non simul, sed successiue & gradatim contingentes, Prima possessionis, quae ex certo temporis lapsu contigisse videtur, postquam acquisitam incipit aut inchoatur praescriptio, quae omnia probantur in l. 3. ff. de vsucap. & in l. si id quod. ff. pro derelict. vbi mulier rem a non domino (quem tamen dominum esse putabat) pro derelicto habitam coepit, eamque postea marito donauit, quam is maritus potuit praescribere, & praescripsit, & tamen in effectu non habeat titulum, quia quod attinet ad praescriptiones titulus improbatus pro nullo est. l. secunda. §. si a pupillo. ff. pro empto. C. eodem. l. fina. §. sin autem. C. com. deleg. quinimmo vix est, vt maritus ille haberet bonam fidem, quia aut eam rem vxoris esse credebat, & tunc sciebat sibi donari non potuisse, per totum titulum. ff. & C. & in decret. de donatio. inter virum. Aut credebat esse alterius, & longe minus. cap. fin. de praescript. ergo nullo casu domini cogitatione possidebat, sed adhuc dicitur habere bonam fidem eo ipso, quod possidebat vel se possidere falso credebat dominae voluntate, & hanc rationem reddit tex. dict. l. si id quod. ibi, quasi volente & concedente domina, etiam si eam possessionem reuocabilem, & quasi quodammodo precariam esse is maritus putabat, quia credebat aut credere debebat liberum vxori esse, quoties sibi libitum esset, eam possessionem reuocare, & cum illa ratio, quasi volente & concedente domina, sit in illa lege expressa pro lege, vere, & non interpretatiue debetur, cumque sit generalis, comprehendit omnes omnino casus, in quibus ipsa militare reperitur. Ex quibus multa non minus vtilia, quam noua colliguntur. [sect. 16] quid. n. si postquam rei quam tuam esse putabam possessionem occupaui sine vllo vitio, sed te sciente, & patiente, & vidente (vt in exemplis, de quibus supra) eam retinui per tempus, quo lex disponit possessionem pro derelicto habitam, aut desertam videri. Aut quid & secundo si rem a te conduxi, & post finitam conductionem expressim dixi tibi, me in posterum eam conductam nolle habere, & nihilominus me in eius possessione permanere siniuisti per tempus, quo lex vult possessionem desertam videri. Aut quid & tertio si rem mihi ad certum tempus commodasti, quo finito expressim dixi tibi commodati nomine, eam me amplius nolle habere, & nihilominus per tempus a lege definitum ad possessionis desertionem tolerasti me in eius possessione permanere. Aut quid & quarto si ad tempus indefinitum eam rem mihi concesseras precario, & postea expressim dixi tibi, me eam possessionem vt precariam amplius nolle habere, & nihilominus tolerasti me in eius possessione permanere per tempus ad possessionis tacitam desertionem a lege definitum (vt enim precarium differat a commodato, docet Barto. in l. 2. in princ. ff. si cer. petat.) Aut quid & quinto si custodiae & depositi causa eam dederas, & postea tibi expressim dixi, me in posterum eam rem vt depositam nolle tenere, & tu tolerasti eam me possidere per tempus a lege definitum ad praesumendam tacitam possessionis desertionem. Aut quid & sexto si in ea re ad tempus habebam vsumfructum, quo finito expressim dixi tibi, eam me vsusfructus nomine amplius nolle habere, & nihilominus tolerasti eam me possidere per tempus a lege definitum, ad praesumendam tacitam possessionis desertionem. Aut quid & septimo si cum vsus causa eam prius tenerem, idem contingit. Aut quid & octauo si cum eam nomine superficiei ad tempus tenerem, idem contingit. Aut quid & nono si cum census annui praestandi causa eam tenerem redempto illo censu, eam non reddidi, & ille tolerauit me eam retinere. Aut quid & decimo si pignoris, aut hypothecae nomine eam tenebam, & debito soluto idem contingit. In omnibus enim his speciebus & similibus constat me permanere in illius rei possessione sine vllo titulo habili ad transferendum dominium. sed tamen in omnibus his speciebus constat me habere possessionem vitio carentem, vel saltem rei detentationem corporalem vitio carentem, & consequenter posse me praescribere eam, quia quasi volente & concedente domino (hoc est, eo, quem dominum esse putabam) sum in ea possessione vel detentatione, id quod sufficere ad praescribendum ostendimus per d. l. si id quod, cum simil. supr. allegatis. quod tamen contingit non vno ictu, sed per medium alterius requisitionis, nam per tempus lege definitum ad praesumendam tacitam possessionis desertionem, eam possessionem quasi a priore possessore abscedentem, ad meque transuolantem nactus videor, & ex tunc videor iustus possessor ad inchoandam proprietatis praescriptionem. [sect. 17] Nec vos decipiat d. l. si id quod. ff. pro derelict. vbi maritus ille simul ac sibi ab vxore res tradita fuit, statim inchoauit proprietatis praescriptionem, nam illud ideo ibi contingit, quia statim constabat ipsam vxorem voluisse desinere possidere, possessionemque in maritum transferre, vt ibi. & l. 1. §. si vir. ff. de acquir. poss. Caeterum in decem speciebus supra relatis non constabat, nec praesumebatur, quod prior possessor idemque dominus verus, vel putatiuus, vellet statim desinere possidere, eamque possessionem in me transferre, sed is animus possessionis deserendae demum post tempus lege definitum praesumitur. In omnibus ergo his decem speciebus & similibus constat sine vllo titulo habili ad transferendum dominium contingere praescriptionem, quamuis contrarium totus mundus existimauerit. Deinde constat sine ea bona fide, quod possessor domini cogitatione possideat contingere praescriptionem. quinimmo etiam si persuasum habeat, alium esse rei illius dominium, quamuis totus mundus huc vsque contrarium existimauerit, quae omnia nullus vnquam sic forte percepit, aut proxime accessit. His omnibus minime aduersatur [sect. 18] l. neque fructuarium. C. de vsufruct. vbi fructuarius contra dominum quandiu possidet tanquam fructuarius praescribere non potest, sed postquam ex alia causa possidere coepit, bene praescribere incipit, vt ibi expressum est, sicque primum responsum illius textus non obest nobis, quia ponimus inchoari praescriptionem post finitam primam causam, quae alterum in dominum recognoscebat: secundum autem responsum nostras sententias egregie probat, quatenus post finitam primam possidendi causam significat eum posse praescribere. Hactenus [sect. 19] quando ea res aliena erat, hoc est, non prioris possessoris, a quo ego causam habui, sed alterius, contra quem praescripsi, nam in his terminis loquitur d. l. si id quod. & locuti nos sumus. quid autem si ea res ipsiusmet primi possessoris erat, a quo ego causam possidendi praesumptam habui, an postquam nactus sum possessionem per tempus lege definitum ad praesumendam eius tacitam desertionem, an (in quam) ex tunc possim proprietatis praescriptionem inchoare contra ipsummet, mouet quaestionem quod ad praescribendum requiritur iusta possidendi causa, quae hic non videtur adesse, cum quasi precario in decem speciebus, supra memoratis ab ipsomet, contra quem praescribere paro, videar possidere, vt supra diximus, adhuc tamen magis est, vt praescriptio possit contingere praecedente tamen possessionis mutatione, nam si ille per tempus lege definitum ad praesumendam tacitam possessionis desertionem me possidere eam rem tolerauit, perque hoc possessio ab eo abscesserit, & ad me transuolauerit, iam non precario (vt antea) sed meo iure possidere videor, sicque nil impedimento est, quin proprietatis praescriptionem possim inchoare. quinimo contra ipsummet longe iustius, quam contra alterum tertium currit praescriptio, cum absentis ignorantiae esset indulgendum (argument. eorum, quae tradunt Bartol. & alij in l. final. C. de longi temporis praescription. contendunt succurri restitutione ei, cuius ignorantis res praescripta est, de cuius veritate alibi agemus) quae ratio cessat in sciente & patiente: argu. l. cuius per errorem. ff. de reg. iur. d. l. alienationis verbum. ff. de verborum signif. ibi, vix est enim, & d. l. si quis diuturno, in princip. & d. §. fin. Instit. de iniur. d. l. si ego. §. 1. ff. de pub. in rem act. & d. l. si id quod. ff. pro derel. ibi, quasi volente & concedente, & mea possessio, quae prius illegitima erat (hoc est, detentatio tantum erat) ipso temporis tractu fuit legitimata, vel (vt rectius loquar) transformata, & de nuda detentatione in veram possessionem transformata, quod nota, quia nullus vnquam forte ita cogitauit. # 66 Capvt lxvi. Svmmarivm. -  1 Diuisio ex diutina separatim possessione praesumitur etiam si partes essent inaequales, vel ageretur de magno praeiudicio, cum multis contra multos. -  2 Intell. l. filiusfamilias. C. de pet. haered. -  3 Intell. l. qui in aliena. ff. de acquir. haere. -  4 Intell. l. si quis diuturno. ff. si cert. vend. -  5 Tempus longum facit praesumi aditionem haereditatis, licet agatur de magno praeiudicio, contra multos, & praesumi filij consensum, licet agatur de magno praeiudicio, & aliae tres conclusiones, contra Doct. -  6 L. si mater. C. de inoffic. testamen. COlligitvr veram esse[sect. 1] opinionem Gloss. quae communiter appro. in d. l. penult. C. commun. diui. quae ait, quod si fratres haereditatem patris sui diu separatim possederunt, praesumitur inter eos facta diuisio, & eam communiter appro. saepe dicunt Franciscus Balbus de praescript. in prima part. 3. part. prin. quaest. 10. num. 39. & Andreas Tiraq. de praescript. §. 1. Gloss. 4. ver. 14. & rursus versic. 39. id quod latius supra repetijmus, quia multi tenent contrarium. Sed glossae opinione retenta, ea limitatur communiter, vt procedat eo casu, quod inter eos fratres si ab intest. successerunt, partes possessae diu essent aequales, vel si ex testamento possedissent, essent partes possessae commensuratae portionibus haereditarijs. Ita tenent Baldus & Paulus Castren. in d. l. penult. Franc. Balb. vbi supra, num. 44. post Alexand. quem allegat consil. 25. attentis. colum. 4. lib. 5. Felin. in c. sicut. colum. 14. de re iudi. qui alios allegat huius sententiae fautores, quam limitationem ait esse veram & communem Balb. vbi supra, nu. 45. eamque sequitur Andr. Tiraq. vbi supra, versi. 14. in fin. & rursus versic. 39. Alexand. tamen consi. 92. viso & discusso. lib. 2. tenet illam Gl. generaliter procedere, neque hanc limitationem veram esse. idem vult Salicetus in dict. l. penult. & Anton. Butrius in cap. peruenit, de censibus, & Aret. in §. fin. Institut. de soci. sed haec limitatio vera non est, quia nititur alia limitatione, nempe, quod ea Gloss. procedat quando agitur de modico praeiudicio, non sic si ageretur de magno. id quod verum non esse continuo edocebimur, & supra attigimus. Dicta Gloss. 2. limitatur, vt procedat solum quando ageretur de leui praeiudicio, non sic si de magno ageretur, tunc enim ex diuturnitate temporis etiam scientia & patientia concurrente non induceretur consensus. Ita tenet Barto. in l. cum de in rem vers. colum. 3. ff. de vsuris. generaliter intelligens ex diuturna scientia & patientia in his, quae grauis sunt praeiudicij, minime induci concessionem, sequuntur ita intelligentes text. in l. nullo. C. de rei vendi. cum simil. Raphael Fulgosius in l. 1. colum. penultim. & Ias. colum. 5. C. qui admitti. Idem Barto. in quaest. sua, incip. mulier habens amplum patrimonium. Idem Bart. in l. 1. colum. penult. ff. de aqua pluu. arcen. Paulus Castren. in l. si filiusfamilias. C. de petit. haered. Alexand. in l. qui in aliena, in prin. ff. de acq. haere. Idem Alex. in l. sciendum. col. 4. ff. de verb. oblig. Panor. in c. fin. col. 3. de causa possessio. & pro pri. Alex. consil. 20. viso processu. colum. fin. lib. 4. & consil. 5. viso & diligenter. colum. penult. eod. lib. And. Tiraq. de praescrip. §. 1. Glo. 4. versi. 39. Bar. Socin. consil. 254. col. 2. lib. 2. Philip. Deci. consil. 444. Idem Dec. in c. 1. col. 6. de fide instru. Franc. Balb. de praescrip. in 1. part. 3. partis princi. quaest. 10. nu. 7. versicu. ex quo infertur, & iterum num. 44. versic. nunc limita. [sect. 2] & hi omnes fere intelligunt similiter quod d. l. si filiusfamilias. C. de peti. haere. procedit, quia de modico praeiudicio agebatur, locum minime habitura, si magno de praeiudicio ageretur. [sect. 3] Iidemque fere omnes intelligunt eodem modo text. in d. l. qui in aliena. vers. sed si non adierit. vt ibi ageretur de modico praeiudicio, eumque textum locum minime habiturum, si magno vel mediocri de praeiudicio ageretur. [sect. 4] & in eundum sensum acceperunt ijdem omnes text. in dict. l. si quis diuturno, in princip. ff. si seruitus vendi. vt & ibi, modico de praeiudicio ageretur. illo textu locum non habituro, si magno de praeiudicio aut forte de mediocri ageretur. [sect. 5] vnde sit consequens ex mente ipsorum, quod si in terminis dictae l. si filiusfamilias, ea haereditas multis oneribus esset implicita, tunc ex diuturna illa possessione non praesumeretur patris consensus, & quod in terminis dictae l. qui in aliena, si onerosa multo esset illa haereditas, ex diuturna patris possessione non praesumeretur filij consensus in ea adeunda, & quod in terminis d. l. si quis diuturno, seruitus illa praedialis esset nimis noxia praedio seruienti, ex illa diuturna scientia & patientia non praesumeretur consensus domini praedij seruientis, nec seruitus illa praescripta videretur. Quarto inde consequens quoque fieret, vt si esset magna inaequalitas inter portiones, quas fratres diu separatimque ex haereditate patris intestati possederunt, non praesumeretur diuisio. idemque si testator paterfamilias decessisset, & magna esset inaequalitas, habita ratione portionum testamento relictarum. Quinto consequens fieret, vt si quis diu rei meae vsumfructum quasi possedit me sciente, & patiente eum non praescriberet, quod multi supra relati in specie tenuerunt, quae omnia minime vera esse, supra ostendimus per plura, quam quinquaginta fundamenta legum, & rationum, quas congessimus supra capitu. superioribus, quas non expedit repetere, & quia admissis opinionibus Doctorum misere violantur, & restringuntur generalitates dictarum legum, nempe dict. l. si filiusfamilias, quae non distinguit, vtrum haereditas sit onerata an opulenta, & dict. l. qui in aliena. quae similiter non distinguit, vtrum onerata an opulenta esset haereditas, & dict. l. si quis diuturno, quae similiter non distinguit, vtrum noxia nimis an leuiter tantum esset ea seruitus, de qua praescribenda ibi agebatur. & Gloss. dict. l. pen. quae similiter non distinguit, vtrum modica an non modica esset portionum possessarum disparitas, [sect. 6] & addo egregium textum in simili, iuncta sua Gloss. singulari, & ibi communiter app. in l. si mater. C. de inoffic. testa. vbi mater filios suos haeredes scripserat, & deinde in puerperio alterius filij decesserat, ita quod non habuit spacium mutandi testamenti, & ne illius filij sic praeteriti occasione id testamentum rescinderetur, Imperator introduxit eum filium pro instituto habendum, disputat Gloss. (quam ibi communiter appro. diximus) an ea lex legísve beneficium procedat, etiam si filij fuissent ibi inaequaliter instituti, & ait ita esse. sic ergo & in specie dict. Gloss. dict. l. penultim. inaequalitas portionum possessarum nihil istorum mutare debet non magis, quam in terminis dictae l. si mater. Adstringitur hoc fundamentum, nam beneficia facilius perire solent, quam quae competunt iuxta rigorem iuris communis. l. eius militis. §. militia missus. ff. de mil. testa. vnde si ex inaequalitate portionum non desinit locum habere beneficium. d. l. si mater, multo minus ex tali inaequalitate portionum possessarum locum habere desinet praesumptio, de qua in Gl. d. l. pen. quae descendit ex mero iuris rigore. Adde Andr. Tiraquell. vbi supra, versic. 39. ibi sunt & qui hoc limitant post Paul. Castren. & Fulgo. quos alleg. & plures alios in ver. sed & multi. Tenendo nostras sententias, quae revera & aequiores sunt, & legum nostrarum (ne misere violentur & restringantur) tutrices, tunc ad l. nullo. C. de rei vend. (in qua iacet vnicum contrarium existimantium fundamentum) facilis est, & perspicua solutio, & sensus verus, nihil enim commune habet rerum substantia, aut essentia cum ipsarum rerum probatione. l. duo sunt Titij. ff. de testamen. tut. ibi, non ius deficit, sed probatio. l. obligationum substantia, in princip. iuncto §. fi. ff. de actio. & obligatio. & leges soli possessioni temporis legitimi concedunt lucrum per praescriptionem proueniens. l. 3. ff. de vsucapion. dixi plene §. 77. nume. 10. ab hac regula lucrum tali possessioni deferente excipitur ille casus, quo ea possessio iniusta, & intolerabilis esset. l. fin. ff. pro suo. l. non solum. §. quod vulgo. l. Celsus. ff. de vsucap. l. quod vulgo. ff. pro emptore. l. final. C. pro dona. l. si vir. ff. eodem. l. si id quod, ibi quasi volente & concedente domina. ff. pro dereli. in princip. Institut. de vsucapion. l. vnica. C. de transact. vsucap. l. diutina. C. de longi temporis praescription. iustam autem causam possidendi (quod attinet ad praescribendum) habere intelligitur, qui possidet de voluntate domini. dict. l. si id quod. d. l. si vxor, etiam si causa, & occasio dominicae concessionis esset a lege improbata, vt dd. ll. iuncto titulo. ff. & C. & in decre. de dona. inter virum & vxor. ergo in specie nostra, qui non solum sciente, sed etiam longo tempore patiente domino possedit, non dubium est, quin possideat ex domini voluntate, & consequenter iustam, quinimo longe iustiorem possidendi causam habere videtur, quandoquidem huic possessioni non dedit originem occasio a lege improbata, id quod contingit in terminis dict. l. si vir, & dict. l. si id quod. Praeterea si titulus habitus a non domino praebet iustam causam possidendi, etiam si is dominus esset absens, & ignorans, iuxta l. fin. C. de longi temporis praescription. iunctis legibus supra allegatis, quanto iustius praebebit causam praescribendi titulus habitus ab ipsomet domino, vt argument. per totum. C. de reb. alien. non alien. Nec dubium est, quin ex iustissima legis interpretatione ab ipsomet domino titulus (hoc est, iusta possidendi causa) datus intelligitur eo ipso, quod rem suam a me possideri diu concessit, dict. l. si id quod. dict. l. si vir. cum mille iuribus, & rationibus superiore cap. allegatis. Ergo non abnegamus, quin ad praescribendum sit necessarius titulus (hoc est, iusta causa possidendi) vt dicitur in dict. l. nullo. sed in omnibus speciebus supra relatis affirmamus interfuisse non solum iustam, sed etiam longe iustiorem possidendi causam, quam in terminis dict. l. nullo. & consequenter contingeret praescriptio longe facilius & iustius, quam in terminis d. l. nullo, aut dict. l. final. C. de longi temporis praescriptio. quia titulus, qui a dict. l. nullo, cum simili, desideratur, in vsucapionibus vel praescriptionibus nihil aliud est, quam iusta causa possidendi, vt proclamant sic declarantes quamplures leges, d. l. non solum. §. quod vulgo. d. l. quod vulg. d. l. fi. ff. pro suo. dict. l. si id quod. dict. l. si vir vxori. l. 2. & l. penult. ff. pro legato, cum simil. quas allegaui infra cap. 67. num. 10. cum sequen. # 67 Capvt lxvii. Svmmarivm. -  1 Sententia etiam nulla dat titulum ad praescribendum. -  2 Transactionis titulus an sufficiat ad praescript. siue res tradatur siue remittatur. -  3 Titulus conditionalis non sufficit ad praescribendum. -  4 Titulus reuocabilis sufficit ad praescribendum. -  5 Tituli qui sufficiant ad praescribendum. -  6 Titulus simulatus non prodest ad praescribendum. -  7 Tituli plures concurrunt ad praescribendum. SEntentia [sect. 1] praebet iustam causam scribendi. Ita Bartol. & ibi plene per Alexand. & Ias. in l. Pomponius, per text. ibi. ff. de acquir. posses. & per Francisc. Balb. de praescript. in 1. parte 3. partis prin. q. 11. id quod procedit etiam si sententia esset nulla vel forte iniusta, dummodo is, cuius fauore lata fuit, non propterea esset in mala fide. Ita Gloss. in c. si sacerdotes. 16. quaest. 3. in Gloss. magn. & per Balb. vbi supra, & quod notatur in c. de quarta, de praescript. Haec opinio, quae (non paucis tamen repugnantibus) receptior est, probatur ratione aperta, nam ad praescriptiones non titulus positiue, sed tantum iusta causa possidendi desideratur. Ita plane probat l. quod vulgo. ff. pro emptore. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucapi. l. fin. ff. pro suo. l. 2. & 3. ff. pro legato. l. pro legato. & l. fina. eod. tit. dixi plene infra cap. 77. nume. 10. probatur aperte in l. 3. ff. de vsucap. vbi in definitione vsucapionis, ex qua vsucapionis vera cognitio capienda & petenda est, non dicitur ad vsucapiendum titulum, sed tantum possessionem temporis lege definiti desiderari. Id quod alijs postea legibus moderatum & declaratum inuenitur, vt ea possessio iusta sit, vt proxime diximus. Iustam autem possessionem accipere debemus, siue illa magnopere iusta sit, siue sit tolerabilis, licet non ita iusta & inuincibilis fuerit. d. l. fin. ff. pro suo, & diximus in d. nume. 10. sed qui ex sententia possidet, nullus abnegabit, quin non solum tolerabilem, sed etiam iustam & laudabilem causam possidendi habuerit, praesertim cum res iudicata pro veritate habeatur, vt in l. res iudicata. ff. de regul. iur. ergo hunc habere iustam causam praescribendi praescripturumque recte posse in comperto erit. Confirmantur isthaec. Nam titulus [sect. 2] transactionis, quae exaequatur sententiae. l. non minorem. C. de transact. l. 1. & 2. ff. eodem titul. similiter sufficit ad praescribendum, quando ex eo titulo vel causa possessio traditur (puta quia cum in iudicio fundum abs te, qui eum possidebas, peterem, eum ex causa transactionis tradidisti, tunc enim eum, si alienus erat, praescribere possem.) Ita tenent per text. ibi Salicetus, Alexand. Ias. colum. fin. & alij communiter in l. si pro fundo. C. de transact. Balbus de praescript. part. 3. princ. quaest. 5. quin eum text. hanc ad rem singularem dicit, est clarior text. in l. ex causa transactionis. C. de vsucap. pro emptore. tenet Alexand. consilio 24. ponderatis his. colum. final. lib. 5. Philippus Corneus consil. 16. viso primo themate. lib. secundo. Gloss. & Bart. in d. l. si pro fundo, est communis opinio, secundum Balbum, vbi supra, qui omnes per dict. l. si pro fundo, communiter tenent contrarium, eo casu, quo ex causa transactionis possessio eius rei, de cuius praescriptione agitur, non esset tradita, sed tantum retenta. quae communis opinio non satis tuta est, quia nec ad transferendum dominium, nec ad transferendam vsucapiendi conditionem traditio rei, de qua praescribenda agitur, necessaria est, vt in l. qua ratione. §. interdum. ff. de acquirend. rerum domi. §. qua ratione. Institut. de rerum diuisio. iuncta l. clauibus. ff. de contr. empti. actus enim gestus a domino, qui sufficit ad transferendum dominium, is si fiat a non domino, transfert (caeteris habilibus) vsucapiendi conditionem. d. l. clauibus. ergo vt si rem tuam possidebam, vel ea apud me erat quouis modo, eamque mihi vendidisti aut donasti, aut dotis nomine dedisti (& similia) dominium acquiro per d. §. interdum, & d. l. qua ratione. §. interdum. ita si apud me res erat, quam a me in iudicio vendicabas, destitisti a lite aliquo accepto, iuxta l. 2. l. transactio. C. de transact. vix est, vt ius tuum in me traduxisse non videaris, vel saltem omisisse, & quasi pro derelicto habuisse. sicque vt si dominus in me talem rem transferre vellet, statim dominium eius quaererem, vel si dominus talem rem pro derelicto vellet habere, statim eius dominium quaererem, per dictos §§. interdum, iuncta l. 1. & 2. si id quod. ff. pro dereli. ita si non dominus isthaec faciat, vt vsucapiendi conditionem acquiram par est, ita tamen vt tempore huius transactionis coepisse videantur, quod obtineret, si ego putarem dominum esse eum, qui litem actu mouerat, vel mouere minabatur, vtro que enim casu transactio valeret. l. 2. C. de transaction. nisi obijcias, quod tunc essem in mala fide de eo ipso, quod rem non restitui sine lite. sicque non videretur possessio per talem transactionem iustificata: siue enim putarem illum non esse illius rei dominum, tunc eius desistentia, aut etiam expressa concessio non iuuaret, siue dominum putarem, ex bona fide erat rem restituere, sicque semper cessat praescriptio. Sed tamen quia inter ista duo extrema est medium, aut esse potest, ideo puto debilem esse casum, quo procedat praescriptio ex tali transactione. Quid enim si te litem inferente, & illaturum minante, coepi dubitare, vtrum dominus esses, nec ne, si enim in haereditate patris mei eam rem, quam ipse mala fide possidebat, inueni, sicque iustam & bonam fidem habeo. cap. is qui in ius, de regu. iur. lib. 6. l. qui in ius. ff. eodem tit. sed obest mihi mala fides authoris mei, iuxta plene notata per Gloss. & Doctor. per text. ibi in authent. nisi tricennale. C. de bonis matern. & in l. vitia. C. de acquirend. possess. authen. malae fidei. C. de praescription. longi temp. tunc si te litem inferente, vel inferre minante, coepi non minus vehementer, quam iuste dubitare, dominus esses nec ne, deditibi aliquid transactionis causa, vt a lite discederes. certe non video, quomodo non videretur denuo iustificata possessio mea non quidem in hunc sensum, vt prosit mihi praeterita possessio, sed vt ex tunc a tempore transactionis praescriptionis spacium currere incipiat, facit l. cum haeres. l. an vitium. ff. de diuer. & temporis praes. Denique si verum est, simpliciter sententiam praebere iustam praescribendi causam, hoc est, siue res ex vi sententiae condemnatoriae mihi agenti tradatur, siue apud me ex vi sententiae absolutoriae relinquatur, vt sup. attigimus, idem quoque fore in transactione par est. d. l. non minore, & d. l. 2. ff. & C. de transactio. & quia vtroque casu, vt patet, par ratio est, praesertim cum nullus possit, dum praescribit, habere bonam fidem quietam, sed subdubiam, vt plene agemus infra cap. 77. & cap. 72. Sed tam in sententia, quam in tractatione desineret praescribere, qui esset in mala fide, verum id non ex tituli defectu tunc contingeret, sed propter illam malam fidem. Denique in transactione etiam si putarim eum, qui vendicabat rem a me, vel si vendicaturum minabatur esse dominum, & cum eo transegi, adhuc non sum, sed fui in mala fide, quae per concessionem illius purgatur, sicque ex tunc incipio habere eam possessionem sine vllo vitio, id quod sufficit ad praescript. licet alius titulus non adsit, vt dd. ll. & supra plene egimus in tribus cap. praeced. Titulus [sect. 3] conditionalis non prodest, aut non sufficit ad praescriptionem, siquidem erat conditio suspensiua, sed si erat resolutiua sufficit. ita Bald. de praescript. in 1. parte 3. partis princip. quaest. 12. per l. 2. §. si sub conditione. ff. pro empt. l. 2. & l. 4. ff. de in diem addictione. l. si alienam. ff. de donat. causa mortis. [sect. 4] Sicque infert Balbus procedere praescriptionem ex titulo reuocabili, [sect. 5] & qui dicantur tituli sufficientes ad praescriptionem est Gloss. melior de iure, secundum Balbum, vbi supra, in cap. dudum. 2. de electione, in verb. intitulatam. tex. cum Gloss. in l. 3. §. genera. ff. de acquiren. posses. & potest quis rem suam, cuius dominium habebat reuocabile, praescribere, per l. in libello. §. si quis seruum. ff. de capti. secundum Balbum, vbi supra, Gloss. in l. in accession. ff. de diuers. & temp. [sect. 6] Ex titulo autem simulato non contingit praescriptio. l. fina. ff. pro donato. [sect. 7] & plures tituli ad praescriptionem concurrere & possunt & prosunt, secundum eundem Gloss. Bart. & communiter Docto. in l. 3. §. ex plurimis. ff. de acquirend. possess. estque communis opinio, secundum Balbum, vbi supra, & Alexand. in dicto §. ex plurimis. col. 5. Ergo si alienam rem tibi mortis causa donaui dominium reuocabiliter quae fuisse non videris, & si eam tradiderim, sed tantum possessionem & vsucapiendi conditionem. dict. l. si alienam. tamen post tempus praescriptionibus definitum eius quoque dominium quaesiuisti, qui iustam possidendi causam habebas, licet causa vel titulus ille esset reuocabilis, vnde fit, vt nec verus dominus petere queat, quia iure suo frustratus est, nec ipsi donatori repetere liceat, quia alienum peteret, & sic turpiter, cum id statim restituturus esset, d. l. si alienam. d. l. si extraneus. ff. de donat. inter virum & vxorem. & ita intelligo l. si id quod. ff. pro dereli. & l. si vir vxori. ff. pro donato. Dum autem supra post Accursium & Balb. diximus, procedere posse praescriptionem ex titulo reuocabili, hoc est, quod habens dominium reuocabile, eam rem potest praescribere, per d. §. si quis seruum, habet locum contra eum, qui non erat impeditus agere, vt ibi. nam si seruum alienum ab hostibus redemi, dominus potest oblato precio seruum recuperare, vt ibi. Sicque ex sua negligentia merito excluditur tempore. Caeterum contra impeditum tempus non curreret, vnde si rem sub conditione legatam haeres pendente conditione alienauit, sicque dominium reuocabile acquisiuit ille, qui ab eo acceperat, iuxta l. seruo legato. §. 1. ff. de leg. 1. l. fin. §. sed quia, cum §. sequent. C. commu. deleg. tamen quia legatarius pendente conditione agere non potest, contra eum non currit praescriptio, nisi a tempore conditionis expletae. d. l. fin. §. sin autem sub conditione. l. contra maiores. C. de inoffic. testa. vbi dixi l. qui haeredi. §. si pars. ff. de cond. & demonst. per rationem l. 1. §. fin. C. de annali except. & dixi plene de success. progress. sub titulo de fideicommissis, ex quibus locis quae hic desunt, petenda sunt. # 68 Capvt lxviii. Svmmarivm. -  1 Titulus pro suo sufficit ad praescribendum. -  2 Praescribere possum sine titulo in casu hic relato. -  3 Dominium vtile praescribit dominus directus. -  4 Praescriptio interdum occidit, non transfert ius. -  5 Titulus ad praescribendum non requiritur in casu seq. & num. 6. -  7 Possessio abijcitur longi temporis negligentia. TItvlvs [sect. 1] generalis pro suo iustam praescribendi causam interdum praestat, secundum Francisc. Balb. de praescript. in 1. part. tertiae partis principalis. q. 12. vnde Bald. in §. si quis per triginta, si de feudo fuerit controuersia. colum. final. qui idem tenet, ait, ipsam proprietatem aliquando loco tituli haberi ad praescribendum, id quod voluit Gulielmus de Cuneo in l. si quis emptionis. colum. 2. C. de praescript. triginta annorum. [sect. 2] vnde ipse Guiliel. & Bald. inquiunt, si rem meam praescripsisti, deinde eius possessio ad me reuersa est, eam citra vllum alium titulum praescribere potero, quasi eo ipso, quod olim eius dominium habueram, iustam & possidendi, detinendique ac praescribendi causam habere videar, sequitur Balbus, vbi supra, qui & etiam Baldus aiunt etiam hoc casu bonam fidem requiri, [sect. 3] & vterque testatur, id vtile esse ad materiam feudi, nam si dominus directus nactus esset feudi possessionem (hoc est, feudatariae rei) tunc citra alium titulum eam posset praescribere, quo casu tam Baldus quam Balbus negant, quod dominus directus dominium vtile praescribat, sed aiunt eius remotionem, & directi dominij consolidationem eum videri praescripsisse vel acquisisse. Sed dum aiunt contingere praescriptionem, tum demum procedit si adsit bona, vel desit mala fides, non aliter. Quid enim si procuratori meo mandaui, vt fundi mei vtile dominium venderet, dedi ei facultatem etiam tradendi quasi possessionem illius dominij vtilis, vendidit tibi, & tradidit (per clausulam forte constituti, vel per retentionem vsusfructus, vel alio quouis modo) id tamen se fecisse nunquam mihi renunciauit, vel forte se fecisse negauit, atque ita securus incautusque integrum in fundo illo dominium iusque meum permansisse putabam, tunc enim cum non desit mihi bona fides, potero quidem praescribere. & ita vt debeat abesse hoc casu mala fides, videntur sentire Baldus & Balbus, vbi supra. [sect. 4] Et dum vterque negat, vtile dominium praescripsisse me, hunc (vt existimo) habet sensum, quod cum dominium vtile & directum in persona vnius concurrere nequeant, non magis quam vsusfructus causalis & formalis, nam vt si vsufructuarius ius vsusfructus cedat in fauorem proprietarij, is non videbitur vtrunque vsumfructum tam causalem quam formalem habere, sed solum causalem integrum, nec vsufructuari concursu diminutum, quia res mea seruitutem vsufructus vel alterius rei mihi debere nunquam videtur. §. finitur, cum ibi not. per Gloss. & Doctores. Institut. de vsufruct. ita si habens vtile dominium illud in fauorem domini directi vel cedat vel aliter amittat, non facit vt directus dominus vtrunque dominium tam causalem quam formalem habere videatur, sed vt solum adhuc directum nullius tamen domini vtilis concursu diminutum habere intelligatur. Idemque in praescriptione contingit ista non secus, quam si praedium seruiens libertatem praescripsisset, quo casu seruitus illa minime videretur ita praescripta, vt is dominus praescribens rem suam inciperet habere sibi ipsi seruientem, sed magis vt eam ab antea debita seruitute liberam habere inciperet, quasi his casibus siue libertas praescribatur, siue ius vsusfructus, siue etiam ius vtilis dominij remouendi non tam translatiue quam extinctiue contingat praescriptio, vt praescriptio ius illius, contra quem praescriptum est, occidisse, non ad praescribentem transtulisse videatur. Quod autem Baldus & Gulielmus de Cuneo, & Franciscus Balbus, vbi supra, aiunt, titulum generalem pro suo aliquando sufficere ad praescriptionem per totum titulum. ff. pro suo, id verissimum est, nam cum eo casu absit mala fides, eo ipso iusta causa possidendi adesse intelligitur, vbicunque autem iusta possidendi causa interfuit, ibi citra vllum alium titulum contingere praescriptionem plene ostendimus infra capitu. 72. & plenius in capitu. 77. per textum in l. quod vulgo. ff. pro emptore, & in l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucapion. l. final. ff. pro suo, cum similibus. [sect. 5] Vnde verissimum quoque esse existimo, quod ijdem Guilielmus, Baldus & Franciscus Balbus inde colligunt, vt si rem meam vsucoepisti, deinde eiusdem rei possessionem bona fide coepi (forte absens & vsucapionis illius ignarus fueram, iuxta l. finalem. C. de longi temporis praescriptio.) eam citra vllius tituli interuentum praescribere potero, quia iustam possidendi causam habeo, & inter reliquas haec est potissima vtilitas illius tituli. ff. pro suo, optimus text. in l. si id quod. ff. pro derelicto. & in l. si vir. ff. pro donato. l. qui alienam. ff. de donat. causa mortis. l. si extraneus. vbi not. Bart. ff. de donat. inter vir. & vxor. Colligitur ex superioribus, quid respondendum sit in illa quaestione, qua controuertitur, [sect. 6] statutum viget, vt qui rem decennio possederit, pro ea non possit conueniri, an tunc sufficiat bona fides, citra vllius tituli interuentum? qua in re partem negatiuam, vt sine titulo praescriptio illa non procedat, tenuit Lud. Rom. in l. praetori, in prin. in addit. nouiss. ff. de dam. infect. And. Tiraq. de praescr. in prin. facit, quod tradit Bald. in c. vnic. §. si quis per triginta, si de feudo fuerit controuersia. & Alex. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. secundum Tiraq. vbi supra. Contrariam partem vt cum sola bona fide etiam sine titulo contingat ea praescriptio statuaria, tenuit Bald. in l. 2. C. de longi temp. praescript. quae pro liber. facit secundum Alexandrum in addit. ad Bal. ibi, quod statutum ita intelligendum est, vt aliquid addat iuri communi: arg. l. ius ciuile. ff. de iust. & iur. vbi per Iaso. Bart. in l. 4. §. praetor ait. ff. de vsuca. Idem Bar. in l. 2. ff. de vsuca. & haec pars longe verior est. nam cum solam bonam fidem cum continua possessione etiam in terminis iuris communis ad talem praescriptionem sufficere supra edoceamur, multo magis in terminis huius statuti admittendum esse constat, dummodo ea bona fides descendat ex causa iusta vel tolerabili, iuxta l. fin. ff. pro suo, cum ijs quae supra attigimus, & etiam infra c. 72. &c. 77. Sicque dices, tale statutum videbitur frustratorium, cum quod attinet ad iustitiam possidendi, nihil addat aut detrahat iure communi, id quod libenter admitterem eo casu, quo absens & ignorans esset dominus rei, contra quem praescriptum esset, iuxta l. fi. C. de long. temp. praesc. nec statuentes potuerunt, etiam si vellent introducere, vt cum mala fide procederet praescriptio, secundum veram & communem opin. Antonij, Panorm. Felini & aliorum in c. fin. de praescript. Caeterum quo casu dominus rei praesens esset & taceret, ac pateretur, ex illa diuturna patientia tacitus consensus & concessio rei suae praesumeretur: arg. l. si quis diuturno, in prin. ff. si serui. vendi. & l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem forte, aut per patientiam. ff. de public. l. si id quod ibi, quasi volente & concedente domina. ff. pro derelict. l. alienationis verbum, ibi, vix est enim, vt non videatur alienare. ff. de verb. sig. & consequenter iam malae fidei vitium aut praesumptio vel cessaret, vel purgatum videretur, vt in simili tenuit Bar. in l. fi. ad fin. C. vnde vi. quem DD. sequuntur communiter, vt diximus infr. c. 72. & c. 77. [sect. 7] Facit, nam & per longum tempus praesumitur possessionis vel abiectio vel obliuio, vt ex communi opinione resoluit Ias. in l. 1. C. de seruis fugit. col. pen. Idem Ias. in l. naturaliter. §. nihil commune. nu. 88. ff. de acq. poss. Paul. Castren. & Alex. post Gl. ibi in l. si de eo. §. 1. ff. de acq. pos. ergo quid impedit, quin idem tali stante statuto etiam in proprietate praesumatur. hoc ergo casu cessante mala fide etiam ex iniusta causa ex vi statuti dicerem procedere praescriptionem, quae iure communi ex defectu iustae causae possidendi. d. l. quod vulgo. d. l. non solum. §. quod vulgo, cum supra allegatis, quod nota ad intell. l. 1. tit. de las praescript. lib. 3. or. # 69 Capvt lxix. Svmmarivm. -  1 Titulus qui ignoratur, an sufficiat ad praescriptionem, ardua q. -  2 Titulus non requiritur ad praescr. in hoc casu. -  3 Accrescendi iuri assimilatur ius vsucapionis. -  4 Intell. l. 1. 2. pen. & fin. ff. pro lega. -  5 Titul. illegitimus quando noceat praescribenti. -  6 Titulus legitimus, aut illegitimus, aut etiam nullus, sufficiunt ad praescr. -  7 Possidere se ignorans si vere possideat, praescribit. -  8 Possessio ignoranti interdum quaeritur. -  9 Intell. l. cum haeredes. ff. de acquir. poss. -  10 Intell. l. quemadmodum. ff. de acquir. poss. -  11 Intell. l. a Titio. ff. de furt. cum concord. ET sufficere [sect. 1] titulum adesse ad praescriptionem, etiam si illum ignoret praescribens, tenent Bar. Ioan. de Imol. & Ange. in l. 2. §. si sub conditione, per text. ibi. ff. de vsuca. dicam cap. 79. nu. 15. Contrariam partem vt tituli interuentus non sufficiat abscedente scientia praescribentis, quinimo oporteat ipsum praescribentem nos se legitimum titulum & causam possidendi sese habere, tenent Bald. & Salic. in l. 1. C. per quas pers. nob. acqu. & Alexan. in l. possessio. §. & si possessio. per text. ibi, in verb. scienti. ff. de acq. poss. Gl. in l. 1. in verb. interueniat. C. eo. ti. quam sequuntur Doct. secundum Balb. qui idem sequitur de praescr. in 1. par. 3. par. prin. q. 9. & Feli. in c. illud. col. 1. de praescr. Alex. in addi. ad Bart. in l. naturaliter. col. 3. ff. de acq. poss. Dyn. in c. sine possessione. col. 2. ff. de regul. iur. lib. 6. & sic haec videtur receptior opinio. Est & tertia opinio Franc. Balbi, vbi supra, ex mente Angeli in d. §. si sub conditione. vt initio possessionis & praescriptionis scientia tituli necessaria non sit, sed sufficiat eam praeuenire ante expletam praescriptionem, hoc est, ante finitum tempus praescribendi, tunc .n. retraheretur ea scientia vel eius effectus ad tempus inchoatae possessionis & praescriptionis. Vnde infert quod si titulus inutilis fuerit ante completum tale praescriptionis tempus confirmatio, ea confirmatio retrotrahitur, iustificatque ac habilem reddit possessionem retroactam, quod & tenet secundum eundem Balb. Panor. in c. dudum. 2. col. de decimis. & in simili per Bart. in l. more. ff. de iurisd. om. iud. Neque ad rem pertinuit secundum Balb. quod furiosi qui nihil sciunt. l. negotijs. ff. de reg. iu. & etiam infantes possint possessionem acquirere & praescribere. Azo. in summa. C. pro emptore, prope princ. Aret. in l. locus ad finem. ff. de acq. poss. l. sequitur. §. 1. 2. & 3. ff. de vsuca. ergo videtur scientiam non requiri praescribentis, sed respondetur scientiam requiri, vel ipsius praescribentis, vel eius tutoris aut curatoris aut procuratoris, vt per Azo. vbi supra, & per Balbum ibi. nam ideo furiosus per se neque potest incipere possidere, neque praescribere, licet possessionem ab alio eius nomine, vel a seipso coeptam, ante furorem non impediatur post furorem continuare, & sic praescribere, secundum Balbum & Azonem, vbi supra. Quid dicendum? & sane in principali opinione magis est, vt tituli scientia necessaria non sit, nam si, vt supra disseruimus, acquisitio per vsucapionem contingens similis est acquisitioni, quae per alluuionem vel per ius accrescendi contingit, consequens fit, vt quemadmodum in duabus illis acquirendi speciebus scientia acquirentis necessaria non est, ita & in specie nostra, vt per vsucapionem acquisitio contingat, scientia vsucapientis necessaria non sit, dummodo per talem ignorantiam non reddatur iniusta possessio. Quid enim si quis cellam vinariam vel[sect. 2] granariam meam ingressus, inscio me vinum suum in vasa vini mei, vel triticum suum tritico meo miscuit, idque custodiae causa (quod non raro bellis scientibus fieri solet) ita tamen vt grana possent dignosci, & separari, & vrna quoque quia non in ijsdem vasibus infusa fuerant. ego tamen huius rei ignarus quidquid in tali cella erat bona fide visebam, & possidebam (vt homini diuiti talis ignorantia facile contingit) & sane crediderim contingere triennalem vsucapionem, & si omnino titulus nullus adesset, quia non possum non videri hanc rem (hoc est, vinum aut triticum) possedisse, & sine vllo animi vitio possedisse, & sciebam me possidere, quia ipsamet grana non raro videbam, & mea esse putabam, vel etiam ipsum vinum, & in eo tantum errabam, quod ex meis forte agris illa processisse existimabam, cum aliunde revera processissent, qui error nihil nocet: argument. l. 1. §. si legatarius, cum ibi not. per Gloss. & Doctores. ff. ad legem Falcid. nec possem mihi persuadere illam possessionem veram non esse, & ad vsucapiendum sufficientem, & in eo tantum quaestio erit, an verus dominus possidere desierit, cum duo insolidum eandem rem possidere nequeant. l. 3. §. ex contrario. ff. de acquirend. possess. l. si vt certo. §. si duobus vehiculum. ff. commodat. l. quod contra. §. vni duo. ff. de regulis iur. & magis est, vt cum primum dominus cellae coepit animum habere possidendi ea grana, vel vina, tunc alter verus granorum vel vinorum dominus etiam si adhuc retinuerit animum possidendi, adhuc tamen non solum naturaliter, sed etiam ciuiliter possidere desierit, quia cum vterque tam dominus cellae, quam dominus granorum haberet animum possidendi, potior causa quo ad possessionem esse debet domini cellae, qui possessionem naturalem habebat, quam domini illorum granorum, qui naturali possessione carebat, sicque ciuilis possessio illi naturali potius accedet, quam alteri parti, vbi naturalis nulla erat, cum caetera essent paria, hoc est, vterque aeque animum iuste haberet possidendi: argumen. l. si totam. ff. de acquirend. haered. iunctis his, quae notantur per Gloss. & Doctores in l. qui ad nundinas. §. clam possidere. ff. de acquirend. possess. [sect. 3] ergo vt mihi absenti, & ignoranti per recessum latentem, & sic per alluuionem acquiritur, & acquiri potuit pars fundi alieni contigui mei, iuxta dictum §. praeterea. vtque pars collegatarij mei repudiantis mihi ignaro acquiritur ipso iure per ius accrescendi, vt docent Barto. & communiter Doct. in l. re coniuncti. ff. de leg. 3. per d. l. si totam. l. 1. & 2. l. si solum. ff. de acquir. haered. §. vbi autem. C. de caduc. tol. §. si eadem. Institut. de leg. vtique vsusfructus pars amissa mihi etiam ignoranti alteram vsusfructus partem habenti ipso iure acquiritur. l. 1. in princ. §. 1. §. interdum. ff. de vsusfr. accr. vtque mihi proprietatem habenti acquiritur etiam ignoranti vsusfructus amissus vel repudiatus, vt per totum illum titulum, idemque in alijs mille similibus speciebus, vt diximus de succ. progress. lib. 3. §. fin. nu. ... ita quoque in specie nostra mihi etiam ignoranti ipso iure per lapsum temporis a lege signati acquiritur vsucapione dominium eorum granorum sine vllo titulo, sed ex vi solius possessionis, eius que iuris, cui accedit vel accedere videtur, per d. l. 3. ff. de vsucap. cum simil. supra allegatis, & vide dicta in 4. capit. praeced. ergo cum tenuerimus deficiente omnino titulo contingere posse vsucapionem, consequens fit cum titulo inualido non minus, sed forte facilius procedere: argu. l. vni. in prin. C. de rei vxo. actio. [sect. 4] Id quod esse videtur contra legem 1. & l. pen. & l. fin. cum not. in dictis locis. ff. pro legato. nam si possidebam, quod in testamento minus solenni sciebam mihi relictum, licet errore iuris tale testamentum minus solenne valere ignorassem non praescribam. [sect. 5] ergo cum titulus ille inualidus non sufficiat ad praescribendum per d. l. 1. l. penult. d. l. fin. cum similibus, longe minus sufficiet, quando nec aderat validus nec inualidus. Solue data paritate eorum terminorum defectus tituli non minus, sed forte magis noceret, quam eius minus solennis interuentus, vnde si etiam in illo testamento minus solenni sciebam eam rem mihi legatam non fuisse, & nihilominus eam occupaui, longe minus eam praescribam, quam cum in eo mihi relicta fuerat, vtroque enim casu est animi mei vitium priore, quia scire debebam me alienum inuito domino iniuria detinere (dominus enim vetare praesumitur. l. qui vas. ff. de fur.) l. leges. C. de legibus. cap. ignorantia, de regu. iur. lib. 6. posteriore vero casu conspectius & apertius vitium animi est, quia revera alienum me possidere intellexi, & ex tali perfidia & malignitate mihi lucrum & vsucapionis beneficium accedere inciuile esset. l. final. C. de iureiurand. l. final. C. de fideicom. sed tamen quando alienum revera possidebam, quod tamen meum esse errore facti, non supino aut intolerabili putaui (quale fuit in specie de granis vel vinis supra relata) tunc praescriptio contingit, vt dixi, quibus adde l. fina. ff. pro suo, in verb. tolerabilis, & alia iura, quae allegabimus infra cap. 72. & c. 77. vbi multis iuribus & rationibus disseremus ad vsucapiendum titulum necessarium non esse, sed solam possessionem sine vitio, qualis erat in specie proposita, [sect. 6] verum quia sine vitio regulariter possessio non contingit, nisi cum adest titulus, ideo passim leges dictitant titulum requiri ad praescribendum. l. nullo. C. de rei vendicat. l. vnic. C. de vsucap. transform. in princ. Institu. de vsucap. cum similibus. Verum per alias leges res haec declarata reperitur, vt tituli defectus, non noceat quando adest iusta vel tolerabilis causa possidendi. Secundum quaesi a non domino, quem dominum esse credebam, rem custodiae aut depositi aut commodati causa accepi. Deinde ille eam mihi in suo testamento solenni legauit, sine dubio praescribam, vt per tot. tit. ff. pro leg. Idem si testamentum erat minus solenne, si tamen solenne fuisse mihi nuntiatum fuerat. d. l. 1. d. l. pen. d. l. fi. cum ibi not. ff. pro leg. Idem si neutrum interfuit, si tamen mihi nunciatum fuerat in testamento solenni rem mihi relictam esse, nec defuit iusta causa nuncio fidem adhibendi, vt iam diximus, & arg. d. l. fin. verbo, tolerabilis. ff. pro suo. ergo contingere potuit praescriptio cum titulo legitimo, hoc primo, vel etiam cum illegitimo, hoc secundo, vel etiam cum nullo omnino, hoc tertio, dummodo desit animi vitium. Vitium autem adesse intelligo, non solum quando adest malignitas, sed etiam quando adest inscitia intolerabilis. d. l. final. ff. pro suo, cum simil. supra & infra cap. 67. allegatis. [sect. 7] Ergo si rem, quam tuam esse putabam, nec erat depositi commodatíve causa abs te accepi, deinde eam mihi in tuo testamento reliquisti, & a tempore testamenti tempora praescribendi praeterierunt, nec vnquam sciui eam rem mihi legatam esse, communiter Doct. supr. relati negassent, & abnegant contingere praescriptionem, sed contraria sententia, quam nonnulli supra relati defendunt, longe verior est, quia in sola possessione cessante animi vitio nititur vsucapio, vt iam ostendimus, animi autem vitium cessare intelligitur, quoties quis detinet vel possidet rem ex domini voluntate. d. l. si id quod, verb. quasi volente & concedente domina. ff. pro de reli. l. si vir. ff. pro dona. is autem ex domini voluntate rem detinebat, ergo, &c. Neque [sect. 8] ad rem pertinet, quod ille detinere tantum eam rem, non etiam possidere videretur, quodque possessio ad praescribendum requiratur. d. l. 3. ff. de vsucap. cap. sine possessione, de reg. iur. lib. 6. nam respondeo quod ea naturalis detentatio simul ac accedit voluntas illius, qui rem disposuit vel commodauit, conuertitur in ius legitimae possessionis, nam & in ius dominij & possessionis (quod plus est) conuerti posset: argum. d. l. qua ratione. §. interdum. ff. de acqui. rer. dom. §. interdum. Insti. de rer. diui. nam & si ei, qui depositam vel commodatam rem meam habebat (hoc est, depositi aut commodati nomine eam a me detinebat) eam ei ignaro legaui, statim ipso iure non solum dominium, sed etiam possessionis ius etiam inscius quaesiuit ipso iure: arg. dd. §§. interdum. Et quod dicitur vulgo nullam possessionem nisi corpore & animo acquiri non posse. l. quemadmodum, cum simil. ff. de acq. poss. id quidem regulare est, fallit tamen in eo, qui habebat naturalem rei detentationem. is enim noua accedente causa, vt ipso iure dominium etiam ignarus acquirere potest, ita etiam possessionem vel possessionis ius sine corpore & etiam sine animo acquirere non prohibetur: arg. d. l. qua ratione. §. interdum. ff. de acq. rer. dom. & d. §. interdum. Inst. de rer. diuis. in quorum terminis ei, qui nec ciuilem nec naturalem possessionem habebat, sed tantum nudam rei detentationem (ex causa depositi forte vel commodati) eandem rem vendidi, vel donaui, vel dotis titulo alióve simili dedi, & ea iura cantant, statim eum dominium illius rei acquisisse, pro constantique illis iuribus habetur, quasi indubitatum ius quoque possessionis, vt nihil ei desit quaesitum videri ipso iure. nec dubium est illa iura idem quoque admissura esse etiam, si ex causa vltimae voluntatis idem contingeret, puta quod dominus illam rem illi legasset, illúmve haeredem scripsisset, nam ex causa legati acquireret statim & dominium & possessionis ius ipso iure etiam ignarus: arg. l. cum pater. §. surdo. ff. de leg. 2. l. a Titio. ff. de fur. l. si tibi homo. §. cum seruus. ff. de leg. 1. cum ibi not. per Gloss. Bart. Alex. & alios. & ex causa institutionis adeundo haereditatem, vt in reliquis rebus haereditarijs solum dominium, non etiam possessionem acquireret. l. cum haeredes, in princ. ff. de acq. poss. ita in ea re, quam antea detinebat, non solum ius proprietatis, sed etiam possessionis acquireret: argu. dd. §§. interdum. Ex quibus apparet in hac re adesse legis tam potestatem quam voluntatem, de potestate apparet a fortiori, in l. final. C. de sacrosanct. Eccles. iuncta l. quod meo. in princ. ff. de acquir. possess. de voluntate apparet: arg. d. §. interdum. Institut. de rerum diui. & d. l. qua ratione. §. interdum. ff. de acquir. rer. domin. Ex [sect. 9] superioribus colligitur declaratio ad text. in l. cum in haeredes, in prin. ff. de acquir. possess. vt licet regulariter aditione haereditatis solum dominium, non eam possessionem haeres acquirat, vt ibi, tamen earum rerum etiam possessionem acquiret, quarum nudam detentationem habeat, puta, quod nuda ex causa forte depositi vel commodati eas teneret, vt sic cum primum ille haereditatem adierit, illa continuo nuda illarum rerum detentatio in ciuilem & naturalem possessionem conuertatur ipso iure: argumen. d. l. qua ratione. §. interdum. ff. de acquirend. rerum domin. & dicto §. interdum. Institut. de rerum diui. Vnde [sect. 10] subinfertur notabilis declaratio ad dictam l. quemadmodum, vt solo animo hoc casu circa vllius actus corporei interuentum possessio acquiratur. Colligitur [sect. 11] etiam egregia declaratio ad l. a Titio. ff. de fur. l. cum pater. §. surdo. ff. de lega. 2. l. si tibi homo. §. cum seruus. l. legatarius. §. final. ff. de lega. 1. vt si ei, qui rei meae naturalem ex causa forte depositi vel commodati habebat detentationem, eam rem legaui, tunc is etiam ignarus non solum dominium, sed etiam ciuilem & naturalem possessionem quaesisse videatur, licet nullus interfuerit animus, aut etiam actus corporeus: argumen. dd. §§. interdum. Postremo alia multa ad tituli materiam spectantia videbis infra capit. 77. num. 7. vsque ad finem. & cap. 78. per totum. & cap. 69. per totum, & cap. 81. per totum. & 83. num. 23. cum sequen. & cap. 84. per totum. & cap. 87. per totum. Postremo multa ad titulum spectantia disseruimus supra 1. & 2. parte, & infra parte 4. cap. 78. & in 5. parte fere per totam, vnde quae hic desunt, petenda sunt. # 70 Qvarta Pars Principalis Ad bonam fidem adspirans. Capvt lxx. Svmmarivm. -  1 Bona fides requiritur ad praescriptionem. -  2 Bona fides praesumitur. -  3 Bonus quisque praesumitur. -  4 Homini naturaliter sunt innata virtutum semina. -  5 Natura dux optima. -  6 Principia qualia sunt, talia sunt principiata. -  7 Generatum simile generanti. -  8 Titulus putatiuus sufficit ad praescriptionem. -  9 Titulus reuocabilis sufficit ad praescriptionem. -  10 Bona fides non est necesse vt probetur. -  11 Notorium est allegandum. -  12 Bona fides an sit alleganda. -  13 Bonam fidem implicite allegari sat est. -  14 Bonam fidem post causam conclusam allegari satis est. -  16 Bona fides vt allegetur an requiratur, ardua quaestio. -  16 Notorium iuris non expedit allegari. -  17 Rei appellatione omnes suae partes continentur. -  18 Dominium an praesumatur ex possessione praesenti, ardua q. -  19 Dominium incidenter agendo probatur ex possessione. -  20 Dominium probatur ex possessione contra violentum. -  21 Dominium probatur ex possessione contra commodatarium, & depositarium. -  22 Dominium non praesumitur ex possessione praeterita, fallit in tribus casibus. BOnam [sect. 1] fidem in praescriptionibus & vsucapionibus desiderari plusquam manifestum est, vt in l. Celsus. ff. de vsucap. l. 2. §. si a pupillo. ff. de vsuca. pro emptore. l. cum haeres. ff. de diuers. & temp. praescript. l. vnica. C. de vsucap. transform. auth. malae fidei. C. de temporis longi praescript. l. 1. C. de bonis mater. in prin. Insti. de vsucap. tex. in c. vigilanti, & in c. vlt. de praescrip. text. in c. possessor malae fidei, de regu. iur. lib. 6. & multa hanc ad rem spectantia tradunt Doctor. in dd. locis, praesertim nouissimi, in d. c. possessor. & in auth. nisi tricennale, & in l. 1. C. de bonis mater. cum simil. Bona [sect. 2] autem fides in dubio praesumitur, ex communi nostrorum opinione. Ita enim voluit Glo. in l. super, in verb. probetur. C. de praescript. longi temporis. & in l. 1. C. de euictio. & in l. si quis emptionis titulo, in verbo, tenuerunt. C. de praescrip. triginta annorum. §. 1. in versic. qui bona. Instit. de vsucap. & in cap. sanctorum, in verbo, sacrae. & ibi etiam Panormitanus de praescript. & in capitulo, si diligenti, in verbo, bona fides, & ibi Innocen. & Petr. Vbaldus in repetitio. Panormitan. & Felin. eodem titu. & Gloss. in cap. vltim. in Gloss. 1. & ibi etiam Panorm. eodem titulo. & Gloss. in capit. cum Ecclesia, de causa possess. & proprietatis. & Gloss. in ca. Abbate, in princip. in verbo, domini. versicu. ad hoc autem, de senten. & re iudica. lib. 6. & in capit. licet. 16. quaest. 3. Innocent. in capitu. Michael. de electio. & in capitulo secundo, de in integrum restitut. & in capitul. vigilanti. de praescription. Dynus in l. prima. ff. de itinere actuque priua. Cyn. in l. 1. in quarta quaestione, de seruit. colum. tertia. Archidiacon. in cap. 1. in verbo, bona fides, de praescription. libro sexto. Barto. in l. Celsus. colum. quinta. ff. de vsucap. vbi de ea re elegantissime disputat, & in l. communia. §. inter praedones. C. communi diuidun. & in l. quemadmodum. C. de agric. & censit. lib. 11. Baldus in repetition. l. 1. colum. quarta. C. vnde vi. & in sua disputatione, incipien. accusatus de vi turbatiua. colum. penult. & consil. 257. Titius emi. lib. 1. & consil. 288. dicta mulier. post medium lib. 4. Angel. in l. 1. C. quibus non obstat longi temporis praescriptio. & in l. super longi. C. de praescripti. longi temporis. Anton. in capitu. peruenit. de censibus. Cumanus consil. 119. domina Ioannem, ante finem. Panormitan. consilio 18. in causa, & quaestione. colum. prima, libro secundo. & consilio 54. in quaestione, quae ad praesens vertitur. columna quinta. versic. nec obstat, si dicatur statutum. Alexan. plene consil. 201. viso & discusso. col. 2. lib. 2. & consilio 91. in causa, & lite vertente. colum. 2. lib. 5. Petrus Ferrar. titu. forma responsionis rei conuenti, in verb. praescriptionis. colum. 7. Idem Barb. consil. 51. colum. 3. lib. 4. Francisc. Curt. iun. consil. 72. princeps defunctus. col. 3. in fin. & consil. 83. Deus pius. colum. 2. & copiosissime Socinus consil. 38. in causa dominorum. colum. 2. lib. 3. Philippus Decius consil. 275. iuridicam esse arbitror. col. 2. & consil. 309. in causa mota Mediolani. Ancharanus consil. 143. clarior. colum. penultima. Ioannes Andreae ad Speculatorem titu. de test. §. nunc videndum. add. magna. colum. 3. Petr. Philippus Corn. consil. 130. viso libello. colum. 11. libro 1. Idem Corne. consil. 329. ostenso mihi. colum. 4. eod. lib. 1. Aries Pinellus Lusitanus de bonis maternis, in authen. nisi tricennale. num. 12. Didacus Couarru. in cap. possessor. de reg. iur. lib. 6. parte 2. §. 7. Andreas Tiraquel. de praescript. in Gloss. 2. in verbo, bona fides. §. 1. Petrus Philipp. Corne. consil. 117. primo aspectu. colum. 9. lib. 2. & consil. 239. in hac consultatione, & consil. 206. colum. 11. eodem lib. 2. per text. in c. auditis, & c. cum olim, de praesc. Ias. in §. sed istae quidem. num. 100. Institut. de actionib. Gabriel strenuus Theologus in 4. sentent. distinct. 15. quaest. 14. artic. 1. Ratio huius tam receptissimae sententiae est, quia [sect. 3] homo praesumitur bonus. l. merito. ff. pro socio. l. quoties. §. qui dolo. ff. de proba. l. cum pater. §. te igitur. ff. de leg. 2. cap. 1. de scrutin. & tradunt Doctores in dictis locis, & in regula, semel malus, de regulis iur. lib. 6. Gloss. in c. si forte, in verbo, scientiae, de electio. lib. 6. Lucas de Penna in l. quemadmodum. colum. penult. de agricol. & censi. lib. 11. Panormita. & Felin. in c. cum in iure, de offic. deleg. Bald. in c. fina. colum. penult. de praescript. Idem Bald. in l. 1. ad finem. C. si quis omi. causa testamen. cuius rei ratio egregia redditur per Ciceronem 3. Tusc. [sect. 4] Sunt enim (inquit) in nobis semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos natura ad beatam vitam perduceret, nunc autem simul ac editi in lucem, & suscepti sumus, continuo in omni prauitate versamur, vt pene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur, cum vero parentibus redditi, deinde magistris traditi sumus, tum ita varijs imbuimur erroribus, vt vanitati veritas, & opinioni confirmatae natura ipsa cedat. [sect. 5] Et rursum ibidem ait: Natura ipsa desciscimus, vt optimam naturam nobis inuidisse videamur, & rursus lib. 1. de legibus ait: Natura duce errari nullo modo potest. Et Officiorum lib. 1. ait: Naturam ducem si sequamur, nunquam aberrabimus. & hoc est illud ius naturale, quod natura omnia animalia docuit, vt in l. 1. ff. de iustit. & iu. & in pr. Institut. de iure naturali. quodque simul cum ipso humano genere proditum fuisse, testatur Iustinianus in §. singulorum. Institut. de rerum diui. Nec dubium est, [sect. 6] quin Qualia sunt principia, talia sunt principiata. sicque, Qualis est natura, talis est hominum quisque cum principiatus, creatus, & natus est, ita eleganter Bald. in l. 1. ad fin. C. si quis omis. causa test. & Andreas Tiraq. de praescrip. §. 1. Glos. 2. vers. sed quod in dubio facit. l. quisquis, in princ. & §. 1. cum ibi not. C. ad leg. Iul. maiesta. vbi Gloss. ait: Saepe solet filius similis esse patri. Vnde sic cecinit Horat. Oda 4. [sect. 7] Fortes creantur fortibus, & bonis Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus, nec imbellem feroces Progenerant Aquilae columbam. Cum ergo homo simul ac nascitur ac generatur, habeat semina innata virtutum, quinimo non solum homo, sed etiam ea omnia, quae a natura creata sunt, optima sint, par est, vt bona fides & bonitas in homine praesumatur, quandiu contrarium non probatur, praesertim cum Qualia sunt principia, talia (vt diximus) esse intelligantur principiata. Haec communis conclusio varie intelligitur. Primum quando adest titulus legitimus & verus, quale est, cum emi rite & recte, vel dotis, aut donationis, vel legati aut alio quouis simili titulorem accepi, & ita procedunt. ff. & C. pro emptore. & ff. & C. pro donato. & ff. & C. pro dote. & ff. & C. pro haerede. & ff. & C. pro legato. & ff. & C. pro suo. ita volunt omnes supra relati. Secundo [sect. 8] intelligitur etiam si putatiuus tantum, non etiam verus esset ille titulus, si quidem error iustus fuit aut tolerabilis. l. quod vulgo. ff. pro empt. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucap. l. fin. ff. pro suo. quale est, cum is, cui mandaui rem vt mihi emeret, eam mihi tradidit, se emisse mentitus, ita tenent omnes, quos supra retulimus, istaque & superior sunt communes opiniones. Tertio intellige [sect. 9] etiam si titulus esset reuocabilis. l. 2. §. si sub conditione. ff. pro emptore. l. si id quod. ff. pro derelicto. l. si vir. ff. pro donato. vnde si vxor a viro, quem dominum esse credebat, rem donatam accepit, eam contra verum dominum potest praescribere, licet vir eam donationem eamque rem posset reuocare. d. l. si vir. dict. l. si id quod. & licet rem sub hac conditione nisi melior conditio allata fuerit abs te, quem dominum esse credebam, emerim, tamen eam contra verum dominum possum praescribere, quamuis is titulus meliore conditione allata reuocabilis sit. l... & l. 4. ff. de in diem addi. nisi dominus verus agere impeditus esset, tunc enim contra eum non curreret praescriptio. l. final. §. sin autem sub conditione. C. com. de lega. l. qui haeredi. §. si pars, cum Gloss. ff. de condit. & demon. l. 1. §. fin. C. de annali excep. alium text. & exemplum habemus in l. in bello. §. si quis seruum. ff. de capti. Item fallit secundo, quando conditio esset suspensiua, vt d. §. si sub conditione. Quarto intellige etiam, si titulus, in quo nititur possessio, sit illegitimus, quod obtinent quo ad praescriptionem longissimi temporis, nam quod ad longi temporis praescriptionem non sufficeret, vt diximus infra c. 81. num. 7. & 8. & c. 77. num. 9. Quinto intellige etiam si titulus omnino deficiat, vt videtur esse communis opinio ex relatione Andreae Tiraq. de praescri. §. 1. Glo. 2. versic. bona autem fides. dicam infra c. 79. numero 15. & capit. 81. numero 8. cum praeced. diximus fuse supra dum de titulo disserebamus. Sexto intellige si adsit titulus, etiam si eum me habere ignorem. l. 2. §. si sub conditione, ad finem. ff. pro empt. dixi infra c. 79. num. 15. & in c. incip. traditio. Septimo intellige, si ea bona fides indicijs probetur. l. pen. C. de euictio. Octauo [sect. 10] intellige, etiam si ea bona fides non probetur, sufficit enim allegari, ita tenent Gl. in Clem. appellanti de appell. Andreas Tiraquel. de praescrip. §. 1. Glo. 2. versic. sed quaestionis est, & ait se dixisse in d. Clem. & hanc allegationem posse fieri etiam post conclusionem in causa, firmat ipsemet Andr. Tiraquell. ibi. Antonius in c. peruenit, de empt. & vendi. & ibi Ioan. de Imola. & Alexand. in leg. vnica. C. vt quae desunt aduoc. iudex suppleat. colum. 2. Matthaeus Affli. in const. Siciliae const. incip. iustitiarijs. colum. 4. Facit [sect. 11] quia & si ea praesumptio bonae fidei, eo quod est iuris, reputetur esse quid iuris, & consequenter non requiratur probatio, sed tantum allegatio tanquam res notoria, tamen & ipsum notorium allegandum est. l. si adulterium. cum incestu. §. idem Pollioni. ff. de adulterijs. secundum Antonium Butrium in c. bonae, de postul. praelatorum. Idem Antonius in c. exceptionem, de excep. Ioan. Imolensis in l. 4. §. hoc autem. ff. de damno infecto. Marcus Mantua locorum communium. c. 57. Et in specie [sect. 12] quod bona fides sit alleganda tenent Marcus Mantua, vbi supra, & Baldus in l. super longi. C. de longi. tempo. praescrip. colum. 3. Idem Bald. in l. quicunque. in prin. C. de seruis fugit. Et quod habens iuris praesumptionem pro se eam debeat allegare, tradunt generaliter Seysellus in rep. l. Celsus. colum. 9. ff. de vsucapion. & Marcus Mantua, vbi supra, quam tamen post conclusionem etiam causae allegari posse vterque tam Mantua quam Seysellus affirmat. Nono [sect. 13] intellige sufficere vt tacite allegetur, puta dico me fundum vt meum possedisse. Ita Alexand. consi. 201. colum. 1. lib. 2. Decius consi. 267. Romanus consi. 77. pater reuerende. Andreas Tiraquel. vbi supra, versic. caeterum, per leg. antiquos. verb. domini cogitatione. C. de fur. Boerius decisi. 42. alia insuper. num. 1. Decimo intellige sufficere [sect. 14] quod ea allegatio bonae fidei etiam post conclusum in causa secundum Antonium Imolam, Afflictum, Tiraquel. & Alexand. in locis relatis supra versi. 8. quibus adde idem tenere Decium consilio 267. Panor. in c. dudum. 1. colum. 2. de elect. & iterum Andream Tiraquell. vbi supra versic. intellige & Marcum Mantuam, vbi supra. Vndecimo [sect. 15] intellige vt procedat etiam si ea bona fides nec probetur neque etiam allegetur, etenim licet reliquae iuris praesumptiones sint allegandae, isthaec tamen bona fides adeo a iure praesumitur, tamque aequa, naturalis & indubitata praesumptio est, vt nec eam allegare necesse sit. Ita tenent Antonius Butrius & Ioan. Imolensis in c. praeterea. 2. de transa. Panorm. in c. fi. colum. octaua. de praescrip. Barba. consi. 41. illud ad feram. columna 10. lib. 1. Idem Andreas Barba. consilio 50. col. 9. eod. lib. & consilio 18. columna penul. libro 2. & consilio 70. eod. lib. per c. auditis, & c. cum olim, de praescript. vbi nulla bonae fidei mentione facta praescriptio allegata fuit, & satis fuit. [sect. 16] Cum enim (inquit) Barba. notorium est ex iure, non expedit allegari, quinimmo iudex illud ex officio supplere vel attendere debet per cap. Raynutius. de testamen. vbi iudex iudicauit super notorium minime allegatum, vt ibi notant Ioannes Imolensis & Panor. Idem Panor. in c. afferte. de praesumptionibus. Baldus in leg. prima. C. vt quae desunt aduo. Felin. in capit. adhaec. columna nona de appella. Nec dubium est (in quit Andr. Tiraquell. vbi supra) quin bona fides oriatur ex iuris notorietate, vt fusius supra disseruimus. ergo eam allegari non expedit, iuris enim praesumptio liquida probatio est. Glo. in leg. tutor qui repertorium. C. de peri. tutorum. leg. licet Imperator, & ibi plene Alexand. & Iaso. ff. de legat. 1. per Andream Barba. consilio 74. scripsit Psalmista libro quarto. rursusque consilio omnium nouissimo. Contrariam tamen partem vt haec bonae fidei praesumptio necessario sit alleganda, tenent Bald. in dict. l. super longi. C. de longi tempo. praescripti. Idem Baldus in dict. l. quicunque. C. deseruis fug. Andreas Tiraquell. vbi supra, Marcus Mantua c. 57. d. lib. 3. locorum communium, quia alios allegant huius sententiae auxiliares, vt attigimus supra versicu. 8. sed superior pars vt receptior ita & verior nobis videtur, quae materia a nostris caeca & nebulosa relicta nobis videtur, quae vt liqueat considera nonnullos casus, Primus quando bonae fidei mentio fit explicite, alter quando implicite, vltimus quando nec implicite, nec explicite. Primo casu omnes conueniunt sufficere, veluti si agenti rei vendicatione allegaui, me rem illam titulo & bona fide per tempus legitimum possedisse, sicque praescripsisse. Secundo casu non satis sese explicant veluti si rei vendicatione agenti obieci praescripsisse me, nulla bonae fidei mentione facta, sed satis est dixisse, praescripsisse me, quia intelligendum est rite & recte, argu. l. non putauit, in principio, cum ibi notat. ff. de bonorum possession. contra tab. & illud verbum est intelligendum in pleniore significatu. §. sed quoties. Instit. de iure nat. & id perfectum est quod ex omnibus suis partib. constat. l. 1. ff. de origine iuris. sicque qui dicit se praescripsisse de perfecta (& cum omnibus suis legitimis qualitatib.) praescriptione intelligit, ne aliter inutiliter processisse videatur, nihil enim & inutile paria sunt. §. fin. Institu. quibus mod. testam. infir. [sect. 17] & denique appellatione rei simpliciter prolatae, comprehenduntur omnes suae part es siue illae quotitatiuae sint. l. Maeuio, in prin. in verbo, totus. ff. de lega. 2. l. coniunctim, in verbo, solidam rem. & verbo, solidam haereditatem. ff. de legat. 3. l. haec scriptura. leg. si separatim. ff. de condi. & demon. §. si eadem res. Institu. de lega. l. si pluribus. ff. de lega. 1. l. si quis cum totum. ff. de excep. rei iudi. leg. cum quaestio. C. de lega. l. vnica. §. vbi autem, cum §. sequen. C. de cad. toll. siue illae etiam sint partes integrales vel subiectiuae, vt in leg. qui vsumfructum, vbi plene notant Bartho. & Ias. ff. de verb. obli. & d. l. cum quaestio. leg. 1. §. interdum, in verbo, in solidum. leg. inde Neratius. ff. de vsufruct. accres. ergo qui se praescripsisse ait omnes partes per qualitates ad praescriptionem necessarias (siue possessio sit, siue titulus, siue bona fides) comprehendisse implicite videtur, facit egregius text. in l. Titius, in prin. ff. de liber. & posthum. vnde apparet a Barbatio parum apte allegatum fuisse textum in d. c. auditis, & d. cap. cum olim, de praescrip. quando quidem ibi non est verum, bonam fidem allegatam non fuisse, quinimmo eo ipso quod praescriptio allegata fuit, bona quoque fides implicite allegata intelligitur, & sic ita responsuros verisimilimum est, non solum illos qui affirmant bonam fidem allegari non oportere, sed etiam eos qui contendunt allegari oportere, quando quidem hic implicite allegata videretur. Vltimo casu quando nec implicite, nec etiam explicite allegata fuit, sed duntaxat dictum fuit a reo, se eam rem per tempus ad praescribendum legitimum, legitimaque ex causa possedisse, licet hic nulla mentio fiat de bona fide, adhuc sufficeret, quia ea a iure praesumitur, vt supra latissime ostendimus, id quod in iure notorium est, vnde fit, vt superuacua ea allegatio videatur, sicque a iure desiderari minime sit verisimile, sed omnino inciuile, arg. l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt lega. nomine caue. leg. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procura. leg. Cornelius. leg. iam dubitari. ff. de haered. Instit. leg. verba haec. ff. de cond. inst. & potissimum, quia si verum amamus, vsucapiones in sola possessione legitima nituntur, nec bonam fidem desiderant positiue, sed tantum malae fidei vitium abesse, nec titulum desiderant, sed tantum iustam aut tolerabilem possidendi causam, vt per leg. tert. ff. de vsucapion. fuse ostendimus infra capit. 77. numero decimo. cum praeced. & sequen. & capit. 72. & capit. 81. Sicque qui legitimi temporis possessionem ex iusta causa emanantem allegauit, sufficienter allegasse videtur, nec quicquam vltra desideratur, vt dictis in locis ostendimus aduertentes isthaec a nostris non satis vnquam fuisse praeuisa. Et diximus supra part. 3. per totam. [sect. 18] Redeundo ad nostram bonae fidei praesumptionem, cum ostenderimus, eam praesumi in homine a natura, inque eo naturaliter esse innata virtutum semina, inde pari ratione descendit, vt ex possessione praesenti dominium a lege praesumatur, aliter enim cum per l. quaerebatur. C. vnde vi, praesumptum sit, quod ad me non pertinet id ad alios omnino pertinere, certe si lex, quod possidet meum esse non praesumeretur, iam alienum possidere praesumeret. sicque me malum hominem esse malamque fidem habere, contra ea quae supra fuse ostendimus, sicque in specie vt ex possessione praesenti dominium habere possessorem praesumptio sit, tenent Glo. in l. penu. in verb. amoueri. ff. de condi. inst. quam ibi sequuntur Barthol. Bald. Angel. & Paulus Castren. ibi Barthol. Angel. & Paulus Castren. in leg. Titia. per text. ibi. ff. solut. matrim. & Abb. & in d. leg. penul. columna prima. & Nicolaus Boerius. deci. 42. alia insuper Angel. in leg. filiusfamilias. §. ijdem principes. ff. de legat. 1. Barbatius consilio 50. libro primo. numero duodecimo. Contrarium tamen vt ex possessione praesenti non arguatur dominium, tenent Glo. in leg. cum res. quam ibi multi sequuntur. C. de probatio. Quid dicendum? & sane prior opinio vt receptior ita & verior videtur per iura supra allegata, quibus adde egregium textum in §. commodum. Institutio. de interd. l. actor quod asseuerat. C. de probati. & per nostram rationem supra relatam quae habet, omnes homines bonos esse bonosque praesumi & mala fide carentes, sicque minime praesumendum est, vt is qui fundum vt suum possidet, colit, & fructus sibi colligit, alienum mala fide perfide, & furtiue contrectet, sed potius vt rem suam pertractare videatur, quae conclusio varie intelligitur. Primum vt se aduersus agentem possit defendere, dic. §. commodum. Institutio. de interdi. dict. l. actor. cap. in pari, de regu. iur. libro sexto. leg. fauorabiliores. ff. de regu. iur. [sect. 19] Deinde intelligitur etiam agendo, nam si possideam fundum dominantem tuque fundum seruientem, te seruitutem pati nolente, duo sunt mihi probanda, Primum me dominum esse fundi istius quem dominantem asseuero, Alterum tuum fundum huic fundo seruitutem debere, quod vltimum si probauero, Primum, nempe me esse dominum fundi dominantis, eo ipso probare videor, quod probo me eum possidere, fructusque vt dominum colligere, eumque arare & colere, & similia. ita tenent Barthol. in dict. l. penul. & Boerius vbi supra, numero octauo. nempe in d. decis. 42. Alexand. consilio 4. lib. secundo. & consilio 103. numero decimo. lib. septimo. Corne. consilio 48. libro tertio. Andr. Barba. consilio 8. columna secunda. libro primo. Gloss. & Florianus per text. ibi in leg. prima. ff. fami. ercis. Rapha. Cuman. consilio 150. ad finem Glo. in leg. sicuti. §. si quaeratur. ff. si seruandi. Iason post Barthol. ibi in leg. si prius. columna 9. ff. de noui operis nunciatio. & alij, quos allegat Boerius, ex cuius relatione apparet hanc esse communem opin. Nec ad rem pertinet, l. item Mela. §. penulti. ff. ad legem Aquil. quia ibi constabat alterum esse dominum, secundum Barthol. in d. l. penult. Tertio [sect. 20] haec conclusio intelligitur etiam quando quis vult agere rei vendicatione contra violentum spoliatorem, tunc enim vt contra eum obtineat satis est probare se tanquam dominum possedisse. Ita tenent Barthol. & Bald. in dict. l. penultim. ff. de condition. instituti. & Nicolaus Boerius d. decis. 42. numero 6. & etiam Paulus Castrensis in d. l. penultim. & Bartholo. Sozinus consilio 112. numero 23. libro quarto. per leg. si quis emptionis. §. sed haec. C. de praescriptio. 30. annorum. Quarto [sect. 21] intellige etiam si agerem rei vendicatione contra commodatarium, qui rem a me commodati nomine accepit. Quinto idem si agerem contra depositarium, qui depositi nomine rem a me accepit, nam & his duobus casibus ex hac sola possessione de praesenti dominus praesumor etiam rei vendicationem agens, nec illi possunt mihi referre quaestionem dominij non magis, quam si contra eos agerem depositi, aut commodati actione, nam eo ipso, quod causam a me habent, nec ex fide restituunt, me spoliare videntur, sicque in hac rei vendicatione ex sola praesenti possessione dominus praesumor: arg. leg. colonus. ff. de vi & vi arm. iuncta leg. si quis conductionis. C. locati. l. si alienam, cum ibi nota. ff. solu. matr. & quamuis contrarium videantur tenere Doct. post Glo. ibi. in leg. ita vt si fur. ff. commod. tamen hanc opinionem defendunt Paul. Castr. in d. l. pen. & Nic. Boerius num. 7. d. decis. 42. Hactenus quando is de praesenti possidebat ciuiliter & naturaliter vel saltem ciuiliter vere vel interpretatiue, [sect. 22] quid autem si nunc non possidebat, licet olim possedisset, an ex ea praeterita possessione praesumatur dominium, & regula est non praesumi. ita Glo. in l. 2. C. de probat. Boerius, vbi supra, numero decimo. Barthol. in dict. l. penul. Bald. in l. non ignorat. colu. 6. C. qui accusa. non poss. Corne. consil. 19. cum consi. seq. lib. 2. per leg. & quae nondum sunt. §. 1. ff. de pigno. & fallit si possedisset annis triginta, quia eo tempore rem illam etiam titulo non apparente praescriberet, per l. si quis emptionis. §. 1. C. de praescrip. 30. annorum, secundum eosd. & vtraque opinio communiter recepta est. Fallit secundo quando longum tantum tempus praeterijt, siquidem adfuerat legitimus titulus vel causa possidendi, secundum eosdem Doct. communiter, & Lud. Rom. consi. 424. circa propositum, & Sozin. consi. 106. in causa. col. 4. lib. 2. Gloss. & communiter Doct. l. cum res. C. de probat. Boer. vbi supra, nu. 4. Bart. consil. 110. quidam Masiolus. Fallit tertio quando breuius tempus cum legitimo titulo possedit, & agebat publiciana ad possessionem tantum recuperandam (non autem rei vendicatione) tunc enim obtineret contra possidentem sine titulo, ita procedit titulus ff. de publi. in rem actio. quia posterior possessio non intitulata aut praesumitur clandestina, aut non iuuat contra hunc qui nititur possessione intitulata. Ita Sozin. in leg. in rem quae nobis, in princi. q. 4. ff. de acquir. possess. Alex. consi. 51. lib. 1. & consi. 117. eod. lib. & consi. 6. lib. 3. secus si posterior possessio intitulata similiter esset, tunc enim praeferetur, quia in pari causa potior est conditio possidentis. c. in pari, de reg. iur. lib. 6. tradunt Inno. & alij in c. cum ad sedem, de rest. spoli. per c. licet causam, de proba. Item fallit quando iunior possessio esset diutina, vt dicemus in c. 85. num. 5. # 71 Capvt lxxi. Svmmarivm. -  1 Mala fides an noceat, quando contractus fit per procuratorem. -  2 Domini mala fides nocet, licet contractus fiat per procuratorem de iure cano. -  3 Pupillo non nocet tutoris mala fides. -  4 Pupillus non potest habere malam fidem. -  5 Malam fidem populus quando videatur habere, & quomodo purgetur. MAla fides non impedit[sect. 1] praescriptionem quando contractus fit per procuratorem, vel eum qui subest nostrae potestati (vt est filius vel seruus) si quidem dominus tantum non etiam is per quem contractus fiebat, habebat malam fidem. Ita tenent Bald. & Angelus in l. super longi. C. de longi tempor. praescriptio. per l. eum qui. §. in hac. ff. de public. in rem actio. Glo. in l. huiusmodi. ff. de contrahen. empt. Gloss. in l. cum mancipium. ff. de aedi. edict. per Azonem in summa. C. de aedil. aedict. colum. pen. versic. sed si quaeras. [sect. 2] Quod obtinet de iure ciuili non de iure canonico, quo iure noceret domini mala fides, teste Balbo de praescription. in 3. part. 3. partis prin. q. 18. Limita secundo vt mala fides aut bona fides procuratoris non sit in consideratione, sed tantum domini, quo ad singularem successorem, vnde si rem alienam quam tuam esse putabas per procuratorem qui eam alienam esse sciebat mihi vendidisti, praescribere possum, quia non videor ab authore malae fidei emisse. Ita Barthol. in l. qui fundum. §. procurator. ff. pro emptore. Alexand. in l. Pomponius. §. cum quis. colu. 4. ff. de acquiren. possessio. Balbus, vbi supra. Quae quidem limitationes verae sunt in se, sed principalis conclusio suspecta videtur, nam vtriusque iuris definitio dum praescriptionem cum mala fide procedere negauit, id prospectum voluit, ne qui sciebat alienum se possidere inde lucrum se facturum sperans tardior & segnior in restituendo fieret, quae ratio non minus vrget quando rei alienae possessionem perseruum vel filium quaesiui, quam si eam per me ipsum quaererem, vtroque enim casu tardior in alieno restituendo reddar, si lucrum praescriptionis inde facturum me spero, quam essem si id minime euenturum scirem, ergo habebit locum capit. possessor. de regulis iuris. lib. 6. c. vigilanti. capitu. fin. de praescription. in princip. Institu. de vsucapion. transfor. cum simil. nisi dixeris, superiorem conclusionem procedere quando contractus fiebat per procuratorem, vel filium, vel seruum ignorante domino vel patre, seruus enim vel filius contrahendo, & possessionem corporalem apprehendendo ius possessionis naturaliter quaesiuit. l. 1. in princip. vbi ex naturali possessione. l. 3. ff. de acquiren. possessi. iure enim naturae hi sunt integri status. l. quod attinet. ff. de reg. iur. vnde tale ius eis per prius cohaerens, postea transitum facit ad patrem vel dominum, quia penes eos residere nec momento potuit. l. placet, de acquiren. haeredita. l. acquiritur. ff. de acqui. rerum domi. nam domino vel patri inscijs, vel etiam inuitis acquirerent serui vel filijfamilias. l. seruus vetante. ff. de verborum obliga. per totum. Institut. per quas perso. nob. acquir. & hac ratione per alluuionem rei alienae dominium nobis etiam inuitis & ignaris acquiritur, vel etiam scientibus alienum esse. §. praeterea. Inst. de rerum diuisio. l. adeo. §. praeterea per alluuionem. ff. de acquiren. rerum domin. ergo pari ratione nobis etiam volentibus acquiri potest ius possessionis per seruum vel filium, sed quo ad ius praescribendi dubito, dic ergo quod quandiu ignoraui nomine meo seruum procuratoremúe aut filium meum emisse, & possessionem accepisse tandiu, & si sciam illam rem esse alienam, tamen cum ignorem me eam possidere, non possum videri mala fidei possidere, cum bona aut mala fides pendeat ex animo nostro. l. penul. C. de euict. sicque si per eas personas tandiu ignorante me retenta possessio fuit, quod expleta fuit praescriptio eam rem optimo iure quaesiui. Caeterum si ante completam praescriptionem coepi intelligere, eam rem me per illas personas possidere, iam scio alienum me possidere, sicque sum in mala fide, quae etiam superueniens post coeptam praescriptionem nocet de iure canonico, sumque in mala fide, eo quod possum & debeo iubere eas personas eam restituere, vel id ipsemet facere debeo. l. semper qui non pro hibet. ff. de reg. iur. leg. qui patitur. ff. manda. & quia non sufficit abstinere a malo, nisi fiat, quod bonum est. leg. fi ita stipulatus essem abs te, & ibi Barthol. ff. de verbor. oblig. vide capitu. 79. numero 41. Mala [sect. 3] fides tutoris non nocere pupillo tenent Baldus in authen. adhaec. C. de vsuris. Ioannes Imolensis in rep. capit. fin. columna 29. de praescrip. & Franciscus Balbus de praescript. in 3. parte 3. partis princip. q. 16. [sect. 4] Sed & ipse pupillus malam fidem habere non potest quod attinet ad praescriptionem nisi sit doli capax, secundum Baldum & Franciscum Balbum, vbi supra, & superior sententia probari videtur in leg. tertia. in sui generalitate. ff. de vsucap. praesertim iunctis his, quae diximus, supra circa definitionem praescriptionis. Et [sect. 5] mala fides singularium personarum de vniuersitate nocet ipsi vniuersitati, sicque quandiu viuit aliquis de populo vel collegio vel de vniuersitate qui habuit scientiam rei alienae, is populus, vniuersitas, collegium non praescribit. Ita Innocentius in cap. cura, de iure patronatus. Barthol. in leg. post pluribus, in fin. ff. de vsucapion. Franciscus Balbus, vbi supra, q. 17. Petrus Philippus Corn. consi. 22. videtur in hac consultatione. colum. 4. libro primo. sed illa mala fides purgatur extinctis omnibus ijs qui scierunt, & habuerunt scientiam rei alienae, secundum Innocentium, Barthol. & Franciscum Balbum, vbi supra, contra Corneum, vbi supra, qui eam purgari illo tempore posse negat, motus per leg. proponebatur. ff. de iudic. vbi subrogationis causa semper idem populus esse intelligitur, facit l. si grex. ff. de l. 1. l. grege. ff. de leg. 2. §. si grex. Institu. de lega. superior tamen sententia quae habet, omnib. saltem extinctis purgari eam malam fidem, vt humanior ita & verior videtur, nam etsi per subrogationem vnus idemque populus intelligatur, tamen idem quoque est in filio qui eadem persona cum patre intelligitur. l. fi. C. de imp. & tamen patri succedens iustam ignorantiae causam censentur habere. cap. is qui in ius, de reg. iur. lib. 6. l. qui in ius. ff. eo. & consequenter olim praescribebat. # 72 Capvt lxxii. Svmmarivm. -  1 Praescribere an possit missus in possessionem ex causa noxali vel damni infecti, cum sciret rem illam non esse illius, contra quem decretum fuit interpositum, egregia q. -  2 Mala fides quando inesse intelligatur. -  3 Dominium nobis etiam inuitis interdum aufertur. -  4 Facti appellatione non factum etiam continetur. -  5 Mala fides non semper sequitur, & arguitur ex scientia rei alienae. -  6 Dominus rem suam negligens quando videatur eam pro derelicto habere. -  7 Intellectus c. 1. de praescripti. contra communem opinionem. -  8 Intellectus l. sicut, & l. omnes. C. de praescripti. 30. annorum. -  9 Intellectus c. fin. de praescription. -  10 Intellectus §. fin. Institut. de iniur. POssidebam seruum alienum bona fide, cuius verum dominum ego non ignorabam, is seruus ex causa noxali mihi traditus fuit, an cum habeam scientiam rei alienae, eum possem vsucapere quaesitum est, ac vehementer controuersum, mouet quaestionem [sect. 1] quod licet indubitatum esset vsucapi posse inspecto iure ciuili. l. generaliter. ff. de noxalib. act. tamen iure canonico generaliter definitum est mala fide vsucapi nihil posse. c. vigilanti, &c. fin. de praescri. quod ius & in foro seculari seruandum esse ait summus pontifex, in d. c. fin. sicque communis opinio esse videtur quod missus in possessionem ex causa tam noxali quam damni infecti non possit praescribere eam rem, quam sciebat esse alienam, non illius contra quem decretum iudicis fuit interpositum. Ita tenent Paul. in l. praetoris, in prin. ff. de dam. in fec. idque sequitur, & ait meritissime defensum esse episcopus dissertissimus ciuitatis Rod. in c. possessor, de regu. iur. par. 2. §. 9. numero octauo. Roma. in leg. si per errorem. ff. de vusuc. Alexan. in leg. si finita. §. si de vectigalib. numero vndecimo. ff. de damno infec. Imo. in cap. fin. de praescriptio. colum. 19. in rep. Idem in leg. sequitur. §. viam. numero 26. de vsucap. Paul. in d. §. si de vectigalibus. Paul. in l. iuste possidet. ff. de vectigalibus. Paul. in l. iuste possidet. ff. de acq. possess. Barthol. in leg. Pomponius. §. si iussu, eodem titulo. sentit Angel. in leg. prima. C. de iudi. num. 63. Contrariam partem vt missus in possessionem ex causa siue noxali siue damni infecti possit rem praescribere, licet sciat, eam rem esse non illius contra quem decretum fuit interpositum, sed alterius, tenent Gloss. in c. possessor, de reg. iuris in 6. Gloss. in cap. si diligenti, & ibi Antonius num. 12. de praescription. Bald. in l. 2. ff. si ex noxali causa agatur. Idem Baldus in auth. ei qui iurat. colum. penul. & ibi Salicetus q. 9. C. de bonis auth. iudi. posse. Spec. in tit. de secundo decreto. §. iuxta. num. 8. Abb. num. 28. in d. c. si diligenti, & ibi Anto. num. 12. Bald. in l. generaliter. ff. de noxal. act. in prima lectu. & iterum in lect. 2. estque communis opinio, secundum Alex. in dicto §. si de vectigalibus. num. 11. Quid dicendum? & quidem videtur haec posterior opinio in noxali causa longe verior quam contraria, per text. apertum in d. l. generaliter, & in eo tantum quaestio erit, an is text. iure cano. correctus intelligatur, quod minime dicendum est, non enim sequitur, habet quis scientiam rei alienae, ergo non potest praescribere, [sect. 2] quinimo saepe praescribere potest, nec in mala fide esse videtur, quod primum apparet in l. si id quod. 2. resp. ff. pro derelicto. vbi vxor viro donauit rem suam, sicque eum dominum non fecit, vt per tot. ff. & C. de dona. inter virum, & vxor. virque deinde eam rem mihi scienti vendidit, qui praescribere possum, vt tex. asit, licet non ignorarem, eam rem vxoris esse, neque ab ea sed ab eius marito causam habere, Ratio est, vt ibi expressim Iureconsultus ait, quia quasi volente, & concedente domina, is maritus vendidisse videtur. Nec ad rem pertinet quod Gloss. ibi ait, rem alienam donasse vxorem. nam illud est diuinare, & praeterea est contra praescriptionem leg. merito. in prin. ff. pro soc. & per tot. C. de reb. alien. non alien. & quod intolerabilius est, aduersatur palam illi textui in verbo, domina. Secundo est tex. in l. si vir. ff. pro dona. Tertio leg. 1. §. si vir. ff. de acqui. possess. vbi vir vxori donauit, nec ideo desijt transuolare possessio in vxorem donatariam, quam iuste possidere intelligendum est. Quarto est tex. in c. 1. de praescri. & in c. placuit. supra allega. vbi etiam iure cano. ecclesia contra ecclesiam potest etiam breui tempore praescribere locum, iusque quod sciebat esse alienum. Quinto [sect. 3] dominia non sunt de iure naturali primaeuo, sed tantum de iure gent. quod induxit dominorum distinctionem, & separationem, antea enim omnia erant in communi. leg. ex hoc iure. ff. de iust. & iu. §. ius autem gentium. Institutio. de iur. nat. plene per Barthol. Paul. Ias. & alios in dict. l. ex hoc iure. diximus in tract. de success. creat. in praefatio. & in §. primo. huic autem iuri genti. lex ciuilis, & derogare potest, & quotidie derogat. iuxta Glo. communiter apppro. ibi in leg. ius ciuile est. ff. de iust. & iu. & licet id quod nostrum est si non facto nostro a nobis auelli non debeat. leg. id quod nostrum. ff. de regu. iur. tamen illud regulare, verum ex causa a nobis aufertur, etiam inuitis, vel ignorantibus, vt in leg. item si verberatum. §. 1. ff. de rei vendi. l. Lucius. ff. de euic. Glo. & Barthol. in leg. Antiochensium. ff. de priu. creat. Barthol. Paul. Iason & alij in dict. l. ex hoc iure. vt ergo ibi aufertur nobis inuitis rei nostrae dominium ex legis ciuilis dispositione & permissione, nec se intromittit ius canoni. ad hoc vt ablatum domino reddatur, cur non idem erit & in specie nostra, vbi iustissima causa est, vt res nostra nobis auferatur, ne mihi immerenti damnum seruus tuus impune inferat, vel si intulerit, nobis resarciatur, ibi re tua adempta, & in me ad emendationem damni translata. Nam & similiter quid si furtum mihi facere manifestum, quid si non manifestum, quid denique si vi rem abripuisses, nónne praeter ipsius rei subtractae, aut vi ablatae restitutionem etiam tuum amitteres, & in me transferetur, scilicet poena vel dupli vel quadrupli. §. furtorum. §. conceptum, cum seq. §. fin. Inst. de obli. quae ex delicto, in prin. Institut. de vi bon. rap. §. quadrupli. & §. dupli. Instit. de act. nónne te inuito his casibus rerum tuarum dominium habeo, te, inquam, inuito iure tam ciui. quam cano. in tui poenam, & punitionem ergo similiter, cum seruus tuus damnum mihi, rebúsve meis dedit, tu damnum sentiens, seruusque ille tuus mihi tradetur, nisi dannum emendaueris, nec refertur abs te an ab alio possideretur quo tempore damnum dedisset, quinimmo inspecta legis interpretatione non videtur id damnum domino serui contigisse sine facto suo, [sect. 4] nam appellatione facti etiam non factum continetur. Instit. de nup. §. si qua vxor, in fin. dum ait rectius se facturos si abstinuerint. Glo. & Doct. in l. 3. in pri. ff. de verb. oblig. Alex. in §. si id quod. l. vbi autem non apparet. ff. de verb. obl. Decius in l. id quod nostrum. ff. de regul. iur. dominus ergo qui damnum vel noxam a seruo suo datam non emendat, quasi fecisse videtur, quo magis serui sui dominio priuetur. Quid denique si seruus meus iusto bello captus aufugerit, adque suos reuersus fuerit inscio me vel inuito? nónne eius dominium perdo? Quid similiter si feram coepimus, eiusque dominium quaesiuimus, eaque custodiam nostram euaserit, inque naturalem suam laxitatem se receperit, nobis inuitis, aut ignorantibus, nónne in his casibus & similibus id statim nostrum esse desinit? l. 3. ff. de acq. re. dom. cum Il. sequen. l. naturalem. §. examen. leg. nihil, in princip. ff. de capti. §. item ea quae ex hostibus. Institu. de re. di. Quid praeterea si seruus meus proditionem detegit, nónne inscio me & inuito libertate praemij loco donatur, & meus esse desinit. l. 2. 3. & 4. per tot. C. quib. ex cau. serui. pro praemio liber. accip. Nam etsi patria potestas res inaestimabilis sit. l. filiusfam. §. secundum vulgarem. ff. de leg. 1. nónne pater ob duritiem filium emancipare cogitur? l. diuus. ff. si a parente quis fuerit manu. id quod accidit in omnibus etiam delictis, in quibus poena bonorum imponitur, ergo cum res nostra nobis aufertur, & in alium transfertur, interdum fit ob demeritum nostrum, interdum ob meritum illius in quem transfertur, interdum ob vtrunque, interdum & quarto ob meritum & fauorem ipsius rei. ob demeritum nostrum, vt in d. l. diuus. ob meritum eius in quem transfertur, & ob eius fauorem, vt in d. l. item si verberatum, cum similibus. ob demeritum nostrum, & meritum illius in quem transfertur, vel ob eius fauorem, vt in poena dupli, quadrupli, & similibus, supra allegatis, & facit per totum C. & ff. quibus vt indigni. ob meritum & fauorem ipsius rei, vt in exemplo. C. quibus ex causis serui. pro praemio libertatem accipi. Cum ergo res nostra nobis a lege adimatur interdum culpa nostra, interdum sine ea, sed solum ob fauorem ipsius rei, vel eius in quem transfertur, isque eam possideat, eaque potiatur, non ignorans alienam fuisse, & a domino inuito vel inscio ablata, inque eum translata. Quid mirum, aut nouum est, si idem faciat lex ex causa noxali? & qua ratione potuit lex dominium statim tibi ablatum in me transferre, eadem ratione, & longe facilius, aut iustius poterit efficere, vt id dominium transeat post longam possessionem, & praescriptionem: Nam & praelatus, qui non potest res ecclesiae alienare, poterit per negligentiam, & interuentum longi temporis ecclesiae nocere, vt eius res praescribantur. c. veniens, de praescrip. vbi per Doct. & Decium in d. l. id quod. ff. de regu. iur. facit tex. in c. illud. & cap. de quarta. de praescript. ergo vtroque casu, ex parte legis par potentia est, in auferendo a nobis dominio rerum nostrarum ex casu, nam & eius authoritate nostrum tuemur, aliter enim non deesset alter fortior vel calidior, qui vi, armis, aut caliditate, vel dolo, reb. nostris potiretur, itaque authoritate legis rerum nostrarum dominium nobis inuitis, & ignorantibus ex causa potest, & saepissime solet auferri, quod accidit etiam per modum praescriptionis non secus, quam per alios modos, siue is qui rem acquirit alienum sciat se possidere, siue ignoret, cum adest causa non iniusta concedendi, vt etiam sciens quis alienum, & possidere, & praescribere possit, qualis profecto adest in causa noxali, quandoquidem esset per iniquum, vt seruus tuus mihi immerenti, aut rebus meis damnum iniuria daret, idque impunitum maneret, si ergo is seruus mihi iussu iudicis traditus fuerit, nec dominus, aut qui eum possidebat, illum defenderit, satis videntur maluisse seruum abijcere, inque me transferre, quam damni aestimationem praestare: argum. l. si finita. §. non autem statim. ff. de damno infect. vbi per Doctores in simili per Ias. in l. 1. col. fin. C. de seruis fugit. per eundem in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 84. ff. de acq. poss. Gloss. in l. si de eo, ibi Paul. & Alexan. §. 1. eod. titu. Quod obtinet, si ponimus ex causa noxali conuentum a me fuisse ipsum dominum serui illius, qui damnum dedit. idem si ponimus conuentum a me fuisse alium, qui bona fide eum seruum possidebat, & cum iussu iudicis mihi is seruus pro noxa traderetur illud quidem notum fuisse vero domino, at si ponimus dominum huius rei ignarum, iniquum videtur, eum re sua ignorantem priuari, meque eam lucrifacere, cum alienam scirem, nam tunc & ille innocens, & inculpatus damno afficeretur, & ego impius sciensque mala fide alienum lucrifacerem, sed adhuc idem esse debet tam iure ciuili, per d. l. generaliter. ff. de noxal. quam iure canonico. nam res mea siue pereat, id ad detrimentum meum non alterius spectare debet, siue casu fortuito, siue aliter. l. quae fortuitis. C. de pig. act. siue etiam damnum alteri dedat, id similiter ad detrimentum domini illius rei, quae damnum dedit, spectare debet vsque ad valorem ipsius rei, vt per totum Inst. & C. & ff. de noxa. & in titu. si quadrup. pauperiem. ergo seruus tuus si mihi damnum dedit, iussuque iudicis traditus mihi fuit, neque abs te, aut ab alio defendatur, aequum est vt meus fiat in emendationem damni, quod mihi dedit, neque tam videor hoc casu turpe, aut impium lucrum cum iactura aliena captasse, quam iustam damni illati resarcionem, aut emendationem, ac satisfactionem recepisse, neque vltro ad rem alienam accessisse, aut adspirasse videor, sed coactus necessitate quod amiseram recuperandi, & faciens actum necessitate coactus est pie subueniendus. l. si fideius. §. si necessaria. ff. qui sat. coga. vbi plene per Ias. Diuersa causa est illius qui a non domino sciens emit rem alienam, is quidem nec vlla necessitate coactus, sed sponte, vltro, & impie ad rem accessit alienam, neque vllum damnum ante ab re illa sibi, rebúsve suis illatum fuerat, quod resarcire curaretur, sicque scientia rei alienae in isto casu merito inducit malam fidem, & impedit praescriptionem, non sic in casu illo, vbi scientia rei alienae, nec est cur inducat malam fidem, aut praescriptionem impediat, sicque cessat decisio, ratio, & mens, ac sensus. d. c. fin. & d. c. vigilanti, de praescrip. Nam & in terminis l. si voluntate. C. de resc. ven. constat quam quisque contrahentium suam conditionem meliorem facere studeat, quam eius quo cum contrahit, & adhuc ius canonicum se non intromittit. Praeterea in §. item ea quae ab hostibus, & in §. cum ex aliena. Institut. de rer. diui. & in alijs quam pluribus causis constat nobis auferri posse, & solere inuitis, & ignorantibus rei nostrae dominium, neque possidendi impedimento esse, quod sciret illud nostrum fuisse, & citra factum nostrum a nobis forte ignorantibus, aut inuitis abscessisse, quod plene diximus in illa q. an actiones, & alia iura semel praescripta restituerent domino ex capite ignorantiae. Denique si iuste possidet qui authore praetore possidet, facitque fructus suos, & inde consequitur reliquas vtilitates, quae a l. bonae fidei, & iustis possessoribus condonatae fuerunt, quale est, quod faciet fructus suos, & reliqua id genus. leg. iuste possidet. ff. de acquir. poss. cur non idem erit in acquisitione quoque proprietatis, cum tam mala fides, & scientia rei alienae esset in fructuum acquisitione quam in acquisitione proprietatis, & eadem aequitatis ratio militaret, eademque ratio peccati vitandi adesset in deneganda fructuum acquisitione ei, qui sciret alienum se possidere, quae militat in ipsius proprietatis acquisitione, verum vtrunque lex positiua iustissime admisit ex causa praeceden. quae non arguit vllam huius possessoris turpitudinem, licet sciens alienum possideat. sicque nec in peccato esse iure quis dixerit, & consequitur, cessat ratio non modo potissima, sed etiam vnica, quam nititur ius canonicum, quaeque expressa est in d. c. vigilanti. & in d. c. fin. de praescrip. vt disseruimus in loco supra cita. In summa quis negabit quin iuste is missus in possessionem ex causa noxali illam possideat? nisi iniurius vel lis vtilis ius suum deserat, & abijciatur, contra text. cum Glo. in leg. et vim. ff. de iust. & iure, vbi omnes, sed vt exordium capiat praescriptio nihil aliud desideratur nisi quod initium possidendi non sit iniustum. l. cum haeres. ff. de diuersi. & temp. Et licet iure canonico desideretur, vt etiam postea ante impletam praescriptionem non superueniat mala fides. d. c. fin. tamen hic ponimus pro constanti non superuenisse sed progressum possidendi tam iustum esse, quam initium, ergo, &c. [sect. 5] ergo rectissime & opportune dictum fuit ab Angelo in leg. 1. numero 63. C. de iudi. non esse bonam consequentiam, habeo scientiam rei alienae, ergo videor habere malam fidem, & praescribere vetor, quod si diceres, cur improbe non curasti, vt citaretur verus dominus illius serui qui tibi noxam dedit, forte enim si resciret, damnum resarciret, seruumque suum recuperaret, respondeam improbum, aut malae fidei non posse videri eum, qui illius serui bonae fidei possessorem interpellatum voluit, non etiam verum dominum, quia lex eum ad hoc obligauit, non vltra, & iustissimum sufficiensque esse praesumitur, quod lege cautum fuit, vt plene per Tiraquel. de vitioque retra. in praefatione. num. 75. si enim ad tot ambages, & laboriosas diligentias me lex obligaret, forte essent quam plures, qui maluissentius suum missum facere, & abijcere, quam tot labores subire, totque molestias ferre, arg. l. quia poterat. ff. ad Treb. sicque cessat illa ratio, quod res inter alios acta, &c. vt per totum. C. res inter alios acta. nam hic legi positiuae sat fuisse visum fuit, quod res ageretur inter me, qui damnum passus fuit, & possessorem iustum illius serui damnum dantis nec exegit, praeterea, vt etiam notum fieret vero domino. Haec autem omnia iura & rationes ex aequo militant in eo, qui missus fuit in possessionem ex causa damni infecti. sicque erit idem ius, vt in sui generalitate probant plures leges. leg. praetoris, in prin. leg. his l. si finita. 5. si de vectigalibus. ff. de dam. infec. elegans text. in d. l. si finita. §. non autem statim [sect. 6] vbi dominus rem suam quasi pro derelicto habuisse videtur, cum cauere noluit, aut non curauit, sicque quasi res suae dominium ei concessisse qui in possessionem missus fuit, licet per quanti temporis cursum dominus rem suam pro derelicto habuisse videatur, non tam lege definitum, quam iudicis arbitrio relictum videatur, vt est communis opinio, quam tenent Gloss. & communiter Doctores ibi, estque communis opinio, secundum Iaso. qui eam sequitur in leg. prima. coIumna fina. C. de seruis fug. Idem in leg. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquir. possess. numero 4. Glo. Paulus & Alexand. in leg. si de eo. §. 1. eod. tit. pro nobis bonus text. in l. locorum. & in l. qui agros. C. de omni agro deserto. lib. 11. In summa cum quis a lege punitur, nihil opus est consensu ipsius puniti, siue ob culpam, vt in principio. & fere per totum Institutio. de obliga. ex quasi delicto puniatur, siue etiam puniatur ob dolum, vt in furto & similibus, vt probatur in leg. prima & secunda. ff. de legibus. leg. 1. ff. de iustit. & iur. diximus plene in tract. de success. crea. §. 30. ad fin. Cum ergo in terminis dict. l. generaliter. ff. de noxalibus act. & in toto illo titu. & C. & Institu. eod. titul. dominus puniatur per culpam serui, vel si non punitur, saltem damnum sentiat, quid opus est domini consensu? certe nihil, nam & similiter aliquando filius punitur ob culpam patris. leg. quisque, per totam. C. ad leg. Iul. ma. licet regulariter contra per totum. C. ne filius pro patre, per totum, ne vxor pro marito, & leg. si quis in suo. §. legis, vbi Docto. C. de inofficio. test. & in quibus casib. lex dum te punire vellet, tuum tibi adimere voluit, & in me transferre, neque tibi prodest ignorasse, vel consensum non praestitisse, neque mihi obest scientia rei alienae, quia nouum non est vt lex, dum vnum punire, alterum vero praemio afficere vellet, res suas punito auferat, & in illum transferat ex toto vel ex parte, quale est in eo qui fecit manifestum tacitum fideicommissum, & similia. Et id mihi videtur probari in cap. 1. de praescriptio. & in cap. placuit. decimosex. quaest. 3. & in dict. l. locorum, & in dict. l. qui agros. C. de omni agro deserto, lib. 11. vbi episcopus si est negligens circa fidei catholicae doctrinam disserendam, & alter episcopus forte vicinus operam dedit huic rei, tunc breui tempore quasi praescriptione ius episcopi negligentis transit in alterum diligentem. Et agricola qui agrum reipublicae non colebat, quasi praescriptione a iure, quod ibi habebat, submouetur biennio, idque ius transfertur in alterum agricolam, vicinum forte, qui illum agrum excolebat, & curabat, & cum ista iuris ademptio & translatio contingat non tam ex causa praescriptionis, quam ex causa punitionis, minime opus est consensu puniti, vt dixi in loco supra citato, minimeque nocet, quod is in quem transfertur ea res praemij loco sciat olim fuisse alienam, & is quidem videtur ad dicta iura longe verior sensus, & intellectus, quam eorum, qui aiunt illud contingere quasi ex tacito consensu vel illius episcopi damnum passi, vel illius agricolae damnum passi. Nam [sect. 7] & si indubitatum fuisset dictum episcopum, illúmve agricolam, suam dioecesim, agrúmve suum deserere noluisse, quia forte id ita protestati fuerunt, adhuc tamen ea praescriptio, vel ea ademptio & translatio locum haberet, vt patet aperte ex generalitate, mente & sensu illorum iurium. Vnde quod Doctores communiter sentiunt, vt testatur disertissimus Couarru. vbi supra §. 11. num. octauo. versicul. hanc vero praescriptionem, nempe in d. cap. fin. speciale esse fauore fidei catholicae, vt ibi cum mala fide, vel cum scientia rei alienae praescriptio procedat, sane longe suspectum est, quod regulare potius sit, vbi non tam de praescriptione, quam de punitione agitur, & ea iuris tam ademptio quam translatio magis per punitionis, quam per praescriptionis interuentum, contigisse videtur. Sicque videbis vt intelligendum sit quod scribit Barthol. in dict. l. qui agros, & Iason Institutio. de acti. numero 72. §. omnium. Quinimmo tam longe abest, vt acquisitioni quae fit in terminis d. capit. prim. de praescriptio. obsit scientia iuris alieni, quod potius prodest, & iuuat, nam cum illa acquisitio, quae a lege inducitur per modum ademptionis, & translationis, ac punitionis, quia adimitur episcopo negligenti, & transfertur in alterum Episcopum gnauum, pium ac strenuum, fiat in praemium vnius & poenam alterius, expedit reipublicae manifestam esse huiusmodi rem, quo magis alij metu poenarum, alij praemiorum exhortatione boni fiant, argu. l. 1. ff. de iust. & iur. Praeterea cum talis iuris translatio fiat a lege quasi in in praemium diligentiae illius, scientia hac in re non nocet, sed iuuat, argu. l. 2. ff. de condit. & demon. Ex quibus [sect. 8] non minus vtiliter quam noue videtur inferri ac colligi valere leges ciuiles definientes iurium ac debitorum praescriptiones etiam a scientibus, & sic cum scientia iuris alieni valere, argum. leg. omnes, & leg. sicut in rem. C. de praescriptio. triginta annorum. [sect. 9] iuncto dict. cap. fin. de praescriptio. nam si sola culpa domini illius rei iurisúe, de cuius praescriptione agitur, praebet possessori vel quasi possessori illius rei etiam scienti iustam causam praescribendi, iuxta d. capit. 1. dict. l. locorum, dict. l. qui agros. & in culpa ignauiae est ille, qui rem suam vel ius suum per longissimum tempus negligit, inque punitionem huius culpae a lege fit illius rei iurisúe translatio in possessorem vel quasi, ergo illius acquisitio iusta & legitima videbitur, nec est cur malam fidem habere dicatur, non magis quam in omnibus speciebus supra relatis, in quibus diximus dominium rei inuito aut ignaro domino in alterum transferri. Quid dicendum? & sane longe distat, vtrum culpa domini illius rei vel iuris, de cuius praescriptione agitur, esset punibilis, an vero impunita: priore casu non est nouum aut iniquum vt ille re sua priuetur, quae in alterum transferatur etiam scientem, nec per hoc in mala fide esse videtur, meritoque illius peccantis hoc sit, caeterum quod rem meam neglexerim vel culpa non est, vel saltem punibilis non est, inspecta legis censura, quia mihi tantum rebusúe meis nocui, & praeterea nemini, nec dubium est quin res meas possim prodigere, eisque vti & abuti. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. haered. ibi, dum re sua se abuti putant. l. 1. §. & magis. verbo, prodegit. ff. si quid in fraudem patro. leg. in re mandata. C. manda. Merito ergo licet culpa commissa circa rem meam sine vllo omnino alicuius nocumento aut laesione non efficiat, quo magis res mea a sciente praescribatur, vt d. c. fin. tamen commissa circa ius meum aut circa rem meam eum ecclesiae vel reipublicae laesione efficit, vt etiam a sciente id ius meum acquiri aut praescribi possit, quasi isto casu iustior sit legis punitio quam superiore casu foret, ita procedit d. c. 1. d. l. qui agros. dict. l. locorum. estque non minus noua quam vera & vtilis istorum iurium concordia inspecta iuris canonici interpretatione, Nam de iure ciuili ex alio forte capite etiam in terminis dict. l. sicut. & dict. l. omnes. procederet praescriptio, nempe quod lex ciuilis post tantam creditoris negligentiam & taciturnitatem praesumat debiti remissionem tacitamque concessionem, quam interdum etiam per vnius tantum anni taciturnitatem praesumit, [sect. 10] vt §. fin. Institutio. de iniur. quo casu nullus vnquam dubitauit quin legitima esset acquisitio & praescriptio ex parte iniuriantis, vtcunque ius iniuriam passi minime ignoraret, nec per hoc malam fidem videretur habere. Et licet regulariter suum ius iactare aut remittente nullus praesumatur. leg. cum de indebito. ff. de probation. Fallit tamen ratione tem poris praetereuntis, interdum breuioris, vt d. §. fin. interdum longioris, vt dict. l. sicut, & d. l. omnes. & cum illius creditoris qui per triginta annos tacuit, animus soli Deo notus sit, & praeterea nemini. tam iusta est praesumptio legis ciuilis suspicantis creditorem ius suum remisisse aut pro derelicto habuisse vel neglexisse, quam praesumptio legis canonicae aliud interpretantis, sicque istarum legum iuriumúe neutrum poterit alterum iuste incusare, nam vnusquisque abundat in sensu suo, variaeque sunt opiniones legumlatorum & aliorum. leg. quia poterat. ff. ad Trebellian. Bald. in leg. omnium, & in leg. de quibus. columna 10. ff. de legibus, fuse per Andream Tiraquell. de vtroque retra. in praefat. numero 75. Fallit quando creditor erat ignarus, nam tunc non poterit videri ius suum remisisse. l. mater decedens. ff. de inoffic. testamen. sicque hoc casu videretur standum esse iuri canonico, vt. d. ca. fin. nisi & hoc casu velis stare generalitati iuris ciuilis. & dict. l. sicut. dict. l. omnes, easque hoc colore defendere ac tueri, quod post tam longissimum tempus denegetur creditori litis ingressus & probandi facultas propter suspicionem falsitatis & machinationis, quae facile veteribus in rebus fieri solet, & quia is qui post tantum tempus conuenitur, forte iam persoluerat, licet post tantum tempus probare solutionem nequeat, & hoc plus placet (quod tamen dic vt plenius infra c. incipi. actio personalis) quod tamen procederet solum in foro contentioso ciuili, non sic in foro conscientiae, is enim recidit in illud praeceptum iuris naturalis & diuini quod suadet, Ne alteri facias quod tibi non vis, & suspicio falsitatis cessat quo ad hunc qui huius rei notitiam certam habet. Alia plura fundamenta ad iustificationem eorum omnium quae hoc capite continentur, collige ex c. praecedenti quod incipit, quo ad sextum. # 73 Capvt lxxiii. Svmmarivm. -  1 Intellectus l. neque fructuarium. C. de vsufructu. & num. 11. -  2 Haeres quod defunctus mala fide possidebat, an longo tempore praescribat, egregia q. -  3 Mala fides authoris an noceat successori vniuersali. -  4 Intellectus l. cum haeres. ff. de diuer. & tempo. & praescri. & num. 10. -  5 Mala etiam fide a defuncto possessum an haeres praescribat longo tempore, contra communem. -  6 Mala fides incidens post coeptam a defuncto praescriptionem non impedit, quin haeres eam possit perficere, etiam si velit vti accessione temporis defuncti, contra communem. -  7 Mala fides authoris an impediat praescribi eandem rem ab haerede, ardua pugna. -  8 Praescriptio triginta annorum iure ff. erat tamen incognita. -  9 Mala fides impedit praescriptionem triginta annorum iure canonico, & ciuili, quod obtinet in vera mala fide, aliud in ficta. -  12 Nostrum quando pro derelicto videamur habere. -  13 Malae fidei vitium potest purgari. -  14 Praescriptio de iure canonico, si est annorum triginta, procedit, si haeres sit in bona fide, licet defunctus fuisset malae fidei possessor, cum communi contra alteram communem. Idem de iure ciuili, cum communi, contra alteram communem. -  15 Praescriptio triginta annorum in persona haeredis non magis iustificatur ex confectione inuentarij, quam si illud non confecisset, contra Alex. Ias. Felin. Balb. -  16 Praescriptio tam impeditur ex vno vitio, quam ex multis, cum quibusdam, contra alios. -  17 Mala fides defuncti haeredi non nocet, quo ad rem non quasi haeredit ariam apprehensam. -  18 Mala fides non potest non esse praesumpta, contra Doctores. -  19 Error iuris non inducit malam fidem, contra Doctores. -  20 Mala fides ficta quando noceat. -  21 Mala fides authoris an noceat successori in dignitate. QVidam [sect. 1] fundum precario possidebat, & decessit, eius haeres eundem fundum ignorans alienum, & sic bona fide per annos triginta possedit, quaeritur an praescripierit? quod negat Paulus in l. neque fructuarium, numero secundo. C. de vsufruct. & refert se ita consuluisse, nec tunc de illa lege meminisse, cuius legis verba ita habent: [sect. 2] Neque fructuarium ad obtinendam proprietatem rerum, quarum vsumfructum habet, neque successores eius ex ea causa tenentes, vlla temporis praescriptio munit, sed com vsusfruct. finiat morte. §. finitur. Institut. de vsufru. l. antiquitas. C. eodem. & l. corruptionem, ibid. videbatur illius fructuarij successores posse praescribere annis triginta, tum quia iam non ex ea causa, scilicet vsusfru. qui morte erat extinctus, possidebat, sed ex noua causa, scilicet titu. pro haerede, qui legitimus est ad praescribendum, per totum. ff. & C. pro haerede, tum etiam quia in praescriptione longissimi temporis titulus necessarius non est de iure ciuili, vt in l. sicut, & in l. omnes. C. de praescript. triginta annorum, vbi tradunt communiter tam Glossatores, quam reliqui, neque etiam de iure canonico, si modo adsit bona fides, vt tradunt communiter Doctores in cap. fin. & in cap. vigilanti, de praescript. Huic obiectioni, quam Paul. praesensit, vbi supra, nullum responsum dedit, licet ita transeat victus illius legis authoritate, perperam, vt nobis videtur, intellectae, & sane contrarium ibi sentiunt Albericus & Odofred. dum text. illum quatenus loqui de successoribus fructuarij intelligunt, in quibus casibus vsufru. transit ad haeredes, vt in l. antiquitas, cum ibi notatis. C. de vsufruct. isque intellectus necessarius est, quia text. loquitur quando haeredes fructuarij ex eadem causa possidebant, & sic ex causa vsufruct. quod contingere non poterat, nisi cum vsusfructus ad haeredes transijsset, vnde in terminis illius legis, licet idem Paulus Castrens. ibi neget currere praescriptionem annorum triginta, tamen idem Alberic. & Odofre. in contrarium inclinant, quod nominatim etiam sequuntur Iacobus Butr. Bald. Salicet. & alij communiter ibi post Accursium, ibi, in Gloss. final. quod & sentit Fulgos. dum ait, Ex eadem causa possidentes haeredes fructuarij praescribere non posse, significans ex alia causa posse. Vnde cum is, qui in ius succedit alterius, iustam ignorantiae causam censeatur habere, ca. is qui in ius, de regul. iur. in sexto, lege, qui in ius. ff. eodem. [sect. 3] Cumque titulus pro haerede sit sufficiens causa ad praescribendum, sequitur haeredem fructuarij, si sit bonae fidei, quod in dubio praesumitur, posse vsucapere etiam longo tempore, si velit a se inchoare praescriptionem, idque non solum iure canonico, vt voluit Barthol. in leg. cum haeres. ff. de diuers. praescrip. sed etiam iure ciuili, vt dictis legibus, licet Barthol. vbi supra, contrarium responsurum verosimilius sit, quod si nolit a se inchoare praescriptionem, sed malit vti accessione temporis, quo possederat defunctus, tunc annis triginta opus est, & ita procedat Glossae opinio, & Odofr. Iacobi Butrig. Alberici Bal. Salicet. & aliorum communiter qui eam sequuntur in d. l. neque fructuarium. Neque ad rem pertinet [sect. 4] l. cum haeres, supra allegata, ex qua Doctores supra allegati falso opinabantur, malam fidem authoris nocere haeredi eius quo minus praescriberet, nam illud procedit in triennali tantum vsucapione, & in praescriptione longi temporis, vt opportune voluerunt Iacob. de Arena & Albe. ibi exponendo primum responsum illius text. in verbo. alienum, scilicet mobile, & intelligendum secundum responsum iure soli, & sic in praescriptione longi temporis, vt ita differat secundum responsum a primo, & aliquid ei addat. Caeterum quin in terminis illius text. praescriptio longissimi temporis procederet, & prodesset haeredi, neque text. ille negat, neque negare poterat, cum illo tempore inuenta nondum esset, neque dubitandum est, quin currat, vt in leg. sicut, & in leg. omnes, & in l. male agitur. C. de praescrip. 30. ann. & in auth. malae fidei. C. de long. temp. praescriptio. ergo cum haeres & defunctus vna eademque persona reputentur. authen. de iureiur. a mori. praest. §. 1. & in principi. Institutio. de stip. seruorum. mala fides authoris haeredi iure forum nocebat in praescriptionibus eo iure inuentis, puta in triennali vsucapione, & praescri. longi tempo. ita procedebat d. l. cum haeres. l. fin. C. com. de vsucapio. d. l. neque fructuarium. leg. vitia. C. de acq. poss. quod procedebat quando haeres volebat vti accessione temporis quo possederat defunctus, nam si propter illam repraesentationem & vnitatem personarum vti gaudereque volebat accessione temporis, consequens erat, vt eadem ratione is haeres praescriptionem a defuncto male coeptam, vel potius nondum coeptam perficere, aut implere non posset, non magis quam si re vera vnus idemque homo forent. Verum cum is haeres vult a se inchoare praescriptionem, nihil sibi impedimento est, [sect. 5] nam inutilis possessio defuncti non potest haeredi magis nocere, quam si nulla omnino foret, arg. l. vnicae, in prin. C. de rei vxoriae actio. quod verissimum puta, licet Gl. Odofr. Alberi. Bal. Butrig. & Salic. in d. l. neque fructuarium, & alij ibi communiter, dum simpliciter transeunt cum illa Glo. contrarium viderentur velle, intelligentes solam 30. ann. praescriptionem in terminis illius legis locum habituram. [sect. 6] Verum secundum nos 30. ann. praescriptio, tunc tantum necessaria haeredi fructuari foret, cum ipse vellet vti accessione temporis, quo defunctus possederat, quo casu teneo cum illis, eam 30. ann. praescriptionem procedere iure ciuili, & etiam canonico malaque fides authoris haeredi non nocere, si is habeat bonam fidem, & simus in praescriptione 30. ann. quod probatur ratione, nam 30. annis etiam cum mala fide procedebat praescriptio. d. l. sicut. dict. l. male agitur. d. auth. malae fidei. Sed iure canonico id immutatum reperitur, nisi vbi praescribens esset in peccato, quia haberet sententiam rei alienae, sed is haeres, de quo agimus, non habebat sententiam rei alienae, nec erat in peccato, ergo in eo, hac in re, iure canonico nihil est immutatum. Defunctus [sect. 7] rem mala fide possidebat, haeres eandem rem titulo haereditatio 30. annis possedit, quaeritur an possit praescribere? & communis sententia habet, praescriptionem cessare, quod varie intelligitur, Primum quod non sit locus praescriptioni ordinariae longi temporis. Deinde quod nec sit locus praescriptioni longissimi temporis. Tertio quod id procedat de iure tam canonico quam ciuili. Postremo quod procedat etiam si haeres velit incipere a se praescriptionem, nec postulet vti se accessione illius temporis, quo defunctus possederat, hanc conclusionem sic declaratam tenuerunt Abb. in c. 2. colum. 2. de praescriptio. Idem in c. si diligenti, & ibi Ant. & Felin. colu. 8. eo. tit. Balb. de praescript. 2. par. 3. part. prin. q. 12. qui pluries hanc dicit communem opinio. hanc sequitur, & dicit communem opinionem Ias. in l. Pomponius. §. cum quis. num. 22. ff. de acquir. possess. vbi eandem sequuntur Alex. &. Vinc. de Hercul. & Ioan. Crotus, & ibi Alex. num. 21. ait se saepius consuluisse pro hac opinione, & quod est aequior, quam opinio contraria, & hanc opinionem tenent alij quamplures tam consulentes quam legentes, quos referunt Ias. Balb. & Felin. vbi supra, & Sozin. consi. 203. rem arduam. lib. 2. Francus in c. cum quis, de reg. iur. in 6. Sicque sunt quatuor communes assertiones, quas & videntur tenere, quos retulimus in q. praecedenti, & Andr. Tiraquel. qui alios allegat de praescrip. in princi. Gloss. 2. Contrariam partem, vt de iure canonico in hoc casu non esset praescriptio 30. annorum, tenent Dynus in ca. possessor. num. 42. de reg. iur. in 6. Barthol. in l. cum haeres. ff. de diuer. & tempo. praescripti. Aegidius Bellam. in c. vigilanti. numero 32. de praescri sequitur, & dicit communem opinionem Sozin. consi. 203. capiendo primum. colum. 3. lib. 2. & Corn. consi. 304. rem arduam. numero 17. lib. 3. Cynus, & Barthol. in l. an vitia. C. de acqui. poss. Bald. in l. nihil. C. pro haerede. Bald. in l. eum qui. §. in hac. ff. de public. Idem Bal. in l. si ego. §. partus, eod. tit. & ibi Angelus, Imola in leg. sequitur. §. haeres. ff. de vsucap. sentit Paulus in d. l. Pomponius. §. cum quis. Alex. cons. 100. numero 7. libro 1. & ibi Carolus Moli. Idem Alexand. consilio 39. libro 2. num. 2. Glo. in c. cum quis. de reg. iur. lib. 6. Aret. & Crot. in d. §. cum quis. Paul. consi. 81. numero. 12. lib. 2. & idem consil. 258. eo. lib. Idem in leg. 2. C. de fruct. & liti. expens. & alij quos allegat Tiraquell. vbi supra. Quinimmo etiam de iure ciuili is haeres per annos 30. posset praescribere, vt tenent fere omnes illi quos modo retulimus tenere, vt de iure canonico praescriberet. & Corneus, vbi supra, & Sozinus in d. consilio 203. colum. 3. lib. 2. incipit, capiendo primum consultationis articulum, vbi in 2. colum. in fin. & in columna 3. bis firmat hanc esse communem opin. Bald. in d. l. nihil, sentit Barthol. in d. §. cum quis. Bald. in d. §. in hac. Idem Bald. in d. §. partus. Ioan. Andreae in regula, cum quis, de regu. iur. in 6. Alex. consi. 39. lib. 2. Idem Alex. consi. 110. lib. 1. nu. 7. & ibi Carolus Moli. Paul. consi. 81. libr. 2. Idem consi. 258. eod. lib. idem Paul. in l. 2. C. de fruct. & litium expen. & alij quos allegat Tiraquel. vbi supra. Quid dicendum? & sane quod haec praescriptio 30. annorum habeat locum de iure ciuili, licet defunctus malam fidem haberet, si quidem haeres a se velit inchoare praescriptionem, videtur primum per l. sicut. l. omnes. l. si quis emptionis. l. cum notissimi. C. de praescri. triginta annorum. in quibus iuribus traditur possessionem triginta annorum procedere, nec exigi, vt titulus adsit, aut bona fides, sed ex solo temporis cursu procedere, & aliter existimantibus, ea iura sunt longe praeter earum intentionem restringenda. deinde hic adest titulus pro haerede, id quod alias prodesse & sufficere solet, per totum. ff. & C. pro haerede. ergo longe iustior praescriptio erit hic, quam in terminis d. l. sicut. cum similibusque & consequenter longe facilius admittenda. Neque [sect. 8] ad rem pertinet tex. in leg. cum haeres. ff. de diuers. & temp. praescrip. in qua iacet nititurque vnum fundamentum tenentium contrarium, qui iure forum, quo iure illa lex facta est, praescriptio 30. annorum non erat inuenta, haec est vera & communis opinio, quam tenent Glo. & communiter Docto. in prin. Institu. de perpet. & temp. act. Glo. & Doct. in leg. Iulianus, in princip. ff. ex quibus causis maiores Glo. & Doct. in l. qui occidit. §. sed an. ff. de leg. Aqui. Alex. in l. Pomponius. §. cum quis. ff. de acq. poss. num. 21. & ibi Iaso. num. 22. Felin. in c. de quarta. num. 34. de praescri. Barthol. in l. fin. in fin. ff. rem ratam haberi. Pinellus C. de bonis mater. in auth. nisi tricennale, in prin. Balbus de praescript. 2. par. 3. partis princip. q. 12. num. 12. Sozin. consi. 203. lib. 2. colum. 51. in fin. Couarru. in c. possessor, de regu. iur. in 6. par. 2. §. 9. num. 4. ergo quod ibi dicitur cessare praescriptionem in persona haeredis propter malam fidem defuncti, intelligitur de praescriptione ordinaria longi temporis, quae tunc vrgebat, & inuenta erat non de praescriptione triginta annorum, quae tunc non erat in rerum natura, quaeque postea inuenta fuit, ad omnes angustias tollendas, omnesque defectus supplendos, omniaque vitia purganda, & omnem occasionem, quae praescriptioni impedimento esse posset, excludendam, nec dubium est alienum esse a mente & sententia legumlatorum, vt mala fides vera ipsius haeredis, quae iure ciuili sibi non obesset ad hanc praescriptionem. dict. l. sicut. cum conc. supra allega. ea ficta & descendens in personam haeredis noceat, contra omnem rationem, & contra l. filio quem pater. ff. de libe. & posthum. Neque [sect. 9] quenquam mouere debet, quod hodie iure canonico, quod etiam in foro ciuili seruatur, mala fides noceat etiam in praescriptione 30. annorum. nam illud in mala fide vera, certa & indubitata, non sic in ficta mala fide, vt est vera & communis opinio, quam tenent Glo. in l. tutor qui repertorium. ff. de admin. tut. Paul. in l. nunquam, in princip. ff. de vsucapio. Alexand. in d. §. cum quis. colum. 7. vbi Ias. num. 23. cum seq. Barth. in l. sed si lege. §. de eo. ff. de pet. haeredit. Antonius in c. si diligenti, de foro comp. Sozin. consil. 203. libr. 2. colum. 3. incipit, primum consultationis articulum. Couarru. in c. possessor, de reg. iur. in 6. par. 2. §. 9. nu. 6. ergo in hac specie obesse non potest ea mala fides defuncti, cum simus in praescriptione 30. annorum cui impedimento non est, inspecto iure ciuili mala fides etiam aperta, & vera, nec inspecto iure canonico ficta mala fides qualis est illa, descendit de defuncto ad haeredem, [sect. 10] quod si dixeris dictam legem cum haeres, niti in repraesentatione, quasi defunctus & haeres reputentur, inspecta legis dispositione, vna eademque persona, vnde vt ipse defunctus si viueret praescribere non possit de iure canonico propter suam malam fidem, sicque neque haeres, qui eum repraesentat, sed respondere possumus, eam repraesentationem procedere quo ad actiones personales. l. 1. C. si certum peta. l. 1. l. pro haerditarijs. C. de haeredit. actio. l. 1. §. si haeres. ff. ad Treb. non sic quoad vitia personalia, vt in leg. vnica. C. ex delictis defunctorum inquantum haeredit. Nec dict. l. cum haeres, ait haeredem, quoad malam fidem repraesentare defunctum, sed solum ait, haeredem, quia succedit in vniuersum ius defuncti eodem iure quo vti deberet, vnde si velit perficere praescriptionem ab illo coeptam non poterit, non magis quam ille posset, nam si ille vtiliter praescribere coepisset, tunc & haeres praescriberet, sed cum ille nondum praescriptionem inchoasset, neque iste quidem inchoare poterit, ne diuerso iure vtatur, quam defunctus vteretur, contra l. 2. §. ex his. ff. de verb. obliga. ergo constat ex superioribus, non nocere decisionem illius text. qui loquitur in praescriptione longi temporis tantum, non etiam longissimi, in qua praescriptione nec loquutus fuit, nec loqui poterat, cum inuenta nondum esset. Non quoque obest ratio illius text. dum ait, cum haeres in ius omne defuncti succedit, ignorantia sua defuncti vitia non excludit, nam palam fatemur, vitium defuncti non purgari per ignorantiam haeredis, sed hic quidem necesse non est, vt purgetur, cum praescriptio haec ex persona haeredis initium capiat, & progressum & consumationem. Non quoque obest altera ratio quod in fine illius legis subijcitur, dum ait (cum exordium rei bonae fidei ratione non tueatur) nam agnoscimus ingenue, quod in exordio possessionis a defuncto apprehensae bona fides non interfuit, & ideo tempus quo defunctus possedit tanquam inutile & vitiosum abiectum & remotum volumus, vt a persona haeredis bonam fidem habentis exordium & progressum & finem ac perfectionem capiat praescriptio. Sensus ergo illius tex. reuera tam in decisione quam in rationibus ibi insertis non pertinet ad nostrum casum. Ad leg. neque vsufructuarium. C. de vsufruct. respon. quod quandiu haeres fructuarij possederit nomine proprietarij, tan diu cessabit incipere vsucapere, non quidem tam ex defectu bonae fidei quam ex defectu possessionis, quia cum alterius nomine in possessione sum, tunc non ego, sed ille videtur possidere, & in hac ciuili possessione nititur & consistit vsucapio. leg. prim. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquir. possess. [sect. 11] Quinimo in dict. leg. neque vsumfructuarium, tenent Glo. & alij non cessare praescriptionem triginta annorum, si forte per malignationem fructuarius vellet interuertere domini possessionem, sibique vi retinere. Ad leg. cum in plures, in fine principij. ff. locati, vbi haeres coloni, quamuis colonus non sit, dicitur domino, non sibi possidere, respon. quod ibi cessaret praescriptio ex defectu possessionis. Praeterea, vt ibi declarant Glo. & Docto. illud procedit ante apprehensam per haeredem haereditatis possessionem. nam postquam haeres illius rei possessionem tanquam haereditariae apprehendisset, iam sibi ipsi, non etiam proprietario possidere videretur, nisi in quibus casib. reconduxisse tacite videretur, quinimo & tunc si cessaret praescriptio, id descenderet ex defectu possessionis, & bonae fidei, non solius bonae fidei. Denique non obest quod haeres teneatur exonerare conscientiam defuncti. c. fi. de sepult. quia vt ait Soz. in d. cons. 202. col. 3. li. 2. cum primum rei praescriptionem perfecit, sicque eius dominium quaesiuit, iam euanuit & cessabit obligatio restitutionis, sicque conscientia defuncti exonerata fuit. Praeterea Quod semel factum est infectum esse non potest. l. in bello. §. factae. ff. de capt. sicque peccatum a defuncto semel commissum infectum facere haeres non potuit. Ad restitutionem autem rei praescriptae defunctus non tenetur, quia ipse nec eius dominium abstulit vero domino, nec etiam coepit eam praescribere, sed demum post mortem illius & aditam haereditatem, & apprehensam possessionem ab haerede initium coepit praescriptio, & progressum & consumationem, [sect. 12] sicque per longi temporis taciturnitatem ipsemet dominus eam rem abiecisse videtur, aut alienasse. Glo. in l. si de eo. §. 1. vbi Paul. Alex. & alij. ff. de acq. poss. Ias. in l. naturaliter. §. nihil commune. nu. 84. ff. eod. titu. Idem Ias. in l. 1. col. fin. C. de seru. fugit. ergo iam quasi accedere videtur domini voluntas, [sect. 13] sicque omnis mala fides, omneque vitium praecedens. l. si fur. in pr. & §. 1. ff. de vsuc. l. si id quod. 2. resp. ibi, quasi volente & concedente domina. ff. pro derelicto. in simili. in §. fin. Instit. de iniur. l. filio quem. ff. de lib. & posthu. Tene ergo has duas conclusiones, quae vtrum a plerisque approbentur, an a plerisque improbentur, mihi quidem incertum est. [sect. 14] Prima quod mala fides defuncti non nocet haeredi in praescriptione triginta annorum, inspecto iure ciuili. Altera quod nocet etiam inspecto iure canonico, si vtroque casu haeres a se inchoauit praescr. & adde quod dicam infra nu. 22. Retenta tamen op. existimantium malam fidem defuncti nocere haeredi in praescr. 30. anno. tam iure canon. quam ciuil. licet a se velit inchoare praesc. eam limitat Alex. in d. §. cum quis. nu. 21. & Ias. col. pen. Feli. in c. si diligenti. nu. 6. de praesc. Balb. vbi supra, d. q. 12. vt non procedat quando haeres fecit inuentarium, quo casu non potest teneri vltra vires haereditarias. l. fi. in prin. per totam. C. de iu. deli. ergo[sect. 15] si haeres, qui omnem forte substantiam haereditariam effudit in solutione debitorum haereditariorum, tenentur praeterea istam rem restituere, cuius praescriptio ex ipsiusmet haeredis persona exordium, progressum & finem coepit, iam, inquit, teneretur vltra vires haereditarias, contra d. l. fi. sed sane istorum collectio parum circunspecta est, etenim d. l. fi. hoc vnum prospectum voluit, ne haeres, qui inuentarium faceret, damno afficeretur, non autem vt lucrum praeterea consequeretur, sed haeres iste vt eam rem in haereditate reperijsset, eamque quasi haereditariam apprehendisset, ponimus pro constanti, ergo etiam si eam restituat cum reliquis rebus & bonis, quae vere haereditaria erant, nullo damno afficietur, non magis quam si cogeretur restituere eam rem, quam defunctus depositam, commodatam pignoríve datam habebat. Praeterea quid si amplae erant defuncti facultates, vt etiam post huius rei restitutionem multa haeredi superessent? Iam quidem adhuc restituere teneretur, & si inuentarium fuisset. Praeterea quid ad exonerationem animae defuncti, quod haereditas sit locuples, necne, quódve fiat inuentarium, necne, tene ergo nihil referre fecerit haeres inuentarium, necne. Et [sect. 16] similiter nihil referre vtrum defunctus, qui mala fide possidebat, tit. haberet, necne, nam cum solum vitium malae fidei sufficiat ad impediendam praescript. in persona haeredis, qui successit defuncto mala fide possidenti, tam impedita erit praescriptio, cum defunctus malae fidei possessor titulum haberet, quam cum non haberet. Ita Paulus in dicto consilio 81. num. 12. libro secundo. Idem Paulus consilio 258. eodem libro. Crot. in dicto §. cum quis. Couarru. vbi supra. §. 9. num. 15. licet Paulus sibi contrarius oppositum responderit, & non recte in consil. 158. lib. 2. Illud [sect. 17] autem ab vtrisque partis fautoribus sine controuersia receptum est, vt si haeres rem a defuncto mala fide possessam coepisset, non quidem tanquam haereditariam, aut in haereditate inuentam, sed eam coepisset de manu alterius tertij, tunc vsucapere posset, non secus quam si ab defuncto mala fide possessa nunquam fuisset, per l. an vitium. §. final. ff. de diuer. & tempo. praescript. nam quod haeres defuncti personam repraesentet, id versetur quo ad ea, quae ad haereditatem spectant, non sic in ea re, quae nec revera haereditaria erat, nec in haereditate inuenta. Ita tenent communiter Doctores in dicto §. cum quis. vbi Areti. & Ias. columna antepenult. Balb. in dicta quaest. 12. ad finem. Alex. consi. 181. lib. 1. Idem Alex. in d. §. cum quis. & Episcopus Couarru. vbi supra. Denique illud quoque receptissimum est, [sect. 18] quod si defunctus fuit in mala fide non vera, sed ficta vel praesumpta, tunc haeres posset praescribere a seipso incipiens praescriptionem, non aliter atque si defunctus eam rem mala fide non possedisset. Ita tenet Gloss. in l. tutor rerum. ff. de admin. tut. Paul. in l. nunquam, in princip. ff. de vsucap. Alexan. in d. l. Pomponius. §. cum quis. num. 22. Couarr. vbi supra. Ias. in dicto §. cum quis. Sed sane quod aiunt referre, sit ne praesumpta mala fides, an vera & certa, suspecta nobis videtur, quia mala fides cuiusque inuisibilis est, Deoque soli nota, sicque praesumpta tantum esse potest. [sect. 19] Praeterea quod Alexand. ibi exemplum ponit in haerede, qui per errorem iuris possideret, putans titul. causamque possidendi fuisse iustam, quae reuera iniusta erat, veluti si emit a pupillo sine tutoris authoritate, iuxta l. 2. §. si a pupillo. ff. pro empt. Id quidem exemplum indubitatum est, nam ille non dicitur malam fidem habere, vt iam docuimus, sed ex defectu titul. id est, causae legitimae, cessat praescriptio. Nec enim error iuris inducit malam fidem, aut iniustam facit possessionem. l. si id quod. ff. pro derelicto. l. si vir. ff. pro donat. l. final. ff. pro legato. l. 1. §. si vir. ff. de acquirend. possess. ergo quod in hoc exemplo aiunt haeredem posse a se incipere praescriptionem, verum est. quod autem securi, & incauti existimant defunctum eo casu fuisse in mala fide, verum non est. In summa licet defunctus haberet malam fidem, sicque eius primus haeres vsucapere non posset, per d. l. cum haeres. tamen si is primus haeres decessit haerede relicto, is secundus haeres vsucapere posset, quasi haeres haeredis mei meus haeres non videatur, quo ad impediendam hanc praescri. sicque cesset, l. fin. C. de haered. institut. [sect. 20] Vel quia vt ficta mala fides defuncti non nocet haeredi, vt iam edocuimus, ita & vera mala fides defuncti non noceat haeredi haeredis, quia primus haeres esse videtur in ficta tantum mala fide, quae ex causa repraesentationis in eum transuolauit, descendens ab primo defuncto, qui fuerat in vera mala fide. Ita Crot. in dicto §. cum quis, ad fin. vbi Ias. colum. penultim. ad princi. & Couar. vbi supra, facit text. egregius, quem nullus alleg. in d. l. si quod. ff. pro derelicto. vbi vxor marito rem suam donauit, sicque non valuit donatio, virque aut sciebat rem donatam adhuc vxoris permanere, sicque alienam esse, aut scire debebat, & a marito sciens emi, adhuc tamen non videor malam fidem habere, & possum praescribere, cogita tamen. Postremo [sect. 21] isthaec mala fides authoris non nocet successori etiam singulari in dignitate. c. cura. de iure patr. Ratio, quia is non ab praedecessore causam habuisse videtur, sed a superiore, qui beneficium confert. Ita Glos. in c. cura, de iure patr. per text. ibi, vbi communiter Doct. Gloss. in c. quia 5. de iudi. Gloss. & communiter Doct. in c. de quarta, de praescri. Ias. in l. Pomponius. §. cum quis. colum. fin. ff. de acquir. poss. In summa, quo ad illam fortem rationem, quod de iure canonico haeres teneatur exonerare conscientiam defuncti, vltra dicta supra, num. 11. adde apertas euasiones, nam vt aliud est hominem nasci, aliud postea mori, ita aliud est quaerere, an praescriptio semel nata effectaque fuerit, aliud an postea res sic praescripta ad conscientiam defuncti exonerandam restituenda sit, licet enim fateremur restituendam esse, adhuc tamen verum esset praescriptionem semel contigisse, vt interim omittam non bene sequi restitui rem, ergo exoneratur conscientia defuncti. quid enim si modo res longe deterior facta est, certe per eius restitutionem non esset exonerata conscientia defuncti. quid rursum si longe melior facta est, expensis forte haeredis per sumptuosa forte aedificia super addita, aut per sumptuosas picturas, & similia, quae abradi & separari nequeunt, nónne tunc haeredem talem rem restituere, si cogeres iniustissimum & inhumanum esset, ergo longe iustius est, & iuris menti ac sententiae proximius, non solum rem semel iureque praescriptam fuisse, sed etiam irreuocabiliter praescriptam apud haeredem permansuram, diuersamque longe causam fore, ea exoneratio conscientiae defuncti, de qua apud iudicem agi, vel poterit vel non poterit, vt in simili ait egregius text. in l. Titulus, in fin. in princ. ff. de lib. & posthum. ibi, apud iudicem agi oportere. # 74 Capvt lxxiiii. Svmmarivm. -  1 Malae fidei superuentus post completam praescriptionem non nocet, ingens pugna. -  2 Nostrum nobis sine facto nostro non raro ex legis dispositione adimitur. -  3 Praescriptum haeres debitum soluere iussus, restituere non tenetur. -  4 Praescripta actione personali cum bona fide, obligatio naturalis, si qua superest, inutilis est quo ad effect um iuris ciuilis. -  5 Conscientiae in foro liber est, qui actionem personalem praescripsit cum bona fide. -  6 Praescripta actione personali, obligatio natur. si qua superest, non proderit, vt super eam possit fieri nouatio, cum communi contra alteram communem, nec proderit, vt ei posset accedere fideiussor, cum communi contra alteram communem. -  7 Actio personalis praescribitur de iure canonico cum bona fide, & cum mala fide non praescriberetur etiam de iure ciuili. -  8 Mala fides facilius praesumitur de iure canonico, quam de iure ciuili. SI post [sect. 1] completam praescriptionem, quam quis bona perfecit, superueniat mala fides, non tenetur quis rem praescriptam restituere. Ita ait esse communem opinionem Theologorum, Ange. in l. 1. num. 59. C. de iud. Imol. in c. fin. nu. 30. de resc. Abb. in c. vigilanti. num. 6. vbi Feli. num. 11. & hanc opinionem communem esse firmat ibi Felin. eandem dicit communem opin. esse Legistarum, & Cano. Imol. vbi supra, quod & firmat Ang. vbi supra, & etiam Abb. in c. vigilanti. Gloss. & Collec. in c. fin. eo. Innoc. in c. cura, de iure patr. Aegi. in d. c. vigilanti. Bald. cons. 315. lib. 3. Tho. quodlib. 12. articu. 4. Conradus de contractib. q. 15. concil. 3. & 4. Decius in c. nu. 18. de const. Balb. de praescript. in 2. part. 3. part. prin. q. 9. vbi hanc dicit communem, quod & firmat Couar. in c. possessor, de reg. iur. part. 3. §. 2. qui plures allegat. Contrariam opinionem vt praescribens restituere teneatur, dicit esse communem Theologorum Ioan. Banchel. in breuiario sexti. in regula, possessor, in fi. q. de reg. iur. per Alciat. de quinque pedum praesc. nu. 33. & nu. 50. vbi hanc opinionem affirmatiuam, vt restituere teneatur, veriorem esse multis verbis contendit Anto. in d. c. vigilanti, de praescr. Bart. in extrau. de repr. in ver. denunciationem. Ioan. And. in d. c. possessor, de reg. iur. in 6. summa. Rosella in verb. praescr. & alij quamplures Theologorum relati per Ange. vbi supra, & Corn. consil. 252. in hac consulta. nu. 4. lib. 3. quamplures alios alleg. hanc opin. tenentes. Sed primam opinionem tenent diuus Tho. quodlib. 12. & quodlib. 25. Scotus in 4. sen. dist. 15. Anto. Flo. in 2. par. prin. tit. 1. c. 7. diuus Berna. lib. de euang. aeterno, ser. 37. c. 1. & iterum c. 3. & 4. & Adria. in suis q. And. Tiraq. de praescr. §. 1. Gloss. 2. ad fin. qui plures allegat. Mouentur quod id, quod nostrum est, sine facto nostro a nobis auelli non possit. l. id quod nostrum. ff. de reg. iur. & iniurium est alterum alterius iactura locupletari. c. locupletari, de reg. iur. in 6. l. iure nat. de regu. iur. l. nam hoc, de condi. indeb. ff. ergo qui post completam praescript. coepit habere scientiam rei alie. quae licet modo sua sit, non aliena, tamen antea aliena erat, & a potestate domini citra vllum eius factum, aut voluntatem euasit, abscessitque ab eius dominio, qui ergo (inquam) norit illum hanc iniuriam pati, & laesionem, vel passus fuisse videtur, vt eam resarcire teneatur, nec contra aequitatem naturalem durescat: argu. l. vt vim. ff. de iust. & iur. cum ibi not. nec memini me legisse aliquem huic rationi ex integro satisfacientem. Vnde quae ab alijs traduntur omissis, defendendo communem sentent. quam verissimam opinamur, sciendum est inspectis principijs iuris naturalis omnia esse communia, dico & loquor de praedijs, fundis, & similib. natura enim isthaec hominibus exhibuit vtenda tantum, non etiam vsurpanda, vt plene docent Paul. in rep. l. ex hoc iure. ff. de iust. & iur. Vnde Ouid. sic ait: Omne solum forti patria est, vt piscibus aequor. Sentit enim nullos hominum habere in solo dominium, non magis quam pisces in aequore, sed vsum tantum communem. Et Virg. Ante Iouem nulli subigebant arua coloni. Qua de re plene disseruimus in tractat. de suc. crea. in praefa. & §. 1. Sed iure gen. quod hac in re a naturali declinat, dominia fuerunt distincta. d. l. ex hoc iure. istud autem ius gentium ex causa possunt & solent leges & principes immutare aliqua ex parte, & disponere, [sect. 2] vt dominium nostrum, nobis inscijs, vel etiam inuitis, auferatur. l. item si verberatum. §. 1. ff. de rei vend. tradunt Bart. Paul. Ias. & alij in d. l. ex hoc iure. Dec. in l. id quod nostrum, de regul. iur. ibi nouissimi diximus. & nos in d. §. 1. in tract. de suc. crea. ergo ex causa publicae tranquillitatis, quae summopere expedit Reipub. ne rerum dominia in incerto sint, inductum fuit, vt id quod nostrum fuit, licet regulariter sine facto nostro a nobis auelli non possit, tamen possit ex causa vsucapionis, quae propter bonum publicum inducta fuit, ne rerum dominia in incerto essent. l. 1. ff. de vsucap. nam cum ei, cuius rei praescripta est, eius dominium contingeret per concessionem legis positiuae, non enim mero iure naturae, ita quoque dominium ab eo discedere potuit per dispositionem alterius iuris positiui. Et vt, propter gentium tranquillitatem, dominorum distinctio contra ius naturae primaeuum permissa fuit, ita quoque & propter eandem tranquillitatem ista vsucapionis acquisitio permissa est. Nec est nouum, vt quod nostrum est, nobis inuitis aut ignorantibus abscedat, nam & idem contingit in dict. §. item si verberatum, & idem contingit in terminis l. 2. & 3. §. fin. & l. naturalem. §. examen. ff. de acquiren. rerum domin. & in l. adeo. §. ferae, cum pluribus seq. §§. ff. de acquirend. rerum domin. & in §. ferae, cum pluribus §§. sequen. vsque ad finem titu. illius Instit. de rerum diuis. Quinimo quod isto modo a nobis abscessit, nobis postea non restituitur, vt d. §. examen, & d. l. 2. & 3. ff. de acq. rer. domin. quia vt lex nobis dispensauit & permisit ex causa publicae tranquillitatis, vt illud proprium & peculiare non in communi haberemus, ita eadem lex ex causa eiusdem publicae tranquillitatis induxit, vt postquam diu res nostra ab alio possideretur, sua fieret, nostraque esse desineret, ne post longam & quietam possessionem inquietaremur, & haec ratio militat etiam in rebus mobilibus, & se mouentibus, & iuribus, quae licet per legem nostram fiant, & regulariter sine facto nostro a nobis non abscedant, tamen saepe expedit, vt sine facto nostro a nobis abscedant, inque alium migrent. Ergo omnia quae inspecto iure naturae primaeuo communia esse debebant, iure positiuo permissum est, vt cuiusque in particulari propria esse possint, optimus text. in l. fin. C. de longi temporis praescri. eodemque positiuo iure datum est, vt quemadmodum propter publicam tranquillitatem admissum fuit, vt proprium nostrum aliquid esset, & in communi esse desineret, ita quoque propter publicam tranquillitatem, quod proprium meum erat, eadem lege positiua desinit, etiam me inscio vel inuito, esse meum. paren. enim potestatem lex habuit in dando, & in adimendo. l. quidam referunt. ff. de iur. codicil. ergo si rem tuam praescripsi tibi dicenti, cur improbe impieque retines, quod meum antea erat, replicabo, cur tu quoque retinere vis, quod antea alterius erat. legis enim authoritate, & quod antea alterius erat, in te translatum fuit, & eiusdem legis authoritate, postquam in te translatum fuit, rursus in me migrauit. Neque ad rem pertinet, quod inscio te migrasset, nam & in quam pluribus alijs casibus dominium ignorantes amittimus, quod alijs lex applicuit. nec ideo magis nobis restituitur, qui se per contractum & voluntatem nostram a nobis abscessisset, sicque ei, cuius res ita praescripta est, dicere possemus, eum non tam suum videri amisisse, quam alienum reddidisse, sicque nullam iniuriam tulisse, vt in simili per text. in l. filio quem. ff. de lib. & posthum. [sect. 3] Vnde haeres iussus a testatore omnia debita persoluere, non tenetur ad debitum a testatore praescriptum. Ita Bart. in l. legaui. ff. de lib. lega. & in l. quibus diebus. §. dominus. ff. de cond. & demonstr. Bal. in l. id quod pauperibus. C. de Episcop. & Cleric. & in l. si creditori. ff. de lega. 1. & in sua disp. incip. statuto cauetur. Ioannes Imol. in capit. final. colum. 37. de praescriptio. Andre. Tiraquel. de praescript. §. 1. Gloss. 2. in fin. Debebam [sect. 4] tibi decem actione personali, ea per praeteritionem legitimi temporis bona fide praescripsi, an obligatio naturalis extincta sit, vehementer & saepissime controuersum fuit. qua in re Bar. in l. fin. ff. rem ratam haberi. tenet naturalem obligationem non extingui quidem mero iure, per §. sed naturalia. Inst. de iur. nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iu. l. eas causas. ff. de ca. dimi. l. iura sanguinis, & quae ibi late per Dec. & nouiores. ff. de regu. iur. tamen eius effectus, aut ad nihilum reducitur & eneruatur. Idem Bar. in extrauag. ad repri. ver. per denunciationem, sequitur & dicit esse communem opin. Ioan. Crot. in l. nemo potest. ff. de lega. 1. num. 52. sequitur etiam & dicit cum Bart. esse communem opin. Imol. in c. fin. de praescr. num. 31. vbi subdit, quod Bald. dum in auth. adhaec. C. de vsu. num. 8. dixit in contrarium se habere communem opinionem, verum non dixit, & cum Bar. tenet Ange. in rep. l. 1. num. 61. C. de iud. & Feli. in c. ad aures. col. 2. de praesc. Balb. de praescri. in 2. part. 3. par. prin. quaest. 10. vbi cum Bar. ait esse communem opi. quamuis ipse ibi, & rursus in 1. part. prin. q. 5. & q. 6. videatur tenere contrarium, & etiam And. Tiraq. de praescr. §. 1. Gloss. 2. ad finem. Contrariam sententiam, vt nec tollatur obligatio naturalis, nec eius effectus, tenet & dicit communiter teneri Bald. in d. auth. adhaec. C. de vsuris. num. 8. quod & defendunt nonnulli scribentium relati per Balb. vbi supra. Mouentur, quia nihil tam iure naturae, naturalique aequitati conuenit, quam conuentio, pactorumque obseruatio, fideique praestitae inuiolata exhibitio. l. 1. ff. de constit. pecu. l. 1. ff. de pac. l. non minorem. C. de trans. c. 1. de pac. Sed lex ciuilis ciuilia quidem iura perimere aut mutare potuit, naturalia vero non vtique. §. sed naturalia. Institu. de iure naturali. l. eas causas. ff. de cap. dim. l. iura sanguinis. ff. de regulis iuris. ergo qui conuenit mecum vt decem daret post annos triginta, etiam si forte praescripsit debitum, quia erat in bona fide per obliuionem vel aliam rationem. l. sicut, & l. omnes. C. de praescrip. triginta annorum. tamen a sola obligatione ciuili, & coactione, quam leges illae perimere potuerunt, liberatus videbitur non quidem ab obligatione naturali, quam leges illae perimere nequibant. manet ergo integra naturalis obligatio, quae legibus ciuilibus subdita non est. Verum huic argumento facile satisfaciemus, nam vt lex ciuilis potuit ciuilia iura perimere, ciuilemque actionem vel obligationem, ita quoque potuit obligationem naturalem enudare, & expilare ab illis effectibus & iuribus, quos illi obligationi accommodauit, quosque a lege naturali sortita non fuit, sed tantum a lege positiua, nam quod obligatio naturalis pariat exceptionem. §. praeterea. Institut. de excep. l. iurisgentium. §. quinimo. §. si paciscar. ff. de pact. quod ipsa possit nouari. l. 1. ff. de nouati. §. praeterea. Insti. quibus mod. tollitur obligatio, quod obligationi naturali possit accedere fideiussor. §. 1. Institut. de fideiuss. quod ipsa vtilis sit & oriatur, cum alteri stipulamur, Gloss. communiter approbata per Barto. Alexand. Ias. & alios ibi in l. stipulatio ista. §. alteri. ff. de verborum oblig. isthaec omnia & alia multa similia, effectus sicut quibus obligatio naturalis a lege quidem ciuili positiua, non item a lege naturali, condonata fuit, hosque effectus lex positiua ei adimere potuit. c. omnis res, de reg. iur. l. nihil tam naturale. ff. de regul. iuris. l. fina. ff. de acceptil. ergo rectissime & scitissime dixerunt Barto. & alij supra memorati per praescriptionem eneruari obligationem naturalem, enudari, expilarique ab omnibus suis effectibus, quia eos effectus intelligebant huic obligationi, legem ciuilem non naturalem condonasse, & accommodasse, quae intelligenda sunt, quo ad forum contentiosum, tam ciuile quam canonicum. [sect. 5] In foro vero quod aiunt, animae vel conscientiae dubitari posset, an adhuc ille, qui praescripsit, teneatur, & per denunciationem euangelicam exigatur, & quidem, si ea obligatio non descendebat ex contractu per eum inuito, sed forte haereditaria erat, ipseque ex contractu defuncti conueniebatur, seque exceptione praescriptionis tegebat, & tuebatur, expeditum est liberum esse etiam in foro poenitentiali, quia quod haeredes teneantur ad soluenda debita defunctorum pro portionibus haereditarijs repraesentantes, quo ad illas portiones, personas ipsorum defunctorum. l. 1. C. de haer. act. l. pro haereditarijs. ead. l. 1. C. si cert. pet. l. 1. §. si haeredes. ff. ad Trebel. id sane ex lege ciuili, non etiam naturali descendit, ex dispositioneque legis ciuilis, quae huius obligationis, & actionis praescriptionem induxit, cessabit. Quod si ex proprio contractu is conueniretur, ad cuius inuiolatam obseruationem iure naturae tenetur, tunc magis dubium, sed adhuc idem defendi potest. Nam leges fiunt & factae regulariter praesumuntur, propter bonum publicum. c. erit autem lex. 4. distinct. l. 1. & 2. ff. de legib. plene per And. Tiraq. de vtroque retract. in praefat. num. 75. quod maxime verum est in hac praescriptione. l. 1. ff. de vsucap. not. in l. ius ciuile. ff. de iust. & iur. expedit enim Reipublicae, etiam principaliter, ne lites excitentur, vtque excitatae breui finiantur, vt tradunt communiter Doctores in l. nemo potest. ff. de lega. 1. per Bart. Alexand. & alios in simili, in l. Seius & Augerius. ff. ad legem Falcid. vbi huic rei negant priuatorum conuentione posse derogari. Nec dubium est, quin si post annos triginta liceret debitum petere, lites plures excitarentur, aliae vero longioris essent vitae, quam par est, quod malum a Republica exulare conducibile & pium est, huicque tam vtili legis traditione, tamque ad publicam tranquillitatem spectanti, priuatos homines acquiescere sanctissimum est. cap. 2. de maior. & obed. per Bart. & alios in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. in simil. Ergo praetextu peccati vitandi non debet admitti huius legis positiuae transgressio, quae maxime pertinuit ad Reip. tranquillitatem, litesque vitandas & alia quam plurima mala, quae inde oriuntur, & multorum peccatorum calumniarumque occasio esset contrarium admittere. id autem recipit distinctionem, vt infra dicam, nam simpliciter verum non esset. Ex superioribus infertur contra eam opinionem, quam Bald. communem dixerat, [sect. 6] quod praescripta actione personali obligatio naturalis, si qua adhuc remanet, non proderit ad nouationem. Secundo quod non proderit ad hoc, quod ei accedat fideiussor. Tertio quod non pariat exceptionem, quae omnia nominatim collegit, & tenuit Crotus, vbi supra, & sunt ex mente Angeli, vbi supra, & etiam Imolae & aliorum, quos diximus tenuisse hanc obligationem naturalem vtilem reddi. & vide in simili per Iason. in l. si non sortem, in princip. ff. de condi. indeb. & quae plene diximus in tractat. de success. crea. libro tertio ad finem. Denique mirandum est, vnde tanta inter Doctores varietas, cum omnes in duobus conueniant, Primum, quod actionum praescriptio cum mala fide de iure ciuili hodie non magis procedat, quam de iure canonico.[sect. 7] Alterum quod cum bona fide procederet actionum praescriptio, non solum de iure ciuili, sed etiam de iure canonico, inde deducentes quod si debebam tibi centum ex contractu procuratoris mei, quem ignorabam, possum triginta annis istud debitum praescribere etiam de iure canonico, id quod tenent Antonius Butr. & Panormitan. colum. 5. in c. fin. de praescrip. Balbus in d. quaest. 10. Ioan. Imol. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. estque communis opinio. [sect. 8] Quid dicendum? & sane varietas inde defluxit, quod quando sciebam me debere, licet creditor taceret per annos triginta, adhuc tamen ius canonicum interpretatur me esse in mala fide, non secus quam si rem corporalem alienam scienter possiderem triginta annis, domino vero tacente, nam adhuc malam fidem interpretatur, per d. c. fin. licet ille forte bonam fidem habere posset, veluti si putabat dominum id permittere, vel ius suum remittere, aut rem suam possidenti concessam velle, nam & si vetare in dubio quisque praesumatur. l. qui vas. ff. de furtis, praesumaturque nolle iactare suum. l. cum de indebito. ff. de proba. tamen interdum possessor iuste existimat dominum permissurum, & tunc neque in rei mobilis alienae possessione committitur furtum, neque inest mala fides, si ea immobilis sit, vt notatur per omnes in §. 1. Institu. de obl. quae ex deli. Mala enim aut bona fides soli Deo certa esse potest, & praeterea nemini cum ex animo pendeat, sicque coniecturis statur. l. pen. C. de euict. Caeterum ius ciuile etiam si sciam medebere, vel etiam si sciam alienam rem corporalem me possidere, vel non praesumit malam fidem, vel interpretatur, quod durauit per longum tantum tempus 10. vel 20. annorum, at si postea alij multi anni praetereant vsque ad 30. annorum metam, tunc ius ciuile interpretatur, me opinionem mutasse, cogitareque coepisse dominum aut creditorem ius suum negligere, aut remittere, vel concedere, sicque coepisse me bonam fidem habere, vitiumque malae fidei praeteritae purgari, vt veriorem & receptiorem opinionem esse (multis tamen repugnantibus) diximus, vel post longissimum tempus ius ciuile voluit ius nostrum consumi & perire (id quod potuit, nam sub legum potestate ius dominiumque rerum nostrarum esse supra cap. 72. ostendimus (sicque in tali iure vel re potiorem esse causam possidentis, non secus quam in re, quae a vero domino pro derelicto habita esset, cuiusque denuo eam occupantis melior conditio esset. l. 1. & 2. & per totum. ff. pro derelicto. l. naturalem. §. examen. l. 1. & l. 3. §. final. ff. de acquirend. rer. domin. §. fere. Institut. de rerum diuisio. nec nouum est, vt quod nostrum ex culpa nostra, vel etiam sine ea nobis a lege adimatur, inque alium transferatur, nec ille per hoc dicitur malam fidem habere, vt plene supra cap. 72. & de success. crea. §. 10. num. 665. scripsimus. ergo ex his vel alijs considerationibus post longissimum tempus lex ciuilis voluit plenissimam securitatem contingere siue debitori siue rem alienam possidenti, & si obijciatur, eum non potuisse cum mala fide conditionem suam meliorem facere, replicabimus incertum esse, vtrum ille bonam an malam fidem haberet, & non minus possibile esse, eum habere bonam fidem quam malam, nec huius rei probationem admittendam cum sit omnino incerta, eiusque tuitionem in foro contentioso legem suscepisse, ergo pro eo iudicandum in foro contentioso ciuili, praesertim cum bona fides orta etiam ex iniusta causa sufficiat. Glo. app. in l. 1. C. vbi causa status. estque communis opinio, vt dixi. De iure autem canonico contentioso contra eum iudicandum est per dictum cap. final. de praescript. In foro autem conscientiae quid respondendum sit, pendet magna ex parte ab animo ipsius. nam si ipse erat conscius se debere, vel se rem alienam possidere, sed habeat iustam vel probabilem causam suspicandi creditores ius suum remittere, vel dominum rem suam negligere, aut ei concedere velle, tutus erit, idem si id suspicandi nullam causam iustam habebat, si tamen revera id ita quamuis per stultitiam credebat: argum. l. quia poterat. ff. ad Trebell. & quia, vt diximus, bona fides orta etiam ex iniusta causa sufficit, vt dixi, quod si ipse nec iuste, nec iniuste credebat dominum permissurum, sed putabat eum dolere ex iuris sui detentione, adhuc idem siquidem revera id procedebat ex domini voluntate, possum enim eum, quem inuitum & ignorantem rei vel iuris mei dominium facere, licet ipse postea repudiare possit. l. cum pater. §. surdo. ff. de legatis secundo. l. a Titio. ff. de furtis. §. interdum. Institut. de rerum diui. l. adeo. §. interdum. ff. de acquirend. rerum domin. Caeterum si revera dominus vel creditor dolebat, & id debitori, vel possessori notum erat, tunc plane in mala fide esset, nec praescribere posset, & isthaec omnia (iudice me) sunt ex mente vtriusque iuris, & secundum has distinctiones superiores varietates conciliari & possunt & debent, secundum quae si creditoris voluntas remittendi debitum accessit vel contigit, obligatio etiam naturalis non solum elisa, sed etiam ex toto sublata videretur, quia vt nata fuit ex consensu obligandi, ita soluta fuit ex voluntate liberandi, lege nihil tam naturale. ff. de regulis iuris, pertot. Institut. quibus mod. tol. obli. Intellige quando ea voluntas creditoris revera accessit, hoc primo. Idem & si non accessit, si accessisse lex interpretatur, & vtrunque est contra vtriusque partis fautores. nam alij contendes. Alia plura fundamenta ad iustificationem eorum, quae hoc cap. dicentur, collige supra cap. 72. & in cap. incipiente, quo ad sextum. # 75 Capvt lxxv. Svmmarivm. -  1 Praescriptione semel completa an detur restitutio, egregia pugna. -  2 Nostrum nobis inuitis & ignaris, quandoque aufertur. -  3 Praescriptione completa cessat restitutio, Primo in praescriptione centum annorum, Deinde etiam in praescriptione quadraginta annorum, Tertio etiam in praescriptione triginta annorum, Quarto etiam in praescriptione ordinaria, haec omnia contra communem, cum multis tamen. -  4 Intell. l. 1. §. si quis propter. ff. de itinere actuque priuato, & l. si locus, & l. si partem. ff. quemad. seruit. amittatur. -  5 Lex an cesset eius ratione cessante. FVndvm tuum [sect. 1] possedi cum titulo & bona fide tempore legitimo ad praescribendum. sicque eum praescripsi, tu vero illum recuperare contendis allegans iustam causam, vel absentiae, vel ignorantiae. sicque petis restitutionem ex clausula generali, si qua mihi iusta causa videatur, controuersum est saepissime, & vehementer, an restitutio concedenda sit, vt sic praescriptio illa, quae semel expleta factaque fuit, infecta reddatur. Constat enim longi temporis praescriptionem procedere etiam aduersus absentes & ignorantes. l. fin. C. de praescript. long. temp. Constat similiter ius alienum, nobis per iniuriam, non a nobis, sed aliunde illatam, acquiri posse, tam quo ad proprietatem, quam quo ad possessionem, nostrum enim nobis inscijs aut ignorantibus vel inuitis auferri iniurium est. l. id quod nostrum. l. iure naturae. ff. de regulis iur. l. nam hoc. ff. de cond. indeb. & tamen si flumen alueum mutauerit alteri, cum iniuria seu iactura alterius contingit accessio seu acquisitio, & similiter ex causa alluuionis, si flumen sensim paulatimque coepit declinare in fundum tuum, ager meus crescit, tuus vero decrescit, sicque & mihi inscio accedit & acquiritur, & tibi inscio similiter & inuito, & sine facti tui interuentu decedit & abest, quod tuum antea erat, vt ff. de acquirend. rerum dominio. l. adeo fere, per totam, & Institut. de rerum diui. §. praeterea. Simile in §. item ea, quae ab hostibus, eodem titu. l. 3. l. naturalem, in princip. ff. de acq. rerum domin. d. l. adeo. §. examen. §. apum. Institu. de rerum. diui. l. item si verberatum, in §. 1. ff. de rei vendica. Decius in l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. diximus supra cap. 1. fac ergo regulam affirmatiuam, vt licet praescriptio mero iure currat contra ignorantem rem suam iúsve suum praescribi, tamen ex capite ignorantiae detur restitutio in integrum, vt sic, praescriptio illa semel effecta, & repleta, virtualiter infecta reddatur. haec conclusio varie intelligitur, & primum quidem in praescriptione triginta annorum. ita tenent Bart. in l. 1. §. si quis propter. per text. ibi. ff. de itinere actuque priuato, quem sequuntur quamplures relati per Alexand. in additio. ad Bart. in d. §. si quis propter. Idem Alexand. num. 4. in l. cum filiusfamilias. §. in hac. ff. de verborum oblig. sequitur, & dicit esse communem opinionem Socinus ibi. colum. penult. & antepenultim. Matthaeus Afflictus decisione 329. nu. 6. plene per Couarr. qui hanc ait esse communem opinionem in regula, possessor, dd. regulis iur. in 6. parte 3. §. 3. sentit Gloss. in l. si partem. ff. quemad. seruit. amit. Glo. in l. 1. C. de patr. potesta. Romanus consil. 149. in fin. vbi hanc firmat esse communem opinionem. Decius, qui hanc dicit communem opinionem consil. 36. num. 9. Idem Decius, vbi similiter hanc dicit communem opinionem consil. 29. & pro tenui colum. 1. sequitur, & dicit communem opinionem Afflictus, lib. 3. feudorum, tit. si de feudo fuerit controuersia inter dominum & agnatum. num. 12. not. 2. & rursus 4. not. nu. 4. & secundum opinionem Bart. iudicatum fuisse ipse ait, dicta decisione 329. sequitur & dicit communem opinionem Balb. de praescrip. in 4. part. 4. partis princip. sequitur, & dicit communem opinionem Boerius decision. 39. Paul. in l. fin. nu. 5. C. de longi temporis praescript. Idem Paul. in l. vnus ex socijs. ff. de seruit. rust. praedi. Alexand. & Moline. consil. 71. lib. 1. Hieronymus Gratus consil. 91. num. 65. lib. 1. vbi hanc dicit communem opinionem Tiraq. vbi hanc dicit communem opinionem de vtroque ret. §. 35. Gloss. 4. num. 35. Alciatus lib. 1. de verb. signi. & est communis opinio secundum Pinellum de bonis mater. in authen. nisi tricennale. num. 58. sequitur, & dicit communem opinionem Aymon Crauet. de antiquit. temporum, in 4. parte. num. 44. sectione incipiente, materia ista. & Sozi. nepos. consil. 128. num. 147. lib. 1. Decius consi. 137. Idem Decius consil. 267. colum. fin. & quamplures alij, quos refert Tiraquell. vbi supra. Dilectus de arte testandi, titul. de acq. haere. cautela 6. qui hanc dicit communem opin. Contrariam partem in praescript. triginta annorum tenent Baldus in l. 1. C. qui admitti. num. 24. Aret. in l. qui vniuersas. §. fin. ff. de acquirend. possess. & in consilio 104. & alij quamplures, quos refert Tiraquell. num. 37. vbi supra, qui in hanc partem, saltem in praescriptione quadraginta annorum inclinare videtur. Secundo haec communis opinio intelligitur a fortiori, vt procedat in praescriptione decem vel viginti annorum, contra quam datur restitutio ex capite ignorantiae, vt firmant omnes Doctores, quos diximus idem tenuisse in praescriptione triginta annorum, id quod in hac praescriptione decem vel viginti annorum firmant quasi certum & indubitatum, & Couarr. vbi supra, ait hanc esse vnanimem omnium sententiam, sed sane non desunt, qui & hoc casu teneant contra communem sententiam, quos & nos infra sequemur. Tertio intelligitur communis opinio, vt procedat etiam in praescriptione quadraginta annorum, contra quam etiam ex capite ignorantiae datur restitutio. Ita tenuerunt Socinus consil. 80. lib. 3. colum. fin. Idem Sozin. consil. 66. lib. 4. colum. 2. in eandemque opinionem declinat ipse Socin. in d. l. cum filiusfamilias. §. in hac. colum. fina. Decius consil. 36. colum. fina. Idem Decius consil. 164. colum. penult. Idem consil. 267. colum. fin. Gozad. consil. 56. colum. 3. vbi hanc dicit communem opinionem Alexandrinus consil. 13. colum. fin. Imo. in c. fin. de praescript. fol. penult. Alex. cons. 71. num. 3. lib. 1. & consilio 84. eod. lib. num. 3. est communis opinio secundum Felinum in ca. vigilanti, de praescrip. colum. 2. qui eam sequitur, & dicit communem opinionem Balb. in tract. praescript. in 4. part. 4. part. princip. q. 29. Boerius q. 39. num. 6. qui hanc dicit communem opinionem. Alexand. in dict. consil. 169. lib. 2. num. 15. hanc format esse communem opinionem, & hanc dicit communem Aymon, vbi supra, num. 61. Abb. num. 3. in dict. cap. vigilanti. de praescript. & ibi Parisi. num. 5. Afflictus decisione 37. col. 2. Idem decis. 319. Ruin. consil. 26. ad fin. lib. 1. Sylua. consil. 4. ad fin. Lofredus Neap. consil. feud. 16. ad fin. Rebuffus in const. Galliae, Tomo 2. tit. de restitut. artic. 1. num. 26. Contrariam partem in praescriptione quadraginta annorum, vt non detur restitutio, tenuerunt Socin. sibi contrarius consil. 164. in fin. lib. 2. Idem Sozin. sibi contrarius consilio 2. lib. 3. Idem sibi contrarius consil. 28. eodem lib. 3. Decius sibi contrarius consil. 29. per totum. Idem Decius sibi contrarius in l. 2. C. qui admitti. colum. 2. Gozadinus sibi contrarius, consil. 8. in fin. Idem Gozadinus sibi contrarius consil. 68. colum. 4. Alexandrinus sibi contrarius consil. 12. in fine. Idem Alexandrinus sibi contrarius consil. 56. in fin. Idem Alexandrinus consilio 97. Alexand. Imol. consil. 151. lib. 2. colum. final. Idem Alexand. in l. 3. §. Labeo. in fin. ff. de acquirend. possess. Areti. consil. 103. colum. 1. & 2. Idem in l. qui vniuersas. §. fin. ff. de acquirend. possess. Curt. Sen. consil. 82. colum. 4. Barbarius consil. 81. num. 18. lib. 1. Carolus Molineus ad Alexandrum, consil. 151. colum. final. sequitur, & dicit communem opinionem Sozin. d. consil. 2. colum. pen. lib. 3. Rubeus consil. 56. vbi firmat hanc esse communem opinionem, sequitur & dicit communem opinionem Socin. nepos, consil. 54. lib. 1. Idem consil. 77. num. 102. lib. eodem. Idem consil. 145. num. 76. eodem libro. Dilectus de arte testandi, tit. de acquiren. haered. cautela 6. Gomezius in §. rursus. colum. 4. Instit. de act. Galiaula in l. 2. §. & harum. num. 39. ff. de verbo. obl. vbi etiam Alcia. nu. 72. Rubeus cons. 97. Quarto intelligitur haec opinio affirmatiua, videtur restitutio etiam in praescriptione centum annorum, vt in quibus casibus centum annorum praescriptio currit contra ecclesiam, vel fiscum, vel ciuitatem, in illis casibus ex capite ignorantiae etiam post eam praescriptionem completam detur restitutio. Ita Alexandrinus consil. 13. colum. final. Aymon Crauet. vbi supra, num. 44. & nume. 69. qui alios refert. Quid dicendum? [sect. 2] & sane longe verior est in puncto iuris opinio, & pars negatiua in omnibus quatuor casibus praemissis, vt in praescriptione longi temporis decem vel viginti annorum, & in praescriptione triginta annorum, [sect. 3] & in praescriptione centum annorum, cesset restitutio, postquam eae praescriptiones legitimae expletae fuerunt, ne praescriptio, iam perfecta, infecta reddatur, quod primum probatur in dicta l. final. C. de praescript. longi temporis, ibi, nulla scientia vel ignorantia spectanda. Secundo d. l. fin. ibi, ne altera dubitationis inextricabilis oriatur occasio. Tertio, quia si daretur restitutio, tunc praescriptio illa semel facta perfectaque, infecta inutilisque redderetur, at inciuile est, id inutile, & frustratorium, ociosumque admittere. l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procura. l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt legat. no. caue. Quarto esset imponere legem verbis, contra l. 2. C. com. deleg. Quinto leges fierent ludibrio, contra l. fina. C. de temp. in integ. rest. & l. fin. C. si saepius in integr. resti. Sexto vrget text. in l. vnic. C. de vsucap. trans. secundum Socinum in dict. §. in hac. nam ibi dicitur, nullus ad eam reseruatur regressus, iunctis illis verbis nescientibus dominis, ibi enim postquam per interuentum temporis & praescriptionis constabat, dominium rei meae, postquam praescripta fuerat, a me abscessisse, inque praescribentem migrasse, dubitabatur an regressus mihi ad eam daretur, per modum forte restitutionis, vel alterius rei, & negatur omnino regressus, vt sic per interuentum praescriptionis non tantum ademptio & translatio iuris nostri contingat, sed etiam illa iuris nostri translatio sit irreuocabilis, & irreparabilis. Septimo leges in casibus communiter accidentibus, non in raro stringentibus, sunt regulariter intelligendae. l. non ad ea. ff. de legibus, sed plerunque & fere semper res nostrae nobis inscijs & ignorantibus, non etiam scientibus praescribuntur, nam scientes non solent res suas pati ab alijs possideri, & longe minus tamdiu possideri, vt vsucapione absumerentur, nec suum homines iactare solent. l. cum de indebito. ff. de probation. sed acquirere student & augere. l. defunctus. C. arbitr. tutelae. l. vt vim, cum Gloss. & quae ibi tradunt Bart. & alij. ff. de iust. & iure. Suum enim cuique pulchrum est, secundum Ciceronem, & secundum Ouidium: Est amor & rerum cunctis tutela suarum. Quinimo vt in l. si voluntate. C. de rescind. vendi. quique res suas meliores reddere studet, easque tuetur, & lucrum facere studet, etiam cum iactura illius, quo cum negociatur. Octauo militat ratio illa praescribendo potissima, scilicet ne rerum dominia in incerto sint. l. 1. ff. de vsucap. etiam si passim contra praescriptionem daretur restitutio, rerum dominia certa non essent, non magis quam si praescriptio, contra quam restitutio datur, mero iure non contigisset. Nono hoc bonum publicum, de quo in d. l. 1. non debet cessare per priuatorum laesionem: argum. auth. res quae. C. com. deleg. Decimo adduco text. in l. 3. §. fina. ff. de acq. rerum domin. vbi si feram coepisti, & per hoc eius dominium natus est, simul ac illa a manibus eius euasit, suamque laxitatem recepit, eius dominium abs te discessit, & si rursus in potestatem alterius venerit, illius fit, nec ibi (& hoc est quod expendimus) restituenda est ex eo capite, quod te inscio vel inuito euaserit. Vndecimo adduco l. naturalem. §. examen. ff. eod. tit. vbi examen apum licet meum fiat apprehensione, & meum esse desinat, simul ac apes euolauerint, vt difficilis sit earum persecutio, tamen licet in potestatem alterius peruenerint, postquam meae esse desierunt, mihi quidem restituendae non sunt, non magis, quam si ad me nunquam pertinuissent, sic & in specie nostra quod nostrum erat, & per interuentum praescriptionis a nobis abscessit, inque alium iure dominij migrauit, iuxta l. 4. ff. de vsuca. l. traditionibus. C. de pact. nobis quidem restituendum non est, non magis quam si revera ad nos nunquam pertinuisset. Duodecimo adduco l. adeo. §. praeterea. ff. de acq. rer. dom. & §. praeterea. Inst. de rer. diui. vbi per alluuionem si flumen latenter coepit fundum tuum latiorem reddere, meumque arctiorem seu angustiorem, haec ademptio mihi inuito & ignaro contingit, tuque locupletaris cum iactura mea, & tu nihil mihi restituere teneris ex capite iustae ignorantiae aut impotentiae. Tertiodecimo adduco eadem iura iunctis ibidem notatis per Glo. & alios, dum aiunt, quod si flumen ex fundo meo aliquam partem abstulit, tuoque fundo applicuit, si terra conualescente radices egit, statim meum esse desinit, & ad te pertinere coepit iure dominij, nec mihi restituere teneris, licet ad oculum ea pars, quae a fundo meo abscessit, & tuo accessit, demonstrari & distingui posset. Quartodecimo adduco §. quod si naturali alueo. Instit. de rerum diui. & l. adeo. §. quod si naturali. ff. de acquir. rerum dominio. vbi dicit, quod si flumen alio quam solebat fluere coepit, & agrum meum occupauit, amitto eius dominium, quod publici iuris esse incipit, quam diu a flumine inundatur, & possidetur, & si postea flumen ad priorem alueum reuertatur, ager ille meus desinit publici iuris esse, sed mihi quidem non restituitur, imo iure vicinitatis acquiritur eis, qui prope praedia habebant, & tamen isthaec amissio inscio & inuito me contingit. Quintodecimo facit d. l. adeo. §. cum quis ex aliena. Inst. de acquir. rerum domin. §. cum quis ex aliena, cum tribus sequent. §§. vbi dominium rerum nostrarum interdum per specificationem, interdum per seminationem, interdum per accessionem, interdum per plantationem, interdum per confusionem, a nobis inscijs & ignorantibus abscedit, inque alium transit, nec propter ignorantiam nostram nobis datur vlla restitutio, aut regressus, non magis quam si gnari essemus, sic ergo & in proposito, cum tempore rem nostram amisimus, cessat restitutio & regressus praetextu ignorantiae, militant enim res humanae sub hoc periculo, & fragilitate. Sextodecimo probatur nostra opinio in l. traditionibus. C. de pact. vbi aequiparatur dominium nobis fuisse quaesitum traditione ex causa contractus descendente, vel esse quaesitum vsucapione, vt cum vsucapione quaeritur, cesset restitutio praetextu ignorantiae, non secus quam cessaret, si per contractum quaesitum esset, quo casu ignorantia allegari non posset. Decimoseptimo adduco §. 1. Insti. de literarum obliga. dum ait, sic fit, vt hodie dum quaeri non potest, scriptura obligetur, nam ibi per ipsam temporis praeteritionem inducitur obligatio literarum, quae personalis est, quaeque antea ex conuentione praeambula inducta non erat, & tamen longe grauius esse videtur personaliter ad quid dandum obligari, quam rem suam ab alio possessam amittere: argument. l. vnum ex familia. §. si rem. ff. de lega. 2. Itaque vt ibi per solum temporis interuentum obligamur citra nouum factum, ita & hic per solum temporis interuentum rem nostram ab alio possessam irremeabiliter amittimus, quia id malum leuius est, quam illud. Habes ergo varia iura variaque exempla, in quibus rei meae dominium, a me inscio vel inuito citra interuentum facti, aut voluntatis meae abscedit, inque alium migrat irremeabiliter, vt ille mihi ex capite ignorantiae non teneatur restituere, non magis quam si ea res ad me nunquam pertinuisset, & si recte inspexeris in ea acquisitione, quae contingit per interuentum vsucapionis, est longe iustior causa irreuocabiliter acquirendi, quam in iuribus, & exemplis supra relatis, propter longaeuam possessionem, & propter quietudinem dominiorum & tranquillitatem ciuium, & alia multa. Ad illam rationem, ne quis locupletetur cum iactura aliena, responde, satius esse id malum admittere, quam quod rerum dominia sub incerto sint, & exultet Reipublicae tranquillitas, ita Gloss. in l. ius ciuile est. ff. de iust. & iur. vt sic minus malum eligatur, vt ibi ait Gloss. Decimo octauo adduco l. sicut. C. de praescriptione triginta annorum. Decimonono text. in l. omnes. C. eodem. Vigesimo. C. defundis patrimo. lib. 11. l. fi. quam legem varie expendunt Tiraq. & Sozi. vbi supra, & geminantia verba illius legis, & d. l. omnes, poteris astringere per ea, quae de vi & potestate geminationis diximus in lib. de succ. crea. §. 13. num. 13. Ad [sect. 4] l. 1. §. si quis propter. ff. de itinere actuque priuato, & ad I. si locus. l. si partem. ff. quemadmodum seruit. amit. responde, quod loquuntur in impedimento casuum fortuitorum, qui raro accidunt, & praeuideri, aut caueri non possunt, non sic in impedimento ignorantiae, quia saepissime, immo fere semper contingeret, & praeterea praecaueri posset. Item illud impedimentum non erat longaeui, aut longissimi temporis, ideo admittitur restitutio, non sic in impedimento, quod post tam diutinam possessionem, aut etiam longissimam, aut forte centum annorum allegaretur, prout est in speciebus nostris. Vigesim oprimo adduco regulam, factum legitime, de regulis iuris, in sexto. nam factum legitime retractari non debet, licet casus postea euenerit, a quo incipere non posset, ergo praescriptio completa legitime rescindi, &c. Vigesimo secundo facit, nam lex vel princeps possunt ex causa nobis ius, resque nostras auferre. l. item si verberatum. §. 1. ff. de rei vendi. Bartol. Paul. Ias. & alij communiter in l. ex hoc iure. ff. de iustit. & iure. Decius in l. id quod nostrum. ff. de regul. iur. sed ex causa publicae tranquillitatis vsucapio introducta est. l. 1. ff. de vsucap. & statim plenius dicemus, ergo non est rescindenda per interuentum restitutionis, [sect. 5] etiam si ratio legis cessaret in particulari, cum non cesset in communi, vt in l. 1. ad finem. ff. de mino. l. prospexit. ff. qui & a quibus. Tiraquell. de causa cessante, limita. trigesimasecunda. Aretinus in l. secunda. ff. de vulgari, per textum meliorem de iure, secundum eos in l. prima, ad finem. ff. de minorib. & cum praetor. in dicta l. 1. ff. quibus ex causis maiores, pollicitus sit maioribus restitutionem non quidem pure aut simpliciter vel temere, sed demum sub hac conditione, si qua iusta causa restitutionis beneficium concedendi sibi affuisse videretur, vt ibi, in speciebus nostris magis ac magis nego iustum arbitrium fore illius iudicis, qui post tam longam possessionem, praesertim legitimo forte titulo, & bona fide iustificatam, arbitraretur, rem semel non iniuria amissam, & alteri iure quaesitam, ad dominum priorem reuerti, in Reipublicae omnemque ciuium perniciem, quibus nihil suum in tuto vnquam foret. Adde & vigesimotertio quod nostrum, nobis inuitis, per delictorum interuentum, etiam auferri & potest, & non infrequenter solet citra voluntatem nostram, neque vnquam ad res nostras sic amissas datur nobis regressus, vt plene diximus de successio. creation. §. 30. ad finem. cur ergo non idem & in specie nostra faciunt quae diximus supra capitulo septuagesimosecundo, numero tertio, cum sequentibus. # 76 Capvt lxxvi. Svmmarivm. -  1 Actio personalis an iure canonico praescribatur sine titulo & cum mala fide, arduum certamen. -  2 Verosimilia pro dispositis habentur. -  3 Debitor ipsum debitum possidere videtur. -  4 Possessio perditur decennio. -  5 Creditor pecuniam creditam si petere negligit, an videatur remittere. -  6 Ratio noua. -  7 Legum in coniectura sese fundantes vnaquaeque in suo foro seruanda est. -  8 Noua distinctio. -  9 Praescribatur vt per decennium, vel aliud etiam breuius tempus, statuto ciuitatis superiorem non recognoscentis induci potest. ACtio [sect. 1] personalis an iure canonico cum mala fide praescribatur annis triginta? ingens quaestio est, plerique enim negant hanc praescriptionem procedere, ita tenet Angelus in l. 1. col. penultim. & fin. C. de iudi. Imol. in c. fin. num. 24. cum pluribus sequent. de praescript. sequitur & dicit communem esse opinionem Abba. ibi, sequitur etiam, & dicit communem opinionem Felinus ibi. colum. 1. & 2. sequitur, & dicit communem opinionem Balb. de praescript. in 2. part. tertiae part. prin. q. 13. & hanc opinionem fatetur esse communem Corneus consil. 176. ad euidentiam. lib. 1. & Corneus, vbi supra, nu. 2. ait, quod Doctores fundant sese in solo peccato vitando, sequitur Angel. in l. sequitur. §. si viam. ff. de acquirend. possess. qui ait ita tenere Doctores contra Barto. ibi, sequitur Imola in d. §. si viam. colum. 2. 3. & 4. vbi firmat contra Barto. esse communem opinionem, sequitur Bald. in l. 1. C. de seruitut. vbi ait hanc esse communem opin. contra Bartol. & hanc tenet Ioan. Andre. in mercur. in dicto c. possessor. & Ancharanus ibi in repetit. Lud. Roma. in d. §. si viam, qui latissime procedit, vbi ait hanc esse communem opinion. & Paul. num. 6. firmat hanc esse communem opin. Canonistarum & Legistarum. Corne. consil. 251. in hac consultatione. num. 3. lib. 3. Pro hac communi opinione primo ex text. in c. vigilanti. de praescrip. Secundo est text. in c. fin. eodem tit. in decisione. Tertio ibidem in ratione decidendi ibi expressa, dum ait, Omne, quod ex fide non est, peccatum esse. ex bona autem fide non videtur descendere res alienas retinere. Quarto text. ibi in secunda vel eadem ratione repetita, dum ait, absque mortali peccato, &c. Nam palam est res alienas retinere domino inuito (quod semper praesumitur. l. vetare. ff. de furtis) im pium iniuriumque esse, & absque peccato fieri non posse, nec dubium est, quin isthaec rationes ibi expresse militent in eo, qui debitum retinet, non secus, quam in eo, qui fundum, aut aliam rem corpoream, quae aliena esset, retinere, ergo idem ius. l. illud. ff. ad legem Aquil. Quinto vrget textus in authent. vt Ecclesia Romana centum annorum gaudeat praescriptione, ad princ. dum ait, iniquis hominibus impium maneat praesidium, habuit enim legislator pro comperto auidiores fore homines ad res alienas perfide, & cum peccato retinendas, si intelligerent se tutos fore praescriptione effectum habente, quam si talem praescriptionem admitti desperarent. Sexto vrget textus ibi, dum ait, & tutus peccandi locus etiam scientibus relinquatur, id enim lex illa prospectum voluit, ne homines per interuentum peccati aliquem locum tutum, iúsve firmum sperarent, néve ex nequitia lucrum consequerentur, per hocque ad delinquendum inuitarentur. Septimo legislatoribus curae esse debet non solum peccata tam admissa punire, sed etiam prospicere, ne peccata committantur, remouereque omnem peccandi occasionem, vt in l. fin. C. de pact. l. de fideicommiss. C. de transact. l. 2. in fin. cum l. sequenti. ff. de his, quibus vt indig. cap. constitutus, & cap. final. de conces. praeben. cap. detestanda, & cap. ne captandae. eodem tit. in 6. Gloss. in l. 2. & in l. scire debemus. C. vt in possess. legatorum. nec dubium est, quin si homines, qui res alienas impie detinent, sperarent lapsu temporis earum se dominium tute assequuturos, inuitarentur ad retentionem rerum alienarum, quod non ita facile continget, cum nouerint nullo tempore se tueri posse, & cum isthaec rationes sint expressae in dicto cap. vigilanti, & in dicto cap. fina. faciunt, vt decisiones dictorum iurium latiores videantur, non tam ex vi extensiua, quam ex vi comprehensiua, vt sic decisiones illorum iurium quasi exempla videantur, quae non arctant legem. rationes vero ibi expressae pro lege sint. vnde fit, vt licet iura illa in rebus corporeis, non etiam in rebus & actionibus loqui videantur, tamen cum rationes ibi expressae sint generales, ipsae quoque illorum iurium decisiones generales similiter videantur, etiam si materia correctoria sit, vt est communis opinio, quam tenuerunt Gloss. in Clem. 1. de elect. in verbo, eligatur. estque communis opinio, secundum Ias. in authen. quas actiones. num. 22. C. de sacrosan. Eccles. Idem Ias. in l. de quibus. ff. de legibus. numero 14. Idem Ias. in l. quamuis. C. de fideicommiss. Idem Ias. in l. humanitatis, per text. ibi. C. de impuberum. num. 16. & ibi Alexand. num. 5. & Corneus num. 15. Georg. Nata. in c. quamuis pactum. de pact. lib. 6. num. 32. Purpurat. in l. fin. per text. ibi. C. de pact. num. 23. & ibi Curtius Iunior, nume. 9. & Decius ibidem, num. 15. Ias. in l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verborum obligat. num. 12. Cumanus in l. cum mulier. §. 1. ff. soluto matrimo. Paulus Castrens. in dict. l. quamuis. Curtius Iunior in dict. l. humanitatis. num. 15. Gloss. in authen. de haeredita. ab intesta. §. fin. in verbo, ordi. quam dicit singula. Bald. in l. final. ff. de haered. instituend. Ripa numero 50. in l. nemo potest. ff. de leg. 1. vbi Annib. numero 349. Ias. in l. transigere. C. de transact. numero 15. namque vt genus comprehendit sub se omnes suas species, non ex vi extensiua, sed ex vi comprehensiua, vt ex communi opinione, resoluit And. Tiraq. vbi supra, & non pauci eorum, quos modo retulimus, ita quoque ratio generalis expressa in lege correctoria ex vi etiam comprehensiua videtur sub se comprehendere omnes omnino casus, qui excogitari possunt, vt decisio, si sit particularis, loco exempli habeatur, sicque legem non restringat, vt est vera & communis sententia scribentium, quos modo retulimus. ergo cum ratio dicto capitulo final. de praescriptio. sit generalis, eoque spectet, vt peccandi occasio tollatur, quae quidem occasio integra maneret, si permitteretur praescriptio actionum personalium cum mala fide, non secus quam si permitteretur in rebus corporeis praescribendis, sequitur istarum actionum praescriptionem vetitam videri, non secus quam rerum corporalium, & sane diminuta videretur prouisio. dict. c. fin. & dict. c. vigilanti, nisi hunc casum comprehendisse diceremus, qui non minus egebat correctione, quam casus in decisione illorum iurium comprehensus, quinimo etiam si per rationem expressam in dict. cap. fin. & dict. cap. vigilanti. is casus comprehensus non fuisset, adhuc tamen mentaliter diceremus, hunc casum comprehensum fuisse, quia quando vnica tantum ratio reddi potest, verisimiliter in lege correctoria, ea quidem habetur pro expressa, vt quatenus ea ratio etiam expressa, sed sub intellecta, se extendere poterat, eatenus ipsa legis correctio sese extendisse videatur, vt ex communi opinione resoluit Ias. in l. quamuis. C. de fideic. post Gloss. & alios ibi. Idem in l. de quibus. ff. de legibus, & in authen. quas actiones. C. de sacrosanct. Eccles. Andre. Tiraq. de vtroque retract. & de causa cessante, part. 1. [sect. 2] in qualibet enim dispositione non solum id dispositum videtur, quod verbis palam comprehensum fuit, sed etiam id, quod mente tantum, non etiam verbis fuit assequutum. l. ita stipulatus. versic. Sabin. vbi Paul. Ias. & alij. ff. de verborum obligat. quinimo etiam id, quod nec verbis nec mente fuit assequutum, si tamen verisimiliter prouideretur a disponente, si de eo meminisset, vt tenet Glo. communiter ibi, & vbique approbata, in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. textus optimus in l. 3. C. de inoffic. testamen. vnde in terminis d. cap. final. si Romanus Pontifex rogatus esset, an praescriptionem actionum personalium vellet cum mala fide, & peccato tolerari, dubio procul minime responderet, non secus quam in praescriptione rerum corporalium, ergo & is casus per eum quasi prouisus & decisus videri debet. ergo per dict. cap. fina. contendimus, hunc quoque casum decisum esse: primum verbis propter rationem ibidem expressam: deinde mente & sententia, quia mens Romani Pontificis fuit tollere peccatum in hoc casu non secus, quam in alijs: tertio licet nec verbis, nec mente, dispositiue esset is casus decisus, quasi pro deciso habendus esset ex verisimili mente & sententia Romani Pontificis, qui ita caueret, si de eo meminisset. Praeterea facit ratio capit. possessor, de regul. iur. dum generaliter ait, possessor malae fidei nullo tempore praescribit: [sect. 3] nam qui debet ipsum debitum, ad quod actione personali tenetur, videtur possidere. l. regulariter, cum ibi notatis. ff. de petition. haered. Paulus in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucapion. Corneus in consil. 177. ad audientiam, lib. 1. Praeterea facit regula, non dimittitur peccatum. de regulis iur. in 6. nam peccatum si non dimittitur, nisi restituatur ablatum, nónne abstulisse iure videbitur, qui sciens se debere noluit soluere. Contrariam tamen partem, vt cum mala fide actio personalis triginta annis tollatur, & praescribatur, tenuit Bart. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsuca. vbi Paul. ait se vidisse quamplures tenentes, veram esse hanc opinionem sicut Euangelium, tenet etiam Innocentius in cap. cura, de iure patronatus, tenent alij plures relati per Felinum in dicto cap. final. & Baldus in §. si quis per triginta, in titulo, si de feudo fuerit controuersia, colum. 3. Hostien. in summa, titu. de praescription. rerum immobilium. §. quae res. colum. 1. versic. actiones vero personales. & tenuit Bald. in consilio 420. lib. 3. secundum quod refert Balbus, vbi supra, non tamen inuenio Bal. in dicto consilio ita tenere, tenet in pract. Papiensis, in forma resp. rei conuenti tamen. Gloss. verb. praescription. Marianus Sozinus consilio 203. circa primum consultationis articulum, vbi firmat, hanc opinionem Bart. esse communem, tenuit idem Marianus in rep. de causa possess. & proprieta. & hanc opinionem plene defendit Corne. consil. 176. ad euidentiam. lib. 1. Philippus Francus in regula, possessor. colum. fin. Bar. in l. fin. ff. quemadmodum ser. amitt. & in hanc partem sub quadam distinctione inclinat Abb. in d. c. fina. de praescript. num. 13. vtcunque modo huc modo illuc fluctuarit. Quid dicendum? & sane pro hac posteriore parte, vt procedat praescriptio, faciunt multa. Primum ne rerum iura in incerto sint. l. 1. ff. de vsucap. Deinde vt tandem sit litium finis. l. fi. ff. pro suo. nam post tam longaeuum tempus triginta annorum vix fides adhibenda est probanti, sibi retro ab hinc annis triginta aliquid deberi. Tertio, ne homines immortali prope timore teneantur. l. cum notissimi, in fin. prin. C. de praescript. triginta annorum. licet enim vere soluissem quod debebam, tamen post triginta annos iterum repetenti non potero, aut vix potero solutionem probare. Quarto propter vitandam hanc confusionem, & longi temporis errorem, post tam longaeuum enim tempus ex errore magis debitum peti, quam quod revera debeatur, videbitur: argu. d. cap. fin. ibi, longi temporis errorem, & confusionem facit, quod aiunt Bart. Alexa. & alij in l. si Titius & Augerius. ff. ad legem Falcid. & c. finem litibus. de dolo & contumacia. Quinto punitione digna videtur segnities debitum non petentis & tamdiu negligentis. dict. cap. fin. ibi, miserorum segnitiem. [sect. 4] Sexto ius nostrum, resque nostras per lapsum decennij videmur obliuisci, & quasi pro derelicto habere, vt est communis opinio, quam resoluit Ias. in d. l. 1. colum. fin. C. de seruis fugitiuis. Idem Ias. num. 84. in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possess. Gloss. Paul. & Alexand. in l. si de eo. §. 1. ff. de acquir. possess. propter l. si id quod. eodem tit. facit l. 1. & 2. ff. pro derelicto. vt ergo poterit videri esse in mala fide, qui non soluit, [sect. 5] cum possit cogitare creditorem velle, nec dilationem condonare, vel etiam dissimulatione, & quasi donatione debitum remittere, quod si dixeris, constat eum non habuisse animum debitum remittendi, quandoquidem illud modo asserit, cum praescriptioni aduersatur & contradicit, sed replicabo, quod potuit habere animum remittendi, & donandi, licet postea poenituerit, quae quidem poenitentia excludenda est. l. perfecta. C. de donat. quae sub modo. l. 2. C. de reuo. dona. ergo huic creditori debitum est post annos triginta petenti obijciam, quod tacite per tantam temporis dissimulationem donasse videtur, vel debitum illud pro derelicto habuisse, quod si excipiat allegans incertis non esse locum coniecturis. l. continuus. §. cum ita. ff. de verborum obliga. per quod eius declarationem, quam modo facit, certum esse se nunquam habuisse animum donandi, replicabo eius declarationi standum non esse, cum potuerit habere animum donandi & remittendi illud debitum, & postea poenitentia ductus voluntatem mutare, debitumque illud iam dissimulatione & tacita remissione abolitum, rursus velle exigere, & suscitare contra d. l. perfecta. praesertim cum facilius quis remittat plura, quam donet, aut tradet pauca, vt per Ias. in l. pactum dotali, in prin. C. de col. & diximus nos in lib. primo, de success. creatio. in materia pactorum, de non petendo, & cum huiusmodi coniecturae non sint improbabiles, sed satis verosimiles, post tam longaeui temporis dissimulationem, sane non video, cur in materia ista desinat stari, & fidem haberi praesumptioni legis ciuilis, quae tam ad bonum publicum spectat, nec video cur possit lex canonica inducere praesumptionem huic rei contrariam praetextu peccati vitandi, vt sic iam de voluntate legis canonicae aut ciuilis agendum sit, sed magis de potestate alterius, nam vt nos interpretamur, certa & indubitata fuit voluntas legis canonicae, etiam in hoc casu praescriptionem vetare volentis, sed similiter indubitata est voluntas legis ciuilis praescriptionem inducentis, vt dict. l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. l. si quis emptionis. C. de praescriptione triginta annorum, [sect. 6] & vt periculum est, nec admissa tali praescriptione, resultet peccatum, si forte creditor nunquam habuerat animum remittendi debitum, ita quoque periculum est per contrarium, ne forte exclusa praescriptione in peccato constituatur creditor, si revera cum habuisset animum debitum illud remittendi, rursus ad petendum, quod iam animo remiserat, properet. [sect. 7] nam & similiter cum lex iniuriam dissimulatione aboleri, & remitti interpretetur. §. pen. & si. Inst. de iniuri. potuit errare interpretans iniuriam remisisse illum, qui revera de tali remissione non forte cogitarit. Nam & in contractibus nominatis lex interpretatur locum esse poenitentiae ante traditionem. l. 1. ff. de rerum permuta. l. naturalis. §. 1. ff. de praescript. verb. quasi contrahentis consensum praestiterint reuocabilem, & tamen possibile fuit ab initio huius animi eos fuisse, vt non reuocarent consensum, & cum in venditione fit mentio de scriptura, contrahentes possunt mutare voluntatem vsque quo scriptura conficiatur. in princ. Institut. de emptione & venditione, & tamen in contractibus nominatis regulariter cessat poenitentia, quasi contrahentes ab initio huius animi fuissent, ne consensus ille reuocaretur, qualis autem fuerit animus eorum, solus Deus nouit, vnde huiusmodi legum interpretationes interdum conuenient menti animoque contrahentium, interdum longe aduersabuntur. quod si peccati & perfidiae ipsorum vitandae causa velis hoc magis, quam illud interpretari, rem omnino incertam tentabis, sic ergo cum per annos triginta debitum petere per dissimulationem reliquisti, & cessasti, si revera habuisti animum illius debiti remittendi, vix erit, vt salua conscientia illud petere possis, quod si revera nunquam animum remittendi habuisti, tunc tibi petenti deberem satisfacere, inter has autem dubietates, quid nam certius fuerit, non nouit lex canonica, non magis quam ciuilis. sicque quaeque harum legum poterit interpretari quod vellet, nec est, cur altera alterius interpretationem incuset, aut damnet, cum vtraque tamen certa sit, ista autem ratio non est generalis, sed solum procedit, quando creditor sciebat sibi deberi, quod si ignorasset, tunc secus esset, [sect. 8] & quia, vt firmat Corne. in dicto consil. 176. lib. 1. tenentes opinionem illam magis communem, quae habet, praescriptionem actionis personalis non currere cum mala fide, fundantur in peccato vitando, vnde vbi peccatum certum non arguitur, cessat eorum potissimum fundamentum, considera quatuor casus. Nam aut tam debitor, quam creditor erant conscij debiti illius, de cuius praescriptione agebatur, aut vterque ignorabat illud debitum, aut creditor solus sciebat, aut debitor solus. Primo casu cum vterque sciebat, imputetur creditori, qui per longissimum tempus tacuit, puniatur eius segnities, vel laudetur eius benignitas, interpretando eum habuisse animum remittendi debiti, ac condonandi, per rationes supra relatas. Secundo casu cum vterque ignorabat, quasi omnes sentiunt debitum praescribi, quia in creditore ignorante cessat malae fidei suspicio, & peccatum. Tertio casu cum solus creditor scit, debitor autem ignorabat, tunc currit praescriptio, quia & in hoc debitore ignorante non potest cadere mala fides, & in creditore sciente adest per longissimam hanc taciturnitatem praesumptio remittendi debiti, aut donandi, vel negligendi, seu paruipendendi. Cum autem solus debitor scit, creditor autem ignorat sibi deberi, cessat praesumptio remissionis, aut donationis, emergitque contra debitorem praesumptio tergiuersationis, aut perfidiae, & debet cessare praescriptio, ne homines istius lucri turpiter faciendi gratia inuitentur ad differendam solutionem, fidemque violandam. Ergo solo isto quarto casu procedit opinio magis communis, reliquis autem tribus casibus vera sit opinio Bartol. neque vsquam ita expeditum hunc celebrem articulum inuenies. Sed & isto etiam quarto casu forte procederet opinio Barto. vt dixi supra cap. incip. possidebas seruum, & quoties mentionem facio de mala fide, est intelligendum non de mala fide, sed de scientia rei, vel iuris alieni, & mala fides pendet ex animo. l. penultim. C. de euict. pro nostra princip. opin. est text. in l. alienationis verbum. ff. de verborum significat. l. si quis diuturno. in prin. ff. si serui. vend. l. si ego. §. 1. ibi per traditionem forte, aut per patientiam. ff. de pub. in re act. §. fin. Instit. de iniur. iuncto §. per traditionem. Instit. de rerum diui. Denique isthaec faciunt ad illum satis celebrem, & vulgatum articulum a quibusdam ex supra allegatis elaboratum, [sect. 9] statuto cauetur, quod debitum decennio praescribatur, quaeri solet, an valeat, & Bart. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. tenet valere, quem sequuntur ibi Angel. Paul. & Rom. nume. 7. & Angel. in l. 1. colum. penult. C. de iudi. Abbas, Anton. de Butri. Cardin. Imola, & Felinus in cap. fin. de praescript. tenet Barto. in l. final. ff. quemadmodum seruitutes amittantur. Corne. consilio 176. ad euidentiam, lib. 1. Balbus, qui plures allegat, & hanc quasi communem opinionem sequitur in tract. de praescript. in 2. part. 3. part. princip. q. 13. & alij quamplures, quos allegat Tiraq. in tract. praescrip. §. 1. Glos. 2. ad princ. Sed longe plures allegat ibi ipsemet Andreas Tiraq. defendentes contrariam partem, vt tale statutum non valeat, tenen. Bart. in l. omnes populi. quaest. 3. princip. ff. de iust. & iur. Imol. nu. 20. in d. l. sequitur. §. si viam, vbi ait, hanc esse communem opin. & quod ita saepe consulit. Ego hac de re dixi in tract. de success. creati. in 1. parte. §. 10. nume. 26. & §. 21. num. 119. versi. facit quia, & sane prior opinio affirmatiua verissima est, si intelligis quod praescribatur bona fide per decennium tale debitum. nam vt per annos triginta praescribi potest debitum personale secundum omnes, ita & per decennium, & etiam per annum poterit ex forma legis positiuae. At cum mala fide per decennium praescribi non poterit, nec etiam per annos centum praescriberetur, quod intellige data ignorantia ex parte creditoris, & scientia ex parte debitoris. nam si vterque esset conscius, vel vterque ignarus, vel creditor conscius esset debiti, debitor autem ignarus, tunc praescriptio curreret, vt proxime dicebamus, quia si ea lex ídve statutum diceret, quia passim vsu venit, vt chyrographa debitorum solutorum ipsimet soluentes negligant bona fide, atque amittant, sicque postea ijdem pessimi creditores ac foeneratores quod semel sibi solitum fuerat iterum repetant contra omne ius, & bona fides non patitur, vt bis idem exigatur, vt in reg. bona fides, de regul. iur. lib. 6. l. qui bis. ff. de verborum obligatio. sicque & homines meliores simplicioresque fiunt pauperiores, & deteriores fiunt ditiores. & quia naturali rationi, & vsui gentium, ac moribus consonat, vt qui per decennium debitum, quod sibi deberi non ignorabat, petere quo casu sibi solutum non erat, supersedit is, vel ius suum abijcere, vel debitori remissum, ac donatum voluerit, sicque postea peteret iam id quod concesserat vel abiecerat, naturali ratione debitori suo quaesitum videretur (vnde ab eo qui repeteret, contra ius illud naturale & diuinum tenderet, vt diximus supra capit. edocentes, quidquid dictat ratio naturalis id esse iuris diuini, & naturalis) cum haec omnia ita sint, statuimus, vt nullum debitum post decennium peti possit, sed decennio praescribatur, vt sic peccandi occasio perfidis creditoribus adimatur, & iusta tuitio simplicibus hominibus non deficiat, certe talis lex tam longe ab iniquitate, vel a peccato peccandíve occasione hominibus porrigenda abesse videretur, quod potius eam peccandi occasionem vt sanctissima remoueret. Nam & eadem ratione licet de iure naturali, & diuino sit, quod semel alicui concessum ei non adimatur per concedentem. dicto §. per traditionem. ibi, nihil tam naturali aequitate. l. prima, cum sequent. ibi, naturali ratione, tamen donatio inter virum & vxorem prohibetur, ne deterior eorum & auarior ditior fiat, alter vero pauperior. l. 1. cum sequent. ff. de donation. inter virum & vxorem. Et licet iuris diuini & naturalis sit ne occidatur, tamen lex ciuilis definiuit, vt ad defensionem nostri corporis vel rerum nostrarum (quod plus est) occidere fas sit. l. vt vim. ff. de iustit. & iur. cum ibi notatis, per Gloss. & Docto. & licet ius naturae & Dei dictet festa coli, tamen ius ciuile ex causa id moderauit, vt in l. omnes. C. de ferijs. & licet ius naturae suadeat, vt alimenta liberis dentur. l. 1. ff. de ius. in princip. Institut. de iur. nat. c. ius naturale. 1. dist. tamen in mille casibus permittitur a lege ciuili vt liberis alimenta denegentur, vt plene egimus de success. creat. §. 20. per totum, super authenti. nouissima ibi collocata, & tandem omnia praecepta tam iuris diuini, quam naturalis per leges positiuas ex causa non solum transgredi fas est, sed etiam transgressa reperiuntur, vt exactissime egimus per librum praecedentem fere totum, & non minus eleganter, quam vtiliter disseruimus de succe. progressu in praefation. ad principi. vt sic ius canonicum positiuum ex causa longe facilius transgredi a lege ciuili fas sit, quale est id de quo agimus (admissa opinione eorum qui contendunt, iure canonico prohibitum videri hoc, quae vera non est, quia cap. vigilanti, & cap. fin. de praescripti. loquuntur in rebus corporalibus, non in iuribus & actionibus) sed & si nominatim iure canonico praescriptio cum mala fide tam in iuribus & actionibus, quam in rebus corporeis vetita, adhuc nostrum statutum valeret, & in eo tantum quaestio maneret, vtrum si quod tibi debebam post decennium a me peteres possem dicere, obest tibi temporis cursus, & sic praescriptio, & sine dubio sic excipere possem, quasi sub ea exceptione vel me iam soluisse vel debitum mihi remissum fuisse tacite vel forte expressim intelligatur & praesumatur, quae praesumptiones iustissimae & verosimilimae sunt, & passim similibus in speciebus (aut in ijsdem forte specieb.) factae reperiuntur post tantundem temporis, vt in l. si quis diutino, in princ. supra all. d. l. si ego. §. 1. d. l. alienationis verbum. & etiam post longe breuius tempus, vt in §. fin. Instit. de iniur. quid ergo mirum aut nouum si hic eadem fiat interpretatio, & vt periculum est ne forte hac admissa interpretatione peccet debitor, ita & longe verosimilius periculum erit ne contraria interpretatione admissa, creditor peccet perfidissime, si forte quod semel exegit iterum repetat, vel quod semel expressim, aut tacite remisit, aut forte abiecit & neglexit, petere festinet, contra rationem iuris naturae & Dei, de qua in d. §. per traditionem, & d. l. 1. ff. de acqui. rer. domin. Quinimo post tale tempus impossibile est, quod debitor certo sit in mala fide cum ipse cogitare, & possit, & debeat creditorem animum remittendi habuisse, & quod talem animum non habuerit ipse debitor certo scire non possit, nam & si id testetur creditor, & adiuret, ipse debitor potest vetari ne id poenitentia ductus varians dicat & asserat, sicque debitor in certa mala fide constitui non potest, creditor autem posset si forte quod expressim, aut tacite remisisset, aut (id quod perfidius esset) quod semel exegisset iterum peteret, ergo admissa contraria interpretatione certius, & maius peccati periculum minaretur immineretque quam nostra admissa interpretatione pro nobis, l. alienationis verbum. ff. de verborum signific. ibi, vix est enim. leg. si id quod. ff. pro dereli. ibi, quasi volente. leg. si quis diuturno, in prin. ff. si ser. vendic. leg. si ego. §. 1. verbo, patientiam. ff. de publi. l. in rem action. §. fina. Institu. de iniur. leg. iam dubitari, verb. sua sponte. ff. de haered. instit. Sicque cum opinio contraria nec vllum aliud habeat fundamentum, nec alium scopulum intueatur, quam peccati vitandi, aut vitandi peccati occasionem, cumque per nostram, quam per contrariam opinionem id facilius, & verosimilius contingat, superest vt sententia nostra recipienda, contrariaque reijcienda sit, praesertim cum ad firmitatem legum quae ex causa ab iure diuino, aut naturali discedunt, quaelibet causa tolerabilis sufficiat, vt plene per Bald. in leg. non omnium. ff. de legibus, & in l. de quibus. colum. 10. eod. tit. Andr. Tiraquell. de vtroque retra. in praefat. numero 75. dixi de success. creation. §. 3. numero secundo. & §. 20. numero 292. per leg. prospexit. ff. qui & a quibus. l. prima. §. initium, ibi, quia moderatam hanc aetatem praetor ratus est, vbi hanc rationem Glos. appellat mirabilem. ff. de postul. quanto ergo magis vbi sunt tot tamque iustae rationes, vt in specie nostra. Et ita nostram opinionem tenent Barthol. in leg. sequitur. §. suam. ff. de vsucapio. Idem in l. haec autem iura. ff. de seruitur. vrbano. praed. Host. in summa, titu. de praescriptio. rerum immobilium. §. quae res. colum. 1. sentit Bald. in d. §. si quis per triginta. colum. tertia. Practica Papien. in forma responsionis rei conuenti, in verb. praescriptio. vbi firmat, hanc partem communiter practicari tanquam veriorem. Marianus Sozinus consilio 203. circa primum consultationis articulum, vbi firmat, hanc esse communem opinionem. Roman. in d. §. si viam. Aegidius Bellamera. in d. cap. fin. numero. 6. Bal. consilio 437. lib. 1. Corne. consi. 176. ad euidentiam. colum. 2. & consi. 138. videtur. lib. 1. Idem consilio 106. circa thema. lib. secundo, Tolosana decisio 73. Idem Cornel. consilio 251. in hac consultatione, libro tertio. & consilio 275. quanquam. colum. prima. eodem libro, consilio 177. vbi firmat, hanc esse communem, & veriorem, & vsu forensi receptam, quam nos quoque receptiorem putamus, & saltem tribus casib. admittendam, nempe cum debiti ignari erant debitor & creditor, vel cum vterque id ignorabat, vel cum solus creditor sciebat, debitor autem ignorabat, praesertim cum per hoc vitentur lites, in quo vertitur fauor publicus etiam principaliter, cap. finem litibus, de dolo & cont. leg. properandum. C. de iudi. Alexand. in leg. Seius & Ange. ff. ad leg. Fal. Quarto autem casu cum debitor sciebat, creditor vero ignorabat, contraria pars tueri potest forte. Et hoc not. ad intell. l. 3. tit. 13. libro 3. ordina. & pragma. anni. 1528. capit. 157. in legibus Hispanorum. # 77 Capvt lxxvii. Svmmarivm. -  1 Inter bonam & malam fidem an medium esse possit, egregia quaestio. -  2 Dubietas quo ad praescribendum inducit bonam fidem. -  3 Dubietas non inducit malam fidem, nec impedit praescriptionem, cum multis contra communem. -  4 Credulitas sufficit ad adeundum cum communi. -  5 Dominium difficulter probatur. -  6 Bona aut mala fides, quoad praescribendum non admittunt medium, dubietas inculpata non differt a bona fide, quoad praescribendum, talis dubietas non impedit praescriptionem inchoari, non magis, quam inchoatam perfici, haec tria cum communi contra alteram communem. -  7 Titulus in praescrip. an requiratur positiue. -  8 Furiosus & infans possunt vsucapere. -  9 Bona fides orta etiam ex iniusta causa, caeteris habilibus, sufficit ad praescribendum. -  10 Titulus in vsucapionibus vel praescriptionibus an requiratur, noua traditio. -  11 Falsum quod est, nihil est. -  12 Bona fides ad vsucapionem vel praescriptionem positiue non requiritur, contra Doct. -  13 Error iuris an impediat longi temporis praescriptionem, cum communi. -  14 Error iuris non impedit praescriptionem de iure ciuili, si sit praescriptio triginta annorum. Et quid de iure canonico. -  15 Error iuris etiam resistentis, non impedit praescriptionem triginta annorum. -  16 Errans in iure non ideo est in mala fide, contra Doctores, & ideo praescribit annis 30. contra eosdem. -  17 Bonae fidei possessor quis dicatur. -  18 Errans in iure etiam resistente praescribit annis triginta, contra Doct. -  19 Leges resistentes an obligent nos ad peccatum, contra nouissimos. -  20 Legis resistentis transgressor an mortaliter peccet, contra Docto. -  21 Error iuris difficillimi prodest ad praescriptionem, vel vsucapionem ordinariam, contra Couarru. cum Metina. & inter errorem iuris & errorem facti, nil interesse quoad praescriptio. vel vsucapio. data paritate terminorum, contra Doct. num. 22. & 23. -  22 Error iuris omnino inculpatus an praescriptionem vel vsucap. ordinariam impediat. INter [sect. 1] bonam & malam fidem medium esse magis obtinuit, aliud est enim bona fides, aliud mala fides, aliud dubietas quae medium esse videtur inter bonam & malam fidem. bonam fidem habere intelligitur, qui emit ab eo, quem dominum esse putabat, vel ius habere alienandi, qualis est procurator, aut tutor. l. bonae fidei. ff. de verbo. signific. l. bonae fidei. §. 1. ff. de acquir. rerum domi. l. qui scit. §. bonae fidei. ff. de vsur. malam fidem habere dicitur is, qui recepit rem ab eo, quem dominum non esse sciebat, nec rei alienandae ius habere intelligebat, cap. fin. de praescri. est etiam, qui nec habeat bonam fidem, nec malam, puta dubius & incertus, argum. tex. in l. 1. §. scientiam. ff. de Tributori. & is quidem si soluit indebitum, potest repetere non secus, quam si bona fide solueret, credens se debere. l. fin. C. de cond. indeb. vt sic ei assimiletur qui erraret in facto, vt ibi. [sect. 2] Et quod dubitans nec dicatur esse in bona, nec in mala fide, in materia praescriptionis tenuerunt Glo. in l. 1. C. de acquir. possess. Glo. ff. pro soluto, in l. 2. Glo. in l. 3. §. generaliter. ff. de acquir. poss. quae communiter recepta est, vt patet ibi ex relatione Alexand. & Ias. & firmat Couar. nu. 3. in c. possessor. par. 2. §. 7. de reg. iur. in 6. Vnde infertur quod cum ad praescriptionem inchoandam ab ipso initio desideretur bona fides. l. vni. C. de vsucap. trans. l. cum haeres. ff. de diuer. & temp. praescript. sane qui emeret rem ab eo, quem dominum esse dubitaret, eam vsucapere non posset, quasi is non videretur bonam fidem habere. Verum, cum ex post facto interuentus dubietatis non soleat impedire vsucapionem coeptam, quinimmo nec etiam interuentus malae fidei inspecto ciuili iure, tunc licet is qui emerat bona fide ab eo quem dominum esse putabat, postea ante completam vsucapionem incipiat dubitare, an ille dominus esset nec ne, non impedietur vsucapionem perficere. vtrunque communiter tenent Doctores, quales sunt Bartho. in l. naturaliter. colum. 7. ff. de vsucap. Abbas in c. fina. numero 39. de praescrip. vbi Imola, & Felinus, numero nono. Balbus de praescriptio. 2. par. 3. par. princip. quaestio. 2. Syluester in verbo, praescriptio. prima. §. tertio. & hanc esse communem sententiam, firmant Feli. & Bal. vbi supra, quod & firmat Couar. vbi supra, sequitur & ait esse communem opinionem Ioan. Annibal in l. naturaliter. nu. 117. ff. de vsucap. quod omnes intelligunt procedere de iure canonico, non secus quam de iure ciuili. Sunt etiam qui putent quod haec dubietas incidens post inchoatam praescriptionem vitet & impediat vsucapionem expleri, ita tenent fluctuans tamen Abb. in d. c. fi. de praesc. Adrianus in 4. senten. in tracta. de rest. c. de praescriptio. Sunt per contrarium, qui tentant defendere,[sect. 3] vt talis dubietas etiam ab ipso initio non impediat vsucapionem, quasi dubius in hac materia similis sit ei, qui securus, & incautus, rem quam emebat, venditoris esse putaret, ita pungit Abb. num. 39. in d. c. fi. sentit Glo. in d. c. fi. & in c. vigilanti. de praescript. facit optime cap. si virgo. 34. q. 2. facit optime d. c. fina. ibi, in nulla temporis parte scientiam rei habeat alienae, facit l. qui scit. §. bonae fidei. ff. de vsur. facit optime. c. vigilanti, de praescripti. ibi, ne malae fidei possessores simus, nihil enim aliud tam ad inchoandam, quam ad perficiendam praescriptionem desiderat, quam vt absit mala fides, vt autem adsit bona fides, scilicet vt emens certo & indubitanter putasset venditorem fuisse dominum, id ibi non exigitur, nec sine summa imprudentia exigi poterat, quid enim iuuaret nimia & improbanda credulitas accipientis? pro hac opinione facit §. si a pupillo, in l. 2. ff. pro emptore, in primo respon. vbi qui emit a pupillo, quem puberem putabat, vsucapit, nec exigimus quod adhibuerit exactam diligentiam vt nosceret pupillus ne esset an pubes, facit & ille tex. in 2. respon. vbi emens a furioso, quem sanae mentis putabat, praescribit, nec similiter exactam diligentiam ibi exigimus, per quam apparet eum iustissimam causam errandi habuisse, vnde in terminis illius text. forte erat dubius, facit l. quod vulgo. ff. pro emp. & l. fit. ff. pro suo, vbi qui accipit rem a seruo vel procuratore, cui mandauerat vt eam emeret, praescribit, licet ille re vera non emisset, sed tantum se emisse mentitus fuit, de quo mendacio potuit ipse dominus cogitare, facit per totum. ff. & C. pro haere. & c. is qui in ius, de reg. iur. in 6. vbi sufficit ignorantia eius, qui alteri successit, & tamen potuit cogitare, an defunctus alienum possideret, facit ff. de acquir. haer. l. cum quidam. §. quod dicitur. Secundo vbi ad acquirendam haereditatem & adeundam sufficit vehemens opinio adeuntis, qui eum, cuius de haereditate agebatur, mortuum putabat. facit ff. pro dereli. l. 2. & 3. vbi quis rem pro derelicto habuit, eamque alter, qui apprehendit, mihi vendidit, & praescribo, licet nullam iustam causam habere putandi dominum fuisse eum, qui talem rem pro derelicto habuerat, quinimmo res suas iactare & abijcere pauci solent. l. cum de indebito. ff. de proba. [sect. 4] Vndecimo facit l. 2. §. interdum. ff. de vulga. ibi improbum esse eum qui solicitus esset de haereditate viuentis. l. nec nos, in verb. perperam. C. de capt. vbi haereditatem viuentis qui adierit turpissime fecisse videtur, & tamen, vt eam adire possit, sufficit rumor, & multorum opinio existimantium illum, cuius de haereditate agebatur, mortuum esse. d. §. quod dicitur, cum ibi not. per Glo. Bart. & alios communiter. Sic & in proposito, vt quis intelligatur esse in bona fide, sufficit rem coepisse ab eo, qui putabatur dominus, vel reputabatur ius habuisse tradendi, licet is qui accepit non iniuste dubitare posset, an ille dominus esset. [sect. 5] Duodecimo facit ratio viua & peremptoria, nam, vt notatur communiter per Glos. & Doctores in leg. cum res, & in l. siue possidetis. C. de probationibus. dominium directum in rebus soli vix alio modo probare potest, quam per praescriptionem, nam si fundum emi abs te, tuque a Titio, Titiusque a Sempronio, Semproniusque a Maeuio, adhuc etiam per interuentum istorum omnium totque titulorum, non sequitur nec probatur necessario me huius rei dominium assecutum fuisse, quod non apparet, nec potest apparere, an tu, qui mihi vendidisti, esses dominus, nec apparet, quod Titius, qui tibi prius vendiderat, dominus fuisset, nec apparet, quod Sempronius, qui Titio vendiderat, fuisset dominus, & sic de singulis, itaque etiam si per mille manus fundus ille ambulauerit, milliesque de persona in personam titulo venditionis, vel alio legitimo migrauerit, adhuc tamen non apparet quisnam huius fundi dominus factus fuerit, nisi per interuentum longi temporis contingat praescriptio, ideoque scite dixit consultus in d. l. 1. ff. de vsuc. vsucapionem necessariam, vt dominia rerum non semper in incerto essent, & in l. fin. ff. pro suo, dixit consultus vsucapionem necessariam, ne lites propter dominiorum, & iurium incertitudinem essent immortales, & in l. cum notissimi, in fi. princip. C. de praescri. 30. ann. ait. dixit Iusti. praescriptionem esse necessariam, ne possessores rerum immortali pene timore tenerentur, cum per solam vsucapionem dominium rerum immobilium probari possit, vt diximus. nam mobilium rerum vsucapionem rarissime contingere testatur Iustinianus in §. furtiuae, ad finem. Instit. de vsuca. per rationem ibi expressam. Item iurium & actionum contingebat praescriptio iure ciuili sine bona fide. l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi, cum l. seq. C. de praescripti. 30. annorum. tunc sic si cum agimus de praescriptione, quae contingit cum bona fide, non est curandum de praescrip. rerum mobilium, quia illa raro contingit, non quoque de praescriptione iurium & actionum, quia illa de iure ciuili non exigebat bonam fidem, ergo superest vt haec inspectio bonae, vel malae fidei, adhibenda sit regulariter, & potissimum in praescriptione rerum immobilium, quarum dominium vix probari potest aliter quam per praescriptionem, ergo si abs te emi, mihique tradidisti fundum, non iuste desinam dubitare, an me dominum feceris, & an illius fundi dominus esses, quandoquidem te dominum fuisse mihi vix constare poterat, & haec dubitatio non modo iusta & probabilis, verum etiam necessaria nobis videtur, & tam frequens & ordinaria, vt vix vllum emptorem alicuius fundi reperias, qui modo improuidus & inexpertus non sit, qui huius timoris & dubietatis ratione sibi non prouideat exigens longas cautiones de euictione, idoneosque fideiussores, hypothecas, poenarum promissiones, & similia, ergo scite & prouide iura nostra tam canonica, quam ciuilia, quae retulimus ad interuentum bonae fidei, in praescriptione nihil aliud desiderant, praeter abscessum malae fidei, & scientiam rei alienae indubitatam, aut verosimilem abesse, animaduertentes solam dubitationem emptoris nihil obesse, cum is non posset non dubitare, an qui ei tradebat dominus esset, haec ergo dubietas vt impedimento sit praescriptioni etiam inchoandae tantum quidem obest, quod ausim verissimum dicere, nunquam inchoari talem praescriptionem absque interuentu talis dubietatis, nisi cum emptor esset rerum humanarum ignarus, improuidus, iners, inexpertus, incautus, & hanc nostram opinionem tenuerunt Glo. in d. cap. vigilanti, & d. c. fin. de praescripti. & alij supra relati, sequitur & dicit communiter approbatam Abb. in d. c. fin. num. 40. Vnde deducuntur tres conclusiones secundum hanc communem opinionem, quam sequimur, contra superiorem communem conclusionem, quam improbamus. [sect. 6] Prima quod in materia praescriptionis non est medium inter bonam & malam fidem. Secunda quod dubietas nihil (si non sit supina) differt a bona fide. Tertia quod etiam talis dubietas non impedit (si non sit supina) inchoari talem praescriptionem etiam de iure canonico, non magis, quam inchoatam perfici, quod sane significauit d. ca. fin. de praescrip. ibi, in nulla temporis parte rei habeat scientiam alienae, sensus enim & proprietas illorum verborum est, quod ad praescriptionem sufficit abesse scientiam rei alienae in prima temporis parte, non secus quam in media, vel vltima parte temporis, sicque sufficere & prodesse ad inchoandam praescriptionem non secus, quam ad prosequendam, vel perficiendam. denique si talis dubietas praescriptionem inchoari non impedit, apparet quod longe minus impediet inchoatam continuari, vt est communis opinio supra relata, licet quidam contrarium putauerint, pro nobis in principali conclusione est l. penu. C. de euictio. vbi apparet bonam aut malam fidem (cum sit res pendens ex animo nostro, qui soli Deo certo potest esse cognitus) solis indicijs posse probari, non etiam alijs dilucidis probationibus, vnde hac in re ad verosimilia necessario recurrendum est, & ad iuris decisiones huic rei proximiores, proxima autem est de ea de qua ind. l. cum quidam. §. quod dicitur. 1. & 2. ff. de acquir. haered. cum ibi not. nam si is cuius de successione agitur re vera mortuus est, si id certo scio, eius haereditatem adire possum, si ignoro, non possum, quod si dubius sum, tunc si habui iustam causam credendi eum defunctum fuisse, adire possum, sin minus non possum, vt ibi: sic & in proposito emi fundum re vera alienum, si certo scio alienum esse, praescribere non possum, si vendentis esse putaui, praescribere possum, & in re dubia ita putare licuit, fallit quando euidenter contrarium debui existimare, arg. d. §. quod dicitur, quod autem haec euidentia adsit, alibi dixi. Denique [sect. 7] cum ad praescriptionem desiderentur possessio. l. 3. l. sine possessione. ff. de vsucapi. c. sine possessione, de re. iur. in 6. l. vnic. C. de vsuc. transf. & titul. l. clauibus. ff. de contrahen. empt. d. l. vnic. & in prin. Inst. de vsucap. is sane titulus & verus esse regulariter debet, non tantum putatiuus. l. quod vulgo. ff. pro empt. l. fin. cum Gloss. C. pro donato. l. Celsus. ff. de vsucap. & legitimus esse debet, non autem illegitimus, aut legib. non approbatus. l. quemadmodum. C. de agri. & censi. libro 11. cap. qui contra iura, de reg. iur. in 6. l. 2. C. pro emptor. l. 2. §. si a pupillo. ff. pro empt. l. nunquam. l. si fur. §. 1. ff. de vsuc. c. 2. §. contractus, de rebus eccle. non alie. l. fin. §. sin autem sub conditione. C. com. de lega. sicque is titulus positiue desideratur, non enim sufficit quod absit titulus improbatus, vt in exemplis supra memoratis, hoc est, contentis in dictis legibus, sed oportet quod positiue interueniat titulus, vt patet in l. 2. 3. & per totum. ff. pro suo. nam si quis rem nullo iure, aut titulo occupasset, is sane non praescribere, etiam si tam incautus ignarusque esset, vt putaret id sibi (contra legem nullo. C. de rei vend.) licere, & contra leges omnes supra allegatas, quia regulariter non sufficit ad praescribendam rem abscessus mali & improbi tituli, sed tituli legitimi interuentus positiue desideratur, vt dd. ll. nisi in casibus specialib. vt in l. si quis diuturno. ff. si seruitus vend. & similibus. Non sic est in bona fide quae, vt satis iam docuimus, positiue si non desideratur ad praescriptionem, sed tantum remotiue, non enim necesse est quod adsit bona fides, sed quod absit mala fides. abscessus enim malae fidei, & remotio sufficit, non autem bonae fidei interuentus desideratur. ideoque dicitur per Iureconsultum in definitione vsucapionis, quod causatur non a bona fide, sed a possessionis continuatione. d. l. 3. ff. de vsuc. [sect. 8] vnde in quibus casibus ignoranti acquiri possessio potest, & in quibus casib. furioso, & infanti citra ipsorum factum acquiritur, in eisdem si titulus positiue re vera interfuit legitimus, contingere potest praescriptio, licet non sit hic vllus bonae fidei interuentus, aut fidei malae positiue, cum ignorans non possit habere bonam, aut malam fidem. Vnde infertur veram esse illam communem opinionem, quae habet [sect. 9] quod in praescriptionibus, quae titulum non desiderant, tunc bona fides orta etiam ex iniusta causa, & fatua, puta ex iuris errore, sufficeret ad praescribendum. Ita tenent Ant. & Imol. in ca. peruenit, per text. ibi, de empt. & venditio. Idem Imola in c. de quarta, & in c. fin. col. 4. de praescript. Paul. consil. 44. lib. 2. col. pen. Barth. in l. Celsus. colum. pen. vbi etiam Paul. ff. de vsuca. Bald. in rep. d. l. Celsus. q. 4. est communis secundum Rubeum consil. 75. tenent Feli. in d. c. de quarta. numero 34. Couar. in c. possessor. de regul. iur. par. 2. §. 7. vnde cum praescriptio 30. annorum non requirat titulum. l. sicut, & leg. omnes. C. de praescriptio. 30. annorum, talis bona fides in ea sufficiet. Nec obest l. cum quaerebatur. C. vnde vi. nam respon. vt per Barthol. ibi in fine vide c. 81. num. 8. quod intelligitur procedere in errore iuris, neque assistentis, neque resistentis, non sic si ius expressim resisteret tali titulo, tunc enim cessaret praescriptio ex defectu bonae fidei, quasi tunc vel non videatur bona fides interfuisse, vel ea videatur illegitima, & sic insufficiens, propterea quod profecta sit ab errore iuris, quod illi contractui resistebat. Ita Barthol. in l. sed & si lege. §. scire. ff. de peti. haered. Couarr. vbi supra. versicu. haec autem secunda. Balb. in d. l. Celsus. 4. not. post Abbatem in d. c. de quarta. colum. 2. Felin. in d. cap. de quarta. num. 26. Paul. in d. l. Celsus. Bart. in d. l. quemadmodum. Card. in clemen. 1. §. si quis. q. 11. de reb. eccle. & sic haec est communis opinio, vnde ex mente ipsorum si pupillus sine tutoris authoritate rem alienam mihi venderet, licet re vera eam ipsius pupilli esse crediderim, non solum cessat praescriptio ordinaria, iuxta l. 2. §. si a pupillo. ff. pro emp. sed etiam praescriptio annorum, quasi ex tam fatuo iuris praesumatur mala fides. Vnde omnes hi, quos modo citauimus, similiter consentiunt, talem bonam fidem non prodesse in praescriptione long. temp. quia ea titulum requirit, & quando titulus requiritur, bona fides profecta ex titulo & causa fatua non sufficeret, nec haberetur pro bona fide. Verum licet passim omnes plerique nostrorum vbique veluti notissimum iuris elementorum tradere soleant ad praescriptionem, vel vsucapionem ordinariam tria requisita desiderari, scilicet possessio, titulus, & bona fides, per iura supra allegata. tamen nos sumus in hac sententia, & opinione, [sect. 10] vt sola diutina possessio continuata, & iusta sufficiat ad talem praescriptionem, vel vsucapionem creandam, perficiendam, consumandam, vt non obscure ab Iureconsulto docemur, qui dum vsucapionis definitionem traderet in leg. 3. ff. de vsuca. ait, Vsucapio est acquisitio dominij per continuationem possessionis temporis. l. definiti. perpende nullum verbum posuisse de titulo, aut bona fide, sed tantum de continua & diutina possessione, nam tituli interuentus positiue necessarius non est, patet, quia si procuratori vel seruo mandaui, vt agrum emerent mihi, hique se emisse mentiti, mihi agrum ipsum tradiderunt, eum potero vsucapere non secus, quam si reuera titulus verus interfuisset & tamen hic nullus titulus interfuit, licet titulum interfuisse putarem. text. in l. quod vulgo. ff. pro empt. & ff. pro legato. l. pro legato. & l. fi. & ff. de vsucap. l. non solum. §. quod vulgo. versicul. idem hic. l. fin. ff. pro suo. licet enim regulariter pro emptore possidere nequeat qui non emit, & pro legato nequeat possidere, is cui legatum non fuit. l. 2. & 3. ff. pro legato. d. l. fin. ff. pro suo. d. l. quod vulgo, & d. l. non solum. §. quod vulgo. d. l. pro legato. & d. l. fin. ff. pro legato. tamen id verum est, nisi iustam causam habuit existimandi sibi legatum fuisse, vt dd. legibus. iustam autem causam id existimandi habuisse videturis, cui testamento legato relictum fuit, quod postea fuit codicillis ademptum. d. l. pro legato, & d. l. fin. ff. pro legato. vel si nunciatum fuit legatario septem testes affuisse in testamento, cum pauciores interfuissent. Glo. in d. l. fin. vel sibi nuntiatum fuit, testamentum fuisse a testibus sigillatum, cum non fuisset, secundum d. Glo. vel solenne erat testamentum, sed apparuit iniustum fuisse praeteritione sui haeredis, vt d. Gloss. in omnibus his casibus, & similibus in d. Glo. adnotatis defectus tituli non nocet, quando, qui praescribit, habuit iustam causam putandi se iure possidere, titulumque possidendi habere. Itaque aut fuit iusta causa existimandi, aut fuit iniusta, aut fuit media, si fuit iusta, procedit vsucapio, vt dictis legibus, maxime in d. l. pro legato, ibi, subest iusta causa, & d. l. fi. ff. pro legato. d. l. quid vulgo ibi, si nullam iustam causam. d. l. non solum. §. quod vulgo, ibi, si nullam iustam causam, quod si interfuit causa iniusta, fatua, & supina, siue ille procederet ex errore facti, cessaret vsucapio. l. 2. & 3. ff. pro legato, siue etiam ex errore iuris. l. nunquam in vsucapionibus. ff. de vsuca. l. si fur. §. 1. eod. titu. quod si nec nimis iusta fuit errandi causa, nec nimis iniusta, sed media, puta quia fuit tolerabilis, adhuc continget vsucapio, dict. l. fina. ff. pro suo, ibi, tolerabilis error. similis distinctio fit inter culpam latam, leuem, & leuissimam. in Glo. §. praeterea. vbi per Docto. Instit. quibus modis recontrahen. obligatio. quae omnia maxima ex parte pendent ex arbitrio, & prudenti iudicis aestimatione, & censura, stat ergo ex sola possessionis diuturnae continuatione contingere vsucapionem ordinariam, nisi per interuentum malae fidei excludatur aut impediatur. Horum ratio est, quia vt per traditionem quaeritur rerum dominium, quando dominus rem suam tradebat eo animo, vt a se & dominium abscederet, & in accipientem transuolaret. §. per traditionem. Inst. de rerum diui. l. traditionibus. C. de pact. ita quoque per traditionem factam, & acceptam eo animo, vt dominium a tradente in accipientem migraret, transfertur dominium non statim, sed post longam continuamque possessionem, quando tradens dominus non erat, nec ius transferendi dominium habebat, licet accipiens existimaret quod habebat ius, & potestatem dominij transferendi. l. clauib. ff. de contrah. emp. & cum olim dominium ex naturali possessione coepisset. l. 1. in princ. ff. de acqui. possess. quod in rebus quae ad alium iure dominij pertinent contingere non potest, nisi per domini concessionem. l. nunquam nuda. ff. de acqui. rerum dominio. d. l. traditionib. l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. hoc limitatur nisi adsit vsucapio, vt si possessioni accedat, & causa possidendi tolerabilis, & non iniusta, & temporis diuturnitas, isthaec tantundem importent, & iuuant acquisitionem dominij, quantum ipsius domini concessio per rationes, quae referuntur a Iureconsultis in l. 1. ff. de vsuc. & in l. fin. ff. pro suo, & in l. cum notissimi. ad prin. C. de praescri. 30. ann. ergo licet regulariter ad dominij translationem titulus exigatur. d. l. nunquam nuda. d. §. per traditionem. d. l. id quod nostrum. tamen id procedit quando agitur vt transferatur dominium sine temporis interuallo, sed per solam ipsam traditionem, quale est cum dominus rem tradit. ac cum quaeritur, an post longam temporis possessionisque continuationem dominium quaeri possit citra tituli interuentum, tunc si indubitatum posse per leges, & rationes memoratas. nam tunc tituli accessus, & interuentus non exigitur, nisi ad iustificationem possessionis. cum enim, vt diximus, haec diuturna possessio, vel iusta esse debeat vel saltem non iniusta, a communiter accidentibus ac plerunque titulum & causam possidendi exigimus, ne iniuste & perperam possidentibus tale compendium contingat, per quod ad delinquendum inuitentur. sicque titulus praescripti. non est necessarius propter se, sed propter aliud, ad iustificandam, s. possessionem, vnde in quibus casibus sine titulo iusta possessio inueniri potest, in illis vsucapio sine titulo procedit. d. l. quod vulgo. ff. pro emp. d. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucap. d. l. pro legata. d. l. fi. ff. pro legato. In quibus iuribus, [sect. 11] & in d. l. fi. ff. pro suo. titulus erat vel falsus, vel inutilis, illegitimus, vel etiam tantum putatiuus, & fi nullus, vt §. fin. Institu. quibus mod. testamen. infirm. plene per Tiraquell. dum late in tract. retract. lignarier. §. 1. Glo. 20. num. 11. probat quod falsus denarius non est denarius, falsus testis non est testis, falsum instrumentum non est instrumentum, falsus iudex non est iudex, falsus modius non est modius, & similia. Nam falsum quod est, nihil est, & nos alibi diximus, in libro secundo. §. 17. num. 65. de success. crea. Idem bona fides non desideratur positiue, sed sufficit quod priuatiue, negatiueque absit mala fides, quod contingit cum datur ignorantia rei alinae. d. c. fin. de praescri. d. c. si virgo. d. c. vigilanti, bonus tex. ff. de publ. l. traditionem. in verbo, sciens. iuncto verb. ignorasse, vbi sensus est quo ad vsucapionem, vel quo ad publicianam actionem concedendam, vel denegandam, malae fidei possessorem intelligi, qui sciat rem esse alienam, & per contrarium bonae fidei possessorem, qui alienam ignorat, nec dubium est quin in hac materia, & similibus, dubius ignoranti exaequetur. l. fina. C. de cond. indebi. si sit tolerabilis, & non iniusta dubietas. d. l. fi. ff. pro suo, cum alijs supra allegatis. sit ergo fixum indubitatumque praeceptum, vt bonae fidei interuentus positiue ad praescriptionem non desideretur necessario, sed quod malae fidei abscessus, ac defectus sufficit, & quod similiter tit. non est necessarius, licet plerunque & prout plurimum vtilis sit ad certiorem possessionis iustificationem, & ita sunt intelligenda iura quae in hac materia loquuntur de titulo, aut bona fide. Quid enim iuuat dicere bonam fidem positiue interuenire debere in vsucapienda re etiam a principio, cum vt ostendimus, nullus modo prouidus, & prudens, seu expertus rerum, possit non dubitare an tradentis esset res illa iure dominij, an non, cum tradentis fuisse rem illam certo scire vix vllus possit, ergo etiam si ipse possessor, qui vsucapere contendit, fateatur hac in re dubitasse, sed tempore primo, quo sibi res tradebatur, & quo vsucapio inchoabatur, adhuc non desinet vsucapere, si ex causa non nimis iniusta, sed tolerabili rem accipit, quod si per contrarium firmasset se certo scisse, firmissimeque se securum, & incautum existimasse, rem traditam fuisse tradentis, adhuc non continget vsucapio, si causam ita existimandi habuit iniustam & intolerabilem. ergo eius assertioni, & declarationi cum minime standum sit, & veritas huius rei in rerum natura incerta sit, vt apud solum Deum satis certa esse possit, super est vt illud solum sit inspiciendum, vtrum ille initio rem acceperit ex causa tolerabili, an ex intolerabili, iusta, an iniusta, vt si iusta & tolerabilisúe sit, prosit ad vsucapionem, siue ipse vt prudens, prouidus, & expertus dubitasset de iure tradentis, siue vt ignarus, & supinus, ac incautus animo suo nihil conceperit suspectionis, aut dubitationis, ne aut in curia prosit, aut diligentia, & prouidentia noceat, confirmatur, nam aut emptor certo sciebat rem esse vendentis, & tradentis, & ilico fit dominus, sicque cessat praescriptio. l. sequitur. §. lana. ff. de vsucap. aut certo sciebat esse alienam, & nullo tempore praescribit. c. fi. de praescrip. c. possessor. de regu. iur. aut neutrum certo sciebat, sed dubius erat, & locus est praescriptioni. Ergo nullo alio casu praescriptioni locus est, nisi cum emptor de vero dominio incertus est. Hinc [sect. 12] primum infertur veram non esse opinionem Barthol. quem ibi reliqui simpliciter sequuntur in l. sed & si lege. §. scire. ff. de peti. haered. dum ait, ad vsucapionem bonae fidei interuentum desiderari etiam positiue quod suspectum sane est, cum, vt iam ediximus, etiam si is, qui accepit, animo suo ab ipso initio traditionis dubitare coepisset de iure tradentis, adhuc vsucapere posset, non secus, quam si securus, & incautus nihil mali supicaretur. Cum enim mera accipientis ignoratio rei alienae sufficiat, ignorantia autem nihil sit positiue, sed sit denegatio, & priuatio scientiae, superest vt talis bona fides non possit videri positiue desiderari quis, Bartho. sequitur Couar. in c. possessor. par. 2. §. 7. de re. iur. in 6. Hinc [sect. 13] etiam patebit, an vera sit illa communis opinio supra relata, quae habet in praescriptione ordinaria, quae titulum desiderat, errantem in iure circa hunc titulum, vel causam possidendi non iuuari, nec bonam fidem profectam ab illa ignorantia non laudabili sibi prodesse quicquam, non magis, quam si legalium traditionum gnarus, & conscius esset, perque hoc malam fidem haberet, veluti si ex testamento, quod vno tantum teste nitebatur, rem mihi legatam accepi bona fide, quia tale testamentum etiam cum vno tantum teste valere putabam, vel non erat a testibus sigillatum, & id non obesse eius validitati, & firmitati putabam, vel ademptum erat legatum in codicillis, quod non obesse putabam, existimans semel testamento datum non posse codicillis adimi. His enim casibus, & similibus vera est communis opinio, quae vsucapionem cessare edocuit in vsucapione ordinaria, quae praeter diuturnae possessionis continuationem desiderat iustam causam possidendi, vel saltem tolerabilem, vt ll. supra allegatis. Causa enim descendens ab errore iuris, non iusta, non tolerabilis videtur, vt dd. ll. tum ne iuris ignarus melioris sit conditionis, quam iure peritus, contra l. leges sacratissimae, de legibus. & ff. de origine iuris. l. 2. §. penul. ante medi. rum quod legum traditiones iustissimae sunt, & praesumuntur. l. 1. ff. de iust. & iur. l. 1. & 2. ff. de legib. c. erit autem lex. 4. dist. plene per Tiraq. de vtroque retract. in praefatione, nu. 75. cum enim lex iustissime statuerit propter vitandas falsitates ne quicquam aliquis ex testamento minus solenni capere possit. l. fin. C. de fideicomm. §. fin. Instit. de fidei. haere. iniquum esset, vt res aliena testamento relicta a me per interuentum vsucapionis acquiri posset, cum etiam si testator dominus eius rei foret, ex tali testamento per traditionem ipsam non acquireretur. l. nunquam nuda. ff. de acquir. rerum dominio. sicque obstat regula. l. clauibus. ff. de contrahen. emp. Infertur etiam [sect. 14] an vera sit ea communis opin. quam supra retulimus, quae habet, quod talis error iuris vtcunque illaudabilis non impediret praescriptionem 30. annorum, per l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de praescrip. 30. annorum. quia ibi iustus titulus, & causa non desideratur, quinimo sola continuatio possessionis tricennalis, etiam si iusta non sit, vel iusta ex causa profecta, sufficit de per se, quasi ipsum tempus longissimum pro iusta causa sit, quod verissimum est de iure ciuili, nec per hoc eo iure inspecto melioris conditionis est iuris ignarus, quam iuris peritus. nam & si is iuris peritus foret, & per hoc malam fidem praesumptam haberet, adhuc quidem de iure ciuili vsucapio 30. annorum procederet, vt dictis legibus. Quid autem de iure canonico? & ad hoc idem, vt dato eo iuris errore contingat vsucapio, secundum eandem communem opinio. quae tamen non procederet in eo qui esset iuris peritus, & haberet ab initio possessionis scientiam rei alienae. & sic isto casu de iure canonico melioris conditionis erit iuris ignarus quam iuris peritus, nam si ponas legatum mi testamento relictum, quod postea fuit codicillis ademptum quod ipse non ignorabam, sed putabam non posse codicillis adimi, sicque mihi traditum triginta annis possedi, certe praescribam tam de iure ciuili, quam canonico, quia longissimum tempus pro iusta causa & titulo est. At si iuris peritus forem, sicque scirem quod ademptum fuerat, perinde esse, ac si, ne datum revera foret, sicque me alienum possidere, tunc sane & si de iure ciuili adhuc praescribere possem, vt dd. ll. quia longissimum tempus pro causa & titulo est, tamen non potero praescribere de iure canonico, quia scientia rei alienae non potuit purgari eo iure inspecto per interuentum longissimi temporis, quinimo tantum abest, vt purgetur, quod potius vitium illud malae fidei eo iure inspecto videtur augeri, & ratio differentiae inter ius canonicum & ciuile ea est, quod iure ciuili per interuentum longissimi temporis vitium scientiae rei alienae vel purgatur, vel toleratur, sed de iure canonico tantum abest, vt videatur purgari vel tolerari, quod potius videtur augeri, ergo inter ius canonicum & ciuile nulla differentia erit, quando eram in bona fide profecta ex errore iuris, siue simus in vsucapione ordinaria, siue etiam in vsucapione 30. annorum vel quadraginta, quod si eram in mala fide, similiter non est differentia in vsucapione ordinaria, quia vtroque iure cessat, sed in vsuc. 30. vel 40. annorum est differentia, quia procedebat de iure ciuili, non sic de iure canonico. Sed an tale ius ciuile sit in hoc correctum? & quidem in quibusdam casib. correctum videri potest, in quibusdam vero non vtique, secundum distinctionem quam supra tradidimus in ca. incip. actio personalis. Nam si ponas legatum mihi testa. relictum postea fuisse codicillis ademptum, cuius rei conscij eramus in iure & in facto tam legatarius quam haeres, & nihilominus hanc rem legatam coepi, & triginta annis possedi, sciente & patiente haerede, tunc, si ipse haeres vel alter de voluntate ipsius tradidit, non vsucapiam, sed ab initio dominus videor factus. l. cuius per errorem. ff. de reg. iur. quod si propria authoritate coepi, & postea accessit haeredis voluntas expressa, ab eo tempore dominium videor consequi, & cessat vsucapio. l. si fur, in princi. ff. de vsucap. Institut. de rerum diui. §. penul. & fin. quod fi accessit voluntas tacita, idem eadem ratione, si modo ea voluntas probetur. l. cum quid. ff. si cert. pet. quod si constat de scientia haeredis, & dissimulatione, incertum tamen si an velit rem suam pro derelicto haberi, aut mihi veluti concessam ac donatam esse, tunc per lapsum longi temporis forte concessa videbitur, vt per tradita a Iasone in l. 1. columna fina. C. de seru. fug. Gloss. & Paulus in leg. si de eod. §. prim. ff. de acquir. possess. Iason in leg. naturaliter. §. nihil commune. numero 84. ff. eod. titu. ergo etiam tunc cessat praescriptio, cum dominij acquisitio magis per domini concessionem quam per vsucapionem contigisse videatur, quod si praetereant triginta anni, tunc vel quasi vsucaptum videtur, vel acquisitum domini voluntate de iure ciuili. dicta leg. sicut. d. l. omnes. d. l. cum notissimi. non sic forte de iure canonico. d. c. vigilanti. cap. fin. de praescript. nisi ea iura data scientia & patientia domini cessare dixeris, quod magis est, vt alibi diximus, & supra c. 1. incip. actio personalis. ergo aut vterque sciebat alienum possideri, aut vterque ignorabat, aut dominus solus sciebat, aut solus legatarius sciebat, non autem haeres idemque dominus, & quidem si vterque sciebat, contingere videtur dominij acquisitio, non tam ex praescriptione, quam ex domini tacita & praesumpta vel concessione, vel abiectione, qui enim rem suam ab alio nullo iure possideri sciebat, & per tantum tempus possideri passus est, & dissimulauit, videbitur rem suam vel quasi abiecisse, paruipendisse, neglexisse, pro derelicto habuisse, vel concessisse, & quasi possessori donatam voluisse. l. 1. & 2. ff. pro derelicto. Glo. d. l. si de eo. §. 1. Ias. in d. num. 84. Idem Ias. in d. colum. fin. quod si vterque ignorabat alienum possideri, tunc sane vtroque iure contingit praescript. per annos triginta, etiam si in iure erratum esset. d. l. sicut. d. l. omnes. d. l. cum notissimi. quod si alienum possideri solus haeres idemque dominus sciebat, legatarius vero inscius iuris ignorabat, tunc longo tempore non contingit vsucapio, nec etiam longissimo, quia legatario continget dominij acquisitio magis eo quod dominus rem suam vel abiecisse vel concessisse videatur, quam quod ex possessione illa non iustificata contingat vsucapi. quod si solus legatarius alienum possideri sciebat, haeres autem per ignorantiam siue iuris siue facti putabat iure rem illam possideri a legatario, tunc non potest videri consensisse, aut concessisse. l. per errorem. ff. de iur. omn. iudi. sicque tunc longi temporis vsucapio cessat, quia causa possidendi non iusta erat. vt dictis ll. longissimo autem tempore vsucapio contingere inspecto iure ciuili. d. l. sicut, cum sim. non sic inspecto iure canonico. dict. cap. vigilanti, & cap. final. de praescript. quod ius hoc casu seruandum etiam est in foro seculari, quia tunc cessat dominij acquisitio quasi ex domini abiectione, aut concessione, quia qui ignorat suum ab alio possideri per ignorantiam siue iuris, siue facti, non potest videri rem suam abiecisse, aut pro derelicto habuisse, & longe minus donatam voluisse, non quoque contingit domini acquisitio quasi per vsucapionem, quia per longissimi temporis interuentum non purgabitur, sed potius augetur vitium malae fidei de iure canonico, vt dictis iuribus, quae nota, quia nullus vnquam sic declarauit, & istorum membrorum quaedam sunt ex mente, quaedam contra mentem communis opinionis. Infertur etiam, [sect. 15] quod si triginta annis possedi rem ex causa non iusta, vel titulo non iusto, quam tamen causam iustam putabam per errorem iuris resistentis non tantum non assistentis, an possim praescribere? & videtur communis opinio, vt praescribi non possit, licet in hac praescriptione titulos non requiratur. Ita Balb. in leg. Celsus. 4. not. de vsucapio. allegat Abb. in c. de quarta. colum. 2. de praescri. Felinus ibi, num. 26. Paul. in d. l. Celsus. Cardinalis in Clem. 1. de reb. ecclesi. §. si quis. q. 11. Barthol. in l. quemadmodum. C. de agri. & censi. lib. 11. Idem in l. sed & si. §. scire. ff. de pet haerede. licet non satis declaret sese Couar. in d. c. possessor. de regu. iur. par. 2. §. 7. versi. haec autem secunda conclusio, ius autem resistere videtur secundum eandem communem conclusionem in terminis. d. l. quem admodum, & in c. qui contra, de regu. iur. in 6. & in l. fin. §. sin autem sub conditione. C. commu. de lega. & iterum Felinus nume. 35. in d. c. de quarta, qui plures allegat hanc opin. tenentes. Sed sane verius est, hoc casu praescriptionem contingere 30. ann. vel 40. per generalitatem. dict. l. sicut, dict. l. omnes. dict. l. cum notissimi. d. l. si quis emptionis. C. de praescri. 30. annorum, nam cum tale tempus longissimum pro legitima causa possidendi sit, vt dd. l. & vt vsucapio contingat, nihil aliud exigatur praeter continuationem possessionis temporis lege definiti. l. 3. ff. de vsucap. dummodo possessio sit non intolerabilis & omnino iniusta. d. l. fin. ff. pro suo. l. quod vulgo. ff. pro emptore. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsuca. l. pro legato. l. fin. ff. pro legato, & alia iura supra allegata, praesertim dum aiunt & mentionem faciunt de causa possidendi non iniusta, aut intolerabili, sane illud vitium quod causa possidendi esset non iusta purgatur per longissimi temporis interuentum, & accessionem per d. l. sicut, cum sim. licet non purgaretur per interuentum longissimi temporis. per d. l. quod vulgo, cum simil. nec inuenies legem facientem differentiam vtrum lex resistat, vel non assistat quo ad hanc materiam, quinimmo d. l. sicut, cum conc. etiam quando lege resistente res possideretur, potest & debet intelligi, nam quando lege permittente res possideretur, tunc etiam longo tempore contingeret vsucapio. Infertur suspectam esse opinionem dissertissimi Didaci Couarr. meritissimi episcopi aut Rod. is enim in cap. possessor, de reg. iur. part. 2. §. 7. num. 7. versicu. 3. hinc patet, qui tenuit [sect. 16] errantem in iure non videri esse in bona fide, & consequenter non posse praescribere etiam per annos 30. licet in tali praescriptione titulus regulariter non exigatur, vt in l. sicut. l. omnes. C. de praesc. 30. annorum, mouetur ex doctrina Bart. in l. sed & si lege. §. scire. ff. de peti. haered. vbi Bart. voluit errantem in iure, quod alicui actui resistit, neque esse in bona, neque in mala fide, quod & sentit Felinus num 31. in cap. de quarta, de praescriptio. post alios, quos ipsi allegant. Sed id apud nos semper suspectum fuit, in primis errantem in iure vtcunque resistentem, non potest non habere bonam fidem, quod probatur lege & ratione, nam text. in cap. 1. de praescript. in 6. ait, me possedisse decimas, quae de iure pertinebant ad Ecclesiam quandam, iuxta text. in ca. ad decimas, de resti. spoliatorum. ca. dudum, & fere per totum de decimis, & quia titulum allegatum probare non potui, cessasse illam decimarum praescriptionem etiam per annos 30. vel 40. quia iuris praesumptio erat contra me, & iuris communis dispositus, adhuc tamen ponit pro constanti me bonam fidem habuisse, vt ibi exprimitur in verbis primae partis, & rursus in verbis secundae partis, ergo palam est, quod errans in iure, qui possidebat decimas illas, quas iure resistente possidere non poterat, licet si tamen iuridice & legitime se possidere putabat, licet per ignorantiam iuris etiam resistentis non possit, adhuc tamen dicitur habere bonam fidem neque ad rem pertinuit, quod ibi denegetur praescriptio, quia illa non cessauit ex defectu bonae fidei, sed ex defectu tituli, qui vltra[sect. 17] bonam fidem ibi desideratur. nam vbi plura copulatiue desiderantur, non sufficit vnum, vel quaedam adesse, sed omnia simul concurrere oportet. l. si haeredi plures. ff. de condi. institu. Ad idem & secundo est text. in l. bonae fidei. ff. de acquiren. rerum dominio. probatur ratione, nam in bona fide est, qui non habet scientiam rei alienae, ca. fi. de praescrip. c. si virgo. 34. quaestio. 2. facit l. si per errorem. ff. de iuri. omn. iudic. nec qua ex causa error descendat inuenies legem vllam distinguentem quo ad denegandam bonam fidem. Facit optime dict. lex, sed & si. §. scire. Stat ergo errantem in iure vtcunque resistente non desinere habere bonam fidem, [sect. 18] sed an is praescribere possit per cursum 30. aut 40. annorum, & Couarr. vbi supra, negat, nos contra vt praescribere possit, nam licet is per longum tempus decem vel viginti annorum praescribere non posset, quia in tali praescriptione ordinaria desideratur iusta causa, vel titulus possidendi, vltra ipsam possessionem, & bon. fid. vt in l. vnica. C. de vsucapio. trans. leg. nunquam, in vsucapionibus. ff. de vsucap. in princip. Institutio. eod. iustam autem causam aut titulum habuisse non videtur, qui a pupillo sine tutoris authoritate inscius iuris emit. d. l. nunquam. l. 2. §. si a pupillo. cum §. seq. ff. pro empt. l. quod vulgo, eod. l. fina. ff. pro suo. tamen id procedit in praescriptione ordinaria, non sic in praescriptione 30. aut 40. annorum, in qua titulus desideratur. l. sicut. l. omnes. l. si quis emptionis. l. cum notissimi. C. de praescr. 30. annorum. ergo si interfuit titulus vtcunque inutilis, & a iure etiam resistente improbatus, non euanuit aut cessauit praescriptio, quia interuentus illius rei, quae abundabat, & necessaria non erat, non nocet. l. vni. in pri. C. de rei vxo. actio. nec vllus, modo sanus, negabit, quin fauorabilior esse debeat, qui titulum licet a iure improbatum, quem legitimum putabat, habebat, quam si nullum omnino titulum haberet, neque huic rei iuste opponit Bart. in d. §. scire. is enim in praescriptione tantum ordinaria loqui intelligendus est, non in praescriptione triginta annorum. Nec me mouet text. in c. vigilanti, & c. fin. de praescript. nam ibi loquitur, vbi erat mala fides certa, hic autem nec est (vt docuimus) mala fides certa, nec etiam praesumpta, quia ponimus pro constanti contrarium. Quid. n. si esset minor, quid si rusticus, quid si mulier, vel alij in quibus iuris ignorantia toleratur, cessabit certe in eis sinistra suspicio, de qua in l. quemadmodum. C. de agric. & cens. lib. 11. & c. qui contra. de regu. iur. lib. 6. ergo si hi triginta annis cum titulo illegitimo possederunt, praescribunt de iure ciuili. d. l. sicut. d. l. omnes. quod si dominus excipiat, id ius seruandum non esse de iure canonico propter praesumptum peccatum malae fidei, replicabo in alijs forte personis id peccatum praesumi, in istis vero non posse, iuxta Gloss. communiter approbatam in l. vbi exigitur. ff. de in ius vocand. & magis est in neutris praesumi, vt dixi supra cap. primo. &c. incip. possidebas seruum. Infertur etiam quod dum Bart. in d. §. scire, tenuit eum qui errabat in iure quod neque assistit, neque resistit, non habere bonam, nec malam fidem, errat sane, nam semper dicitur habere bonam fidem, licet ea bona fides citra iusti tituli interuentum ad praescr. ordinariam non sufficiat, quae tamen sufficeret ad praescriptionem 30. aut 40. annorum, vnde cauendum est ab ipso episcopo ciuit. Rode. viro apprime discreto, qui Bartho. opinionem sequitur, ex parte, vt supra dixi. [sect. 19] Infertur suspectum esse quod ibidem in versic. secundo ab his. idem disertissimus episcopus ait, quatenus vult vbi ius resistit, tunc ex errore iuris oriri malam fidem, non quo ad factum, sed quo ad iuris effectum, & sic inducere peccatum, sed sane dum ait quo ad factum esse bonam fidem verum est. leg. bonae fidei. §. primo. ff. de acqui. rerum dominio, quod vero subdit quo ad iuris effectum videri malam fidem, errat, vt patet ex superioribus, errat similiter dum ait inde sequi peccatum certum & indubitatum, nam sat male ageretur cum humano genere, si leges resistentes earum inscios & ignaros ad peccatum obligaretur, quod longe ab earum intentione alienum est, cum leges positiuae ad res humanas recte componendas, non ad vitam aeternam pertineant, vt disseruimus in tracta. de success. crea. par. 1. Ad leg. leges sacratissimae. C. de legib. respon. procedere in praesumptione, nos loquimur in casu certo, sicque excluditur legis praesumptio. l. continuus. §. cum ita. ff. de verb. oblig. Vnde [sect. 20] subinfertur longe suspectum esse & perniciosum, quod ab ipso disertissimo episcopo ibidem versic. tertium huic asseueratum fuit, nempe peccasse qui actum agit contra legis praecepta, quod est contra mentem totius iuris ciuilis, & contra ea quae tradunt Barthol. & omnes in l. 1. §. si quis ita. ff. de verb. obligat. Ias. & omnes in l. contra iuris ciuilis regulas. ff. de pact. in quibus locis taliter contrahens, vel testans, vel codicillans, vel aliud quicquam contra legum praecepta agens nihil egisse regulariter videtur, nec in alio punitur, nisi essemus in delictis, vel quasi, de quo per totum Institu. de oblig. quae ex quasi delicto nascuntur, & alibi dixi, praesertim supra libro primo, cap. 29. num. 18. Infertur secundum nouissi. etiam suspectum esse, quod Ioann. Medina in contractibus. q. 17. tentauit [sect. 21] dum scribit eum qui errauit in iure, sicque bonam fidem habebat, licet ea ex causa non legitima orta esset, posse vsucapere, si ea bona fides sit inuincibilis, & ille iuris error sit inuincibilis, quid enim si in materia legis Gallus. ff. de lib. & posth. quis errauit, is sane error tolerabilis est, ergo non punibilis, vt in l. fi. ff. pro suo. Gloss. in pri. Inst. de obli. quae quasi ex delicto nascuntur. verum ipse Couarr. vbi supra, huius sententiam firmat in primis esse contra communem sententiam vtriusque iuris professorum, deinde ait indubitatum esse legem humanam potuisse beneficium vsucapionis denegare illi qui esset in bona fide, etiam si descenderet ab iuris errore inculpato, & consequenter dominij acquisitionem abnegare, abnegatumque non posse detineri rem alienam ab illo qui possidebat eam, neque in foro contentioso, neque in foro conscientiae, & subijcio exemplum tale, Emi abs te fundum alienum, quem tuum esse putabam, in hoc contractu de scriptura mentio facta fuit, tradidisti mihi illum fundum, nec tamen postea illa scriptura fuit confecta, vnde incidimus in illam quaestionem vehementer controuersam, de qua per Glo. & omnes in princ. Instit. de empt. & vendi. an ea venditio nulla fuerit per defectum scripturae illius, de qua ab contrahentibus mentio facta fuerat, fundum illum sic traditum longo tempore possedi, quem tamen in foro exteriori, secundum communem opinionem non possem vsucapere, at in foro conscientiae possem ex sententia d. Ioan. Medin. quod negat eruditissimus episcopus Couarru. & sane posito pro constanti non valuisse illum contractum, verissima est secundum quosdam opinio Couarr. contra Medinam, quid enim iuuat tuam bonam fidem vt mihi res mea auferatur, & cum beneficium vsucapionis lege humana, non naturali, aut diuina, inductum sit, quis vetat denegari posse per eandem legem humanam. l. nihil tam naturale. ff. de regu. iur. c. omnis res, de regu. iur. [sect. 22] sed duxerim non abnegamus legem potuisse si vellet hoc beneficium auferre, sed negamus auferre noluisse id beneficium ei, qui in iure inculpabiliter errauit, quemadmodum si in facto errauit non abnegat ei beneficium vsucapionis, quando tale factum inculpabiliter ignorabatur ab eo, qui praescribere se dicebat. leg. quid vulgo. ff. pro emp. l. fin. ff. pro suo. l. pro emp. l. fin. ff. pro legato. nam leges hac de re loquentes ideo faciunt differentiam inter errorem iuris & facti, qui errans in iure non intelligitur habuisse iustam causam, aut occasionem errandi, errans autem in facto iustam & inculpatam errandi occasionem habuit a plerunque, & communiter, passimque accidentibus, lex ergo positiua ei subuentum voluit, qui esset in rei alienae diutina continuaque possessione, quam suam esse putabat inculpabiliter, non sic si culpabiliter suam esse putasset. ergo cum quaeritur an diutina eademque continua possessio possessori praebuerit dominium rei possessae cum laesione domini, non tam quaerendum aut distinguendum est, vtrum possessor errauerit in facto, an vero in iure, quam vtrum possessor culpabiliter, an inculpabiliter rem possessam suam esse putasset, vt si inculpabiliter suam rem illam fecisse vsucapione videatur, sin vero culpabiliter non vtique, quod verissimum est, probaturque expressim in dict. l. quod vulgo. in verbo, si nullam iustam causam. & in dict. l. fina. ff. pro suo, in verb. tolerabilis, & verbo, error, &c. & in dict. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucap. verb. si nullam iustam causam, & in dict. l. pro legato, ibi, subest iusta. ff. pro legato, & in c. 1. de praescrip. in 6. in verb. causam. & hoc est quod Iureconsultus sensisse videtur in l. fina. ff. pro legato, dum ait post magnas varietates obtinuisse. Quae omnia iura, vt vides, non tam inter errorem iuris & facti differentiam facere voluerunt, quam inter culpatam aut inculpatam occasionem, & initium possidendi, ideoque semper quaerunt, an habuerit possessor iustam causam, aut occasionem inchoandi possessionem, & apprehendendi, vt tunc vsucapere possit, sin autem non habuerit, tunc minime possit, & cum lex sit non solum quod verbis legis expressim comprehensum est, sed etiam illud quod mente tacita legislator comprehendit & intellexit. l. ita stipulatus. versic. Sabinus, ibi, ex mente, vbi Paulus, Iason, & alij. ff. de verbo. obli. l. fin. ff. de haered. institu. vnde contra legem facit, qui verba legis complexus, contra legis nititur voluntatem, vt per text. in leg. fraus. ff. de legibus. quinimmo lex est non solum quod legislator. verbis expressis aut mente tacita comprehendit, sed etiam illud quod nec verbis, nec mente comprehendit (quia non meminit de casu quo de agitur) si tamen verosimile est ita responsurum legislatorem, si de tali casu meminerat, & agitaret text. egregius in l. 3. C. de inofficio. testamen. text. elegans. in l. fin. ff. de haer. insti. Gloss. communiter ibi appro. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. plene per Tiraquell. in l. si vnquam, C. de reuoc. dona. per Ias. in l. de quibus. ff. de legibus. Idem Iaso. in l. quamuis. C. de fideicom. Idem Ias. in l. de quibus. num. 14. ff. de legib. Idem Ias. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pac. supra alle. Andr. Tiraquell. de cau. cess. par. 1. Idem in simili in praefa. tract. de retract. nu. 75. cum multis sequen. ergo in specie proposita quis abnegabit quin sit tuendus in re illa quam diu possedit is qui non putauit emptionem illam necessario exigere scripturam, ob id quod de scriptura contrahentes mentionem fecissent, cum hac in re sit ingens inter iuris possessores contentio. si ergo is habuit inculpatam causam & occasionem putandi illum contractum valuisse, & consequenter existimandi se rem illam recte & rite emisse, & possedisse, potuit se tueri, & protegere ominibus illis legib. supra allegatis, quae aiunt causam tantum inculpatam desiderari. & praeterea poterit se tueri mente & sententia legislatorum, qui in omnibus alijs legibus huius fuerunt intentionis, vt si is habuit causam inculpatam rem illam accipiendi, eique possessionis apprehendendi eam possit vsucapere si hac de re interrogatus fuisset, licet illud verbis non expresserit, nec etiam intentione assecutus fuerit, quia de eo non meminit, quinimmo vix est vt in iure errasse videatur is, qui in re, quae inter iuris professores controuersa est, ita vt in varias sententias discedant, & scindantur, alteram partem elegit, iuxta ea quae not. per Glo. & Doctores in rub. & in leg. prima. C. de litis contest. & quod si dixeris erranti vtcunque inculpabiliter non expedire, aut decere, vt subueniatur, cum agitur de lucro captando cum laesione alterius, arg. text. egregij. in l. 1. §. causa. ff. de aedil. edict. (per quem olim ipse tuebar opin. & partem illam quae opin. d. Ioann. de Med. aduersatur, vbi vendidi tibi equum non sanum, quem tamen absque vllo morbo esse putabam, & ait lex perinde me redhibitoria teneri, ac si equum illum morbosum scirem, quasi cum agitur de lucro captando ab vno, & ab altero, de damno vitando, & laesione resarcienda, bona fides illius qui lucrum captat non sufficiat aut iuuet non magis quam si mala fides interfuisset, sed respondendum, illud procedere regulariter, sed fallit in fauorem diutinae possessionis, quae inculpabiliter & inchoata fuit, & continuata, ita procedunt iura supra allegata, & nostra materia, quam non abnegamus notissimis iuris regulis aduersari, quia & locupletatur praescribens cum iactura aliena contra regulam. leg. nam hoc. ff. de condi. indebi. leg. iure natu. ff. de regu. iur. & dominium rei nostrae iure genti. quaesitum nobis sine facto vllo nostro aufertur, contra regulam. leg. id quod nostrum. ff. de regu. iur. sed nobis contra tot regulas praescribentibus patrocinantur rationes de quibus in leg. prima. ff. de vsucapio. & in leg. fina. ff. pro suo, & in leg. cum notissimi, in fin. prin. C. de praescriptio. 30. annorum. Paulatim ergo in hanc declinamus sententiam, vt existimemus [sect. 23] vbi error iuris sit inculpatus, vt tunc praescriptio procedat, non secus quam si error facti inculpatus interfuisset, nam & ipse facti error si culpatus esset, aut nimis supinus, non prodesset, text. iuncta Glo. in leg. fin. pro donato, vbi per Doctores. & in dict. l. quod vulgo, & dict. l. fina. ff. pro suo, & in leg. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucap. ergo data paritate terminorum vix vlla differentia erit inter errorem facti, & errorem iuris, nam vterque nocet, si est fatuus, & supinus, neuter autem noceret cum inculpatus esset, aut tolerabilis. dict. l. fina. ff. pro suo, in verb. tolerabilis, pro nobis etiam l. 3. ff. de vsucapion. & quae diximus supra. Ad rationem Episcopi Couarru. dum ait posse legem etiam inculpabiliter erranti denegare beneficium vsucapionis, respondemus posse vtique si vellet, verum in eo quaestio est, an voluerit, nec ne, ipse putatur voluisse, nos negamus contendentes & probantes, data paritate terminorum, non esse differentiam hac in re inter errorem iuris erroremque facti, non solum inspecta mente, & tacita intentione legislatorum, sed etiam inspectis verbis ipsarum legum, quod procedere firmamus non solum quo ad forum conscientiae, vt voluit Ioannes Medina, sed etiam quo ad forum contentiosum, quorum alterum ipse Ioannes Medina (quem doctissimum virum appellat episcopus Couarru. vbi supra) negaret, vtrunque autem ipse episcopus abnegaret vir sane disertissimus, quae omnia not. quia per ea insigniter declaratur tota haec materia praescriptionum. Intellige [sect. 24] tamen id procedere, vbi iuris error esset inculpatus, verum iuris errorem in exemplis positis per l. sed etsi. §. scire. ff. de pet. haeredit. & per Barth. & ibi, & per Baldum in l. non dubium. C. de legib. vbi ponunt exempla iuris neque resistentis, neque assistentis, intelligo non esse inculpatum quo ad materiam vsucapionis, licet inculpatus sit quo ad hoc, vt quis non puniatur in suo amittendo. & ita intellige, quod notat Barthol. in d. §. scire. Itaque si legatum relictum in testamento minus solenni diu possedi, illud non praescribam, quia etsi hic adsit iuris non resistentis neque assistentis error, tamen is non est inculpatus, quo ad praescriptionem ordinariam. leg. pro legato. l. fina. ff. pro legato. Id intellige retenta opinione dicentium ibi ius non resistere neque assistere, quam modo neque probamus, neque improbamus, quia alibi hac de re agemus. Denique hanc opinionem, quam defendimus, vt is error iuris, si inculpatus sit, non noceat etiam in praescriptione ordinaria (quae titulum secundum communem opin. causam vero non iniustam secundum nos desiderat) videntur tenere Abb. & Imol. in c. cum dilectus. per text. ibi de consuet. Abb. in cap. de quarta. col. 3. de praescript. Balb. in repe. l. Celsus. 4. not. de vsucap. Curtius Iun. cons. 6. num. 22. Anton. in d. cap. cum dilectus. Felin. in d. c. de quarta, in prin. Idem in prin. decretorum. Curt. Iun. cons. 28. col. 3. refert, & sequitur ipse disertissimus Couarru. Episcopus, vbi supra, vers. tertia conclusio, qui hac in re sibi contrarius mihi visus est, nisi eum, & alios intelligas, & saluos cum praescribens consuluit Iurisperitos, eorumque consilium sequutus fuit, quod mihi necessarium non videtur, dummodo ius ambiguum sit, vt in simili per Barto. & alios in l. in ambiguo. ff. de reb. dub. denique pro nobis tex. expressus in l. si vir vxori. ff. pro donato, & in l. si id quod. ff. pro derelicto. In summa huc atque illuc circumcurses, nullam data paritate terminorum, inuenies differentiam quo ad praescriptionem, inter errorem facti, & errorem iuris, non alterutra si supinus sit, impedit praescriptionem. sin autem tolerabilis sit, neuter eorum praescriptionem impedit. # 78 Capvt lxxviii. Svmmarivm. -  1 Seruitus sine tit. an praescribatur, egregia q. -  2 Praescriptio qualitatis, per quam res deterior fit, facilius admittitur, quam praescriptio, per quam res tota aufertur. -  3 Praescriptio quare non currat sine titulo in reditu alcaualarum. -  4 Bona fides orta etiam ex iniusta causa sufficit ad praescribendum. SErvitvtvm aquae ducendae ex fundo tuo acquiro, & praescribo si eam duxi non vi, non clam, non precario, per longum tempus, licet non doceam ex causa legati, vel donationis, vel emptionis, vel alterius tituli ad me pertinuisse. l. si quis diuturno, in princ. ff. si seruit. vend. [sect. 1] id quod mirabile videtur, tum quia regulariter tit. in praescript. long. tempo. desideratur. l. vnica. C. de transf. vsuc. tum quia etiam in praescriptione longi temporis requiritur, quando est contra praescribentem, vel possidentem iuris praesumptio. cap. 1. de praescript. lib. 6. iuncto cap. ad decimas, de rest. spo. hic autem erat iuris praesumptio contra istum praescribentem, quia quaeque res praesumitur libera. l. altius. C. de ser. & aqua. Qua in re plerique scribentium aiunt referre, vtrum agatur de praescribenda tota re, an vero de praescribendo aliquo iure, per quod res illa deterior fiat, priore casu titu. requiritur, posteriore vero non vtique. Ita tenent Gloss. Alberic. Bart. Bald. Ange. Paul. & alij in d. l. si quis diuturno. Ioan. Imola in c. vigilanti. num. 15. de praescrip. Idem in c. final. num. 10. eod. tit. Anchara. in cap. possessor. de reg. iur. colum. 9. Franc. Rip. in c. cum Ecclesia Sutrina, de causa possessio. & proprie. colum. penult. vbi Anton. similiter colum. 1. Rom. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. est communis opinio, & solutio secundum Couarru. variarum resolut. cap. 17. lib. 1. num. 7. sequitur, & dicit esse communem sol. Balbus de praescrip. in 2. part. 3. part. princi. q. 6. tenet Felinus in d. cap. si diligenti. num. 7. & alij innumeri, quos allegat Andreas Tiraquell. de praescript. §. 1. Gloss. 4. versic. 14. & versicu. 39. ibi, sed & multi hoc intelligunt, vbi agatur de modico praeiudicio. Hanc communem distinctionem nouissime impugnat ipse Couarru. vbi supra, dicens non agi de leui, sed de graui praeiudicio, & laesione, cum praescribatur seruitus in aliqua re, quae vehementer per abscessum iuris libertatis deterior fit. vnde, inquit, quod quando adest vehemens iuris prohibitio, ne res, qua de agitur, ab alio possideatur, quam ab eo, ad quem pertinet de iure, tunc si contra talem iuris prohibitionem possideatur abscedente titulo non possit contingere praescriptio, ita intelligit d. c. 1. vbi vna Ecclesia contra aliam ius decimandi praescribere volebat eum possideri, & occupari ius decimandi ab vna Ecclesia, quod quidem ius ad aliam pertineret vehementer vertitum sit. dict. capit. ad decimas. verum, inquit, ista vehemens prohibitio non erat in terminis dict. l. si quis diuturno. nos vero accepimus ius alienum possidere, occupare, alienare, & quoquo modo attingere, & deterius facere non minus vehementer vetitum esse a legibus ciuilibus, vt in fin. & per totum. C. de rebus alie. non alien. per totum. C. vnde vi & vi arma. l. clam possidere. ff. de acquirend. possess. quam sit vetitum a lege canonica vsurpari, & possideri ab vna Ecclesia ius decimandi ad aliam pertinens, vtrobique enim par prohibitio est, & esse decebat, verum longe [sect. 2] facilius admittitur, vt aliqua res deterior fiat per abscessum alicuius iuris ad eam pertinentis, vel etiam per abscessum alicuius quotae partis, quam quod tota illa res pereat, abscedat, vel ad alium transferatur, vt opportune in simili docet Corneus per textum ibi post alios in l. cum quaestio. C. de lega. vnde in dicta l. vnica. de vsucapion. transform. agebatur de praescribenda ipsa re, & in dicto capitulo primo, de praescription. in 6. agebatur de praescribendo iure decimandi ipso, quod nociuum magis esse constat, quam si ageretur de praescribenda alicuius rei qualitate vel iure, vt in d. l. si quis diuturno. tu dic vt diximus supra par. 2. in 3. vel 4. cap. illius part. 2. Vnde infertur (id quod in nostro praetorio summorum Caesaris rationalium saepe tractatum est) quod in quibus casibus duces, comites, marchiones, & alij quamplures nobiles illum censum regalem (quem nos alcaualas appellamus) possederunt etiam longissimo tempore triginta annorum, adhuc tamen illum praescribere non potuerunt sine alicuius tituli interuentu, [sect. 3] quia licet in praescriptione longissimi temporis regulariter titulus non sit necessarius. l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de praescriptione triginta annorum. tamen illud procedit in rebus & iuribus, in quibus non habebat fundatam suam intentionem de iure, ipse praescribens, nec is contra quem praescribatur, veluti in praedijs & quibuscunque alijs rebus vel iuribus, regulariter non sic est in dicto reditu (quem alcaualam vocamus) in quoper nostras leges regias solus pijssimus Rex noster habet suam intentionem fundatam, vt contra eum praescriptio etiam 30. anno. circa tituli interuentum currere nequeat. Vnde in vsu forensi saepe dicebam, quod cum bona fides orta etiam ex iniusta causa vel titulo sufficiat ad praescriptionem illam, quae sine titulo procedit, qualis est praescriptio triginta annorum. l. sicut. l. omnes. C. de praescriptione triginta annorum. quae quidem iura etiam iure canonico manent incorrecta, vbi adest bona fides, vt tenent communiter Doct. ibi, & dixi supra capitulo proximo, cum praecedent. nam si habeo bonam fidem in re soli, quam inscius emi a minore viginti quinque annis sine decreto, vel sine authoritate tutoris, quem ille habebat, tunc licet haec bona fides non sufficeret ad hanc rem praescribendam longo tempore, quia in tali longi temporis praescriptione requiritur titulus legitimus. l. vnica, de vsucapion. transform. l. nunquam. ff. de acquirend. rerum dominio. capit. qui contra iura. de regulis iuris. l. 1. C. de bonis maternis. l. quemadmodum. C. de agric. & censi. lib. 11. titulus autem illegitimus, & improbatus habetur pro non titulo, vt dictis iuribus, & l. final. C. pro donato. tamen vbi titulus non requiritur, si is interueniat, licet minus legitimus, aut a lege improbatus, sufficit ad inducendam bonam fidem, eaque bona fides ab hoc etiam iuris errore causata sufficit ad praescriptionem, vt est vera & communis opinio, quam tenuit Gloss. in l. 2. C. vbi causa status agi debeat. Antonius & Imola in cap. peruenit. per text. ibi, de empt. & vend. Paul. consilio 44. colum. penulti. lib. 2.[sect. 4] Anton. in cap. de quarta, de praescription. Barto. colum. penult. & ibi Paul. in l. Celsus. ff. de vsucapion. Antonius in cap. final. de praescrip. vbi Imola columna quarta. Felinus in dicto capitu. de quarta. numero 34. Balbus in dicta l. Celsus. 4. nota. Anton. Rub. consilio 85. vbi hanc dicit communem Episcopus ciui Rod. in capitu. possessor, de regulis iuris. in sexto. part. 2. §. 7. Paulus Castrens. consilio 44. colum. penult. lib. 2. quia is titulus illegitimus, vbi nullus titulus necessarius erat, non nocet, cum interuentus illius rei, quae necessaria non erat, non soleat nocere. l. vnica, in princ. C. de rei vxor. actio. sicque praescriptio triginta annorum contingit & procedit ex ista bona fide orta, & profecta ab isto titulo, & causa erronea, & non legitima, quod quidem regulariter procedit, sed vbi agimus de praescribenda re vel iure, in qua is contra quem praescribebatur habebat intentionem suam fundatam de iure, vt sic contra eum non curreret praescriptio temporis breuioris, quam annorum, & tunc cum titulo (quale est in terminis dicti capit. 1. de praescript. in 6.) tunc is titulus improbatus & illegitimus, & ea bona fides inde profecta non sufficeret ad praescribendum, non magis, quam si nullus titulus interfuisset. Idemque dicebam in dictis reditibus regalibus (quos alcaualas vocamus) praescribendis, in quibus similiter Rex noster fundat intentionem suam de iure, & per hoc contra eum currit sola praescriptio longissimi temporis non aliter, quam cum tituli interuentu, nam tunc licet interueniat is titulus illegitimus, & bona fides erronea ab illo illegitimo titulo profecta non sufficeret ad praescriptionem inchoandam. Hactenus in reditibus. sed quid in iurisdictione? dic quod contra potestatem supremam Papae aut Caesari concessam currere praescriptionem tanti temporis, cuius initij memoria non stat, tenent Bartol. in l. 1. ff. de aqua pluuia. arcenda. Idem in l. hostes. ff. de captiuis. Felinus in capit. cum non liceat. columna quarta, de praescription. Abb. in capitu. final. nota. 1. de constitut. Felin. in cap. cum nobis. columna secunda, de praescription. Bartol. in l. infamem. ff. de public. iudi. Abb. in capitu. quo ad translationem, de offi. delega. Alexandrinus consilio 15. columna secunda, libro quinto. Ias. consilio 70. columna 1. lib. tertio. Alexandrinus consilio 11. columna 3. libro 7. Purpuratus in l. imperium. numero 174. ff. de iur. omnium iudic. Curtius Iunior in secunda part. tract. feudorum. quomodo feud. in esse deducatur. 2. quaest. princip & hanc sequitur, & firmat esse magis communem opinionem Aymon Crauet. de antiquit. tempor. quarta parte. sectione, materia ista. numero septuagesimosecundo. Couarru. qui neminem alleg. in c. possessor, de regulis iur. lib. 6. part. 2. §. 8. num. 4. Contrariam partem vt non praescribatur contra talem supremam potestatem etiam per interuentum temporis, cuius initij memoria non sit, tenuerunt Abb. sibi contrarius in capitulo, per venerabilem, qui filij sint legitimi. colum. final. Idem in dicto capitul. cum non liceat. Romanus consil. 371. colum. fina. Alex. in l. more. colum. penultim. ff. de acquirend. haered. sequitur, & dicit communem opinionem Sozin. consilio 275. columna 3. lib. 2. Decius consilio 307. columna tertia. Ias. consilio 208. columna tertia, libro secundo, & Purpuratus sibi contrarius in l. 1. columna quinta. ff. de officio eius, cui mandata est iurisdictio. Ias. in l. imperium. colum. 9. ff. de iurisdictio. omnium iudicum. sed soleo tenere priorem partem, quia isthaec summa potestas iuris positiui esse videtur, neque vllum ius positiuum est, quod per hoc tempus non tollatur, vt diximus supra cap. 1. & 2. & 6. l. fin. tit. de las praescript. lib. 3. ordina. # 79 Capvt lxxix. Svmmarivm. -  1 Titulus improbatus prodest interdum ad praescribendum, ardua q. -  2 Intellectus l. 2. §. si sub conditione. ff. pro emp. -  3 Error iuris regulariter impedit praescriptionem, etiam si concurrat cum errore facti, contra communem. -  4 Intell. l. si vir. ff. pro donato. & num. 5. & 6. -  5 Praescriptio procedit quando vxor viro rem alienam donauit, licet vir eam vxoris esse putasset, & sic donationem quo ad transferendum dominium non valuisse existimasset, contra Doctores. -  6 Error Iacob. & Alberic. -  7 Intell. l. si id quod pro derelicto. & num. 13. -  8 Malam fidem non dicitur habere, qui contra iura mercatur, si & prohibitio fiebat ob priuatam vtilitatem, & cum eo contraxit, qui inops intellectus a lege non praesumebatur, noua traditio. -  9 Intell. l. 2. C. pro empt. -  10 Intellectus l. final. §. sin autem. C. commun. de legatis. -  11 Error Couarru. emendatus. -  12 Mala fides respectu vnius impedit praescriptionem respectu alterius, ard. q. -  14 Mala fides non videtur adesse, nisi tribus demum concurrentibus. -  15 Bona fides an praesumatur titulo deficiente, ardua quaestio. -  16 Malae fidei vitium an purgetur tempore. -  17 Bona fides praesumitur ex longa possessione. -  18 Malae fidei vitium purgatur tempore. -  19 Bona fides in praescriptione immemoriali an sit necessaria, ardua quaest. VXor [sect. 1] viro fundum alienum a se, tamen possessum donauit, & tradidit, quem vir longo tempore possedit, an praescribat quaeritur, & Iureconsultus in l. si vir vxori. ff. pro dona. ait praescripsisse, idem ait in l. si id quod. ff. pro derelicto, & Gloss. in d. l. si vir. opponit sic, aut enim is donatarius cogitauit rem donatam esse donatricis, aut putauit esse alienam, si putabat esse donatricis, non habuit iustam causam accipiendi, & possidendi, cum lege vitata sit ea donatio, sicque cessat vsucapio ordinaria, quae in hac iusta causa nititur, vt diximus per dict. l. quod vulgo, & dict. l. non solum. §. quod vulgo. dict. l. final. ff. pro suo. dict. l. pro legato, & dict. l. fi. ff. pro legato. sin autem putabat rem donatam esse alienam, non habebat bonam fidem, sicque cessat vsucapio. Responde quod dicitur ad praescriptionem ordinariam exigi initium, & causam possidendi iustam, non intelligitur quod sit iusta re, & opinione possidentis, satis enim est iustam esse re tantum, quinimo re, & opinione ibi iusta, & legitima causa erat re, quia lex permittebat talem rei alienae donationem valere opinione, quia & eam donationem valere donatarius existimabat, sed in causa validitatis errabat, quia donatarius putabat valere eo, quod esset vxoris, ea autem valebat eo, quod esset aliena, itaque licet ibi esset error iuris, tamen non erat error in effectu, sed erat error in causa qui non nocet, simile in l. 1. §. si legatarius. ff. ad legem Falcidiam. ergo in terminis dict. l. si vir. erat iusta possidendi causa inspecta re, hoc est, iuris dispositione, & inspecta opinione praescribentis, quo ad iuris effectum, licet in causa errasset, sicque ibi veritas iuris concurrebat cum opinione praescribentis, at in terminis l nunquam. ff. de vsucapion. & l. 2. §. si a populo. ff. pro empto. vbi emi a pupillo sine tutoris authoritate rem suam, causa quam habeo possidendi iniusta erat, vel iusta non erat inspecta legis dispositione, & opinione mea. nam licet ponas me inscium ignarumque iuris existimasse id licere, tamen ius aliud disponebat, sicque causa illa possidendi legitima erat opinione tantum inspecta, non inspecta re, id est, legis dispositione, ergo aut initium & causa possidendi est legitimare, & opinione, aut illegitima re & opinione, aut legitima re tantum, aut legitima opinione tantum. Primo casu procedit sine dubio, quia contingit praescriptio, vt in dicta l. si vir, & in omnibus legibus permittentibus vsucapionem. nam licet res alienas de facto inscio vel inuito domino vetitum sit alienare, vt per totum. C. de rebus alien. non alienandis. tamen illud est illicitum ex parte tradentis, caeterum ex parte accipientis, si bonam fidem habebat, non est vetitum. l. bona fides. ff. de verborum significationibus, & in legibus supra allegatis. Itaque cum ad praescriptionem exigimus initium possidendi legitimum fuisse re & opinione, intelligimus ex parte accipientis, nec curamus vtrum ita sit necne, regulariter ex parte tradentis, licet aliquando sic, vt in authen. malae fidei. C. de praescript. si ergo si re & opinione erat legitima causa & initium possidendi, procedit vsucapio. d. l. si vir, cum concord. quod si re & opinione accipientis erat iniusta causa, tunc sine dubio cessat praescriptio propter malam fidem accipientis. l. vnica. C. de vsucap. transform. cap. possessor, de reg. iur. in sexto, quod si iusta causa erat accipiendi opinione tantum, non etiam re. quia per errorem iuris putabat accipiens eum contractum legitimum esse, veluti si emit a pupillo sine tutoris authoritate, & tunc cessat praescriptio. dicto §. si a pupillo. dict. l. nunquam. quod si re, id est, ex legis dispositione legitima erat possessio, sed opinione accipientis erat illegitima, quia ipse putabat contractum esse a lege vetitum cum non esset, veluti si existimabat adultum non posse res mobiles alienare sine decreto, cum prohibito sit in praedijs non in mobilibus regulariter. l. magis puto, per totam. ff. de rebus eorum per totum. C. de praedi. mino. ipse autem emit rem mobilem ab adulto sine decreto, cum tutoris authoritate si eum habebat, vel sine tutore, quando eum non habebat, & tunc puto cessare praescriptionem, nam aut pupillus dominus erat, & tunc statim facit dominum accipientem. l. traditionibus. C. de pact. iuncta l. nunquam. ff. de acquirend. rerum dominio. Sicque cessat vsucapio. §. sic itaque. Institut. de actio. Aut non erat dominus, & tunc adest mala fides accipientis, quae impedit vsucapionem, vt dict. l. vnica. & dict. cap. possessor. c. vigilanti. & cap. final. de praescription. ratio differentiae, quia quando rem suam adultus tradebat ex causa legitima ad transferendum dominium, licet eam in legitimam accipiens putaret, iniurium non est dominium transferri, quia nihil tam naturale est, quam voluntate domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse. §. per traditionem. Institut. de rerum diuision. l. nemo. ff. de pact. verum cum adultus traderet alienum, & accipiens erraret in facto, quia putabat alienum non esse, & in iure, quia putabat adultis res suas mobiles alienare sine decreto non licere, tunc non adest voluntas domini, quae efficiat vt dominium statim transeat, nec aequitas, quae subueniat possidenti per concessionem vsucapionis, sicque videtur cessare vsucapio. Per contrarium vt locus sit vsucapioni videtur per regulam. l. regula. §. qui ignorauit. ff. de iur. & facti ignor. iuncta l. clauibus. ff. de contrahend. empt. vbi qui abs te emit rem tuam, quam alienam putabat, si ei tradidisti, dominus fit, licet negare non possimus, quin ille haberet malam fidem, quando quidem rem, quam accepit, alienam putabat, sed hac in re veritas praeualet opinioni. ergo si tradente domino statim transfertur dominium non obstante mala fide accipientis, similiter transfertur vsucapiendi conditio, quando traderet non dominus. Ad [sect. 2] idem l. 2. §. si sub conditione. versic. contra. ff. pro empt. vbi abs te emi rem alienam sub conditione, & conditio extitit me ignorante, sicque adhuc tuam esse putabam, quia conditionalia pendente conditione nihil ponunt inesse. §. sin autem aliquid sub conditione. C. de cad. toll. l. final. §. sin autem sub conditione. C. commu. delegatis. l. si quis sub conditione dandorum decem. ff. si quis omissa caus. testa. l. seruo legato. §. 1. ff. delegat. 1. & tamen textus ibi ait, a tempore, quo revera expleta conditio fuit praescriptionem inchoari, quamuis ipse putarem eam rem meam non esse, sed permanere adhuc in dominio venditoris quousque conditio impleretur. Ad idem & tertio d. §. si sub conditione. versic. quod apertius, vbi defunctus emerat, sed sibi res nondum fuit tradita, quae tamen postea haeredi tradita fuit, isque ignorabat defunctum emisse, sicque rem alienam esse putabat, & ad se nullo modo pertinere, & adhuc, quia revera habebat titulum emptionis potest praescribere, ratio, quia hac in re veritas praeualet opinioni, vt ibi exprimitur, & eadem l. §. si a pupillo, & d. l. regula. §. qui ignorabit. Ad idem & quarto text. optimus in l. si id quod. ff. pro derelicto, vbi vxor marito rem donauit, quod cum scirem a marito emi, licet non ignorarem alienum me emisse, quia vxor quae marito donauit eum dominum non fecit, adhuc tamen possum vsucapere vt ibi, non obstante scientia rei alienae, quia vt text. ille ait quasi volente & concedente domina maritus tradidit, ergo licet vterque, id est, tam emptor quam venditor haberent scientiam rei alienae, adhuc non videntur esse in mala fide, quando habebant domini voluntatem, etiam si ea voluntas a iure probata non esset, & talis dominus eam rem alienare non posset. Ad idem & quinto. l. si vir vxori. ff. pro donato, vbi vxor viro rem alienam donauit, quam vir vxoris esse putabat, & valere donationem iuris ignarus existimabat, & adhuc profuit valuitque is contractus, quoad praescribendum, quia ignorantia iuris non nocet in vsucapionibus, quando praescribens putabat contractum non valere, qui revera valebat, sic ergo & in proposito emi ab adulto rem mobilem sine decreto, quo casu venditio rite facta fuit, possum ex hoc titulo & causa vsucapere, licet putarem venditionem esse nullam, quia hac in re plus est in re quam in opinione, diuersum esset sane, si contractus rite factus non esset, & ipse putarem valere, nam is error non faceret tenere eum contractum, qui ex legis dispositione non valebat. l. nunquam. ff. de vsucap. & dict. l. 2. §. si a pupillo. ergo ignorantia possessoris in iure qui rem acceperat, nec de contractu valido facit inualidum, nec de infirmo & inutili facit firmum, quia hac in veritate magis est quam in opinio. Hinc [sect. 3] infertur veram non esse eam communem sententiam, quod in praescriptione ordinaria error iuris non nocet, quando concurrit cum errore facti, quam opinionem tenuit Gloss. per text. ibi in d. l. si vir. & ibi Barto. Dyn. num. 40. in c. possessor, de reg. iur. in 6. Bald. in l. 4. C. pro emp. num. 4. Balbus in d. l. Celsus. ff. de vsucap. in 4. not. Felin. in cap. de quarta, de praescript. Sed haec communis opinio vera esse non potest, nam si solus error iuris impedit vsucapionem ordinariam, ergo longe magis impedietur, si concurrat error tam iuris quam facti, quia duo vincula, &c. l. testam. C. de impuberum. Item est contra l. nunquam. ff. de vsuca. l. 2. §. si a pupillo, cum conc. ff. pro empt. vbi possessor errabat in facto, quia emit rem alienam, quam venditoris esse putabat, & in iure, quia emit a pupillo existimans, quod haberet rerum suarum liberam alienationem, cum non haberet, & tamen negatur ibi vsucapionem procedere. Ad [sect. 4] d. l. si vir, responde, vt diximus, quae responsio longe melior est quam ea, quae assignatur a Paulo Castrens. in titu. pro donato, ad finem. & in d. l. nunquam. & per Azonem in summa. C. de iuris & facti igno. per Aegidium in c. vigilanti, de praescript. num. 47. Felin. num. 36. in d. cap. de quarta, & Episcopus Couarru. vbi supra. §. 7. ad finem. Hi enim intelligunt, quod in dict. l. si vir, ideo error iuris non nocet, quia errabatur non circa validitatem contractus, sed circa causam validitatis, donatarius enim bene putabat contractum valere, & verum erat, sed ideo valere existimabat, quod intelligebat, omnem donationem inter virum & vxorem valere non secus quam inter reliquos, & in hoc decipiebatur errore iuris, qui non nocet, licet, vt ipse sentiunt, noceret si erraret circa validitatem contractus, quod nos omnino negamus asseuerantes in terminis dict. l. si vir, valiturum esse contractum etiam si donatarius existimaret non valere, itaque licet vir donatarius iuris esset conscius, sciretque donationem inter virum & vxorem regulariter non valere, remque illam sibi ab vxore donatam putasset vxoris esse, non autem alienam, adhuc valeret donatio, & procederet vsucapio per generalitatem illius text. qui non facit vim in errore donatarij circa ius, & id subaudire est intolerabilis diuinatio, & suppletio ad illum text. ergo intelligamus maritum ibi rem donatam vxoris esse intellexisse, cum esset aliena, sicque errasse in facto, & similiter intellexisse vetitam esse donationem inter virum & vxorem, & nihilominus rem accepisse, sicque habuisse scientiam rei alienae hoc modo, quia rem vxoris esse putabat cum esset aliena, & putabat non iure sibi fuisse donatam & traditam, sicque in bona fide non erat existimans se possidere rem, quae adhuc vxoris maneret etiam post donationem & traditionem, adhuc tamen vsucapere eam potest iure ciuili, quia revera illa donatio valuit, & illa mala fides vel mala fides non est, vel si est, non tamen nocet, quo ad praescriptionem propter consensum domini accedentem, itaque ibi contingit praescriptio, quia affuit possessio, & affuit titulus revera sufficiens, licet donatarius eum titulum insufficientem putasset, cuius error non obest aut eneruat veritatem, affuit etiam bona fides, quia in mala fide non est, qui possidet rem alienam scienter, si scit se habere domini voluntatem, vt probatur ibi, & expressius in l. si id quod, vbi elegans textus. ff. pro derelicto ibi, quasi volente & concedente domina. ergo in dict. l. si vir. nihil deerat ad vsucapionis requisita, cum adessent possessio, titulus, & bona fides, sicque vt ibi contingeret praescriptio, non erat necesse, quod donatarius errasset in causa validitatis contractus, licet aliud & diuersum sentiant Paulus & alij, quos proxime retulimus, [sect. 5] vnde contra ipsos facio talem conclusionem: Si res aliena viro ab vxore donata est, virque errabat bis in facto, quia & rem vxoris esse putabat, & illum contractum ob eundem facti errorem putabat non valere, praescribere poterit, quae conclusio contra ipsos probatur. Primo per dictam l. si vir, si generaliter, prout debet, intelligatur. Secundo in dicta l. si id quod in decisione. Tertio ibidem in ratione decidendi. Quarto in dicta l. regula. §. primo. Quinto in dicta l. 2. §. si sub cond. versicul. contra. ff. pro emptore. Sexto ibidem in vltimo responso. Octauo in l. loci corpus. ff. de acquirend. rerum dominio. Nono in l. 1. §. si legatarius, iuncta sua Gloss. ff. ad legem Falcidiam. Denique donatio inter virum & vxorem valet, quo ad possess. l. 1. §. si vir. ff. de acquirend. possess. ergo etiam si vxor viro rem propriam donasset, eum faceret iustum possessorem, licet dominum non faceret, sicque praescriberet. Subinfertur verum [sect. 6] non esse intellectum, quem ad d. l. si vir, assignant ibi Iacobus de Arena & Albericus. aiunt enim, quod ibi erat possessio & titulus verus & legitimus, & in hoc recte, & licet donatarius errasset in iure, existimans ibi donationem non valuisse, tamen is error non excludit bonam fidem, & sane quod non excludat bonam fidem agnosco, sed nego iuris errorem interfuisse, quia ipsi intelligunt quod donatarius putabat, donationem valere ductus errore iuris, ego intelligo quod putabat non valere deceptus errore facti, sciebat enim ius, quod praecepit donationem inter virum & vxorem non valere, quando vxor viro rem suam donabat, ipse autem putabat eam donationem ideo non valuisse, quia non res aliena, sed ipsius vxoris donata esset, sicque ibi non in iure, sed in facto tantum errauit, similiter ibi bona fides profecta fuit ab illo errore facti, non quidem ab errore iuris, ergo Alberic. & Iac. de Arebis errasse videntur. Primum, quia existimarunt ibi bonam fidem ab errore iuris emanasse, cum non effluxerit, nisi ab errore facti. Deinde, quia virum in iure errasse crediderunt, cum in facto tantum, non etiam in iure errasset. Subinfertur [sect. 7] verus intellectus ad l. si id quod. ff. pro derelicto. versic. nam & si, cuius verba ita habent, nam & si tibi rem ab vxore donatam sciens emero, quia quasi volente & concedente domina id faceres. idem iuris est, scilicet, vt vsucapere non possem, & Gloss. ibi, quam simpliciter sequuntur Dyn. Iaco. de Aret. Barto. Alberic. & Paul. ibi, & alij, communiter duos assignat intellectus. Primus est, quod ibi vxor, quae donauit marito, non erat domina rei donatae, quia eam pro derelicto habitam a non domino accepit, sicque eius dominium nacta non fuit, & consequitur dominium eius rei in maritum, donatarium non transtulit. l. nemo plus. ff. de reg. iu. c. nemo potest plus, de reg. iur. in 6. vnde cum ego sciens a marito emissem, nec dominium acquirere potuissem, quaesiui vsucapiendi conditionem, sed in re dubia quisque praesumitur suum, non alienum alienare, per tot. C. de reb. alie. non alien. l. merito, in prin. ff. pro socio. sicque dicere quod ibi vxor marito alienum alienauit, praeterea quod est diuinare, est etiam contra legis praesumptionem, vnde Gloss. transuolat ad secundum intellectum, vt ibi venditio ideo valeret, quia vxor erat praesens & consentiens huic venditioni tempore, quo fiebat, sicque ipsamet per mediam personam viri vendidisse videretur, sicque emptor non haberet malam fidem aut scientiam rei alienae, cum ab ipsa vxore, quam dominam putabat, videatur emisse. Sed & is intellectus, cum quo simpliciter omnes ibi transeunt, diuinat vxorem esse praesentem tempore, quo maritus mihi donabat. Dic ergo quod siue res illa esset vxoris, non fieret mariti donatarij, quia per hoc vxor efficeretur pauperior. l. si vir. ff. pro donato, siue esset aliena, non fieret mariti, quia vxor non posset dominium, quod non habebat, transferre in maritum donatarium. l. nemo plus. ff. de regulis iur. dict. cap. nemo potest plus. in re autem dubia magis est, vt vxorem donantem dominam fuisse rei donatae praesumamus per iura supra allegata, quod plane significat textus ille, dum ait: Quia quasi volente & concedente domina. sic ergo maritus eam rem, cuius dominium non habebat, vendidit mihi, qui eam praescribere possum, vt textus ait, nam hic adest possessio, adest etiam titulus venditionis, adest etiam bona fides, nam licet ego scirem hanc rem a marito mihi venditam, mariti non fuisse, sed vxoris fuisse & nunc esse, tamen sciebam maritum eam possedisse non inuita vxore, sed volente (ex illo enim contractu a lege improbato fuit ab vxore in maritum donatarium translata possessio. l. 1. §. si vir. ff. de acquirend. poss.) sciebamque eam possessionem in me transtulisse similiter volente & concedente vxore, quae cum rem illam marito donatam vellet, voluit etiam vt ille de illa libere disponere posset, vt per totum. C. de donati. quae sub modo. sicque ego non eram in mala fide, quia vt qui possidet rem alienam, videatur malam fidem habere, oportet vel quod sciat certo se alienum possidere inuito domino, vel quod simus in dubio, quo casu dominus praesumitur inuitus. l. vetare. ff. de furt. Diuersum est, cum is possessor possidet alienum de voluntate domini vel certa vel praesumpta, prout erat in terminis d. l. si id quod. quia tunc malam fidem non intelligitur habere, cum domino non inuito alienum possideat, probatur in §. 1. Institut. de oblig. quae ex delicto, vbi tunc demum is, qui contrectat rem alienam mobilem, videtur malam fidem habere, cum id facit inuito domino, non sic si eo non inuito contrectet, tunc enim videtur regulariter malam fidem habere, nec facit furtum, vt ibi in text. & in Gloss. Neque ad rem pertinet, quod qui contra iura mercatur, bonam fidem non praesumatur habere. cap. qui contra. de reg. iu. in 6. l. quemadmodum. C. de agri. & censi. libro 11. vnde cum ego in terminis dict. l. si id quod, sciens a marito emissem rem, quam vxoris esse non ignorabam, videor contra iura mercari, sicque bona fide carere. Sed respon. d. c. qui contra, & d. l. quemadmodum, procedere quando ius resistit, non sic quando non assistit, prout est in donatione inter virum & vxorem, vt docet Bart. in l. si quis pro eo. ff. de fideiussoribus, qui inde deducit hanc donationem firmari iuramento, cuius opinio communiter approbata est, vt disseruimus lib. de succ. crea. part. 1. §. 29. num. 11. tunc enim cum ius non assistit alicui actui, nec ei condonat actionem, qua possit exequi, & ad effectum perduci, qui talem actum, cui lex non assistit, facit, non videtur malam fidem habere, non magis quam si faceret actum a lege permissum, ita intelligo d. l. si id quod simile, per Bar. in l. sed & si lege. §. scire. ff. de petit. haered. Item responde, quod d. c. qui contra. & d. l. quemadmodum. cum conc. procedunt in ijs, quae vetantur principaliter propter publicam vtilitatem, nam qui contra talem prohibitionem contrahit, bonam fidem non praesumitur habere, non sic in ijs, qui vetantur propter vtilitatem principaliter priuatam ipsius prohibiti, qualis est donatio inter virum & vxorem, secundum Barto. in d. l. si quis pro eo, quem communiter Doctores sequuntur, vt diximus in d. tract. parte 1. nam qui facit contractum a lege vetitum propter vtilitatem principaliter priuatam, non videtur habere malam fidem, accedente consensu expresso vel tacito illius cuius fauore is actus vetitus fuit, ita procedit d. l. si id quo. sicque vtilissime & mirum in modum limitatur & declaratur materia bonae fidei, quae in praescriptionibus exigitur, quod & nouum est, & procedit etiam de iure canonico, non secus quam de iure ciuili, nam quod iura canonum aiunt, malae fidei possessorem eum esse, qui alienum sciens possidet. c. vigilanti. c. final. de praescript. c. si virgo. 34. q. 2. id sane intelligendum est dummodo alienum possideat inuito domino, quod in dubio praesumitur. d. l. vetare. non sic si domino volente possideat alienum, quod praesumitur quando dominus eam rem alienauit, licet propter suammet vtilitatem alienare vetitus esset, tunc enim tam is, in quem ipse prohibitus alienauit, quam reliqui omnes, qui a priore accipiente acceperunt, bonam fidem videntur habere, quasi omnes de illius domini prohibiti voluntate possidere videantur, per d. l. si id quod. Diuersum forte esset, si quis alienare a lege vetitus sit etiam ob priuatam principaliter vtilitatem non ipsius quidem prohibiti, sed alterius tertij, puta in terminis l. filiusfamilias. §. diui. ff. de lega. 1. [sect. 8] ergo si quod alumno minus industrioso propter suammet vtilitatem reliquit alienare prohibuit, vt fuit in l. Titio centum, in princip. ff. de condit. & demonst. ipseque sciens ab illo emi non videbor malam fidem habere, licet is titulus illegitimus sit, vt ibi, & consequenter licet quasi ex defectu tituli cesset praescriptio ordinaria decem vel viginti annorum, erit tamen locus praescriptioni triginta annorum, in qua titulus non exigitur, sed tantum bona fides hodie de iure canonico, quae hac in re minime defuisse videtur, vt in dict. l. si id quod. sicque mire declarantur, d. c. vigilanti, & dict. cap. fin. de praescri. l. bonae fidei. ff. de verborum signif. l. vnica. de vsucap. trans. cum similibus. Sicque [sect. 9] si seruos filio minori legaui, qui erant perfectae artis periti, propterque illam peritiam eos alienare vetui, quo casu valet ea prohibitio. l. 2. C. pro empt. isque filius scienti donauit, vendidit, aut dotis nomine dederit, is quidem titulum legitimum non habet, sed bonam fidem habere non desinit, sicque cessabit ordinaria praescriptio, quae legitimum titulum desiderat. d. §. si a pupillo, in l. 2. ff. pro empt. cum simil. sed locus erit praescriptioni triginta annorum, quae titulum non desiderat, sed sola bona fide contenta est, quae hic adesse intelligit, per quod mirum in modum declarantur. d. c. vigilanti, & d. c. 2. & l. sicut. l. omnes. l. si quis emptionis. l. cum notissimi. C. de praescriptione triginta annorum. Diuersum [sect. 10] sane esset, si rem sub conditione legatam, ego pendentem conditionem scienter emissem ab haerede, & postquam eam per annos triginta possedissem, conditio extitisset, eamque a me legatarius vendicasset, tunc enim noue aut noua ratione teneo me tueri praetextu praescriptionis non posse, nec praescripsisse, non quidem longo tantum tempore, vt expressum est in l. final. §. sin autem sub conditione. C. commu. delega. nec etiam longissimo, quia licet in hac praescriptione titulus non exigatur. d. l. sicut, cum concord. tamen hodie exigitur bona fides per d. c. vigilanti, & d. c. final. quae hic adesse non videtur, quia licet pendente conditione verum sit possedisse me de voluntate domini, sicque bonam fidem habeam respectu ipsius, habeo tamen malam fidem respectu alterius, scilicet legatarij sicque cessat praescriptio, per quam declarationem pulchre ampliatur. d. §. sin autem, & d. cap. fi. & d. c. vigilanti. Ex [sect. 11] superioribus etiam apparet Gloss. in l. Pomponius. §. si iussu. ff. de acquir. possess. non iure notatam fuisse ab Episcopo Couarru. viro alioqui disertissimo, ea enim Gloss. ait quod in terminis d. l. si vir. ff. pro donato cessat regula. l. clauibus. ff. de contrahend. empt. nam, inquit, vxor cum domina non est, & marito donauit, transfert in eum vsucapiendi conditionem, & tamen si domina esset, dominium non transferret, quod verissimum est, & probatur in d. l. si vir. quod improbat ipse Episcopus, dicens, quod ibi vxor si traderet propriam rem, dominium in maritum transmitteret, quod est contra totum titulum. ff. & C. de donat. inter virum & vxor. vnde illud verbum in curia lapsum aut errore librariorum deprauatum credendum est. Ex superioribus maxime & intellectu, quem signauimus ad l. si id quod. ff. pro derelicto, & l. si vir. ff. pro donato, patet vera resolutio illius articuli sat controuersi, [sect. 12] an mala fides respectu vnius impediat praescriptionem respectu alterius, quale est cum fundum alienum sciens possidebam, qui quidem fundus revera tuus erat, sed eum Sempronij esse falso opinabar, & hac in re aiunt Barto. in l. naturaliter. ff. de vsucapionibus, num. 11. & apertius numero 14. tenuisse procedere vsucapionem, nec illam scientiam rei alienae impedimento esse, quod ex mente videtur esse Glo. final. in l. si quis fundum. ff. de acquiren. possess. & Gloss. in l. sicut. C. de praescript. triginta annorum. & Bartolum ita intellexerunt Aegidius Bellamera. in c. vigilanti. nume. 35. de praescript. Antonius colum. final. & Felin. colum. 1. in c. fin. de praescript. vbi Imola num. 25. & hanc Barto. opinionem sic intellectam communem esse firmat Balbus de praescript. in tertia parte sextae partis princip. quaest. 2. versic. 3. Socinusque idem firmat consil. 47. lib. 3. colum. fina. quod & firmat Ioan. Annibal in dicta l. naturaliter. numero 156. & hanc Bartoli opinionem simpliciter sequuntur Imola in dict. l. si quis fundum. Ancharan. in cap. 1. de praescrip. in 6. Salicetus in l. cum notissimi. §. imo. C. de praescriptione triginta annorum. qui tamen sententiam suam non satis aperiunt, sed Bart. simpliciter sequuntur. Contrariam partem, vt qui alienum sciens possidet, is licet circa verum dominum illius rei erret, dum eum Sempronij esse putaret, cum tuus esset, non possit praescribere contra te, nec contra Sempronium, aut alium, tenent Abb. in d. c. illud. num. 8. Aret. nume. 56. in l. 1. §. item acquirimus. ff. de acquirend. pos. Idem Aret. in l. 3. §. Neratius. colum. fin. Idem in l. Pomponius. §. ex facto. eodem titu. Vincentius Hercul. in d. §. item acquirimus. num. 24. Aretin. consil. 17. colum. 9. Balbus vbi supra. Annib. vbi supra, nume. 160. Bellamera, vbi supra, & Sozinus in d. §. item acquirimus, & Claudius in dict. l. naturaliter. colum. 3. & hanc opinionem sequitur, & firmat esse magis communem Episcop. ciuita. Rod. in c. possessor, par. 2. §. 8. ad fin. de reg. iur. in 6. Mouentur tenentes hanc posteriorem partem, quia malae fidei possessor is est, qui possidet alienum scienter, isque nullo tempore praescribit. c. fin. de praescrip. c. vigilanti. eodem tit. cap. si virgo. 34. quaest. 2. vbi quandiu quis ignorat alienum se possidere, tamdiu & non diutius potest intelligi bonae fidei possessor, & tamdiu & non diutius potest praescribere, nec dubium est, quin is haberet scientiam rei alienae, licet errasset circa verum dominum. l. aut qualiter. §. si quis dum putat. ff. quod vi, aut clam. Ad l. si quis fundum. vnde effluxit potissimum Bartol. & sequacium fundamentum, respondent procedere respectu diuersorum iurium vel respectu partium, nam si totum fundum ab omni parte, & ab omni iure, & respectu possidebam, cum scirem vsumfructum alienum esse, proprietatem autem ad me pertinere putarem, vel totum possidebam, cum tertiam eius fundi partem alienam esse non ignorarem, reliquas vero fundi partes meas esse falso opinabar, tunc & proprietatem illam vsucapere potero, nihilum impediente scientia vsusfructus alieni, & illas duas fundi partes potero vsucapere, licet scirem alteram tertiam partem fuisse esseque alienam. Idque licebit non aliter atque si duos fundos alienos possiderem, alterum sciens, alterum errans, putansque ad me pertinere, tunc enim indubitatum esset fundum bona fide possessum me praescribere posse, nec huic rei impedimento esse mala fides, quae insequebatur me, & impediebat respectu alterius fundi quem alienum sciebam. Sicque neque in bona neque in mala fide hac in re erit ius accrescendi, licet videretur argumentum in contrarium ex leg. si ponas. §. fina. ff. de inofficio. testamento. & leg. 1. & 2. leg. in de Neratius. leg. si quis Titio, & fere per totum. ff. de vsufructu accresc. Quid [sect. 13] dicendum? & sane pro priore opinione Bart. & sequacium noue adduco tex. a nemine hanc ad rem praeuisum, in leg. si id quod. secundo responso. ff. pro derelicto, cuius verba, si tibi fundum ab vxore donatum sciens emero, quia quasi volente, & concedente domina feceris, idem erit, scilicet vt vsucapere eum possim, ecce vbi ego emptor qui habebam scientiam rei alienae, dum sciebam eum fundum iure dominij mariti non esse, sicque nec illum in me transuolasse adhuc hac scientia rei alienae non obstante vsucapere possum, & quod ius fundi illius non transierit in maritum qui mihi vendidit, patet, quia siue ille vxoris donatricis esset, in maritum donatarium transire non potuit, per totum. C. & ff. de donation. inter virum & vxorem. siue vxoris non foret, sed alienus similiter ex concessione vxoris in maritum transire nequiuit, per regulam. leg. nemo plus. ff. de regul. iur. capitu. nemo potest plus, eodem titul. in sexto, & cum emptor qui a marito accepit sciens esset, haberetque scientiam rei alienae, videbatur praescribere non posse, & tamen ibi respondetur posse, & si intelligimus ideo praescripsisse, quia is emptor sciebat fundum alienum, tamen putabat eum esse vxoris donatricis cum alterius esset, secundum intellectum Gloss. ibi, erit ibi text. expressus pro hac opinione, sed sane respondere possumus, & debemus illum text. plane probare scientiam rei alienae, non semper impedire vsucapionem, quia non semper inducit fidem malam, veluti si de consensu tacito, vel expresso domini rem suam possideam, quale fuit ibi, vt patet in verb. qua si volente, & concedente domina. Secundo ad id idem est text. egregius in l. si vir. ff. pro donato, vbi vxor marito donauit fundum alienum, quem maritus vxoris esse putabat, sicque postquam accepit sciebat se adhuc alienum possidere, vel saltem ita esse putabat, aut putare debebat, vt per totum C. & ff. de don. inter virum & vxorem. & adhuc is maritus vsucepit eum fundum, quia licet sciret alienum, errabat tamen in vero domino, sicque habens scientiam rei alienae respectu vxoris donatricis non vetatur vsucapere contra verum dominum, quem dominum esse ignorabat, sed & ad hunc text. possumus respondere verissimum esse, quod non semper scientia rei alienae respectu vnius impedit praescriptionem respectu alterius, nam qui sciens alienum possidet, etiam si re vera possideat inuito domino, praesumptiue tamen si putet se volente domino possidere satis est, vt ibi. nam in illo text. intelligendum est, maritum possedisse praesumptiue domino inuito. leg. vetare. ff. de furtis. sed tamen is maritus cum falso existimaret eum fundum esse vxoris donatricis, licet per hoc intelligere deberet fundi dominium ad se non transuolasse, sicque alienum se possedisse, adhuc tamen cum possideret volente, & concedente uxore, quam dominam esse putabat, non erat in mala fide, licet haberet conscientiam rei alienae, nos autem loquimur eo casu, quo & haberet scientiam rei alienae, & sciret aut scire deberet alienum se possidere inuito domino, ergo [sect. 14] tribus demum concurrentibus constituitur quis in mala fide: primum quod re vera possideat alienum: alterum quod inuito domino: tertium quod sciat, vel scire debeat se inuito domino possidere. Facito ergo regulam talem: Scientia rei alienae impedit praescriptionem non solum respectu eius, quem dominum esse putabam, sed etiam respectu domini, quem dominum esse ignorabam. dict. c. fin. dict. c. vigilanti. de praescript. Limita primum, nisi qui sciret alienum se possidere inculpabiliter putasset volente domino possidere se, nam tunc etiam si revera domino nolente possideret, vsucapere posse, vt in d. l. si vir, & d. l. si id quod. Secundo limita, vt procedat respectu eiusdem iuris, non sic respectu alterius iuris diuersi, vt in d. l. si quis fundum, quod varie intelligitur. Primum quando ius diuersum esset in proprietate, quo ad partem, quae distincte, & separate pro diuiso possideretur, possetque ad oculum demonstrari, veluti si possidebam fundum alienum, cuius certam partem, puta de tali arbore ad talem arborem sciebam alienum esse, reliquam vero fundi partem ad me pertinere putarem, tunc enim eum fundum dempta illa parte, quam alienam sciebam, praescribere possem. Deinde intellige etiam, si quotam fundi partem alienam putarem, puta tertiam, reliquas vero ad me pertinere, vtrunque probatur in d. l. si quis fundum, primo responso. Tertio intellige etiam in iure vsusfructus, puta fundum alienum, quem meum esse putabam, possidebam, cum vsumfructum alienum scirem, potero praescribere proprietatem vtique vsumfructum. d. l. si quis fundum. secundo responso. Quarto intellige, quando scirem ius hypothecae in eo fundo alienum esse, tunc enim saluo iure hypothecae proprietatem, & vsumfructum illius fundi possiderem. d. l. si quis fundum. vltimo responso. Quinto eadem ratione idem intellige, quando vsum scirem alienum, vel aliud simile ius, vt ibidem, puta retrouendendi, & similia. Denique etiam op. Bart. defendi posset, eo casu, quo adultus mihi rem mobilem sine decreto vendidisset alienam quidem, quam tamen ipse & adulti esse putarem, & eam sine decreto alienare non potuisse errore iuris existimarem, tunc enim cum is adultus curatorem non haberet, valuit quidem venditio, vt per totum. ff. de rebus eorum, & C. de praed. minor. sicque habeo possessionem & titulum venditionis, & licet putarem rem esse adulti vendentis, inque me dominium translatum non fuisse, adhuc non videor malam fidem habere, quia quasi volente & concedente domino eam rem alienam possideo, sicque contingit praescriptio, vt supra dicebam, quia hac in re plus est in veritate, quam in opinione. ff. pro empt. l. 2. §. si a pupillo. & §. si sub conditione. ergo scientia rei alienae respectu vnius. l. adulti vendentis non impedit praescriptionem respectu alterius, scilicet veri domini, vt d. l. si id quod, & d. l. si vir, quod nota, quia nullus attigit vnquam. Adde alias limitat. per Episcopum Couarr. vbi supra. Ex superioribus etiam infertur, [sect. 15] an vera sit communis opinio existimantium bonam fidem in dubio praesumi, vt tenuerunt Gloss. quam omnes ibi sequuntur in c. si diligenti. Glos. & Doct. in cap. sanctorum, de praescript. Gloss. in l. penultim. C. de euiction. Gloss. in cap. fi. de praescript. Bart. & omnes in l. Celsus. ff. de vsucap. Curtius Iunior consilio 28. columna 2. Alciatus de praesumpt. reg. 3. praesumptione 5. Ias. numero 99. in §. sed istae quidem. Instit. de action. Curtius Senior consilio 71. colum. 4. Couarr. in dicto cap. possessor. part. 2. §. 8. qui hanc firmat communem opinionem esse, per quem multa hac de rescitu non indigna videre poteris. Id quod procedit, etsi possessor non ostendit illum titulum, Barto. numero 17. in dict. l. Celsus. cum quo alij transeunt, estque communis opinio secundum Alciatum, vbi supra, vide infra cap. 81. num. 7. cum sequent. & adde ita tenentem Andream Tiraquellum de praescript. §. 1. Gloss. 2. versicu. bona autem fides. Contrarium tamen, quando non ostenditur titulus fore praesumendum, ait Bart. in l. fina. per text. ibi. C. vnde vi. Innocentius & Bal. in cap. per tuas, de testibus. Imola in repetit. cap. final. columna quinta. de praescript. Sed prior opinio, vt bona fides praesumatur, verior est, pro qua adduco text. ab alijs nunquam animaduersum in l. 2. §. si sub conditione, ad finem. ff. pro emptore, vbi defunctus emerat fundum, qui sibi traditus non fuit, isque mihi haeredi eius traditus postea fuit, neque ego sciebam, qua ex causa mihi traderetur, & tamen videor bonam fidem habere, eumque vsucapere possum, ergo bona fides, quae sufficiat ad praescribendum, adesse potest citra vllius tituli interuentum. nam quo ad bonam fidem quid refert, vtrum titulum non habeam, an vero me habere ignorem, certe nihil, & id etiam procedit in praescript. ordinaria per illum textum, facit text. in dict. l. si id, & dict. l. si vir. quinimo titul. vt diximus, regulariter necessarius non est in praescriptione etiam ordinaria, sed tantum causa possidendi non iniusta omnino, sed tolerabilis. d. l. fin. ff. pro suo, cum multis similib. supra allegatis. Ad l. fin. C. vnde vi, in qua iacet fundamentum eorum qui tenent contrarium. responde procedere in eo qui certo sciebat rem suam non esse, eamque veluti habitam pro derelicto (iux. titulum ff. pro derelicto) retinere volebat, sibique iure dominij habere, quod ibi denegatur dicens nihil vacuum praesumi, sed omnia praesumi, suos dominos habere. Deinde ille text. procedit quando recens possessio est, vel saltem non diuturna, nam ex diuturnitate temporis praesumitur praecessisse causa sufficiens ad possessionis iustificationem. l. si filiusfam. C. de peti. haere. per omnes in leg. sciendum. ff. de verbo. oblig. quod plenius alibi scripsimus, quae obtinent quando re vera tit. aderat, licet possidens eum adesse ignoraret. d. §. sub conditione. caeterum si re vera deesset titu. cessaret praescripti. ordinaria, sed non praescriptio 30. annorum, vt infra capitu. 81. numero 7. & octauo. vi. supra cap. incipiente, traditio. Quod tamen intellige quando quis non propria authoritat. rem aliquam apprehendit, sed eam ab alio accepit, ita procedit d. §. si sub conditione. d. l. si id quod. ff. pro derelict. dict. l. si vir. ff. pro donato. l. quod vulgo. ff. pro emptore. l. fin. ff. pro suo. l. pro legato. l. fina. ff. pro legato. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucapio. non sic si propria authoritate rem aliquam olim ab alio possessam apprehendisset, tunc enim posterior haec possessio praesumeretur clandestina, vt est communis, & vera opinio, quam tradunt Alexand. & Sozinus colu. 1. in l. rem quae nobis. ff. de acquir. possess. Alex. consilio quodam 151. quem allegat Sozin. vbi supra. tandem cum ad praescriptionem oporteat interuenire causam possidendi positiue veram, vel putatiuam. l. quod vulgo. ff. pro empto. l. fin. ff. pro suo. l. pro legato. & l. fi. ff. pro legato. certe qui tali causa careat, licet bonam fidem forte possit habere, tamen non praescriberet, nisi dixeris tunc non ex defectu. bon. fi. sed ex defectu causae vel tituli cessare praescriptionem. Sed [sect. 16] & hoc casu hoc vitium clandestinatis praescriptum per lapsum annorum purgaretur, Barthol. in d. l. fin. C. vnde vi. Decius consi. 267. Alexand. consilio 6. lib. 1. Idem consil. 155. lib. 2. num. 7. Curtius Senior consil. 82. colum. 3. Ias. in §. sed istae. num. 100. Institut. de action. Rubeus consil. 75. num. 3. Matthaeus Afflictus decisione Neapolitan. 40. nume. 12. Balbus in d. l. Celsus, parte 3. columna 6. qui hanc dicit communem opini. quod & firmat Claudius num. 31. in d. l. Celsus. Decius consilio 558. colum. fin. plene per Tiraquel. de praescript. §. 1. Gloss. 4. versic. 18. Quinimmo [sect. 17] sunt qui putent bonam fidem praesumi vel ex iusto titulo, vel ex longa possessione, ita Innocentius in capitu. secundo. de in integ. resti. quem alij sequuntur teste Couarru. in capit. possessor, parte 2. de regu. iuris in 6. §. 18. Vnde [sect. 18] apparet verum non esse quod Imola contrarium sentiens tentauit in l. Celsus, colum. fin. supra alleg. & in repetition. cap. fin. colum. 5. de praescriptio. Aymon consilio 146. columna fina. Corneus consilio 207. libro tertio. Hieronymus Tortus inter consilia Alexandri consilio 192. lib. secundo. hic enim sentiunt, & quidam ex eis ex professo contendunt, per dict. l. fin. vt qui rem olim ab alio possessam propria authoritate coeperit, eamque triginta annis possederit, adhuc videatur malae fidei possessor, nec 30. ann. sufficiant ad purgandam illam malae fidei praesumptionem, quod sane verum non est, nam regulariter etiam solum longum tempus decem, vel viginti annorum sufficeret, quasi per hoc tempus dominus rem suam neglexisse, vel abiecisse, vel pro derelicto habuisse videatur, & per hoc iure possessionem eius amisisse, vt est communis opinio secundum Iason. in leg. prima. columna fina. C. de serui. fug. per eundem in leg. naturaliter. §. nihil commune. numero 84. ff. de acquiren. possession. Paulus, & Alexand. post Gloss. ibi in leg. si de eo. §. primo. eodem tit. ergo cum mala fides purgetur per consensum domini denuo accedentem certo, vel praesumptiue. leg. si fur, in princip. & §. 1. ff. de vsucapion. in simili per text. opti. in leg. filio quem pater. ff. de liber. & posthum. text. in simili, in §. fin. Institu. de iniur. consequens est vt per interuentum longi temporis praesumptio malae fidei, & clandestinatis ab initio emanans, vitiumque taliter contractum purgetur, nam & similiter purgatur inimicitia, & odium in terminis dict. §. fi. & etiam in terminis dict. l. filio, & in terminis leg. ex parte etiam. ff. de adimen. lega. facit optime dict. l. si id quod. ff. pro derelicto ibi, quasi volente, & concedente domina, & dict. l. si vir. ff. pro donato. itaque & si dominus cuius res a me propria authoritate capta est regulariter, & ab initio nolens praesumatur. leg. vetare. ff. de furtis. tamen per patientiam, & dissimulationem longi temporis ab illa voluntate quasi recessisse videtur, sicque accedente mihi domini voluntate, & concessione incipio mala fide purgata, & abscedente bonae fidei possessorem videri. dict. l. si id quod. cum alijs supra allega. ff. pro derelicto, quod obtinere potest quando dominus scit rem suam ab alio possideri, & tacet quod si nesciat non potest videri consensisse, aut ius suum concessisse. leg. mater decedens. ff. de inofficioso testamento. sicque illud vitium dominicae voluntatis non purgaretur, quinimmo etiam si dominus sciat adhuc praescrip. ordinaria cessat, cum non adsit aliqua causa extrinsecus positiue. l. pro legato. l. fin. ff. pro legato. leg. quod vulgo. ff. pro emptore. sed tunc locus fieret praescriptioni triginta annorum, & ad hoc prodesset vitium malae fidei purgatum videri. Apparet ergo ex his vt bona fides & citra tituli interuentum, & praesumi & adesse possit. Illud tamen aduertendum est, quod licet per cursum longi temporis purgetur malae fidei praesumptio, vt modo diximus, tamen non ideo inducitur ex tali tempore titulus ad praescribendum sufficiens. Aliud est enim possessionem meam antea iniustam modo per longi temporis interuentum quasi domini voluntate accedente iustam fieri & videri, non enim videtur nisi praeterea accedant alij decem, aut viginti anni, vt sic de tempore longo fiat longissimum. Ratio horum est, quia vbi interfuit longum tantum licet per hoc mihi iniuste possidendi voluntas domini accedere videatur, eaque sufficiat ad meam possessionem iustificandam, non tamen sufficit ad dominium in me transferendum. vt enim transferatur oportet praeter rei traditionem, quod ea traditio fiat ex causa legitima & destinata ad transferendum dominium, qualis esset causa emptionis, dotis, donationis, legati & similia. aliter enim sola traditio & concessio possessionis etiam a domino facta non sufficeret. leg. nunquam nuda. ff. de acqui. rerum. domi. ergo per lapsum longi temporis licet voluntas domini accessisse possessori videatur, tamen cum non accesserit ex causa praeambula sufficiente & legitima ad transferendum dominium, cessat dominij translatio, absurdum enim esset vt ea praesumpta domini voluntas, quae huic possessori accessisse videtur, potentior sit quam etiam voluntas expressa foret, sicque vt voluntas expressa sola de per se ad transferendum dominium efficax non est, ita & haec tacita voluntas ad illud transferendum efficax non erit. sicque vtilis erit ad iustificandam tantum possessionem, non etiam ad titulum inducendum, dominiumque transferendum aut vsucapionem concedendam, & ita procedit d. l. 2. §. si sub conditione, & l. quod vulgo. ff. pro emptore, cum simil. supra alleg. & d. l. si id quod. & d. l. si vir. Vnde postquam de longo tempore factum fuerit longissimum, continget etiam & praescriptio dominijque translatio tam iure ciuili, quo titulus in tali praescriptione aut bona fides non exigebatur, quam iure canonico, quo iure bona fides desideratur, non autem titulus, nisi in casibus specialibus. c. 1. de praescripti. in 6. nam hic per lapsum longi temporis contingit iustificatio possessionis, & malae fidei abscessio seu purgatio, deinde cum superuenit tempus etiam longissimum, abscessit requisitum tituli legitimi vel ipsum tempus pro legitimo titulo & causa est, sicque contingit praescriptio. Sicut in simili dicimus quod licet obligatio sine causa legitima praeambula non sit efficax. l. 2. §. circa. ff. de doli excep. tamen vbi fit sub conditione ipsa, conditio pro causa est, vt ff. de verbor. oblig. l. a Titio, simile in principio Insti. de literarum obligatio. Vides ergo vt bona fides citra tituli interuentum adesse possit, sed & in alio casu adest, scilicet cum emi ab eo qui bona fide praescribere inceperat, egoque non tam denuo vsucapere incipio, quam perficere eam vsucapio. quae ab eo authore meo coepta erat, sicque contingit praescriptio ordinaria sine titulo, secundum Couarru. vbi supra, a quo cauendum est, quia non aduertit, quod ibi etiam ille author meus praescriptionem ordinariam sine titulo inchoare non posset, sicque cum titulo contingit vsucapio illa ordinaria, nam de praescripti. 30. annorum ipse intelligendus non est, cum illa indubitanter sine titulo procedat, quinimmo si aduertis hic geminus titulus adest, vnus quem habebat author meus, alter quem ego ab eo habui. Denique [sect. 19] etiam in quibus casibus ad praescriptionem desideratur tempus cuius initij non sit memoria, adhuc tamen ibi bona fides necessaria est. Ita tenent Gloss. in capitulo primo, de praescription. in 6. verbo, nisi, & ibi Francus. columna fina. Angel. in §. furtiuae, in princip. Institutio. de vsucapion. Rubeus consilio decimotertio. numero decimoquarto. Balbus de praescriptio. 2. part. 3. partis principalis. quaest. sexta. columna quinta. Aymon Crauet consilio 146. Idem Aymon de Antiquit. temporis. 4. part. scissione, materia ista. numero 19. Matthaeus Afflictus decisione 368. numero decimo. est communis opinio secundum Alexand. qui eam sequitur in leg. cum quis. C. de iure deliber. & ipse episcopus ciuit. Roder. vbi supra, numero quarto. Abbas in capitulo fin. de constitu. not. 1. Dominicus in capitulo sacrosanct. 22. distinctione. Felinus in capitulo cum nobis, columna prima, de praescription. Contrariam partem defendunt Decius consilio 496. Salicetus in leg. secunda. numero octauo. C. de serui. & aqua. Decius in leg. traditionibus, columna tertia. C. de pac. Boerius decisione 39. numero septimo. sentit Barthol. in leg. fin. C. vnde vi. Verum sane prior sententia verior est per generalitatem. dict. capitulo vigilanti, & dict. capitulo fin. de praescripti. & capitulo possessor, de regulis iur. in sexto. praesertim cum ratio peccati vitandi ibi expressa tam militet in hac praescriptione quam in praescriptione ordinaria, vel in praescriptione longissimi temporis. # 80 Capvt lxxx. Svmmarivm. -  1 Malae fidei emptor est, qui altero denuntiante se dominum esse, nihilominus emit, cum communi contra nouissimos. -  2 Iudici non parti denuntians ius suum ostendere tenetur. -  3 Credulitas nimia improbatur. -  4 Malae fidei emptor est, qui emit ab eo quem dominum non esse fama est, & in mala fide esse videntur ementes, aut dono accipientes oppida & reditus regales a Regibus Hispaniae. -  5 Malam fidem inducit denunciatio, quae praeuenerat, non quae postea secuta fuit. -  6 Mandatum ostendere debet, qui ad alterius vtilitatem denunciat. -  7 Mala fides praesumpta quae inducitur ex denunciatione, an impediat praescriptionem 30. annorum. -  8 Denuncianti quando credendum sit. FVndvm [sect. 1] alienum mihi vendere volebas, quem tuum esse dicebas, & verus dominus ante contractum celebratum denunciauit mihi ne emerem dicens suum esse, sed nihilominus emi, an sim malae fidei emptor? & communis opinio est me malam fidem habere. Ita tenent Petrus de Bellapert. Iacob. Butrig. Odofredus, & Ioannes Faber post Dynum quem ipse allegat in l. si domum, per tex. ibi. C. de rei vendica. quod videtur tenere Glo. ibi: & Glo. in l. penu. ff. pro emptor. sequuntur Bartho. in fin. Alberic. numero 3. Baldus, Salic. numero 2. Fulgosius, Paul. Castren. & Ang. ibi, Bald. not. consil. 257. Titius emit. lib. 1. Alexand. in l. de pupillo. §. nunciationem. num. 12. ff. de operis noui nunciatio. Felin. in c. 2. de praescriptio. num. 5. colum. fin. Anton. in c. grauis, de restitut. spolia. Abba. in d. c. 2. & in c. sanctorum, de praescriptio. Barthol. in l. penul. ff. pro empt. Idem in l. naturaliter. colum. 3. de vsucapio. Innocentius in cap. dilecti, de maior. & obe. Cyn. in d. l. fundum. Corneus consi. 50. in causa vertente. nu. 15. lib. 2. Specul. de empt. & vendition. §. nunc dicendum secundo. Abb. in capitu. si diligenti. colum. 4. de praescription. Imola in cap. fina. colum. quinta, de praescrip. sentit Ias. consilio 29. nun quam putaui, ad fin. lib. 1. est communis opinio secundum Arias Pinellum de bon. mater. in authen. nisi tricennale. nume. 18. sequitur, & dicit communem opin. Baldus in l. Celsus. part. 3. numero 13. de vsucapio. Matth. Afflic. decision. 369. nume. 10. sentit Decius in l. velle. num. 3. de regu. iur. ff. Contrariam partem vt per interuentum talis denunciationis is emptor in mala fide constitutus non videatur, vehementi conatu defendit nouissime eruditus Arias Pinellus de bon. matern. in authen. nisi tricennale. num. 15. cum seq. quam longe antea tenuerat Ioan. Fab. in leg. si fundum. C. de rei vendi. quem ipse non allegat, sed communis opinio satis superque probatur in l. si fundum. C. de rei vendic. vt contra tam apertam sanctionem contendere ociosum nobis videatur, licet ipse Pinel. eius literam interuertere anxie, sed parum feliciter nitatur, cum ille sensus ac intellectus quos ipse huic legi aptare vult, parum illi conueniat, & ab eius legis mente, & sensu longe remotiores sint, quam nostra, aut vllius confutatione egeant, at in iure nostro iudice me ille demum ad veram contendit gloriam, & operae precium fecisse videtur, qui genuinos, veros ac simplices legum nostrarum sensus captauerit, & illis (vt nostrorum loquendi more vtar) natiuos sensus non datiuos accommodauerit, & haec opinio summam habet aequitatem, quando veritas concurrit cum denunciantis assertione, argumen. l. cum quidam. §. quod dicitur. 2. cum nota. ibi per Gloss. & alios. ff. de acquir. haered. aequissimum est enim huic domino, qui satis opportuno tempore ac re integra denuntiauit, ius suum integrum seruari, neque is emptor inculpatus videri potest, cum non tam temere ad res alienas comparandas accedere deberet, praesertim cum admonitus esset, argumento l. qui cum alio, de regulis iuris. l. quemadmodum. C. de agricol. & censi. libro decimo. bonus textus in lege viribus. §. si adierit. ff. de lega. praestan. ibi, denunciante eo. l. nomen, in verb. certior a te factus. C. quae res pignor. obligari possunt. sed opinio. Pinelli defende vt procedat quando denuncians verum non dicebat, argumen. l. cum quidam. §. quod dicitur. ff. de acquirend. haered. & etiam in alijs casibus, de quibus infra, secus si verum dicebat. Amplia [sect. 2] etiam si non statim ius suum ostenderet, id enim iudici non etiam parti ostendi oportet, ista est vera & communis opinio, quam tenent Baldus in dict. consilio 257. Titius emit, libro primo. Baldus, Angel. Fulgosius, & Paulus Castren. in dict. l. si fundum, quod & vult Barthol. ibi, dum ait sufficere denunciatorem se dominum dicere, quod & volunt plerique eorum quos supra retulimus, quia iudici in iudicio non parti extra iudicium quisque ius suum monstrare oportet. leg. 2. C. de edendo. l. ait praetor. §. si quis particeps. ff. quae in fraudem credit. leg. prima. in princ. ff. de oper. noui nunt. leg. fin. ff. de lege commiss. leg. heredes. ff. ad Trebel. Sed & in hoc contrarium a fortiore volunt Pinellus, & Faber, vbi supra, mouetur Pinel. quia non tenetur quis fidem adhibere asserenti aliquid nisi ostendat quod firmat. l. si quis inficiatus, & l. plane. ff. depositi. Bartho. in d. l. si quis inficiatus. Idem in l. quod te mihi. num. 15. ff. si cert. pet. Boerius decisi. 154. sentit Felinus colum. fina. in capitulo 2. de praescription. Decius & Cagnolus in leg. qui in alterius. ff. de regulis iuris. Sed defendendo communem respon. ea iura procedere, quando per talem denunciationem quis iuberetur, quod recte possidet tenetque missum facere, nos autem loquimur quando nondum tenebat, & ei tantum suadebam vt ab alienis abstineret, quod longe facilius est, argum. l. si ita stipulatus essem per te non fieri, & quae ibi docemur a Barthol. & aliis. ff. de verbo. obliga. nam & facilius quis remittit plura (id est, abstinet ab eorum petitione, & exactione) quam donet, & tradat pauca, vt tradunt Iason, Decius & alij in l. pactum dotali. in princip. C. de collat. & diximus plenius in materia pactorum, de non petendo, in libro de succession. creation. text. celebris in leg. vnum ex familia. §. si rem. ff. de lega. 2. text. optimus in leg. penult. ff. pro empto. & in leg. vnica. ad principion. C. de vsucapion. transfor. Neque [sect. 3] ad rem pertinet quod Pinellus ait iure nostro credulitatem improbari. l. prima. vbi plene Iason. ff. de eo per quem factum erit. nam illud in nimia, & inconsulta credulitate, non sic vbi non esset inconsulta, quae erat in specie nostra, vbi veritas concurrebat cum assertione denunciantis. Nec quenquam mouere debet quod Pinellus, vbi supra, ait, non induci malam fidem, si quis a possidente rem emat vt suam, licet fama publica, & generalis esset, eam rem alienam esse. Allegat Baldus in capitulo vigilanti. numero quinto. de praescription. Felinum in capitulo, si diligenti. numero quinto. eodem titulo. Afflictum decisione 178. numero vndecimo. nam Bald. Felinus, & alij loquuntur, quando venditor ille habebat iustum titul. & longam atque inconcussam possessionem quasi ex titulo simul cum longa & inconcussa opinione maior veritatis praesumptio oriatur quam ex illa fama, quae mandax saepe esse solet. [sect. 4] Diuersum sane esset, si cum esset fama in vicinia aliquam rem non esse possidentis, qui nullum titulum habebat, nec longam possessionem, ad emptionem rei illius accederem, tunc enim non bona, sed mala fide accessisse videretur, vt tenent Imolen. in cap. fina. de praescription. numero decimosexto. versicul. Idem si probetur quod de hoc erat fama in vicinia. Sic ergo & in specie nostra, in qua non ponimus venditorem titulum legitimum habuisse, & in longa praeterea & inconcussa possessione fuisse, quod notat ad proceres Hispaniae, qui titulo donationis, aut emptionis tot populos & reditus regales a regibus dominisque nostris acceperunt, quibus alienare non licere constat per titu. de las donationes. lib. 5. ordin. Tenendo communem sententiam limita[sect. 5] vt non procedat quando post rem emptam & traditam fieret talis denunciatio, tunc enim possessor, idemque emptor non videretur in mala fide constitutus per solius denunciationis interuentum. Ista est vera & communis opinio, quam tenent Glos. in l. penu. ff. pro emp. quam sequuntur ibi similiter transeuntes Iacob. de Rau. Bart. Alberic. Ray nerius de Forli. & alij. Bald. consi. 257. Titius emit. lib. 1. Alex. in l. de pupillo. §. nunciationem. nume. 12. de ope. no. nun. ff. Felin. num. 5. in c. 2. de praescr. Anton. Butri. in c. grauis. de resti. spol. Abb. in d. c. 2. Idem Abb. in c. sanctorum, de praescri. & in cap. si diligenti. colum. 4. Innocentius, in c. dilecti, de maior. & obed. Cyn. Ioan. Fab. Butrig. Petr. Bell. Barthol. Alberi. Bald. Ang. Salic. Fulgo. & Paul. Castr. in l. domum. C. de rei vendic. Corn. cons. 50. in causa vertente. lib. 2. Specul. de empt. & vend. §. nunc dicendum. 2. Barthol. in l. naturaliter. colum. 3. de vsucap. Pinel. vbi supra. Balb. in l. Celsus, de vsuc. par. 3. num. 13. Quod ipsi tenent & intelligunt de iure tam canonico quam ciuili, contrarium tenet Imol. in c. fin. de praescrip. nume. 16. licet agnoscat in contrarium se habere communem opinionem, mouetur, quia licet praescriptioni semel rite & recte inchoatae interuentus malae fidei postea nascentis impedimento non sit de iure ciuili. l. vnica. C. de vsucap. trans. tamen de iure canonico aliud est. nam nocet mala fides superueniens non secus, quam si ab ipso vsucapionis primordio interfuisset. d. cap. fin. de praescrip. ibi, in nulla temporis parte scientiam rei habeat alienae. Sed nihil est, nam malam fidem superuenientem nocere de iure canonico agnoscimus, at in specie nostra malam fidem videri superuenisse negamus, quia assertioni illius possessor ille postquam bona fide semel & emit & possidere coepit, non tenetur fidem adhibere, licet teneretur ante contractum initum coeptamque possessionem, aliter enim nunquam quisquam bonam fidem haberet, quia semper posset dubitate, an dominium esset concedentis, & ita procedit d. l. si quis inficiatus. ff. depositi. & in simili diximus supra. [sect. 6] Secundo intellige quando ille denunciator se dominum dicebat, secus si dicebat alium esse dominum. tunc enim ei non secus esset adhibenda fides nisi mandatum ostenderet illius quem dominum dicebat, ista est vera & communis opin. vt sic cesset mala fides, quam tenent Bar. & Angel. in d. l. si fundum. Balb. in l. Celsus, de vsuc. par. 3. nu. 13. & ait Ang. vbi supra, hoc esse no. ad multa & ita intelligitur d. l. si quis inficiatus, tenet Bald. d. consi. 257. lib. 1. tenent Bal. Salice. Fulg. Paul. & alij communiter in d. l. si fundum, & Alex. in d. §. nunciationem. ratio differentiae, quia lex non tam assistit ei cuius non interest, quam assisteret si eius interfuisset, arg. in l. stipulatio ista. §. alteri. ff. de verbo. oblig. §. alteri. Insti. de inutil. stipul. l. certi condictio. §. quoniam. ff. si cert. pet. l. ex conuentione. C. de pact. l. sine censu vel reli. vnde denunciationem factam a non domino non interpretatur lex emptorem in mala fide constituisse, quasi is fidem non adhibuerit denuncianti, licet fidem denuncianti adhibuisse interpretaretur quando denuncians se dominum diceret, vel ostenderet mandatum eius quem dominum dicebat. Tertio intellige quando veritas concurrebat cum assertione denunciantis, tunc. n. emptor constitueretur in mala fide, non sic si denuncians non esset dominus, etiam si res non foret vendentis, ita videntur sentire communiter Doct. vbi supra, quod verum existimo. arg. l. cum quidam §. quod dicitur. 2. cum ibi notatis. ff. de acquir. haeredi. quasi illa denuntiatio tribus demum concurrentibus noceat, quod & fiat ante contractum, & quod denuntians se dominum dicat, & re vera dominus sit. Quarto intellige vt procedat quando venditor non haberet titulum & longam possessionem, nam si vtrumque habuisset, tunc forte illa denuntiatio etiam ante contractum facta non noceret, argu. eorum quae supra diximus tenuisse Bald. nu. 5. in c. vigilanti, de praescrip. & Felin. in cap. si diligenti, numero 5. eod. titu. Afflictus decisione 178. num. 11. Ex [sect. 7] superioribus infertur suspectum esse quod Aries Pinel. in auth. nisi tricennale. nu. 16. de bon. mater. ait, scilicet quod si pater in bonis filij maternis habebat vsumfructum & proprietatem ei vendere properanti, atque etiam emptori festinanti filius denuntiet rem illam suam, nec vendi licere, & nihilominus emptor emerit, quod procedet praescriptio 30. annorum, nam defectus illius titu. illegitimi in tali praescriptio. non nocebat de iure ciuili. l. sicut. l. omnes. C. de praec. 30. annorum. nec etiam de iure canonico. c. illud, &c. de quarta, de praesc. non quoque oberit, inquit, mala fides, quia illa denuntiatio non inducit malam fidem, vt ipse contra communem sententiam contendit, sed cum communis sententia verior sit, & obtinere debeat, & in hac specie tenendum est, malam fidem inductam esse, quoe vtroque tempore impedit proescriptionem longissimi etiam temporis, & in eo tantum quaestio erit, an ea mala fides sic ab initio praesumpta per interuentum longissimi temporis euanuerit ac abscesserit, quasi lex quae tunc praesumit bonam fidem, eadem post longissimi temporis cursum ab ea praesumptione discedat, & quasi poeniteat illius sinistrae suspicionis, quam contra talem emptorem conceperat, vel interpretetur domini voluntatem emptori denuo accessisse tacite ex tanti temporis tolerantia, sicque purgatum fuisse vitium illud malae fidei, argu. eorum que tradit Bart. in l. fi. in fi. C. vnde vi. & quae nos disseruimus supra. Ex superioribus etiam infertur quid respondendum sit in illo articulo quotidie contingente, [sect. 8] cum quis conduxit mercenarios seu operarios ad quendam fundum excolendum, & alter vociferat, se illius fundi dominum esse, denuntiatqe laboratoribus illis ab altero conductis, ne in fundum illum pedem inferant, an per hoc in mala fide videantur constitui, & abstinere debeant ab ingressu fundi. & quid si iam ingressi fuerant & laborare coeperant, sicque postea eis facta fuit denuntiatio vt inde exirent, qua in re communis opinio esse videtur, vt si denuntiatio facta nunquam fuit laboratores inculpati videantur, vt tenet Gloss. fi. in l. in rem. §. tignum. ff. de rei vendi. & ibi Bart. Ang. & communiter Docto. Bald. consi. 463. statuto ciuitatis. lib. 3. Bald. in l. non ideo. col. 1. C. de accusa. & Salic. ibi. q. 1. Bald. in authen. ingressi. colum. 2. de sacrosanct. ecclesi. Alberi. in leg. si quis id quod. colum. penu. ff. de iur. omn. iudi. Idem in leg. 1. in princi. columna prima. ff. de eo per quem factum erit. Barthol. in l. non solum. §. si mandato. columna tertia. ff. de iniur. prout refert, & sequitur Dec. in l. velle. numero tertio. ff. de regu. iur. Verum post factam denuntiationem tales laboratores non viderentur inculpati, sed potius in mala fide constituti, vt videtur esse communis opinio, quam tenent Imol. & Romanus in dict. §. nuntiationem. Angelus in §. quibus. in authe. vt omnes obedi. iudi. sentit Angelus in d. §. tignum. Alexa. consilio 36. visis his. numero tertio. versicul. praeterea sequitur & dicit esse communem opinionem Dec. in dicta lege, velle. numero tertio. Contrarium tamen videtur tenere. Idem Alexand. sibi contrarius in dicto §. nuntiationem. numero secundo. Quid dicendum? & quidem si ipsi laboratores sciebant denuntiantem aliquid iuris in tali fundo habere inculpati non viderentur, vt docent Alexand. in d. consilio 36. numero 3. & 4. & Salice. de accusa. in l. non ideo minus. q. 2. quod si ignorabat, tunc aut iam fundum ingressi coeperant laborare, & exire non tenerentur, argum. d. l. penul. ff. pro empt. & l. si quis inficiatus. ff. depositi. l. plane, eod. Aut nondum ingressi fuerant fundum, nec etiam conducti, & tunc parere deberent, argum. d. l. si fundum. C. de rei vendi. l. nomen, in verb. certior factus. C. quae res pignori obligari possunt. Aut iam fuerant conducti, licet fundum ingressi non fuissent, & tunc verior & benignior opinio videatur, vt non videatur res ex toto integra, sicque inculpati videantur, licet non paruerint, argumento d. l. penult. & d. l. si quis inficiatus, praesertim cum res sit parui praeiudicij, argumento leg. si quis diuturno, cum ijs, quae supra tradidimus. Ex superioribus apparet quid respondendum sit in eo qui venandi causa fundum alienum ingreditur, id quod verum est nisi dominus contradicat & reclamet, cui reclamanti si fidem adhibere nolui inculpatus non videbor, si quidem sit verum eum dominum fuisse, & ita intelligerem (arg. eorum quae supra diximus) text. & iura supra alleg. # 81 Capvt lxxxi. Svmmarivm. -  1 Malae fidei possessor est qui contra iura mercatur. -  2 Malae fidei praesumptio an purgetur longissimo tempore, ard. q. -  3 Bona aut mala fides soli Deo certo nota. -  4 Bona fides praesumitur. -  5 Seruitute vtens sine causa an iure canonico praesumatur esse in bona fide. -  6 Mala fides an praesumatur ex defectu tituli, quando non apparet antiquior possessor. -  7 Mala fides non praesumitur ex tituli defectu post annos triginta. -  8 Bona fides orta ex iniusta causa an sufficiat ad praescriptionem, ardua q. -  9 Praescribit annis triginta emens rem filij in qua pa terfamilias habebat vsumfructum. -  10 Mala fides nocet etiam in praescriptione immemoriali, ardua q. -  11 Praescriptio immemorialis an cesset si appareat de titulo illegitimo, ard. q. -  12 Diuturnitas temporis facit praesumi etiam ea quae sunt facti. -  13 Tituli allegatio aut probatio non requiritur in praescriptione immemoriali. -  14 Inutilium interuentus non nocet vbi eorum defectus non noceret. -  15 Titulus inutilis non nocet praescriptioni etiam longissimi tantum temporis. -  16 Praescriptioni immemoriali non nocet initium vitiosum. -  17 Tempus immemoriale facit vt omnium possibilium concursus praesumatur. -  18 Praescriptio triginta annorum cessat in spurio qui dispensationem illegitimam impetrauit eiusque virtute bona patris possedit, egregia quaestio. -  19 Intel. l. nemo. ff. pro legato. -  20 Praescriptio longi temporis cessat in spurio qui bona patris virtute illegitimae dispensationis possidebat. -  21 Praescriptio immemorialis non nititur in possessione ciuili, sed naturali detentatione contenta est. -  22 Intelle. capit. ad decimas, de restitutione spoliatorum. QVi [sect. 1] contra iura mercatur bonam fidem non praesumitur habere, cap. qui contra, de reg. iur. lib. 6. & quemadmodum. C. de agri. & cens. lib. 10. l. 1. in fin. C. de bon. mater. l. fin. §. sin autem sub conditione. C. commun. delega. l. fi. C. vnde vi. sicque cessat longi temporis praescriptio, vt dictis legibus, quia in ea bona fides desideratur. l. vnica. de vsucap. transfer. C. in prin. Inst. de vsuc. leg. vbi lex. ff. de vsuca. vigilanti. ca. fin. de praescri. quod procedit quoad praescriptionem longi temporis, vt dictis legib. nam longissimi teporis praescriptio non impeditur, vt tenet Gloss. fin. in dict. l. quemadmodum. cum qua transeunt ibi Doct. sentit Gloss. in d. §. sin autem sub conditione, in verb. longi temporis, dum allegat l. cum notissimi. §. illud, de praescrip. 30. annorum, cum qua transeunt Doct. ibi. Gloss. in l. 1. in verb. praescriptionem. C. de bon. mater. cum qua transeunt Doct. ibi, estque indubitata opinio de iure ciuili, quo iure in praescriptione 30. vel 40. annorum bona fides non exigebatur. l. sicut. l. omnes, & d. l. cum notissimi. C. de praescr. 30. annorum. Sed cum iure canonico (quod hac in re in vtroque foro seruatur) etiam in praescriptione bona fides exigatur, cap. vigilanti. c. fin. de praescrip. [sect. 2] an ea mala fides praesumpta noceat quoad hanc praescriptionem longissimi temporis 30. vel 40. annorum, & Barthol. in l. fin. nume. 17. C. vnde vi. tenent non nocere. & licet ipse non exprimat se loqui de iure canonico, tamen ita intelligendus est, dum ait, illam malae fidei praesumptionem post illud tempus longissimum cessare, euanescere, purgari, vt etiam retro bo. fidei possessor ille semper fuisse intelligatur, vnde si illa mala fides praesumpta etiam post annos triginta completos quasi in bonam fidem versa & transformata videtur malae fidei praesumptione abscedente, praescriptio de iure canonico non secus quam de iure ciuili contingere poterit, & illam Barthol. opinionem sequuntur Abb. consi. 89. num. 5. in quaestione quae ad praesens. lib. 1. Innocen. in c. 2. de resti. spol. Aymon Crauet. de antiqui. temporum par. 4. versic. materia ista. num. 4. fol. 157. Salic. num. 1. in d. l. fin. C. vnde vi. Deci. consil. 267. non excedit. num. 5. colum. penul. versic. tertio, de bona fide. Abb. consil. 102. in causa. num. 1. lib. 1. Dec. consi. 272. viso processu. num. 9. colum. penu. Ias. in §. sed istae. num. 100. Institu. de actionibus. Idem Ias. consil. 57. colum. fina. libro primo. Idem consilio 72. columna 2. eod. lib. Idem Ias. consi. 209. colum. 2. libro 2. Curtius Iun. consi. 52. colum. 4. Paul. Castren. consi. 169. lib. 2. viso quodam processu agitato. Corn. consil. 96. colu. 2. libr. 4. Idem vult Alex. consil. 6. viso themate. colum. 1. num. 1. libro 1. dum allegat Barth. in d. l. fin. C. vnde vi. Idem Alexand. consilio 151. viso themate. libro secundo. numero 7. vbi etiam allegat Barthol. in d. l. fi. quem etiam refert, & sequitur Aretin. consilio 63. in praesenti consultatione. colum. penult. quem etiam refert, & sequitur in consilio 103. in causa & quaestione. numero 7. columna penult. Idem Aretin. consilio 112. colu. secunda. versicul. his breuiter, incipit consideratis. Idem Aretin. consilio 153. consultatio proposita. columna fin. in fi. Roman. consilio 107. cum praesupponatur, in principio. & illud dictum Barthol. satis communiter appr. videtur, quod sequitur, & exaltat Abb. in capitu. si diligenti, de praescrip. numero decimosexto. quod & admittit Aymon de antiqui. tempo. part. 4. versicul. materia ista. numero 20. quo ad praesumptam malam fidem, licet contrarium teneat in mala fide aperta. Andr. Tiraq. de praescrip. Glo. 2. §. 1. ver. bona autem fides, & Glo. 4. versi. 17. vbi quam plures allegat. Contrariam partem vt malae fidei possessor, in specieb. nostris is intelligat etiam post longissimum tempus, videntur tenere Bal. & Angel. in d. l. fi. C. vnde vi. dum intelligunt quod iure canonico dict. l. fin. non procederet, etenim si quis semel extitit in mala fide, certe per praescriptionem longioris temporis non in meliore, sed in deteriore fide constitui videtur, tantumque abest vt huic quasi bona fides renasci videatur, quod potius quotidie in maiorem perfidiam iniustioremque causam recidisse intelligatur, vt in c. fin. de praescri. vbi haec fere ratio redditur. Denique illud dictum Bart. maiore conatu reprehendit Ioan. Imo. in c. fin. num. 14. & Felin. in c. si diligenti. 2. & 3. colum. eod. titu. sentiunt Imol. & Bal. in c. per tuas, de testibus dum generaliter aiunt praesumi malam fidem in possidente sine tit. Idem tenet Aymon de antiq. temp. par. 4. versi. materia ista. nume. 20. fol. 159. qui alios alleg. & dictum Barth. admittunt vt procedat de iure tantum ciuili, quod tamen negant seruandum esse, sed iuri canonico etiam in vtroque foro standum. idem Aymon consili. 146. Quid dicendum [sect. 3] & quidem bona aut mala fides possidentis cum ex eius animo pendeat, certo probari non potest, sed tantum per coniecturas. l. pen. C. de euict. ibi alijs itaque hoc indicijs. huius enim rei solus Deus optim. Maxi. conscius esse potest, nam & quod ore proprio profitemur, eius contrarium sentire possumus. l. an inutilis. ff. de accep. l. obligationum substantia. ff. de act. & oblig. l. non solum, eo. tit. [sect. 4] lex autem in re dubia praesumit possessorem esse bonae fidei. Glo. quam communiter sequuntur ibi Doct. in prin. Instit. de vsucap. Gloss. & ibi communiter Docto. in l. penu. C. de euict. Glo. & communiter Doct. in §. sed istae. Inst. de act. Barth. & alij in l. Celsus. ff. de vsucap. Imo. Abb. Feli. & alij. in c. fi. de praescr. Fel. in c. si diligenti, eod. tit. colum. 2. & 3. post Abb. ibi, nu. 14. cum seq. est communis opinio. secundum Arias. Pinel. de bon. mat. in auth. nisi tricennale. num. 12. communis secundum Iaso. ind. §. sed istae. num. 100. Dec. consi. 267. num. 5. Idem Dec. consil. 272. num. 8. argu. l. merito, cum simi. ff. pro soc. Fallit in eo qui nulla iusta causa, aut ti. rem possederit, quia quisque scire debet quod suum non est, id alium modis omnibus pertinere. l. fin. C. vnde vi. Haec tamen limitatio, vt cessante tit. mal. fides praesumatur sublimitatur vt non procedat cum agitur de seruitute acquirenda, possidenda, & praescribenda, arg. l. si quis diuturno. ff. si seru. vend. [sect. 5] quia tunc agi videtur de leui, aut non magno praeiudicio, & laesione eius contra quem praescribit, vt Doct. communiter interpretantur, quod indubitanter procedit de iure ciui. Sed de iure cano. an idem admittendum sit vehementer controuersum est, & communis opinio est vt de iure cano. non procedat. Ita tenet, & firmat communiter teneri Ioan. Imo. in d. c. fin. de praescr. num. 15. alleg. Barthol. in l. 1. §. 1. ff. de itine. actuque priu. & Cyn. in l. 1. & 2. C. de ser. & aqua. Couarr. variar. resolu. lib. 1. c. 17. num. 7. & denique quod bona fides in dubio praesumatur, tradit fusius Andreas Tiraquellus. de praescriptio. §. primo. Gloss. 2. versicul. bona autem fides. Contrariam partem, vt d. l. si quis diuturno. procedat etiam de iure cano. tenent Dynus num. 31. in cap. possessor, de reg. iur. lib. 6. Abb. in c. de quarta. num. 25. de praescrip. Idem Abb. in c. si diligenti. num. 14. cum praescrip. & seq. vbi Felin. colum. 2. & 3. eod. titu. Gloss. & Doc. in c. 1. de praescr. lib. 6. Ancha. in c. sine possessione, de regu. iur. lib. 6. colum. 9. Imol. numero 15. in d. c. si diligenti. Anton. in cap. cum ecclesia Sutrina, de causa possess. & proprieta. vbi reliqui idem tenere videntur, praesertim Ripa colum. penul. Roman. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucapio. Balb. qui hanc firmat esse communem opini. & plures huius partis auxiliares citat in tract. praescrip. par. 2. 3. par. pri. q. 6. ad fin. & hanc partem putat esse receptiorem Couarr. vbi supra, licet in contrarium inclinet, & vide quam plures quos allega. Andr. Tiraq. vbi supra. Gloss. 4. versicu. 39. ibi, sed & multi hoc intelligunt, vbi agitur de modico praeiudicio, & versic. 14. Quid dicendum? & sane haec posterior pars vtroque iure longe verior est, cum facilius admittatur cuiusque rei deterioratio, quam interius. l. cum quaestio. vbi Cornel. num. 6. C. de leg. l. & hoc Tiberius. ff. de haered. institu. sicque longe leuius est, facilius ac tolerabilius fundum meum seruitute realem pati, quam ex toto amitti, inque alium transuolare, vnde licet alienam rem ex toto mihi arrogare, dominoque adimere impium, & auarum sit, dominumque permissurum verosimile non sit, tamen eandem rem mihi seruire, aliquamque commoditatem afferre ipsa fere salua manente facilius, humanius, & tolerabilius est, sicque id dominum permissurum verosimilius potui sperare, perque huius fiduciae interuentum malae fidei suspicio abscessit, ita probatur de iure ciuili in d. l. si quis diuturno, & de iure canoni. in d. c. cum ecclesia Sutrina, secundum receptiorem intellectum. Simile in furto, quod licet committatur, cum quis contrectat rem alienam inuito domino, tamen si putabat dominum permissurum, furtum fieri non intelligitur, vt not. per Glo. & Doct. in §. 1. Insti. de obli. quae ex delict. nasc. vt enim arguatur mala fides possidentis, non sat est quod sciat se rem alienam possidere, nisi & praeterea sciat, aut scire debeat dominum minime permissurum, non sic si verisimiliter existimet id illum permissurum, vt diximus, & probat opti. text. in l. si id quod. ff. pro derelict. ibi, quasi volente, & concedente domina, & leg. si vir. ff. pro donato. Secundo intellige [sect. 6] quod cessante titulo mala fides praesumatur, quando apparebat de antiquiore possessore, non sic si de antiquiore possessore non appareret, nam tunc mala fides non praesumeretur etiam cessante titulo. ita tenent Abb. numero 15. & Feli. qui hanc dicit communem opinionem in d. ca. si diligenti, de praescrip. Inno. & Imol. in c. 2. de restitut. in integrum. Arch. in c. si virgo. 34. q. 2. Butrius in c. cum ecclesia, de causa pos. & proprie. Idem in c. peruenit, de censibus. Dyn. in c. qui contra, de reg. iur. in 6. Bar. in l. 2. §. si a pupillo. ff. pro empt. Bar. in l. 1. §. hoc interdict. ff. de itinere actuque priuato. Angelus in l. cum qui. §. publiciana. ff. de pub. Are. in §. si quis a non domino. Instit. de rer. diuis. & alij plures relati per Felin. vbi supra. Tertio [sect. 7] intellige vt etiam cessante titulo mala fides in possessore desinat praesumi, postquam tricesimum annum suae possessionis expleuit, vt in l. fi. C. vnde vi, secundum Barto. ibi, in fi. & secundum communem opinionem supra relatam quasi vitium malae fidei, quod praesumebatur ex defectu tituli, purgetur, & euanuerit per lapsum temporis tricennalis, vt quasi volente, & concedente domino per tanti temporis desidiam, patientiam & tolerantiam, is possidere intelligatur, & consequenter in bona fide constitutus videatur, cum res alienas de dominorum voluntate possidere vetitum non sit, vt ff. pro derelicto, per totum. §. venditae. Institut. de rerum diuis. d. l. si id quod. ff. pro derelicto. l. si ego. §. 1. ff. de publi. in rem actio. ibi per traditionem, aut per patientiam forte. l. sicut. leg. omnes. l. cum notissimi. C. de praescrip. 30. annorum, facit quia taciti, & expressi per potentiam est. l. cum quid, cum ibi late traditis a Ias. & alijs. ff. si cert. peta. nec dubium est quin istius possidentis possessio tam iustificetur ex tacita concessione domini, quae praesumitur, & colligitur ex longa ipsius patientia, quam iustificaretur per eiusdem expressam concessionem, & cum ist haec verosimilia sint iustissime admittimus hanc praesumptionem vt mala fides, quae ab initio ex defectu tituli praesumitur per tricennalis temporis cursum quasi abscessisse euanuisseque videatur, successisseque eius loco ac renasci bonam fidem iustamque ac probabilem confidentiam. de domini voluntate ac concessione accedente, bon. tex. in l. alienationis verbum. ibi. vix est enim vt non videatur alienare. ff. de verbo. sing. quinimo per solius anni taciturnitatem ius nostrum remittere videmur. §. fi. Insti. de iniur. facit d. l. si quis diuturno, & l. omnimodo. ibi, nam si nullam. C. de inof. testa. facit quia & simili, & etiam longe breuiore taciturnitate ius possessionis omissum videtur. Ias. in l. 1. col. fi. C. de ser. fug. & in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 88. ff. de acq. posses. Gloss. Paul. & Alex. in l. si de eo. §. fi. eo. tit. vide supra c. 79. num. 15. Quarto [sect. 8] intellige vt sufficiat bon. fides orta ex iniusta causa & ex tit. illegitimo, veluti si emi a minore rem soli sine decreto vel ab ecclesia citra solenniorum interuentum, nam si bona fides adesse potest ad praescriptionem sufficiens citra vllius tituli, aut iustae causae interuentum, ergo multo magis cum interuentu tituli minus legitimi. arg. l. vnicae, in princi. cum ibi late traditis per Gloss. & doct. C. de rei vxor. act. & C. de testam. l. testam. vbi Ias. Co. & alij, intellige quando constabat bonam fidem interfuisse, nam in re dubia non praesumeretur in eo qui contra iura mercaretur. l. 1. C. de bon. mater. l. quemadmodum. C. de agri. & censi. libr. 10. c. qui contra iura, de regul. iur. in 6. sed cum constabat de bona fide, tunc ad praescriptionem tam sufficiens esset, quae nasceretur ex iniusta causa etiam profecta ab errore iuris, quam si a causa legitima descenderet, ita tenent Gloss. in l. 2. C. vbi causa status agi debeat, cum qua transeunt Doct. ibi Glos. cum qua transeunt Docto. ibi in l. 2. C. si quis ignorans rem minoris esse. Barth. in l. sed & si lege. §. scire, per text. ibi. ff. de peti. haered. Paulus in l. Celsus. colum. 1. ff. de vsucapio. Idem Paulus in leg. nunquam. in fin. eod. titul. Afflict. decis. 40. nu. 12. Paulus in leg. 2. §. si a pupillo. numero 4. ff. pro empt. Idem in leg. venditioni. C. eodem titu. Ant. Rub. consilio 75. Bald. in leg. Celsus. de praescriptio. 4. notab. numero 15. Couar. in cap. possessor. de reg. iur. in 6. part. 2. §. 7. Aym. de antiq. tempo. 4. part. fol. 157. Cornel. consilio 277. libro quarto. Felin. in cap. de quarta. numero 34. de praescript. Ant. & Imol. in c. peruenit, de empt. & vendi. Imolen. & Anton. in d. cap. de quarta. Felin. in c. si diligenti. columna 3. de praescrip. Emanuel a Casta. Lusitanus in leg. si ex cautione. C. de non numera. pec. pag. 55. Alexand. consilio 127. libro 4. colum. 3. Pinel. numero 11. in auth. nisi tricennale. C. de bo. mater. qui hanc dicit communem, tenet & dicit communem Balb. vbi supra not. 3. dicit communem Rub. vbi supra, Balb. in l. nullo. nume. 4. C. de rei vend. Rip. in l. 1. num. 9. ff. quo. bon. Alexand. consilio 75. colum. 2. vbi hanc dicit communem, & consi. 154. ad fin. sentit Tiraq. de praes. Gloss. 2. §. 1. verb. bona. Contrariam partem tenent Felyn. in c. de quarta, supra alle. num. 35. Paul. Cast. in d. l. Celsus, in prin. Idem consil. 72. quia frustra, ad fin. prout refert Felin. vbi supra, qui etiam alleg. huius partis fautores Cynum in l. si quis emptionis. §. 1. de praescrip. 30. ann. & Bart. in d. §. scire. Glo. in cap. 2. de his quae fiunt a praela. Gloss. in cap. apostolicae, de don. cum quibus transeunt simpliciter Doct. ibi. Gloss. in c. cura de iure patro. Abb. in d. c. de quarta. Idem Abbas in c. cum non liceat, de praescrip. sentit Felin. in d. c. si diligenti. num. 4. & non desunt qui hanc dicant communem, vt per Aym. de antiq. temp. par. 4. versic. materia ista. num. 7. Quid dicendum? & sane prior opinio negatiua vt non noceat, quod illa bona fides oriatur ex titulo inutili, & a iure improbato, est longe verior, per dict. §. scire, & leg. pro legato. leg. fina. ff. pro legato. leg. fina. ff. pro suo. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucap. leg. quod vulgo. ff. pro empt. nam in praescriptionibus bona fides non tam positiue desideratur, quam seu priuatiue, id est, quod absit perfidia, & mala fides, vt dictis legibus, & cap. vigilanti, & cap. fin. de praescript. & cap. si virgo. 34. quaestione secunda, quae cum abscesserit non refert quia ex causa abscesserit, id est, siue ex peritia siue ex imperitia, aut stultitia, facit l. si per errorem. ff. de iurisd. omn. iud. Tenendo hanc partem ad omnia iura in contrarium per Doctor. adducta respondetur in prescriptionibus regulariter tria inter se distincta, & separata desiderari, scilicet possessio, titulus, bona fides, vt altero horum trium deficiente non contingat praescriptio. l. vnica. C. de vsucapion. trans. in princip. Instit. de vsucapion. l. sine possessione. l. Celsus. 3. ff. de vsucal. 2. C. pro emp. l. 2. §. si a pupillo. eod. ti. ff. titulus autem a lege improbatus pro non titulo habetur. d. §. a pupillo, & d. l. 2. cum similibus, & sic licet ab illo titulo contingenter profecta sit bona fides, adhuc tamen cessat praescriptio non quidem ex capite bonae fidei cessantis (affuit enim satis sufficiens ad officium suum peragendum) sed cessat praescriptio ex capite tituli deficientis. leg. qui haeredi plures. ff. de cond. instit. nam & similiter licet titulus esset legitimus, & bona fides indubitata, tamen si possessio foret interrupta, cessaret praescriptio. l. coeptam, cum ibi notatis. ff. de vsuc. leg. more. C. de rei vendi. quod alibi plenius diximus, & aliquid supra c. 77. num. 9. Infertur [sect. 9] quod si pater habebat vsumfructum in bonis maternis filij sui, quem habebat in potestate, eamque rem vendidit mihi contra l. 1. C. de bonis maternis, eam praescribere potero annis triginta si ignarus eram illius legis prohibitionis, quia haec bona fides orta ex hoc iuris errore sufficit, & titulus ille qui pro nullo est in praescriptione longissima non nocet. l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de praescrip. triginta annorum, tenent in specie Cynus, Alberic. Paulus, & Pinellus, numero 12. in authen. nisi tricennale. C. de bon. matern. Infertur etiam decisio illius articuli, [sect. 10] an praescriptio tanti temporis, cuius initij memoria non existat, procedat cum mala fide? qua in re sunt qui teneant procedere etiam cum mala fide, ita tenet Decius, numero 12. in l. traditionib. C. de pact. qui refert idem tenuisse. Salic. in l. 2. ad finem. C. de serui. & aqua. Ioannes Zenobius de Vbaldis inter consilia Bald. consil. 370. verba rescripti. lib. 3. Boerius decisione 39. num. 7. Decius consi. 417. in causa domini operarij. num. 5. versic. similiter nec bona fides. Idem Decius consi. 638. communitas Spadiae. num. 4. Contrariam partem, vt in tali praescriptione bona fides exigatur, nec procedat cum mala fide, tenent Gloss. penultim. in cap. 1. de praescription. in sexto. & ibi Francus colum. fin. sequitur decisio Neapolitan. 368. colu. 4. Angelus Aretinus in §. furtiuae. colum. 1. Institut. de vsucapionibus. Abbas, Panormit. in cap. fi. not. 1. de praescri. Dominicus in cap. sacrosancta. 22. distinctione. Felinus in ca. cum nobis. colum. 1. de praescrip. Aymon Crauet. de antiq. tempo. part. 4. versiculo, materia ista. num. 19. Idem Crauet. consilio 146. Alexandrinus consilio 13. columna quarta, in fine. Bertachinus versicu. praescriptio quomodo causatur in suo repertorio. Orlandus de Curte inter consilia Calcanei consilio sexto, columna penul. Iaso. consi. 24. colum. penu. lib. 3. & haec opinio longe verior est, & receptior videtur, pro qua vrget generalitas capitu. possessor. de regu. iuris. in sexto. cap. vigilanti, & capit. fin. de praescriptio. praesertim cum, vt disseruimus, tanto perfidior mala fides quanto diutius, & durat & detinet animam possidentis in peccato, & periculo salutis aeternae, facit, quia legislatori curae esse debet non solum vt peccatum commissum puniatur, aut purgetur, sed etiam vt peccandi occasio remoueatur, capit. ne captandae, & capitu. detestanda. de concession. praebendae. capitu. fin. eodem tit. lib. 6. l. de fideicommisso. C. de transa. l. 1. ibi. non iniquis rationibus. & l. fi. C. de pact. l. 2. in fin. ff. quibus vt indig. l. 1. §. interdum. ff. de vulgari. §. sin autem quis formidolosus. Insti. de pupilla. l. quidam in iure. §. fin. cum l. sequent. ff. de donatio. Sed si aliter diceremus, peccandi occasionem palam praestaremus, ergo, &c. & denique peccatum certum, & indubitatum admitteremus, ergo, &c. Quod procedit in mala fide certa, & indubitata, non sic in ea tantum quae coniecturis praesumeretur, puta ex ostensione tituli a lege improbati, vt supra disseruimus, illa enim malae fidei praesumptio vt tollitur, & euanescit per cursum temporis tricennalis, longe magis euanuisse videbitur per tempus centum annorum, aut eorum quorum memoria non existat, vt ex communi opinione supra edocemur, quod & Aymon Crauet. palam admittit, vbi supra, & hoc casu potest defendi opinio contraria, quod plerunque & regulariter vt procedat necesse est, quia non video vt mala fides certa & indubitata probari possit, nisi per ipsius confitentis confessionem, cum regulariter indicijs tantum & coniecturis probetur. l. penult. C. de euiction. quod intellige quando quis fatetur se ante praescriptionem immemorialem expletam fuisse in mala fide, nam si post eam impletam agnoscat se coepisse habere notitiam rei olim alienae, id noceret nihil, vt alibi tradidimus. Ex his ergo colligitur quid dicendum sit in illo articulo, quo quaeri solet, [sect. 11] an in quibus casibus sola ea praescriptio, cuius initij memoria non extat, locum habet, ea impediatur & veluti infecta reddatur per ostensionem tituli illegitimi, quale esset si in terminis capitu. primi. de praescrip. lib. 6. is qui se maioresque suos contenderet tempore cuius initij, &c. possedisse & praescripsisse, ostenderet titulum illegitimum, qui ab aduersario diceretur eis dedisse causam vnicam possidendi, eosque eam habuisse tantum possidendi causam, & praeterea nullam, & sunt qui putent hoc casu impediri temporis immemorialis praescriptionem. Ita tenent Ioann. And. in c. 1. ad fin. praesc. lib. 6. Couar. in c. possessor. par. 2. §. 3. nume. 7. de praescript. eod. libr. Aymon Crauet. de antiq. tempor. par. 4. versic. materia ista. num. 3. cum plu. seq. mouentur, quia posito titulo illegitimo sequitur praesumptio malae fidei, argu. cap. qui contra iura, de reg. iur. lib. 6. l. quemadmodum. C. de agri. & censi. libr. 10. sicque iure canonico cessat praescriptio etiam longissimi temporis, vt tenent Glo. in c. Apostolicae, de donat. Paul. Castren. consilio 70. quia frustra. colum. fin. Idem consilio 429. in quadam informatione. lib. 1. Abb. consi. 34. colum. 1. lib. 1. Felin. in c. de quarta. num. 35. de praescrip. Abb. consil. 19. lib. 2. Alex. consil. 74. colum. fi. lib. 2. Idem Alexand. consilio 46. libr. 3. Sozin. consil. 29. colum. 7. in secundo dubio. libr. 1. est communis opinio secundum Felinum, vbi supra, & secundum Aymonem de antiq. tempo. par. 4. versic. materia ista. num. 6. Cur. Iun. consi. fin. colum. 3. Contrariam tamen partem vt posito titulo illegitimo non sequatur praesumptio malae fidei, & consequenter vt etiam tunc de iure canonico procedat praescriptio longissimi temporis triginta, vel quadraginta annorum, tenent Paul. Castr. sibi contrarius, consilio 406. colum. 3. libr. 1. incipit satisfaciendo. Roman. consil. 123. circa primum dubium. colum. 3. sequitur, & dicit esse communem opinionem Alexandrinus consilio 75. colum. 2. ad finem. Idem Alexandrinus consi. 154. ad finem. Gui. Papae q. 159. Fredericus consi. 247. Calder. consilio 2. tit. de constit. colum. 2. Cynus in l. venditioni. C. pro empt. Abb. consil. 37. libr. 1. & alij quam plures relati per Aymonem, vbi supra, numero 7. qui hanc etiam partem satis receptam putat. & ipse existimo receptiorem esse, quam & tenent Rip. in l. 1. nume. 9. ff. quorum bonorum. Bald. in l. nullo. C. de rei vend. Imola in l. nunquam. ff. de vsucapion. Sozin. consi. 33. colum. 3. lib. 4. sequitur, & dicit communem opinionem nullo fere relato Couar. in c. possessor. par. 2. §. 5. num. 2. de reg. iur. libr. 6. Balb. de praescription. in secunda par. 3. part. quaest. 6. Idem Balb. ibid. quaestione secunda 4. partis. Tenendo hanc partem quae longe verior est per generalitatem l. sicut. & l. omnes, & l. cum notissimi. C. de praescripti. 30. annorum, ne iura illa temere corrigantur, contra l. si quando, in princip. C. de inofficioso testamento. & ex communi opinione supra relata sufficit bona fides orta etiam ex stulta causa. Et quia licet posito titulo iniusto & illegitimo praesumatur mala fides, tamen illud est & procedit, quoad impediendam longi temporis praescriptionem, non etiam quoad impediendam praescriptionem longissimi temporis, vt ex communi opinione supra resoluimus post Barth. in l. fina. in fine. C. vnde vi. sed cur diuersum, nam si simul ac habitus est titulus illegitimus, statim ex legis interpretatione & praesumptione oritur mala fides, eaque semel orta videtur non posse mori, ergo quonammodo per adiectionem decem vel viginti annorum super longum tempus praecedens mori eam malam fidem aut aufugere interpretamur, respondeo, quia ex longiore domini patientia & tolerantia ea res quasi nobis concessa videtur, sicque ea domini voluntas denuo nobis accedens fugat nostram malam fidem praesumptam, eamque purgat, vt superius disseruimus, vt etiam retro ab initio semper bonae fidei possessores fuisse videamur, simile in l. si tibi homo. §. cum seruus, cum ibi nota. & per Gloss. Alex. & alios. ff. de verbo. obliga. & quae plene diximus supra isto libro, & supra istomet cap. numero 2. Cum ergo qui mala fide possedisse annos viginti per tituli illegitimi interuentum praesumitur, is per adiectionem aliorum decem annorum quasi bonae fidei possessor incipiat videri, quanto magis bonae fidei possessor videbitur per adiectionem temporis immemorialis, praesertim cum non sit bona consequentia, ostenditur vnus titulus illegitimus, ergo non potuit alius legitimus interuenire, quinimo potuit, quod dixeris, titulus est facti, quod non praesumitur nisi probetur. l. in bello. §. factae. ff. de captiuis. l. si emancipati. C. de colla. respondeam [sect. 12] etiam ea quae sunt facti praesumi ex antiquitate temporis. l. si filius. C. de pet. haered. l. qui in aliena, ad princip. ff. de acquir. haered. cap. 1. de praescrip. in 6. plene per Roma. Alexand. & Ias. in d. l. qui in aliena, & in l. sciendum. ff. de verborum obliga. vbi non solum vnum factum, sed etiam plura ex tali antiquitate si opus est ad rei qua de agitur validitatem praesumuntur, plene per Aymonem de antiquitate, in princip. [sect. 13] Denique in praescriptione immemoriali non exigitur tituli allegatio. nec etiam probatio vt est vera & communis opinio, quam tenent Dominicus Francus & alij communiter in cap. 1. de praescri. in 6. Glo. & Doct. in cap. super quibusdam. §. praeterea, de verborum significatio. Iason in l. si certis annis. colum. fin. C. de pact. Frederi. de Senis consilio 237. Aymon de antiq. 4. part. versic. absolutis. numero 49. sequitur, & dicit esse communem opinionem Couarru. d. c. possessor. par. 2. §. 3. numero 7. & in lib. 1. resol. capitu. 17. num. 5. Balbus de praescrip. part. 5. quaestio. 7. Ripa in c. 2. colum. fina. de iudi. Iacobi. de sancto Georgio de feudis in verb. mero & mixto imperio. Ratio ea est, quia dominij acquisitio contingit nobis aliquando ex domini concessione, vt in l. nunquam nuda. ff. de acquirend. rerum dom. l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. Aliquando ex concessione & dispositione legis inscio aut inuito domino, vt per totum. C. de seruis qui pro praemio liber. accip. l. Item si verberatum. §. 1. ff. de rei vendicat. & per omnes titulos praescriptionum & vsucapionum tradit Deci. in d. l. id quod nostrum. vnde quo temporis momento praescriptio completur (siue illa longi temporis sit, siue longissimi, siue etiam temporis immemorialis) illico lex dominium seu ius, quo de agitur, vero domino ademisse videtur, inque praescribentem transtulisse illud. Quid igitur opus esset tituli interuentu, cum in transferendis dominijs ex legis dispositione is minime sit necessarius, sed tantum quando ex concessione domini transferuntur pro nobis, quia quod operatur in reliquis iuribus seu dominijs transferendis ipsiusmet veri domini concessio, idem operatur tempus immemoriale in hac concessione legali. l. 1. §. fin. l. 2. in principi. ff. de aqua pluu. arcend. l. 1. §. ductus aquae. ff. de aqua quoti. & aestiu. ergo vt in dominio per domini concessionem quaesito non noceret alius titulus a non domino habitus, vel etiam ab ipso domino habitus, sed minus rite, ita etiam hoc casu cum per tempus immemoriale nobis a lege concedaturius seu dominium, obesse non debet alius titulus illegittimus, vel non rite profectus, pro nobis, quia cuius rei solennitas non desideratur, eius inutilis interuentus non nocet, in principio. C. de rei vx. act. leg. testamen. C. de testamen. Nec ad rem pertinuit quod quidem falso opinantur hac in re titulum a lege praesumi tantum, non etiam induci, vnde, inquiunt, si constet de illo titulo illegitimo, cessat praesumptio legis, manetque ille possessor titulo destitutus, sicque praescribere non potest, nam id falsum est, quia hac in re titulus nec praesumitur, nec fingitur, sed ius & dominium possidenti a lege conceditur citra interuentum alicuius tituli veri aut ficti aut praesumpti, sed solum occasione illius possessionis immemorialis, quemadmodum & in terminis totius tituli. C. de seruis qui pro praemio libert. accep. extra ordinem ius nostrum nobis adimitur inque alienum transfertur, nam egregium ac meritorum facinus, quod seruus ibi fecit, non solet connumerari inter modos & titulos transferendi aut amittendi ius & dominium, de quibus per text. & Glos. in leg. ex hoc iure. ff. de iust. & iure, & in titulis ff. & C. pro empto. pro donato, pro haerede, pro legato, pro dote, pro suo, &c. & similia. Sic & alias iure regio per filijfamilias monachismum, aut matrimonium pater perdit ius patriae potestatis. leg. Tauri. 47. & etiam vsumfructum quem habebat in bonis filij aduentitijs, & filius liberatur patria potestate per interuentum dignitatis, vt in authen. constitu. quae digni. Praeterea quod ex titulo illegitimo praesumatur mala fides, vt l. quemadmodum. C. de agricol. & censibus, libro vndecimo. (cum imperitia posset praesumi, argumento leg. si per errorem. ff. de iurisdictio. omnium iudicum. leg. Sticho. ff. de opti. leg.) haec sane praesumptio nimis rigida est, sicque procedit quoad impediendam longi tantum temporis praescriptionem, non etiam longissimi aut immemorialis, cum tanto magis tuendus, ac fauendus esset quisquam, quanto diutius possedit, vt dict. capitulo primo. de praescription. libro sexto. per totum. C. de praescription. 30. annorum, facit ratio leg. merito. ff. pro soc. sic & alibi ius & dominium ex legis dispositione ab vno abscedit citra factum suum, inque alium migrat. l. fi. vbi multa per Doct. C. de lega. & fere per totum. C. de donat. quae sub modo. & in leg. si vnquam. C. de reuocan. donatio. vbi multa per Andr. Tiraquellum verb. reuertatur, & per Decium & Cagnolum in leg. id quod nostrum, de regul. iur. ff. ergo in praescriptione tanti temporis cuius initij, &c. non introducitur titulus a lege vllus verus, aut fictus, aut praesumptus, aut pictus, aut imaginarius, vt contrarium existimantes confabulari nobis videantur, & loqui sine vlla lege, quinimo contra plures leges supra relatas, vel dicant ipsi nobis si interfuit tit. an sit nominatus, vel innominatus & qua voce, aut nomine nuncupatur, profecto necesse habebunt fabellis fabellas addere. nobiscum sentit Felinus post Antonium, quem ipse refert in capitulo, cum nobis. columna tertia. de praescription. Alexandrinus consilio decimotertio. columna tertia. dum aiunt esse praescriptionem iuris, & de iure pro praescribente tempore immemoriali, contra quam nulla admittitur probatio praeter confessionis. Gloss. approbata in leg. siue possidetis. C. de probation. pro nobis quod tradunt Gloss. in §. multis. Institutio. de libert. Baldus in leg. neque quicquam. §. vbi decretum. columna sexta. ff. de officio procon. Iason consilio 20. columna tertia. Decius consilio 163. columna sexta. & in capitulo, nouit. colum. 9. de iudic. dum tradunt quod [sect. 14] eius rei interuentus siue legitimus sit, siue illegitimus, minime nocet, quoties eius omnino defectus seu abscessus non posset nocere, quae nota, quia habuimus de facto in causis quam plurimis, & summorum virorum. Infertur [sect. 15] ex superioribus minime admittendam esse opinionem Aymonis Crauet. de antiquita. tempor. par. quarta. versicul. absolutis. numero 60. & eiusdem ibidem. versicul. materia ista. numero tertio. cum pluribus sequen. dum contendit, quod si titulus inutilis ostendatur ac illegitimus, inficit praescriptionem immemorialem, vel impedit eius consummationem, vel saltem effectum, allegat eiusdem sententiae fautorem Alexandrinus consilio 113. columna prima. libro 1. qui loquitur in quasi possessione tantum longi temporis, aut longissimi, non autem in memoriali, quinimmo etiam in longissimo vix procederet eius opinio, vt patet ex supradictis, allegat Paulum Castr. consil. 423. col. 2. in fi. nu. 2. lib. 2. qui potius in contrarium inclinat, [sect. 16] licet cum constaret de iniusto, & illicito initio variet ibidem. Idem repetit ipse Aymon, vbi supra, quanto autem distet titulus illegitimus, id est minus rite habitus a causa nefaria, & turpi, vitioso, iniquo ac iniusto initio, nullus sanus non viderit, quinimmo etiam si ostenderetur ac probaretur aliquod initium turpe ac vitiosum, adhuc opinio nostra procederet, quia non sequitur quod praeter illam causam iniquam & iniustam vel etiam turpem possidendi non quoque potuisse adesse & interuenire aliae causae possidendi iustae, & honestae vel indifferentes, & tempus cuius initij, &c. [sect. 17] facit verum omne possibile, facitque vt videantur interfuisse omnia quae oporterent, quibusque opus esset ad perficiendam talem praescriptionem, vel tale ius inducendum, vt d. c. 1. de praescrip. lib. 6. cum similibus supra allega. & quae traduntur in locis supra allegatis, praesertim cum ex communi sententia dixerimus supra post Barthol. in d. l. fin. C. vnde vi. quod etiam si constet ex legis praesumptione de vitioso ingressu possidendi, adhuc ex tempore longissimo vitium illud purgatur, quanto ergo magis per tempus cuius initij, &c. nam & si ad talem possessionem iustificandam Imperatoris vel Papae concessio necessaria foret, ea interfuisse praesumeretur, vt ibi, vel tale tempus pro tali concessione haberi. d. l. 2. in princip. ff. de aqua pluui. & ibidem. l. 1. in fin. cum similibus supra alleg. si ad talem effectum mille rerum aut qualitatum concursus ac interuentus forent, necessarij omnes interfuisse viderentur, si summorum principum dispensationes mille necessariae dicerentur, omnes quoque interfuisse viderentur, vt dd. iuribus, quid ergo deesse poterit. Ad leg. obligationum fere. §. placet. ff. de actio. & oblig. dum ait, tempus non esse modum iuducendi obligationem, respondetur, procedere in obligatione personali, non sic in iure & dominio reali transferendo vel adimendo. Praeterea ea lex non procedit in tanto tempore, &c. vt tradunt Doctores in leg. si certis annis. C. de pact. & in leg. fina. C. de lega. sicque de vitioso initio apparere non potest, quia licet probetur, tamen lex praesumere potuit, & voluit interuentum & concursum necessariorum ad illud vitium supplendum, vel, vt rectius loquar, omnia necessaria lex ipsa adiecit, sicque supplementum re vera induxit non per modum praesumptionis, sed realis dationis & inductionis, & concessionis, denique pro nobis stat regula, nec ista exceptio bene probatur, nec dubito quin regulam tenentes qui innumeri sunt interrogari de veritate huius exceptionis eam negarent. Ex [sect. 18] superioribus dum diximus, vitium malae fidei praesumptum, quod oritur ex titulo minus solenni, purgari per lapsum temporis longissimi, ita vt possessor bonae fidei semper fuisse retro intelligatur, infertur quod si spurius errore iuris se legitimum putabat, cum legitimatio a se impetrata esset illegitima, & minus solennis, & sic patris haereditatem annis triginta possedit, eam praescripsisse videbitur, quia, vt diximus supra, sufficit bona fides etiam orta ex errore iuris, vel mala fides inde praesumpta, iuxta cap. qui contra, de regu. iur. in sexto, cum concor. supra allega. purgetur per lapsum triginta annorum, & in praescriptione tricennali titulus nullus desideretur, & sic inutilis non noceat. l. sicut. l. omnes. C. de praescriptione triginta annorum, iuncta leg. vnica, in principio. de rei vxo. action. C. ita in specie tenent Baldus numero 3. in leg. nullo. C. de rei vendic. Rip. numero 9. in leg. prima. ff. quorum bonorum, qui hoc multum exaltat quasi vsitatissimum. Quid dicendum? & puto oppositum verius esse, vt cesset praescriptio etiam longissimi temporis [sect. 19] per textum expressum, in l. nemo. ff. pro legato, vbi text. ait, eum qui incapax legati est, non posse vsucapere titulo pro legato, subdit rationem (& hoc est quod expendimus) quia ea, inquit, possessio ex iure testamenti proficiscitur. ergo ibi vsucapio non impeditur quasi in titulo esset vllum vitium aut in bona fide, sed solum quasi in ipsamet possessione vitium esset, nam sine possessione praescriptio non procedit. cap. sine possessione, de regu. iur. in sexto. leg. sine possessione. ff. de vsucapio. possessionem autem ciuilem intellige, quia ex ea proficiscitur vsucapio, non ex possessione naturali tantum. leg. prima. §. per seruum qui in fuga. ff. de acq. possess. nec dubium est quin incestuosus, qui est incapax bonorum paternorum, incapax intelligatur non solum quo ad eorum proprietatem, sed etiam quo ad possessionem, lex enim id prospectum voluit, ne per patronum quicquam ad tales filios perueniret, vt sic a talium turpium liberorum procreatione parentes abstinerent, quae lex satis inconsulta esset, si quemadmodum tales liberos proprietatis bonorum pa. incapaces fecit, non quoque & possessionis incapaces faceret, cum ex sola possessione plures vtilitates nascantur, puta fructuum acquisitio, vsucapiendi conditio, & similia. leg. bonae fidei. ff. de acquir. rerum domin. §. si quis a non domino. Institutio. de rerum diuision. cum ibi nota. iuncto dicto §. per seruum. & ideo ipsamet possessio inficitur ac pro infecta & pro non habita habetur, in d. l. nemo. & hoc sane est quod mihi visus est sensisse Iureconsultus ibi in verbis supra expensis. cum ergo illa possessio inspecta legis censura nulla sit, ergo non perdurauit per tricennium continuum, quinimmo neque per momentum temporis, sicque is non modo praescriptionem expresse habuisse non videtur, sed nec etiam eam inchoasse videtur, cum numquam possidere coepisset. Ad idem l. fin. ff. pro haerede, & nobiscum videtur tenere Barthol. licet moueatur alia ratione parum tuta, in consil. 116. dominus Dominicus. Vnde infertur [sect. 20] longe facilius cessare longi tantum temporis praescriptionem, vt recte tenuerunt Bald. nume. 4. in l. nullo. C. de rei vendic. vbi Salic. & Bald. in l. id quod pauperibus. C. de episcop. & cleric. Salice. in l. 2. C. pro empt. Ripa numero 9. in d. l. 1. ff. quorum bon. post Gloss. in leg. nemo. ff. pro legato, & Ripa ait, vbi supra, hanc esse communem opinionem. tenet Alex. consil. 74. circa primum. num. 7. versic. circa secundum. Cumanus in l. nemo. ff. pro legat. Bartho. consi. 119. dominus Dominicus. num. 4. Contrarium tamen etiam in longi temporis praescriptione tenuerunt Iacob. de Rau. Raynerius de Forli. & Angel. in d. l. nemo, & Paul. Castren. consil. 228. quem non inuenio licet allegetur per Ripam, vbi supra. Quid dicendum? & sane Bald. & alij supra relati, qui communem opinionem tuentur, mouentur eo quod tempus in praescriptionibus supplet defectum titu. l. clauibus. ff. de contrah. emp. non autem addit capacitatem, sed etiam si huic incestuoso filio incapaci pater ipse traderet, eum dominum non faceret, ergo absurdum est, quod tempus plus operetur quam vera traditio domini eiusque concessio. Sed istorum ratio, vt nobis videtur, nulla est, nam in specie nostra adest & tempus & ipsius domini concessio, ponimus enim ipsum patrem bona sua huic filio dedisse vel expressim in testamento vel tacite cum intestatus decederet. l. conficiuntur. ff. de iure codic. l. 1. §. fin. ff. de lega. 1. & contendimus, vt quod ipsius patris concessio per se solam efficere non potuit, possit cum temporis adiectione, aliunde ergo quaerenda sunt fundamenta ad communem opinionem tuendam, & sane ex defectu tituli haec praescriptio non impediretur (vt tenentes communem sententiam falso opinabantur) sed magis ex defectu possessionis, vt supra docuimus, id quod neutrius partis fautores percepisse videntur. Ad text. in leg. si vir. ff. pro don. l. si id quod. ff. pro derel. iuncta leg. prima. §. si vir. ff. de acquir. pos. tamen diuersum esse, quia non tam prohibita est dona. inter vir. & vxor. quam inter patrem & filium spurium, sicque illo casu sola dominij translatio prohibetur, quia non tam amare neque quasi vt inter infectos, &c. argumen. leg. si id quod. §. primo. ff. de dona. inter virum. hoc autem casu tam dominij quam proprietatis acquisitio prohibetur. Extat ergo ex superioribus in quaestione spurij seu incestuosi cessare praescriptionem non solum longi temporis, quod a plerisque receptum est, sed etiam longissimi temporis triginta vel quadraginta annorum, id quod noue contra Ripam & Bald. aduertimus, [sect. 21] sed an praescriptio illo casu eius temporis, cuius initij memoria non sit, locum habebit, mouet quaestionem quod sine possessione praescriptio etiam per annos plures quam mille contingere nequit. d. l. sine possessione, cum similibus supra allegatis. sed hic ex legis interpretatione possessio nulla erat, vt supra diximus, ergo, &c. adhuc tamen magis esse videtur vt immemoriali praescriptioni locus sit, nam licet a sui primordio infecta videatur ea possessio, vt neque ille possedisse videatur ciuiliter, quo ad reliquas praescriptiones siue longi siue etiam longissimi temporis, tamen quo ad hanc acquisitionem, quae per tempus immemoriale contingit (quaeque non connumeratur inter species praescriptionis, sed naturalibus acquisitionibus proximior est) vel non videbitur infecta ciuilis possessio, vel sola naturalis sufficiet, quia iura de acquisitione hac loquentia ad solam possessionem naturalem respexisse videntur, eique illam vim & potestatem praebuisse, arg. l. 1. §. fin. & leg. 2. in princip. & in §. fin. ff. de aqua pluui. arcen. & l. 1. §. ductus aquae. ff. de aquae quoti. & aesti. ca. 1. de praescript. lib. 6. vt licet praescriptiones in ciuili possessione nitantur. leg. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acq. poss. tamen haec acquisitio magis in possessione naturali niti videatur vel etiam in nuda detentatione, ergo multum refert vtrum cessante mala fide praescriptio ex defectu tituli vel causae iuste possidendi impediatur, an vero ex defectu ipsius possessionis. nam defectus possessionis ciuilis, & etiam naturalis, & etiam detentationis, non suppleretur etiam cursu mille annorum, at defectus possessionis naturali detentatione suppletur tempore immemoriali tantum. at defectus iustae causae possidendi suppletur 30. vel 40. an. quasi maius impedimentum sit cessare etiam detentationem quam cessare possessionem, maiusque cessare possessionem quam cessare iustam causam possidendi. Ex superioribus [sect. 22] infertur nouus & elegans intellectus ad cap. ad decimas, de resti. spoliatorum, libro 6. nam ibi illi canonici inspecta legis censura non possidebant, quia cum etiam clerici videantur incapaces decimarum iure dominij habendarum quasi loco patrimonij, quia licet eas tanquam beneficiati & ecclesiae nomine habere possint, tamen proprio nomine proprioque iure, & quasi vt proprium patrimonium habere non possunt, non magis quam laici, vt resoluit Couar. sol. lib. 1. c. 17. numero 7. sequitur quod ibi eas tanquam proprium patrimonium habere non poterant prout volebant, ideoque dicit text. in d. capit. ad decimas, nisi earum possessionem legitime assecuti fuerint, sicque cum earum possessionem legitime assequuti non fuissent vti earum incapaces legitime ab ipsis fuerunt spoliati. nam qui decimarum habendarum incapax a iure censetur, vel alterius rei, cuiusque incapax esse iubetur, is expers esse intelligitur non proprietatis tantum, sed possessionis quoque, vt proxime disseruimus, vnde remedio possessorio (quale est recuperandae interdictum) vti non potest, nec ei a lege accommodatur, sicque interdictum recuperandae, quod illi canonici intendebant, merito eis fuit denegatum, quod minime denegaretur, si tales decimas ecclesiae suae deberi, & ei restitui postulassent, iuxta cap. ad Apostolicae, de decimis, cum Ecclesia in aliena dioecesi iure siue dominij siue possessionis decimas habere possit & capax sit, singularis autem persona, siue laicus sit, siue clericus, eas habere non possit, nec capax videatur. Dicet quis, vnde nobis reuelatum aut notum quod illi canonici non nomine Ecclesiae, sed quasi proprium patrimonium decimas illas vendicarent, respon. vtrunque fateor incertum esse, sed cum horum casuum neutrum ibi satis aperiatur, is potius intelligendus qui iuribus non aduersatur quam alter qui omni iure repugnaret, praesertim, quia cum summus Pontifex ibi ad casus contingentis decisionem responsum dederit, constat ad vnum tantum factum tunc contingens non ad plura respondisse, vnde ex responso & decisione ipsius Pontificis apparet seu saltem verosimilius credetur eos canonicos decimas illas magis quasi iure & nomine proprio quam iure aut nomine Ecclesiae suae vsurpasse, ideoque nihil boni pro se allegabant, praeter illam possessionem quam illegitimam suspectamque Pontifex summus iudicauit, & cum ex responsione arguatur qualis fuerit interrogatio, argu. leg. Titia. §. idem respondit. ff. de verb. obliga. & §. praeterea. Institutio. de inut. stip. sane ex responsione summi Pontificis, speciem quae ibi euenerat talem fuisse qualem nos posuimus verosimilius est quam aliam, cum sic omnia iura quiescant, & si aliter intelligeremus text. illum, vt immane saxum in imum flumen deturbatum, aquam perspicuam ac sedatam, turbidam obscoenamque redderet, sic ius nostrum turbidum ac nebulosum praeberet quo ad omnem materiam interdictorum, iustificatur noster intellectus, quia in dubio tales clerici potius ad suam vtilitatem propriam quam ad commodum ecclesiae egisse praesumendi sunt, argu. leg. & magis. ff. de solutionibus. l. stipulatio ista. §. alteri. ff. de verb. oblig. Postremo multa ad bonam vel malam fidem pertinentia disseruimus supra in prima, secunda & tertia par. vnde quae hic desunt petenda sunt. # [82] Qvinta Pars Qvae Res illas intuetur, quae praescribi possunt vel non possunt. Svmmarivm. -  1 Iurisdictio suprema an praescribi possit, ingens pugna. -  2 Reges creatos subditorum gratia. -  3 Subditi quando possint in suam laxitatem sese vindicare. -  4 Naturae suae quaeque facile reddunt. -  5 Iuri naturali derogare vt possimus. -  6 Regnum successione a tempore immemoriali delatum non subesse subditorum arbitrio. -  7 Precio qui subditum se fecit, an se liberare possit. -  8 Praescribi potest tempore immemoriali vt appellationes etiam vltimae non ad regem, sed ad aliquem magnatem deferantur, contra nouiss. -  9 Italiae ciuitates an potuerunt se subducere ab imperio, contra Decium & Ang. -  10 Praescribi potest tempore immemoriali ius concedendi veniam aetatis, contra Romanum. -  11 Serui fugientes an sui iuris fiant. -  12 Nostrum interdum sine facto nostro nobis aufertur. -  13 Seruitus est contra naturam. -  14 Seruitutis imago est alienae ditioni subesse. -  15 Seruitutis onera. -  16 Seruus qui sponte vendidit sese, deterioris conditionis est, quam reliqui serui. -  17 Iurisdictio suprema an tempore immemoriali iure regio praescribatur. -  18 Imperium an etiam post tempus immemoriale possumus effugere. -  19 Hispani populi a Mauris iure erepti. -  20 Maiestatis laesae crimen committitur contra ciuitatem liberam, cum multis contra non paucos. -  21 Hispaniarum reges vt iure Imperatorum vtantur, declaratio noua. SVprema iurisdictio an praescribi possit, vetus controuersia est, & quia is modus loquendi male aptus videtur, ideo in eo quaestionem esse aduertimus, [sect. 1] an qui olim subditi erant, possint tempore, cuius initij memoria non sit, acquirere libertatem alienaeque ditionis laxitatem, ac per contrarium qui liberi erant, eo tempore cuius initij, &c. possint sub aliena ditione ac imperio redigi? cuius rei vera cognitio a principijs iuris naturae ac gentium petenda est. iure enim naturae omnes homines liberi nascebantur, neque vllius ditioni, aut imperio subijciebantur. leg. manumissiones. ff. de iustit. & iur. §. ius autem gentium. Instit. de iure natu. Vnde Virgilius sic ait: Ante Iouem nulli subijciebant arua coloni, Nec signare quidem aut partiri limite campum Fas erat. Et Horatius Satyra 2. lib. 2. Nam propriae telluris herum natura, neque illum Nec me, nec quenquam statuit. nos expullit ille, Illum aut nequities. aut vafri inscitia iuris. Vt enim leo leoni, aper apro, bos boui, vrsus vrso, vulpes vulpi non imperat, ita quoque homo homini vt imperaret non tam a iure naturae effluxisse, quam a iure gentium descendisse intelligendum est, leg. prima. §. fina. ff. de iusti. & iure. l. veluti eodem, ibi, velut erga Deum religio vt patriae, & parentibus pareamus. a iure enim naturae id tantum profectum fuisse intelligendum est, cuius notitiam ac peritiam certam ac indubitatam habemus, vt d. l. prima. §. fina. cum l. seq. §. singulorum. Instit. de rerum diuisio. parentes autem nostros non certo, & indubitanter nouimus, sed audiuimus ac credimus, argumen. l. filium eum diffiniuimus. ff. qui sunt sui vel alieni iuris. l. Lucius. ff. de conditio. & demonstrat. ergo quod eis parere debeamus piam fidem accommodantes non tam a principijs iuris naturae certis ac indubitatis, quam a iurisgentium praeceptis efluxisse intelligendum est. [sect. 2] Verum licet initio hominum nulli nascerentur serui aut alienae potestati, ditioni, imperio, iurisdictioni subditi ac obnoxij, tamen plerisque hominum qui legibus, aut moribus reguntur, coeperunt principibus magistratibusque se suaque committere. leg. secunda, in princip. ff. de origi. iur. & d. l. 2. §. deinde quia difficile, & §. nouissime, idque non tam ipsorum principum gratia, quam ob propriam ipsorum subditorum vtilitatem factum intelligendum est, arg. d. §. nouissima, & d. l. deinde, quia difficile dixi controu. illustrium c. 1. sed & alij subditi esse coeperunt vi & bello, argumen. dict. l. manumissiones, & l. hoc iure. ff. de iure. & §. ius autem gentium. §. bella. Inst. de iure natur. [sect. 3] Sed siue vi siue sponte sua subditi esse caepissent, non dubium est quin possent in suam laxitatem sese recipere ac vindicare, argumen. l. secundae. §. exactis deinde regibus. ff. de origine iuris. §. item ea quae ab hostibus. Institut. de rerum diuisione, lege nihil, in principio. ff. de captiuis, & postlim. l. tertia, & l. naturalem, in princip. ff. de acquiren. rerum dominio. siue enim vi subacti sunt, vi quoque aut clam, aut alio quouis modo, vt sese in suam laxitatem recipere possint par est, dicto §. Item ea. dicta l. tertia, d. l. naturalem, dicta l. nihil. siue etiam sponte sua se subiecerint alienae ditioni ac potestati, cum id ob ipsorum subditorum vtilitatem initio factum fuerit, ei renunciare atque ab ea recedere eis liberum esse par est, sicque ab ea subiectione poterunt se in suam laxitatem recipere, ac eripere, vel palam, vel clam, vel dolo, vel vi, aut armis, argumen. dic. §. exactis deinde regibus. d. §. deinde cum esset, eadem l. secunda. ff. de origi. iuris. dic. §. item ea. d. l. tertia. dict. l. naturalem. nihil [sect. 4] enim tam naturale est, quam vnumquodque eo modo dissolui quo colligatum fuit. leg. nihil. ff. de regulis iuris. omnisque res per quascunque causas nascitur, per easdem dissoluitur. c. omnis res, de regu. iur. & quaeque res de facili reuertitur ad suam naturam seu originem. l. si vnus. §. pactus ne peteret. ff. de pact. Vnde Boetius sic cecinit: Repetunt proprios quaeque recursus, Redituque suo singula gaudent: Nec manet nulli traditus ordo, Nisi si fini iungeris ortum, Stabilemque sui fecerit orbem. Sicque vt iure ciuili inspecto matrimonium in sui tam productione, quam resolutione liberum erat. l. neque ab initio. C. de nupt. ita & regnum sponte concessum tandiu permaneat quamdiu subditi quoque in eadem voluntate permanserint non vltra, ergo siue vi aut dolo fuerint subacti, vi similiter aut dolo siue sponte ac palam, sponte quoque ac palam potuerunt ad suam laxitatem reuerti, vt dictis legibus, & facilius cum sponte sua se subiecerant ad suam vtilitatem, suique commodam gubernationem, nam tunc propriae vtilitati renunciare, & ab ea recedere liberrimum esse debet. leg. penulti. C. de pact. leg. si quis in conscribendo. C. de episco. & clericis. leg. quoties ab omnibus. C. de fidei. leg. cum pater. §. mando. ff. de leg. secundo. leg. filiusfamilias. §. diu. ff. de leg. primo. l. Titio centum, in princip. ff. de conditio. & demonstrat. leg. in re mandata. C. manda. etiam abutendo iure, & rebus suis. leg. sed & si lege. §. consuluit. ff. de petit. haered. leg. prima. §. & magis, verb. prodegerit. ff. si quid in fraudem patr. neque enim quisquam voluntati & arbitrio suo eam legem imponere potest, a qua sibi recedere non liceat. leg. si quis in principio testamenti. ff. de leg. 3. l. si mihi & tibi. §. in legatis, vbi multa per nouissi. ff. de leg. 1. Neque ad rem pertinet quod iure gentium regna, & imperia esse videantur, nam respo.[sect. 5] id non satis certum esse, sed & si esset, nihil obesset, nam non solum iuri gentium, sed etiam naturali, & diuino possumus in parte derogare, licet non in totum, vt nota. per Gloss. ibi, & vbique communiter approbatur in leg. ius ciuile. ff. de iustitia & iure. non quoque quemquam mouere debet illud: Per me reges regnant, & conditores legum iusta decernunt. nam respondeam, quod & per eundem Deum optimum maximum eiusque permissu regnare desinet quoad eos viros vel populos ille princeps, a cuius datione & imperio illi sese subduxerint, nec est cur magis nutu Dei subiectionem contigisse dicamus, quam subiectionis laxitatem reuersam fuisse, cum liberationes quam subiectiones longe sint fauorabiliores: argumen. leg. Arrianus. ff. de actio. & oblig. [sect. 6] secundum quae videbatur dicendum etiam citra vllius temporis interuallum, posse se quemque virorum, hominum, populorum a principis sui ditione ac imperio subducere, sed non est ita, nam in regnis seu principatibus, qui iam diu forte ab hinc annos mille, vel etiam plures successione non electione deferuntur, neque apparet quo iure primum sub tali ditione ac imperio regio illa homines vel populi fuissent subacti, non est cur non credamus optime iure subactos subditosque fuisse, argumento l. primae. §. ductus aquae. ff. de aqua quoti. & aesti. l. prima. §. fina. ff. de aqua pluui. arcenda. vnde non videtur ab eo imperio se subtrahere liberum aut fas esse, ne contra illud ius iam veluti tempore stabilitum fiat, vnde similiter si tempore quoque cuius initij memoria non sit certi siue homines siue magnates, siue populi a tali ditione, vel imperio sese subtraxerint, inque libertatis seu laxitatis possessione fuerint, eam laxitatem iure assequuti videbuntur, inque posterum iam suae ditionis suique imperij ac suae laxitatis & veluti sui iuris esse videbuntur, nam si solo tempore iustificabatur subiectio, ergo solo etiam tempore, & longe facilius iustificabitur liberatio, argumen. dicta l. Arrianus. nam princeps ille suum imperium ac ditionem iustificabat, aut vi, aut consensu, aut tempore, vi quasi a maioribus huius principis gens illa subacta fuisset, consensu quasi sponte sua gens illa maioribus illius principis sese subdidisset, tempore quasi tanto tempore cuius initij memoria hominum non esset, gens illa sub tali ditione ac imperio fuisset, at si vi fuerunt subacti, vi quoque sese poterunt in suam laxitatem recipere, dict. l. tertia. dict. l. naturalem. dict. §. item ea. & quia omnis res per quascunque causas nascitur, &c. vt dict. capit. omnis, & quia res de facili reuertitur ad suam originem, d. §. pactus ne peteret, & tunc nullo temporis auxilio egerent, vt dd. ll. quod si consensu fuerunt facti obnoxij, & subditi, is consensus sui natura reuocabilis est, quasi ad suam non ad sui principis vtilitatem se subdidisse videantur. vnde voluntatem mutare liberum esse debet, argum. dict. l. secunda. §. exactis, & §. deinde cum esset, & §. nouissime. ff. de origine iuris. l. fina. C. de pact. dict. l. si quis, in principio testamenti, dict. l. si mihi, & tibi. §. fina. d. §. si diui. dict. l. Titio centum, in principio. d. §. mando. dict. l. quoties ab omnibus, cum similibus supra alleg. nam & quae consensu fiunt, etiam inter viuos contraria voluntate dissoluuntur. leg. fina. ff. de acceptil. & dict. §. pactus ne peteret. & §. fina. Institutio. quibus modis recontrahitur obligatio. nam & si quae duorum consensu fiunt regulariter, alterius tantum consensu dissolui nequeant, sed demum contraria vtriusque voluntate, vt dict. ll. & leg. sicut ab initio, de action. & obligatio. C. fallit tamen quando is actus respiciebat principaliter alterius tantum vtilitatem, non etiam vtriusque, tunc enim illius tantum contraria voluntas sufficit vt actus ille dissoluatur ac infectus reddatur. leg. stipulatio ista. §. inter certam, vbi plene per Doctores. ff. de verbo. obligatio. leg. penu. C. de pact. cum similibus supra allegatis. sed qui alienae ditioni ac imperio sese gratis non pretio subdiderunt, id non tam ob vtilitatem domini quam ob suam vtilitatem fecisse videntur, vt & patet ad sensum, & supra ostendimus, [sect. 7] ergo poenitere voluntatemque mutare liberum eis erit, licet contrarium esset si pretio id fecissent, vt in principio. & §. fina. Instituti. de iure personarum. pro nobis optimus text. in dict. l. fina. C. de pact. & leg. 17. & leg. 44. in Taurinis decisionibus. quae leges loquuntur in actibus inter viuos duorum consensu factis ob vtilitatem potissimum alterius. & aiunt illius contrariam voluntatem sufficere, vt res infecta reddatur. itaque principi possem dicere, si vi me subiecisti ac subegisti, aequum est, vt liberes me, quod si nolueris, cum primum vi, aut clam poterim me in laxitatem meam recipere, iure fecisse videbor, idem si dolo, aut alia quauis ratione id fecerim, vt dict. l. vt vim. ff. de iustiti. & iure, & supra plenius ostendimus. sin autem consensu meo subdidi me tibi, iam me poenitet, & hac in re poenitere mutareque voluntatem liberum esse debet, si tempore immemoriali ius quaesisti, ego similiter, & longe facilius tempore immemoriali laxitatem liberta temque contra te potui acquirere, quae nota, quia nullus vnquam in cuius scripta inciderim sic declarauit, licet in specie quod talis libertas tempore cuius initij memoria non sit acquiri possit. teneant etiam contra supremam principis potestatem ac iurisdictionem communiter Doctores, vt infra dicam. Quinnimo postquam princeps passus est tandiu homines quosdam, aut populos vti iure suo, & veluti pro liberis suaeque ditionis se gerere satis huic rei voluntatem suam accommodasse videtur, vt iam vtriusque partis voluntate eos populos, aut homines a talis principis ditione ac imperio liberatos fuisse verius sit, argumentis eorum, quae diximus capitulo praecenden. dum malam fidem ab initio possessionem praesumptam per lapsum triginta annorum purgari ostendimus, & ita vt aduersus supremam potestatem principis temporalis possit praescribi, vel vt aptius loquar, vt tempore immemoriali possit homo aut populus se a suprema potestate, ditione ac imperio liberare sui principis, tenent Barthol. in leg. infamem. ff. de public. iudic. Idem Barth. in leg. hostes. ff. de capti. Idem in leg. prima. ff. de aqua plu. arcen. Purpuratus in leg. imperium. numero 174. ff. de iurisdictione omnium iudicum. Gloss. pragm. in prooemio. in verbo, Dei. Curtius iunior de feudis, parte secunda. quo modo feudum in esse deducatur. in secunda quaest. princip. Ias. consilio 70. columna 1. libro 3. Felin. in cap. cum non liceat, de praescrip. colum. 4. Idem Felinus in capit. cum nobis. columna 2. eod. tit. Abbas in cap. si primo notab. de constit. Abbas in capit. quo ad translationem. columna prima. de offic. lega. Idem Abbas consilio 82. libro primo. Alexand. consilio 15. columna secunda. libro quinto. Idem Alexand. consilio 11. columna tertia. libro septimo. sequitur, & ait esse communem opinionem Aymon de antiquitate, par. 4. versicul. materia ista. numero 62. & est communis opinio secundum Couar. in capi. possessor, de regu. iur. libro sexto. part. 2. §. 2. numero 7. quam etiam dicit communem in capitu. peccatum, de regul. iur. libro 6. par. 2. §. 9. in fin. sequitur & ait esse communem opinionem Antonius Corsetus de excellen. regis, quaestione 104. Balb. de praescr. 2. part. 5. princ. q. 2. Castaldus de Impera. quaest. 53. Contrariam tamen partem, vt eius temporis immemorialis praeteritio non sufficiat ad liberandum, quem a suprema potestate principis secularis, vel vt ius acquirat contra talem supremam potestatem, tenuerunt Abb. in capitu. per venerabilem. columna fina. qui filij sint legitimi. Idem Abbas in d. capitulo, cum non liceat. Romanus consilio 371. columna fi. Alexand. in l. more. columna penul. ff. de acquirend. haeredit. Decius consilio 307. columna 3. Sozinus consilio 275. columna 3. libro secundo. vbi hanc firmat esse communem sententiam. Purpuratus in d. l. imperium. numero 169. Idem Purpura. in l. 1. numero 40. ff. de officio eius cui mandata est iurisdictio. Iason consilio 208. libro secundo. columna tertia. Angelus in l. haec autem, in fin. de seruitu. vrbanorum praediorum. Hostien. Ioan. And. & Anton. in dict. capitulo, per venerabilem. Alberi. in d. l. imperium. Tenendo partem affirmatiuam, quam ausim verissimam dicere, vt procedat talis acquisitio ad dict. c. cum non liceat, respon. primum quod quatenus ibi negatur procedere praescriptionem, non comprehendit acquisitionem, quae tempore cuius initij memoria non est, contingit vt ex communi & vera opinione alibi disseruimus dicentes, praescriptione vetita nunquam videri eam vetitam quae procederet ex tempore immemoriali. Secundo respon. quod ibi loquitur in spiritualibus non in terrenis, secundum Aymonem vbi supra, tertiam & quartam solutionem accommodat Aymon ibid. sed duae priores sunt verae. Ex [sect. 8] nostra & communi opinione affirmatiua infertur suspectum esse quod Couarru. vir disertissimus in d. §. 2. numero 7. scriptum reliquit, dum negat tempore etiam immemoriali posse praescribi a ducibus, comitibus, & marchionibus, & similibus, ne ab ipsis ad regem possit appellari, nam huiusmodi praescriptiones longe facilius contingunt translatiue, quam extinctiue, vt declarat Geminianus in capitulo, cum personae. §. quod si tales, ad finem, de priuileg. libro sexto. vnde cum isto casu suprema illa iurisdictio non praescribatur extinctiue, sed tantum translatiue, quia abhinc in posterum non ad principem, sed ad talem ducem, comitem, aut marchionem appellabitur, superest, vt tale ius per tempus immemoriale abscedere possit a rege, & in talem ducem transuolare, vt supra ostendimus. Nec me mouet quod talis dux non ex toto sese pro libero gerat, sed subditum regis se esse fateatur, nam in causis suis subditus erit regi, in causis autem vasallorum suorum ipse supremam habebit iurisdictionem, & ita est etiam hodie (vt audio) in regnis Aragoniae, & Cathalumniae, quorum dominorum iura hoc modo vtiliter tuebuntur, & si recte inspexeris nulla hic est repugnantia cum principijs iuris naturae, aut gentium, aut etiam positiui, & id procedit per argumen. de toto ad partem, quod firmum est. leg. quae de tota. ff. de rei vendicatio. quinimo facilius est, quod partem acquirat, quam vt acquirat totum, argumen. leg. cum quaestio. C. de lega. & quae ibi per Corneum traduntur, dum ostendit diminutionem, quam interitum cuiusque rei vel iuris facilius admitti. Infertur etiam [sect. 9] verum non esse quod Decius & Angel. vbi supra, contendunt negantes de facto posse se subducere a suprema potestate Imperatoris aliquas Italiae vel alterius regionis ciuitates, licet non abnegent quin de iure per praescriptionis interuentum possent, sed sane verius est posse etiam de facto (si de facto quoque fuerunt subactae) se subducere ac vi & armis, vel alio etiam modo, cum, vt supra ostendimus, vim vi repellere liceat. leg. vt vim. cum mille simi. supra allegatis. ff. de iustitia & iure. vnde si vi fuerunt subactae, vi quoque poterunt se liberare: sin autem consensu se subdiderunt, ad suam tantum non etiam ad domini vtilitatem id fecisse visae sunt, sicque ab ea voluntate recedere liberum erit, & consensus maiorum non nocet ciuibus postea natis qui non consenserunt, pet totum. C. res inter alios, & per totum, ne vxor pro marito, & per totum, ne filius pro patre. leg. si quis in suo. §. legis. C. de inofficioso testamento. Nec longinquitas temporis nocet nondum natis, perque hoc legitime impeditis, argument. l. pri. ad finem. C. de annali exception. leg. contra maiores. C. de inoffi. testamen. Neque ad rem pertinet quod non licet a capite membra recedere, dict. c. cum non liceat, de praescri. nam respo. secundum Aymo. vbi supra, quod tunc talis ciuitas erit caput de per se. nam vt in grege pecorum, & in armentis boum, equorum, & similium, quodlibet pecus aut bestia seu animal suum caput de per se aeque principali ac alia facit, ita & inter homines & ciuitates quilibet aut quaelibet posset suum caput per se aeque principale facere, nisi aut vi iniqua aut sponte sua aliud accideret, vt contrarium existimantes fabulari aut ineptire nobis videantur, aut tyrannorum esse adulatores, quod intellige nisi per tempus immemoriale sub tali ditione, & imperio fuerant, secundum quod supra declaraui. Infertur euidentius [sect. 10] errasse Romanum in l. more. ff. de acquir. haered. dum vult quod ciuitas etiam quae non recognoscit superiorem, non poterit concedere veniam aetatis neque hoc praescribere, nos autem tenemus, hoc ius posse tempore immemoriali praescribi etiam ab ea quae superiorem recognosceret, vt recte Romanum reprehendens aduertit Alexander in d. l. more. num. 12. Infertur ex superioribus [sect. 11] quod licet seruus fugitiuus sui furtum facere dicatur, vt in leg. 1. C. de seruis fugitiuis, tamen illud procedit quo ad hoc duntaxat vt tempore ordinario praescribi non possit, vt ibi exprimitur quasi res vitio affecta, iuxta §. furtiuae. Institutio. de vsucapion. non autem quo ad hoc vt inspectis principijs iuris naturae rem vetitam fecisse videatur, serui enim aut nascuntur aut fiunt, nascuntur cum ex ancillis nostris domi editi fuerunt, fiunt cum per iustam captiuitatem iustumque bellum capti sunt, vt Institution. de iure person. §. penulti. nec dubium est quin quemadmodum serui per captiuitatem facti simul ac ad suos se receperint sui iuris fiunt, dominiumque nostrum eludunt, hoc est, dominium quod in eis habebamus. dict. §. item ea. Inst. de rerum diui. l. nihil. ff. de capti. l. 3. l. naturalem, in principi. ff. de acq. rerum dom. ita quoque & illi qui serui nati sunt, quia editi ex ancillis nostris cum primum potestatem nostram euaserint, ita vt pene impossibilis sit eorum recuperatio, sui iuris esse incipient, argu. dictorum iurium, iuncto §. seruitus, & §. penult. Institutio. de iure person. nec me mouet quod id quod nostrum est sine facto nostro a nobis euelli non posset. leg. id quod nostrum. ff. de reg. iur. nam illud regulare est, fallit quando dominium est reuocabile, vt per totum. ff. de in diem addict. & fere per totum. ff. de lege comm. [sect. 12] nam in terminis illorum titulorum dominium quod erat meum, simul re alius meliorem conditionem attulerit, & simul ac pretium die pacta solutum non fuerit, desinit esse meum, & similiter in terminis l. fi. §. sin autem sub conditione. C. commu. de leg. l. seruo legato, in princip. ff. de leg. 1. dominium rei meae sine facto meo potest desinere esse meum. Idem in terminis l. in bello. §. factae. ff. de capti. Idem in terminis l. item si verberatum. §. 1. ff. de rei vend. Idem in terminis leg. prim. & per totum. C. in quibus cau. serui pro praemio liber. acci. & alibi saepe. sic ergo & in specie nostra, qui serui dominium habet, scire debet dominium reuocabile se in eo non etiam irreuocabile habere, ideoque cum serui Hispani in Galliam sese recipiunt, continuo liberi fiunt, vt nobis relatum est, pro hoc quia homo non in hoc natus fuit vt homini subesset, iuxta illud: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues, & boues, &c. [sect. 13] & seruitus contra naturam est. l. manumissiones. ff. de iust. & iure. §. seruitus. Instit. de iure praescrip. §. ius autem gentium. Institutio. de iure natur. sed quia capti bello trucidari solebant, ideo ob vitandum facinus caedis tristissimum seruitus captiuorum iuregentium permissa fuit, grande quidem malum ob grandius tamen malum vitandum toleratum est. §. serui. 1. Inst. de iure person. quamuis aliter homo extra commercium esse videri deberet, non secus quam res sacra aut religiosa, vt §. 1. Instituti. de inut. stipul. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verbo. obliga. sed quod homo aut populus alteri subsit ratione ditionis, imperij, aut iurisdictionis speciem imaginemque quandam seruitutis (argumento l. si quis sit fugitiuus. ff. de aedil. edic. in §. penu. vel fin.) prae se fert, arg. leg. in suis. ff. de libe. & posthum. [sect. 14] sicque quotidie videmus vt hanc iurisdictionem (reseruata etiam suprema iurisdictione ac excepta) Hispaniarum populi non pauci pretio ingenti redimant a potentissimis Principibus nostris, [sect. 15] & in l. 4. titul. 24. par. 4. dicitur, vt pro principe suo quisque teneatur mortem si opus fuerit, oppetere, ergo huiusmodi res non longe abest a seruitute, & ibi not. per Grego. Lupum, & per eund. ead. part. tit. 21. in l. 5. facit per totum. ff. ad Syllani. & leg. penulti. C. quibus vt indigni. Ergo populi, aut ciues, seu homines, qui se subducere voluerunt id iure fecisse videbuntur, quandiu non vi ad imperium retrahuntur aut sub imperio rediguntur, id quod agnosco non temere admittendum in hominibus singularibus, ac priuatis, sed tantum in populis. nam si populus vi subactus fuerit, vi quoque se eripere poterit, si concessione spontanea se subegit, gratis tamen contraria quoque destinatione se subducere poterit, vt supra. At si tempore immemoriali sub tali imperio permansit, nec apparet de initio, cum post tale tempus fingatur interfuisse causarum omnium ac titulorum is eaue quae omnium iustissima sit ac firmissima. leg. prima. §. aquae ductus. ff. de aqua quoti. & aestiu. & diximus alibi, certe tale imperium concessione, eaque non gratuita sed onerosa quaesitum fuisse intelligemus, sicque minime licebit pedem referre subiectionemque recusare, aut ius principis iniuria laedere, contra. l. iustitia. ff. de iust. & iur. §. iuris praecepta. Inst. eo. nam [sect. 16] & homo liber qui se vendiderit non poterit vnquam inuito domino se a seruitute eripere, nec si ad hostes transfugerit sui iuris iure factus videbitur, sicque in tali sermone habebit locum d. §. item ea. Insti. de rer. diui. itaque licet non abnegemus, quin fera, quae serua erat (siue captiuitate, quia eam caepimus, siue natiuitate, quia ex alia fera capta domi enixa, & similiter capta & custodita fuit) cum primum a nobis euaserit, sui iuris aut laxitatis fiat. l. 3. l. naturalem, in pri. ff. de acq. rerum domin. Idemque & in seruis, siue captiuitate serui fiant, vt d. §. item ea, siue etiam serui nascantur, vt ibi. & d. l. 3. & dict. l. naturalem. arguendo de seruitute ferarum ad seruitutem seruorum, tamen si serui facti fuerint non captiuitate, non quoque natiuitate, & sic praeter voluntatem aut factum suum serui sint facti, & sponte sua, & non gratis, sed pretio cessat ratio illorum iurium, & succedit regula. d. §. iuris praecepta, & d. l. iustitia. & quia quae ab initio sunt voluntatis, ex post facto sunt necessitatis. l. sicut ab initio. ff. de act. & obl. l. sicut maior. C. de rep. haered. & quia quae ab initio fiunt spontanea voluntate non tam auxilio digna sunt, quam reliqua, arg. l. si filius qui patri. vt nota. per Sozin. ff. de vul. & argu. l. si fideiussor. §. si necessaria. ff. qui satis d. cog. vbi multa per Ias. & praesertim cum pretio, non gratis fiunt, arg. l. 1. in §. 1. ff. si a parente quis fuerit manumi. de quo tex. alibi diximus. Denique [sect. 17] licet si populus fuit sub principe per tempus immemoriale, fingatur ex iustissima, & plenissima causa, & titulo id contigisse, sicque pedem referre liberum non sit, tamen si rursus idem populus per tempus immemoriale contrario iure vsus fuerit, ex iustissima quoque causa id contigisse intelligemus, vt sic iam sui iuris suaeque laxitatis esse intelligatur, nec amplius sub pristino imperio subij ci, aut redigi possit. d. §. ductus acquae, cum sim. Idque etiam quo ad supremam iurisdictionem, licet iure regio contrarium forte obtineret, arg. l. fin. tit. de las praescrip. lib. 3. ord. Sed & si tempore [sect. 18] immemoriali populus sub principe & eius maioribus fuerit, constet tamen initio vi & armis vel etiam spontanea voluntate, sed gratis non pretio id imperium quaesitum fuisse magis esse videtur, magisque esset vt ei populo liberum sit a tali imperio recedere. arg. l. male agitur. C. de praescrip. 30. anno. l. aquam. ff. quem. ser. ami. l. fin. C. de acq. pos. quasi ea concessio sit ad libitum reuocabilis, vtpote facta ob vtilitatem ipsius populi, arg. d. l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verbo. oblig. Sicque intelligo quod ciuitates Italiae quae non sunt sub imperio, siquidem ab hinc annos tot vt eorum initij memoria non sit, ita fuerunt indubitanter sui iuris proprijque dominij ac ditionis manebunt, vt nequeant sub imperio Romano redigi, quid si nondum praeterijt tempus immemoriale magis dubium, sed adhuc quandiu de facto se tueri ac defendere potuerint, non iniuria mihi fecisse videbuntur, si quidem constet & ab initio vi subactas fuisse, & quasi vi subactas sub imperio Roman. aeuum transegisse, nam tunc tempore immemoriali vel non quaeritur ius, vel si quaeratur, erit tamen sui natura reuocabile, vt quam primum populus ille subactus & veluti seruus potestatem domini euadere potuerit, suamque laxitatem recuperare, id iure fecisse videatur, argu. d. §. item ea. d. l. 3. d. l. 3. d. l. naturalem. ff. de acq. re. do. l. nihil. ff. de capti. d. l. male agitur, cum sim. Nam [sect. 19] & populi Christianorum a Mauris in Hispania subacti, & post annos septingentos ab eis recuperati, ac vi erepti, nullus negabit quin iure recepti videantur, quamuis tempore immemoriali ab eis fuissent possessi, non secus quam si breui tempore ab eis possessi fuissent, arg. l. ex hoc iure, vbi per omnes. ff. de iust. & iur. §. bella. Inst. de iu. nat. §. item ea. Inst. de rer. di. [sect. 20] Ergo cum ciuitas Lucensium in Italia pro libera se gerat, sed sponte sua & veluti hospitio quodam iure Romanorum non secus quam nos Hispani vtatur, si quis proditionem contra talem ciuitatem machinatus fuerit, non dubium est quin reus sit laesae maiestatis in primo capite, de quo in l. quisquis. C. ad l. Iul. maiest. nam si illud primum illius legis caput locum habet etiam contra quid perpetrantes in eos qui sunt ad latus principis, quanto magis locum habebit contra perpetrantes in ipsum principem vel rempublicam, praesertim cum de iure gentium nulli vnquam tam obediri ac venerari religiosissime teneamur praeter Deum quam reipublicae, ac deinde parentibus. l. veluti. ff. de iust. & iure. quod intelligo non solum si iure, sed etiam si de facto ea ciuitas a Romanorum imperio subducta esset, per rationes supra allegatas, & ita videntur tenere Salicetus id d. l. quisquis, & Aug. in tract. malefi. verb. (che hai tradito la tua patria) licet contrarium & male teneant Cyn. & Angel. in d. l. quisquis, quos refert, & sequitur Sozin. consi. 275. columna secunda. libro 2. pro nobis quod ait Horatius: Pulchrum est & decorum pro patria mori. Ergo cum nostri potentissimi Hispaniarum reges Hispaniarum regiones, homines, populos a Maurorum Sarracenorumque imperio & ditione proprio suorumque ciuium sanguine effuso virtute bellica liberauerint, & per tempus cuius initij memoria non est, supremae ditionis ac imperij ius reddiderint Romano posthabito imperio, non dubium est quin id iure fecisse intelligantur, prout notatur in capit. Adrianus. 63. distin. text. Gloss. & alij in cap. & necesse, de don. inter vir. & vxor. Lupus, numero 18. in rubr. de don. inter vir. & vxorem, in praefa. Couarru. in cap. peccatum, par. secunda. §. 9. ad fin. de regu. iur. libro 6. Gregorius Lupus in leg. 18. titul. 5. par. prima. per textum ibi, & tempore cuius initij, &c. hanc supremam potestatem Hispaniarum reges quaesierunt, vt ex communi opinione resoluunt Balbus de praescript. 2. par. 5. part. princ. q. 2. Corsetus de excel. regis. q. 104. Felin. in cap. cum non liceat, de praesc. Coua. vbi supra, Castald. de Imperatore. q. 53. sed nos aduertimus quod etiam si tempus immemoriale non praeterijsset & etiam si ea iusta causa quod a Mauris virtute bellica hanc regionem reges nostri liberassent, cessasset adhuc de facto, licuit se a Romano imperio subducere, cum constet Romanum imperium orbem vi & armis subiugasse ac subegisse, non autem concessione onerosa tale imperium quaesisse, vt patet ex superioribus, vide controuersiarum illustrium. lib. 1. c. 1. &c. 20. 21. 22. # 83 Capvt lxxxiii. Svmmarivm. -  1 Annuae praestationes an inducant obligationem in futurum, ard. q. -  2 Donandi causa praesumitur, quando alia non apparet, cum communi. -  3 Intell. l. 2. §. circa. ff. de doli excep. & nume. 9. contra Doctores. -  4 Intell. l. cum de in rem. ff. de vsuris, & nume. 8. contra Doctores. -  5 Datum simpliciter an donatum videatur, cum communi. -  6 Datum simpliciter donatum videri potest si adest aliqua coniectura donationis, cum communi. -  7 Dandi causa expressa in praecedentibus dationibus, videtur repetita in seq. -  10 Diutinae praestationes vniformes annuae decies geminatae, & quasi ex debito non quasi ex gratia factae, faciunt praesumi non tantum debitum fuisse in praeteritum, sed etiam tantundem deberi in futurum, contra plures Doct. -  11 Annuae praestationes geminatae decies si vniformes sunt, ex debito non ex gratia factae praesumuntur, contra plures. -  12 Geminata confessio extraiudicialis nocet. -  13 Geminatae confessioni etiam in tormentis exactae statur. -  14 Geminata confessio excludit exceptionem non nu. pecun. & num. 15. -  15 Geminata iussio idem operatur quod proprius principis motus. -  16 Vasalli si dominis suis decem praestationes vniformes annuatim ex certa causa obligatoria, etiam in futurum faciunt, tenebuntur etiam in futurum tantundem praestare nisi probent eam causam veram non esse, cum communi, contra Cynum. -  17 Vasalli in casu superiore possunt probare eam causam non esse veram, cum communi. -  18 Vasalli post annos etiam 30. quibus quid annuum & vniforme quasi ex debito quid dominis suis praestiterant, an ad probandum causam illam non esse veram admittantur. -  19 Tempus an habeat vim inductiuam in praestationibus temporis, cuius initij memoria non sit. -  20 Tempus immemoriale in annuis praestationibus habet vim inductiuam, cum communi. -  21 Vasalli quod longo vel longissimo tempore vniformiter praestiterunt dominis suis, an & in posterum tantundem praestare teneantur, anceps pugna. -  22 Praescrip. ordinaria non cessat propterea quod sit praesumptio iuris contra possidentem. -  23 Praescriptio temporis immemorialis consuetudo est non praescriptio. -  24 Intell. l. nullo. C. de rei vend. -  25 Titulus praesumitur in praescriptione vel quasi possessione quae nititur in facto vel factis aduersarij, licet non praesumitur, si niteretur in non facto ipsius, noua declaratio. -  26 Seruitutem discontinuam res inanimata non praescribit, nisi tempore immemoriali, homo autem breuiore tempore praescriberet. -  27 Vasalli si dominis suis longo vel longissimo tempore annuum quid dominis suis informiter praestiterunt, an ex titulo per eum allegato, an vero ex tyrannide praestitum ac exactum praesumatur, ingens q. -  28 Vasalli vt noceant sibi in futurum cum quid annuum dominis suis praestabant, oportet solutiones factas fuisse ex causa certa, expressa legitima & in futurum obligatoria, secundum communem opinionem, de cuius veritate discutit. -  29 Annuae praestationes cum vt in futurum quoque fiant tempore, acquiritur ac inducitur an id contingat praescriptione, an consuetudine, an alia ratione, ardua pugna. -  30 Titulus in consuetudine non requiritur, cum communi. -  31 Praescriptio & consuetudo differunt. -  32 Annuarum praestationum praescriptio diuersis regulis nititur quam rerum corporalium, noua declaratio. -  33 Probationum species nulla est quae necessario concludat, sed tantum contingenter. -  34 Annuarum praestationum praescriptio, quae 30. vel 40. annis contingit, non eneruatur, licet probetur causam obligatoriam nunquam interfuisse, cum Couar. contra multos. -  35 Immemorialis temporis acquisitio non admittit probationem in contrarium, etiam per confessionem, contra Aymo. & alios. -  36 Iurisdictio vt praescribatur. -  37 Intell. l. fi. tit. de las praescrip. lib. 5. ord. -  38 Praescriptio forenses collectandi breuiore tempore quam immemoriali contingit, cum multis contra multos. -  39 Praestationum annuarum liberatio breuiore tempore, quam immemoriali contingit, cum Aymone contra plures. -  40 Tituli allegatio ad praescribendam seruitutem discontinuam nil iuuat, cum communi contra Accursium. -  41 Pascendi ius, quod tempore ordinario praescribatur contra communem. -  42 Intell. c. 1. de praescrip. lib. 6. ANnuae praestationes [sect. 1] si & vniformes sint & fiant ex causa expressa singulis annis totius decennij inducunt obligationem vt in futurum tantundem singulis annis praestatur, haec est communis opinio secundum Couar. in capitul. possessor, de regu. iur. par. 2. §. 4. num. 2. Barth. & Salicetus, colum. 3. in l. cum de in rem verso. ff. de vsur. per text. ibi. Bald. colum. 2. Salic. columna fin. Alexand. colum. 3. vbi Iason & Dec. & Riminaldus, colum. antep. cum seq. in l. si certis annis. C. de pact. Alexand. consilio 103. Idem consilio 108. libro 2. Molineus de contractibus. q. 20. Gloss. communiter approbata in d. l. si certis annis. Glos. etiam communiter ibi approbata in d. l. cum de in rem verso. Gloss. communiter ibi approbata in leg. creditor. C. de vsur. Gloss. in l. operis non impositis. ff. de operis liber. dum se remittit ad ea quae dixit in dict. l. si certis. & in d. l. cum de in rem. Balb. de praesc. 1. part. 3. prin. q. 10. Sed ego aduerto isthaec non sufficere vt inducatur obligatio in futurum, nisi praeterea eae praestationes fierent ex causa onerosa vel obligatoria, ita probat d. l. creditor, in verbo, ex consensu. d. l. operis, verb. ex voluntate sua. etenim qui donat, non se obligat ad amplius donandum in futurum, vt dictis legibus, & hanc esse communem opinionem alibi ostendimus post Riminal. & Iaso. in dict. l. si certis. quinimmo quod ex causa onerosa & obligatoria fierent, nisi etiam esset obligatoria in futurum, vt dictis legibus. aliter enim solutione sublata esset obligatio, vt in princip. Instituti. quibus modus toll. oblig. Cuius rei ratio (quam ab alijs animaduersam non inuenio) ea est, quod non solum qui donat, etiam saepius & vniformiter non videretur sese obligasse ad tantundem dandum in posterum, sed etiam si expressim id dixisset, adhuc non teneretur, quia olim donatio quae non incipiebat a traditione, non erat approbata vel a lege ista vestita, vt ex pacto donationis daretur actio. l. si quis. arg. C. de don. licet si inciperetur a traditione, repetitio denegaretur. l. cuius per errorem, de reg. iur. ergo si dixi, praemitto centum, non potero vtiliter conueniri, quia non apparet causa debiti, quae a lege approbetur, & vestiatur, & executioni mandetur, nec si donationem praesumas quicquam releuat cum steterimus in terminis solius conuentionis. Idem puto si dicerem, promitto centum, quae tibi debeo si non adieci causam debiti, vel minus idoneam adieci, ergo licet per solennem stipulationem centum promiserim, & si adiecerim quae tibi debeo, nil agam, nisi causam debiti idoneam expresserim, quod nota ad notata in rubric. ff. de verb. nec mutat quod solennitas intrinseca praesumatur, nam cum dixi, promitto centum quae debeo, non hic negatur stipulationis solennitas, quae intrinseca est, sed legitimam sollenistae promittendi causam praecesisse, id negatur, quia extrinsecum est, haec probantur in l. 2. §. circa. ff. de doli excep. olim enim omnes conuentiones firmae erant inspecto iuregentium, quia nihil tam naturali aequitati conueniens intelligebatur quam pacta seruari. leg. 1. ff. de pact. l. 1. ff. de constit. pec. l. non minorem. C. de transact. §. per traditionem. Instit. de rerum diui. l. conuentionum. ff. de pact. sicque omnes ex aequo manu regia exaequebantur. l. 2. ad princip. ff. de origine iuris. hodie vero conuentiones regulariter non sunt efficaces ad agendum, sed tantum ad defendendum & excipiendum. l. legitima. l. iurisgentium, in pri. & in §. sed cum nuda, & §. igitur nuda. ff. de pact. ideo si tibi centum promisi siue per pactum nudum siue per solennem stipulationem, nec adieci qua ex causa promittebam me daturum, vtrum ex causa forte venditionis, vel conductionis, vel dotis, vel alterius similis, nulla causa praesumitur, cum nulla expressa sit, & causae interuentus sit quid facti, quod non praesumitur nisi probetur. l. si emancipati, ibi, teque emancipatum probatum fuerit. C. de collat. vbi notant Iason, & communiter alij. l. si quis in bello. §. factae. ff. de capti. [sect. 2] sed & si dixeris causam animumque donandi praesumi in promissione siue nuda siue solenni, vt videtur esse communis opinio, quam tradunt Barthol. in l. ita stipulatus, in magna. colum. 12. ad princip. ff. de verb. oblig. Idem Barthol. in l. 1. §. si stipulanti, eod. tit. Ias. in l. scire debemus. §. si a fure. colum. 2. eod. tit. Barthol. in l. Maeuius. §. duobus. colum. 6. ad fin. ff. de lega. 2. Barthol. in l. 2. §. circa. ff. de doli excep. Paul. in l. generaliter. colum. 3. in princ. & col. 5. C. de non num. pecu. l. campanus. in versic. cum sciret. de operis liber. leg. si diuortio. ff. de verb. oblig. per Iason. in l. iurisgentium. §. sed cum nulla. ff. de pact. numero 28. adhuc quidem erit, quia iure forum ex pacto nudo donationis agi non poterat, licet hodie possit. l. si quis argentum, per totam. C. de dona. ergo in promissione siue nuda, sine sol enni, siue dicas nullam causam praesumi, siue animum praesumi donandi, vtroque casu cessabat ciuilis obligatio etiam quo ad praesentia, & multo magis quo ad futura, necesse est ergo vt causa praestationum seu donationum speciatim interfuerit, vt autem in ipsis praestationibus nuncupatim expressa sit, necesse non est, nam taciti & expressi par virtus est. leg. cum quid. ff. si cer. peta. l. cum ex filio, in princip. ff. de vulga. l. licet Imperator. ff. de leg. 1. l. ita stipulatus, in mag. versicul. Sabinus autem ex mente. ff. de verb. oblig. l. 3. C. de lib. praet. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebel. [sect. 3] Vnde si probatum fuerit, quod praestationes non tanquam ex gratia, sed tanquam ex debito fiebant, id sufficit vt non videantur esse lucratiuae, & consequenter obligent etiam in futurum, quod si negetur subesse iuxta causam debiti, iuxta d. l. 2. §. circa. ff. de doli excep. replicabimus sufficere quod in aliquibus earum praestationum, licet non etiam in omnib. ea causa certa (puta emptionis, aut emphyteusis, aut locationis perpetuae) expressa fuerit, quid enim si dominus concessit vasallis certis, vel populo cuidam suo seu suae ditionis certum fundum, vel agrum, vel hortum, vel aream, vel domum, vel vineam hac lege, vt singulis annis in perpetuum sibi certum quid exoluerent [sect. 4] aut praestarent. aut quid si emit ab eis quendam censum perpetuum, deinde illi primo, & secundo anno id ex debito exque fide praestiterunt longo vel longissimo tempore, ita tamen (vt plerunque vsu venit) quod primo forte aut secundo anno in singulis praestationibus nominatim declarauerant se ex debito (non ex gratia soluere nuncupatim illius census, vel concessionis causam exprimentes, deinde tertio & quarto & etiam pluribus deinceps sequentibus annis tantundem & quasi debitum non quasi ex gratia praestabant, non tamen declarabant nominatim causam debiti in indiuiduo, certe id non noceret, nam intelligo in omnibus annis vniformes esse debere praestationes, sed tamen necesse minime esse vt causa debiti in indiuiduo exprimatur, in omnib. annis si modo aliquando expressa fuit. Hoc amplius non puto referre vtrum ad primos, an ad medios, an ad vltimos annos ea debiti causa expressa fuerit, alterutrum enim horum trium sufficeret, hoc etiam amplius si in quibusdam harum praestationum siue in primis, siue in medijs, siue in vltimis solutiones fieri ex certa causa debiti apparuit, licet in reliquis nulla causa expressa esset debiti, sed innominatim, ruditer ac simpliciter praestationes factas eiusdem tamen quantitatis appareret, id quoque sufficeret, & opponentibus de dicto §. circa, replicaretur de tacita confessione soluentium semel ac pluries ex certa causa, & id probatur in d. l. cum de in rem, tam in primo, quam in secundo responso. nam licet longo tempore & sic decies geminas praestationes ad tale debitum in futurum praesumendum exigeret, tamen non exegit vt in singulis praestationibus causa debiti nominatim expressa esset, ergo si vasalli soluentes primis annis expresserunt ita, damus centum quae ex causa census debemus, medijs forte annis dicebant, damus centum quae tibi debemus non adijcientes ex causa census, sequentibus vero annis dicebant, ecce damus tibi centum solita, non adijcientes quae tibi debemus, id quidem sufficeret. nam vt praesumatur obligatio in futurum bene re qui ritur longum tempus, & decies geminae praestationes. d. l. cum de in rem, sed vt praestationes tam factae ex causa non improbata factae praesumantur, sicque cesset d. §. circa, vel vna praestatio sufficeret. Denique nostra opinio verissima est, & necessaria. nam licet sint opiniones, vtrum datum in re dubia videatur donatum, vel non, nam quod donatum non videatur est communis opinio, vt firmat Sozin. in l. cum quid. num. 29. versicu. circa quaestionem. ff. si cert. peta. post Barth. Alex. & alios ibi, vbi[sect. 5] etiam tangitur per Glo. & est communis opinio, secundum Ioan. Bap. in aerario communi. verb. datio. Sozin. consilio 93. circa primum, libro primo. [sect. 6] Plures tamen tenent contrarium, per l. cuius per errorem. ff. de regul. iur. l. 1. ff. de cond. indeb. tamen communis opinio est secundum Sozin. in d. l. cum quid. nume. 30. post Barthol. & alios ibi. quod vbi est aliqua coniectura, praesumetur donatio, per d. l. 1. & d. l. cuius. quod si quaeras quando videbitur subesse aliqua coniectura, respondet Bart. & communiter Docto. vt tenet & testatur Sozin. vbi supra, numero 33. [sect. 7] quod si causa in praec. fuerat aliquando etiam semel tantum expressa, ea etiam in sequenti vel sequentibus dationibus, quae informiter fiunt, videtur vel inesse vel repetita. sic ergo & in specie nostra cum semel in primo vel in aliquo anno expressum sit solutionem factam fuisse ex certa, & formali causa, puta census, licet sequentes praestationes informiter, id est, nulla expressa causa factae fuerint, adhuc tamen ex eadem causa illae factae fuisse videntur, primum ne actus frustratorius praesumatur ac ociosus, contra l. haec stipulatio. §. diuus. ff. vt lega. no. ea. deinde ne inutilis videatur, contra leg. quoties. ff. de reb. dub. l. si quando, in princip. cum Glo. C. de inoffi. testamen. l. si quando. ff. de leg. 1. l. quoties in stipulationibus. ff. de ver. oblig. tertio, donatio praesumatur, contra leg. cum de indebi. ff. de prob. sicque cum causa illa quae semel expressa fuit, esset obligatoria in futurum, reliquae quoque praestationes ex eadem causa in futurum obligatoria factae praesumuntur, sicque post longum tempus praesumitur re vera interfuisse ea causa, quae expressa fuit. d. l. cum de in rem. praesertim cum propriae assertioni nemini aduersari liceat. l. generaliter. C. de non. nu. pecu vnde vnica etiam praestatio videbatur sufficere, vt ibi. Nec obesset d. lex 2. §. circa. ff. de doli excep. quia illud quando nulla causa expressa fuisset, nec etiam obesset d. l. cum in rem. versic. longo tempore. quia illud fuit contingenter, non necessario, vt patet ibidem in secundo respo. vbi non exiguntur tot praestationes, nec longum tempus, & praeterea in vtroque responso ac exemplis, de quibus ibi, non apparet vllam causam solutionis expressam fuisse a soluente, nec sunt praesumendae cum sint facti. l. emancipati, ibi teque emancipatum probatum fuerit. C. de coll. [sect. 8] Sicque tentari posse videtur, vt cum causa solutionis expressa fuit, quae in futurum obligatoria erat, sufficiat vnica praestatio, vt etiam in futurum peti possit, cum propriae confessioni, & assertioni aduersari nemini liceat. d. l. generaliter. cum autem nulla causa expressa esset, tunc longum tempus, & decies geminae praestationes exigerentur, vt dict. l. cum de in rem. [sect. 9] & ad d. §. circa, qui huic vltimo contradiceret, respondendum est, quod non procederet quando praeterijsset longum tempus, argumen. leg. si filiusfamilias. C. de pet. haered. & quae tradunt Barthol. Alexand. & Iason in l. sciendum. ff. de verb. obliga. nam post tantum tempus ea quae facti sunt etiam extrinseci praesumuntur, vt ibi, & praeterea dict. §. circa, procedit quando verbum tantum non etiam res, aut traditio interfuit, nos autem quando etiam decies gemina rerum traditio interfuit, quod potest firmari ex multis a me congestis lib. de success. crea. in §. tertio. num. 13. vbi plene de vi & potestate actus nominati, & ijs etiam quae de temporis diuturnitate diximus alibi. Quae nota, quia contrarium in vtroque volunt communiter Docto. supra in princip. allegati. Ergo [sect. 10] si singulis annis per longum tempus certam quantitatem quasi debitam, non autem quasi dono datam praestasti, licet informiter, quia nunquam fuit expressum, qua ex causa praestatio fieret, semper tamen fuerunt pares praestationes seu quantitates, teneo te in posterum ad tantundem dandum singulis annis obligatum videri, si ipse allegem ex causa obligatoria, puta venditionis aut census te soluisse, nisi tu probaueris contrarium, puta donationis ac benignitatis seu seruitij gratiosi causa id fecisse, licet contrarium teneant Balb. in dict. quaest. 10. & Couar. in capit. possessor. §. 4. par. secunda. numero secundo. de regulis iur. lib. 6. & Molinaeus de contractibus. quaesti. 20. hoc amplius cum donandi causa fieri datio informis nunquam praesumatur, secundum communem opin. supra relatam. d. l. cum de indebito. nec mutui, aut depositi causa toties geminae praestationes praesertim paris quantitatis ac aequalis verosimile sit causam debiti obligatoriam praecessisse magis praesumendum est, maxime cum a recipiente allegetur, & concurrat diuturnitas temporis. Item decies geminae praestationes. Iem generalitas d. l. cum de in rem. [sect. 11] Sicque ex his tribus causam obligatoriam praecessisse praesumam, nisi probetur per contrariam, vt sic si apparet per longum tempus, & per decies geminas praestationes datum, non tamen apparet vtrum ex gratia, an ex debito datum fuerit, ex debito datum praesumam, licet contrarium teneant Molinaeus, & Balb. & Couarru. vbi supra, & Riminal. in l. si certis annis. colum. antepenul. cum sequen. C. de pact. vbi Decius Ias. & alij moti leuissimo fundamento, scilicet quod tempus non sit modus inducendae obligationis. l. obligationum fere. §. placet. ff. de actio. & obliga. quod non ignoramus, sed hic praeter tempus longum interfuerunt decies geminae praestationes vniformes, sicque decies geminae tacite rei debitae confessiones, cum ex gratia datum nunquam praesumatur. dict. l. cum de indebito. nec error sit praesumendus nisi probetur, vt in l. vnica. C. de errore calculi, & qui soluit si dicit se per errorem soluisse, post dies triginta probandi erroris onus sustineat. leg. in contractibus. §. super certis. C. de non numer. pecunia, facit d. l. in contractibus, in principio, & Institutio. de literarum obliga. in princip. teneo ergo, quod datum singulis annis per longum tempus in posterum quoque debitum intelligetur, Primum quando in omnibus praestationibus causa obligatoria, & specifica fuit expressa. Secundo etiam si non in omnibus, sed in quibusdam tantum talis causa fuit expressa. Tertio idem etiam si in nulla omnino earum praestationum causa specifica fuit expressa, sed tantum informiter dictum quod dabatur debitum. Quarto idem etiam si nec causa specifica fuit expressa, nec dictum quod debitum soluebatur, sed simpliciter datum fuit, quod vltimum non firmo. Pro [sect. 12] nobis facit, quia licet confessio extraiudicialis non praeiudicet, vt est notum, etiam si fiat in iudicio. dum tamen non in figura iudicij, puta coram tabellione, vt est Gloss. singu. in leg. iubemus. C. de liber. cau. & in l. interrogatam. eod. titu. tamen si sit geminata confessio extraiudicialis, bene praeiudicat, secundum Barthol. in leg. cum scimus. C. de agric. & censi. libr. vndecimo. notatur in apost. ad Barthol. in leg. capite quinto. ff. de adul. vbi hoc sentit Gloss. & est communis sententia. Facit [sect. 13] etiam quod licet confessioni in tormentis non stetur sine perseueratione. leg. 1. §. diuus. cum ibi nota. ff. de quaestionibus, cum simil. si tamen praecedat vna confessio extraiudicialis, tunc confessioni secundae in iudicio statur etiam sine perseueratione propter geminationem, hoc vult Gloss. in dict. l. capite quinto, quae commendatur pro singulari ibi in apost. ad Barthol. Ad idem facit [sect. 14] quod licet confessio de mutuo non praeiudicet quominus possit opponi exceptio non nume. pecuniae infra biennium, tamen si sit geminata confessio de debito, tunc non poterit opponi exceptio non nume. pecun. arg. eius quod dixit Barthol. in dict. l. cum scimus, & in specie Panor. in capit. si cautio. in fine. de fide instru. & vide ibi in apost. & est pro hoc Glo. singu. in l. in contractibus. §. 1. in ver. penitus. C. de non nume. pecun. Facit etiam quod ait Baldus in dict. l. ne{ De eadem re. } damnosa, scilicet, quod idem operatur secunda iussio, [sect. 15] & sic geminata, quod proprius principis motus, & illud dictum non est alibi, vt ibi in apost. ad Bald. de quo eleganter ibidem per Iason. vbi hoc limitat. Facit etiam, nam si princeps praecipiat aliquem decapitari vel suspendi, & non appareat causa, debet iudex supersedere, & suspendere per 30. dies, casus singularis in l. si vindicare. C. de poenis, cui concordat text. in cap. cum apud. 11. quaestio. 3. illud tamen est verum nisi interueniret secunda iussio principis. capit. si quando, vbi Cano. de rescrip. Barthol. Veron. in cautela 7. refert, & sequitur Iason. in l. puniri, in fine. C. si contra ius, vel vtili. publicam. Ad idem etiam facit, quia licet rescriptum fisco damnosum non valeat. l. neque damnosa. C. de precibus Imper. offer. tamen si est geminatum rescriptum bene valet, vt probatur in auth. vt nulli iudicum. §. & hoc vero iubemus, secundum Bald. in dict. l. neque damnosa. Cum ergo geminatio, tot etiam summi praeiudicij effectus operetur, tam in criminalibus, quam in ciuilibus, & etiam alijs innumeris quos enarrauimus libro 1. de succes. crea. §. 3. nume. 12. cum plur. sequen. quid mirum aut nouum si in specie nostra decies geminae praestationes vniformes totidemque debiti tacitae confessiones hunc effectum operentur, vt debitum esset id quod praestabatur, id quod quantum ad hoc vt datum non repetatur, nisi errore probato, intelligo procedere in quatuor casibus, est primus, quando praestationes fuerunt factae omnes expressa causa, quae etiam in futurum obligatoria erat. Secundus quando in quibusdam tantum praestationibus non etiam in omnibus id expressum fuit. Tertius quando causa debiti speciatim expressa non fuit, sed tantum dictum quod quasi debitum non quasi ex gratia dabatur. Vltimus quando nunquam expressum fuit, an ex debito, an vero ex gratia daretur. Sed quo ad hoc vt in posterum eaedem praestationes debeantur, idem intelligerem in duobus primis casibus, non sic in quarto casu, in tertio cogita. Denique [sect. 16] cum causa solutionis seu praestationum fuit expressa, quia singulis annis totius decennij soluens se quod debebat ex causa forte census dicebat praestare, tunc etiam si soluentes, & rustici essent & dominis suis vt vasalli soluerent, ea causa vera praesumitur, ita Barthol. in leg. litibus, supra alleg. Idem in d. l. cum de in rem, columna tertia. Bald. colum. penul. & Iason numero 14. in dict. l. si certis annis. Alexand. consilio 50. libro 5. ad finem. Ias. in §. praeiudiciales. num. 56. Institut. de action. Alexand. consilio 124. colum. 1. libro 4. Paulus Cast. consilio 51. colum. fin. lib. 2. Carolus Molineus in consuetudi. Parisi. §. 7. num. 17. Balb. vbi supra, quaestio. 10. qui firmat hanc esse communem opinio. quam tenet, & communem dicit Couar. in d. §. 4. numero secundo. Quaeres, licet contrarium teneat Cyn. in dict. l. si certis annis. quaest. 5. nullam apud me dubitationem habet, nam cum causa debiti specifica nominatim in praestationibus expressa fuerit, rustici qui mentiri, aut simulare longe minus quam reliqui didicerunt, non poterunt videri fraudem fecisse, mentitamque soluendi causam expressisse, & praeterea id nominatim cautum est in dict. l. cum de in rem, quae cum generalis sit, comprehendit omnes personas vtcunque priuilegiatas, & sic etiam rusticos. l. in fraudem. §. fi. ff. de mil. testamen. lex enim generaliter loquens comprehendit personas etiam priuilegiatas, si in ea re, qua de agitur, non reperiantur habere peculiare priuilegium, vt ex communi opi. resoluimus de succ. crea. §. 8. num. 4. & etiam supra diximus, sed hi rustici hac in re non reperiuntur habere peculiare priuilegium, ergo & ipsis nocet sua confessio. l. generaliter. C. de non numera. pec. [sect. 17] quod si per annos 30. tales vniformes fierent praestationes causa obligatoria expressa, non dubium est quin soluentes ad tantundem in posterum soluendum teneantur, si ea causa allegetur ab ipso recipiente, nec ipsi probauerint errorem illius causae, expresse dicentes nunquam interfuisse, licet per errorem fuerit expressa, sed an admittatur ad probandum[sect. 18] talem errorem, & quidem aduersus decennij praestationes bene admittuntur, vt ex communi opin. resoluunt Cor. Dec. Ias. Rim. & alij communiter in d. l. si certis annis, vbi Cyn. q. 10. Alexand. consil. 113. colum. fin. libr. 1. Balb. in d. q. 10. Paul. in d. l. si certis annis. Couarr. vbi supra. [sect. 19] Sed aduersus praestationes annorum 30. non admittuntur quasi eo tempore omne ius praescribi & possit & praescriptum videatur, iuxta l. sicut. leg. omnes. l. cum notissimi. C. de praescript. 30. annorum. ita tenent in specie Moline. tam in d. q. 20. quam in d. §. 7. num. 22. & Couarru. vbi supra, quorum opinio vera non est saltem regulariter, nam si reuera nulla interfuit causa obligatoria, & soluentes errore lapsi causam obligatoriam exprimebant, causamque falsam fuisse ipse accipiens non ignorabat, iam erat in mala fide, iam non posse etiam mille annis praescribere, iuxta communem Docto. sententiam, per text. ibi in ca. fin. de praescript. diximus, & nos alibi plenius in quaestionibus praece. sed istorum opin. vera esset quando ipse quoque, qui solutiones recipiebat, esset in eodem errore in quo erant soluentes, secundum quosdam, quod puto verum, nam non solum quando centum mihi debebas pro vna vice si ea petere desij annorum 30. moritur actio, vt dd. ll. sed etiam si ea centum mihi deberes non pro vna vice, sed singulis annis praestanda in aeternum, si per 30. ann. nihil recepissem, nec debitor cessans esset in mala fide, id ius praescriptum esset non solum quo ad fructus vel praestationes praeteritas, sed etiam quo ad futuras per generalitatem. d. l. sicut. d. l. omnes. d. l. cum notissimi, & Instit. de perpe. & temp. in principi. ergo & per contrarium per tale tempus par ius acquiri, & praescribi posse videtur non solum quoad praeteritas praestationes, sed etiam quo ad futuras, non tam quidem per decisionem dictarum legum, quam per eandem rationem, nisi neges parem esse rationem, cum fauorabiliores simus liberationibus, quam obligationibus. l. Arrianus. ff. de action. & oblig. adhuc tamen puto hanc partem admittendam, quia facile pereunt probationes, vnde & si re vera iusta causa, & titulus interfuisse forte probari non posset post tantum tempus, fortiter tamen aduersatur. l. obligationum fere. §. placet. ff. de action. & obligation. vbi tempus non est modus tollendae, aut inducendae obligationis. Sed responderi potest, quod quemadmodum ea regula correcta fuit in altero membro, sicque hodie solum tempus est modus tollendae obligationis. dict. l. sicut. d. l. omnes. dict. l. cum notissimi. d. princip. Institutio. de temp. action. ita quo & alterum membrum ei parificatum de iure veteri sublatum videatur, iuxta Gloss. communiter approbatam, in l. si quis seruo alieno persuaserit, per tex. ibi. C. de furtis. praeterea hic vltra tempus adsunt illae geminatae confessiones & praestationes quae plurimum iuuant. d. l. generaliter. C. de non numerata pecun. ergo olim solum tempus non erat modus tollendae, aut inducendae obligationis, hodie tamen vt indubitanter est modus obligationis tollendae, vt dictis legibus, ita & inducendae per argumentum supradictum, praesertim cum hic non tantum sit tempus, sed plures geminae confessiones, vt modo dicebam, sed si teneas tempus hoc casu habere vim inductiuam, iam in contrarium probatio non admitteretur, cogita tamen. Caeterum [sect. 20] quando praeterijt tempus, cuius initij memoria hominum non stat, omnes admittunt non esse necessaria vllam causae expressionem in dictis praestationibus, sed eo tempore ius immortale, & aeternum etiam in posterum acquiri, Cynus quaestio. pen. Angel. & Iason. columna fina. in dict. l. si certis annis. vbi etiam Paulus, & Riminald. & Barthol. in d. l. cum de in rem. Felinus in capitulo causam quae. columna tertia. de praescription. Balbus vbi supra. & Couarru. numero quarto. vbi supra. Abbas consilio 94. libr. primo. Idem in capitulo fina. columna secunda. de causa possessio. Denique tempus solum de per se non habere vim inductiuam eleganter tradidimus, supra in prima particul. quaestion. decim. Ex superioribus apparet [sect. 21] quod vbi vasalli non domino suo, sed alteri annuatim certum quid dederunt per tempus immemoriale, tituli interuentus, aut eius allegatio necessaria non est, quid si praeterijt tempus longum duntaxat vel etiam longissimum, non tamen immemoriale, & quidem quid respondendum sit, ex superioribus satis apparet regulariter, praeter quam cum res agebatur inter dominum & vasallos, quo casu (licet in caeteris tempus longum vel longissimum sufficiat secundum superiorem annotationem & distinctionem) tamen hic magis esse videtur vt tempus immemoriale exigatur, quia secundum quosdam quoties aduersus possidentem est vehemens iuris praesumptio, tunc ipse annuos hos reditus, aut praestationes in futurum vendicare non potest, nisi vel cum titulo fuerit per annos 40. in quasi possessione illius annui reditus percipiendi, vel si titulum non habuerit, & ostenderit in tali quasi possessione per tempus immemoriale steterit, argumen capit. super quibusdam. §. praeterea, de verborum significatio. vbi Gloss. multa iura adducit, & cap. vnico. de praescription. lib. 6. nec dubium est secundum eos, quin aduersus hunc dominum qui a vasallis huiusmodi annuos reditus exigebat, si vehemens iuris praesumptio quod clam aut per vim vel tyrannidem eos exegisset. Ita videntur tenere Ioannes Andr. Hostiensis, Abbas, Henricus & alij in capitul. quod latenter, de regulis iuris, quorum opinionem sequitur, & saepius communem appellat Couarru. in d. §. quarto. nume. primo, & numero quinto. Innocentius in capitu. bonae. in 2. de postulation. praelator. Idem Innocentius & Aegidius Bellamer. colum. fina. in cap. si diligenti, de praescription. Ioannes Faber in §. aeque si agat. q. 3. Institu. de action. Aretinus consilio 14. colum. 11. Guid. Papae consilio 1. lib. Idem consi. 65. numero 2. Baldus in cap. 1. §. pactiones, de pace constan. denique post tempus immemoriale nunquam praesumitur quod dominus a vasallis tales reditus annuatim vitiose exegerit, non quoque praesumitur post annos quadraginta, quando interfuit titulus qui a domino probatur, secundum Couarr. vbi supra. Sed quidquid, ipse & reliqui, supra allegati contendant differentiam esse inter dominum respectu vasallorum & alium quemlibet, id suspectum esse non dubito, nusquam enim iure probatum inuenies quod reditus qui annuatim per dominos a vasallis exiguntur, praesumantur per vim aut clam exacti, non magis quam si ab alio quouis exigerentur, & dict. c. quod latenter, generaliter loquitur in omnibus non solum in dominis respectu vasallorum, & praeterea loquitur in casu claro, quando de clandestinitate, aut violentia constabat, vnde a regulis generalibus, de quibus supra mentionem habuimus, quae omnes vtcunque priuilegiatos & consequenter etiam rusticos comprehendunt, recedendum non est. Neque ad rem pertinere debet, quod [sect. 22] quis hoc est dominus ille sit in quasi possessione alicuius reditus annuatim exigendi, huicque quasi possessioni aduersetur praesumptio iuris communis, nam adhuc etiam contra talem iuris praesumptionem procedit praescriptio etiam temporis ordinarij. l. 2. C. de serui. & aqua. l. si quis diuturno, in prin. ff. si serui. vend. nam & si abs te emissem annuum reditum, iux. capit. prim. in extrauag. de empti. & vendi. & per annos triginta iugiter exegissem titulumque amisissem, deinde soluere recusares, & ipse probassem illam tricennalem exactionem, & illius annui reditus exigendi longissimam quasi possessionem in futurum ad tantundem praestandum cogereris, nihilo impediente, quod titulum interfuisse non probassem nec eius amissionem, neque ad rem pertineret quod mea quasi possessio aduersaretur iuri communi, id est, communi omnium hominum libertati. sicque quod contra meam quasi possessionem esset praesumptio iuris, & ita intelligo leg. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de praescrip. 30. annorum, & in princip. Instit. de perpe. & tempor. action. Ad d. cap. super quibusdam. §. praeterea, de verbo. significa. & d. cap. vnic. de praescrip. lib. 6. ca. cum personae. §. quod si tales, de priuileg. in 6. respon. quod loquuntur in ijs, quae non possunt ac quiri nisi priuilegio principis, in quorum praescriptione longius tempus desideratur quam in reliquis, scilicet vel tempus immemoriale sine titulo, vel tempus quadraginta annorum cum titulo, idque iure singulari principibus datum est, prout innumera alia priuilegia principum enumerat Iacob. de sancto Georgio de feudis, verb. princeps. multaque per nos de succ. crea. §. 26. Idemque cum praescribitur contra ecclesiam, in quibus casibus fundatam habet intentionem de iure, licet non sic in reliquis causis, vt dict. cap. vni. iuncta sua Glos. ita que annuae praestationes contra principem vel ecclesiam non breuiore tempore quam annorum quadraginta cum titulo aut tempore immemoriali sine titulo praescribuntur, vt dictis iuribus. contra reliquos autem breuiore tempore contingit praescriptio. Itaque aut interfuit titulus habitus ab habente potestatem dominium concedendi, aut habitus ab alio, aut a nullo. primo casu illico transfertur dominium, nec de praescriptione agendum est, & ita procedit cap. super quibusdam. §. praeterea, de ver. sign. ibi, Imperatorum, aut regum, aut Lateranensis Concilij, aut consuetudine antiqua cuius initij, &c. [sect. 23] nam vsus tanti temporis, cuius initij memoria non est, inepte appellatur praescriptio, cum proprius diceretur consuetudo, vt ibi, sicque vt lege dominia rerum conceduntur, & auferuntur etiam citra dominorum voluntatem, vt per totum. C. ex quibus cau. serui. pro praemio libert. acci. & per Decium in leg. id quod nostrum, de regu. iur. ita & consuetudine quae legi par est. l. de quibus. ff. de leg. cum plur. seq. §. ex non scripto. Institu. de iure natur. sicque cum post tempus immemoriale non tam praescriptum ius videatur quam consuetudine acquisitum, eaque consuetudo pro lege sit, superest vt id ius eo tempore quaesitum tam aeternum fixumque sit, quam foret si lege acquireretur, meritoque vicem legis tenere alibi lex dicebat. ff. de aqua quoti. & aestiua. leg. hoc iure. §. ductus aquae. & ff. de aqua pluui. arcend. leg. prima. §. fina. 3. quaest. 6. hoc quippe. & 9. quaestio. 3. conquestus. & 65. distinct. mos antiquus. ergo quando Imperator, vel Papa, vel Rex, vel Respublica non recognoscentes superiorem, vel lex, vel consuetudo, vel tempus immemoriale quod illius parem potentiam habet, titulum alicui praebuit, continuo eum fecit dominum consummatissimum, nec de praescriptione agendum est, secundo casu quando titulus habitus est a non habente potestatem concedendi dominium, regulariter probet iustam causam praescribendi. leg. nullo. C. de rei vendi. leg. vnica. C. de vsucap. trans. fallit cum titulus erat a lege improbatus, puta non rite habitus. leg. secunda. §. si a pupillo. ff. pro empt. leg. secunda. C. pro empt. cap. hoc consultissimo. §. contrahentes. de rebus ecclesiae non alien. libro sexto. ergo si pedagia aut vectigalia aut annuos reditus a populo exegi per tempus immemoriale quasi lege ius & dominium quaesiui, quod si breuiore tempore, puta quadraginta annorum, tunc praescriptione dominium quaesisse videor, si interfuit titulus habitus ab eo qui non habebat ius concedendi, veluti si annuum reditum ex salinarijs, pedagijs, portagijs, vectigalibus, gabellis vel similibus procedentem vendidit, donauit, dotis, legatiúe nomine mihi dedit is qui ius vendendi non habebat. tertio casu quando titulus non interfuit ab aliquo, aut postquam longo tempore id ius annuatim exegi, allegaui titulum interfuisse, & tunc per lapsum longi temporis simul cum illis geminatis praestationibus ac tacitis debiti confessionibus is titulus allegatus praesumitur, dict. l. cum de in rem. ff. de vsuris. Nec [sect. 24] obest dict. l. nullo. C. de rei ven. cum simil. nam ibi quando is contra quem praescribitur, nullum actum positiuum fecit, sed duntaxat abstinebat ab impugnatione & contradictione, secundum Barthol. & communiter Docto. in leg. seruitutes, in mag. ff. de seruit. [sect. 25] nos loquimur quando is contra quem praescribitur, plures actus positiuos fecerat decies geminas solutiones totidemque tacitas confessiones per totum decennium aut vicennium faciens, vt dict. l. cum de in rem. Nec similiter obest, quod ad tales exactiones recipiendas vel faciendas factum hominis discontinuum erat necessarium. leg. foramen. ff. de serui. vrbanorum praediorum. [sect. 26] sicque praescriptio nisi longissimo tempore, id est, tempore immemoriali contingere non poterat, vt dict. l. seruitutes, cum sim. nam respondemus illud procedere cum agitur de seruitute acquirenda a re rei, & sic de seruitute reali, non sic si agatur de seruitute personali vel de iure siue reali, siue personali, per personam acquirendo seu praescribendo, vt in dict. l. cum de in rem. tunc enim tempus immemoriale non exigitur, sed solum tempus longum sufficit. Neque obscura est harum rerum differentia, nam cum agitur vt per actus discontinuos ius acquiratur ab homine, is homo animo suo semper retinet illam quasi possessionem, eamque ita continuat, vt facti extrinseci interualla suppleantur per animi illius hominis continuationem, at cum praedium animo careat, hoc supplementem cessat in iure acquirendo seu praescribendo a re rei, ista est elegans & communis conclusio, solutio ac differentiae ratio, quam tenent Barthol. in leg. iusto. §. non mutat. ff. de vsucap. Idem Barthol. in leg. si ego. §. primo. ff. de public. Paulus consilio 444. in causa quae vertitur. colum. tertia. libro primo. Idem consilio tertio, in causa quae vertitur coram domino. columna fina. Idem consilio 12. super primo. libro secundo. Corn. consilio 268. columna nona. numero 23. versicul. nec obstat secunda ratio, libro quarto. Aymon Crauet. de antiq. tempo. par. 4. versicul. transeo nunc. numero 24. fol. 107. tenet, & ait esse communem opinionem Couarru. libro primo. vari. resol. capitulo 17. numero decimo. est communis opinio secundum Balbum de praescriptio. 2. part. 5. part. princip. quaestio. 3. est communis secundum Felin. in capit. de quarta. nume. 37. de praescrip. Praeterea hic adsunt decies geminae solutiones, totidemque tacitae confessiones factae ab ipso soluente, quae sibi vt noceant par est, cum non nisi ex debito quisquam soluisse credatur. leg. cum de indebito. ff. de proba. at in iure acquirendo ac praescribendo a re rei id cessat, nulla enim hic adest confessio, nulla praestatio, nullum denique factum positiuum domini illius praedij, contra quod praedium praescriptio coepta erat, sicque hoc casu longius tempus desideratur. Vnde [sect. 27] si dominus a vasallis annuos reditus per longum tempus exegit, & vasalli postea tales reditus praestare recusent, si ipse dominus dixerit, se titulum habuisse, eumque per tale longum tempus probauerit, in posterum quoque eos reditus obtinebit, argumen. d. l. cum de in rem. ita tenent Albericus num. quinto. in dict. l. cum de in rem. Barthol. in d. §. non mutat, ad finem, dum loquitur de pedagijs. Idem Barthol. sentire videtur in dict. l. si ego. §. primo. ff. de publi. expressius Alexander consilio 124. super primo. columna prima. libro quarto. Idem Alexand. consilio 35. viso themate. numero tertio. columna prima. libro secundo. Idem Alexand. consilio 108. in causa, & lite. columna fin. ad finem. eod. libro. Idem Alexand. consi. 14. viso, & considerato. numero nono. eod. lib. Idem Alexand. consilio 113. super primo dubio videtur. libro primo. colu. prima. vbi etiam contra rusticos id procedere firmat, quod & tenuerat in d. consilio 114. & in plerisque locorum supra allegatorum sentit. Idem Alexand. consilio 75. visis. colum. fin. ad fin. lib. 4. Idem Alex. consil. 1. num. 20. libro 4. vbi saltem hoc pro expedito habet quando interfuerunt anni triginta, quod & vult Aym. in d. versi. tran seo nunc. num. 23. Corn. consil. 268. in hac consultatione. versic. facit ad praedicta. num. 16. & iterum num. 10. lib. 4. sentit Barthol. quem ipse allegat in l. si publicanus. §. 1. ff. de publi. Idem Barthol. in leg. licitatio. §. earum, eodem titulo. Ange. consi. 9. sentit Paulus consil. 444. supra allegato. Idem Paulus consi. 3. & consil. 12. lib. 2. Areti. consil. 153. consultatio. colum. fin. Boerius decisione 126. nu. 4. allegat Petrum, Cynum, Albericum, & Barthol. & alios in l. 2. C. quae sit long. consu. & in rub. eodem tit. Et in hanc partem etiam videntur inclinare omnes illi quos supra diximus tenuisse quod post longum tempus allegata causa certa eademque legitima & in futurum obligatoria, euenit, vt id ius quasi probatum praesumptiue videatur, & consequenter in futurum quoque praestandum sit. Contrariam tamen partem in vasallis respectu dominorum vt etiam si expressa certa causa legitima & obligatoria soluerint vniformiter annuatim per longum vel etiam longissimum tempus, non tamen teneantur in posterum tantundem singulis annis praestare, etiam si dominus eam causam allegauerit, quam per temporis longi vel longissimi cursum praestare velit, nisi praeterea tempus immemoriale praeterijsset quasi tales domini per vim & tyrannidem exegisse praesumantur, tenent Innocentius in capitulo bonae. 2. de postul. praelat. Idem Innocen. & Bellamera colu. fin. in capit. si diligenti, de praescrip. Ioan. Fab. in §. aeque. quaest. 4. Institu. de act. Guido Papae consi. 1. num. 7. Idem Guido consi. 45. num. 2. Couar. capit. possessor. par. 2. & §. 4. num. 5. de regu. iur. lib. 6. Areti. consi. 14. num. 11. Bald. in cap. 1. §. pactiones, de pace Constan. Carolus Molinaeus ad Alexandrum consil. 124. libr. 4. num. 1. addi. vbi firmat se idem tenuisse in consuetu. Paris. §. 53. & ita tenent plures alij quos allegat Aymon, vbi supra, numero vigesimosexto. Sed [sect. 28] praemitte quod vtriusque partis fautores communiter tenent non aliter talem dominum contra vasallos per longum vel etiam longissimum tempus obtenturum, quam si ex causa certa, legitima, & in futurum obligatoria facta esset solutio annua, & maxime hoc exprimunt Corn. in d. consi. 268. Aymon vbi supra, num. 27. qui plures allegat. Alexan. consili. 108. ad finem. libro 2. qui alios allegat. Idem Alexand. consi. 114. num. 4. libro primo. Guido Papae quaestio. 408. Alexand. consilio 75. libro quarto. ad fin. Alexand. consilio 14. numero 9. libro secundo. Barthol. in dict. l. cum de in rem. ff. de vsuris, ad fin. Riminaldus colum. antep. cum seq. post Alexand. Ias. & alios in leg. si certis annis. C. de pactis. Salic. in d. l. cum de in rem. quaestio. 3. & 4. Balbus de praescriptio. secunda par. tertiae partis principalis. quaestio. decima. Felin. in capitulo causam, columna tertia. de praescrip. Molinaeus ad Alexand. consi. 113. lib. 1. Quid dicendum? & quidem quo magis ac magis hanc quaestionem vsibus forensibus frequentissimam inspicio, eo magis ac magis miror nostrorum interpretum incuriam ac errorem, [sect. 29] nam qui tenent partem affirmatiuam vt longo tempore ius quaeratur etiam contra vasallos, & etiam contra rusticos, eo potissimum argumento nituntur, quod consuetudine non etiam praescriptione id ius quaesitum intelligant. rursus qui tenent partem negatiuam, vt eo tempore tale ius in futurum non quaeratur, ea potissimum ratione nituntur, quod tale ius praescriptione potius quam consuetudine acquiri posse contendant seu acquisitum velint, & tamen vtrunque falsum est, quia nec consuetudine nec praescriptione tale ius acquiritur, sed alia longe diuersa ratione. & pars affirmatiua, [sect. 30] vt quod tale ius longo aut longissimo tempore acquiratur, contingat ex vi consuetudinis, in qua titulus aut bona fides necessarius non est (iuxta communem resolutionem, de qua per Aymonem, vbi supra, num. 23) tenent Bald. consi. 439. amplius colum. 4. lib. 3. Alexand. consil. 123. colum. 1. lib. 4. qui alios allegat huius sententiae auxiliares. Corneus d. consi. 168. lib. 4. nume. 10. & numer. 16. cum seq. pluribus. quod & sentiunt plerique eorum quos diximus, hanc partem tueri. rursus Aymon, vbi supra, Couarru. & alij communiter, qui negatiuam partem tuentur, abnegant consuetudine tali ius acquiri, sed demum praescriptione, vt sic exigatur titulus & bona fides, iuxta l. nullo. C. de rei vend. leg. vnica. C. de vsu. transf. in prin. Inst. de vsuc. c. possessor, de regu. iur. libr. 6. sed vtrunque falsum est, [sect. 31] quia tale ius nec quaesitum videtur consuetudine nec etiam praescriptione. quod non videatur consuetudine quaesitum, patet quia consuetudo in materia nostra illa intelligitur, quae habet vim legis vniuersalis in regione vel populo, vbi vertitur quaestio qua de agitur. §. ex non scripto. Instit. de iure nat. leg. de quibus, cum plu. legibus sequen. ff. de iusti. & iur. per totum. C. quae sit longa consuetudo, per totum, extra eodem titulo, sed in proposito non est ita, quia id ius dominus vel alius potuit acquirere contra vnum vel contra certos vel contra vniuersos de populo, vt patet & probat d. l. cum de in rem verso. ff. de vsur. l. si certis annis. C. de pact. l. creditor. C. de vsur. l. operis. ff. de ope. libe. ergo non est consuetudo quae ligat omnes de populo. Rursus consuetudo non potest induci nisi ab vniuerso populo vel parte maiore, vt dictis legibus. & tenent communiter Barthol. & alij in dict. l. de quibus. sed id ius potest induci non solum a minore parte populi, sed etiam a certis hominibus, vel etiam ab vno, hoc est, dominus vel alius tale ius acquirere potuit contra vnum, vel certos, vel omnes, vt modo dicebam. ergo non est ius consuetudine quaesitum. Praeterea id ius contra inuitum competere intelligitur. l. inter stipulantem. §. 1. ff. de verb. oblig. at consuetudo consensu introducitur. d. l. de quibus. Praeterea & fortius consuetudo pertinet ad gubernationem populi, vt dictis legibus. quae quidem populi gubernatio quotidie, vt mutetur & decet & expedit, liberrimaque esse debet. §. sed naturalia. Instit. de iure natu. l. omnes populi. ff. de iusti. & iur. l. si quis in principio testamenti. ff. de lega. 3. at id ius quaesitum semel siue domino siue alio, siue contra vnum, siue contra certos, siue contra vniuersos, mutari aut adimi non licet. l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. l. sicut ab initio. C. de actio. & obligatio. ergo contendere id ius consuetudine quaesitum videri dementia (mihi crede) mera est. Rursus quod praescriptione quaesitum non videatur patet, [sect. 32] quia ille demum esse videtur in statu & conditione praescribendi, qui emit vel alio titulo ad ius dominiumque transferendum habili rem accepit a non domino, quem dominum esse putabat, sicque habebat titulum bon. fid. possessionem vel quasi, vt in princip. Inst. de vsucap. l. nullo. C. de rei vendi. l. vnica. C. de vsu. trans. l. Celsus. ff. de vsucap. c. 1. de praescrip. libro 6. c. vigilanti. cap. fina. de praescrip. capitu. 2. §. contrahentes, de rebus ecclesi. non alien. lib. 6. nam si causam titulúmue ad dominium transferendum seu ius habilem ac sufficientem habuisset a vero domino, vel ab eo qui potestatem concedendi habebat, iam traditione vel quasi continua dominium quaesijsset. l. traditionibus. C. de pact. §. per traditionem. Insti. de rerum diui. iuncta lege, nunquam nuda. ff. de acqui. rerum domi. sicque cessaret vsucapio, Quia quod meum est, amplius meum fieri non potest nec praescriptione. leg. sequitur. §. lana. ff. de vsucap. nec alia ratione. §. sic itaque. Inst. de act. leg. 3. §. ex contrario. vbi tradunt communiter Doct. ff. de acqui. possess. ergo cum in specie nostra fundamentum intentionis illius qui annuos reditus, census, praestationes ab vniuerso populo, vel a certis, vel a quodam ciue vendicant, sit affirmare quod sibi ex iusta causa ad dominium vel ius transferendum habili concessum fuerat, ab eo vel eis qui ius concedendi habebant, sicque quod cum illico fecerunt dominum illius iuris, ergo non potuit amplius praescribere quod suum iam erat, nec audiretur allegans contraria. leg. prima. C. de furt. leg. prima. C. de seruis fugiti, ergo is quo de agimus, nec fundatur praescriptione nec consuetudine, sed alia ratione, puta contractu, vel vltima voluntate sibi id ius annuum concessum fuisse contendens. dict. l. cum de in rem. dict. l. si certis annis. dict. l. operis. dict. l. creditor, cum simili. neque hic cadit timor alienae rei, cum cuiusque soluentis persona obligata videatur, sicque de iure potissimum personali, non etiam de reali agi videtur. Secundum quae cum huiusmodi exactio annua inde procedere intelligatur, & ab actore seu domino vasallorum vel rusticorum allegetur ex concessione ipsorummet ius descendere, & per longum tempus tot geminas praestationes totque tacitas confessiones vniformes ostenderit, in futurum quoque eos exigere poterit, etiam si longum tempus tantum non etiam longissimum aut immemoriale praeterierit, nisi ipsi probauerint causam a domino allegatam veram non esse, seque ex gratia & benignitate tantum soluisse, non ex causa obligatoria, vel si ex causa obligatoria praestitissent, id tamen per errorem fecisse, nec, vt supra diximus, iniustior ratio est contra vasallos rusticos quam contra alios, nec crediderim oportere, quod tales annuae praestationes factae fuerint nominatim ex causa obligatoria, nam etiam si id dominus non probauerit, ex causa tamen quam dominus allegauerit factae praesumentur, argumento d. l. cum de in rem, cum simil. supra allegatis, si non destruantur, & quia ex gratia factae non praesumuntur, d. l. cum de indebito. ff. de prob. agnosco tamen in contrarium se habere communem opinionem, de qua supra mentionem fecimus, qua de re dicendum, vt supra. Pro nobis facit [sect. 33] quia nulla probatio concludit certo & indubitanter, sed tantum praesumptiue, nam primo itaque considerandum est, quod modus humanae probationis ad humanum iudicium fit per fidem credulitatem iudicare debentis, fides autem vel credulitas, quandoque iure cogitur per probationes testium & instrumentorum, vt in leg. vbi numerus, & vulgata l. sciant cuncti, & l. 1. & per totum de fide instru. quandoque plura concurrunt simul, ex quibus notitia intellectualis cogitur ad credulitatem. oportet enim credere, & ex credito iudicare, quando tam ratione quam etiam authoritate satis dilucide constat. ratio enim probationis est, vt de veritate constet. at sicut constat nobis de veritate per fidem testium, id est, per credulitatem, quam duobus vel tribus testibus adhibemus, vt in capt. in omni negotio, de testi. ita credere cogimur ex alijs argumentis, praesumptionibus, & indicijs, ex quibus mens ipsa instruitur ad veritatem, & cogitur ad aliquid credendum, adeo quod quandoque violentas has praesumptiones appellamus, quia ex eis animus cogitur, & vincitur ad aliquid credendum, vt in c. afferte, & cap. quia verisimile. & ibi Innocen. & Abb. de praesumpt. Et quoniam haec argumenta & praesumptiones ex factis oriuntur, & sunt varia, ex quib. animus moueri potest, ideo certa regula ad fidem, & animi instructionem diffiniri non potest, aliqua tamen in iure positiuo notantur, ex quibus animus ad fidem mouetur, quae aliquando appellantur indicia, quandoque suspiciones, quandoque praesumptiones, quandoque argumenta, vt notatur in l. admonendi, de iure iu. & ibi per Doct. maxime Barthol. at cum plurima esse possunt quam in iure reperiantur, vt in leg. nam natura, de praescript. verbis. ea arbitrio & iudicio discreti iudicis oportet relinqui, & hoc est quod Iureconsultus docebat in leg. tertia. §. 1. & §. eiusdem. ff. de testibus in his verbis, quae argumenta ad quem modum probandi, &c. ergo fortior probatio mihi esse videtur contra soluentem in terminis dict. l. cum de in rem, quam in terminis leg. vbi numerus. ff. de testibus. nam vt experientia rerum magistra docemur, testes non raro mentitum testimonium dicunt, at praesumptio, de qua in dict. l. cum de in rem. ff. de vsuris, & de qua agimus in praesenti, vix vnquam fefellit. Quod [sect. 34] si quadraginta annis praestiterunt, quando agitur contra populum, vel triginta, quando contra vnum vel certos, iuxta distinctionem leg. sicut, & leg. omnes. C. de praescriptio. 30. annorum. & dominus exigens tales praestationes habebat titulum & bonam fidem (puta quia haeres fuit eis qui idem exigere solebat, vel quia procuratori iussit vt eos annuos reditus emeret, isque denunciauit se emisse & pretium subesse, deque eo fidem fecit domino, iuxta leg. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucapio. leg. quod vulgo. ff. pro emptore. leg. pro legato. leg. fin. ff. pro legato. leg. fina. ff. pro suo) an post 30. annos prosit vasallis, aut rusticis, aut alijs probare, quod ipsi non veluti ex debito, sed quasi ex gratia se soluere putabant, licet id in solutionibus ipsis nominatim non declarabant, & videtur quod sic, quia tempus non est modus tollendae aut inducendae obligationis personalis (qualis ea qua de agimus est) l. obligationum fere. §. placet. ff. de action. & obliga. leg. nemo potest. ff. de leg. primo. at si hoc casu contrarium probari non liceret, iam per solum tempus obligatio personalis ineuitabiliter inducta esset, ergo, &c. Sed in contrarium efficaciter ac sufficienter facit, quia quidquid potest alijs titulis (puta emptionis, dotis, donationis, legati, haereditatis & similium) acquiri, poterit quoque praescriptione acquiri, leg. sicut. leg. omnes. l. cum notissimi. C. de praescripti. 30. annorum. nec titulus in hac praescriptione exigitur, vt dictis legibus, ergo praeterito hoc tricennio huius iuris praescriptio contingit si non absit bona fides, vt dictis legibus, non secus, quam posset tale ius annuum per titulum emptionis, donationis, dotis, legati & similium acquiri, nec verum esset solo tempore obligationem personalem hoc casu quaesitam videri, cum praeterea affuerint tot tacitae confessiones debiti, totque geminae solutiones, nam & in l. si quis diuturno, in pri. ff. si seruitus vendi. solo tempore longo ius reale seruitutis acquiritur cum patientia domini. facit, quia illa ratione rerum dominia sub incerto sint, militat ex integro, & in specie nostra. l. prima. ff. de vsucapio. etenim huiusmodi annui reditus si post longissimam quasi possessionem non viderentur acquisiti, cum facile probationum copia perire soleat, talium redituum ius & dominium saepe sub incerto esset, facit quia vt titulo emptionis huiusmodi annui reditus acquiri possunt & solent, vt in extrauagan. Martini de empt. & vendit. & titulo emphyteusis, vt l. fina. & per totum. C. de iure emphy. leg. alienationis verbum. ff. de verbo. signifi. ita & acquiri poterit praescriptione. d. l. alienationis, facit dict. l. cum de in rem. ff. de vsuris, cum similibus si non destruantur. facit quia imputandum est ei qui tot geminas solutiones, totque tacitas confessiones fecit, & si ab initio semel consensit, ex post facto poenitere non licet. l. sicut ab initio. C. de action. & obligatio. praesertim cum tanta, vt iam ediximus, sit vis geminationis, & pluries ac pluries tacitum consensum geminauerit, ita ergo tenendum est, prout supra conclusimus post Couarru. licet contrarium sentiant Aymon post plures quos ipse refert in dict. vers. transeo nunc. num. 27. & Riminaldus col. ante pe. post plures quos refert in dict. l. si certis annis. C. de pact. Quid si praeterijt tempus, cuius initii non[sect. 35] est memoria, & tunc ex parte domini contra vasallos vel rusticos vel alios non est necessaria tituli probatio, nec etiam allegatio, vt ex communi opinione supra conclusimus, nec etiam vasalli admittuntur ad probandum contrarium etiam per confessionem ipsius domini, quia lex in hoc casu procedit inductiue non tantum praesumptiue, vtque in quibusdam casibus ius alienum lex mihi dat, vt per totum. C. in quibus caus. serui pro praemio libertatem accipiant. & alibi saepe, vt non semel diximus supra, & dicemus infra. nec tunc obesset mihi, quod palam fateretur illud antea meum non fuisse, ita quoque & in specie nostra non obest mihi agnoscere, quod id annuum ius, quod tempore immemoriali maiores mei quaesiuerunt quondam, ad eos non pertinebat, ideoque supra diximus, hanc esse legitimam acquisitionem, nam vt probetur immemorialis, non est necesse a temporibus Adae initium probationis sumere, satis enim est probare, quod viuentium nullus est qui contrarium viderit, aut audiuerit, licet omnibus notum esset contrarium ius quondam viguisse, scimus enim quo primum tempore decimae creatae fuerint, vt diximus lib. 1. ad fi. infra tomo 2. & tamen in decimis est praescriptio temporis immemorialis, vt c. 1. de praesc. lib. 6. c. super quibusdam. §. praeterea, de verb. signifi. multi tamen tenent contrarium, vt per Aymon. de antiq. par. quarta. versicul. absolutis, numero 39. Ex [sect. 36] superioribus infertur, quod iurisdictio & si per actum hominis discontinuum praescribatur, & expediatur vel quasi possideatur, adhuc breuiore tempore, quam immemoriali potest praescribi, quia adest animus quasi possidentis, qui semper continuoque videtur possessionem vel quasi animo retinuisse, vt tradunt Barthol. & communiter Docto. in l. iusto. §. non mutat. ff. de vsucapionibus. Barthol. & communiter Doctores in l. iusto. §. 1. ff. de public. [sect. 37] ita intelligo l. fin. titu. de las praescriptiones lib. 5. ordinamen. Diuersum est in praescribenda seruitute a re rei, quia res inanimata non habet animum quo continuetur possessio, ita procedit l. seruitutes, in mag. ff. de serui. ideoque exigitur tempus immemoriale, vt ibi & supra diximus. Infertur etiam [sect. 38] suspectam esse opinionem, quam tenuerunt Barthol. in l. 1. colum. 4. de muli. & in quo loco. lib. 10. Barthol. in l. cum neque, de incolis, eod. lib. Alexand. consilio 52. lib. 5. incip. visis his quae in themate. Idem Alexand. consilio 78. lib. 6. Aret. consilio 132. in causa. columna tertia. Decius consilio 285. ad finem, incipit, & pro tenui. aiunt enim oportere, vt interueniat tantum tempus cuius initij memoria non sit, vt inducatur consuetudo collectandi (vt more ipsorum loquar) forenses, mouentur, quia in hac consuetudine vel praescriptione requiritur factum hominis, quod non potest non esse discontinuum. leg. foramen. ff. de seru. vrb. praed. ergo ea praescriptio non continget breuiore tempore, quam immemoriali. dict. l. seruitutes, sed nihil est, quia animo hominis ea quasi possessio retinetur continuo, sicque breuiore tempore contingit praescriptio, merito ergo contra Barthol. & sequaces tenuit Alexand. consilio 68. libro 2. Corneus consil. 268. nume. 16. lib. 4. Curt. iun. consilio 90. colum. 3. Aymon de antiq. par. 4. versic. materia ista. num. 31. Et [sect. 39] cum superius resoluerimus annuos reditus posse acquiri praescriptione longissimi temporis, nec requiri tantum tempus cuius initii non sit memoria, idem in praescribenda libertate contra tales annuos reditus obtinebit, & longe facilius, quia obligationes non sunt tam fauorabiles quam liberationes, vt leg. Arrianus. ff. de action. & obligati. & quia reis potius fauendum est quam actoribus. ca. cum partium, de reg. iur. libro sexto. licet contrarium & male vt tempus immemoriale exigatur, tenuerint Guid. Papae quaest. 406. Boerius decisio. 336. ad finem. Bartho. in l. si vsusfructus. ff. de vsufr. lega. Idem Barthol. in leg. Maeuius. §. fin. ff. de l. 2. Anania. consil. 39. quos refert, & improbat Aymon, vbi supra, nu. 34. neque ad rem pertinuit quod ipsi aiunt tot esse obligationes quot sunt anni, vnde (inquiunt) praeteritorum fructuum seu redituum poterit contingere praescriptio, futurorum vero non vtique. sed cum ab vno eodemque principio vniuersorum annorum ius defluxerit non sunt diuerso iure, vel vt diuersae res censendi aut praescribendi tales reditus. leg. eum qui aedes. ff. de vsucap. praeterea si inductiue etiam futurorum annorum contingit praescriptio, & quasi vnum idemque ius non plura aut diuersa iura quo ad sui praescriptionem intelliguntur, vt supra ostendimus, multo magis vnum idemque ius vnoque ictu extinctiue praescribentur cum de liberatione agatur, vt iam docuimus, hinc etiam apparet errasse Alexand. consilio 35. numero tertio, libro secundo. dum tali iure praescribendo tempus immemoriale exigebat. Infertur etiam [sect. 40] ex superioribus suspectam esse opinionem Gloss. in l. seruitutes, in mag. ff. de serui. dum ait, quod seruitus discontinua a re rei acquiri non potest, nisi tempore cuius initij non sit memoria, vt ibi. verum hoc procedere quando nititur actor in solo tempore, vt ibi. Diuersum tamen esse, si titulum allegaret, tunc enim inquit Gloss. ex solo longo tempore is titulus allegatus praesumeretur, quod verum non est, tum, quia secundum hoc d. l. seruitutes, esset verbis non rebus imposita, contra l. 2. C. commu. delega. tum etiam quia seruitus habens causam discontinuam, quae venit acquirenda a re rei, non potest longo tantum tempore acquiri, quia longo tempore vt praescriptio procedat oportet vt adsit continuatio possessionis. l. 3. ff. de vsucap. vnde cum hic non adsit possessio continua, sed discontinua quasi possessio, cessat praescriptio, neque is defectus suppletur per animum possidentis ac praescribentis, qui continuus esse intelligitur, quia, vt supra dicebamus, hic agitur de iure seruitutis praescribendo a re rei, res autem, vt pote inanimata, non habet animum quo mediante illam quasi possessionem videri posset continuasse, & ita illam Glos. improbat, & firmat communiter improbari Alexand. consil. 75. ad fin. lib. 4. licet de hac ratione non meminerit, & eam improbat, & ait communiter improbari Barthol. in d. l. seruitutes, licet alia vtatur ratione, qui etiam respon. ad l. cum de in rem. ff. de vsur. quod ibi interfuerunt plures actus positiui eius contra quem praescribebatur. at in d. l. seruitutes, sola taciturnitas non etiam vllus actus positiuus. Ex superioribus etiam infertur decisio illius articuli quo quaeritur, [sect. 41] quantum temporis exigatur ad praescribendum ius pascendi in alieno agro, siue intelligas ius seruitutis esse siue aliud, & sunt qui putent immemoriale tempus requiri, Primum, quia cum hac in re factum rei animatae exigatur & interuenire oporteat, videtur habere causam huiusmodi quasi possessio discontinuam. l. foramen. ff. de seruit. vrb. praed. & consequenter videtur necessarium tempus immemoriale, argu. d. l. seruitutes, mag. ff. de ser. deinde etiam quia contra pascentem in alieno agro est praesumptio iuris communis, arg. l. altius. C. de seruit. & l. fina. C. de reb. alie. ergo tempus immemoriale requiritur, & ita est communis sententia, quam tenent Caep. de serui. rust. praed. ca. de serui. iuris pas. nume. 14. Idem Caepo. ibi c. de serui. aquae ductus. nu. 39. Guid. Papae decis. 573. Pet. Iaco. in sua pract. c. de serui. pecoris de pr. Decius consil. 483. nu. 16. Anchara. consil. 255. Bertrandus consil. 24. num. 10. lib. 1. Parisius consi. 27. num. 70. libr. 1. Cassaneus in consuet. Burgu. rub. 13. §. 5. num. 16. Couarru. lib. 1. resol. cap. 17. num. 11. sed prima ratio nihil est, & in contrarium (si non longe fallimur) est veritas, nec ponimus vt praedium meum seruitutem realem acquirat in praedio vicini, nec ponimus me praedium vllum habere, sed tantum ponimus me tali veluti iure aduersario sciente & patiente vsum fuisse, cuius patientia protraditione est, vt ff. de pub. in rem actio. l. si ego. §. 1. ibi. per traditionem vel patientiam forte, & licet res inanimata (vt supra dicebamus) huiusmodi seruitutem quasi discontinuam causam habentem non posset praescribere breuiore tempore quam immemoriali, tamen cum hic agatur vt persona mea acquirat animusque meus continuo quasi possidere videatur, non est cur tempus immemoriale hic exigatur, sed tempus tantum ordinarium quo reliquae seruitutes acquiruntur, iuxta l. si quis diuturno. ff. de seruit. vrb. praedi. nec oberit mihi defectus tituli, vnde solet resultare suspicio malae fidei, argumento l. cum quaerebatur. C. vnde vi. nam illud, cum agitur de praescribenda rei proprietate procedit, non sic cum agitur de praescribenda seruitute, vt iam ex communi opinione docuimus in quaestionibus praecedentibus & seq. ita intelligentes d. l. si quis diuturno. nec oberit quod contra praescribentem sit praesumptio iuris, cum quaelibet res libera praesumatur, iuxta l. altius. C. de serui. ergo videbatur desiderari tempus immemoriale, [sect. 42] argumen. cap. 1. de praescrip. lib. 6. nam respondeo illud procedere, quando & ageretur de praescribenda proprietate, & praeterea essemus in rebus quae sola principis concessione quaeri possunt, quae reputatur fere impossibilis. leg. apud Iulianum. §. constat. ff. de leg. 1. & ita etiam intelligo capit. 2. §. contrahentes de rebus eccl. non alienan. non sic quando agitur de praescribenda seruitute, nam ius seruitutis quasi vile & pauci momenti reputatur, sicque facile acquiritur, quia de facili praesumitur in eo iure concedendo domini voluntas prona, sicque praescribens non videtur esse in mala fide, sed credere potius dominum permissurum & concessurum, sicque licet contra praescribentem talem seruitutem sit iuris praesumptio, adhuc ea contingit tempore ordinario. leg. 2. C. de serui. cum igitur in specie nostra ea seruitus tempore ordinario contingat, in eo tantum quaestio erit, a quo tempore ea quasi possessio coepisse videatur, & an caruerit omni vitio, quia non vi, non clam, non precario, &c. # 84 Capvt lxxxiiii. Svmmarivm. -  1 Titulus allegatus an praesumatur contra facientem, cum communi. -  2 Vasallorum praestationes an iustificentur ex tituli allegatione quo ad nobiles Hispaniae. -  3 Titulus allegatus non praesumitur ad praescribendam proprietatem rei corporeae, nec etiam ad praescribendum eius vsumfructum, cum communi. Solennitas a lege requisita non praesumitur interfuisse nisi probetur. -  4 Titulus allegatus an post longam possessionem praesumatur ad praescribendam seruitutem discontinuam, ingens pugna. -  5 Seruitus discontinua an longo tempore in effectu acquiratur, si vtens ea titulum allegauit. -  6 Seruitus habens causam continuam vel quasi longo tempore, habens vero causam discontinuam tempore immemoriali praescribitur. -  7 Titulus allegatus an in ijs quae sunt modici praeiudicij praesumatur, non tantum contra agentem, sed etiam contra patientem. -  8 Titulus allegatus an post longam possessionem praesumatur in praescribenda seruitute discontinua. -  9 Tempus immemoriale non tam intelligitur ius praesumere, aut fingere, quam ius vere inducere. -  10 Titulus allegare necesse non est vbi est possessio immemorialis, contra plures cum communi. -  11 Incapax simpliciter an tempore immemoriali praescribat. -  12 Tempore immemoriali quaeruntur quae acquiri sola principis concessione possunt, siue titulus allegetur, siue etiam solum tempus, contra Curti. Alex. Fel. & alios. -  13 Titulus allegatus an praesumatur post longam possessionem in reditibus regalibus contra ipsum regem agentem. -  14 Temporis immemorialis vis. -  15 Fama plene probat in antiquis cum communi. -  16 Fama probatur antiqua, & vix alio modo. -  17 Probationes coniecturales sufficiunt in antiquis. -  18 Intellectus capitu. primi, de praescriptionibus, libro sexto. -  19 Intellectus l. nullo. C. de rei vend. -  20 Intellectus l. cum de in rem verso. ff. de vsur. -  21 Intellectus l. 1. C. de pat. pote. -  22 Vasalli an possint se tueri contra duces, comites, Marchiones aut nobiles alios Hispaniae, quibus longo tempore id vectigal (quod alcau. dicitur) praestiterunt. -  23 Titulus allegatus praesumitur etiam contra rusticum soluentem in annuis praestationibus longissimi temporis, cum communi contra multos, & quid si sit longum tantum tempus. -  24 Lex generalis comprehendit etiam personas priuilegiatas si in ea materia, qua de agitur, non reperiuntur habere priuilegium speciale, cum communi. -  25 Titulus allegatus post diutinam praestationem etiam contra mulierem praesumitur. -  26 Titulus allegatus post diutinam praestationem praesumitur etiam contra Ecclesiam. -  27 Titulus allegatus post diutinam praestationem etiam contra fiscum praesumitur. -  28 Tituli allegatio necessaria non est post tempus immemoriale, cum communi. -  29 Titulus allegatus post diut inam possessionem praesumitur in iudicio siue petitorio siue possessorio. -  30 Annuae praestationes an ex causa obligatoria facta videantur, statur coniecturis. -  31 Vasalli & similes annuas praestationes diu facientes vt in posterum teneantur, oportet apparere quod eas faciebant ex causa obligatoria. -  32 Titulus in annuis praestationibus non aliter praesumitur quam si allegetur. -  33 Titulus in annuis praestationibus quando praesumitur admittitur probatio in contrarium. -  34 Titulus allegatus ex annuis praestationibus non praesumitur nisi essent vniformes. -  35 Diuturna praestatio etiam lucratiua potest in posterum esse obligatoria, contra Ias. & alios, & nu. 36. 37. & 38. -  39 Annuae praestationes faciunt per longum tempus praesumi titulum allegatum, etiam si contra allegantem esset praesumptio iuris, contra Iaso. Riminal. Balb. & Alciatum. -  40 Titulus allegatus contra patientem rem suam ab alio vti frui, non praesumitur per solum longum tempus, cum quibusdam contra plures. -  41 Titulus illegitimus non inducit obligationem in posterum, cum communi opinione. -  42 Alimentorum fauore facile praesumitur obligatio in futurum etiam ex praestatione non diuturna cum communi. -  43 Annuae praestationes non faciunt praesumi obligationem in futurum si non allegetur. POsita [sect. 1] possessione diuturna an sequatur praesumptio tituli legitimi allegati vehementer. & controuersum est, & vsibus forensibus agitatum, & quidem si is legitime (id est, non vi, non clam, non precario) & diu possedit, aut allegabat titulum legitimum, aut titulum non ex toto legitimum, aut nullum titulum allegabat, sed sola diuturna illa possessione, & sic praescriptione tuebatur sese. Primo casu cum allegabat titulum legitimum communis opinio esse videtur, vt is praesumatur ex possessione diuturna & legitima, per leg. cum de in rem verso. in verbo, longo tempore. ff. de vsuris. Ita tenent Gloss. & Barthol. in leg. cum de in rem verso, supra allegat. in Gloss. mag. sequitur & dicit esse communem opinionem Florian. ibi, colum fin. Glo. mag. & ibi Barthol. num. 6. in l. seruitutes. 4. ff. seruitutibus. Abb. consi. 6. in quaestione. versicul. tertium. lib. 2. Glo. & Barthol. in l. prima. §. fi. ff. de aqua plu. arcen. Gloss. & communiter Doctores in leg. creditor. C. de vsur. Glo. in l. si certis annis. vbi communiter Doctores. C. de pactis. sequitur, & dicit esse communem opinionem Legistarum & Canonistarum Paul. in d. l. seruitutes. colum. fina. Ioann. Andr. & alij in cap. peruenit, de censibus. Innocentius in ca. si diligenti, de rescrip. sequitur, & dicit communem opinionem Felinus, numero 41. in cap. de quarta, de praescr. sequitur & dicit communem opinionem Legistarum & Canonistarum Coepolla, de seruit. vrba. praed. cap. 19. nu. 6. vbi firmat se ita saepe vidisse practicari in omni annua praestatione, qualis est praestatio decimarum, quod & voluit Glo. mag. in fine. in d. l. cum de in rem. Dyn. in cap. possessor, de regulis iuris. versi. quaerendum est, & hanc communem opinionem, vt ex praestatione annua & diuturna praesumatur titulus legitimus, si allegetur ab eo qui illam annuam praestationem exigebat, sequitur & dicit communem Alcia. in d. l. si certis annis. sub quadam distinctione sequitur & dicit esse communem opinionem Curtius Senior numero 12. ibidem, sequitur etiam ibi, & firmat esse communem opinionem Ludouicus Gozad. num. 7. vbi etiam Francis. Cur. iunior num. 19. eam opinionem sequitur & dicit communem, quam opinionem sequitur & dicit communem Riminaldus in d. l. si certis annis. colum. 3. & rursus in colum. penult. qui circa intel. dict. l. cum de in rem verso, non leuiter velitatur, sequitur tanquam communem Iason in d. l. si certis annis. num. 7. vbi Decius num. 12. hanc sequitur & dicit communem, quam similiter sequitur, & communem appellat Alexand. ibi. nume. 7. & Fulgosius in d. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. vbi etiam Salicetus, Ludouicus Romanus nume. 22. hanc sequitur, & dicit communem in d. l. si certis, quod & tenent ibi Petrus de Bellaperti. Iacobus Butrigarius, Cynus, Bald. Bartolus & Iohannes Faber, vbi Iacobinus de Sancto Georgio hanc sequitur, & dicit esse communem nume. 12. & etiam Aretinus ibi, column. secunda. Albericus & Odofredus in d. l. si certis annis. Albericus in d. l. cum de in rem. columna secunda, in princip. Idem in d. l. seruitutes. vnde [sect. 2] in omnibus exactionibus quas nobilium Hispanorum non pauci solent a populis vasallisque suis exigere post diutinam huius rei possessionem, vix est vt illi possint se tueri contra talem nobilem, si titulum legitimum se habuisse alleget, isthaec omnia procedunt contra agentem, non sic contra patientem, quia longe facilius praesumitur debere, quod soluit & praestat saepe ac multoties aliquis, quam contra eum praesumatur titulus si nihil faciat, sed tantum taceat, ac patiatur & dissimulet. Vnde si [sect. 3] fundum alienum bona fide per longum tempus possedi, an ex tali longi temporis continuata possessione praesumatur titulus, dubium est si allegatus fuerit, vt sic si praesumatur eum fundum praescripsisse videar, sin minus secus, & sunt qui putent eum fundum minime praescriptum videri, quia regulariter in longi temporis praescriptione titulus a lege desideratur. l. nullo. C. de rei vendic. l. Celsus. ff. de vsucapion. l. diutina. l. super longi. C. de praescrip. longi temp. l. vnica. C. de vsucapion. transfor. nec dubium est quin si a lege quicquam desideretur, id est, desideretur alicuius rei interuentus, tunc non sufficiat regulariter illud allegari, nisi & probetur re vera & existenter interfuisse. l. 1. ff. de dolo. leg. 1. ff. si quadrupes pauperiem fecisse dicatur. Riminald. in l. si certis annis. colu. 5. C. de pact.[sect. 4] sicque vt existenter tituli interuentus exigatur, nec sufficiat eius allegatio ad rem corpoream longo tempore praescribendam, tenent Barth. in l. Celsus. ff. de vsucapionibus. Bald. & Iason nu. decimoquinto. in l. si certis annis. de pact. C. vbi Alexand. num. 9. Couarr. in cap. possessor, de regulis iur. par. 2. §. 5. in princip. Barth. in leg. nullo. C. de rei vendica. Couarru variarum resolu. c. 17. num. 7. est communis opinio, secundum Balb. de praescrip. par. 3. princ. quaestio. 10. nu. 7. Idem Balbus in eodem tracta. in secund. par. 4. part. princip. quaest. 1. Petrus de Bellaperti. Butriga. Cyn. Bald. & Angel. & Iacobi. numero vigesimoprimo, & Salicet. in d. l. si certis annis. vbi Ludoui. Roman. numero 36. Bald. Ang. & Imol. in l. qui in aliena, in pri. Albericus numero quinto. in l. si certis annis. Idem in d. l. seruitutes. 4. ff. de seruitu. Idem Alber. in d. l. cum de in rem verso. estque opinio receptissima, tradit Bertarch. in reperto. verb. titulus. versi. 5. & 6. Alexand. consi. 108. in causa & lite. columna fina. lib. 2. per Molinaeum de vsuris. nu. 205. Aret. num. 4. in d. l. qui in aliena. §. sed & si non adierit. Riminal. in d. l. si certis. colum. penul. in princ. vbi Alcia. prope fin. hanc opin. sequitur, & dicit communem, & ampliat vt procedat etiam in vsufructu non secus quam in proprietate, quod voluit Bart. in l. cum de in rem. ff. de vsuris. Huius autem communis opinionis ratio ea est, quia cum in praescriptionibns ordinarijs titulus, aut iusta causa possidendi exigatur, vt dictis legib. sane si sola tituli allegatio sufficeret, vanum esset dicere titulum requiri, nam quisque possessor titulum allegaret etiamsi illum nunquam habuisset, sicque iniuria fieret domino illius rei, de cuius possessione ac praescriptione agebatur, quae quidem iniuria vel minime fit, vel non tanta fit quando praesumitur titulus allegatus ab exactore contra eum qui sponte singulis annis totius continui decennij certum quid ex eadem causa formaliter, & in vna eadem seu pari quantitate persoluerat. nam cum nullus praesumatur iactare suum. l. tum de indebito. ff. de proba. cumque geminatus actus denotet enixam deliberatamque voluntatem. l. si mulier. C. ad Velleianum, qui toties quid persoluit, vix credibile est id non debuisse, ne aliter suum iactare ac prodigere saepissime videretur, sicque hoc casu titulum praesumi contra eum longe aequius est, quam si praesumeretur contra eum qui rem suam ab alio possideri patiebatur ac dissimulabat, qui per hoc sibi non praeiudicat quod titulum praesumendum, cum agitur de praescribendo dominio rei, licet facile sibi is tacens praeiudicet, cum agitur de leuiore incommodo, puta de praescribenda seruitute reali. Vnde si [sect. 4] te sciente & patiente per fundum tuum ad fundum meum ire & agere consueui, an ex ista quasi possessione diuturna ius quaesierim seruitutis discontinuae, quaeritur si allegabam me titulum abs te habere, & quid si te inscio ire consueui, & quidem, partem negatiuam, vt regulariter posita possessione vel quasi possessione ista non praesumatur titulus ad acquirendum longo tempore decem vel viginti annorum seruitutem discontinuam, tenuerunt Petrus, Butrigarius, Cynus, Bald. in dict. l. si certis annis. C. de pact. sentit Iason. ibi, num. 15. Glo. in l. 1. §. fin. ff. de aqua pluui. arcen. Iacob. de Arena, & Ang. & Ludo. Rom. num. 36. in d. l. si certis annis, vbi etiam Alex. num. 9. Ange. in leg. cum de in rem verso. lect. anti. ff. de vsu. Bald. Angel. & Alex. in l. qui in aliena, in principio. ff. de acquiren. haered. vbi Imola fatetur, hanc opinionem communem esse, licet fateatur contrariam practicari Alberic. num. 5. in dict. l. si certis annis. Idem in leg. seruitutes. 4. ff. de seruitu. Idem Albe. in l. cum de in rem, supra allegat. Bertachi. in repertorio verb. titulus. versi. 5. & 6. per Carolum Molinaeum in tract. de vsu. num. 205. Aret. in dict. l. qui in aliena, in princ. & ita tenent Doct. secundum Bart. in d. l. seruitutes. Contrariam partem, vt ex illa diuturna quasi possessione oriatur praesumptio tituli ad acquirendam illam seruitutem discontinuam, tenuerunt Alexand. in dict. l. si certis, in finalibus verbis, vbi firmat se ita consuluisse, tenent Glo. Barthol. & Bald. in lectura ordinaria, in d. l. cum de in rem. Glo. & Bar. in leg. seruitutes. 4. ff. de seruit. Glo. & Barthol. in l. 1. §. fina. ff. de aq. pluuia. arcen. Barthol. in sua disputatione, incip. quaedam mulier. Idem in consilio incip. quaeritur vtrum iurisdictio. Innocen. in ca. si diligenti, de praescriptio. Dynus in §. aeque. Instit. de action. Anton. in cap. peruenit. de censib. Raynerius in dict. l. si certis. Fulgo. & Floria. in d. l. cum de in rem verso. Bald. in l. 1. q. 7. C. qui admitti. Imo. in d. l. 1. in fine. de aq. pluu. arcen. Sal. in d. l. si certis. Cumanus in d. l. qui in aliena, vbi Rom. idem tenet, si modo is qui ibat per fundum alienum id faciebat tanquam vtens seruitute sibi debita, domino rei seruientis sciente, & patiente. & ista opinio seruaretur in practica, secundum Imolam in d. l. qui in aliena, sequitur, & dicit esse communem opinionem Legistarum & Canonistarum Paulus col. fi. in d. l. seruitutes, vbi etiam Florianus, sequitur etiam & firmat esse communem opinion. Balbus de praescriptio. 3. par prin. q. 10. nu. 7. Alex. in d. l. qui in aliena, in prin. col. fi. Caepolla de seruitu. vrbano. praedio. c. 19. vbi firmat hanc esse communem opinionem Fel. in c. de quarta, de praescriptio. nu. 41. vbi hanc dicit communem opinionem Angel. in d. §. aeque. Insti. de actio. sequitur, & dicit communem opinionem Balbus de praescription. in 2. par. 4. par. princip. quaest. 1. est communis opinio secundum Alexan. consi. 108. in causa, & lite. col. fi. lib. 2. per Carolum Molinaeum de vsuris. num. 205. est communis secundum Iaso. nume. 44. in princip. d. l. qui in aliena. & est communis opinio secundum Imolam in d. leg. qui in aliena, in princi. vbi eam sequitur Christophorus de Castellio. sequitur, & dicit communem Iacob. nu. 21. in d. l. si certis, vbi Curtius Iunior nu. 27. vbi Alciat. ad fin. hanc sequitur, & dicit communem opinionem. Denique [sect. 5] est & tertia opinio eorum qui existimant partem affirmatiuam (vt ex diutina possessione vel quasi seruitutis discontinuae titulus allegatus praesumatur) veriorem esse, cum is aduersario sciente & patiente iure seruitutis habendae vtebatur quasi iure suo potiretur, non sic si simpliciter iret per fundum alienum, cum id quasi iure familiaritatis fieri posset, & hoc casu procedat opinio contraria negatiua, ita distinguunt Alex. in d. l. si certis annis, in fine. Felinus nu. 41. in d. cap. de quarta. Romanus nume. 36. in d. l. si certis annis, vbi Salice. & Iacobinus num. 21. Cumanus, Ludouicus Romanus & Alexan. in d. l. qui in aliena, in princip. Alex. consilio 108. in causa & lite, libro secundo, colum. fina. Ias. in dict. leg. qui in aliena. num. 47. Idem Alexan. consi. 50. ponderatis. nu. 8. lib. 3. & haec harum controuersiarum conciliatio satis communis & non iniqua nobis videtur, vnde fit firma & recepta opinio, vt ex illa diutina quasi possessione seruitutis discontinuae non praesumatur titulus etiamsi allegetur, quando is qui per fundum suum ad fundum vicinum transibat, non apparet quod id faceret & iure suo, quasi seruitute sibi competenti vtens, & sciente & patiente aduersario, quod si transibat sciente & patiente aduersario & quasi iure suo, & sibi debita seruitute vtens, tunc videndum, an post longum tempus, si allegat titulum praecessisse, is praesumatur, vt per hoc quasi retro haec discontinua seruitus quaesita videatur (vide Curt. Seniorem in d. l. si certis. numero decimoquinto, qui tenet d. communem concordiam.) [sect. 6] Quid dicendum? & praemitte quod regulariter seruitus habens causam continuam praescribitur longo tempore citra vllius tituli interuentum, in l. si quis diuturno. ff. si seruitus vendi. leg. 2. per Glo. & alios. ff. si seruitus vendi. seruitus vero habens causam quasi continuam eiusdem naturae est, & eodem modo & tempore praescribitur. l. foramen. ff. de seruitu. vrbanorum praedio. seruitus autem habens causam discontinuam (qualis est illa quae desiderat factum hominis continuum, & successiuum) nullo tempore nisi cuius memoria non existit, praescribitur, sed & tunc non tam praescripta, quam iure constituta & concessa videtur. d. l. seruitutes, vbi Glo. & omnes. l. 1. §. fin. ff. de aqua pluui. arcenda, quae omnia communiter recepta sunt, vt per Barthol. & alios vtrobique post Glossas ibid. & per omnes in dict. l. 2. C. de seruitu. & aqua. per Balbum de praescrip. in 2. par. 4. par. princip. quaestio. 1. in principio. ergo pars negatiua vt is qui ad fundum suum per fundum vicini quasi iure suo vtens vicino sciente etiam & patiente transibat, per longum tempus non acquirat seruitutem iure probata est, quia eam non quaesiuit per interuentum praescriptionis, cum in hac materia non admittatur longi temporis praescriptio, sed tantum eius temporis cuius initij nulla hominum memoria sit, quinimmo etiam si id tempus praeterierit non tam praescripta, quam iure constituta illa seruitus videretur. leg. hoc iure. §. ductus aquae. ff. de aqua quotidia. & aestiua. leg. prima. §. fina. ff. de aqua pluuia arcen. ergo in eo tantum quaestio erit, an ab aduersario haec seruitus concessa videatur per illam patientiam, & quidem in re dubia quisque patiens vetare videtur in ijs quae sibi praeiudicant. l. qui vas. §. vetare. leg. penul. alias fina. ff. de furtis. Praeterea quid si singulis annis istius decennij semel tantum, aut bis per fundum meum ad tuum transibas, sane id me non vetasse non tam seruitutis constituendae, quam comitatis, aut liberalitatis exercendae gratia fecisse viderer. nam & similiter eum qui venandi causa, aut piscandi fundum meum ingressus fuisset, possem vetare & repellere. leg. adeo. §. fere. ff. de acquiren. rerum dominio. & Institutio. de rerum diuisio. §. ferae, cum sequ. si tamen hoc rigido iure vsus non sum, sed comis & humanus erga eum extiti, inhumanum esset, vt ille tam breui tempore, quam decem vel viginti annorum seruitutem contra me praescriberet, diuersum est in terminis dict. l. primae. §. fin. ff. de aqua pluui. arcen. vbi repositum est potissimum argumentum eorum qui contrariam partem tuentur, ibi enim illa seruitus non tam discontinuam quam quasi continuam causam habere videtur, cum in ea factum hominis non exigatur, sed aqua per se nullo cogente defluat riuos, ac veluti sulcos qua decurrit faciat, qui signi non ignobilis sed patentis ac permanentis sint, sicque causam seruitutis continuam prae se ferunt, diuersum est in facto hominis transeuntis, nullumque vestigium relinquentis. Neque ad rem pertinet d. l. cum de in rem verso. quae loquitur in faciente non semel tantum, sed etiam pluries, ex cuius facto veluti confessio quaedam etiam geminata oritur, quae nocet ficto illi confitenti, vel illi qui ad confitentis imaginem inspecta legis censura habetur. nos autem loquimur in tacente & patiente, qui interrogatus, cur tamdiu dissimularet ac taceret, respondere posset, opportunius tempus spectasse se. at qui vltro sponteque sua dabat singulis annis totius continui decennij pecuniam suam vniformem vniusque summae, non ideo quid rogatus respondere posset. Ad l. 1. de patria potestate. C. & ad l. qui in aliena. §. sed & si non adierit, & l. si filius. C. de peti. haeredi. cum simil. responde quod loquuntur in terminis longe diuersis, ergo, &c. vt l. fi. ff. de calumniatoribus. & praeterea ibi agebatur de non tam graui praeiudicio si recte inspiciantur. Denique quod ex diuturna & vniformi praestatione facta singulis annis totius decennij continui si allegetur titulus, praesumatur interfuisse aut praecessisse, est satis durum, vt exclamant plerique eorum quos supra retulimus, etiam si interfuerit factum soluentis decies geminatum ex eadem causa procedens etiam vniforme, ergo rigor ille non est trahendus ad casum longe minorem longeque diuersam rationem habentem, quale est in patiente & tolerante, vt per fundum suum alius transiret, & re vera nulla lege aut coacta & peremptoria ratione huius contrarium probatum inuenies. Ergo [sect. 7] quod Barthol. & receptior opinio aiebat, nempe quod in his quae sunt parui aut non admodum magni praeiudicij (quale est incommodum seruitutis realis praedij seruientis) ex diutina quasi possessione si titulus praecesisse allegetur, is praesumitur etiam contra patientem & nihil agentem, vix est vt in vlla seruitutis specie retenta opinione nostra verificetur, nam in seruitute quae acquiritur cursu eius temporis, cuius memoria non stat, non verificatur, quia in ea talem titulum allegare necesse non est, vt continuo dicemus, non quoque verificatur in seruitutibus quae longo tempore acquiruntur, quia in eis tituli interuentus necessarius non est. dict. l. si quis diutino. leg. 2. C. de seruit. ergo, &c. stat itaque ex diutina possessione titulum allegatum praesumi contra agentem in illo actu decies geminato, non sic contra patientem, cum agitur de praescribendo dominio cuiusque rei. Verum si ageretur de praescribenda seruitute, tunc sunt opiniones supra relatae, sed illa receptior est, vt per tituli allegationem post diutinam quasi possessionem ius seruitutis quaesitum videatur, quae communis opinio ex mente eorum qui eam tuentur, duo habet capita: primum, quando is qui diu fuit in quasi possessione illius seruitutis, allegabat se titulum habere ab ipso domino fundi. Alterum quando allegabat titulum habere sese ab alio tertio, quem is quasi possessor seruitutis dominum existimabat, nam vtroque casu volunt vt ius seruitutis quaesitum videatur, licet in modo acquirendi sit differentia, quia cum titulum a domino se habuisse allegat, tunc ab origine concessionis ius seruitutis quaesitum videtur, cum vero dicit se titulum habuisse a non domino, tunc non ab initio concessionis, sed demum post impletum decennium id ius quaesitum videtur, sed in vtroque isthaec communes sententiae nobis suspectae visae sunt, nam vsucapio est acquisitio dominij per continuationem possessionis temporis lege definiti, ita definit Iureconsultus in l. 3. ff. de vsucapio. sed in seruitute discontinua possessio continua esse non potest. d. l. seruitutes. 4. ff. de seruitu. ibi, nemo enim tam perpetuo tamque continenter ire potest, vt nullo momento possessio eius interpellari videatur, & rursus Iureconsultus ibi ait, Seruitutes rusticorum praediorum & si corporibus accedunt, incorporales tamen sunt, & ideo non vsucapiuntur. Cum enim in vsucapionibus duo simul exigantur, scilicet possessio & possessionis continuatio, in seruitute quidem discontinua nec possessio vere adest, quia non possidentur vere, cum corporalia non sint, sed quasi possidentur, vt ibidem notatur per l. quoties. ff. de seruitute. l. aedes. ff. de seruitu. vrb. praedi. nec continuatio possessionis adesse potest, quia nemo tam perpetuo tamque continenter ire potest, &c. vt d. l. seruitutes. ergo si seruitutem discontinuam praescribi diceremus, essent duo specialia, Primum, quia dispensaretur cum possessione vera, quae in vsucapionibus regulariter desideratur, contra l. 1. cum ibi notatis. C. de dotis promiss. Tot ergo specialia admittere simul inciuile esset, praesertim ad inducendam praescriptionem, quae iniquissimum praesidium veritati esse solet, secundum quae longe verior opinio videtur, vt si postquam longo tempore decem vel viginti annor. fui in quasi possessione seruitutis discontinuae, allegaui titulum habuisse me non a domino, sed ab aliquo tertio (siue illum re vera probauerim, quia re vera interfuit, siue non probauerim vere, sed dicam illum praesumi ex illa diuturna quasi possessione) non videar illam seruitutem praescripsisse, cum re vera possessio, & possessionis, siue vere siue ficte continuatio, & sat superque esse debeat, si praescriptio admittatur in seruitute habente causam continuam (cum ibi non esset vera possessio, licet non deesset illius fictae possessionis continuatio) absque eo quod etiam in seruitute causam discontinuam habente praescriptionem talem contra tot regulas iuris admittere velimus. Duo ergo tenemus contra mentem eorum qui communem opinio. relatam tuentur, Primum, quod etiam si emissem seruitutem, quae haberet causam discontinuam, a non domino, quem dominum esse credideram, eaque longo tempore vsus essem sciente domino, adhuc ius huius seruitutis discontinuae non viderer vsucepisse. Alterum quod longe minus viderer tale ius quaesiuisse cum titulum non probaui, sed tantum allegaui quod praesumi volebam ex diutina illa possessione. Quid [sect. 8] autem si post diutinam illam possessionem sciente, & patiente domino contingentem allegabam titulum habuisse me a vero domino, an is titulus praesumatur, & communis opinio supra relata post Gloss. mag. in fin. in d. l. seruitutes, voluit titulum praesumi per l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. l. 1. §. fina. ff. de aqua pluui. arcenda. Sed d. l. cum de in rem. loquitur de titulo praesumendo contra agentem, nos loquimur de praesumendo titulo contra patientem, in quo est longe minor ratio, & sic cessat extensio. Et d. l. prima. §. sina. loquitur in tempore, cuius initij memoria non extat, nos solum in tempore ordinario. vnde nihil obest, sicque communis remanet sine sufficiente fundamento, & contraria quam multi supra relati tenuerunt probatior est. Illud autem notandum est, [sect. 9] quod cum quis fuit in quasi possessione seruitutis discontinuae tanto tempore cuius initij memoria non sit, ius illius seruitutis reale ex solo ipso tempore citra alterius vllius rei interuentum quaesijsse videtur, hoc probatur plane in l. prima. §. fina. ff. de aqua pluuia. arcenda. ibi, vetustatem vicem legis tenere, & l. 2. §. apud Namusam, eo. titulo, ibi, plane si fossa iure facta sit, cuius memoria non stat, & in l. hoc iure. §. ductus aquae. ff. de aqua quotidia & aestiua, ibi, iure constitui, & in capitulo primo. §. fina. de praescription. in 6. vbi in quibus casibus praescriptio etiam longissima non procedit sine titulo, in illis tempus cuius initij memoria non extat, sufficit, non (vt nos interpretamur) quod illud tempus habeatur pro titulo, non magis, quam titulus si re vera interfuisset haberetur pro tempore, sed quod vt contingat iuris acquisitio alterutrum sufficit, vel titulus legitimus, vel tempus cuius initij, &c. quasi a pari procedant, etenim licet tempus solum de per se non sit modus tollendae aut inducendae obligationis personalis. l. obligationum fere. §. placet. ff. de act. & oblig. tamen ipsum tempus huc atque illuc potest & solet iura realia adimere & transferre. l. fi. C. de loca. l. quoties, & fere per totum. C. de donatio. quae sub modo. leg. fina. §. sin autem sub conditione. C. commun. delega. leg. seruo legato. §. primo. ff. de lega. 1. & in specie nostra in materia praescriptionis verius est ex solo tempore, & possessione continua citra vllius tituli interuentum dominium, & iura re aliena acquiri, vt manifeste probat Iureconsultus in dict. l. 3. ff. de vsucapion. dixi plene supra in quaestionibus praecedentibus, & dicam infra id quod si contingit in praescriptionibus ordinarijs, longe facilius eueniet in praescriptione vel in tempore cuius initij, &c. tu dic, vt dixi supra par. prim. quaest. 10. vbi dixi tempus solum de per se nihil generare. Cum ergo ius reale omne omneque dominium nobis & possit & soleat contingere per continuationem possessionis eius temporis cuius initij memoria non sit, citra alterius vllius rei interuentum, [sect. 10] sequitur non esse necessum, vt quisque possessor huius temporis cuius initij, &c. alleget titulum, & ad eius praesumptam probationem tempus inducat, quinimmo sat superque est ipsum tempus allegare cuius solius cursu cum continua possessione citra alterius tituli vel extrinsecae causae interuentum ius omne reale ac dominium nobis contingit, & sic est communis, & vera opinio, quod titulum allegare non est necesse, quam tenuerunt Cyn. quaest. penul. Ang. Pau. & Ias. colum. fin. limi. 10. in l. si certis annis. C. de pact. Glo. & Paul. in d. l. seruitutes. Bartho. in d. l. cum de in rem verso. Bald. in leg. 2. C. de fidei. Ioan. Andreae in capitu. peruenit, de censibus. Riminaldus in dict. l. si certis. colum. de penul. Balb. de praescrip. par. 3. quaesti. 10. num. 9. Aymo. Crauet. de antiq. tempo. part. 4. versi. absolutis. num. 49. licet varius fluctuansque procedat. Glo. in c. super quibusdam. §. praeterea. verbo, non extat, de verbo. signifi. Freder. de Senis, consi. 234. super primo puncto. colu. 2. Sozin. consi. 127. colum. pen. lib. 1. Idem consil. 181. lib. 2. Abbas consi. 7. & quanquam. lib. 2. colum. 4. Ioan. Fab. in §. aeque. Instit. de act. Gozad. consil. 8. colum. 8. num. 37. in hac causa illustrissimi. licet contrarium & minus recte (vt nobis videtur) tenuerint Alex. consilio 74. viso puncto. colum. 3. nu. 20. versi. accedat ad hoc. lib. 4. & Fel. in c. accedentes, de praescript. col. 5. Cur. Iunior consil. 158. colum. 4. in fi. sed prior opi. quae receptior est, verior est, nam vbi est tempus cuius initij, &c. non requiritur titulus, vt not. Card. in cons. 114. inci. dico Petrum non audiendum, circa fi. Felin. in cap. si diligenti. colum. 7. in 9. restrictione, de praescript. & ratio est, quia spacium tanti temporis cuius initij memoria non extat, habetur loco tituli legitime constituti. l. hoc iure. §. ductus aquae. & ibi Gloss. ff. de aqua quoti. & aesti. & habet vim priuilegij. capit. super quibusdam. §. praeterea. in gloss. in verb. non extat, de verb. sign. & habet vim legis. leg. prima. §. fi. ibi, vetustatem vice legis obtinere. leg. in summa, in prin cip. ibi, vetustas quae semper pro lege habetur. ff. de aqua pluui. arcen. Card. consilio 88. inci. Capitulum ciuitatense. & habet vim priuilegij expresse concessi a principe. Baldus in ca. primo. columna prima. in titul. quae sint reg. Iason in leg. de quibus. ff. de legibus. columna 14. Alexand. consilio sexto. vol. 1. viso thema. & consilio 74. incipi. videtur quod tota difficultas. colum. secunda. vol. 4. & dicit And. de Iser. in capitulo primo. in verb. flumina publi. columna tertia. in titu. quae sint rega. quod spacium tanti temporis cuius initij memoria non extat, in contrarium tantum potest quantum Imperator cum causa, refert Iason in repe. leg. quominus. columna 11. de flum. & possessione tanti temporis praesumitur tit. etiam si non allegetur, & nedum tit. sed bona fides praesumitur, etiam si non allegetur. Inno. & Baldus in cap. si diligenti, in fine. de praescrip. imo secundum Fel. in cap. cum a nobis. columna. 3. de praescrip. praesumptio resultans ex tali tempore dicitur iuris & de iure, ideo non recipit probationem in contrarium. Quid [sect. 11] autem si detur incapaci ex parte illius qui per tempus cuius initij memoria non est, stetit in possessione illius rei vel iuris, cuius de acquisitione agitur, an per hoc sibi acquirat, & quidem si simpliciter sit in capax expeditum est, quia per hunc titul. non magis capax efficietur quam per reliquos titu. causas, aut modos acquirendi, vnde vt per reliquos titu. quaerere non posset, nec per istum poterit, at si ex concessione principis acquirere tantum posset, an post tale tempus cuius initij, &c. talis principis concessio praecessisse intelligatur, vt puta in decimis, quae laico acquiri possunt ex sola Papae concessione, non ex alio titu. aut ex alterius concessione. capitu. dubium de decimis. & sunt qui velint acquiri non posse, per tale tempus. ita Felyn. de praescrip. capitul. accedentes. columna quinta. numero sexto. Alexand. consilio 74. columna tertia. libro quarto. Curt. Iuni. consilio 158. columna 4. in fi. Sozi. consi. 260. lib. 2. quod [sect. 12] ipsi limitant, vt non procedat quando ipsam summi Pontificis concessionem allegaret, & ad eius probationem allegaret possessionem temporis cuius non esset memoria, nam tunc ex tali tempore tit. praesumeretur, quod vltimum impugnat Aym. Cra. vbi sup. num. 51. significans quod hoc casu etiamsi tit. alleg. non sufficiat. Quid dicendum? & sane magis est, vt etiam hoc casu ius quaesitum per id tempus cuius initij memoria non sit intelligatur, per iura, & rationes supra adductas, quod intelligo dupliciter, Primum quando titul. fuit allegatus, & ad eius probationem adducebatur id tempus cuius initij memoria non erat, idque cum Alexand. Felin. Curt. iun. contra Sozin. & Aym. vbi supra. Deinde etiam si solum tempus allegaretur, nam tali tempore allegato virtualiter, & implicite etiam tit. ille sic vt opus erat qualificatus allegari intelligitur, cum vt ostendimus, ipsum tempus etiam sine alio adminiculo sit modus concedendi, & inducendi dominium iusque reale, illudque hinc adimendi, & illuc transferendi, & licet iura quae hanc vim & potestatem huic tempori cuius initij memoria non est, dederunt, sint mere positiua, sicque possint illam vim, cum voluerint, adimere ademisseque prima facie videantur in terminis cap. accedentes, &c. cum ex officij, &c. causam quae, de praescrip. tamen magis est, vt intelligantur in praescrip. longi temporis vel longissimi, non autem in acquisitione, quae per tempus cuius initij, & ca. contingit. nam secundum veras, & communes opiniones praescriptio tantum longi temporis & vsucapio iure forum inuentae erant, non etiam praescriptio longissimi temporis vel alia vlterior, & tamen eo iure acquisitio, quae per tempus cuius initij memoria non est, contingebat, in vsu erat quasi inter acquisitiones, quae per interuentum praescriptionis contingebant, minime connumeranda, ergo licet agnoscendum sit potuisse dicta iura canonica vim & potestatem huius temporis, cuius initij memoria non est, adimere, tamen nondum ademerunt, neque ex mente illorum canonum est, vt adempta intelligatur, nam dum tractant de praescrip. adimentis, non pertinent ad materiam nostram, nostramque acquisitionem aliunde non a classe praescriptionum profectam. Denique cum praesumptio quae resultat ex hoc tempore, cuius initij memoria non est, sit iuris, & de iure, vt tradit Fel. in cap. cum a nobis. colum. 3. de praescrip. Alexandrinus consil. 13. colum. 3. post alios per eum relatos. & sic contra eam non admittatur probatio, vt per Glos. & omnes in l. siue posside. C. de proba. & cum non tam praesumptio sit iuris, quam fictio, vt tradit Aym. Crau. de anti. temp. par. 4. versic. absolutis. num. 50. superest, vt sit interminis d. c. dudum. ille possessor decimarum probaret se per tempus, cuius initij memoria non esset, possedisse, obtineret etiam si aduersarius ostenderet titulum minus legitimum eum possessorem habuisse, s. priuilegium habitum ab illo rege Angliae. nam dicenti obest tibi titulus illegitimus, responderem simul cum ipso titulo illegitimo, potui habere alium titulum idoneum interpretatum eodem tempore, vel antea, vel postea, quod si instasset pluralitas titulorum non praesumitur, replicarem, id verum regulariter, sed fallit vbi adest tempus cuius initij, &c. nam tunc non solum praesumitur titulus idoneus, sed etiam fingitur, vel praesumitur tali praesumptione iuris & de iure, quae non admittit probationem in contrarium, secundum Fely. & Aymon. vbi supra, vel secundum nos post tale tempus ius re vera aufert dominium illinc vbi prius erat, sicque ablatum illud transfert in hunc possessorem, & quemadmodum post praescriptionem completam mala fides, aut scientia rei alienae superueniens non tolleret ius semel ac legitime per praescriptionem quaesitum, vt ex vera, & communi conclusione resoluimus, de succ. crea. §. 12. nu. 117. ita quoque & hoc casu licet post huius vetustissimi temporis legitimam possessionem emergeret aliquis titulus non sat legitimus, vnde conijceremus, & suspicaremur initium possidendi fuisse non sat legitimum, adhuc tamen ea iuris acquisitio, quae semel ac legitime per talis temporis praeteritionem contigerat ac facta fuerat, non infirmaretur, aut infecta redderetur, argu. ca. factum legitime, de reg. iur. in 6. facit l. 1. in prin. cum ibi plene traditis per Doct. C. de rei vx. act. & multa quae traduntur pe Aym. de antiq. temp. par. 4. versi. absolutis. num. 59. & quae nos tradi. lib. de suc. crea. §. 1. Contrarium tamen in specie tenent Felyn. in c. cum nobis. columna tertia. de praescripti. Alexand. consilio decimotertio. columna tertia. Aym. vbi supra, numero. 60. Paulus Castr. consilio 423. ex puncto transmisso. colum. 2. Bellam. consilio 10. colum. 10. Alexand. consil. 113. col. 1. lib. 1. Aymo. vbi supra, nu. 60. qui eos refert, sed Fel. non huius animi fuit, vbi supra, sed tantum dixit, quod postquam possessor probauit tanto tempore possedisse se, cuius initij memoria non sit, admittitur probatio in contrarium ad docendum non per tantum tempus, sed per breuius tempus illum possedisse, & vtcunque sit nostra opini. (si non fallor) tenenda est per iura, & rationes supra adductas. Nec moror in confutandis argu. quae traduntur per Aym. vbi supra, & alios, quia nos diuersa ratione vtimur, quae nobis peremptoria, & coacta visa est, ad quam ipsi nec respondent, nec de ea meminerunt, quod no. quia saepe habuimus, & habemus hodie de facto iudice me in nostro summo praetorio Hispano rei dominicae in causis non leuioribus, sed summorum ducum, comitum, & marchionum, praesertim in illis reditibus regalibus (qui vulgo alcaual. & tertias vocantur) verum isthaec procedunt in terminis iuris communis, nam iure regio fortis text. esse videtur in l. 3. & 4. in quatuor alcaualarum, & l. fin. tit. de las praescr. lib. 3. ordin. & in titul. de las donationes. lib. 5. ordi. fere per totum illum tit. quarum legum interpretationem propter lites pendentes consulto praetermittimus, & hic vide omnino infra c. 189. num. 7. Facit pro nobis viua ratio, nam temporis immemorialis vim adimere vis ostenso titulo illegitimo, aut quasi is titulus nullius momenti sit, aut quasi ex ipso vtpote illegitimo possessor praesumatur in mala fide, argu. capitulo 11. §. contrahentes, de rebus ecclesi. libro sexto. sed quod habeatur pro non tit. nihil noceret, quia in tali praescrip. non desideratur titul. interuentus, nec etiam probatio, nec etiam allegatio, vt supra diximus. quod autem ex ipso titul. illegi. arguatur, vel suspicetur mala fides, est omnino falsum, nam bona fides orta etiam ex iniusta causa, sufficit ad praescriptio. iniustam autem causam accipere debemus quando is qui possidebat, & praescribebat tit. illegitimo nitebatur, & denique bona fides praesumitur siue quis titulum legitimum habeat, siue etiam nullum omnino titulum habeat, si ue & tertio titulum habeat illegitimum, argu. leg. si id quod. ff. pro derelicto ibi, quasi volente & concedente domina. leg. si vir. ff. pro donato. nisi quando adsunt coniecturae quae vrgent contra talem possessorem, veluti si antequam emeret sibi a domino rei denunciatum fuit ne emeret eam rem a non domino possessam, & in alijs casibus particularibus, vt isthaec omnia plene diximus in superioribus quaestionibus, & etiam in sequentibus huius libri. Iuxta superiora [sect. 13] si vectigal regium seu regij census, aut reditus aliquis regius fuerit exactus seu collectus ac receptus diu ab aliquo nobilium seu magnatum, qui illud vectigal non nomine regio, sed suo proprio nomine, & quasi iure suo colligebat ac percipiebat, deinde cum tale vectigal ab ipso rege repetatur, ille nobilis dotis, aut emptionis nomine sibi competere alleget, eumque titulum per longam illam possessionem praesumptiue probare velit, an audiendus sit, vel obtinebit, vt ex illa diutina quasi possessione, & perceptione illius reditus seu vectigalis sequatur praesumptio tituli allegati, quae res Hispaniae vsitatissima est, cum ducum Hispanorum, marchionum, comitum, & reliquorum nobilium nomine, & quasi iure suo non regio illud vectigal (quod vulgo alcauala appellatur) perceperint, & regi repetenti sese defendunt ac tuentur eo nomine quod legitimum titulum ab initio possessionis habuerint, quem praesumptiue probare contendunt, probata diutina possessione. Et quod talis allegatio eis non patrocinetur, videtur per text. in capitul. primo. de praescriptionibus in sexto, vbi quando est praesumptio iuris contra eum qui annuam praestationem diu exegit ac possedit, (qualis est praestatio decimarum) ad praescribendam in futurum talem annuam exactionem non sufficit titulum allegare nisi probetur, vel decurrat tempus cuius initij non sit memoria. Sed rex Hispanus videtur, quod fundet suam intentionem in d. l. vectigali ac reditu, (qui alcauala vocarur) & sic quod sit praesumptio iuris regij contra possidentem ac percipientem, & consequenter, quod non sufficit talem titulum allegare nisi vel probetur, vel tempus cuius initij memoria non sit, praeterierit. Etenim [sect. 14] si praeterierit tempus cuius initij memoria non sit, id pro iure constituto, & ab ipsis partibus sponte concesso habetur. l. prima. §. fi. de aqua pluui. arcen. ibi, vetustatem vicem legis tenere, legis inquam conuentionalis, nam de ea sermo ibi fiebat, ad idem leg. hoc iure. §. ductus aquae. ff. da aqua quotid. & aesti. & ff. de itine. actuque priua. leg. apparet. §. penul. ratio, [sect. 15] quia antiqua quorum origo memoriam excesserit nullum genus probationis admittunt praeter probationem famae, & ideo in eis sola fama citra vllum adminiculum facit plenam probationem, quod fama in eis faciat plenam probationem, tradit Glo. in leg. at qui natura. §. cum me absente. ff. de nego. gest. Baldus in authen. quas acti. colum. fin. C. de sacrosanct. ecclesi. Idem in leg. cum super. C. de rei vendica. Idem Baldus in leg. in bonae fidei. columna vlt. C. de rebus credi. Idem Bald. in l. 4. C. de probatio. Baldus in l. non ignorat. columna sexta. C. qui accusare non possunt, sequitur, & firmat esse communem opinionem Deci. in capitulo primo. numero 46. de appella. Felin. in capitul. veniens. numero nono. de testibus. & iterum numero decimosexto. Lambertinus de iure patronatus. 2. part. libro secundo. articul. 9. quaestio. 10. Ludouicus, Gozadi. consilio 8. nume. 47. Andreas Tiraquellus de primogenitu. in praefatione. numero 103. Matthaeus Afflictus in decision. Neap. decis. 277. numero primo. Gratus consilio 95. libro secundo. numero decimoquinto. Ant. in capitu. veniens. numero 10. de verb. significa. Barthol. in leg. 2. §. Labeo. ff. de aqua pluuia arcen. Hippo. Mars. in l. de minore. §. plurimum. numero 60. ff. de quaesti. Idem in singul. 505. Iason in l. praetor ait. §. praetor ait. ff. de edendo. Pet. Paulus Paris. consilio 52. numero 50. libro tertio. & consilio 23. libro primo. numero 236. Carolus Rui. consilio decimotertio. numero tertio. libro quarto. Idem consilio 103. numero decimoquinto. libro quinto. Aym. de antiq. tempo. par. 1. sectio. ampliatur nunc. num. 8. fol. 23. Deci. in capit. causam. 2. nota. de proba. Pet. Duen. in regul. 299. num. 7. Dec. consi. 42. col. 2. Aymo. Craue. vbi supra, sectione, viso. fol. 73. Quod [sect. 16] autem in antiquis nullum genus probationis inueniatur praeter probationem famae, vt tadunt Iuniores in rub. ff. si cer. pet. & in l. admonendi. ff. de iureiu. patet, quia in his quorum origo memoriam excedit, testes non possunt recte deponere, neque scripturae, & instrumenta publica fidem facere, nam simul ac instrumentum authenticum esse negetur, vix est vt possit verificari, aut authenticum probari, & Historiae dicuntur esse scripturae priuatae, quae ex antiquitate, & fama fidem assumere intelliguntur, sicque in tam antiquis quae vitam memoriamque hominum excedunt, ad solam famam omnes species probationis rediguntur, [sect. 17] inque ijs tam vetustis probationes leuiores & admittuntur, & solent sufficere, vt l. si seruus seruum. §. inquit lex. ff. ad leg. Aquil. sufficitque probatio per indicia, & coniecturas. leg. census. ff. de proba. leg. qui ex literis. ff. de secun. tab. capi. causam. de probat. capit. cum olim, de cens. & vtrobique per Gloss. & Doct. Paulus Castr. consil. 164. in praesenti causa quae vertitur. colum. 1. lib. 2. Ancha. consil. 310. tres domini Magnific. colu. 2. Idem Anch. consi. colu. 6. 3. dub. in dub. in fi. Calcan. consi. 8. col. 5. Ias. consi. 128. col. 1. lib. 1. Quod & sequitur Aymon Craue. de antiqui. temp. par. 1. sectio. viso de fama. num. 3. vt tamen, inquit, non procedat contra possessorem, aut reum de cuius possessionis iustitia apparet, quia probatio quae fit ex temporis antiquitate, dicitur praesumptiua, & coniecturalis, ideo ad mitti non debet contra veritatem, id est, contra eum de cuius iustitia possessionis apparet, ita Aymon, vbi supra, num. 32. allegat Innocentium & Docto. communiter in capi. causam, de proba. Sozin. in consi. 194. subtiliter & eleganter. nume. 9. lib. 2. vbi firmat hanc esse communem opi. Doctorum in c. causam. & ibi etiam docet, vt in his tam antiquis omne genus probationis reducatur ad famam & communem opinionem, per Decium in dict. cap. 1. col. 4. de appel. per Cor. consi. 304. colu. 5. lib. 3. per Aymonem, vbi supra, par. 1. sectione, viso in hac. fol. 73. Adhuc tamen [sect. 18] d. cap. primum de praescription. libr. 6. non facit contradictos vectigalium possessores, quia iure nostro regio nulla reperitur lege vetitum, vt alius non possit praeter regem illud vectigal possidere, & habere (quod alcauala appellatur) at iure canonico vetitum nominatim est, ne vnus Episcopus in alterius dioecesi decimas percipiat, cum enim decimae debeantur, & sint clericis singularium ecclesiarum necessariae ad eos clericos alendos, qui cultui diuino intersint sacraque ministrent, eueniret vt si vnus Episcopus in alterius dioecesi decimas perciperet, illius dioecesis clerici non haberent, vnde satis commode alerent sese, ita probat capitulum cum sint homines. capit. cum in tua. cap. dudum, de decimis. cap. de quarta, de praescriptio. capi. omnes basilicae. 16. quaest. 17. & ideo dictis iuribus nominatim resisti videmus, ne vnus Episcopus in alterius dioecesi decimas percipiat, vnde si earum praescriptionem captet, talis praescriptio quasi contra iuris prohibitionem, & resistentiam intelligitur, ideo non procedit nisi vel titulus ostendatur, vel praeterierit tempus cuius initij, &c. ita nominatim intelligunt illum tex. Corrasius de seruitutib. in l. seruitutes, magna. nu. 35. ff. de seruit. Couarru. lib. 3. resolutio. cap. 17. num. 7. Decius consi. 134. viso puncto. num. 4 Paul. Castr. in d. l. seruitutes. nu. 7. Balbus de praescript. par. 3. quaestio. 10. numero 9. quae quidem ratio cessat in specie nostra, vbi vt diximus tale vectigal ab alijs praeter regem teneri vetitum non reperitur, quinimmo etiam si esset vlla iuris regij praesumptio contra possessores huius vectigalis, adhuc tamen videtur, vt illud possent praescribere, nam etiam tempore ordinario, & citra vllius tituli interuentum praescribuntur seruitutes habentes causam continuam. leg. si quis diuturno. ff. si seruitus vendic. l. secunda. C. de seruit. & aqua. & vtrobique per Doctor. communiter. & est communis opinio, vt plene per Balbum de praescriptio. in secunda par. 4. par. principal. in princip. & tamen contra praescribentem seruitutem est iuris communis praesumptio, quia quaeque res praesumitur esse libera. leg. altius. C. de seruit. vnde etiam si id vectigal (quod alcauala vocatur) ad regem nostrum pertinere in re dubia praesumi (quod satis certum non est) fateremur, adhuc contra talem praesumptionem praescriptio curreret ordinaria, nisi in quibus casibus ex regio priuilegio longius tempus desideratur. Quinimmo sunt qui velint vt dict. capitul. primum procedat duntaxat in rebus ecclesiae, vt voluerunt Paul. num. 7. in dict. l. seruitutes. Dinus nume. 27. in capi. possessor, de regu. iur. in sexto, vnde cessat eius decisio in specie nostra, qui loquimur in rebus profanis, & cum d. capit. primum varios recipiat intellectus, in eo fieri non potest sufficiens fundamentum. Bart. in l. non solum. §. liberationis verba. ff. de libe. lega. Praeterea d. c. 1. procedit quando possessor nitebatur praescriptione, in qua regulariter desideratur tituli aut iustae causae allegatio & probatio. l. nullo. C. de rei vendica. l. Celsus. ff. de vsucapion. l. vnica. C. de vsucap. transf. l. diutina. l. super longi. C. de praescrip. longi temporis. Diuersum est in specie nostra, vbi possessor sese tuebatur non praescriptione (quasi rem a non domino initio habuisset) sed concessione, quasi eam initio ab ipso domino qui ius alienandi habuit caepisset, sicque statim huius vectigalis ius & dominium quaesijsset, sicque sumus in terminis cap. cum personae. §. quod si tales, de priuileg. in 6. non autem in terminis d. c. 1. Nec dubium est quin si allegem me habuisse causam titulumque ab ipso domino, qui nunc rem, ius aut vectigal repetere vult, & probauero possessionem diutinam ipso sciente & patiente, minimeque contradicente, per eam praesumetur titulus a me allegatus ex receptissima illa communi resolutione supra allegata per dict. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris, & in hoc tantum quaestio erit, an in hac materia fauore regio longius tempus desideretur. [sect. 19] Neque ad rem pertinet quod secundum hoc confunderetur materia praescriptionum, in qua tituli non modo allegatio, sed etiam verus ipsius interuentus exigitur. dict. l. nullo, cum simil. supra allegatis. nam illud procedit quando possessor agnoscit se non habere titulum a vero domino, sed ab alio ex mente Pauli Castre. in dict. l. seruitutes. nos loquimur quando ab ipsomet domino se titulum habuisse firmabat, sed sane magis est, vt hoc casu non praesumatur titulus habitus a vero domino, nisi probetur non magis quam si ab alio habitus allegaretur, quo casu probari etiam oporteret per dic. l. nullo, cum simili. supra allegatis, & quia regulariter vbi fit mentio de allegatione, intelligitur etiam quod adsit probatio, nec sola allegatio sufficiat. leg. 1. ff. de dolo. l. 1. ff. si quad. pauperiem. nec me mouet d. l. cum de in rem, quia procedit quando allegatur & probatur actus factus ab aliquo non tantum semel aut bis, sed etiam decies geminatus, & ex interuallo, puta semel in quolibet anno, & sic continuatus per totum decennium, & vniformis. [sect. 20] at in specie nostra non ponimus vllum actum eius qui dominum esse se dicit, interfuisse ergo, &c. praesertim cum etiam in terminis d. l. cum de in rem. ter geminus actus non sufficeret, vt ex communi opinione resoluit Iason in. leg. si certis annis. C. de pact. numero 15. Anton. in cap. literae, de dila. per omnes, in dict. l. si certis. ergo magis est, vt titulus allegatus non praesumatur ex possessione diuturna, siue a vero domino habitus esse dicatur, siue ab alio, nisi decies geminus actus veri domini probaretur ex interuallo, & vniformes, vt d. l. cum de in rem, & vide plenissime per Balbum de praescri. part. 3. q. 10. vbi num. 11. late discutit intell. l. si filius. C. de peti. haered. Tenendo hanc partem [sect. 21] tunc ad leg. primam. C. de patria potesta. leg. si filiusfa. C. de peti. haered. l. qui in aliena, in prin. versi. sed & si non adierit. ff. de acquiren. haeredi. responderi posset ex mente Barthol. in dict. l. cum de in rem, & ibi communiter Doctor. Barth. & communiter Docto. in d. l. seruitutes, quod ex diuturna possessione vel quasi possessione praesumitur titulus allegatus in praescriptione seruitutis, & in reliquis similibus, quae sunt non ad modum grauis incommodi, non sic quando ageretur de amissione totius rei qua de agitur, & se ita habet non modo communis, sed etiam receptissima omnium eorum opinio, quos supra retulimus tenuisse, vt ex diuturna hac possessione vel quasi possessione praesumatur titulus allegatus ad praescribendam seruitutem, quae haberet causam discontinuam, quasi hoc sit non admodum magni incommodi, qui titulus non praesumeretur si ageretur de magno praeiudicio. Sed haec communis opinio, & recepta solutio non placuit disertissimo viro Didaco Couarru. in libro primo variarum resolution. capi. 17. num. 7. post alios ibi relatos, cuius etiam opinionem non refero, quia diuersa nobis sententia sedet, sed & praeter eos haec communis solutio plus quam manifeste confutatur per dict. l. primam. de pat. potesta. iuncta l. filius familias. §. secundum vulgarem. ff. de legat. 1. & 1. Institu. de singu. rebus per fideicom. relig. vbi habetur, patriam potestatem esse rem inaestimabilem, adeo vt licet quis possit per fideicom. rogari, vt restituat res suas vtcunque preciosas, siue illae mobiles sint, siue soli tamen, vt emancipet filium rogari non potest, quia patria potestas est res inaestimabilis, & tamen ex diutina possessione, vel quasi, non desinit praesumi titulus allegatus, licet ageretur de amittenda patria potestate, vt d. l. 1. vt interim omittam quod in terminis d. §. sed & si non adierit, non agebatur de paruo praeiudicio, argu. l. quia poterat. ff. ad Trebellia. §. sed neque. Institu. de autho. tut. & longe minus in terminis d. l. si. filiusfamilias. dic ergo quod quando ex diuturna possessione vel quasi praesumatur, vel non praesumatur titulus allegatus, res quidem varia est & anceps, & legumlatoribus alijs in causis visus fuit partem affirmatiuam, alijs vero in causis negatiuam partem sequi. vnde in casibus occurrentibus, qui nominatim nulla lege decisi reperiuntur, argumentum sumendum est ab illa lege, quae proximior est & similior casui specieique occurrenti. leg. quaeritur. ff. de statu homi. leg. non possunt. leg. neque leges. ff. de legibus. speciei autem nostrae, qua de agimus, nulla vnquam lex proximior similiorque reperitur, quam dict. l. nullo. C. de rei vendi. leg. Celsus. ff. de vsucapi. cum simi. supra allegat. in quibus habetur, ex diuturna possessione non praesumitur titulum allegatum ad inducendam praescriptionem, ergo idem & in specie nostra decisum esse intelligendum est, vt titulus habitus a vero domino patiente eius rei, qua de agitur, non praesumatur, licet allegetur non magis quam praesumeretur, si aliunde habitus allegaretur. Ad iura in contrarium adducta responde quod loquuntur in casibus longe diuersis, & ex diuersis non fit illatio. leg. fin. ff. de calumniato. Glo. in leg. si creditoris, vbi plene per Iason. ff. de noui ope. nun. quae omnia procederent si possessa sese tueretur, dicens se titulum causamque legitimam possidendi ab ipso rege qui per prius dominus fuerat illius vectigalis, de quo ageretur, habuisse, succumberet enim in iudicio proprietatis, quia ex illa diutina possessione titulus ille allegatus non praesumeretur. [sect. 22] Diuersum esset si diceret ab ipsis vasallis seu popularibus ciuibusúe ius illius vectigalis percipiendi habuisse se, nam tunc ex inueterata possessione bene praesumeretur, cum ipsimet ciues huic possessori non decies tantum, sed multo pluries, centies aut millies forte hanc praestationem vniformem, & ex eadem causa fecissent, sicque regi tale vectigal repetenti aut vendicanti opportune respondebit possessor, illud vel vectigal exigi solitum a suis oppidanis, vasallis aut ciuibus sibi deberi, debitumque retro fuisse ex tali causa vel titulo in futurumque praestitum iri, an autem tantundem aut simile quippiam ab ijjsdem oppidanis aut ciuibus ipsi quoque regi debeatur, id sibi compertum non esse, hancque curam, aut huius rei inspectionem, aut notitiam ad se non pertinere, hocque vnum se certo scire ab oppidanis suis id sibi deberi, an regi quoque tantundem aut simile quippiam debuerint alij viderent. & in eo tantum quaestio erit, an longius tempus quam decem aut viginti annorum exigatur ad praescribendum vel dictum titulum praesumendum contra populum quam desideraretur ad illum praesumendum contra quendam hominem priuatum, Illud enim certum est illam inueteratam quasi possessionem huiusmodi vectigalis (quod alcauala vocatur) exigendi sufficere, vt ex ea praesumatur titulus si allegetur, quia d. l. cum de in rem verso, procedit in omni annua praestatione, qualis est praestatio decimarum & similium rerum, vt nominatim tenuit ibi Glos. mag. cum qua transeunt communiter Doct. ibi, & alij innumeri per nos supra relati in illo articulo, an ex diutina praestatione praesumatur titulus ad tantundem in posterum exigendum, si allegetur habilis & legitimus, id quod longe facilius procedit in praestationibus menstruis vel etiam singularum hebdomadarum vel dierum, tantoque facilius quanto pluries geminatur & multiplicatur exactio vel actus exigendi, facit l. prima. C. de fideicom. ibi, alimenta menstrua & vestiarum annuum, & in specie praeter supra relatos quod ea consuetudo per longum tempus exigendi pedagium sit praescripta contra populum ipsum si legitimus titulus allegetur, tenet Albericus, numero quarto. in dict. l. cum de in rem verso. quod similiter satis in specie intelliguntur tenuisse omnes illi auctores, quos supra retulimus tenuisse, quod ex diuturna possessione titul. legitimus allegatus praesumitur contra agentem actum decies geminatum, licet non sic contra patientem nisi in his quae non admodum magni essent praeiudicij. At in specie nostra cum ille populus seu populares non tam patientium quam agentium vicem sustineant, sine dubio contra eos talis titulus allegatus praesumetur, contra ipsum autem regem non sic facile praesumeretur, cum ipse nihil vectigalis illius nomine, quo de agitur, huic possessori praestitisset vnquam, licet tacuisset, dissimulasset passusque esset illud exigi, & in specie nobiscum tenet Alexand. consilio 113. super primo, lib. 1. in princip. qui plures allegat. Bal. in leg. solent. §. fin. vbi Barthol. & alij. ff. de offici. procons. Stat ergo ex diuturna praestatione praesumi legitimum titulum allegatum contra soluentem. Hanc [sect. 23] communem sententiam amplia primo vt procedat etiam contra rusticum. Ita in specie tenent Barthol. in l. litibus. C. de agricolis & censi. libr. 11. Iason numero 13. & Alcia. in dict. l. si certis annis. Alexand. consili. 113. in principi. libro primo. incip. super primo dubio. Specu. de causa possessio. 2. versicul. Idem Specu. de restit. spolia. §. nunc dicemus. versic. fin. Baldus in leg. solent. §. fin. ff. de offici. procon. Idem Baldus colum. penul. in d. l. si certis annis. Anto. in ca. peruenit, de censibus. sentit Alexand. consil. 124. super primo quaesito. libr. 2. quae communis opinio saltem vera est in longissimo tempore, vt per Alex. d. consil. 113. Contra per hanc communem sententiam multi tenent, quos refert Ias. vbi supra, sed verior est communis opinio, tum quia rusticis non subuenitur nisi in casibus a iure expressis, leg. fina. cum ibi notaris. C. de iuris & fact. ignor. tum etiam [sect. 24] quia lex generaliter loquens comprehendit personas vtcunque priuilegiatas, si in materia qua de agitur non reperiantur habere peculiare priuilegium. leg. in fraudem. §. fin. ff. de milit. testamento. Iason vbi supra. Decius in lege, ex testamento. C. vnde liberi. Alciatus libro 4. paradox capit. 10. Decius consil. 5. plene per Tiraquel. de retract. Glo. 14. num. 91. cum 20. seq. Crotus nume. 18. in l. nemo potest. ff. de leg. 1. vbi Annibal num. 369. & Ripa num. 52. Decius in l. hac consultissima. colum. fin. C. qui testamen. fa. poss. Ias. in l. sicut. nu. 10. C. de testa. mili. sed in hac materia rusticus non reperitur habere peculiare priuilegium, ergo, &c. Amplia secundo, [sect. 25] vt procedat etiam contra mulierem, ita tenent Bald. col. pen. & Iaso. nume. 13. in d. l. si certis. Barthol. in d. l. litibus. Alciatus in d. l. si certis. Antoni. in d. capit. peruenit. Alexand. d. consil. 124. super primo quaesito. lib. 2. quae communis sententia & si a quibusdam, quos refert Iaso. vbi supra, impugnetur, tamen vera est, quia mulieri non subuenitur nisi in casibus a iure expressis, secundum Docto. supra citatos, per text. cum ibi notatis in dict. l. fin. C. de iuris & fact. igno. & ipsa regulariter vtitur iure communi, d. l. in fraudem. vnde cum in hac materia non reperiatur habere peculiare priuilegium, licet alias in casibus habeat multa priuilegia, de quibus per Decium in leg. foeminae. ff. de regu. iur. sequitur quod & in ea locum habebit, d. l. cum de in rem verso. Amplia tertio, [sect. 26] vt procedat etiam in ecclesia, Salicetus in d. l. cum de in rem. quaestio. 7. Iason, vbi supra, num. 13. Decius in d. l. si certis annis. nu. 13. & Alcia. ratio, quia vtcunque sit ecclesia priuilegiata, tamen cum hac in re non reperiatur habere peculiare priuilegium, necesse est, vt comprehendatur sub regula, argu. d. l. in fraudem, cum authoritatibus supra allegatis. Quarto [sect. 27] amplia vt procedat etiam contra fiscum eadem ratione, quod nominatim tenuit Ias. vbi supra. & Decius etiam vbi supra, nu. 13. sed in ecclesia & fisco in eo tantum quaestio erit, an longius tempus quam in reliquis exigatur, quod & tenet Alciatus in dict. l. si certis annis. Quinto amplia, [sect. 28] vt etiam tituli allegatio necessaria non sit, quando praeterijt tempus cuius initij memoria non extat. Ista est communis opinio, quam tenent Angel. Paul. Cyn. quaest. penul. Iason in decima limitatione, columna fin. in dict. l. si certis annis. Barthol. in dict. l. cum de in rem verso. sentiunt Gloss. & Paulus Castren. in leg. seruitutes, magna. ff. de seruit. Bald. in leg. secunda. C. de fideicom. Ioannes Andr. in c. peruenit. de censibus. Riminaldus colum. penul. in dict. l. si certis annis. Balb. de praescrip. par. 3. quaest. 10. num. 9. per Aymon. de antiq. temp. numero 43. sectione, materia ista. par. 4. Sexto amplia [sect. 29] vt non solum in iudicio proprietatis, sed etiam in iudicio possessorio ex diuturna illa solutione praesumatur titulus allegatus ad tuendum eum in possessione. ita tenent & ait communiter teneri Iacobinus de sancto Georgio in dict. l. si certis annis. C. de pact. num. 24. per c. querelam, de electi. tex. & ibi Abbas in primo no. in cap. sicut, de sententia & re iudica. Abbas & Imola in dict. c. querelam, bonus text. in cap. cum de beneficio, de praeben. in 6. quinimmo ad obtinendum in possessorio non sunt necessariae decem annuae praestationes, sed pauciores sufficerent, vel forte vna, secundum Angel. in dict. l. si certis, qua de re per Butrium in dict. c. querelam, vbi Imola, numero decimo. hoc vnum indubitatum est, hunc possessorem facilius obtenturum in possessorio quam in petitorio, ideo Iacobinus, vbi supra, consulit vt potius intentet is possessor possessorium vel quasi possessorium, quam petitorium, & ibi docet formam libellandi, & ad obtinendum in possessorio sufficeret vnica praestatio, secundum Alciatum in dict. l. si certis. Paulus in l. sicuti. §. si quaeratur. ff. si serui. vendi. Feli. in c. cum Bertoldus. col. antepe. de re iudic. Septimo amplia [sect. 30] vt procedat non solum quando in ipsis solutionibus vel praestationibus expressa erat causa soluendi, sed etiam si expressa non fuisset, si modo ex aliqua coniectura arguatur, quod factae fuerint illae praestationes ex causa retro obligatoria, ita notanter per Riminaldum colum. fin. d. l. si certis annis. itaque aut constat praestationes fieri ex praeambula necessitate & obligatione praestandi, quae in futurum quoque durabat, & tunc sufficit titulum allegare. licet non probetur, quia satis probatur praesumptiue per assertiones factas in ipsa praestatione, ita procedit l. Campanus. ff. de op. lib. Aut constabat retro nullam fuisse obligationem, & procedit l. operis non impositis. ff. eo. Aut dubitatur, & tunc ad coniecturas recurrendum est, verum verisimilius sit, tales annuas praestationes factas fuisse ex praeambula causa obligatoria, an ex mera liberalitate & voluntate, cessantibus autem coniecturis, Curtius iunior in d. l. si certis annis. nume. 23. cum pluribus seq. tenet praestationes ex causa obligatoria, & sic ex necessitate factas videri potius quam ex voluntate & liberalitate, sed receptior opinio est in contrarium, vt & ipse fatetur, & infra docebimur, sed & si cum ipso Curtio teneremus quod ex necessitate factae viderentur, adhuc tamen ea necessitas deberet se continere intra terminos & numeros praestationum factarum, nec se deberet porrigere ad praestationes nondum factas. Quod diximus [sect. 31] ex diuturna annua praestatione praesumi titulum legitimum, si allegetur, limitatur primo, vt non aliter procedat quam si illa annua praestatio facta fuerit ex certa causa obligatoria, veluti si ciues aut populares alicuius villae, castri, aut vrbis domino suo singulis annis praestabant certum frumentum, vinum, oleum, pecuniam numeratam, aut quippiam aliud ex causa emptionis, aut permutationis ex contractu inito, vt id in perpetuum singulis annis praestaretur, aliter enim si non appareret qua ex causa huiusmodi annuae praestationes fierent, non obligarent in futurum. Ita tenent in specie Salicetus in leg. si certis annis. quaestio. prima. C. de pact. Idem Salicet. in leg. cum de in rem verso, supra allegata. similiter in prima quaesti. vbi ait, hanc quaestionem non esse tactam a Doctoribus, sequitur Alexan. consilio 113. super primo dubio videtur, libro primo, numero secundo. Idem Alexand. consilio 108. in causa & lite inter dominos. numero 15. colum. fi. libro secundo. vbi allegat idem tenere Cumanum & Ludouicum Romanum in leg. qui in aliena. in prin. ff. de acquiren. haered. Idem Alexan. consilio 14. viso & considerato. num. 9. eodem libro. vbi allegat Barthol. idem tenentem in leg. cum de in rem verso, circa fin. ff. de vsuris. & Antonium Butrium in repet. capitul. peruenit. de censibus. tradunt expressim Riminaldus colum. pe. & Iaso. colu. fin. in d. l. si certis annis. Felin. in capit. causam quae, de praescriptio. est communis opinio secundum Balb. de praescrip. par. 3. principali. q. 10. nu. 8. vbi plures allegat. Intellige tamen quod etiam si causa expressa non esset in solutione, si tamen ex ipsa solutione verisimiliter colligeretur, sufficeret. Ita Riminaldus, vbi supra, post Bald. quem allegat in leg. generaliter. C. de non num. pec. quinimo Curt. iun. in d. l. si certis. num. 20. cum seq. tenet quod semper solutio praesumitur fieri ex causa obligatoria, & sic tenet contra istam limitationem, licet fateatur hanc esse communem opinionem, sed communem tenet Curtius Senior ibi, num. 16. & Decius num. 14. & Alciatus qui communem firmat ab omnibus teneri. Secundo limitatur [sect. 32] vt non procedat nisi illa certa causa fuerit allegata. Ita Iason colu. pen. num. 15. & Alciatus in d. l. si certis annis. Alex. d. consi. 113. colu. 1. libro 1. Idem Alex. d. consilio 108. num. 15. lib. 2. Salicetus in d. l. si certis. quaestio. 1. ratio, quia iuris praesumptio licet releuet ab onere allegandi. l. si adulterium. §. idem Pollioni, de adul. & est communis opinio, vt patet ex relatione Baldi de praescriptio. par. 3. quaestio. 10. numero 19. est communis opinio, secundum Cur. Seniorem in l. si certis. supra alle. num. 12. vbi Cur. iterum num. 16. Tertio limita, vt non sufficiat allegari nisi etiam in ipso libello causa ipsa praestationis allegetur, secundum Salice. in d. quaestio. 1. in l. si certis. Idem in dict. l. cum de in rem, in eadem 1. quaestio. Alexan. in d. consi. 113. Iason in d. l. si certis annis. col. fi. vbi Cur. Senior nu. 16. & nu. 17. quod & sentit Alciatus ibi. Quarto limita, [sect. 33] vt haec praesumptio, quae oritur ex hac annua, & diuturna praestatione, intelligatur esse praesumptio iuris tantum, non etiam iuris & de iure, & consequenter contra eam admittatur probatio in contrarium, ita est communis opinio, quam tenent Petrus & Cynus & Ias. colum. fin. d. l. si certis annis. Alexand. d. consi. 113. lib. 1. colum. fi. Ioan. Andreae in cap. fina. de causs. poss. & prop. Bal. in l. 2. C. de dotis promi. Butrius in capitu. peruenit, de censibus, sensit Archid. 18. quaest. 2. cap. seruitium. Iacobinus de sancto Georgio in d. l. si certis. num. 12. vbi ait quod praesumptionis tantum non etiam confessionis vim habent illae praestationes, idem Curtius Senior num. 16. ibid. vbi Dec. num. 15. hanc communem lim. sequitur & Alciatus ibi. Quinto limita, vt non solum causa illa allegetur, sed quod probetur, quia praesumptio iuris, licet releuet ab onere probandi, non tamen releuat ab onere allegandi. l. si adulterium cum incestu. §. idem Pollioni. ff. de adulteri. & quia regulariter vbi exigitur allegatio alicuius rei, eius quoque probatio & interuentus desideratur. leg. 1. ff. de dolo. l. 1. ff. si quad. pauper. tradit Riminald. in d. l. si certis annis. vbi Ias. colum. fi. est ex mente Barthol. in dict. l. cum de in rem verso. vbi Salicet. quaestio. 1. & quaestio. penul. Idem Salic. quaestio. 1. in dict. l. si certis. Alex. consi. 113. lib. 1. colu. 1. & alij communiter in dict. l. si certis. vbi ita tenet Alciatus, intellige quod est alleganda & probanda causa declarata, cum fiebant solutiones, puta quod dicebatur, soluimus quod ex causa emptionis debemus, sed ipsum contractum praecessisse, non est necesse probare, sed sufficit eum allegare. Sexto limita, [sect. 34] vt dictae solutiones seu praestationes debeant esse vniformes, non sic si essent diuersarum rerum vel etiam summarum, ita Riminaldus, vbi supra, per d. l. cum de in rem, quae nominatim loquitur, quando praestationes erant vniformes, quod est ex mente Alex. d. consil. 113. lib. 1. vbi pro constanti ponebatur vniformes fuisse praestationes, Iacobinus de sancto Georgio nu. 12. in d. l. si certis annis, qui videtur dicere, hanc esse communem sententiam. & ibi Decius nu. 19. Barto. & Bal. in l. solent. ff. de offi. proconsulis. in §. fi. Bal. in c. 1. §. si quis per triginta, si de feudo fuerit controuer. inter dominum & agna. ex cuius relatione haec videtur communis opinio, quam sequitur Alcia. in d. l. si certis. vides ergo ex annuis illis praestationibus titulum allegatum non aliter praesumi quam si & vniformes sint illae praestationes, & solutiones factae sint ex causa obligatoria in futurum, & illa causa fuerit allegata, & fuerit allegata ab initio in ipso libello, nam si postea allegaretur, non sufficeret, & etiam fuerit probata, nam sola allegatio non sufficit, causa enim expressa in illis solutionibus faciendis seu praestationibus nunquam praesumitur nisi probetur, licet si probetur bene praesumatur, quod praecesserat contractus praeambulus, qui cogitur eum qui postea ex illa causa (puta emptionis aut dotis) exoluit, ad illam solutionem seu praestationem faciendam expressa causa soluendi in ipsa solutione, aliud est enim contractus praeambulus, vnde effluxit necessitas soluendi. aliud autem est ipsa solutio facta ex causa, & necessitate obligationis praeambulae. Quod [sect. 35] septimo loco imitatur vt non procedat quando illa solutio seu praestatio fieret ex causa donationis, secundum Iason. in d. l. si certis annis. columna fina. C. de pact. vbi etiam Riminaldus columna fina. qui alios allegat. Balth. in l. fina. C. ne de statu defuncto. Salice. in d. l. si certis, & ibi Alciatus. Sed haec communis opinio nobis semper suspecta visa est, cum enim obligatio annua ex causa donationis, & ex quolibet alio titulo lucratiuo possit descendere, non secus quam ex causa & titulo oneroso, vt per totum. ff. de annuis legatis, late per Barthol. & alios in l. Maeuius. §. dubius. ff. de legat. 2. cumque, vt modo docebamur, d. l. cum de in rem verso, non procedat nisi cum causa soluendi expressa fuit in ipsis solutionibus seu praestationibus, eaque causa expressa denotaret obligationem in futurum, id est, in singulos annos futuros, non video quid referat, vtrum causa illa, quae in futurum obligabat, descenderet ex contractu lucratiuo, (qualis est donatio) an ex oneroso, (qualis est emptio, dos & similia) itaque vt si in annuis illis solutionibus seu praestationibus expressum esset quod fiebant, quia ex causa emptionis populus quidam tenebatur domino suo centum annua praestare, tunc ex praestationibus longi, aut longissimi temporis praesumeretur contractus ille emptionis praecessisse, si allegatus foret, etiam si non esset probatus, ita quoque si populus ille diceretur domino suo donasse centum annua in perpetuum praestanda ex longi, aut longissimi temporis praestationibus, praesumeretur titulus donationis allegatus a domino, etiam si probatus non esset, si modo populus ille qui soluebat, expressim in illis annuis praestationibus faciendis declarasset soluere sese ex causa, & necessitate illius praeambulae donationis, vtrobique enim eadem aut parratio est, & vtrunque probat d. l. cum de in rem verso, in sui generalitate quae inter contractum onerosum & lucratiuum nullam fecit differentiam, nec re vera inuenitur data paritate terminorum: Agnoscimus tamen quod si populus ille domino suo annua centum praestitit, vel par caponum singulis annis, idque per longum, aut longissimum tempus, & tempore quo fiebant huiusmodi praestationes expressum nunquam fuit, qua ex causa fiebant, vtrum ex obligatione retro contracta, an vero ex praesenti liberalitate, quod tunc in re dubia ex praesenti liberalitate factae viderentur, quia regulariter in datione rerum vel summarum non praesumitur vlla causa obligatoria in futurum, l. 2. §. circa. ff. de doli exceptio. Sed liberalis concessio praesumitur, quo ad praesens donum, quae in futurum non obligat, lege Campanus. ff. de operis libertorum. etenim qui longo tempore aliquid diurnum, menstruum, vel annuum praestitit, aut constat ex praeambula obligatione, quae in futurum tendebat praestitisse. & tunc sine dubio tenebitur in futurum etiam si ex causa voluntaria, & lucratiua ea obligatio descendat, dic. l. Campanus. Aut constat quod illae praestationes non fiebant ex causa praeambula obligatoria, & tunc sine dubio in posterum non tenebitur. l. operis non impositis. ff. de operis libertorum. Aut constat longo tempore factas fuisse illas praestationes diurnas, menstruas, vel annuas, non tamen appare, tan ex causa retro obligatoria, nec ne, proficiscerentur, & in re dubia talem causam obligatoriam non praesumam. d. §. circa, nisi in ipsis praestationibus expressum sit, quod fiebat ex causa praeambula obligatoria, vel ex ipsis id verisimiliter colligatur, ita procedit dicta lex, cum de in rem verso. ergo superior illa communis opinio, quam impugnauimus, potest defendi, quando in illis praestationibus expressum fuit, quod fiebant ex causa mere donationis praesentis, id est, quae per praesentem rei interuentum fiebat, & finiebatur in ipso, vt sic tot essent donationes quot erant praestationes factae, & finitae, ex quibus neque vlla in posterum oriebatur obligatio, neque retro vlla obligatio ad res illas tradendas praecesserat. d. l. operis non impositis. Potest etiam defendi quando praestationes nulla expressa causa fiebant, vt d. §. circa, quia talis praestatio ex natura sui vel neutrum obligabit, vel si alterum, potius accipientem quam dantem, vt Institutio. de obliga. quae quasi ex contractu nascun. §. secundo, vel tertio. & Institutio. quibus modis recontrahi. obliga. §. primo & secundo. Octauo limita [sect. 36] vt non procedat quando fieret vna praestatio pro decem annuis praestationibus, tunc licet causa obligatoria in ea praestatione expressa esset, adhuc tamen titulus allegatus non praesumeretur. Ita Iason. in dict. l. si certis annis. C. de pact. columna fina. & ibi Alciatus. Nono limita, [sect. 37] vt tres praestationes annuae posteriores, quae alijs in causis solent sufficere, vt per Gloss. in leg. 2. C. de iure emphy. tamen hic non sufficiant, vt titulus allegatus praesumatur. Ita Iason in d. l. si certis, ad finem. quia aliud est cum agitur de liberatione praesumenda, & de solutionibus retro factis praesumendis, vt in terminis d. l. secundae. aliud de obligatione praesumenda, vt in terminis d. l. cum de in rem verso. argu. leg. Arrianus. ff. de actio. & oblig. Decimo limita, vt non procedat in beneficialibus, Ias. vbi supra. Bald. in capitu. ex parte Adae, de restitut. spoliat. Idem Bal. in c. contingit, de dolo & contuma. Alcia. in d. l. si certis annis, ad fin. Vndecimo limita, [sect. 38] vt non procedat, vbi ageretur de seruitio personali, quia tunc longius tempus desideratur, scilicet triginta annorum, secundum Ias. in d. l. si certis. colum. fin. num. 15. Barthol. in leg. litibus. C. de agricol. & censit. libro 11. Idem in l. cum de in rem, ad finem. Cy. & Bal. in d. l. si certis. colum. fin. Ant. in dict. c. peruenit. late Balbus de praescriptio. par. 3. quaest. 10. numero decimo. per Curtium Seniorem num. 18. in d. l. si certis annis, quem vide. Duodecimo limita, vt non procedat vbi ageretur de praeiudicio alicuius tertij, quia tunc requiruntur anni 20. argum. c. peruenit, de censibus. Ita Iaso. in d. l. si certis annis. colu. fin. num. 15. Imola in d. cap. peruenit. per text. ibi, iuncta sua Glo. Alexan. consi. 1. lib. 4. Idem Alexand. consil. 17. viso instrumento locationis. colum. 3. eodem libro quarto. quod non satis certum est, secundum Alexand. in l. qui in aliena, in princip. ff. de acquiren. haeredita. traditur per Curtium Seniorem nume. 18. in d. l. si certis annis, vbi etiam Alcia. hanc limi. sequitur. Tertiodecimo limita, [sect. 39] vt non procedat vbi erat iuris praesumptio contra eum qui recepit illas annuas praestationes, quia tunc non sufficerent decem annuae praestationes, vt titulus allegatus praesumeretur, sed tot praestationes tantique temporis cuius initij memoria non esset, argu. cap. primi, de praescrip. libro 6. ita Ias. in d. l. si certis annis. limi. pen. & Riminaldus colum. fina. sentit Alcia. ibi, & Balbus de praescriptio. par. 3. quaest. 10. num. 9. Sed hi nobis videntur loqui contra text. & communem opinionem ibi, in l. 2. C. de seruit. l. si quis diuturno. ff. si seruitu. vendi. vbi licet sit praesumptio iuris, quod quaelibet res praesumatur esse libera. leg. altius. C. de seruitu. tamen per longum tempus inducitur praescriptio contra illam legis praesumptionem, quinimo in proprijs nostris terminis, & sic in terminis dict. l. cum de in rem, inducitur illa praescriptio seu praesumptio contra legis praescriptionem. nam omnis contractus est res facti. l. consilio. ff. de curato. furio. facta autem non praesumuntur. l. in bello. §. factae. ff. de capti. l. si emancipati, vbi Ias. & alij. C. de collatio. & tamen ex diuturna illa praestatione praesumitur contractus ille allegatus, quasi illa praesumptio, quod facta, de quibus non constat, non praesumuntur, excludatur per praesumptionem hanc fortiorem, quae deducitur ex diuturnis praestationibus. Add. cap. primum, de praescriptio. in 6. respon. vt supra diximus, & infra forte dicemus vt contra patientem non praesumatur titulus allegatus, vt ibi, sed contra agentem sic, vt hic. Quartodecimo limita, [sect. 40] vt procedat contra agentem, praestantem seu soluentem, non sic contra patientem, quod dic, vt supra diximus in seruitute. at in vsufructu, qui est pars dominij. l. 4. ff. de vsufru. etiam si quis diu passus sit ab alio rem suam vtifrui, possessorque alleget titulum se habere, adhuc non obtinebit nisi illum probauerit, ita Curtius Iunior num. 27. in dict. l. si certis annis. Bald. in l. fin. C. ne de statu defunctorum. Areti. d. l. si certis annis, in fin. licet contrarium videantur tenere Glos. & Barthol. in d. l. cum de in rem verso. sicque l. nullo, cum similibus. C. de rei vendic. per quam in praescribenda cuiusque rei proprietate non sufficit tituli allegatio nisi probetur, extenditur etiam ad vsumfructum cuiusque rei, & d. l. si quis diuturno, cum similib. limitabuntur, vt procedant in seruitutibus realibus, in quibus praescribendis titulus necessarius non est, non sic in seruitute personali, qualis est vsufructus in quo praescribendo titulus necessarius est. argumen. leg. quarta. ff. de vsufruct. Quintodecimo limita, vt non procedat infeudo, secundum Curtium iuniorem in dict. l. si certis annis. num. 27. Bald. in c. fin. de feud. dato in vicem legis commissoriae. Sextodecimo limita, vt non procedat quando ageretur de praeiudicio tertij, secundum Ias. col. fi. & Alci. in d. l. si certis annis. Hactenus de primo casu cum titulus legitimus allegabatur. [sect. 41] at secundo casu quando allegabat titulum illegitimum, & insufficientem (puta postquam annis decem receperat annuam quandam praestationem, eandem in posterum similiter expetebat dicens sibi fuisse pacto nudo promissam) tunc in posterum talem annuam praestationem non poterit exigere, ita se habet communis opinio, quam tenent Glo. & communiter Doct. in dict. l. cum de in rem verso. in Glo. mag. & Glos. fin. in dict. l. si certis annis. & glo. in l. 1. §. fina. ff. de aqua pluuia arcenda, quam opinionem sequuntur, & firmant esse communem Areti. colum. 2. & Iacobinus de sancto Georgio. numer. 12. in d. l. si certis annis, post Petrum de Bellaperti. Cyn. Iacob. Butrig. Barthol. Bald. Ioann. Fab. Salic. Angel. & Paul. Castren. ibi, vbi etiam Decius nume. 12. eam sequitur, & dicit esse communem opinionem, quod & firmat eam sequutus Ludouicus Romanus ibi, numero 22. sequuntur & dicunt communem opinionem Salicet. & Fulgos. in d. l. cum de in rem verso, hanc sequuntur & firmant esse communem Ias. num. 7. & Alciatus, & Alexand. nume. 7. in d. l. si certis, vbi Riminal. colum. 3. & Curtius Iunior num. 19. & Curtius Senior in repe. nu. 12. hanc opinionem & sequuntur, & communem dicunt, quod & firmat eam sequutus Ludouic. Gozadi. ibi num. 7. est communis opinio secundum Iacobinum colum. fin. d. l. cum de in rem verso, & secundum Felinum in cap. de quarta. num. 41. de praescriptionibus. sequitur, & dicit esse communem opinionem Pau. Castrens. in l. seruitutes. 4. ff. de serui, colum. fi. hanc dicit communem opinionem Caepolla de seruitu. vrbanorum praediorum. cap. 19. vbi eam sequitur. tenent Glo. & communiter Doctores in l. 1. C. de fideicommi. Barthol. & alij in d. l. seruitutes. Albericus & Odofredus in d. l. si certis. Albe. in dict. l. seruitutes. Idem in d. l. cum de in rem verso. columna secunda. in princip. Huius autem receptissimae opinionis ratio ea est, quod ex diuturna possessione titulum legitimum praesumi si allegetur, procedit inspecta legis praesumptione, sicque & eam allegari oportet. leg. si adulterium cum incestu. §. idem Pollioni. ff. de adulter. l. licet Imperator. vbi per nouissimos. ff. de leg. 1. & contra hanc praesumptionem admittitur probatio, vt in specie tradunt Ias. colum. fin. in d. l. si certis annis, vbi Paul. Castrensis & Cynus quaestio. 10. Bal. in l. 2. C. de dotis promissione. Ioan. Andreae in c. fi. de caus. possession. & proprietate. Butrius in ca. peruenit, de censi. Alex. con. 113. super primo dubio, libro primo. Riminaldus, Decius, & Curtius Iunior, & alij communiter in dict. l. si certis annis. vnde cum ipsemet possessor fateatur se ex titulo inhabili, & non obligatorio annuam illam praestationem exegisse, tantum abest vt in posterum possit quicquam petere, quod potius ea quae retro exegerat, deberet quasi indebite solutum restituere, argumento per totum C. & ff. de condic. indebiti. Confessio enim huius possessoris agnoscentis titulum fuisse illegitimum non solum probatio est legitima, sed etiam superat omnem fidem reliquarum probationum. leg. fin. C. de fidei. §. fin. Instit. de fidei. haered. l. vnica. C. de confes. diximus plenius lib. de succes. cre. §. 23. num. 31. In summa licet ex diuturna annua praestatione quae processit ex titulo inualido non sequatur aut inducatur obligatio in futurum, tamen fauore [sect. 42] alimentorum in vltima voluntate relictorum inducitur obligatio in futurum, etiam si testamentum minus solenne, & sic titulus inualidus allegaretur, & praestatio, quae praecessit non per annos decem, sed tantum per annos tres facta esset. Ista est communis opinio, quam tenent Glo. Azo in summa, Placentinus in summa, Petrus Bellapertica, Odofredus, Iacobus Butrigarius, Ioannes Faber, Cyn. Albericus, Bartolus, Baldus, Angelus, Salicetus, Fulgosius, Paulus Castren. & Corneus, columna secunda, in leg. 1. C. de fideicom. estque communis opinio, secundum Corneum ibi, Gloss. Odofredus, Iacobus Butrigarius, Petrus Bellapertica, Cyn. Ioannes Faber Albericus, Barthol. Bald. Angel. Salicet. Fulgosius, Paulus Castrensis in leg. si certis annis. C. de pact. Gloss. Butrigarius, Odofredus, Faber, Cynus, Petrus Bellaperti. Albericus de Rosate, Barthol. Bald. Angel. Salicetus, & alij in lege creditor. C. de vsur. Glo. Iacobus de Arena, Albericus, Bartholus, Baldus, Angelus, Fulgosius, Florianus, Iacobinus de sancto Georgio in leg. cum de in rem verso. ff. de probat. Bartolus in l. seruitutes. 4. ff. de seruitutibus. sequitur, & dicit communem opinionem Alexand. numero 3. in d. l. si certis, vbi Decius numero 7. firmat esse communem, quam sequitur, & communem firmat Romanus ibi, numero 15. & Iason numero 3. vbi Riminaldus, columna tertia, dicit esse communem opinionem, quod firmat Curtius iunior ibi, numero 14. & 15. & Ludouicus Gozadinus ibi, numero quinto. in repeti. ait esse communem opinionem, & hanc dicit esse communem opinionem Curtius iunior ibi, colum. secunda, & Alciatus qui eam sequuntur, mouentur omnes per text. in l. prima. C. de fideicom. quam extendunt, vt procedat etiam fauore dotis, ita in specie tenent plerique eorum quos supra retulimus dicentes procedere etiam in refectione viarum, & similium causarum fauorabilium, quod tenuit Barthol. in dict. l. si certis annis. & est communis opinio, secundum Curtium iuniorem ibi, numero decimoquinto. & per Decium & Alexand. & Decium ibi, vbi etiam Iason plures limitationes, & extensiones accommodat dictae legi primae. C. de fideicom. idemque resumit in d. l. 1. Quoad tertium casum cum possessor nullum titulum allegabat, sed solo tempore nitebatur, dicendum est [sect. [43]] quod annua praestatio etiam longi temporis in futurum non inducit necessitatem aut obligationem soluendi, si is qui eam annuam praestationem exegit, eam in posterum ea sola ratione petat, quod sibi in praeteritum diu praestita fuit, quia tempus solum de perse non est modus inducendae obligationis in futurum, haec est vera & communis opinio, quam tenuit Gloss. Bartolus, Iacobus de Arena, Albericus, Paulus, Salicetus, Fulgosius, Florianus, & Iacobinus de sancto Georgio, qui hanc dicit communem opinionem, columna fin. tenent Glo. Bartho. Iacobus de Arena, Albericus, Baldus, Bartolus, Angelus, Salicetus, Fulgosius, Paulus Castrensis, Florianus, & Iacobinus in leg. seruitutes. 4. ff. de seruit. Gloss. Petrus Bellapertica, Ioannes Faber, Odofredus, Cynus, Iacobus Butrigarius, Albericus, Bartolus, Baldus, Angelus, Salicetus, Paulus Castrensis, & Aretinus, in l. si certis annis. C. de pact. Gloss. Odofredus, Ioannes Faber, Cynus, Iacobus Butrigarius, Petrus de Bellapertica, Albericus, Bartholus, Baldus, Angelus, Salicetus, & alij in leg. creditor. C. de vsuris. Glo. Petrus, Odofredus, Ioannes Faber, Cynus, Iacobus Butrigarius, Albericus, Bartolus, Balbus, Angelus, Salicetus, Fulgosius, Paulus Castrensis & alij in leg. 1. C. de fideicom. Huius autem receptissimae sententiae ratio ea est, quod tempus solum de per se non est modus inducendae obligationis. leg. obligationum fere. §. placet. ff. de actio. & obligatio. vnde licet per annos mille annuum quippiam solutum fuerit, in posterum ab inuito tantundem extorqueri non potest. Praeterea inducta ad vnum effectum non debent operari contrarium effectum. leg. legata inutiliter. ff. de adimendis legatis. l. legata inutiliter. ff. de leg. 1. sed ille qui soluebat id fecit quo magis liberaretur, ergo non debet per illum actum obligari in futurum. In summa si aliud diceremus, redderentur elusoriae. l. nullo. C. de rei vendic. l. vnica. C. de vsucap. cum simili. in quibus habetur ad praescriptionem titulum desiderari, si quidem ex solo tempore citra vllius tituli non solum interuentum, sed etiam allegationem, acquisitio & praescriptio istius iuris contingeret, sicque is est verus intellectus dictae leg. creditor. C. de vsuris. quae nostram communemque probat sententiam. # 85 Capvt lxxxv. Svmmarivm. -  1 Actor fundans intentionem suam de iure, & si nihil probet, obtinebit in petitorio, & numero 2. -  3 Actio expressa in l. pro lege habetur. -  4 Tempus immemoriale tuetur possessorem etiam contra eum qui fundat intentionem suam de iure, nec est necesse titulum allegare. -  5 Actor qui fundat intentionem suam de iure & si nihil probet, obtinebit etiam in possessorio. -  6 Possessio iunior clandestina praesumitur cum communi. -  7 Actor licet fundat intentionem de iure non obtinebit in possessorio contra eum qui diu fuit in possessione sine vitio. -  8 Actor qui fundat suam intentionem de iure, an possit possessorem turbare, aut spoliare. -  9 Possessor quando sit tuendus contra fundantem suam intentionem de iure, ardua quaestio. -  10 Filius praesumitur in potestate patris cum communi. -  11 Actor qui suam intentionem fundat de iure, an possit incipere ab executione. -  12 Intellectus cap. cum personae. §. quod si tales, de priuileg. lib. 6. -  13 Filius an in patris potestate praesumatur, ardua quaestio. -  14 Probationes sufficit vt a communiter accidentibus concludant. -  15 Filij praesumuntur spurij. -  16 Matrimonium quando praesumatur de iure ciuili, & quando de iure canonico. -  17 Legitimi non sunt liberi ex eo matrimonio nati, quod valebat de iure ciuili, sed non de iure canonico, nec etiam in foro Caesareo succedunt vt filij legitimi, cum communi contra Baldum & Salicetum. -  18 Lex ciuilis in materia spirituali praesumptionem induccere nequit, cum communi opinio. -  19 Filius in re dubia non praesumitur in patris potestate. -  20 Filiationis quasi possessio & praesumptio inducitur eo ipso quod quis tractabatur & alebatur vt filius, etiam quo ad effectum succedendi, cum communi contra Alciatum. -  21 Testis dictum accipiendum est secundum communem vsum loquendi. ALiqvis [sect. 1] fundatam habebat suam intentionem de iure, in re, vel iure quod ab alio possidebatur, vtrum possessoris, an vero petitoris vicem obtineat, quaeritur primo, an obtinebit etiam si nihil probauerit, mouet quaestionem quod actore non probante regulariter reus obtinebit. l. 1. & 2. & lege, actor quod asseuerat. leg. fin. C. de probati. leg. qui accusare. C. de edendo. §. commodum. Instituti. de interdict. nam & si reus nullam iustam causam haberet possidendi, adhuc tamen si ea res, qua de agitur, ad actorem re vera non pertinet, aequum est, vt permaneat apud reum eundemque possessorem ex regula quae habet eum, cuius non interest, non admitti ad agendum. l. 1. C. sine censu vel reliq. l. ex conuentione. C. de pact. §. alteri. Institu. de inutil. stip. l. stipula. ista. §. alteri, ibi, inuentae enim, &c. ff. de verborum obligat. Idemque erit etiam si ad actorem ius illius rei re vera pertineret, si tamen de eo non apparet, quia non apparentia & non existentia quoad iudicium vsumque forensem paria sunt. leg. duo sunt Titij. ff. de testa. tutel. ergo si agis contra me qui possidebam aequum est me tueri, iuxta dict. §. commodum, si non probas, quia & si ingenue & palam agnoscerem rem illam ad me non pertinere, adhuc tamen tua non interest, vel non apparet interesse, quandiu ex parte tua probatio non adest, verum haec regularia sunt, & procedunt in agris, domibus, & in similibus, in quibus non magis vnus quam alter habet suam intentionem fundatam, secundum communem & veram sententiam relatam per Ioan. Lup. Pal. Ru. in cap. per vestras, de donatione inter virum. 2. no. versicu. sed est pulchra dubitatio. numero quadragesimoseptimo. non sic in rebus vel iuribus, in quibus aliquis (puta princeps, ecclesia, aut Respublica) fundatam habet suam intentionem de iure, tunc enim aequius est, vt is victor existat, licet & actor sit & probauerit nihil, vt enim regulariter si cum possideres & a me conuentus esses, me non probante obtinebis, tum ne iniuria possedisse videreris, contra l. merito. ff. pro socio. tum etiam quia quandiu non probo, tandiu mea non interesse videtur, vt diximus, & tamen me probante condemnaberis, & restituere compellendus eris, quia ab illa iuris praesumptione, quae te tuebatur, per interuentum probationis meae receditur, ita etiam vtcunque pro te possidente sit iuris praesumptio, tamen si conuentus fueris ab eo qui de iure suam intentionem fundatam probatamque habebat, recedimus ab illa iuris praesumptione, quae te fouebat, ac tuebatur, & stamus iuris probationi, quae facit pro actore, quaeque inter ea est certissima probatio, vincit superatque omne aliud genus probationis, nam testes qui pro actore rem vendicante deponunt, possent falsum dicere, probatio autem iuris, quae est pro eo quin de iure fundatam habet suam intentionem, non potest non esse vera, falsitas enim & deceptio, quae in probatione facti adesse potest, in probatione iuris adesse non potest, ergo si possessorem vincit actor ille, qui legitime probauit per testes vel instrumenta, multo magis vincere debet qui probauit per ipsam iuris dispositionem, quia in illa probatione falsitas esse potest, in ista vero non potest. Cum igitur is actor, qui de iure suam intentionem fundatam habebat contra reum non quicquam probantem, merito obtinere debeat, in eo tantum quaestio erit, an id procedat in iudicio tantum petitorio, an etiam in possessorio, & quid in iudicio illo summario, quod agitur in re notoria, & quod in petitorio obtinere debeat satis probatum est, etiam in terminis iuris communis. Neque ad rem pertinet text. in leg. cogi. C. de peti. haere. capit. vn. vt ecclesi. benefi. quia procedunt regulariter, nos loquimur, quando actor habebat fundatam intentionem suam de iure. dict. leg. cogi, quando fundatam non habebat. [sect. 2] Quid autem iure regio, & eo iure haec res expeditior est, per text. in leg. 8. titu. de la restitu. delos despojados. libro tertio. ordinamen. cuius verba ita habent, el rey funda su intencion de derecho comun acerca de la iurisdicion ciuil y criminal en todas las ciudades villas y lugares de sus reynos y sennorios. E para esto antiguamente ordenaron los reyes nuestros progenitores e nos ordenamos contra qualquiera prelado, onbre poderoso que tiene entrada y occupada la iurisdicion de qualquiera delas dichas ciudades villas e lugares es tenido de mostrar e muestre ante nos titulo e priuilegio por donde la tal iurisdicion le pertenezca en otra manera no sea consentido vsar della, quorum verborum sensus est, quod iure regio in omni populo Rex Hispanus habet quo ad iurisdictionem fundatam suam intentionem, & ideo si alius reperiatur in possessione iurisdictionis alicuius populi Hispaniae, si non ostenderit titulum legitimum possidendi, priuabitur illa possessione, & licet lex illa nominatim loquatur in iurisdictione, tamen idem est in omni alia re vel iure, in quo actoris intentio esset fundata de iure. [sect. 3] Nam vbi est eadem ratio, ibi est idem ius, vt in leg. illud. ff. ad leg. Aquil. quasi ratio sit diuersorum casuum coniunctio, qui tendunt ad eundem finem, Baldus in leg. omnes populi. ff. de iustitia & iure. columna septima. versicul. tertio quaero. & columna fina. versicul. secundo not. vbi ait, quod vbi est eadem ratio, non intelligitur fieri extensio, quia inest tacite. Gloss. in capitul. saepe, in verbo, Italiae, de tempor. ordinan. in sexto. leg. non possunt. leg. nam vt ait. leg. ideo quia. ff. de legibus. Quinimmo quando plura habent eandem rationem, licet de vno tantum fiat mentio, videtur id fieri exemplariter, non restrictiue, vt sic si ratio sit expressa in lege ea, quae sit generalis, licet decisio sit particularis, tamen ratio ipsa pro lege habetur, decisio autem pro exemplo ipsius legis, vt sic lex ipsa generalis videatur, quatenus ratio sese porrigebat, non quidem per modum aut vim extensiuam, sed ex vi comprehensiua, quasi vt genus ex vi etiam comprehensiua comprehendit sub se plures species, ita quoque ea ratio generalis ex vi comprehensiua plures casus complectatur. Ita Baldus in leg. de quibus. columna duodecima. ff. de legibus. Alexand. consilio septuagesimoquinto, videtur in praesenti. columna prima, libro quinto. Iason in leg. a Titio, in principio. columna fina. ff. de verbo. obligat. Idem Iason consilio sexagesimotertio, per reformationem. columna quarta. Tiraquellus de causa cessante. par. prima. numero 152. & in leg. si vnquam, in verbo, libertis. numero quadragesimoquinto. C. de reuocand. donatio. Quod adeo verum est, vt etiam in correctorijs, vbi est ratio expressa in lege, fiat extensio. Gloss. singul. in clemen. prima. in verbo, colligatur, de electione, vbi Paulus de Eleaz. & Cardinal. Floren. in quaestio. 22. & Imola columna sexta. Baldus, Paulus, & Iason numero decimonono. cum sequentibus, in authen. quas actiones. C. de sacrosanctis ecclesi. Baldus in leg. fina. C. de liberis praeteritis. Imola, Cumanus, Paulus, & alij in leg. si vero. §. de viro. ff. soluto matrimonio. Iason, Decius, Curtius iunior, & alij, in leg. humanitatis, per textum ibi. C. de impub. Imolen. in leg. finali. columna tertia. ff. de haered. institue. & consilio 123. in causa quae vertitur. columna secunda. Fulgosi. consilio 104. Titius condidit. columna secunda. Cumanus, & Alexand. notab. quinto. ff. soluto matrimonio. leg. cum mulier. per illum textum Paulus, Alexander & Iason in leg. quamuis. C. de fideicommiss. Abbas in capitulo fina. columna tertia, de rescription. & in capitul. nihil. columna quinta, de electione. Iason in leg. de quibus. numero decimo quarto. ff. de legibus. Idem Iason in leg. stipulatio hoc modo. ff. de verborum obligat. numero duodecimo. Tiraquellus de causa cessante. parte prima. numero 153. Alexander in leg. quarta. §. Cato. columna sexta. ff. de verbo. obligation. Idem Alexander consilio quinquagesimo, visis actis. columna tertia. libro secundo, & consilio decimoseptimo, ponderatis. columna penult. libro tertio. Curtius Senior consilio octuagesimoprimo. columna secunda. Quod & in poenalibus procedit secundum Tiraquellum, vbi supra, numero 155. qui allegat Baldum in leg. data opera. C. de accusa. per leg. his solis, ibi satis tacite cautum putamus. C. de reuocand. donat. leg. fina. C. de indicta viduit. Baldus in capitulo primo. §. porro. columna secunda, per illum textum quem dicit meliorem de iure. titulo, quae fuit prima causa beneficij amitten. nam ratio extendit verba legis. leg. nominis & rei. §. verbum. ff. de verborum significa. capitul. si postquam, de electione, libro sexto. leg. secunda. §. quid si curatores, & §. quid si decesserint. ff. ad Tertullia. leg. liberum. §. senatus. ff. de ritu nup. Panormita. in capitulo fina. columna secunda, de rescripti. qui ait, id non esse interpretationem extensiuam, sed intensiuam & intellectiuam. Decius in leg. non videtur. columna fina. ff. de regulis iuris. Abbas in capitulo primo. columna prima, de iuramento calumniae. ergo cum vbi est ratio generalis expressa in lege, tunc licet decisio sit particularis, adhuc lex ipsa generalis esse intelligatur, quia ipsa ratio generalis habetur pro lege, & decisio particularis pro exemplo, quod non arctat legem aut regulam generalem, cumque in dict. leg. 8. expressa fuerit illa ratio generalis, quod si rex fundat suam intentionem de iure, possessor & reus si non docuerit de titulo legitimo succumbet, sequitur quod non solum in peculiari illo casu, in quo dict. l. 8. loquebatur, sed & generaliter in omni omnino re, in qua de iure suam fundat intentionem, rex obtinebit, cum agit, nisi reus, idemque possessor de legitimo titulo docuerit, facit capitul. primum, de praescription. in sexto, & capitul. ad decimas, de restitu. spoliato. Idque in specie tenuit Lupus de Pal. Ruu. in repet. capituli per vestras, de donatio. inter virum & vxorem. 2. no. versic. sed est pulchra dubitatio. num. 47. Et videbimus quid in petitorio, de quo iam egimus, deinde quid in possessorio, tertio quid in spolio, sed principalem quaestionem de petitorio limita primo [sect. 4] nisi per tempus cuius initij non esset memoria, possedisset reus, vt dict. capitulo primo. id enim tempus habet vim tituli. leg. hoc iure. §. ductus aquae. ff. de aqua quotidia. & aestiua. leg. prima. §. fina. ff. de aqua pluuia arcen. quo casu etiam titulum allegare necesse non est, sed sufficit tempus ipsum cuius initij memoria non sit, allegare, ista est communis opinio, quam tenent Cynus quaestion. penultima. Angelus, Paulus & Iason in decima limitation. columna fina. in lege, si certis annis. C. de pactis. Barthol. in leg. cum de in rem verso. ff. de vsufru. & sentiunt Gloss. & Paulus in leg. seruitutes magna. ff. de seruitutibus. Baldus in leg. secunda. C. de fideicommis. Ioannes Andreas in capitul. peruenit, de censibus. Riminaldus in dict. l. si certis. columna antepen. Balbus de praescriptio. par. tertia. quaesti. 10. num. 9. qui ita limitant. l. creditor. C. de vsur. & l. obligationum fere. §. placet. ff. de actio. & obligatio. Secundo limita etiam si non tempus, cuius initij memoria non esset, sed tantum 40. anni praeterijssent. leg. fina. de fund. patrimon. libro vndecimo. facit lex, sicut, & lex omnes. C. de praescriptione triginta annorum. Tertio limita etiam si longum tantum tempus decem vel viginti annorum praeteriisset, si modo is qui de iure fundatam suam intentionem habebat, quicquam annuatim quasi dominus directus recepisset ab ipso possessore, qui tanquam emphyteuta soluisset, vt ex communi opinione resoluunt Iason in dict. leg. si certis annis. columna penultim. C. de pact. Gloss. mag. in leg. secunda. C. de iure emphyteu. per Iaso. ibi numero 176. cum pluribus praecedentibus & sequentibus. Barthol. in leg. tertia. §. ex contrario. ff. de acquiren. possessio. Idem Barthol. in leg. litibus. C. de agricol. & censibus, libro vndecimo. Baldus in dict. leg. si certis. Idem in capitulo, cum ecclesia Sutrina, de causa possessio. & propr. columna fina. Sali. in dict. l. cum de in rem verso. quaestione 7. Angelus & iuniores in leg. praetor, in princip. ff. de edendo. facit capitul. primum qualiter olim feudum poterat aliena. Quo [sect. 5] ad secundum casum, scilicet cum agitur de possessione, & sic in possessorio, cum is qui de iure habet fundatam intentionem, necesse sit, vt per prius fuerit in possessione illius iuris, quam is qui modo possidet, [sect. 6] possessio istius modo possidentis quae iunior est clandestina praesumitur, nisi in litis de possessione motae, progressu. de legitima causa & titulo possidendi docuerit, & quod isthaec iunior possessio clandestina praesumatur, tenent Soz. in leg. rem quae nobis, in principio. quaestio. quarta. ff. de acquiren. possessio. Alexander consilio quinquagesimoprimo, libro primo. & consilio 117. eodem libro. & consilio sexto, libro tertio. quod ipsi intelligunt & recte, quamdiu titulus non ostenditur. Innocentius & alij in capitulo, cum ad sedem, de restitu. spol. per capitul. licet causam, de probatio. quod de iure regio expeditior est, per dict. leg. 8. titulo de la restitu. delos despojados. libro tertio. ordinam. Limita nisi iunior illa possessio esset diutina, nam tunc clandestina non videretur, argumen. leg. qui in aliena. §. sed & si non adierit. ff. de acquirenda haeredit. leg. si filiusfamilias. C. de peti. haeredit. leg. primae. C. de patri. potest. faciunt multa quae cumulat Iason columna penul. in leg. si certis. C. de pactis, & Gloss. communiter approbata. C. communi. diu. leg. penult. vt per Iason. vbi supra, numero vndecimo. & quae tradunt Alexander, Iason, & alij in leg. sciendum. ff. de verborum obligatio. dum loquuntur de diuturnitate temporis, facit l. cum de in rem verso, ibi longo tempore. ff. de vsuris, & l. si quis diuturno. ff. de serui. vendic. quod & nos alibi plenius disseruimus, [sect. 7] facit quod licet ad obtinendum in petitorio ex diuturna annua praestatione, non aliter titulus allegatus praesumatur quam si decies geminata fuerit illa annua praestatio, tamen aliud est quo adobtinendum in possessorio, nam quo ad hoc sufficit vnica praestatio, ita notanter tradit Albericus in dict. l. si certis annis. nu. 6. plenius per Iacob. ibidem. columna fina. sed hac de re latius infra dicam post seque. articulum. Quo [sect. 8] ad tertium, an is qui de iure habebat fundatam suam intentionem, possit petere vti iunior possessor ostendat legitimum titulum & causam suae possessionis, & minari, quod si illico vel infra terminum a se dictum vel arbitrio iudicis definitum illud non ostenderit, sibii possessio statim auferretur, & receptior opinio esse videtur, vt non possit de iure communi, id quod, vt nobis videtur, praesensit Iason in leg. secunda. C. de iure emph. numero 176. Idem Iason numero 50. in praelud. feudorum. Bartholus in leg. prima. C. de conduc. & procur. praedi. fis. libro vndecimo. vbi Platea post Andr. de Barulo. & licet Ioan. Lupus in loco infra allegando dicat eos loqui, quando actor non habebat fundatam intentionem, de iure tamen nobis videtur hoc casu loquutos fuisse, quia iungunt hanc quaestionem cum illa, an dominus directus possit petere ab emphyteuta sub eadem comminatione, vt sibi ostendat instrumentum emphyteusis, quo casu ipse emphyteuta fatetur, rem, qua de agitur, per prius pertinuisse ad dominum qui modo agit, seque ab eo causam habuisse non abnegat, sicque illum fundatam suam intentionem habuisse contra istum reum. Denique hoc etiam tenuerunt Hostiensis in capitulo dilectus, de offi. ordina. vbi Anto. ille columna prima. iste numero tertio. vbi etiam Ioannes Andr. & Franciscus Cardinal. per text. ibi. verbo, ab antiquo, vbi admittitur libellus dicentis se ius eligendi habere ab antiquo, sicque ex solo tempore fundabat sese. Ad idem capitul. Abbate. de verborum sign. verb. secundum consuetudinem. & Hostien. Anto. Ioannes And. & alij supra relati illa iura expendunt contra reges, & principes qui in materia iurisdictionis eo praetextu veterem possessionem, & praescriptionem eorum qui talem iurisdictionem possident, vel quasi interuertere contendunt, & vsurpare quod in ea per prius suam de iure haberent fundatam intentionem, aliter enim nisi suam de iure fundatam intentionem haberent, frustra possessores inquietarent, cum eorum regum nihil interesset, faciunt tradita per Alexand. in leg. si sic. numero decimooctauo. ff. de legat. primo. Contrarium tamen nominatim tenet Ioannes Lupus in dict. capitul. per vestras, secundo notab. versicul. est tamen pulchra dubitatio. numero quadragesimoseptimo, cuius opinio in terminis iuris communis suspecta est, iure tamen regio satis defendi potest, per text. in dict. l. 8. titul. de la restitution delos despoiados libro tertio. ordinamen. quae tam loqui videtur in iudicio possessorio, quam in petitorio, quinimo longe magis aptari videntur eius verba ad possessorium quam ad petitorium, praesertim cum collocata sit in titulo de restitutione spoliatorum, vbi de possessione potissimum agitur, facit l. fina. titul. decimotertio. libro quinto ordinamen. ibi, faciendo les iuicio sobrello y con conocimiento de derecho, quorum verborum sensus est, quod etiam in iurisdictione in qua rex Castellae fundatam habet suam iurisdictionem de iure possessor non est eijciendus de sua possessione, nisi iudiciorum ordine obseruato, & cum causae cognitione, & cum dict. l. 8. conclu. 4. titul. primo. libro secundo ordinamen. & in quibus casibus rex Castellae fundat suam intentionem de iure (quale est in iurisdictione, & etiam dominio vrbium & artium & omnium populorum, iuxta leg. prim. titul. decimooctauo. par. secunda. vbi Greg. Lupus per Glo. de derecho) in ijsdem casibus illud ius amittere potest tempore cuius initij memoria non sit, secundum eundem Gregorium Lupum, vbi supra. Denique [sect. 9] possessio aut quasi possessio alicuius rei vel iuris quae aduersatur & contradicit origini, & statur illius rei vel iuris cuius de possessione aut quasi possessione agitur, an possidentem tueatur contra eum qui prius habebat de iure fundatam suam intentionem vt is possessor vel quasi possessor reus & possessor videatur, aduersarius vero qui prius de iure intentionem suam fundatam habebat, actoris & pertitoris vicem sustineat vehementer, & controuersum est, & in iudicijs tam frequenter agitatum, vt rarae sint lites, in quibus is articulus non occurrat, nam reus plerunque est in possessione, vel quasi non vitiosa illius rei qua de agitur, seque possessoris iure tuetur, actor vero negat eum tuendum esse praetextu possessionis, quae primaeuo rei statui aduersatur, qua in re Gloss. in leg. Titia. ff. soluto matrimonio. tenet talem possessorem tuendum esse, sequitur Alexand. in leg. si emancipati. secundo notabili. C. de collatio. & ibi Decius columna secunda & tertia. Barthol. in leg. is potest. columna quinta. ff. de acqui. haered. Contrariam partem vt talis possessio regulariter non tueatur possidentem, tenent Alexand. in dict. l. Titia, & Iason in dict. l. emancipati, in secundo nota. & Alciatus de praesumpti. regula secunda. praesumptione 2. in princip. nisi per decennium esset in illa quasi possessione. Andreas Tiraquel. de primoge. quaestio. 17. opinione 11. ad finem, sequutus Baldum in leg. Titia, supra allega. quem melius caeteris loquutum firmat, pro quorum opinione facit quod posterior possessio praesumitur clandestina, secundum Sozin. in leg. rem quae nobis, in princip. ff. de acquiren. possess. & ibidem quaestio. 4. Alexand. consilio quinquagesimoprimo. libro primo. Idem Alexander consilio 117. eod. lib. Idem Alexand. consilio sexto libro tertio. per Innocentium in capitu. cum ad sedem, de restitu. spoliato. ergo si praesumitur clandestina, non est cur possessor in ea tueatur, contra eum qui fundatam habet intentionem de iure, vt supra dicebamus. Quid dicendum; & sane pro priore opinione, quae habet talem possessorem tuendum esse, quamuis eius possessio aduersetur primaeuo rei statui & origini seu creationi, facit l. circa. ff. de probatio. vbi si quis sit in quasi possessione libertinitatis, & se ingenuum dicat, id probare debet, licet libertinitas aduersetur primaeuo statui. l. manumissiones. ff. de iusti. & iure. Deinde idem probat d. l. Titia. dum ait, eum qui erat in quasi possessione seruitutis. si se liberum dicat, id probare debere, licet illa quasi possessio similiter naturae statui primaeuo aduersetur. d. l. manumissiones, per totum Institu. de iure personarum. Tertio probatur in d. l. Titia. ff. sol. matr. iuncta sua Glo. vbi filia se matremfamilias dicebat, vt soluto matrimonio sibi suam dotem haberet, pater autem eius in sua potestate esse contendebat, & patri, ait lex, incumbit onus probandi, & licet illa filia cum nasceretur, in potestate patris esset, tamen Gloss. ait, quod si filia erat in quasi possessione existentiae sui iuris, tuebitur in illa quasi possessione, & si aduersetur natiuitati ipsius filiae, sed sane aduersatur, quia ex filiatione non arguitur necessario ad patriam potestatem, cum non sufficiat genitum esse, nisi praeterea ex legitimo matrimonio genitus fuerit, quod matrimonium cum facti sit non praesumitur nisi probetur, leg. in bello. §. factae. ff. de capt. tenent Corneus columna secunda, & Decius columna secunda. in dict. l. si emancipati. Alciatus de praesumptio. regul. secunda. praesumptione secunda. numero quinto. Barthol. consilio quadragesimosecundo. visa inquisitione. Corneus consilio septuagesimooctauo. placet mihi. columna penult. libro primo. Iason in leg. post dotem. columna prima. ff. soluto matrimo. & est communis opinio. Vnde licet testes dicant aliquem meum fuisse filium, non probant esse in potestate, nec ex legitimo matrimonio natum, secundum Alciatum, vbi supra, numero septimo. contra Decium consilio 54. in causa domini. Quarto probatur in l. sicuti. §. Item si quaeratur. ff. si serui. vendi. vbi quamuis quaeque res & domus libera praesumatur ab omni seruitute. leg. altius. C. de seruitu. tam qui habebat tignum immissum in domum alienam. in ea quasi possessione seruitutis tuetur, & aduersarius sustinet vicem actoris, & probare debet libertatem. Quinto facit capit. ad decimas, de restitut. spoliatorum. vbi ecclesia, quae quo ad decimas fundabat suam intentionem de iure communi reperitur priuata sua possessione nec eam posset recuperare propria authoritate, nisi aduersarij possessio esset vitiosa, prout erat ibi, sicque ille textus facit per locum ab speciali, licet & pro contraria quoque parte soleat allegari. Sexto facit l. si emancipati. C. de collatio. ibi, teque emancipatum probatum fuerit, vbi filius praesumitur esse in potestate patris, & in ea quasi possessione tuendus est, licet ipsa aduersetur primaeuo statui rei, nam omnes filij videtur vt praesumantur spurij, argum. text. in authen. quibus modis natur. effician. sui. §. natura. & quia matrimonium est quid facti, facta autem non praesumuntur nisi probentur. leg. in bello. §. factae. ff. de capti. [sect. 10] & tamen communis opinio est filium praesumi in potestate, secundum Curtium Iuniorem numero decimo. in dict. l. si emancipati, quod & tenent ibi Alexand. Corne. Iaso. & Decius omnes circa principium. & qui erat in ea quasi possessione, vt tanquam filiusfamilias haberetur, in ea tuendus est donec probetur contrarium, licet id aduersetur, &c. vt dict. §. natura. Facit & septimo, quia [sect. 11] & in quibus casibus princeps habet fundatam intentionem suam de iure, non potest dicere Baroni, quod ostendat titulum suae possessionis, aliter quod eum expellet a possessione illius rei, qua de agitur, vt tenent Bartholus, & Ioannes de Platea post Andr. de Barulo, quem ipsi referunt in leg. prima. per text. ibi. C. de conducto praedio fiscalium, libro vndecimo. sequitur Iason in leg. 2. C. de iure emphy. numero 176. Idem Iason in praelud. feud. num. 50. facit tex. in c. dilectus, & ibi Hostiensis & Ioannes And. de offi. ordina. Octauo facit l. si quis diuturno. ff. si serui. vendic. & leg. secunda. C. de seruit. & aqua. vbi qui est in quasi possessione seruitutis, licet ea origini & creationi illius rei aduersetur, est tamen in ea tuendus, & facit generalitas text. in §. commodum. Instit. de interdict. l. actor, & l. fin. C. de probationib. Pro [sect. 12] contraria tamen parte facit dict. cap. ad decimas, in sensu directo, & facit cap. cum personae. §. quod si tales, de priuileg. libro sexto. vbi subditus qui erat in quasi possessione exemptionis, non tuetur in ea quasi possessione, sed respon. quod ibi minime ille erat in quasi possessione exmptionis, licet se pro exempto gereret, tunc enim in quasi possessione exemptionis esse videretur, cum superiore sciente, & patiente diu sic perseuerasset, argu. leg. si ego. §. primo. ff. de public. in rem actio. ibi, per traditionem aut per patientiam forte. Sed in dict. §. quod si tales, superior non patiebatur, quinimo simul ac intellexit eum se pro libero gerere, illico ei obuiam fecit & contradixit, ergo, &c. Ad d. cap. ad decimas, dic quod patitur tam varios intellectus, vt in eo neque at fieri sufficiens fundam. iuxta Doctrinam Barthol. in l. non solum. §. liberationis verba. ff. de liber. lega. dic ergo, quod si per tempus longum, vel longissimum vel etiam immemoriale stetit in ea possessione, omnes fere conueniunt, vt in ea tuendus sit. quod si breuiore tempore magis dubium, sed adhuc idem si sciente, & patiente eo qui fundabat de iure non solum iste possidebat, sed etiam ille possidere desiderat, quatenus iste possidere coepit. Superioribus proxima est illa quaestio, scilicet filius [sect. 13] an in patris potestate in re dubia praesumatur, dubiumque id est, sed communis sententia est in potestate praesumi, quia emancipatio est quid facti, facta autem non praesumuntur nisi probentur. leg. in bello. §. factae. ff. de captiuis. & ita videtur probare tex. in d. l. si emancipati ibi, teque emancipatum probatum fuerit, vbi ita notant communiter Doctores, praesertim Alexan. Corneus, Iason, Decius & Curtius Iunior in notabilibus, & Curtius nume. decimo firmat hanc esse communem opinionem. Verum contra hanc communem sententiam multi insurgunt, praesertim Corneus & Decius ibi, sic arguentes, matrimonium est quid facti, facta autem non praesumuntur nisi probentur. d. §. factae. ergo, inquiunt, non sufficit probare filium esse, nisi probetur praeterea quod natus fuerit ex legitimo matrimonio, quandoquidem, vt in potestate sit oportet eum natum fuisse ex legitimis nuptijs. Institutio. de patria pote. in princi. & leg. item in potestate. ff. qui sunt sui vel alie. iur. ergo probata filiatione non necessario sequitur, aut infertur patria potestas nisi praeter filiationem probetur etiam legitimitas, quae descendit ex legitimo matrimonio. Neque ad rem pertinet quod, vt Corneus in dict. l. si emancipati. columna secunda, ait, plerique hominum legitimi nascantur, vt docet experientia rerum magistra, [sect. 14] & probationes sufficiat secundum eum concludere a communiter accidentibus, vt notatur in l. neque natales. C. de probationibus. nam illud praeterea quod suspectum est, posset admitti, quando lex induceret suam praesumptionem pro illis communiter accidentibus, non sic quando non inducit, & longe minus quando inducit contrarium, quod accidit in specie nostra, in qua lex, vt filium in re dubia legitimum praesumat, tam longe abest, quod potius eum praesumit spurium, [sect. 15] vt per Alciatum de praesumptionibus, regula secunda, praesumptione 5. numero septimo. per Oldrad. consilio 196. factum tale est. Aretinus consilio 48. in primo dubio. Baptista de sancto Seuerino in l. si qua illustris. C. ad Orfici. colum. 2. [sect. 16] nam ex cohabitatione viri, & mulieris non praesumitur matrimonium de iure canonico. 30. quaestion. quinta. capit. aliter. Gloss. in leg. concubinatu. ff. de concubinis. docet Alciatus de praesumptionibus, regula secunda, praesumptione quinta, in princ. licet de iure ciuili bene praesumeret. leg. in liberae. ff. de ritu nup. l. in concubinatu. ff. de concubi. Quinimo non solum quo ad substantiam matrimonij, sed etiam quo ad alia, quae inde sequuntur, stamus iuri canonico, vt sic tales filij tanquam non legitimi parentibus succedere nequeant tanquam legitimi, ita tenet Panormita. in ca. lator. qui filij sint legitimi, [sect. 17] motus, quia cum in hac materia stemus iuri canonico quo ad principale, scilicet quo ad substantiam, & validitatem matrimonij, eidem stabimus & quo ad ea quae inde sequuntur, scilicet quo ad legitimitatem, & successionem liberorum, arg. d. c. lator. c. tuam, de ordi. cog. c. accessorium, de reg. iur. in 6. Contrarium tamen tenet Bal. in c. ex transmissa, de restitut. spoliato. & in l. & si contra. C. de nuptijs, vbi vult quod in terminis d. l. in liberae. licet matrimonium non valeat de iure canonico, valere tamen non desinit de iure ciuili, & consequenter erit vtile quo ad illos effectus quos lex ciuilis tali matrimonio accommodauit, quale est, vt liberi videantur de iure ciuili legitimi, & per hoc parentibus quasi legitimi succedant, non secus quam si etiam de iure canonico tale matrimonium firmum esset, & hanc Bald. opinionem nouissime defendit Alciatus, vbi supra, motus, quia ratio, propter quam tale matrimonium improbatur, de iure canonico est, quia in re dubia, vbi vertitur animae periculum, tutiorem partem eligere debemus, vt expressit Gloss. in dict. capit. aliter, & quo ad animam tutius est talia matrimonia sic occulta non admitti, quia ab stupris, & contubernijs non longe absunt, quae ratio, secundum Alcia. non militat quo ad liberorum susceptionem, quod omnino nego, quinimmo militat, nam cum parentes exoptent substantiam suam ad liberos suos iure successionis deuenire. leg. scripto. ff. vnde liberi. l. nam & si parentibus. ff. de inoffic. testam. curabunt vt matrimonia rite & iuxta formam iuris canonici fiant, quae longe absint ab stupris, non curaturi si haereditates suas ad tales filios peruenturas intelligerent, etiam si nati forent ex matrimonio illo quo ad animam suspecto, quod leges ciuiles probabant, sicque ratio prohibitionis canonicae non cessat quo ad successionem liberorum, non magis quam quo ad substantiam ipsius matrimonij, & ita obseruari quotidie videmus. Praeterea communis opinio est, vt firmat Alciatus, vbi supra, post Abbatem & alios in capit. ecclesia sanctae Mariae, de consti. [sect. 18] non posset lex ciuilis inducere praesumptionem in materia spirituali, facit Gloss. communiter recep. in §. prima. Institu. de verb. obligatio. ergo licet in terminis d. l. in liberae, lex ciuilis inducat praesumptionem matrimonij, tamen ea praesumptio nullius momenti est, cum matrimonij materia spiritualis esse intelligatur. cum ergo ex cohabitatione viri & mulieris non praesumatur matrimonium de iure canonico, cui in hac materia standum est, superest vt liberi ex tali consuetudine suscepti legitimi non sint regulariter, consequenter non sint in potestate nostra, vt dict. §. primo. Institutio. de patria potesta. dict. l. item in potestate. nam & omnes liberi, olim naturales iure naturae & gentium intelligebantur, donec leges Romanorum aut aliae positiue matrimonia introduxerunt, authen. quibus modis natural. effic. sui. §. natura. si quidem ab initio, ergo omnes liberi ex consuetudine viri & mulieris nati, vel spurij, vel naturales non etiam legitimi videri debent, & consequenter extra nostram potestatem, vt sic non sit verum dicere, est filius, ergo in potestate patris, licet bene sequatur, est filius legitimus, ergo in patris potestate, & ita in specie firmat Alciatus de praesumptio. regula secunda, praesumptione secunda, numero quinto. qui ita intelligit leg. si vxor. verbo, monstretur. C. de condi. insert. Gloss. in leg. pactum quod dotali. C. de pactis. & ita etiam intelligitur dict. l. Titia, & sic contra superiorem communem sententiam [sect. 19] quod regulariter filius non praesumatur in patris potestate, tenent Corneus, Decius, Iason & Curtius iunior in dict. l. si emancipati, in secundo, & tertio notabili, & Alciatus in dict. secunda regula. praesumptione 2. numero quinto. Iason in l. post dotem. columna secunda. ff. soluto matrimonio. Corneus, consilio sexagesimooctauo, placet. libro primo. columna penult. Barthol. consili. quadragesimosecundo, visa inquisitione. Fallit quando constabat, talem filium fuisse natum ex legitimo matrimonio, tunc enim bene praesumitur in potestate, nisi probetur emancipatus, & hoc casu saluari potest dicta communis opinio. Stat ergo ex superioribus, filium natum ex legitimo matrimonio praesumi esse in patris potestate, iuxta textum in principio Institutio. de patri. potestate, & in principio Institutio. de nupti. & ita intelligendam esse legem emancipati. C. de collat. verbo. teque emancipatum probatum fuerit. Caeterum si non probetur quem esse natum ex legitimo matrimonio, licet probatum fuerit eum esse filium alicuius per alium modum probationis, id non sufficit, vt propterea in patris sui potestate esse intelligatur, & cum probationes debeant concludere necessario, leg. non hoc. C. vnde legiti. capitul. in praesentia, de proba. certe licet testes dicerent, quem esse filium Titij, non propterea viderentur dixisse, quod est in Titij potestate. Sed ad huius rei cognitionem videndum est, vt probetur filiatio, & quidem [sect. 20] possessio vel quasi possessio filiationis probatur ex eo, quod quis tractabatur & alebatur vt filius, ista est communis opinio, quam tenent Gloss. & Barthol. in leg. prima. C. quorum bonorum. Gloss. & Barthol. & alij in leg. non nudis. C. de probationibus. Barthol. in leg. senatus. §. idem per contrarium. ff. de libe. agnoscen. Idem Barthol. in leg. prima. §. ad quaestionem. ff. de quaestionibus. Alexand. consilio quinquagesimoprimo, viso & discusso processu. libro 1. columna prima & secunda. Decius consilio quinquagesimoquarto. in causa domini Antonij. columna prima & secunda. numero tertio, vbi firmat hanc esse communem opinionem. Quod procedit etiam quo ad effectum succedendi, vt tenet Antonius in capi. transmiss. columna tertia, qui filij sint legitimi. sequitur Decius, vbi supra, numero tertio. vbi firmat hanc esse communem opinionem, vt procedat etiam quo ad effectum succedendi, quod & vult Bartho. in plerisque locorum supra allegatorum, in quibus de successione agebatur. Contrarium tenent nouissime Alciatus de praesumptio. regula 2. praesumptio. 2. numero 7. nam cum filius aliter & tanquam filius tractatur, cum isthaec cadant in filio naturali tantum vel etiam spurio aut forte incestuoso, per capit. cum haberet, cum ibi plene not. per Abba. & alios de eo qui duxit in matrimonium quam voluit, hique non succedant, non videtur sufficienter probari, vt per hoc is legitimus filius videatur praesertim ad effectum succedendi, sed pro communi videtur text. in l. filium eum definimus, & in l. item in potestate. ff. qui sunt sui, & in l. Lucius. ff. de probat. vbi appellatione filij similiter prolati intelligitur de legitimo & naturali, facit l. re coniuncti. versic. praefertur. ff. de lega. 3. §. quoties. Institu. de iure natur. vbi verba in dubio capiuntur in pleniore significatu, facit l. cum delationis. §. asinam. ff. de fundo instru. facit quia sola nominatio ponit quem in quasi possessione filiationis legitimae. l. non nudis. l. non epistolis. & vtrobique per Gloss. & Doctores. C. de proba. ergo multo magis huiusmodi tractatus vel consuetudo, nam ex factis maior praesumptio capitur, argumento l. quidam cum filium. & quae ibi traduntur per Bartholum, & alios. ff. de verborum obligationibus. Denique ipsa experientia rerum magistra docemur, filiationem plerunque non aliter probari solere quam per communem vicinorum & coniunctorum reputationem, quid enim si de filatione controuersia sit post viginti, triginta aut plures forte annos (prout non raro accidit) quam natus fuit ille, cuius de filiatione agitur, quisnam puerum infantémve tunc natum certo firmare possit, hunc robustum virum modo factum esse, certe nullus aut vix vllus praeter suam matrem aut nutricem. ergo cum ipso tempore cursu nati infantes crescant, adolescant & quasi mutentur & transformentur, ita vt vix dignosci possit, an is vir robustus & procer modo factus sit, idem qui ab hinc annos multos erat infans anniculus aut breuioris aetatis, necesse est leuiores probationes coniecturales & non etiam necessario concludentes hac in re admittendas esse, sufficereque si a communiter accidentibus concludant, vt tradunt Gloss. & communiter Doctores in dict. l. non nudis. Gloss. & communiter Doctores in dict. l. non Epistolis. C. de probati. clarior Gloss. in leg. neque natales, vbi per Doctores eodem titulo. Corneus in l. si emancipati. columna secunda, de probatio. inde dixit l. Lucius. ff. de conditio. & demonstratio. difficilem esse probationem filiationis, ergo si testes dicebant, aliquem esse filium Titij, si quidem ex parte aduersa probetur, illum Titium nunquam duxisse vxorem, intelligemus illum esse naturalem non legitimum, idem si probetur, ex aetate illius qui filius dicebatur, longe ante matrimonium a Titio contractum natum fuisse, veluti si vir iam barbatus dicatur esse filius Titij, qui abhinc ann. 10. duntaxat duxit vxorem. Idem per contrarium, si anniculus puer dicatur esse filius Titij, cuius vxor abhinc annos duos, vel tres, vel plures forte decessit, & sic de similibus. & longe idem facilius, si is Titius nunquam duxit vxorem, sed si quando haec omnia cessauerint, quia & Titius vxorem duxit, & is qui filius dicebatur huius, cui sit vt durante illo matrimonio nasci potuerit magis esse videtur, vt sufficiat dictum testium hac de re loquentium concludere verosimiliter, vt dictum est, quo casu testes dicentes illum fuisse & esse filium Titij interpretabimur intellexisse quod erat filius legitimus, quia ita fit a communiter accidentibus. [sect. 21] Nam & alibi dictum testis quod non satis certum est, interpretamur secundum communem vsum loquendi. Gloss. communiter ibi approbata in leg. stipulatio ista. §. hi qui. ff. de verborum obligation. quod si testes dixerint, filium esse ac de legitimo matrimonio natum, res erit expeditior, ergo si testes dicunt talem esse filium Titij, sit regula, vt non intelligatur legitimus & naturalis, sed tantum spurius, argumento authen. quibus modis natural. efficium. sui. §. natura, & quia matrimonium est quid facti, ergo, &c. Fallit primo quando aliter constabat de matrimonio, & aetas illius qui filius dicebatur non repugnabat, nam tunc licet potuerit nasci ex alia muliere quam ex vxore illius Titij, tamen interpretabimur testes intellexisse de filio nato ex vxore, non ex alia, &c. Secundum quae etiam interpretabimur, eum esse in potestate patris, si non probetur emancipatus, cum emancipatio sit quid facti, ergo cum quaeritur, an filius praesumatur esse in potestate patris, respondeam hanc quaestionem non cadere nisi in filio legitimo, legitimum autem praesumi in patris potestate. # 86 Capvt lxxxvi. Svmmarivm. -  1 Intellectus cap. addecimas, de restitutio. spoliatorum. lib. 6. & capit. cum ecclesia Sutrina, de causa proprieta. & numero 2. 10. 13. 14. 15. 16. & 18. -  3 Possessor quando sit tuendus in sua possessione contra eum qui suam intentionem fundabat de iure, & est ardua quaestio. -  4 Filius an praesumatur in patris potestate. -  5 Possessio diutina an transferat in aduersarium onus probandi. -  6 Intellectus capit. cum ecclesia, de causa possession. & proprieta. -  7 Quanto tempore iusta praesumatur possessio. -  8 Actor si fundat suam intentionem de iure, tunc reo incumbit onus probandi, cum communi opi. quod intellige in petitorio. -  9 Possessor an sit lite pendente tuendus in sua possessione, sit etiam contra actorem qui suam intentionem fundabat de iure. -  11 Possessor an sit tuendus in sua possessione contra aduersarium, qui suam intentionem fundabat de iure, si diu vel aliquandiu dissimulauit. -  12 Possessionis ius quo tempore amittatur. -  17 Spoliato agenti remedio recuperandae, quando possit opponi remedium sententiae, ardua quaestio. -  19 Spoliatus an restituatur ante omnia contra fundantem intentionem suam de iure, regula cum 14. limitationibus. NVnc autem agendum est de[sect. 1] intellectu capit. ad decimas, de restitutione spoliatorum. lib. 6. iuncto capitu. cum ecclesia Sutrina, de causa possessionis & proprieta. nam in dict. capi. ad decimas, videtur probari vti in iudicijs possessorijs, is contra quem aduersarius habet fundatam intentionem de iure, non sit tuendus in sua possessione, vel quasi possessione, vnde siue ei possidenti molestia & vexatio fiat circa suam possessionem vel quasi, non dabitur vti possidetis interdictum contra aduersarium molestantem, siue etiam vi ab aduersario a possessione fuerit deiectus, interdictum vnde vi sibi ita spoliato non accommodabitur, quasi dolo faciat, qui petat possessionem sibi restitui, quam statim restituturus sit. leg. dolo. ff. de doli exceptio. contrarium tamen non obscure probari videtur in dict. capitul. cum ecclesia, vnde timore huius contrarij ea iura varie interpretantur. Primus enim sensus est, vt regulariter is qui est in possessione, vel quasi sit in ea tuendus si molestetur, vel restituendus si spoliatus fuerit, licet contra se habeat aduersarius fundatam intentionem de iure, & ita procedat dict. capit. cum ecclesia, & §. recuperandae. Institu. de interdi. l. si quis ad se fundum. C. de leg. Iul. de vi pub. l. prima. C. si per vim vel alio modo. l. si quis vi, in principi. ff. de acquirend. possessio. leg. prima. §. cum a me. ff. de vi & vi arm. sed d. c. ad decimas, procedat de iure tantum canonico, & in causis tantum actis in foro ecclesiastico. Ita Pau. Castr. in l. seruitutes. mag. ff. de seruitut. colum. quarta. numero 9. causa enim decimarum spiritualis est, vt tradunt Ripa in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possessio. Dec. consilio 134. numero quarto. Docto. in cap. causam quae, de probatio. neque agi potest nisi apud iudices ecclesiae. sicque volunt d. ca. procedere de iure tantum canonico, non sic de iure ciuili. Secundus intellectus fuit, vt dict. ca. ad[sect. 2]decimas, procedat quando possessio spoliati erat recens, quod suadetur dum ibi dicitur aliquandiu, quod in semestri tempore videtur includi, vel etiam breuiore, secundum Abba. in d. c. cum ecclesia. numero 24. per ca. secundum, de conssione praeben. vbi vltra sex menses dicitur diu. [sect. 3] Sed d. cap. cum ecclesia, procedat quando possessio maturior erat ac antiquior, & ita tenent Abbas ibi, & Martinus quem refert, & sequi videtur ibi Aegidius Bellamer. oppositio. vndecima. num. vigesimo sexto, & Dominicus in dict. cap. ad decimas, columna fin. post Ioannem Andr. ibi, quem ipse refert, quod & tenet ibi Petrus de Anchar. & sentit idem etiam in dict. cap. cum ecclesia. numero 31. & licet Ioannes Faber in §. retinendae. columna penult. Institut. de act. & Iacobinus in l. si de vi. ff. de iudi. nume. 18. versic. septimo. & Baldus in leg. si de proprietate. numero 21. C. si a non compet. iudic. & Oldrad. consilio quodam, & Ripa in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possessio. numero 77. & ibi Iason num. 48. teneant simpliciter non esse tuendum, aut restituendum possessorem in sua possessione, vel quasi, quando aduersarius contra eum habebat fundatam intentionem de iure, tamen ipsi forte non negarent quin id limitaretur vt cessaret quando is possessor fuit diu in sua possessione. Quinimmo ipsemet Iason in leg. si emancipati, in secundo notabil. columna secunda, quod licet possessio illius qui est in possessione vel quasi possessione cuiuscunque rei vel iuris minus iusta aut legitima praesumatur, quando in ea re vel iure eius aduersarius habebat suam intentionem fundatam de iure, tamen ea praesumptio cessat, idque praesumptum possidendi vitium purgatur per diuturni temporis praeteritionem, vt sic ea possessio, quae antea iniusta & illegitima praesumebatur, iam incipiat videri iusta ac legitima. Vnde licet [sect. 4] filius natus ex legitimo matrimonio praesumatur esse in potestate patris. leg. si emancipati. C. de collation. ibi, teque emancipatum probatum fuerit. leg. si filius. ff. de probation. tradunt Ful gosius, Ludouicus Romanus, Alexand. Iason & Decius, in dict. l. si emancipati. Angelus & Imola Cumanus & Ludouicus Romanus in leg. sed & si de sua, post Gloss. ibi. ff. de acquirenda haereditate. Alciatus de praesumptio. in regula secunda. praesumptione 2. in principio. Corneus consilio 204. quanquam. & idem in consilio 208. libro tertio. tamen si is filius natus ex legitimo matrimonio fuit longo tempore decem vel viginti annorum in possessione vel quasi existentiae sui iuris, licet isthaec possessio aduersetur natiuitati, origini, & primaeuo statui eius, iam incipit videri sui iuris, licet pater haberet contra eum suam intentionem fundatam de iure, vt sic possessor diutinus in sua possessione vel quasi tuendus sit etiam contra eum qui habebat suam intentionem fundatam in iure, ita tenent Barthol. & Baldus in leg. secunda. C. si aduer. rem iudi. & in l. post mortem. ff. de adopt. And. Siculus consilio vlt. libro quarto, inter consilia Alexandr. Iason in dict. l. si emancipati. dict. 2. notab. Ias. numero quadragesimoquarto. in leg. si prius. ff. de operis noui nunciatio. Alciatus, vbi supra, numero secundo. ex quorum relatione apparet hanc esse communem opinionem, quam & Baldus in leg. Titia. ff. soluto matrimonio. sequitur, & Decius in dict. l. si emancipati, numero quarto, facit tex. in leg. prima. versicul. diu. C. de patria potesta. quinimmo quemlibet possessorem in sua possessione tuendum esse, etiam si ea non esset diutina, tenuerunt Gloss. in leg. Titia. ff. soluto matrimonio. & Alexand. in dict. leg. si emancipati, ad princip. & ibi Decius columna tertia, & Barthol. in leg. is quia potest. columna quinta. ff. de acquirend. haere. licet plerique eorum quos sup. retulimus, ab hoc vltimo discesserint. & Andreas Tiraquellus de iure primoge. quaest. decimoseptima. opinione 11. ad finem. Bartolus in dict. leg. Titia. sed & Paulus in leg. si solennibus. C. de fid. instrumen. & And. Tiraquellus, vbi supra, numero decimonono. versicul. nec praetermittemus. videntur generaliter idem defendere in quacunque possessione etiam recenti, licet ipse Tiraquellus parum sibi constet, quod & sentit Curtius iunior in dicta lege, si emancipati. columna secunda. Itaque omnes illi quos supra retulimus, vno ore sunt in hac opinio. vt qui diu fuit in possessione, vel quasi alicuius rei vel iuris, in qua alius fundabat suam intentionem de iure, sit tuendus in ea contra eum qui de iure fundabat, quinimmo ipsorum non pauci idem volunt etiam si non diu fuisset in ea quasi possessione, quod & nos admitteremus tribus concurrentibus quod & ipse possideret & aduersarius possidere desijsset. tertio quod aduersarius non ignoraret illum possidere, quarto quod vltra annum in tali possessione is fuisset, argumento in princip. Instit. de vsuca. facit l. ordinamenti titulo delas praescripti. l. prima. dum induxit vt per annum & diem praescriberetur res etiam immobilis sciente & tacente domino. Denique hoc vnum certum est, & ab hoc nullum eorum quos supra retulimus, quósve mihi legere contigit declinatum inuenies [sect. 5] vt possessio diuturna transferat in aduersarium onus probandi, licet aduersarius ille haberet intentionem suam fundatam de iure, sicque possessor ille diuturnus in sua possessione vel quasi tuendus sit, vnde apparet verissimum esse ac receptissimum intellectum eorum qui d. cap. ad decimas, contendunt, non habere locum quando quis foret spoliatus a sua diutina possessione vel quasi, sed tantum quando possessio iunior esset ac recedens, [sect. 6] quod non obscure probatur in dict. cap. cum ecclesia Sutrina, de cau. possessio. & proprie. vbi contra clericos ibi spoliatos stabat fundata intentio de iure in fauorem canonicorum spoliantium, & adhuc spolium illud inculpatum non fuit, nec restitutio spoliatis denegatur. Neque ad rem pertinuit quod Alciatus in d. regula 2. praesumptione 2. ad principi. in tract. praesumpt. ait se non videre, vt in huiusmodi iuribus possit contingere praescriptio per longi tantum temporis, non etiam longissimi praeteritionem, [sect. 7] nam agnoscimus quidem praescriptionem proprietatis non contigisse, sed nihilominus possessio ex temporis diuturnitate iustificatur, vt licet talis possessor in iudicio proprietatis possit succumbere & superari, in iudicio tamen possessorio non possit, aliud enim est possessio, aliud proprietas, quinimo nihil commune habent. l. naturale. §. nihil commune. ff. de acquir. possessione. Denique cum quaeritur, an possessio vel quasi transferat onus probandi in aduersarium, respondendum est, regulariter transferri. §. commodum. Insti. de interdi. leg. qui accusare. C. de eden. l. actor. quod asseuerat, & leg. prim. & leg. fina. C. de proba. idque non inde descendit, quod possessor titulum habere praesumatur (nam cum sit facti, non praesumitur. leg. in bello. §. factae. ff. de capt. leg. si emancipati, ibi, teque emancipatum. C. de collatio.) sed magis eo quod actor titulo & iure carere praesumitur quandiu non probat, vnde in re dubia pro reo iudicandum. c. cum partium, de regulis iuris, in sexto. cap. in pari eodem titulo. [sect. 8] Verum si actor habeat suam intentionem fundatam in iure, tunc possessio non transfert in eum onus probandi, quia ipse satis superque intentionem suam probatam habet in corpore iuris, cuius fides & authoritas suggerat omne genus probationis, sicque hoc casu ipsi reo incumbit onus probandi, vt probatur in capit. sunt personae. §. quod si tales. de priuilegi. in sexto. & in cap. primo. de praescipt. & in capi. ad decimas, de restitu. spolia. eodem lib. & in lege octaua, titulo dela restitution delos despoiados lib. 3. ordinament. & in l. 4. titul. 1. lib. 2. ordinamen. & in l. 5. titul. 3. lib. 5. ordinam. ita tradunt Petrus & Cynus & Paulus Castr. & alij communiter in leg. solennibus. C. de fide instrum. Bart. in leg. si prius. ff. de operis noui nunciatio. & ibi communiter Doctor. vt testantur ibidem Alex. nume. 37. cum pluribus sequentibus, & Ias. nume. 43. And. Tiraq. de iure primogenitu. q. 17. opinione 11. nu. 19. Decius consil. 321. in causa quae Alexandriae.[sect. 9] colum. 4. vers. accedit. Idem Decius in capit. ex literis. notab. 5. de probation. Idem consi. 444. in casu ad me transmisso. colu. 4. Alcia. de praesumpt. regula 3. praesumpt. 43. ad princip. Ias. in leg. Diuo Pio. §. super rebus. colu. 2. ff. de re iud. Fulgosius consil. 138. visis, in secundo dubio. Barba. in cap. 1. de probatio. colu. pen. Corne. consi. 90. viso processu. lib. 2. ex quorum relatione apparet hanc opinionem receptissimam esse, & ita intelligitur Glo. quam ibi sequuntur Bart. & communiter Doctores in leg. sicuti. §. sed si quaeratur. ff. si seruitus vendice. Ergo isto casu cum reo eidemque possessori incumbat onus probandi, quando actor fundatam habet suam intentionem de iure, non secus, quam actori incumberet, quando fundatam non haberet, sequitur hunc reum lite pendente in sua possessione, vel quasi, turbari non debere, non magis quam turbaretur, quando actor suam intentionem de iure fundatam non haberet, vt in eo tantum eius conditio deterior sit, quando contra eum fundata erat actoris intentio, quod de iure & legitimo titulo docere tenebitur, si nolit in lite superari, inter ea tamen in sua possessione tuendus est, si quidem sit longinqua aut diutina, sin minus tunc similiter tuendus est sub distinctione tamen, de qua per Paul. Castr. in d. l. si solennibus, & per Andr. Tiraq. vbi supra, opinione 11. num. 19. & nu. 24. cum sequentib. & per Bald. in l. Titia. ff. soluto matrimonio. vt voluit Gloss. in dict. l. solennibus. Glo. & Barthol. in d. l. Titia. Alexand. in d. l. si emancipati. colum. 1. de collatio. C. per dict. l. Titia, & d. l. circa. ff. de probat. quod intellige quando illa quasi possessio carebat omni vitio violentiae clandestinitatis, aut precariae rogationis, vt in dict. c. cum personae. §. quod si tales. quantum autem tempus quotúe actus desiderentur, vt quis in tali quasi possessione stare videatur, tradunt Doctores in dictis locis. Tertius [art. 10] intellectus ad dict. c. cum ecclesia Sutrina, de causa possessio. & proprie. & ad d. cap. ad decimas, est quod in d. c. cum ecclesia, illa quasi possessio contra quam erat ius commune iustificabatur ex scientia & patientia aduersarij, non sic in dict. cap. ad decimas, vbi possessio videbatur clandestina, vt patet ibi, nisi euidenter docuerint quod earum possessionem legitime assequuti fuissent, quorum verborum sensus est, quod vel ipsa possessionis vsurpatio fuit illegitima & vitiosa, & sic aliquandiu tantum non etiam diu durauerat, quodque cum primum ad notitiam proprietarij peruenerat, illico eam recuperare properauit, sicque ille possessor qui se spoliatum dicebat, non tam iusta & legitima, quam illegitima possessione exutus fuit, ita Imo. num. 25. in fin. in d. c. cum ecclesia. & is sensus in se verus est, satisque arridet literae vtriusque textus, ex quo colligitur conclusio, quod [sect. 11] qui est in possessione vel quasi, contra quam est ius commune, adhuc tamen est in ea tuendus si aduersarius tolerabat, & dissimulabat seu patiebatur aliquandiu vel saltem si diu. [sect. 12] Confirmatur, quia ex tali patientia, & dissimulatione ille qui suam intentionem fundatam habebat, videtur ius possessionis amisisse, idque in possessorem migrasse, vt iam de possessione agi non possit, sed tantum de proprietate ex communi sententia, quam tenent Barthol. in l. si id quod, in principio. ff. de acquir. possess. Cumanus & Alex. in d. §. nihil commune, vbi Iason num. 84. ait, hanc esse communem opinionem Iason. in l. prima. colu. fin. C. de seruis fugitiuis. Glo. Paul. & alij in l. si de eo. §. 1. ff. de acqui. poss. & in specie vltra Imolam supra relatum, ita declarant d. c. cum ecclesia, Antonius ibi num. 39. & etiam Innocentius & Andreas Tiraquell. qui quamplures allegat de praescriptio. §. primo. Gloss. 4. ad finem. versicul. & quanquam. Quartus intellectus ad dicta iura est secundum[sect. 13] Antonium, num. 39. in dict. c. cum ecclesia, quod dict. c. ad decimas, procedat, quando pro spoliatore ius erat notorium, nec ex parte spoliati aderat defensio vlla, nec etiam allegabatur praeter illam quasi possessionem suspectam, vitiosam & iniustam, ait d. c. cum ecclesia, non sic notorium erat ius spoliatoris, quia obumbrabatur, vel (vt eius more vtar) obfuscabatur ius spoliatoris per defensiones seu allegationes spoliati, dum asserebant se saepius retro abhinc annos 30. vel 40. vel etiam pluribus electionibus illius modi interfuisse, vnde & ad titulum praescriptionis properabant ac nitebantur quo ad ius proprietatis, & interea quo ad ius possessionis ex antiquitate temporis sese muniebant, isque etiam sensus & in se verus est, & sensus literae ac illorum capitulorum proxime accedit. Quintus [sect. 14] intellectus fuit Ias. in d. §. nihil commune. num. 48. qui putat ideo procedere dict. cap. ad decimas, quod ibi spoliator intentionem suam fundabat tam in proprietate quam in possessione, & ideo restitutio cessat quasi ex parte spoliatoris adessent tam proprietas iure notoria quam etiam possessio legitima & ciuilis, ex parte autem spoliati adesset nihil praeter quandam naturalem tantum possessionem vitiosam, puta clandestinam vel nudam tantum detentationem similiter vitiosam, sed ipse Ias. non probat quod spoliator in terminis d. ca. fundaret suam intentionem quo ad possessionem, sed te proba per d. c. ibi, nisi euidenter docuerint quod earum possessionem legitime assequuti fuissent, ergo a contrario sensu praesensit summus Pontifex quod interfuit vitium clandestinitatis, sicque cum spoliatus ille tempore quo illarum decimarum possessionem occupauit, nullam vim intulerit, neque precariam possessionem rogauerit, superest vt vitium quod ibi significatur, esse clandestinitatis, & is sensus sic declaratus similiter verus in se est, nec a litera & mente illius tex. videtur alienus. Sextus intellectus fuit, vt d. c. ad decimas,[sect. 15] loquatur in casu tantum speciali, & procedat in causis tantum spiritualibus, in quibus iure Canonico subuenire obuiareque animarum periculis potissimum curae fuit, non sic in reliquis causis inspecto iure tam Canonico quam Ciuili, ita sentit Baldus in l. ordinarij. colum. fin. C. de rei vend. quem refert Ias. num. 47. in d. §. nihil commune, & is sextus intellectus differt a primo, de quo supra, quia secundum primum intellectum d. c. ad decimas, seruandum esset in terris ecclesiae, non tantum in causis spiritualibus & inter clericos, sed etiam in causis profanis & inter laicos, at secundum hunc sextum intellectum solum in causis spiritualibus, non etiam in profanis. Septimus [sect. 16] intellectus sit, vt d. ca. ad decimas, procedat quando constabat aperte illum spoliatum nullum ius habere tam ex modicitate temporis, quo possidebat, quam ex eo quod interrogatus cur possideret, respondere aliud nesciebat quam quia possideo, tunc enim restituendus non est, vt ibi per rationem l. dolo. ff. de dolo. Id quod non multum videtur declinare a litera d. c. ad decimas, cum ibi spoliatus ille qui se restitui postulabat, nullam iustam possessionis suae causam allegasset. Confirmatur is sensus, nam illa communis opinio quae habet, [sect. 17] quod spoliato agenti interdicto recuperandae potest opponi exceptio sententiae latae contra eundem spoliatum in fauorem spoliatoris super eadem re vel iure a qua spoliatus fuit, quam communem sententiam tenuerunt Angel. & Imola, Cumanus, Alexand. & alij communiter in d. §. nihil commune. estque communis opinio secundum Ias. ibi, num. 43. & eam dicit communem opinionem Alexand. ibi, numero 12. quam etiam communem appellat Rip. ibi. numero 35. quam sequitur & communem esse firmat Gregorius Lupus in l. 27. titu. 2. parte tertia. in Gloss. quel entregasse. tenent Paulus Castren. in l. permisceri, in princi. ff. de acquir. possess. Idem Paulus in l. secunda. C. de edict. diui Adri. tol. Anton. in cap. cum dilectus, de causa poss. & propr. Idem in cap. pastoralis, eodem titu. Idem in cap. in literis, de rest. spoliato. Ioan. Andr. & Panormit. in dict. cap. pastoralis. Aret. in d. §. nihil commune. Deci. consil. 191. in causa. nume. 9. cum sequen. Hostien. & Ioan. Andr. in capi. 2. de causa posses. licet contrarium tenuerint Bartholus colum. 2. in dict. §. nihil commune. Gloss. 1. in capit. solicite, de restitutio. spoliato. & Gloss. in capitu. pastoralis, de causa poss. & proptie. Panormit. in capi. in literis. colum. 5. de resti. spolia. Barthol. in l. si de vi. columna fina. ff. de iudic. Tamen illa communis opinio contra Bartholum procedit, quando per sententiam erat certum & indubitatum huic spoliato nullam posse competere defensionem, inspecta suamet allegatione, quale esset cum prius factum fuit spolium, deinde inter spoliatum & spoliatorem iudicium de proprietate caeptum & finitum fuit in fauorem spoliantis, tunc enim si spoliatus rursum petat rem sibi ab latam sibimet restitui ante omnia, replicabo quod si illud petijsset ante omnia, quod vt id ante omnia fieret, par erat, verum cum illud petat, postquam liquet proprietatem alienam esse, sera petitio est, tum quod dolo faciat, dum petit quod statim restituturus est. l. dolo. ff. de doli excep. tum quod sibi debet imputare qui congredi voluit super rei proprietate & dominio, tum quod effectus victoriae assecutae in iudicio proprietatis est, vt victori restituatur possessio, id quod cum iam contigerit, infectum reddi ociosum esset ac inciuile, diuersum sane esset si postquam in iudicio proprietatis vicisti me, & id, de quo agebatur, tibi traditum fuit vel non fuit, me eadem re vel iure spoliasti, & agenti mihi interdicto recuperandae opponeres de sententia pro te contra melata, nam replicabo quod post eam latam potuit ius ad me redire, ac re vera ad me reuolauit, nam interea mihi restituere teneberis, ita saluatur opinio Bart. & sequacium supra relata, ita tenent Alexand. in d. §. nihil commune. nu. 12. cum seq. & Ripa ibi, num. 44. qui ait ita tenere modernos ibi, & esse ex mente Glo. in d. §. nihil commune. Sic ergo & in terminis d. c. ad decimas, ideo cessabat restitutio, quod ille spoliatus fassus est nullum se ius habere, vel ita colligebat ex eius allegatione insulsa ac inerti, & hunc intellectum tenet Deci. consil. 134. viso. columna fina. Octauus intellectus est quod in d. c. ad[sect. 18]decimas, allegabatur praescriptio, quae sine titulo non contingit. l. nullo. C. de rei vendica. ca. 1. de praescriptio. in sexto. at in d. c. cum ecclesia Sutrina, allegabatur consuetudo, quae titulum non requirit. Ita Innocentius, Collect. & Bernardus ibi, sed is quidem sensus & diuinat & parum instruit, & praeterea aduersatur literae. d. capit. ad decimas, verbo aliquandiu. quod in semestri seu breuiore tempore verificatur, non autem in longiore argumento. ca. secundi de concessio. praeben. ergo tam breui tempore, qui diceret praescripsisse se, ineptire videretur, sed & in se is sensus verus non est, nam si ibi spoliati allegarent se praescripsisse, diu se possedisse affirmantes, interea dum id docebatur restituendi forent. Nonus intellectus quod ibi erat verosimilis{ Intell. 9. } suspicio contra spoliatum agentem, ita Gl. in cap. in summa. 16. q. 1. id quod innuit litera illius text. Ioannes Andr. in d. cap. ad decimas. Gloss. in c. si diligenti, de praescrip. id quod est contra §. recupera. Inst. de interd. Decimus intellectus quod ibi de non iure{ Intell. 10. } spoliati agentis constabat per confessionem eiusdem, ita Collect. in d. c. cum ecclesia, & Archid. d. c. ad decimas. Vndecimus intellectus quod d. ca. ad decimas,{ Intell. 11. } loquitur quando spoliatus totum ius sibi arrogare volebat, at in d. capi. cum ecclesia, quando partem tantum quod in se verum est, sed cur diuersum, praesertim cum procedat argumen. de toto ad partem. l. an pars. ff. pro derelicto. leg. quae de tota. ff. de rei vend. respon. quod facilius admittitur rei cuiusque diminutio vel deterioratio quam interitus. Cornel. per textum, ibi in l. cum quaest. C. delegat. numero 6. si quis diuturno. ff. si seru. vend. iunct. lege nullo. C. de rei vend. sed is intellectus nihil instruit, & videtur contra §. recuperandae. Inst. de interd. Duodecimus intellectus quod in ca. ad{ Intell. 12. }decimas, loquitur de iure non communicabili, at in c. cum ecclesia, agitur de iure communicabili, ita Iason in d. cap. ad decimas. quem refert Aegidius oppositio. 11. in d. c. cum ecclesia, sed is sensus nihil instruit. Tertiusdecimus intellectus quod in capit.{ Intell. 13. } ad decimas, erat vehemens iuris praesumptio contra spoliatum, at licet iuris praesumptio etiam esset contra spoliatum in terminis dict. capitul. cum ecclesia, tamen non ita vehemens, secundum Aegidium Bellam. vbi supra. Quartusdecimus intellectus quod in dict.{ Intell. 14. } capit. ad decimas, erat praesumptio contra spoliatum, & praeterea spoliator fundabat intentionem de iure, estque communis sensus secundum Couarru. lib. 1. resolu. capt. 17. numero 6. & secundum Mart. Azpilcu. in c. accepta, de restit. spolia. oppositio. decima. Ias. in dict. l. naturaliter. §. nihil commune. num. 47. vbi Ripa num. 77. Glos. Ioan. And. Ioan. Monac. & Domini a S. Geminiano. in d. ca. ad decimas. Stat ergo ex superioribus regula [sect. 19] spoliatum agentem interdicto recuperandae non esse ante omnia restituendum, si spoliator habebat fundatam intentionem de iure, vt dict. capitul. ad decimas, tradunt Doctor. tam ibi quam in dict. capitu. cum ecclesia. Faber in §. retinendae. Instituti. de interdict. columna penult. Iacobinus numero decimooctauo. & Paulus Castrens. in leg. si de vi. ff. de iudic. Bal. in l. si de proprietate. num. 21. C. si a non compe. iudic. Oldradus consilio quodam, quem ibi Bald. allegat. Bald. & Alexand. nume. 23. in d. §. nihil commune, vbi Ias. num. 44. & Francisc. de Ripa nume. 77. & alij vbiqúe moti per text. in d. cap. ad decimas, vbi non potest fieri sufficiens fundamentum, propterea quod recipit tot tamque varios sensus, vt supra retulimus, & aliquid etiam per Ioan. Lup. in capit. per vestras, de donat. inter virum & vxorem. nota. secundo. versicul. sed est pulchra dubitatio. Limita primo, vt procedat de iure tantum{ Limita. 1. } Canonico, non etiam de iure ciuili, secundum intellectum supra relatum, si forte in se verus est. Limita secundo, vt non procedat quando{ Limita. 2. } possessor ille spoliatus diu fuerat in illa possessione vel quasi, iuxta secundum intellectum supra relatum, qui in se verus est. Limita tertio, vt procedat quando ex{ Limita. 3. } confessione ipsius spoliati constabat de non iure ipsius, secus si esset aliqua dubietas, secundum decimum intellectum supra relatum, cui accedit quartus & septimus intellectus, quod intellige vbi confessio erat aperta. Quarto limita, vt procedat etiam si confessio{ Limita. 4. } spoliati de non iure suo esset tacita, puta quia licet non expressit se nullum ius ad proprietatem rei, qua de agebatur, habere, tamen interrogatus cur possideret, respondit, quia possideo, vel aliam inertem fatuámve causam reddidit iuxta quartum, & septimum intellectum, supra relatum, non sic si efficacem aut iustam causam reddidisset. Quinto limita, vt procedat quando spoliatus{ Limita. 5. } totum ius sibi arrogare volebat, non sic si aliquid tantum iuris per cuius abscessum res non abscederet, licet deterior spoliatori eidemque domino redderetur, iuxta vndecimum intellectum supra relatum, quem non puto verum. Sexto limita, vbi ex parte spoliati erat{ Limita. 6. } notorietas iniustitiae, aliter quam per eius confessionem, vt tunc & non aliter procedat d. c. ad decimas. iuxta septimum, & quartum intellectum supra relatos, secus vbi talis notorietas contra spoliatum non esset. Septimo limita quando spoliatum ius{ Limita. 7. } habere possibile erat, tunc enim cessaret d. ca. ad decimas, iuxta septimum intellectum supra relatum. Octauo limita, vt non procedat in causis{ Limita. 8. } tantum spiritualibus, non sic in reliquis causis, siue loquamur de iure Canonico siue de iure Ciuili, iuxta sextum intellectum, supra relatum, sed cogita an in se sit verus. Nono limita, vt non aliter procedat, quam{ Limita. 9. } si spoliator fundatam haberet suam intentionem de iure, tam in proprietate, quam in possessione, iuxta quintum intellectum supra relatum, sed dubito, quia vix vllus fundat intentionem de iure in vtroque, sed tantum in proprietate. Decimo limita vt procedat, quando spoliatus{ Limita. 10. } nitebatur in titulo praescriptionis, secus si diceret se quaesiuisse per consuetudinem, iuxta octauum intellectum supra relatum, quod suspectum est. Vndecimo limita, vt non procedat, nisi{ Limita. 11. } cum esset verisimilis suspicio contra spoliatum, secundum nonum intellectum supra relatum. Duodecimo intellige, quando ius non erat{ Limita. 12. } communicabile sine laesione communicantis secus si esset, nam tunc cessaret dict. ca. ad decimas, & spoliator restituere teneretur illud ius cuius abscessus sibi parum, aut nihil noceret, iuxta intellectum duodecimum supra relatum. Tertiodecimo intellige quando erat vehemens{ Limita. 13. } suspicio contra spoliatum, tunc cessat restitutio, secus si non esset, iuxta decimumtertium intellectum supra relatum. Quartodecimo limita, vt dict. cap. ad{ Limita. 14. }decimas, non procedat, quando esset vis ablatiua, argumento §. recuperandae. Institu. de interdict. l. prima. C. si per vim vel alio modo. l. si quis ad se fundum. C. ad legem Iuliam. de vi public. ca. in literis, de restitutio. spoliato. cum similibus. Istorum autem intellectuum, quos supra retulimus, istarumque limitationum, ad d. cap. ad decimas, quot aut quales sint in se verae aut literae illius tex. arrideant, quótve nec in se verae sint, nec literae consonent ex supra dictis non obscure apparebit. # 87 Capvt. lxxxvii. Svmmarivm. -  1 Titulus an de iure Canonico requiratur in praescriptione longissimi temporis, ardua q. -  2 Praesumuntur etiam ea quae sunt facti post longum tempus inijs quaesunt modici praeiudicij. -  3 Titulus an de iure Canonico in praescriptione triginta annorum requiratur, cum adest contra possessorem praescribentem vehemens iuris praesumptio. -  4 Intellectus capit. primi, de praescriptionibus libro 6. -  5 Intellectus l. si quis diuturno. ff. si seruitus vendicetur. -  6 Praescriptio longi temporis de iure Canonico procedit in ijs quae sunt modici praeiudicij, licet possidens haberet scientiam iuris alieni. -  7 Mala fides praesumitur de iure Canonico in praescribente contra eum qui habebat fundatam intentionem de iure, sed ipsa mala fides tempore purgatur. -  8 Titulus ad praescribendum de iure Canonico non exigitur, vbi agitur de non magno praeiudicio. -  9 Intellectus cap. cum personae. §. quod si tales, de priuileg. lib. 6. & num. 17. -  10 Intellectus cap. cum ecclesia, de causa possessio. & propriet. -  11 Praescribi potest exemptio iure Canonico etiam sine titulo. -  12 Exemptionis in quasi possessione quando quis esse videatur. -  13 Actor licet fundet intentionem suam de iure, tamen non potest incipere ab executione. -  14 Fiscus regulariter vtitur iure communi. -  15 Possessionis vel quasi possessionis ius & commodum quanto tempore quis acquirat contra eum qui fundabat intentionem suam de iure. -  16 Intellectus capitul. ad decimas, de resti. spolia lib. 6. -  18 Hidalguiae vel nobilitatis in possessione vel quasi possessione qui est, an si sibi moueatur lis super tali nobilitate, sit in ea quasi possessione tuendus lite pendente. -  19 Intellectus l. 6. tituli. de los hidalgos lib. quarto ordinamen. -  20 Intellectus prag. regis Henrici, & pragm. anni 1403. num. 20. -  21 Intellectus pragmaticae Legionensis, & pragm. Regis Fernandi. Fides incerta earum rerum quae ex remotis regionibus circumferuntur & narrantur. -  22 Formaliter nunquam leges intelliguntur, quae gratia certitudinis vel probationis aliquid disponunt vel erigunt. -  33 Legis ratione cessante in particulari, an cesset ipsa lex. -  24 Hidalgus vel nobilis lite pendente an ad munera nobilium eligi possit. -  25 Accusatione pendente oneratur fama accusati. -  26 Accusatione pendente non enudatur accusatus sua dignitate. -  27 Petitorium suspendere & ad possessorium redire an liceat post litem contestatam, ardua q. -  28 Ius Ciuile & Canonicum quasi societatem coisse videntur. HInc apparebit an vera sit illa communis opinio, quae habet [sect. 1] quod licet regulariter titulus requiratur in praescriptione longi temporis de iure ciuili, in pri. Institu. de vsucap. l. nullo. C. de rei vendicat. l. vnica. C. de vsucap. transf. l. Celsus. ff. de vsuca. qui eo iure in praescriptione triginta annorum necessarius non est. l. sicut l. omnes. l. cum notissimi. C. de praescriptio. 30. annorum, qui etiam exigitur de iure Canonico longi temporis praescriptione, non sic in praescriptione 30. vel 40. annorum. cap. de quarta, de praescri. nisi vbi contra praescribentem alter habebat fundatam intentionem de iure, vel contra eum erat iuris praesumptio. capit. 1. de praescrip. in 6. c. cum personae. §. quod si tales, de priuileg. in sexto, tamen hoc vltimum in quo tantum quo ad tituli interuentum ius Canonicum differt a iure ciuili, non procedit, vbi ageretur de leui laesione aut praeiudicio, sed tantum vbi de magno ageretur, vt sic vbi contra praescribentem vel est iuris praescriptio, vel alter habet fundatam intentionem de iure sine tituli intertuentu etiam 30. ann. praescriptio non procedat cum agitur de magno praeiudicio, puta de amissione totius rei, qua de agitur, bene tamen procederet praescriptio cum de leuiori damno ageretur, puta de deterioratione non etiam de omnimoda ipsius rei amissione, ista est communis opinio quam tenent Imola in cap. de quarta. colum. fin. Idem Imola in cap. cum ecclesia Sutrina, de causa possessio. & propriet. colum. fin. & ibi Ant. & sentit ibi Aegidius Bellamera. num. 24. oppositione 10. Imola in c. fin. nume. 10. de praescriptio. Anchara. in c. sine possessione. de regulis iuris in sexto. colum. 9. Imola in c. si diligenti. num. 15. de praescriptio. vbi Felinus num. 7. Ripa in d. ca. cum ecclesia. col. penult. Romanus in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. sequitur, & dicit communem opinionem Balbus de praescriptio. 2. par. 3. partis principalis. quaestio. 6. nume. 30. Dynus num. 31. in regula possessor, de regulis iuris. lib. 6. Bart. Paulus, & Florianus, num. 38. in l. seruitutes magis. ff. de seru. est communis secundum Couarru. resol. lib. 1. capi. 17. nume. 7. sentit Gloss. in d. c. cum ecclesia, verb. breuitatem. Qui omnes, & iterum Balbus de praescript. in 1. par. 3. par. quaestio. 10. ita intelligunt tex. in l. si quis diuturno, in princi. ff. si serui. vendic. vbi palam dicitur citra tituli interuentum procedere praescriptionem seruitutis, & tamen cum agitur de praescribenda cuiusque rei proprietate seu dominio titulus exigitur, sed quia de leuiore laesione agitur illo casu quam isto, id toleratur secundum communem sententiam supra relatam, a qua nouissime discedit Couarr. vbi supra, motus quod vt sibi videtur, non leue damnum est si fundus liber seruus fiat. Sed defendendo communem, respondeo hanc solutionem communem non positiue, sed comparatiue sumendam esse, facta ad totius rei, qua de agitur, interitum vel amissionem comparatione, longe enim leuius est pati seruitutem realem quam totam rem amittere, longeque facilius admittitur cuiusque rei deterioratio quam ipsius omnimoda amissio vel interitus, vt in l. cum quaestio, vbi notat Corneus, num. 6. C. de lega. & in c. cum ecclesia Sutrina, de causa posse. & proprieta. iuncto cap. 1. de praescrip. in sexto. quem text. similiter ita intelligunt omnes fere Doctores supra relati dicentes, quod in d. capit. 1. ideo titulus exigebatur, quia agebatur de amittenda proprietate rei vel dominio. at in d. c. cum ecclesia, agebatur non de amittendo ex toto eligendi iure, sed de eodem cum alijs communicando, quod damnum longe leuius est, sicque longe facilius admittitur aut toleratur, nam & similiter quamuis regulariter titulus non praesumatur. l. nullo. C. de rei vendica. l. Celsus. ff. de vsucap. cap. 10. de praesc. in sexto. tamen quando agitur de leuiore praeiudicio, bene praesumitur, & ideo ex longa possessione pro diuiso titulus diuisionis praesumitur, quia leuius damnum est in aliqua parte rei per modum diuisionis nos laedi quam si in amissione totius rei laederemur, ita tenuit Glos. communiter ibi approbata in l. penult. C. communi. diui. quam praeter Doctores ibi sequuntur Florianus colum. penult. ad fin. & Paulus col. fin. in l. seruitutes mag. ff. de seruitutibus. & est ex mente Barth. & aliorum ibi, eamque sequuntur communiter Docto. in leg. si certis annis.[sect. 2] C. de pact. praesertim Cyn. & Baldus & Ias. nu. 11. qui eam dicit communiter approbatam. Baldus in l. 1. colum. 3. C. de fideicommissis. Antonius in cap. peruenit, de censibus. Nicol. de Neap. in §. quaedam. quaestione quarta, post Glo. Institu. de actio. Facit ff. de publ. in rem actio. l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem, vel per patientiam. l. 1. §. fi. ff. de seruit. vrba. praediorum. l. 3. §. dare. ff. de vsufru. vbi in seruitutibus concedendis vel constituendis sola patientia loco traditionis & concessionis habetur, quasi concessio ex sola coniectura illius tolerantiae & patientiae colligatur & praesumatur, quia agitur de leuiore praeiudicio, quae tamen confessio ex sola illa tolerantia non praesumeretur, si ageretur de ipsius rei amissione, vt dict. l. Celsus, & dict. l. nullo, cum simili. supra allegatis. Alter sensus [sect. 3] ad d. iura est, vt d. c. primum de praescriptio. lib. 6. procedat quando aderat vehemens iuris prohibitio, vt tunc citra tituli interuentum praescriptio non procedat, non sic quando non tam vehemens erat iuris prohibitio, vt tunc etiam absque titulo possit contingere, & ita procedat d. c. cum ecclesia Sutrina. d. l. si quis diuturno. Ita tenent Decius consil. 134. viso. colum. fin. disertissimus Couarru. variarum resolutionum lib. 1. c. 17. num. 7. Balbus de praescriptio. 2. par. 3. partis principalis.[sect. 4] quaest. 6. ad fin. Innocentius in d. c. si diligenti. Corasius in dict. l. seruitutes. nume. 35. Abbas in d. c. si diligenti. nume. 34. quod & tenent alij quam plures, quos referunt Imola & Aegidius Bellamera, in d. cap. cum ecclesia. oppositione decima. num. 24. sed isthaec differentia nemini placere debet, cum quod parum instruit tum quod data paritate terminorum vtrobique par prohibita est, vt enim episcopus iura episcopalia in aliena iurisdictione aut dioecesi exercere vetitum est. d. cap. 1. ita quoque seruitutem super rebus alienis habere nulla extrinsecus accedente causa concessum est nemini, vt d. l. si quis diuturno, iuncta. l. altius. C. de seru. facit l. C. de rebus alien. non alienan. & vt iuris praesumptio in terminis d. ca. primi faciebat contra praescribentem, ita etiam faciebat in terminis dict. l. si quis diuturno, per d. l. altius. itaque nulla extrinsecus accedente causa vtrobique par impedimentum erat, accedente vero voluntate & concessione expressa vel tacita seu praesumpta eius, de cuius praeiudicio agebatur, cessabat vtrobique impedimentum, & ita potest intelligi d. capi. cum ecclesia, iuncto c. 2. de in integrum restit. secundum Aegidium, vbi supra, opp. 11. c. ad fi. scilicet in d. c. cum ecclesia, de causa poss. Tertius intellectus ad dict. iura fuit speciale esse in iuribus incorporalibus, ita tenent Gloss. in d. c. cum ecclesia, verb. breuitatem, & Paulus Castrensis in dic. l. seruitutes. columna penult. numero septimo. cum sequen. ratio, quia in his incorporalibus quasi possessio initium capit a tempore scientiae, & patientiae domini praedij seruientis. l. secunda. C. de seruitu. l. penulti. ff. eodem. & ille qui patitur & tolerat ex legis interpretatione, post longum tempus seruitutem concessisse videtur. l. si ego. §. primo. vbi per Gloss. & communiter Docto. ff. de public. in rem actio. l. prima. §. fin. ff. de seruit. rust. praedio. l. 3. §. dare. ff. de vsufruct. ratio rationis, quia talis concessio leuioris praeiudicij est, quam totius rei amissio, vt ex superioribus edocemur, & ita potest intelligi dict. cap. cum ecclesia. & dict. l. si quis diuturno, in quibus & agebatur de iure incorporeo, & patientia pro concessione habetur, & de leuiore praeiudicio agebatur, quia non agebatur de amissione totius rei vel iuris, sed tantum de deterioratione, non sic si ageretur de amittenda tota re vel iure, vel quota parte rei, vel iuris, vt in d. c. 1. de resc. lib. 6. Quartus intellectus, vt aliud sit de iure Canonico, aliud de iure ciuili, sed id licet ita sentiant Paulus, & Floria. in d. l. seruitutes, non est tenendum arg. l. si quando, in princi. C. de inoffi. testam. Quintus intellectus quod quasi possessio, de qua in d. c. cum ecclesia, & in d. l. si quis diuturno, non tam erat contra ius quam praeter ius, at in dict. c. 1. erat contra ius, ita Bellamera nume. vigesimoquarto, in dict. capit. cum ecclesia, post Gl. ibi. verb. breuitatem, sed id parum instruit. Sextus intellectus, quod sit speciale in ecclesia, contra quam sine titulo non praescribitur, vt in dict. capitu. 1. aliud in reliquis causis, cum sumus in praescriptione longissimi temporis. l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de praescriptio. triginta annorum, ita Paulus colum. penul. & Florian. eadem colum. in dict. l. seruitutes, sed casum dicere specialem est refugium miserorum, Glo. in l. filium quem. C. fam. ercis. sicque hunc intellectum reprobat. Angel. in §. aeque. Inst. de actio. & alij communiter. Septimus intellectus quod in d. c. cum ecclesia, & in d. l. si quis diuturno, titulus fuit allegatus, quem possessor probare nitebatur, & probauit per continuam longi temporis possessionem, ita Gloss. secundum vnum intellectum d. l. si quis diuturno. Ange. in dict. l. seruitutes. Balbus de praescription. par. prima, 3. par. princ. quaestio. 10. numero 7. Sed nihil est primum, quia diuinat, deinde quia tunc non longissimum tempus exigeretur, sed decennium sufficeret. l. cum de in rem verso, cum ibi notatis. ff. de vsuris. postremo, quia vt titulus allegatus per longi temporis praeteritionem praesumatur, non sufficit sola patientia eius, contra quem agitur, quinimmo actus quamplures ipsius positiue desiderantur, vt tradunt Barthol. & communiter Doctor. in dicta l. seruitutes, & plerique scribentium in l. si certis annis. C. de pact. licet & intellectum hunc, quem impugnamus, tenuerit etiam Floria. numero 30. in d. l. seruitutes. sed ab ipso discedit Paulus. ibi, num. 9. diximus supra ca. incip. annuae praestationes, cum duob. seq. Octauus intellectus, quod dict. capitulo 1. de praescription. in sexto, procedat in iure quaerendo per interuentum praescriptionis, quae sine titulo contingere non potest, vt ibi, sed dict. capitu. cum ecclesia, procedat in iure quaerendo, per vsum & consuetudinem, quae titulum non desiderat, & ita etiam procedat d. l. si quis diuturno. ita tenent Archidiaco. & Dominicus in d. capi. 1. & Decius colum. pen. in consil. 134. viso, sed is intellectus parum instruit, deinde etiam videtur contra tex. in dic. cap. cum ecclesia Sutrina, ibi, nisi alibi secus obtineat de consuetudine speciali iunctis illis verbis vsque ad praescriptionem legitimam, vbi pro eodem sumitur consuetudo & praescriptio quo ad effectum quo de agimus. Quid dicendum? & in primis videamus de intellectu d. l. si quis diuturno, & ibi sane non[sect. 5] tam praescriptione poenae dixerim contingere illius iuris acquisitionem quam ipsius domini concessione, nam in illis seruitutibus, quia inspecta legis censura, vel interpretatione agi videtur de leuiore praeiudicio, quam si ageretur de amittenda re ipsa ex toto, vel ex parte quota, ideo qui patitur vicinum tali seruitute vti post longam vel longi temporis tolerantiam, ius seruitutis concessione tradidisse videtur. l. 2. C. de seruitu. l. si ego. §. 1. ff. de publici per traditionem constitutis, vel per patientiam[sect. 6]forte. l. prima. §. fina. de seruit. rustico. praedio. tradunt Floria. colum. penul. & Paul. Castrens. colum. penult. & alij communiter in dict. l. 2. licet si ageretur de praescribenda seu amittenda tota ipsa re vel quota eius parte per solam etiam longi temporis patientiam, non videremur rem nostram concesisse, quasi tunc inspecta legis censura, vel interpretatione agatur de grauiore amissione seu praeiudicio, in quo quisque non tam facilis esse creditur ad concedendum. dict. l. Celsus. ff. de vsuca. d. l. nullo. C. de rei vendica. Nam & similiter, quia cuiusque rei possessio non tanti fit quanti eius rei proprietas, per patientiam longi temporis & etiam breuioris eius amissio inducitur ex parte domini, & acquisitio contingit possessori citra vllius tituli interuentum, vt ex communi opinione resoluit Iason in leg. naturaliter. §. nihil commune. numero octuagesimoquarto. ff. de acquiren. possess. Idem in leg. 1. colum. fina. C. de serui. fugiti. post Gloss. ibi Glo. Paulus & Alexan. in l. si de eo. §. fin. ff. de acquiren. possess. neque cuiquam ipse possessor in mala fide videri debet constitutus, quia vt lex interpretatur dominum concessisse ex tam longa tolerantia ac patientia, ita quoque iustissime interpretata est eundem possessorem fiduciam habuisse de concessione illius, sicque bona fide destitutum minime fuisse, huicque legis interpretationi standum est, quia certitudo huius rei cum pendeat ex animo possidentis ipsius, soli Deo nota & comperta esse potest. Nam & similiter licet furtum sit contrectatio rei alienae inuito domino lucri faciendi causa, vt §. furtum. Institu. de obligatio. quae ex male nasc. tamen licet rem tuam contrectem lucri faciendi causa, si te permissurum iuste putaui, furtum fieri minime videtur, vt tradunt Gloss. secunda, in dicto §. furtum. & ibi communiter Doctor. ergo & in specie nostra in mala fide esse non videbitur, qui per longum tempus iugiter fuit in quasi possessione seruitutis super fundo vicini sui ipso sciente & tolerante, sicque cessante omnino mala fide seruitutis acquisitio contingit, idemque erit in acquirenda per talem continuam aduersarij patientiam possessione. Diuersum est in vsucapione longi temporis quae per tituli interuentum contingit, haec enim domino etiam omnino ignorante, & sic nec vere, nec interpretatiue concedente nobis contingit. l. fi. C. de longi temp. praesc. & ideo l. 3. ff. de vsucapion. ait hanc acquisitionem non quasi per domini concessionem, sed per solam possessionis continuationem nobis contingere, cum superior seruitutis acquisitio magis veluti ex domini concessione nobis contigisse videatur, & ideo eius scientia desideretur. d. l. si ego. §. 1. ff. de public. in rem actio. iuncta l. 3. ff. de vsucapio. Et cum exuberantior bona fides iure Canonico in praescriptionibus admittendis exigatur, cap. possessor, de regu. iur. lib. 6. c. si diligenti. capit. fin. de praescrip. & mala fides cum pendeat ex animo nostro probari non possit, nisi praesumptiue, [sect. 7] iustissime praesumitur eo iure mala fides in eo qui possidet aliquid in quo alius fundat intentionem suam de iure, vel quando est praesumptio iuris contra talem possidentem, quia isthaec iurium praecepta omnibus nota aut sunt aut esse debent ac praesumuntur. l. leges sacratissimae. C. de legibus, vnde qui in tali possessione vel quasi fuerit, semper intelligetur esse in mala fide, id est, in scientia rei vel iuris alieni, vt in capitul. primo. de praescrip. in 6. qui ita est intelligendus, sicque praescribere non poterit, vt ibi. Neque ad rem pertinuit, quod ibi dicatur esse posse in bona fide quem, quae tamen sibi non proderit, donec titulum ostenderit, nam intelligendus est ille tex. in eo qui habebat titulum putatiuum (puta quia procurator sibi nunciauerat titulum sibi datum, vel aliter) tunc enim re vera habet bonam fidem, quae tamen sibi ad praescribendum non sufficit, nisi titulum ostendat, quando est contra eum iuris praesumptio, vel fundamentum iuris, nam quemadmodum de iure ciuili, vbi requiritur titulus ad praescribendum, id est, iusta causa possidendi, quae causetur ex titulo praeambulo, licet sufficiat titulus putatiuus, ortus ex iusto errore, lege non solum. §. quod vulgo. ff. quod vulgo. ff. de vsucap. lege, quod vulgo. ff. pro empto. tamen non sufficeret, si oriretur ex iniusto & fatuo errore, vt dd. ll. & leg. fina. ff. pro suo. l. pro legato, leg. fin. cum gloss. ff. pro legato. ita quoque de iure Canonico, quando desideratur iusta causa possidendi ad praescribendum, & sic titulus, quod accidit, quando contra possidentem est iuris praesumptio, vel fundamentum iuris, non sufficit sola bona fides, orta ex causa vel titulo fatuo & intolerabili, licet sufficeret si oriretur ex titulo putatiuo, non fatuo, vt dict. cap. 1. Itaque de iure canonico ad praescriptionem annorum 30. vel 40. (nam de ea loquitur dict. cap. 1.) regulariter non exigitur titulus verus, nec etiam putatiuus, vnde indubitanter sufficeret[sect. 8] putatiuus ortus etiam ex errore fatuo, vt d. cap. 1. at speciale est in casibus, quibus contra possidentem erat ius commune, vel iuris praesumptio, vt tunc titulus exigatur, sicque sufficeret verus vel putatiuus ortus ex errore probabili, sed non sufficeret putatiuus ortus ex[sect. 9] errore fatuo, vt diximus. Istud tamen speciale, de quo in dict. cap. 1. procedit, vbi ageretur de magno praeiudicio, vt ibi, secus si ageretur de leuiore, vt in cap. cum ecclesia Sutrina, de causa possession. & proprieta. & in[sect. 10] cap. cum personae. §. quod si tales, de priuile. in 6. quod enim aliquis Clericus per priuilegium summi Pontificis sit exemptus a iurisdictione episcopi siue dioecesis, id respectu ipsius episcopi nullus negabit, quin leuioris sit praeiudicij, vt d. §. quod si tales. Item quod cum Canonicis in electione episcopi alij clerici conuicini concurrerent, similiter leuioris est praeiudicij, vt d. c. cum ecclesia, cum ibi traditis per Doct. praesertim per Aegidium Bellameram oppositio. 8. 9. 10. & 11. non sic in terminis d. cap. 1. de praescript. in 6. vbi quod vnus episcopus episcopalia iura in dioecesi alterius episcopi exerceat, graue cuilibet homini modo sano videtur. Idemque & fortius, si decimarum praestationes, vnde victus capitur, apprehenderet, vt ibi. Isque intellectus non sanus modo verum etiam necessarius videtur ad d. cap. cum personae. §. sin autem. & §. quod si tales, nam in prin. illius c. loquitur, quando is, qui se exemptum dicebat, habebat, vel se habere dicebat, priuilegium per se solum sufficiens.[sect. 11] deinde in §. sin autem, quando nitebatur in sola praescriptione citra vllius tituli interuentum. tertio in §. quod si tales, quando nitebatur in praescriptione procedente ex titulo insufficienti ad dominum, vel ius transferendum, sed erat sufficiens ad praebendam vsucapiendi vel praescribendi conditionem, ergo praescriptio ibi contingere potuit, vel citra vllius tituli interuentum, vt ibi §. sin autem, & §. fi. ibi, donec, &c. vel etiam cum tituli interuentu, vt ibi. §. quod si tales, vt in eo tantum differentia inter illos §§. sit, quod quando titulus abest pendente praescriptionis probatione non tuebitur in sua quasi possessione exemptionis, vt dict. versi. donec. at quando titulus aderat pendente praescriptionis probatione tuebitur in sua quasi possessione exceptionis, vt dict. §. quod si tales. versi. praescriptionisque probatione pendente, &c. ratio differentiae. quid quando illa quasi possessio exemptionis erat, per illum titulum iustificata non est, cur in eo non tueatur, donec iudicium proprietatis finiretur, at quando carebat omni titulo, non videbitur iusta possessio, sed perfida, & clandestina, & contra cap. secundum de maiorita. & obedien. quae seruanda non est, nec ei accommodamus eos ciuiles effectus, quos leges legittimae possessioni solent accommodare, praesertim quia in his incorporalibus initium possidendi ipse praescribens a tempore scientiae & tolerantiae aduersarij vel superioris coepisse videtur. leg. 2. C. de seruitu. l. pen. ff. eod. [sect. 12] ergo qui dicit se exemptum, etiam si gesserit se pro libero, & exempto, adhuc tamen non probat se constitutum in quasi possessione exemptionis praetensae, quamdiu non ostendit superiorem illum, in cuius praeiudicium tendebat illa quasi possessio, id sciuisse, & tolerasse, sicque initium possidendi tunc demum nasci videtur, cum superior scire, & pati coepit, vel cum ille titulum nactus fuit, quia isthaec paria sunt. l. si ego. §. 1. ff. de publi. ibi per patientiam forte, vel per traditionem. l. 1. §. fin. ff. de serui. rusti. praed. notant gloss. & omnes in d. §. 1. Paulus col. pen. & Flo. col. pe. in d. leg. seruitutes. ff. de seruit. Quinimo vt iste constitueretur in tali exemptionis quasi possessione, sine titulo non sufficeret, quod se semel, vel vnico forte die pro exempto gessisset, etiam sciente superiore, sed praeterea oporteret, quod ille superior huic quasi possessioni consensum & patientiam accommodasset diu, vel saltem aliquandiu, & per plures actus vel vices, arg. c. cum ecclesia Sutrina, & quae ibi late habentur per Aegidium, perque Imolam, Abb. & alios. Aliter enim in manu cuiusque subditorum esset in quasi possessionem exemptionis prosilire, & dicere superiori, simul ac istud ad aures tuas peruenit, ego coepi constitui in quasi possessione exemptionis, & in ea sum tuendus, quod ridiculum foret. Quinimmo a sua possessione iurisdictionis, quam superior ille in illum qui se exemptum dicebat habebat non aliter cecidisse videbitur, quam si diu, sed saltem aliquo tempore iudicis arbitrio aestimando pateretur ac toleraret illum gerere se pro exempto. argu. text. in l. 1. C. de pat. potest. l. circa eum. ff. de probat. &. quod in simili ex communi sententia resoluit Iaso. in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 84. ff. de acquiren. poss. Ias. in l. 1. colum. fin. C. de serui. fugit. Gloss. Paul. & Alexand. in l. si de eo. §. 1. ff. de aquiren. possessione, & quod notat Glo. in l. 1. de patr. potesta. & plene Barthol. in l. 1. c. hoc interdicto, & §. fin. ff. de itinere actuque priua. [sect. 13] Neque absimile est, quod etiam si princeps habeat fundatam intentionem de iure in re aut causa qua de agitur, & in qua aduersarius possessionem diutinam habebat, adhuc tamen non potest incipere a manus iniectione, nec potest etiam ex priuilegio fiscali illum a sua diutina possessione deturbare, vt ex communi opinione resoluunt Ias. in praelu. feudorum nu. 50. Idem Iaso. in l. 2. nu. 176. C. de iure empt. Bartol. post Bartho. de Barulo, quem ipse allegat in l. 1. C. de conductoribus praediorum fiscalium, libro 10. per tex. ibi, qui bene probat hanc partem Couarru. variarum resolut. lib. 1. c. 16. num. 9. Ioan. de Plat. in d. l. 2. ff. de iure emp. Host. in c. dilectus. de offi. ord. & ibi Ioan. And. & Ant. de Butrio. colum. 1. num. 3. 2. notab. per text. ibi qui ait & etiam Hostiensis id notandum esse contra principes qui contra l. legi. C. de petitio. haeredi. volunt vt sibi titulus ostendatur ab eo qui est in possessione eius rei, vel iuris quo de agitur, nam contra ius esse ipsi contendunt, nec in fisco quicquam esse speciale, idem tenet Francisc. Cardinal. ibidem notabi. 4. & alij plures quos refert Ioannes Lup. in capit. per vestras, de donatio. inter virum & vxorem. 2. notab. versicu. sed pulchra. num. 47. sequitur nouissime Petrus Artius ab Otalora senator regius dignissimus ingenio felix ac eruditione nobilitatus in suo tracta. nobilitatis Hispanicae pagina 227. num. 7. alleg. Glos. in res quae. ff. de iure fisci, & in l. fina. C. eo. titu. & in l. in litibus, vbi etiam Barth. C. de agricol. & censi. lib. 11. Guido Papae quaestio. 366. per tex. in c. 1. si de feud. inuestitu. inter dominum & vasallum lis oriatur, nam & fiscus ipse in re dubia vtitur iure communi [sect. 14] nisi peculiare priuilegium in re vel iure quo de agitur reperiatur habere, secundum eundem Artium, & Couarru. vbi supra Decius consilio quinto per totum. Idem Decius in l. ex testamento. C. vnde liberi. Alciatus lib. 4. paradoxorum c. 10. Andre. Tiraquel. de vtroque retract. Glo. 14. num. 93. Crotus in l. ne mo potest. ff. de leg. 1. num. 18. & ibi Ioannes Annibal. num. 369. Decius in l. hac consultissima, per text. ibi. C. qui testamen. facere possunt. Iaso. in leg. sicut. numero decimo. C. de testamen. mili. Fulgosius, & Paulus Castre. in d. l. hac consultissima, Francis. Ripa. numero 52. in d. l. nemo potest, per textum in leg. 1. C. de petiti. haeredita. & in l. in fraudem. §. fin. ff. de mili. testamen. ibi, quia generalis erat illa determinatio, & licet Ioannes Lupi, vbi supra, & nonnulli eorum quos supra retulimus videantur hoc intelligere quando fiscus non habebat fundatam intentionem de iure in ea vel iure de quo agebatur, tamen ipsorum plerique hoc generaliter admittunt minime distinguentes, quod tamen intelligendum est, dum modo ille qui in sua sese possessione tuendum esse contendebat, & contra quem princeps habebat suam intentionem fundatam de iure, re vera esset in possessione vel quasi possessione illius rei, vel iuris de quo agebatur, id quod non per vnicum actum aut per temporis momentum contingit, sed quando fuit in illa quasi possessione per tantum tempus quod sufficeret ad inducendum consuetudinem, vt videtur voluisse Antonius Butrius in d. c. dilectus, de officio ordinarij. 2. notab. vel si diu stetit in illa quasi possessione, vt probat d. l. prima. C. de patria potestate, verb.[sect. 15] diu, vbi per Gloss. & Doctores, quod verbum demum post semestre tempus verificatur secundum Abbatem, numero 49. in fin. in cap. cum ecclesia Sutrina, de causa possessio. & proprieta. per cap. 2. de concessione praeben. denique huiusmodi temporis mensura seu diffinitio non tam lege praestituta est, quam iudicis arbitrio relicta, vt per Glo. in l. 1. C. de seruis fugiti. vbi Iason columna fina. Idem numero octuagesimoquarto. in leg. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquire. possessione. Glos. Paulus Castren. Alex. & alij in leg. si de eo. §. primo. ff. eod. tit. per Aegidium Bellamer. Antoni. Butri. Imolam Panormit. & alios per text. in d. capit. cum Ecclesia Sutrina, de causa possessi. & proprieta. itaque hoc vnum certum, fixum ac nemini suspectum esse debet, vt is qui est in possessione alicuius rei vel iuris, licet contra se sit fundata iuris intentio, sit in ea tuendus pendente super proprietate illius rei vel iuris licet mota licet per quanti temporis cursum vel per quod actus seu vices in tali quasi possessione constitutus videatur non satis certum sit, cum vt iam edocti sumus non tam id lege certa definitum quam iudicis arbitrio relictum sit, cui varijs ex causis varie arbitrari liberum erit, quibus vt magis munita sint, iungenda sunt, quae diximus supra in primo & secundo capitul. praeceden. [sect. 16] Tenendo istam partem, tunc ad capit. ad decimas, de restitut. spolia. & ad cap. cum personae, de priuileg. in sexto. versicul. quod si tales quae faciunt in contrarium. respo. erit non[sect. 17] procedere in eo qui erat in possessione legitima vel quasi possessione illius rei vel iuris quo de agebatur, sed tantum quando in tali possessione vel quasi re vera non erat, licet se esse iactaret, vel si erat vitiosa, erat illa possessio vel quasi ac illegitima, vt vtrobique recte intuenti satis probatur, praesertim in d. §. quod si tales, ibi, praescriptionisque probatione pendente, &c. legitima autem possessio vel quasi tunc demum videtur etiam si contra possidentem, vel quasi sit fundata intentio iuris, vel sit iuris praesumptio quando talis possessor, vel quasi habebat titul. vel quando citra titu. cessante tamen mala fide diu vel tempore idoneo iudicis arbitrio stimando, fuit in illa possessione vel quasi, primum probatur in dict. capit. cum personae. dict. versicul. praescriptionisque, &c. alterum vero satis edocemur ex traditis superius, aliud est enim quaerere, an quis sit in ea possessione vel quasi, aliud vero quaerere per quantum tempus in ea constitutus videatur, vt si in ea legitime constitutus sit procedat, quod diximus sin minus secus, in ea autem legitime constitutus videtur, vel ex idoneo temporis cursu vel ex tituli interuentu. titulum autem accipere debemus non tantum qui ab eo qui potestatem concedendi haberet datus esset, tunc enim cum statim ius plenum quaesitum esset, res indubitata foret, sed etiam ille qui a non domino, vel ab eo qui potestatem concedendi non haberet, datus esset sine mala fide accipientis, & sine inculpato & supino iuris errore, quale esset cum procurator accipientis se ei titulum idoneum impetrasse mentitus fuit, vel etiam titulum ei tradidit falsum tamen, iuxta leg. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsucap. leg. quod vulgo. ff. pro empto. leg. pro legato. & leg. fina. cum Gloss. ff. pro legato. leg. fina. ff. pro suo. In his enim casibus ac speciebus, & similibus is qui talem titulum habebat, & eius causa seu occasione in tali possessione vel quasi constitui caepisset, vel ea re seu iure vti caepisset, vel statim vel longe breuiore tempore in ea possessione vel quasi legitime constitutus videretur, quam si nullum titulum haberet idoneum ad praescribendum, vt plane probatur in d. §. quod si tales, vt quantum ad hunc effectum, vt talis possessor, vel quasi tueatur in ea possessione, vel quasi talem titulum idoneum ad praescribendum habere, vel non habere, ideo intersit, quia illum habens longe breuius & facilius in ea possessione, vel quasi constituitur & tuetur, quam si titulo careret, ac eam non haberet, sed tantum bonam fidem praesumptam seu veram. Ex superioribus [sect. 18] infertur, an leges ac pragmaticae huius regni quae loquuntur in possessione, vel quasi possessione illius Hispanae nobilitatis quae vulgo hidalguia vocatur, ita accipiendae sint, & ad hanc interpretationem accommodandae, vt si is qui se nobilem (ac hidalgum) dicit, sit in possessione, vel quasi huius nobilitatis constitutus, altero ex his duobus modis proxime relatis, scilicet vel per titulum a non habente potestatem concedendi habitum cessante tamen mala fide, vel per legitimam quasi possessionem temporis idonei, si in quam is a populis vel fiscali sit captis pignoribus exactus seu collectatus ac matriculae adscriptus (quod Hispanae) ser empadronado y prendado (dicitur) & super proprietate huius nobilitatis seu hidalguiae lis agatur, an interea in sua quasi possessione nobilitatis tuendus sit, & vsibus forensibus per totam fere Hispaniam obtinuit tuendum non esse, sed pendente lite collectandum esse, vt testantur Arcius ab Otalora, vbi supra & Ioannes Lupi, vbi supra & nos saepissime vidimus, & idem testatur episcopus Couarru. libro primo. variarum resol. capit. decimosexto. numero vndecimo. [sect. 19] huiusque practicae occasio profecta est a lege 6. titulo delos fidalgos. libro quarto. ordinamen. cuius verba ita habent, y mandamos que todos los otros pechen y paguen no enbargante que traigan pleitos pendientes ante los del nuestro, conseio o ante los oydores dela nuestra audiencia o ante otros quales quier iuezes no enbargante que digan questan en possession de hijosdalgo, ca nuestra merced es questos tales pechen, hasta que sean dados por hiiosdalgo por sententia en nuestra corte segun el tenor y forma dela dicha ley, pero si en la ciudad villa, o lugar donde aora mora este que se dice hijodalgo que aora nueuamente es demandado por el conceio que peche si su abuelo o su padre moraron en el lugar donde es aora la contienda o ay cerca en la comarca y nunca pecharon por dezir que eran hijosdalgo y tan poco a pecho este su hijo o nieto nuestra mercede es. que en tal caso este no peche. saluo si fama es que su padre o abuelo no eran hijosdalgo o no dieron de pagar por hijosdalgo, sino por ser accostados de algun cauallero o de escudero o de algun monasterio iglesia o por otra razon alguna no pecha sean mas no por ser hijosdalgo, & [sect. 20] cum eadem lege concordat formaliter pragmat. regis Henrici 3. quae Tauri condita fuit octauo die Augusti anno 1488. & eadem postea confirmata fuit in oppido quod Tordesillas nuncupatur 15. die Aprilis anno 1403. itaque postquam dictae leges definierunt illam nobilitatem seu immunitatem seruandam esse illis qui per sententiam fuerunt nobiles seu hidalgui declarati. & illis qui tali immunitate tanquam notorie nobiles gaudebant, quod eaedem leges intellexerunt non solum in proprietate, sed etiam in possessione, vt etiam tales nobiles his duobus casibus in sua quasi possessione immunitatis tuendi essent, vt patet ex illis verbis earum legum: E si despues de la tal sententia supieron restar en possession de fidalgos, que a estos tales sea guardada su franqueca e libertad, postquam inquam dictis legibus hoc sic desinierunt, excipiunt vt reliqui vectigalium praestationi sint obnoxij, sicque ea immunitate desinant gaudere, etiam si dicant seque nobiles seu hidalgos iactent, & hucvsque bene probatur dicta practica nonque iniuria deduceretur ab illis legibus, nisi in ijsdem statim subsequerentur illa verba (pero si en la ciudad, &c.) quorum verborum sensus est, quod licet omnes illi qui non sunt per declarationem sententiae, vel notorietatem indubitanter nobiles teneantur (etiam si se nobiles esse dicant, & hac de re lis pendeat) subire onera vectigalia tamen si ipsi qui se nobiles dicunt esse & ipsorum patres & aui in eodem oppido, vbi quaestio vertitur, vel etiam in alio conuicino, vel non multum distante fuerunt quasi titulo, & causa nobilitatis in quasi possessione exemptionis, sicque talia onera non subibant tuendi sunt quasi possessione, non secus, quam illi qui per sententiae declarationem, vel etiam notorietatem nobiles erant & reputabantur, ita expressum est in dictis legibus, & hi omnes tres casus vt verificentur necesse est, vt probatio in continenti si offeratur, & detur ab eo qui se exemptum dicit admittatur, & interea contra suam quasi possessionem munera, vectigalia, seu aeraria subire non cogatur. Aliter enim itum aperte esset contra mentem, & verba dictarum legum, nam & is qui est in tali possessione etiam aduersum eum qui fundatam habebat intentionem de iure est in ea tuendus praetextu notorietatis vel sententiae, vt docet eleganter Ioa. Faber in §. retinendae. Institu. de interd. columna penult. & fin. cum quo diximus supra esse communem opinionem. Vnde cum in dictis legibus sint isti tres casus aequiparati, quod pro eo sit sententia, vel quod sit notorietas, vel quod ipse, & pater & auus essent in eodem loco vbi quaestio erat, vel alio non multum distanti in tali quasi possessione exemptionis. sequitur quod vt sententia vel notorietas, ita quoque illa quasi possessio efficiet, vt ingressus collectandi, & munera, vectigalia & aeraria subeundus cesset, & impediat, si hac de re probatio huius rei offeratur. [sect. 21] Idemque erit iure nouo, etiam si ea quasi possessio per solos annos 20. probetur, vt in pragma. regis. Ioannis secundi, data in Legionensi ciuitate in volumine pragm. fol. 172. cum qua conc. pragma. regis Ferdinandi catholici cognomine data Cordube, quae collocata est eodem volumi. fol. 176. quae quidem leges arbitratae sunt per 20. annos diu in tali quasi possessione stetisse videri, idque ad tuitionem qua de agimus sufficere alludentes ad dict. l. 1. C. de pat. pote. cum supradictis, & quod dictis legibus aiunt id procedere quando is in sua exemptionis nobilitate turbabatur in eodem oppido vbi ea potiebatur, vel in alio non multum distanti, nulla alia ratione dici potuit, nisi quod longe aequius est talem quasi possessionis probationem ibi admitti, quam in oppidis remotioribus, quia ibi & breuius ea probatio in continenti haberi poterit, & certior sane erit [sect. 22] quia ex longinquis regionibus fides incertior plerunque est, argu. l. peregre, & quae ibi traduntur. ff. de acquir. poss. sic accidit illi qui asserit in alia prouincia accepisse libertatem, & dato sibi termino ad hoc probandum, nullo modo probat. §. si vero in alia prouincia. in authen. de testibus. colum. 7. & ex longe lateque diffuso tractatu terrarum commeantium nunciorum impeditur celeritas, & saepe in relatione gestorum oritur varietas. capit. cum longe. 61. dist. & rei veritas non nunquam mutatione prouinciae obscuratur. §. 1. 93. dist. & aliqui inuadunt res ecclesiae dicentes sibi a principe remote concessum, & cum de hoc quaeritur, apparet veritas in contrarium. ca. de rebus, duodecima quaest. 2. & multoties dicunt litigantes se habere testes extra prouinciam, causa differendi, cum non habeant. cap. statutum, & ibi Glos. in §. penult. de resc. lib. 6. hinc non creditur transmarinis asserentibus se esse clericos nisi probent se legitime ordinatos. ca. 1. de clem. pereg. nec illi creditur asserenti cum mandatis principis venire. l. 8. de mand. prin. & ex longinquo venientes turpi colludio nunciant false laeticiam dicentes quod bella deserunt, & victoriae oriuntur vt quaerant ex miseris precia gaudij. C. de publi. laet. nuncia. libr. 12. l. vnica. Idem & dicetur in illis qui cum ad hostes transfugerunt reuersi dicunt quod cognoscunt multos latrones, & quod monstrabunt multos transfugas, quia non creditur eis. l. non omnes. §. fin. ff. de rei mili. & illi qui ad mortem damnatus causa differendi supplicium petit se ad regem mitti dicendo se habere quod principi consulat salutis ipsius causa. l. si quis forte. ff. de poen. Item vxori cuius maritus est in longinquo, nam non debet credere statim eius mortem. capit. in praesentia, de probat. in authen. vt lic. mat. & auiae. §. quod autem. colla. 8. l. vxor. C. de repud. & in authen. hodie, eodem titulo. cap. 1. 24. quaestione 2. l. nec non. C. de capi. sicque dictae pragmaticae ideo se restringunt ad eundem populum vel contiguum seu parum distantem, quod ea res plerunque populis longe distantibus nota esse non solet. Denique [sect. 23] cum nulla alia ratio, quam superior reddi hac in re probabiliter ac verosimiliter possit, vti pro expressa ac nominata haberi debeat, certum est. Glo. communiter approbata in leg. quamuis. C. de fidei. vbi per Iason. post alios, & per eundem in authe. quas actiones. C. de sacrosan. eccle. per Andr. Tiraquell. de reuo. dona. verbo, libertis. num. 64. per eundem, de retract. §. 9. Vnde cum certioris, & breuioris probationis habendae causa statutum per illas leges intelligatur, vt ea probatio quasi possessionis in eodem tantum oppido vbi lis agebatur, vel in alio non multum remoto admittatur, non sic in alijs longe remotioribus superest, vt si ex alio oppido etiam remotiori aeque certa aut forte certior, & aeque breuis aut etiam breuior ac certior probatio haberetur admittenda esset, cum leges, quae aliquam rem aut qualitatem probationis ac certitudinis causa tantum desiderant, nunquam aut raro intelligantur formaliter, arg. l. primae[sect. [23]] §. fina. ff. de dote praelegat. leg. 1. vbi optimus text. & ibi Iason & Alexand. columna secunda, post alios. ff. de liberis, & posthumis. leg. certum. ff. si certum peta. licet in contrarium faciat, quia quando lex est generalis, tunc etiam si eius ratio cesset in indiuiduo, vel in particulari, adhuc tamen lex non intelligitur cessare. l. 1. §. causa. ff. de aedil. edic. leg. 1. ad fin. ff. de minorib. l. prospexit. ff. qui & a quibus. tradunt Andr. Tiraque. de causa cessante part. 2. limitatio. 32. Aret. in l. 2. col. 5. Et ff. de vulgar. cogita tamen circa hoc vltimum, quia non firmo. Sed dum Ioann. Lupi, & Couarr. vbi supra sentiunt dict. tres leges regni iuri communi vel consonare vel proxime accedere, quod & firmat dict. Ioannes Artius, vbi supra, id nobis quoque placet. dum autem per eas perque ius commune ipsi intelligunt, vt is qui in ea nobilitatis exemptionisque quasi possessione diu & absque vitio erat, si ei super eadem nobilitate a fisco vel populo vbi degebat lis moueretur, non esset tuendus lite pendente, sed quod posset turbari in sua quasi possessione vel etiam omnino deijci id (& si agnoscamus vsibus forensibus receptum esse) tamen longe alienum a mente & sensu tam iuris communis quam regij nobis videtur, & satis pernitiosum ac calamitosum, nam & si maxime quis per sententiam esset hidalgus, aut exemptus declaratus, rursus ac rursus posset a populis turbari a suo iure nobilitatis per pignorum captionem, & per matriculae inscriptionem, perque munerum, vectigalium ac aerariorum exactionem, & cum se nobilem allegaret per sententiam, ostenderetque sententiam (quam executoriam nuncupamus,) eam falsam, aut minus authenticam seu publicam, & fide dignam posset populus causari, interimque ille pateretur molestiam, & postquam lis hac de re finita esset, rursus ac rursus hidalgus seu nobilis ille in eamdem litem & veluti laqueum recideret, quoties populus eandem molestiam ei vellet inferre, quod quam longe a nostri regij, & etiam iuris communis sententia declinet euidentius est, quam longa contentione egeat, probatque pragm. regis Ioannis 2. 189. in ordine fol. 172. condita ciuitate Legionensi ibi e agora sabed. &c. dum ait, sibi studio esse huiusmodi nobilitatem fauore prosequi, augereque, &c. quid enim si nobilis notorie, vel per sententiam eam in archa non habebat, sed remotiore in loco, quid si custodiae causa apud fidum amicum qui longe aberat, certe in his speciebus, & similibus interea molestiam secundum supra dictos pateretur longe praeter mentem iuris communis & regij. Denique cum populus ipse prouocat ad litem eum nobilem, qui ibidem degebat atque erat iam diu in quasi possessione exmptionis & in ipso litis ingressu, vel etiam ante eum, vel a sua possessione deiecit, vel turbauit captis pignoribus, eumque in matricula plebeiorum inscribendo, non dubium est, quin vim fecisse, atque iniuriam intulisse videatur, iuxta l. vim facit. ff. quod met. caus. nam & si populus ille vel fiscus fundatam habeant intentionem de iure contra illum nobilem, tamen cum ille sciente & patiente populo diu fore in ea quasi possessione exemptionis, licet contra se haberet praesumptionem & fundamentum iuris, ab ipsomet populo minime potuit turbari, quia licet regulariter (vt quidam putant) talis quasi possessio eo ipso quod est contra praesumptionem & fundamentum iuris vitiosa praesumatur, tamen id vitium purgatur per ipsius populi scientiam, patientiam, & tolerantiam longam, quae facit vt iam illius quasi possessio iuxta, legitima, & omnis vitij expers intelligatur, & ita limitatur dict. capitul. ad decimas. restitu. spol. libro sexto. & dict. cap. cum personae, de priuileg. eodem libro, vt supra capit. incip. annuae, docemur ex communi resolutione quod no. quia id nostri maiores non satis percepisse videntur. Ideoque vsibus forensibus non raro obtinuit contrarium, vt & sentit, vbi supra, dict. Ioannes Artius, sed nostra sententia & iure communi indubitanter verior est, & a iure regio non destituta, quinimmo eam probat dict. l. sexto. titulo delos fidalgos, libro quarto ordinamen. & dict. pragm. data, en leon y la dada en tordesillas, dum volunt quod ea quasi possessio per annos 20. continuata seruetur & tueatur in oppido illo vbi nobilis ille degebat, quasi populus ille per tam longam patientiam sibi praeiudicasset & quasi possessionem illius iustificasset. Neque ad rem pertinuit textus in leg. vnica. iuncta Gloss. C. de reis postulatis, libro decimo. qui in contrariam nostrae sententiam adducitur per Ioannem Lupi in rep. capitul. per vestras, secundo not. versicul. sed pulchra, numero 46. de dona. inter virum & vxorem. & per Ioannem Artium in suo tracta. Hispa. nobili. pag. 228. & per Couarru. vbi supra, quia text. ille cum sua Gloss. sufficienter probat nostram sententiam, tantum abest, vt contrariam tueatur, ait enim, reum postulatum seu accusatum ad nouam dignitatem promouendum non esse, pristina tamen dignitate negat enudandum esse aut priuandum. sic ergo & in specie nostra cum noster nobilis de sua quasi possessione nobilitatis tuenda & conseruanda, non etiam de noua dignitate assequenda egerit, audiendus est, inque eo statu tuendus. Vnde quaeri solet [sect. 24] si ei qui in ea exemptionis ac nobilitatis quasi possessione erat, lis mota fuerit super nobilitatis proprietate, & nec etiam in possessorio vlla sententia lata fuerit, an interea is possit obtinere eos honores ac munera quae ex lege vel consuetudine ad nobiles tantum, non etiam ad plebeios pertinebant, (idque retenta opinione eorum qui contendunt lite penden. eum ab illa quasi possessione nobilitatis enudandum) & hac in re Couarru. d. l. lib. 1. resol. c. 16. nume. 11. tenent lite tali pendente admittendum non esse ad tales honores, licet fateatur non quoque esse priuandum ea dignitate & honore, quem iam obtinebat tempore litis motae, mouetur, quia accusatus de crimine iure tam Canonico quam Ciuili ad nouos honores ac dignitates promoueri non debet. l. reus delatus. ff. de muneribus & honoribus. l. si vt proponis. C. quando prouocare non est necesse. ca. omnipotens, de accus. l. qui status. ff. de re mili. l. qui de libertate. ff. de liber. cau. [sect. 25] quia accusatione ineunte onerata est opinio accusati, sicque affecta infamia facti. Glos. & Doctores in dict. cap. omnipotens. Gloss. in cap. fin. de testibus. Gloss. & communiter Doctores in l. quia a latronibus. §. 1. ff. de testamen. vbi Aretinus, Paulus & alij post Bartholum, & alios leg. 2. vbi Ioannes de Platea. C. de digni. libro 10. l. 1. vbi per Gloss. & Doct. C. de reis post. eodem lib. [sect. 26] & tamen talis reus postulatus ineunte accusatione non enudatur ea dignitate ac honore quem obtinebat tempore institutae accusationis, vt tenent Gloss. & communiter Doctores in dict. l. vnic. C. de reis postu. libr. 10. per l. libertus. §. in quaestionibus. ff. ad municip. & tradunt Doctores in locis supra citatis. Sic ergo & in specie nostra per interuentum inquit huius litis de proprietate nobilitatis, licet honores tunc obtenti non euanescant, tamen denuo in nouis honoribus, ac dignitatibus inuestiendus ac decorandus non est. Quid dicendum? & quidem cum (vt ex superioribus docemur) is qui in nobilitatis quasi possessione longaeua est, absque vitio in ea tuendus sit quamdiu lis durat, non video cur nouorum honorum expers censeatur praesertim cum ex integro eum habendum esse pro nobili, d. l. 6. titu. delos fidalgos. lib. quarto. ordinamen. interea voluerit, & etiam dict. l. regis Henrici. aliter enim liberum esset cuique talem litem mouendo huic nobilitatis possessioni damnum grande inferre, quod inciuile esset, diuersum est in accusato de crimine, cuius nomen inter reos receptum est ob infamiam facti, vt de se patet, pro nobis text. in capit. primo. vt lite pendente, & alia iura quae aiunt non solum lite tantum mota, sed etiam sententia condemnatoria per interuentum appellationis suspensa reum postulatum suum statum illaesum seruare. dict. l. qui a latronibus. l. eius. §. fina. ff. de testamen. Iason in l. 1. colum. 3. ff. de re iudi. Abb. num. 14. in c. saepe, de appell. Denique si [sect. 27] existenti in longa quasi possessione nobilitatis sciente, & patiente populo, populus ipse inferat litem super proprietate nobilitatis, eumque nobilem turbet ac spoliet, puta captis pignoribus atque distractis ad munera plebeiorum subeunda, & post litem contestatam nobilis ille velit possessorium mouere, & petitorium suspendere, dicens sese in sua quasi possessione turbatum aut spoliatum, an audiendus sit, mouet quaestionem, quod sibi imputare ille debet, quod cum initio possessorium posset suscipere, petitorium admisit. cap. 1. de restitu. spolia. praesertim cum talis exceptio spolij videatur dilatoria, quae ante litem contestatam non etiam post proponi deberet. leg. ita demum. C. de procurato. l. fina. C. de exceptio. cap. inter monasterium, de re iudica. & quod hoc casu petitorium possessorio sic intentio non possit suspendi, tenuerunt Barthol. in l. naturaliter. §. nihil commune, in quarta combinatione numero 23. ff. de acquiren. possessio. cuius opinionem sequitur, & dicit esse communem Ripa ibi numero 161. sequitur, & dicit communem opinionem Corasius ibi numero trigesimotertio. Specul. titul. de possess. & peti. §. sciendum. versicul. sed pone. Antonius in ca. cum dilectus. columna decima. supra allegat. Cardinal. & Imolen. in clementi. vnic. de cau. possession. & proprieta. Rota eo. titulo, decisione 4. Aul. consi. 277. quia per primum. lib. primo. Innocen. & Abb. in capitul. ex consuetudine de restitut. spol. Alexand. Sozin. & Ias. numero 137. in d. §. nihil commune. vbi Aret. num. 16. & Claudius nu. 55. licet Iaso. vbi supra qui hanc dicit communem opinionem in contrariam inclinet. Contrariam partem, vt hoc casu possit per interuentum possessorij suspendi petitorium tenent Paulus Castren. & Ias. num. 138. & Cumanus & Sozin. colum. fin. in d. §. nihil commune, & in hanc partem magis inclinat decisio Rotae, vbi supra, & Pau. de Eleazar. & Io. de Lani. Innocentius & Panormita. vbi supra in hanc quoque partem quodammodo declinare videntur, & Vincentius de Hercula, nu. 108. in d. §. nihil commune, & hanc firmat esse magis communem opinionem Canonistarum Ripa, vbi supra, vbi etiam Corasius num. 33. Idem sentit sub quadam tamen distinctione Abb. in c. pastoralis. nu. 34. de caus. possessio. quod & sentit Pau. in d. consi. 277. mouentur hanc partem tenentes per Clement. vnic. de caus. possessio. in §. fi. quae nominatim hanc probat sententiam, sed tenentes contrariam respondent illud esse speciale in causis tantum beneficialibus, regulariter contra iure tam Canonico, quam ciuili. Quid dicendum? & quidem ibi est tex. minime subterfugiendus, praesertim cum ibi sit illa ratio expressa, & in spoliantis odium suspendere petitorium, quae quidem ratio ibi expressa generalis est in omni spolio, sicque vtroque iure procedere debet, & in omni spoliatione, quia quando ratio est expressa in lege, habetur pro ipsamet lege, adeo vt legis decisio loco exempli habeatur, sicque non arctet regulam, id est, illam rationem generalem, quae pro regula habenda est, vt est vera & communis opinio, quam tenent Glo. in Clemen. 1. de electio. verb. eligatur. glo. in auth. de haere. & Falcid. quam dicit singularem. Bald. in l. fina. ff. de haeredibus instit. Idem Baldus in l. fina. C. de liberis praeter. Ias. in l. de quibus. ff. de legibus. num. 14. Ias. in l. fin. C. de pact. num. 12. Idem Iaso. per tex. ibi in l. humanitatis. nu. 7. Idem Ias. post Paulum Castr. in l. quamuis. C. de fideicomm. Idem Ias. nu. 12. in l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verbor. oblig. Idem Iaso. in auth. quas actiones. numero 22. C. de sacrosanct. eccle. Natan. num. 32. in cap. quamuis pactum, de pactis. lib. 6. Purpuratus nu. 23. Curt. Iun. nu. 9. Dec. nu. 15. in l. fin. C. de pact. Alex. nu. 5. Corn. n. 15. in d. l. humanitatis. Ias. in l. transigere. nu. 15. C. de transact. Rip. n. 50. & Annibal. num. 349. in l. nemo potest. ff. de leg. 1. Crotus in leg. si constante. in 7. quaestio. Bar. lectu. 2. ff. sol. matri. Cuma. in l. cum mulier. §. 1. ff. sol. mat. Praeterea [sect. 28] ius canonicum & ciuile in vnam veluti societatem & consonantiam coierunt regulariter, vt quod in alterutro horum iurium expressim decisum sit, in altero quoque & decisum esse intelligatur, & seruandum sit. cap. 1. & 2. cum vtrobique notatis per gloss. & docto. de noui ope. nuncia. vnde cum id iure canonico nominatim decisum sit, nec iure ciuili contrarium decisum expressim reperiatur, vtroque iure id decisum & seruandum videbitur. Quod si dixeris, quae nam vtilitas erit per interuentum huius possessorij lite iam contestata super petitorio emersi petitorium supersedere, cum possit vtrunque pariter ac simul agitari, respondeam, quia, vt Horatius ait, Qui binos lepores vna sectatur in hora, Altero quandoque, quandoque carebit vtroque, Et pluribus intentus minor est ad singula sensus. sicque longe vtilius ac commodius possessorium per se, quam simul cum petitorio ille prosequetur, & dum dicitur hanc exceptionem videri dilatoriam negatur, vel si agnoscatur, dicemus hoc in casu degenerare, proponique posse in odium spoliantis, etiam post litem contestatam, praesertim cum videatur habere causam successiuam, quo casu potest etiam post conclusionem in causa proponi, secundum Bal. Ang. Alex. & alios in l. 1. per tex. ibi. ff. de fer. # 88 Capvt lxxxviii. Svmmarivm. -  1 Possessorio remedio agenti potest opponi exceptio de dominio in continenti probando. -  2 Possessorio recuperandae non potest obijci exceptio de dominio in continenti probando. -  3 Possessorio retinendae an obijci possit exceptio de dominio in continenti probando, dubia pugna. -  4 Possessorio recuperandae an obijci possit exceptio de sententia lata inter easdem partes, dubia pugna. -  5 Possessorio recuperandae non magis opponi potest exceptio sententiae latae inter easdem partes, quam exceptio cuiusque alterius causae legitimae inter easdem partes habitae contra communem opinionem. SVperioribvs sequens quaestio proxima est [sect. 1] agenti remedio possessorio an obijci possit exceptio de dominio in continenti probando, dubium est, mouet quaestionem, quod aliud est proprietas, aliud est possessio, quinimo nihil commune habent. l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acqui. poss. l. si quis vi. §. differentia. eo. tit. adhuc tamen obtinuit talem exceptionem posse opponi. Ita tenent glo. in l. ille a quo. §. si de testamento. in verbo, verba. ad l. fi. ff. ad Trebell. glo. Bald. Paulus, & alij communiter in l. secunda. C. de edict. diui Adria. toll. glo. in l. 1. in glo. 2. C. de ordi. iudi. vbi per Docto. glo. & communiter Doctores in l. si quis conductionis. C. locati. glo. in l. in condemnatione. §. fi. ff. de regu. iur. glo. in l. dolo. ff. de doli exceptio. gl. & communiter Doctores in cap. dolo, de regu. iur. in sexto. [sect. 2] Quod procedit in interdicto, & remedio adipiscendae possessionis, non sic in interdicto recuperandae, vt tradunt communiter Doctores in l. si de vi. ff. de iud. praesertim Iacobinus num. 7. & rursus num. 11. Raynerius & Bartolus col. 2. in d. §. nihil commune. Ioannes de Imola in cap. 1. col. fin. de restitutio. spoliato. Hostiensis & Ioannes Andr. in cap. pastoralis, & in cap. cum dilectus, de causa possessio. & propr. Angelus, Imola, Paulus Castren. Cumanus in d. §. nihil commune. & est communis opinio secundum Iacobinum, vbi supra, num. 10. contra glo. ibi. & ibi etiam Paulus, Franciscus de Ripa, in d. §. nihil commune. num. 52. Felynus qui plures allegat in cap. fina. de lib. oblati. Ias. in d. §. nihil commune. num. 43. cum plur. praec. & seq. qui hanc dicit communem opinionem. Imo. & Alex. num. 16. & num. 12. ibidem, qui hanc firmat communem opinionem. Imo. in l. si de eo. §. fi. ff. de acquir. poss. Greg. Lupus in l. 27. titu. 2. parte 3. Non [sect. 3] quoque procedit in interdicto retinendae possessionis, nam & in eodem non admittitur exceptio dominio incontinenti probando, haec est communis opinio, quam tenent glo. in l. si de eo. §. fin. ff. de acquir. poss. quam sequitur ibi Imola post Bart. & ait alibi non esse, sequitur, & dicit esse communem opinionem. Rip. in d. §. nihil commune. nu. 98. & Ias. num. 43. & Alexan. num. 12. & num. 16. Greg. Lupus in l. 27. titu. 2. part. 3. verb. que le entregasse, & hanc firmant esse communem opinionem. Rip. Iason, vbi supra, quam sequitur, & communem appellat Iacobinus de sancto Georgio, in d. l. si de vi. num. 10. & nu. 7. quam etiam sequitur Pau. ibi, & Abbas Panormitanus in c. in literis, de rest. spoliato. Baldus in l. incerti. col. 7. C. de interdictis. idem Baldus in leg. post sententiam. C. de senten. col. 2. Sozin. in d. §. nihil commune. col. 4. Ange. in §. quadrupli. Instit. de actio. Bart. in d. l. si de eo. Idem in d. l. si de vi, sequitur, & dicit esse communem opinionem Aretin. in d. l. si de eo. §. fi. qui omnes hoc tenent pro indubitato, quam do probatio dominij non esset oblata in continenti, quod & firmat Alexan. cons. 45. ad fi. lib. 3. visa facti narratione. Idem Alexan. consi. 87. quoniam omne datum. col. 3. lib. 5. Comeus cons. 227. viso. lib. 3. Et licet ista sit receptior opinio, tamen quando in continenti offertur probatio dominij, contrarium tenent glo. in d. l. si de vi, quam sequi videntur Cynus & Bald. in d. l. incerti. Cynus in dict. l. 2. C. de edict. diui Adria. Ange. in l. dolo. ff. de doli except. Bartol. sibi contrarius in l. si coloni. C. de agricolis & censib. lib. 11. Dynus in c. qui ad agendum, de reg. iuris, lib. 6. Antonius in d. cap. in literis, & alij plures, quos refert Ripa vbi supra. num. 98. exceptio tamen de dominio probato in continenti per sententiam latam inter easdem partes bene admittitur etiam contra agentem interdicto recuperandae, secundum communem opinionem, de qua per Ripam in d. num. 98. & per Iason. in dict. §. nihil commune. num. 43. & per Alexan. ibi nume. 12. qui hanc firmat communem opinionem, quod & firmant Ripa & Iason ibid. & alij plures, quos supra retulimus. Sicque sunt quatuor communes conclusiones, Prima, quod agenti remedio adipiscendae obstet exceptio de dominio incontinenti probando. Secunda quod non obstet agenti remedio recuperandae. Tertia, quod non obsit etiam agenti remedio retinendae. Quarta, quod[sect. 4] agenti remedio recuperandae obsit talis exceptio in continenti probanda per sententiam latam inter easdem partes super eadem re. Sed quaenam est ratio differentiae inter titulum sententiae incontinenti monstratum, qui opponi potest agenti interdicto recuperandae vel retinendae, vel titulum alium etiam incontinenti ostensum, qui opponi non potest agenti retinendae, vel recuperandae remedio secundum communes opiniones, respondent Doct. communiter, quod si prius spoliauite, deinde tu vltro iudicium proprietatis mecum aggressus es, perque sententiam victus fuisti, si rursus agas recuperandae, vel retinendae remedio aequissime obijciam dolo, turpiterque te agere, dum petis, quod statim restituturus es. l. dolo. ff. de doli excep. cap. dolo, de reg. iur. in 6. non sic, si ego opponam de dominio incontinenti probando per alium modum, quam per sententiam inter te, & me latam, quia cum tu possis probabiliter ignorare, an ego essem dominus nec ne, iustissime peteres rem tuam tibi restitui, nec te rebus tuis nudatum spectare debere spaciosam dominij probationem, eamdemque incertam, aut forte falsam, & suspectam, est enim difficillima & spaciosa domini probatio, vt not. per gl. & Doct. in l. siue possidetis. C. de probatio. l. is, qui destinauit. ff. de rei vendicatio. l. 27. titu. 2. par. 3. Sed isthaec iniquitas cessat, cum vis incontinenti ostendere sententiam latam inter te, & me, quam ignorare non posses. Praeterea illa violentiae iniuria, quae tibi intuli, dum te spoliaui, quasi purgari videtur per tuam remissionem, vel dissimulationem, argumen. §. fi. Institu. de iniur. l. filio, quem pater. ff. de liber. & posthum. cum ibi late traditis per Aret. Alex. Ias. & alios l. non putauit. §. si quis emancipatum. ff. de contra tabulas, nec dubium est, quin quasi dissimulasse, ac missam fecisse videar illam iniuriam mihi illatam per iudicium de proprietate postea vltro acceptum etiam, quo ad hunc effectum, vt amplius nequeam redire ad iudicium possessorium, argumento cap. 1. & cap. 2. de restitu. spoliatorum, vt tradit plene Ripa numero 72. in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possession. & ibi Iason numero 46. in fin. Quid dicendum? & mihi quidem isthaec differentia quam faciunt Doct. communiter in locis supra citatis inter titulum sententiae incontinenti ostensum, & alios titulos incontinenti ostensos semper suspecta visa est, nam reuera data paritate terminorum vtrobique eadem ratio est [sect. 5] nam si prius te spoliaui deinde abs te emi, vel donationis, aut dotis nomine eandem rem accepi, si postea tanquam spoliatus eandem rem a me repetete velis aequissime obijciam dominij exceptionem incontinenti probandam per titulum habitum abstemet etiam post spolium commissum, per cuius tituli interuentum vitium spolij praecedens fuit purgatum, argumento d. §. fin. Inst. de iniuri. iuncto d. c. 1. de resti. spoliato. & in cap. accepta. de resti. spolia. nisi vis saltem causatiua argueretur, argumento c. 2. de restitutio. spolia. itaque cum spoliato praecessit, & postea acceptum & finitum est iudicium de proprietate, vel alius titulus ab ipsomet spoliato datus fuit spoliatori, aequissime cessabit restitutio vtrobique, & sic nulla hoc casu est differentia data paritate terminorum inter titulum sententiae & alium titul. ab ipso spoliatori concessum, verum ex contrario si in iudicio proprietatis te superaui, & cum postea possideres, te spoliaui vel turbaui, iuxta l. vim facit. ff. de vi & vi arma. & tibi petenti restitutionem obijciam de dominio incontinenti probando per sententiam etiam inter te et me latam, non sum audiendus, nec restitutio tardanda est, quia possibile fuit quod postquam te superaui in iudicio de proprietate, rursus tibimet eandem rem concessissem, vel alio legitimo modo ad te iure dominij remigrasset, vt in specie tenent Franciscus de Ripa in d. §. nihil commune. num. 44. post Alex. nume. 12. cum seq. & ait ibi Ripa ita tenere modernos, & ita fuisse de mente Glo. ibi, & expressim tenet Glos. in d. ca. accepta. verbo, quia non est verisimile, in fi. Id quod similiter contingeret si ageretur de dominio incontinenti probando per alium modum quam per sententiam, ergo longe magis placere debet opini. Raynerij & Bartho. in dic. §. nihil commune. col. 2. ad fi. & Iacob. de S. Georgio in d. l. si de vi. num. 7. cum seq. & aliorum quos supra retulimus & recte non distinguentium inter titulum sententiae & alios titulos quam op. communis supra relata quae nullo iusto colore eam differentiam facit, cum in eo tantum vim facere deberet, vtrum tit. siue sententiae siue alius post spolium spoliatori ab ipsomet spoliato datus fuisset aut accessisset, an vero ante spolium, vt si ante spolium non retardetur restitutio siue titulus sit sententiae siue alius, sin autem post spolium tunc restitutio cesset siue titul. sententiae accessent siue alius, vt d. c. 2. & 3. de resti. spolia. # 89 Capvt lxxxix. Svmmarivm. -  1 Decimae quo iure debeantur, ardua q. -  2 Decimas quando eas laici habebant an alienare possint, ardua quaestio. -  3 Decimae praescribi possunt a laico contra laicum, cum communi opinione. -  4 Decimarum possessione laicus spoliatus an sit restituendus. -  5 Decimarum possessione si laicus a lacio spolietur restituendus est, cum multis contra multos. -  6 Decimas an laicus possit praescribere, ard. q. Intellectus l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquir. possess. -  7 Decimas an possit laicus praescribere tempore immemoriali. -  8 Decimae consuetudine an tolli possint vel minui, ardua quaestio. -  9 Consuetudo eximens laicos ab decimarum praestatione an sit tolerabilis. -  10 Decimarum praestandarum libertas quo tempore praescribatur. -  11 Decimarum praestandarum liberi & exempti quaere esse intelligantur nonnulli Monachorum. -  12 Praescribi loca publica, & communia nequeunt, & consuetudine acquiri vel priuilegio possunt, quod limita, vt infra nume. 13. cum seq. -  14 Praescriptione immemoriali quaeri possunt loca iure gentium communia. -  15 Venti an mare praescripserint. -  16 Venti & Genuenses an reliquos nauigare per sua gulfa possint vetare. -  17 Nauigatio ius regale. -  18 Nauigatio an tempore immemoriali vel priuilegio subiaceat. -  19 Occupatione quaesitum desertione amittitur. -  20 Venetorum mare commune maneret ea vrbe destructa. -  21 Occupatio quandiu durat praebet ius excipiendi. -  22 Piscandi ius in flumine est alienabile. -  23 Ius diuinum & naturale idem. -  24 Ius gentium primaeuum quid. -  25 Ius gentium secundarium quid. -  26 Ius gentium secundarium positiuum dicitur. -  27 Ius gentium secundarium commutabile est. -  28 Ius diuinum, naturale, gentium primaeuum incommutabilia. -  29 Historiae variae. -  30 Veneti & Genuenses nequeunt vetare per suum pelagus nauigantes. -  31 Mare nunquam desinit esse commune. -  32 Hispani, aut Lusitani, aut Veneti, aut Genuenses nunquam mare suum praescripserunt. -  33 Praescriptio cessat inter exteros. -  34 Aquarum vsus communis. -  35 Homo homini prodesse tenetur. -  36 Loca iuregentium communia non quaeruntur consuetudine, contra Doctores. -  37 Terrarum & volatilium & terrestrium & aquatilium acquisitio, & etiam fluminum. -  38 Piscandi ius praescriptione quaeritur contra Docto. non consuetudine contra eosdem, idque ius non natum sed translatum dicitur, contra eosdem. -  39 Terrarum & fluminum acquisitio non maris permissa. -  40 Aquae vsus communis quod sit vt intelligendum. -  41 Lex iniqua nullo tempore praescribitur. -  42 Titulus illegitimus quando prosit ad praescribendum. -  43 Actio nondum orta an praescribatur. -  44 Praescriptibile quod non est, neque annis mille praescribitur. -  45 Praescriptio cessat inter extraneos a iurisdictione. -  46 Praescriptio cessat in seq. casib. & num. 47. -  48 Praescriptio an rescindatur malae fidei aduentu. -  49 Praescriptio an restitutione rescindatur ob ignorantiam vel absentiam. -  50 Praescriptio an pacto rescindatur, ard. q. -  51 Intellectus l. quod si nolit. §. penultimo. ff. de aedil. edicto. -  52 Praescriptio rerum corporalium ob bonum publicum principaliter inducta, ard. q. -  53 Malam fidem non habet, qui praescribit contra pactum. -  54 Praescriptione facta contra pactum an agatur ad interesse. -  55 Praescriptio rescinditur renunciatione. -  56 Praescriptio an cesset hic, & nu. 57. -  58 Praescriptio rescinditur in multis casibus sequentibus. -  59 Praescriptio quae nititur legis praesumptione resolubilis est, quod procedit in casibus quinquaginta. -  60 Iurisdictio an praescribatur reuocabiliter. -  61 Intellectus l. fin. C. de reuo. dona. -  62 Intellectus l. si vnquam. C. de reuoc. dona. -  63 Praescriptio rescinditur si fundus reuertitur ad primum dominium. ACtvris de decimarum praescriptione praemittendum est, [sect. 1] quod decimae quo iure debeantur ecclesijs parochialibus, leuiter controuersum est, sunt enim qui putent decimas praediales iure tam diuino quam naturae deberi, quales sunt Hostiensis in summa, titulo de decimis. §. & vtrum, quaestio. 7. Henricus in c. peruenit, de decimis. colum. 5. Felynus in cap. causam, de praescript. col. 1. Cardinalis in c. 1. de decimis, qui communi vsu ita receptum esse ait. Gloss. Archidiaconus, Ancharanus & alij in c. 1. de decimis, li. 6. Innocentius in capit. fina. de parochi. Ioannes Andreae in rubri. de decimis. Idem Ioannes Andr. in cap. a nobis, eodem titu. Antonius in cap. parochianos, eodem. Panormita. in ca. in aliquibus. col. fi. eodem tit. Alexand. consi. 60. lib. 4. Francus in d. c. 1. de decimis, in sexto. secundum quem haec est communis opinio. & de origine decimarum tradit eleganter Andr. Tiraquellus de praescriptio. Gloss. quarta, post prin. §. 1. Et cum omnes conueniant decimarum iure tam naturae quam diuino deberi, hoc in praedialibus facile admittunt, non sic in personalibus, quas iure tantum positiuo non etiam diuino aut naturali deberi firmant Hostiensis, & Henricus, vbi supra, & Felynus in d. c. causam, & Cardi. in d. c. 1. de decimis. facit in simili quod habetur in l. 1. & in l. 2. ff. de homi. lib. exhibendo, & quod not. per Glo. in l. in seruorum. ff. de poenis. & quod tradit Barthol in leg. stipulationes non diuiduntur, ad princ. ff. de verbo. obliga. Quod autem decimae saltem praediales iure tam naturae quam diuino debeantur, videtur probari primum in cap. tua nobis, de decimis ibi, decimae quas Deus in signum vniuersalis dominij sibi reddi praecepit, suas esse decimas & primitias asseuerans. Deinde probatur ibidem, dum ait, cum enim Deus cuius est terra & plenitudo eius orbis terrarum & vniuersi qui habitant in eo, &c. Tertio probatur in ca. tua, & infra, de decimis ibi, imperialis concessio quantumcunque generaliter fiat, neminem potest a solutione decimarum eximere, quae diuina constitutione debentur. Quinto probatur in cap. in aliquibus. §. fin. de decimis ibi, decimae necessario soluendae sunt, quae debentur ex lege diuina. Quinto probatur in c. cum non sit in homine, de decimis ibi, cum autem in signum vniuersalis dominij quendam titulo speciali sibi dominus decimas reseruauerit. Sexto probatur in capit. pastoralis, eodem titulo ibi, quia penes dominum. Septimo probatur in capit. parochianos, eodem titulo ibi, cum decimae non ab homine, sed ab ipso domino sint institutae. Octauo in cap. reuertimini. 16. quaestio. 1. Nono in ca. omnes decimae. 16. q. 7. Decimo in cap. 1. de decimis, in 6. Clemen. fi. de poenis. Verum isthaec omnia facile dissoluuntur per eos qui aduersam partem tuentur, sunt enim tria tempora inspicienda, Primum veteris Testamenti ante aduentum domini nostri ac redemptoris Iesu Christi, Alterum dum ipse in humanis versabatur legemque tulit, Tertium postquam ab humanis secessit, primo tempore decimae quasi iure diuino debebantur ex veteribus praeceptis, quae post tempora Christi in desuetudinem abierunt, & ita procedit d. capit. reuertimini. & ita etiam possunt intelligi iura supra adducta. Secundo tempore dum Christus in humanis versabatur, neque in Euangelijs, neque in actibus Apostolorum inuenitur vllum praeceptum de decimis exoluendis, tertio tempore postquam, ab humanis secessit licet plura iura Pontificia decimas deberi induxerint, tamen ea iura non tam nouum Testamentum quam vetus imitata fuisse videntur, vt sic nouum ius mere positiuum videatur, inductum tamen ad similitudinem, imaginem & imitationem diuini iuris, quod ante Christi redemptoris nostri aduentum viguit, quodque iam euanuit, non vero ad imitationem iuris diuini quod idem redemptor orbis in nouo Testamento mortalibus dereliquit. Neque ad rem pertinuit quod ecclesiasticae personae fidelium animarum curam exerceant, & circa spiritualium administrationem labores non contemnendos subeant, quas ob res iustum praemium, mercedem, stipendium referre debent, iuxta illud: Dignus est mercenarius mercede sua, capit. cum secundum, de praebendis. capit. 1. §. his itaque. decimotertia quaestio. 1. cap. ex his. 12. quaestio. 1. Matthaei ca. 10. quae ratio ex iure tam naturae quam diuino profecto eo pertinet, vt vtroque iure has decimas ministris ecclesiasticis deberi videantur, verum enim vero haec ratio, & si suadeat hisce personis iustum praemium non abnegandum, non tamen vrget, vt decimae tam laborum quam operarum, vel fructuum atque redituum & prouentuum debeantur, aliud enim est quaerere, an quid eis debeatur, aliud vero quantum deberi intelligatur, quod enim aliquid debeatur, id ius ipsum naturae suadere videtur, quod autem decima pars tam laborum & operarum quam fructuum, redituum & prouentuum praestetur, id ex mero iure positiuo quin descendat abnegari non debet, & ita tenent plerique Theologorum teste eruditissimo ac disertissimo Episcopo ciuitatis Roderici li. 1. variarum resol. cap. 17. numero 2. post diuum Thomam. 2. 2. quaestione 87. artic. 1. & ibi Caietanus & Cardin. a Turre cremata in cap. reuertimini, supra allega. Florentinus par. 2. titu. 4. c. 3. §. 5. Thomas quodlibeti. 2. arti. 8. Syluester verb. decima. q. 3. & 4. Ioannes maior in tertio sententiarum dist. 37. Alexan. de Ales in 3. par. summae quaestio. 51. membro 6. articul. 1. frater Dominicus de Soto de iusti. & iure lib. 9. quaestione 4. articul. 1. Alphonsus de Castro. lib. de haeresib. verb. decima. Neque ad rem pertinere debet quod iura Pontificia non solum decimas deberi testantur, sed etiam integras deberi velint, nullaque ex parte diminutas, cap. ex transmissa, ibi, sine diminutione aliena, de decimis. c. cum homines, eod. titu. ibi, sine diminutione soluere teneantur. c. peruenit, eod. titul. ibi, cum integritate persoluant, nam illud iure Pontificio (quod positiuum est) constitutum esse intelligitur, non autem iure diuino aut naturae, quod modo vigeat. Illud autem dubium est, an quo casu laici[sect. 2] legitime decimas possident (quale est cum eas habuerant ante Lateranense concilium) possint eas in alterum legitime alienare de consensu episcopi, & quidem in ecclesiam de episcopi consensu sine dubio posset. Gloss. & communiter Doctores ibi in ca. prohibemus, de decimis. Gloss. in c. cum & plantare. §. 1. de priuileg. Glo. & Docto. in cap. cum Apostolica, de his quae fiunt a praelato. est communis opinio secundum d. Episcop. ciuitat. Roderi. lib. 1. variarum resolutionum c. 17. nu. 5. Caeterum licet in ecclesiam eas decimas de consensu episcopi alienare possit, tamen in alium laicum etiam de consensu praelati alienare non posset, vt tenent Hostiensis, Ioan. Andre. & Abb. in d. c. prohibemus. Zasius de feudis par. quarta. ad finem. Henricus in c. quamuis, de decimis. columna prima. Imola in cap. 2. de feudis. colum. 1. Curtius de feudis par. secunda quaest. 8. Hostiensis in summa, titulo de feudis. §. quis possit. colum. 1. est communis opinio secundum Boerium in consuetud. Bituricens. tit. de consuetud. praedi. §. 11. dicit communem opinio. Carolus Molinae. in consuetud. Parisi. titu. primo. §. 46. numero 16. & est communis secundum Panormita. in d. c. prohibemus. Sequitur d. Episcopus ciuita. Roder. vbi supra. Contrariam tamen partem, vt decimas quas legitime laicus possedisset, in alterum etiam posset de praelati consensu alienare, tenuerunt Gloss. in d. cap. prohibemus. Imol. in d. c. 2. qui hanc firmat communem sententiam. Ias. in c. primo. qui feud. dare poss. columna quarta. vbi hanc partem firmat communem Cardinal. in c. 2. de feud. Ias. consi. 155. lib. 1. columna fin. Boer. in d. §. 11. vbi hanc firmat opinion. receptiorem videri. Curt. in d. q. 8. Bart. Cassaneus in consue. Burgun. rubr. 1. §. 6. numero 36. Cuma. cons. 64. Titius & Sempronius, quinimo per gratiam ipse Cassa. firmat seruari de consuetudine, vt talis alienatio fiat libere de laico ad laicum, etiam sine licentia & consensu episcopi. Guil. Ben. in c. Raynutius, de test. verb. & vxorem. nu. 69. pro hac posteriore opinione est tex. a contrario sensu in d. c. prohibemus, dum ait, prohibemus ne laici decimas cum animarum suarum periculo detinentes, in alios laicos possint aliquo modo transferre, ergo si tales decimas sine animarum suarum periculo detinerent, sed iure & titulo legitimo, tunc eas libere, & impune possent de consensu episcopi in alios etiam laicos transferre. Secundo facit de his, quae fiunt a praela. c. cum apostolica, vbi decima quae a milite laico non iure (vt litera innuit) detinebatur, cum praelati consensu potuit in ecclesiam transferre, & in eo tantum quaestio erat, an etiam capituli consensus accedere deberet, ergo multo facilius talis alienatio admittetur, si licite ab illo laico ea decima possideretur. Denique si ea alienatio illicita, & turpis esset, non sustineretur, eo quod in ecclesiae fauorem facta esset, non magis quam si fieret in fauorem cuiusque alterius, quinimo longe minus sustineretur ne impium, aut turpe compendium ecclesia inhoneste agnoscere videretur, contra c. filius noster, de testamen. Tertio facit c. 2. de feudis, in primo responso. Quarto d. c. 2. in 2. responso, vbi feudum ecclesiasticum in consortem, vel non consortem alienatur ab laico. Denique pro hac parte est vniuersa Hispaniae consuetudo, nam postquam decimae semel ex Pontificali priuilegio coeperunt ex parte illa quae tertia vocatur ad reges nostros potentissimos pertinere libere hinc inde alienantur saepissime, videnturque esse de facto in commercio laicorum, non secus quam reliquae res profanae, & sic seruatur de consuetudine. Nec ab hac opinione possemus discedere absque ingenti animarum damnatione & innumerorum contractuum euersione. & similis consuetudo est Galliae, secundum Cassaneum, vbi supra. Denique postquam res semel coepit posse alienari, iam exuit antiquam prohibitionem, vt libere non semel tantum, sed & pluries possit alienari, argumen. l. quoties ab omnibus, cum ibi notatis per Gloss. & Doct. C. de fideicom. & quae habentur per Bart. & omnes in l. filiusfamilias. §. diui. ff. de lega. 1. Confirmatur quia [sect. 3] & laicus contra laicum decimas praescribere potest, secundum eundem Cassaneum, vbi supra post Raph. Cuma. d. cons. 83. causa decimalis. Felinus in capitu. causam quae, de praescrip. colum. 1. Car. consil. 146. notum sit vniuersis. Balb. de praescri. in 5. par. princ. q. 3. in fin. ergo qua ratione laicus a laico per interuentum praescriptionis decimas acquirere potest, eadem ratione & per interuentum alterius tituli seu concessionis. l. traditionibus. C. de pact. l. prima. ff. de vsucapionibus. praesertim cum acquisitio, quae contingit per interuentum praescriptionis, non dubie sapiat duritiem & iniquitatem, vt notatur per Barthol. & alios in l. fin. C. de long. tempo. praescrip. & titulus praescriptionis aequiparatur reliquis titulis legitimis, quibus rerum iura ac dominia solent huc atque illuc volare ac reuolare. l. alienationis verbum. ff. de vsucapio. ergo, vt per interuentum praescriptionis ex communi opinione, supra relata, constat de laico in laicum posse migrare, & vni ademptas in alterum transferri, ita quoque intelligendum est, per interuentum alterius cuiusque tituli legitimi posse de vno in alterum alienari ac migrare. Laicus [sect. 4] erat in possessione decimas percipiendi, is spoliatus fuit, controuersum fuit vehementer, an ante omnia esset restituendus? videatur non esse restituendum: argumento cap. ad decimas, de restitutio. spoliato. per contrarium, vt restituendus esset videbatur, argumen. l. 1. §. deijcitur. ff. de vi & vi arma. l. 1. C. si per vim vel alio modo. capit. redintegrandae. cap. licet Episcopus, de praebendis, lib. 6. Item tollenda est occasio delinquendi, argum. eorum quae notantur in leg. secunda, & in l. scire. C. vt in poss. legatorum. l. fina. cum ibi notatis. C. de pact. nec dubium est quin si spoliatores possent sibi ius dicere, nec ante omnia tenerentur, quae abstulerunt, restituere, tunc inuitarentur ad delinquendum, & ad vim inferendam ius sibi dicentes. Vnde quod vim atque iniuriam possimus repellere pro defensione corporis nostri, iuxta l. vim. ff. de iusti. & iure, vel etiam rerum nostrarum, vt notatur ibi per Gloss. approbatam communiter. id procedit dummodo id fiat in continenti, vt tradunt ibi Doctorum plerique & alibi saepe, praesertim cum licet exceptio de iure, vel dominio incontinenti probando, possit opponi contra agentem interdicto adipiscendae possessionis, vt est Gloss. communiter approbata in l. 2. C. de edicto diui Adri. tollen. & etiam contra agentem interdicto retinendae, vt tradunt Decius & alij in l. fin. eod. tit. & est non solum communis, sed etiam receptissima omnium fere scribentium opinio, vt plene disseruimus supra §. 85. vbi etiam tradidimus quid iuris esset si spoliator de iure suo vellet docere per sententiam latam super eadem re inter ipsummet & spoliatum, qui modo querelam mouet, tamen non sic est interdicto recuperandae quod non impeditur per exceptionem de iure vel dominio incontinenti probando, vt est vera, & communis opinio, quam tenuit eadem Glo. & innumeri fere authores quos retulimus, vbi supra. Quid dicendum? & sane longe fauorabilior causa est, illius qui habet fundatam suam intentionem de iure suumque ius ex legis praesumptione, & dispositione probatum habet, quam vllius qui nondum habet suam intentionem suumque ius de iure probatum, & fundatum, licet alleget se illud probaturum in continenti. Vnde qui me spoliauit requisitus, vt restituat, non debet differre restitutionem eo praetextu, quod de iure suo docebit incontinenti, nam forte id non probauit, vnde sub hoc incerto restitutio spoliati differenda non est, non sic in eo spoliatore qui de iure suum ius suamque intentionem fundatam, & probatam habet, prout habet Ecclesia in decimis, quae proueniunt ex praedijs infra se constitutis. tunc enim spoliato dicenti se ante omnia restituendum, non iniuria replicabit non expedire, vt ea restitutio fiat, quae omnino inutilis futura est, cum rursus statimque huic spoliatori eadem res reddenda esset, argumento l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procuratorib. l. haec stipulatio. §. Sabinus. ff. vt legatorum nomine caueatur, & is est verus sensus d. c. ad decimas, vbi nihil aliud spoliatus allegauit nisi se aliquandiu possedisse, de titulo autem, & iusta causa possessionis nullum verbum, vnde Archidiacon. ibi opportune ait, quod fatua allegatio spoliati coegit Papam ibi, ita iudicare sentiens, quod si ibi spoliatus allegasset se iustam causam, & titulum habere possidendi, puta quia titulum habuit a Papa iuxta cap. dudum, &c. a nobis, de decimis. tunc sane restitueretur in suam possessionem, verum sane ille tex. non tam se fundat in defectu allegationis tituli, quam in suspicione iniquae, & illegitimae possessionis, patet dum ait, nisi euidenter docuerint quod earum possessionem legitime assecuti fuissent, & iterum dum ait, quia eas occupasse iniuste verisimiliter praesumuntur, licet enim regulariter in rebus corporeis, in quibus non magis fundatam habet suam intentionem, & probatam de iure vnus, quam alius, cuiusque possessio iusta regulariter praesumatur, vel saltem non iniusta aut vitiosa. §. commodum. Instit. de interdictis. tamen non sic est in rebus vel iuribus, in quibus quis de iure habet suam intentionem, suumque ius fundatum, tunc enim si ea possessio reperiatur apud alterum, praesumitur vitiosa & clandestina, nec sufficeret allegare eam iustam esse, nisi iustum eius initium ostendatur, & probetur, vt d. c. ad decimas, vnde ea possessio iunior, quae aduersatur alteri, quae est fundata de iure, praesumitur clandestina, vt ibi, & est communis opinio, vt resoluit Alexand. consi. 151. quem refert Sozinus in l. rem quae nobis, in prin. ff. de acquirend. possessio. nisi ea possessio esset diutina, puta decem vel viginti annorum, argumento l. si filius. C. de petition. haeredita. Nam diuturnitas possidendi induceret praesumptionem iusti initij, argumen. d. l. si filius, & eorum quae plene tradit Aymon Crau. de antiquitate temporum, in princi. Alexan. Ias. & alij in lege sciendum. ff. de verborum obligation. & hoc casu non haberet locum dictum c. ad decimas. Vnde caute summus Pontifex dixit ibi aliquandiu possedisse, non enim dixit longo tempore, sed aliquo tempore, vt plane significaret aliud respondendum esse, si ibi longi temporis quieta possessio foret, ergo ibi plura simul concurrebant, quae restitutionem petitam impedierunt. Primum quod erat praesumptio iuris pro spoliatore, quo ad ius proprietatis. Secundum quod erat praesumptio iuris contra reum, quo ad ius proprietatis. Tertium, quod possessio spoliati non erat diutina. Quartum, quod vis ibi non fuit ablatiua, nec compulsiua, nec armis illata, vnde infertur, quod si laicus ab alio laico esset [sect. 5] spoliatus a iure percipiendi decimas, in cuius possessione erat, tunc esset restituendus, etiam si spoliator contenderet ad se illud ius pertinere ex concessione Romani Pontificis, argumento d. c. redintegranda, & d. §. dicitur. d. c. licet episcopus, cum alijs supra allegatis, quia in pari causa potior esse debet conditio spoliati, quam spoliatoris, & hoc casu non procederet d. cap. ad decimas, ita tenent Guido Papae quaestio. 288. & ita velle videntur gloss. Ioan. And. Ioan. Monach. & Domin. dict. cap. ad decimas. Ias. nu. 48. in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acqui. poss. & ibi Ripa nume. 77. Martinus Nauarrus in repetitio. cap. accepta, de restitutio. spolia. qui hanc dicit communem sententiam Episcopus ciuita. Roderi. vbi supra, licet contrarium, & minus recte velint, dum generaliter loquuntur Ioannes Andr. in additio. ad Speculatorem, titulo de restitutione spoliatorum. Antonius & Abba. col. penult. in cap. si diligenti, de praescriptio. Felynus in c. ad petitionem, de accusationib. nu. 17. Alex. in d. §. nihil commune, fallentia septima. Sed verior est prior opinio, vt tales decimae vni laico ab alio per vim ablatae ei sint restituendae, argumento eorum, quae supra diximus, & text. optimus in §. recuperandae. Institu. de interdictis. vbi spoliato restitutio non denegatur, etiam si ipse per prius spoliasset eum, qui postea eummet rursus spoliauerat, nam spolium prius non facit, vt posterius impunitum sit, quia posteriorem spoliatorem inuadere priori spoliato non licuit ex interuallo, licet in continenti liceret, vt ibi not. per glo. & alios, sic ergo & in specie nostra, etiam si maxime laicus ille non iure eas decimas possidere videretur, adhuc tamen eum spoliare non licuit. Illud non leuiter controuersum est, [sect. 6] an laicus possit decimas praescribere, mouet quaestionem, quod sine possessione praescriptio non procedit. c. sine possessione, de reg. iur. in 6. decimas autem sunt qui putent a laico possideri non posse, praesertim cum praescriptio in possessione ciuili, potius quam in corporali nitatur. l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquirend. possess. vbi per Docto. sed longe verius est, posse decimas praescribi a laicis, non secus quam reliquae res, nam laici capaces sunt percipiendarum decimarum ex concessione Pontificis Romani, cap. a vobis. c. dudum, de decimis. quod indubitatum est & de iure, & de consuetudine, & potentissimis regibus nostris Hispaniarum a summis Pontificibus eae partes decimarum in perpetuum concessae sunt, quae vulgo appellantur (tertias) eaeque partes decimarum in commercio apud nos Hispanos esse & possunt, & saepissime solent, cum alienari a principibus nostris & soleant, & possint, tam in duces, comites, & marchiones Hispanos, quam in alios viros inferioris conditionis, si ergo pater meus decimas possedit (quae vulgo appellantur tertias) & ego patri meo successi, apprehendique titulo haereditario illarum decimarum possessionem, non secus ac aliarum rerum haereditariarum, quae res impedimento esse poterit, quin illas praescribere possim, adest enim hic titulus pro haerede sufficiens regulariter ad praescriptionem. ff. & C. pro haerede, per totum. adest similiter bona fides praesumpta. l. qui in ius. ff. de reg. iur. c. is qui in ius, eodem titulo, in sexto. adest possessio, ergo nihil deerit ad praescriptionem. l. vnica. de transfor. vsucap. C. Rursus si ponas me, qui bona fide eas decimas possidebam, easdem vendidisse, donasse, in dotem dedisse, aliáue ex causa & titulo alicui concessisse, quid impedit, quin ille eas possit praescribere tempore legibus definito, postquam enim legittime a Pontifice Romano fuerunt illae decimae exemptae & separatae a iure ecclesiae, iam quasi ius profanum, & in commercio humani generis esse coeperunt, & possunt migrare de persona in personam, quo ad ius tam dominij, quam possessionis, argumen. l. peregre, in prin. ff. de acquiren. posses. & in leg. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verbo. obligatio. §. 1. Instit. de inutil. stipul. humana enim res potest sacra fieri, aut religiosa, & per contrarium res sacra, vt religiosa potest ad vsus humanos reuerti, vt d d. iuribus habetur. Pro nobis textus in cap. de praescriptio. in sexto. vbi cum agitur de praescriptione decimarum, in eo solum quaestio est, an possessor fuerit in mala fide praesumpta, vt si non fuerit, possit praescribere, & licet ibi episcopus non laicus esset, qui praescribebat, tamen ratio, quae ibi exprimitur, generalis est, militans in laico non secus quam in episcopo, vnde ratio ipsa generalis habetur pro lege, & decisio loco exempli est, quod non arctat aut restringit legem, vt est communis opinio, quam tenent glo. in Clemen. 1. de election. verb. eligatur. glo. in authen. de haered. ab intest. §. fin. verb. ordine, quam dicit vnicam Bal. in l. fi. ff. de haered. instit. Idem Bal. in l. fin. C. de liber. praete. Iaso. in l. stipulatio hoc modo concepta. num. 12. ff. de verborum obliga. Idem Ias. in authen. quas actiones. nume. 12. C. de sacrosanct. eccle. Idem Ias. in l. transigere. nu. 15. C. de transactio. Ripa num. 50. & Annibal. nu. 349. in l. nemo potest. ff. de leg. 1. Crotus in l. si constante. in 7. quaestio. Bart. lect. secunda. ff. solut. matrimo. Decius nu. 15. Curtius Iunior nu. 9. Purpuratus nu. 23. in l. fin. C. de pac. Paulus, & Ias. in l. quamuis. Cod. de fideicomm. Alex. nume. 5. Corneus num. 15. in l. humanitatis. C. de impuberum. Grego. Nata. in c. fin. de pact. lib. 6. pro nobis etiam tex. in c. de quarta. de praescr. & tex. in c. in aliquibus, in fin. & in c. dudum de decimis. Per contrarium vt tales decimae praescribi non possint, videtur expressum in dicto capitulo dudum, & in cap. causam quae, de praescriptionibus. nam si laicus laico decimas dederit, vendiderit, aut donauerit, vel in dotem dederit, nullo tempore praescriptio videtur contingere posse, tum quia deficeret titulus, qui in tali praescriptione videbatur necessarius. cap. primo, de praescriptionibus in sexto. tum quia deficeret bona fides, cum laicus se noscere debeat incapacem tenendi, tales decimas a Pontifice Romano non concessas. d. cap. dudum. d. c. a nobis. c. tua, & infr. de decimis, ergo, &c. c. vigilanti. c. fi. de praescrip. tunc etiam quod deficit possessio, quia in possessione ciuili non incorporali nititur vsucapio. dict. leg. 1. §. per seruum, qui in fuga. ff. de acquir. posses. sed ciuiliter, & iuridice decimas praescribere non potest laicus de concessione cuiusquam, praeterquam de concessione Romani Pontificis. d. capitulo causam quae. dicto cap. dudum. d. cap. tua, & infra, ergo cessat praescriptio, vt d. c. causam, & dict. c. dudum. vnde veritas ea esse videtur, vt decimae, quae a Romano Pontifice semel concessae fuerunt alicui principi, vel priuato Laico, & per hoc quasi a Clero & ecclesia, vel diuino iure fuerunt exemptae, & in humanum commercium translatae, possint per laicum praescribi, non aliter atque reliquae res humanae, & ita procedat opinio, quam tenuerunt Cassaneus in consuetudi. Burg. & alij, quos ipse refert. at vero decimae, quae nunquam alicui Laico a Romano Pontifice concessae fuerunt, eae minime possint per Laicum praescribi, praetextu concessionis vel tituli, aliunde habiti, ita procedat d. c. dudum, & d. c. causam quae. nam & si dicat patri suo successisse se qui eas decimas possidebat, dicemus ei non obesse impedimentum malae fidei. Caeterum [sect. 6] superest defectus possessionis, in qua potissimum nititur praescriptio. d. cap. sine possessione, de reg. iur. in sexto. l. 3. ff. de vsucap. d. l. 1. §. per seruum, qui in fuga. ff. de acquiren. poss. vbi ad effectum praescribendi oportet adesse possessionem ciuilem & iuridicam, hic autem talis possessio non adest, cum huius iuris possidendi lex canonica fecerit homines laicos incapaces. d. c. causam quae, nisi ex titulo & concessione, quae re vera a Rom. Pontifice habita esset. d. c. dudum. d. c. a nobis, & ita procedat opinio negatiua eorum, qui firmant, laicum non posse decimas praescribere, quod tenuerunt glo. & Doct. in d. c. causam quae, de praescr. Balbus de praescrip. 5. parte principali. quaestio. 7. Couarru. variarum resolutionum lib. primo. cap. 17. nume. 6. qui plures allegat, quae omnia intelligenda sunt in praescriptione longi vel longissimi temporis, non etiam in praescriptione temporis immemorialis, vt infra dicam. Nam licet sine possessione praescriptio non procedat, eaque possessio ciuilis esse debeat, vel ciuilis & naturalis, ita vt sola naturalis non sufficeret, & longe minus nuda detentatio, vnde incapaces alicuius rei, & possidendi nullo tempore praescribant etiam longissimo, quasi nunquam videantur ciuiliter possedisse, sed tantum detentasse, tamen id verum in praescriptione longi vel longissimi temporis tantum, sed diuersum esset in praescriptione temporis immemorialis, ad quam sola detentatio vel naturalis possessio sufficeret, argum. l. tertiae. §. ductus aquae. ff. de aqua quoti. c. 1. §. fina. de praescri. lib. 6. cap. super quibusdam. §. praeterea, de verbo. signi. quae iura ad nudam facti detentionem respiciunt, sicque limitandus est, & intelligendus dic. §. per seruum, qui in fuga. Amplia vt laicus eas decimas praescribere[sect. 7] non possit, etiam per tantum temporis, cuius initij memoria non existat, ita tenet idem Couarru. vbi supra post Ioannem Monachum in c. 2. de praeben. in sexto. Idem Couarru. in simili lib. 1. variarum resolut. cap. 10. num. 14. Phi. Probus num. 7. in d. c. 1. de praeben. in 6. est communis opinio secundum Couarru. d. nu. 14. Abb. Felinus, & alij in d. c. causam, de praescri. Idem Felin. in c. accedentes, de praescrip. & in c. cum contingat, de foro competen. nu. 4. Hippolytus singul. 80. Franc. Balbus de praescription. 5. parte principali. quaest. 7. & in 3. par. prin. in 2. par. illius tertiae partis. quaest. 6. Card. consi. 131. col. 2. Ias. in l. is, qui putat. col. 2. ff. de ac qui. haere. Ratio huius ampliationis ea est, quia licet regulariter id tempus, cuius initij memoria non existit, habeat vim tituli. l. 3. §. ductus aquae. ff. de aqua quoti. & aesti. c. 1. §. fi. de praesc. in 6. c. super quibusdam. §. praeterea, de verbo. significa. tamen fallit in materia, in qua per legem praescriptio vetita est, tunc enim vt vis iuris inductiua tempori denegata est, ita quoque vis iuris iam inducti declaratiua denegata videtur, ne quod vna via prohibetur, alia via admitti videatur, contra regulam c. cum quid, de re. iu. in 6. neue fraus legi fieret, lexque verbis non rebus imposita videretur, contra l. primam & secundam. C. commu. deleg. quid enim iuuat negare decimas posse vllo tempore praescribi a laico. dic. c. cum causam, si laicus posset allegare concessionem a Romano Pontifice habitam, perque solam hanc allegationem, nihilo etiam probato per interuentum solius temporis immemorialis is titulus probatus videretur, sic enim fieret, vt solum tempus praehabita tituli allegatione illi laico praeberet ius firmum in illis decimis, quinimo firmius, quam si ex praescriptione procederet, quod absurdum videretur, praesertim cum praescriptio nitatur possessione ciuili. l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquiren. possessio. laicus vero has decimas ciuiliter possidere nequeat cessante Papali concessione. d. cap. causamque. ergo cum non possit videri possedisse ciuiliter, non quoque poterit videri praescripsisse. cap. sine possessione, de regu. iur. in sexto. l. 3. ff. de vsucapion. Quid dicendum? & sane magis placet, vt adhuc per tale tempus, cuius initij memoria non existat, laicus habeat & assequatur firmum ius in decimis, si sciat allegare titulum habitum a Romano Pontifice, licet re vera ab illo non habuisset, moueor, quia tempus de sui natura videtur habere vim iuris inducendi, vt in §. plane. Institu. de literarum obligatio. ibi, sic fit, vt hodie dum quaeri non potest, Scriptura obligetur, vbi per praeteritionem biennij inducitur obligatio, literis formata sic, & in proposito per lapsum temporis, cuius initij memoria non extat, inducitur a lege vel concessio decimarum, quasi a Romano Pontifice habita, vel efficax praesumptio & probatio illius concessionis, quasi habitae a Papa. d. §. ductus aquae, cum concord. supra allegatis. Et ad d. c. causam quae, & d. cap. dudum. responde, quod intelligitur in praescriptione etiam longissimi temporis triginta vel quadraginta annorum, non sic in praescriptione eius temporis, cuius initij non extat memoria, quia per tale tempus lex inducit ius vel praesumptionem & probationem illius iuris vel tituli, qui in subiecta materia efficax esset legitimus & sufficiens. Nec obstet, quod laicus non videatur legitime & ciuiliter possidere decimas propter sui incapacitatem. d. cap. causam. nam id negamus post tempus immemoriale, cuius interuentus facit, vt is laicus etiam ciuiliter retro eas decimas possedisse videatur, quasi retro concessionem a Romano Pontifice habuisset, sicque capax eas possidendi factus fuisset, & hanc nostram opinio. tenuit gloss. mag. in d. c. causam quae. quinimo vbi est tempus immemoriale, ibi non exigimus possessionem ciuilem, nec etiam naturalem, sed nuda rerum detentatio sat est, vt diximus supra in quaestionib. praecedentib. Praeterea prohibitio d. c. causam quae, videtur procedere solum in casu certo, nempe quando laicus non in concessione Papali, sed in concessione aliunde habita suam fundabat intentionem & praescriptionem, sicque virtualiter de non iure suo per ipsiusmet confessionem seu allegationem constabat, nos loquimur, quando sumus in casu dubio, scilicet quando concessio habita a Romano Pontifice asseueratur & allegatur, & per probationem adducitur quieta possessio tanti temporis, cuius initij memoria non existit. Item quid si re vera laicus impetrauit decimas a Papa sibi & successoribus suis, deinde amissum fuit instrumentum huius concessionis, nónne post tempus immemoriale perimi, quum esset illi non patrocinari & tueri hoc tempus. Idem ergo futurum est, etiam si re vera is titulus, eáue concessio non fuerit habita a Papa, si modo ab eo impetrata allegetur, quinimo etiam si non allegetur, adhuc idem esse videtur, quia vera & communis opinio est, quod tale tempus non solum habere intelligitur vim praesumptiuam vel fictiuam, sed etiam vim inductiuam, vt sic post tale tempus ille possessor non solum praesumatur titulum, & ius eas possidendi habuisse, si iam re vera illud habere incipiat, vt nec in contrarium admittatur probatio, nec etiam ei sua aperta confessio noceret, non magis quam si quis, postquam semel praescriptionem impleuisset, palam fateretur sibi peruenisse scientiam rei alienae, quo casu secundum communem & veram opinionem tam tutus esset in vtroque foro, tam canonico quam ciuili, quam si id fassus non esset, & etiam in foro conscientiae, vt tenent glo. Innocentius & Hostiensis, col. secunda. Imola colum. decimaquinta, firmans hanc esse communem opinionem in c. fina. de praescriptio. & ibi Abbas colum. septima. Cardin. Baldus, Abb. Felinus in cap. vigilanti, eodem tit. Tiraquel. decau. cessante. limit. 12. nume. 16. Iaso. in l. post diuisionem. col. secunda. C. de iur. & facti igno. Decius in auth. praeterea. colum. sexta. C. vnde vir & vxor. Idem Decius colum. septima, in capit. primo, de constitu. Aretinus consi. 92. viso legato. colum. secunda. Balbus de praescript. in 9. quaestio. 3. partis principalis, & quod tempus immemoriale inducat verum titulum, dico verum ius adeo vt non sit necesse, quod titulus probetur, neque etiam quod allegetur, diximus esse veram & communem opinionem supra cap. posita possessione. nu. 9. cum seq. vbi multa hac de re quae hic iungenda sunt. Illud autem dubium est, [sect. 8] an decima ex consuetudine possit tolli ex toto, an vero possit saltem aliqua ex parte minui? qua in re sunt plures opiniones. Prima enim fuit opinio existimantium decimas praediales, neque ex toto tolli posse, nec etiam vlla ex parte minui. personales vero, & ex toto tolli posse, & longe facilius minui, ita tenent Hostiensis, & alij in cap. in aliquibus. per text. ibi de decimis. Rochus Cur. in capitulo fina. & in Rubric. de consuetu. Cardinal. de Turrecrem. in capit. reuertimini. 16. quaestio. prima. articulo septimo. Petrus Paulus Parisius, consilio 25. libro 4. colum. secunda. & est a plerisque recepta sententia, secundum Episc. ciuit. Roderi. lib. 1. variarum resolut. capit. 17. nume. 8. Felinus in cap. causam, de praescrip. Balbus de praescript. quinta parte principalis quaestio. 7. Gregor. Lupus in l. 1. Gloss. 2. titulo delos diezmos. parti. Altera fuit opinio existimantium inter praediales & personales decimas quoad vim consuetudinis nullam esse differentiam, quinimmo vtrasque per consuetudinem minui posse ex parte, vt loco decimae vicesimae aut tricesimae forte praestetur, tolli autem ex toto decimam, ita vt nulla ex parte praestetur, non posse, & in hac opinione videtur residere Gregor. Lupus, vbi supra, post Syluestrum, & diuum Thomam, & alios quos refert Vincentius & Abb. in d. cap. in aliquibus. Fulgosius consilio 165. colum. 2. Bald. in l. comperit. C. de praescriptionib. 30. vel 40. anno. Sozin. consi. 297. columna 3. lib. 2. Parisius d. consi. 25. num. 21. sentit diuus Thomas secunda secundae quaestione 87. articu. 1. & quodlibet secundo articulo octauo. & in hac opinione residere videtur Balbus, vbi supra, dict. quaest. septima, eamque sequitur, & receptiorem existimat Nicolaus Boer. in consuetudi. Bituricensi. titu. de consuetudi. praedi. §. 12. Tertia fuit opinio existimantium neque praediales, neque personales posse tolli ex toto, neque ex parte etiam per consuetudinem, nisit a Romano Pontifice approbata. Ita tenuit Glo. in d. cap. in aliquibus, & ibi Innocen. esse enim hanc decimarum praestationem de iure diuino, quod nulla ex parte per consuetudinem immutari secundum eos posset. Quarta opinio fuit existimantium tam praediales decimas quam personales posse non quidem tolli ex toto, nec similiter temere diminui, sed posse ad eam mensuram, aut quotam partem restringi, & arctari, quae decenter sufficiat ad congruam, & honestam sustentationem eorum, qui res sacras administrant, ita residet dictus episcopus, vbi supra, nam cum, inquit, necessaria sacerdotibus ministrari iuris diuini esse noscatur, quod nulla ex parte minui per principes, leges, aut consuetudines potest. §. sed naturalia. Institu. de iure natur. l. vt vim. l. veluti. ff. de iusti. & iure. superest, vt vsque ad mensuram necessariorum decima possit deminui, non vltra. Quid dicendum? & nos sumus in nouissima opinione, vt tam praediales, quam personales decimae possint non solum minui, sed etiam ex toto tolli, per tex. apertum, si non cauilletur & inuertatur, in d. c. in aliquibus, in pri. vbi ait, in quibusdam regionibus omni ex parte euanuisse decimarum praestationem. Secundo per d. c. in aliquibus. §. fin. dum ait, hac in re consuetudini standum. Tertio per c. cum sint homines, de decimis ibi, ad consuetudinem recurrendum. Quarto per c. ad apostolicae, eod. tit. ibi quoniam a diuersis diuersa consuetudo tenetur. Quinto per c. commissum, eod. Sexto per pragm. Caroli Caesaris Hispaniarum regis Catholici, qua anno 1525 c. 14. & c. 76. cautum fuit, ne a laicis decimae exigerentur, quae praestari non solerent, & Toleti ea lex lata fuit. Septimo idem cautum fuit lege expressa Madritij anno 28. l. 19. Octauo idem cautum fuit Segoniae anno 32. l. 56. quod & Franciae cautum refert dictus episcopus, vbi supra. Isthaec autem iura sustinentur aperta ratione, nam decimas iure tantum positiuo non etiam naturali, aut diuino deberi, constitit ex supra per me traditis, ergo iure quoque positiuo euanescere & exulare possunt. §. sed naturalia. Instit. de iure natu. ca. omnis res, de regu. iur. l. nihil tam naturale. ff. de reg. iur. neque ad rem pertinuit quod sacerdotes qui pro fidelium animarum salute & incolumitate laborant ab eisdem sunt exhibendi, nam cessante etiam ex toto decimatione, possunt & debent ecclesiae congrua dote honestari in praedijs, & hortis, aut vineis, & similibus, vnde sacerdotes honestum victum quaerere & moderatum possint, hoc enim non solum tolerari potest, sed etiam summopere expedire videtur, docet enim experientia rerum magistra, ab agricolis & reliquis hominum decimas (vbi earum praestatio in vsu est) minus fideliter praestari, inspecta tam quantitate quam bonitate fructuum praestandorum, idque quam in periculum animarum fiat nullus non videt, ergo conducibilius est agris, hortis, vineisque ecclesias dotari, vnde earum ministri victum quaerant propria manu & authoritate, non spectata aliorum praestatione. Rursus vt nostrorum nonnulli referunt in prooemio ff. Cum Constantinus Imperator eam Romae memorabilem donationem fecit ecclesiae, auditam vocem e coelo fuisse ferunt, qua significabatur tunc infusum esse venenum ecclesiae, quasi plus aequo ditesceret, vnde similiter ijdem referunt ecclesiam orientalem paupertate nimia laborasse & euanuisse, occidentalem vero copia luxit rerumque nimia affluentia & abundantia periclitari, sic & in latissimis Indorum regionibus, quam principes nostri potentissimi & subegerunt, & prudenter sanctissimeque gubernant, cessant decimae, ecclesiae vero congrua dote illustrantur, & aluntur earum ministri, id quod si nostra opinio vera non esset, interitum innumerabilium animarum cederet, nec a nostris Principibus aut Romano Pontifice toleratur. Hinc apparet suspectum esse quod ipsemet episcopus, vbi supra, versi. 11. attente & diligenter firmat, [sect. 9] nempe irrationabilem, & omnino iniquam esse eam consuetudinem, quae ab omnium decimarum tam praedialium quam personalium praestatione laicos eximeret, esset. n. inquit, nimia haec exemptio, si quidem euanesceret, reuerentia quae a laicis decet, vt sacerdotib. ministrantib. exhibeatur, verum sane non cessaret, sed potius augeretur, dum. n. sese a sacerdotib. expilari vident, eos solent & ridere, exibilare & odio habere, non sic se habent erga parentes a quibus non expilantur, sed subueniuntur, ergo honestius, sanctius & magis pium est, vt meritis & beneficijs a sacerdotibus acceptis, laici inuitentur ad obsequia eis praestanda, quam quod ab eis expilentur, cum sacerdotes doctrina, sanctitate, & virtute, non opibus & diuitijs reliquos anteire deceat. Facit in simili l. si quando. §. illud. C. de inoffi. test. dum ait meritis magis filios, &c. facit. nam in consuetudinibus non illud exigimus, vt sit rationabilis, sed sat est, vt sit tolerabilis non omnino aduersa pugnans contraria iuri diuino aut naturali. Ita Baldus in c. primo, in princip. col. 2. de feud. cogn. quem refert & sequitur Andr. Tiraquel. de retract. in praefa. nume. 75. quinimmo vt sit rationabilis consuetudo minime exigitur, cum ipsa ex authoritate vtentium sumat rationem. Baldus in leg. de quibus. colum. 10. ff. de legi. versi. & primo quo ad primum. Ioannes Faber in §. ex non scripto. Inst. de iure natura. & alij plures relati per Tiraqu. vbi supra. quanto ergo facilius huiusmodi consuetudo tolerabitur, cum nec sit contra ius diuinum, sed tantum contra ius positiuum, vt iam docuimus, nec sit irrationabilis, cum clericis aliunde possit prouideri de congrua sustentatione, & alimentis, nec praebeat occasionem peccandi, sed eam potius remoueat, vt proxime dicebamus, nec sit res noua, sed in non paucis Christiani nominis regionibus vsitata, vt & proxime etiam ostendimus. Clerici [sect. 10] vel laici an immunitatem a decimis exoluendis & libertatem possint praescribere non leui contentione tractatum est, & clericos posse hanc libertatem praescribere communiter receptum est, quia ipsi non sunt incapaces spiritualium. Gloss. in capitu. in aliquibus. cum qua transeunt ibi Doctores, Felinus in cap. causam quae, de praescript. columna prima. Balbus de praescriptio. in 5. parte princip. quaestio. 7. Dominicus in capit. secundo, de decimis in 6. §. penul. per capit. de quarta. de praescriptio. quod procedit etiam quo ad omnem decimationem secundum eosdem. Non sic, inquiunt, ipsi admittendum est in laicis, qui secundum communem sententiam Doctorum supra relatam, talem libertatem a decimis nulla ex parte praestandis non possent praescribere, quia sunt incapaces possidendi ius decimandi. c. causam quae, de praescrip. quorum ratio nulla sane est, nam & seruus qui nihil suum habere potest, & ideo per praescriptionem sibi acquirere non potest, tamen libertatem potest praescribere, & domus seruiens quae sibi acquirere nihil potest, libertatem tamen contra seruitutem acquirere potest, & pro hac opinione contra communem facit text. in cap. in aliquibus. §. fin. & in capitu. dudum, & in capitulo, cum sint homines. ibi, ad consuetudinem, de decimis. & in capitu. ad apostolicae. eodem ibi, quoniam a diuersis diuersa consuetudo tenetur, & in capitulo, commissum, eodem titulo. & in capitulo, ex multiplici, in quibus statur consuetudini hac in re. Itaque & si ius decimandi laicus contra laicum vel contra ecclesiam non satis certum sit, an praescribere possit, quod supra attigimus, libertatem tamen contra ius decimandi quin praescribere possit dubitari non debet, quia vetitum nullo iure reperitur, neque id iuri naturae aduersatur aut diuino, cum decimae iure tantum positiuo non etiam naturali aut diuino debeantur, vt iam disseruimus. Denique fauorabilior est liberatio, quam acquisitio, argu. l. Arrianus. ff. de actio. & obli. vnde cum supra dixerimus laicos posse decimas praescribere per tempus immemoriale, sibique eas exigere, multo facilius poterunt ab earum praestatione libertatem acquirere, vt sic in eo tantum quaestio remaneat, quanto scilicet tempore talem libertatem possint acquirere, & magis est, vt tempore longo vel longissimo non possint, sed eo tantum cuius initij memoria hominum non sit, arg. cap. 2. §. contrahentes, de rebus ecclesiae non alienan. lib. 6. & clarius in c. 1. de praescrip. eod. lib. est enim contra tales laicos vehemens praesumptio iuris, & propterea ecclesia contra eos habet de iure fundatam intentionem suam, quae res eos constituit in mala fide praesumpta, a qua praesumptione lex recedit post tempus immemoriale, non autem post breuius tempus quando nullum aderat priuilegium, vt ibi, &c. cum personae. §. quod si tales, de priuileg. libr. 6. sed & breuiore tempore interdum a tali praesumptione. l. recedit, vt alibi dixi, scilicet in c. qui contra iura. num. 2. supra. Illud autem dubium est, [sect. 11] qua ratione Papa exemerit quosdam Monachorum a praestatione decimarum, cum hae iure naturae vel diuino debeantur, secundum quosdam, & Glo. in c. a nobis, ait ius naturale in communi, vel in vniuerso permanere fixum & immutabile, sed in quibusdam casibus vel capitulis seu indiuiduis solet & potest immutari, tuncque ea innouatio sapit quandam dispensationem, & illam Glos. communiter Doctores sequuntur ibi, teste episcopo ciuit. Rod. vbi supra, nume. 9. Decius consil. 113. colum. 2. Sozin. consil. 297. libr. 2. Idem Decius in c. cum ordinem, de rescri. in prin. & ita intelligunt ca. suggestum. &c. ex multiplici. c. ex parte. ca. a nobis. de decimis, &c. pen. & fin. eod. titu. &c. accedentibus, &c. si de terra. &c. dudum, de priuil. l. 23. titu. 21. par. 1. verum hanc receptam rationem impugnat ipse Couarru. vbi supra, quod decimae non iure naturae, sed positiuo debentur, quod verum esse ostendimus, nam si, inquit, iure naturae deberentur, tunc exprimi id non liceret Papae, quod dubium sane est, & contra Glo. communiter approbatam in leg. ius ciuile est. ff. de iustit. & iur. per tex. ibi, etenim constat iuris diuini esse, vt duob. vel trib. testibus credatur. cap. in omni negotio, de testibus. c. cum esses, de testam. l. vbi numerus. ff. de testibus, & tamen in casibus lege positiua longe plures testes requiruntur. l. si vnus. l. hac consultissima. C. de testa. l. hac consultissima. C. qui test. fa. pos. in prin. & §. sed cum paulatim. Inst. de testam. & alibi saepe, nec per hoc ius diuinum aut naturale desinit incolume seruari, vt per d. glo. vbi omnes. Loca [sect. 12] publica & iure gentium communia praescribi non possunt. l. fi. in prin. ff. de vsucap. l. quod in littore. ff. de acqui. rer. dom. ibi, rursus in pristinam causam recidunt. l. si quisnam. ff. de diuer. & temp. praescrip. l. sane si maris. ff. de iniur. §. flumina. verb. omnibus. Institu. de rerum diui. tradit Bar. in l. quominus. ff. de fluminibus. quaest. 15. vbi plene per Iaso. colu. 27. Paul. Cast. in d. l. fi. Francis. Balbus de praescri. in 4. par. 5. par. princ. q. 6. Ioannes de Platea & Angel. Aretin. in d. §. flumina. Caepolla de seruit. rust. praedio. rub. de pisca. charta pen. Iacob. in tract. feud. verb. fluminibus, ad finem. Ioannes Faber in dicto §. flumina. Limitatur [sect. 13] primo haec regula, vt procedat ratione praescriptionis, sed non ratione consuetudinis, per quam ea, quae sunt iuris gentium, possunt acquiri. Ita tenent Ioannes Fab. & Angelus Aretinus in dict. §. flumina, & Franciscus Balbus, vbi supra, nume. secundo. versic. stat ergo. vnde inferunt ipse Balbus & Faber, & Angelus, quod si quis multis annis piscatus fuit in flumine publico, & alios piscari volentes iugiter sciente & patiente populo prohibuit, per hoc consuetudine magis quam praescriptione in eo flumine ius piscandi, & caeteros de populo prohibendi quaesiuit, sequitur Bal. in rub. ff. de rerum diuisio. Idem vult glos. 1. & ibi Bart. in d. l. sane si maris. ff. de iniur. dum aiunt, quod in terminis illius text. ius quaesitum fuerat consuetudine vel priuilegio. Facit secundum Balbum cap. super quibusdam. §. praeterea. de verbor. significatio. Tenet idem Balbus de praescriptio. in vltima quaestio. secunda quaestionis prin. & Balbus in d. quaestio. sexta, & Baldus in Rubrica. ff. de rerum diuisio. aiunt inter consuetudinem & praescriptionem eam esse differentiam, quod praescriptione transfertur ius de vno in alterum, sed per consuetudinem, de qua egimus, non tam transferri, quam quod nullius in bonis antea erat, denuo acquiri videtur, de quorum omnium veritate postea dicemus. Limitatur secundo, [sect. 14] vt tempore immemoriali possint, quae sunt iurisgentium, praescribi. Ita Angelus in dicta l. fin. ff. de vsucapionibus. Balbus in dicta quaestio. sexta. versi. secundo limita. numero quinto. Ioannes de Platea, & Angelus Aretin. in d. §. flumina, vnde ijdem Ange. & Platea & Aretinus, & Balbus, inferunt [sect. 15] quod sic tempore immemoriali Veneti praescripserunt Gulphum maris. Idemque in Genuensibus, & idem vult Barto. in l. iniuriarum, in magna. §. fin. ff. de iniurijs, per d. l. sane maris. ait, quod iurisdictionem maris per tempus immemoriale quaesiuerunt Veneti. Idem Angelus consilio 289. thema tale est, & Ias. in l. ex hoc iure. colum. quinta. ff. de iustitia & iure, & Balb. vbi supra. De quorum veritate infra dicemus. Quinimo [sect. 16] quod plus est, tam Veneti in suo Gulfu, quam Genuenses in suo quoque Gulfu, hoc est, Pelago maris, per hoc tempus immemoriale quaesierunt ius interdicendi & vetandi reliquis mortalibus potentiam nauigandi. Ita tenent Bartol. & Angelus, vbi supra. & Iason colum. quinta, in dicta leg. ex hoc iure. Idem Iason in d. l. quo minus. colum. vndecima. & Franciscus Balbus, vbi supra, per text. dict. l. sane maris, vbi idem vult Raynerius de Forliuio, & Ioannes de Anania in capitulo primo, & iterum in capitulo secundo de Cler. ven. & Cardinalis consilio 40. Dominus Comes. Felinus in capitu. de quarta. col. fina. de praescriptio. [sect. 17] Ius enim nauigandi secundum eos regale est, lege quo minus. ff. de fluminibus. l. secunda. §. viarum, & ibi gloss. ff. ne quid in loco public. [sect. 18] sicque acquiri potest vel priuilegio, vel tanto tempore, cuius initij memoria non sit, secundum eos. Paulus tamen Castren. in dicta lege fina. reprehendit Angelum, vbi supra, qui mouebatur per legem, vsum aquae. C. de aquaeductu, libro vndecimo, quam non bene intelligebat secundum Paulum, qui ait, ibi loqui de aqua priuata, non de publica, nam quo ad publicam, nec consuetudo nec prescriptio opus est, sed sufficit occupatio per dictam legem finalem, non secus, quam in rebus, quae coelo marique capiuntur, aut terra, lege prima. ff. de acquirendo rerum domi. §. fere. Institu. de rerum diuisio. de quorum veritate infra dicemus. Vnde Paulus infert, [sect. 19] quod si Venetiarum Ciuitas funditus diruta esset, Pelagus illud maris iurisgen. maneret, non secus quam antea, quam ea ciuitas ibi aedificata & extructa esset, dict. leg. fin. verbo, funditus diruto aedificio, & dicta l. quod in littore, & Balbus, vbi supra, num. 8. ait, hanc esse communem opinionem[sect. 20] veriorem, licet agnoscat contrariam esse communem, quam tenent Ange. vterque, cum Perusinus, quam Aretinus, & Ioannes de Platea & Coepolla, & Iacob. & alij supra relati. Facit quod ait Fel. in c. accedentes. col. 5. de prescriptio. dum negat id, quod praescriptibile non est fieri praescriptibile, etiam tempore immemoriali, quamuis eo tempore, si allegetur titulus legitimus, praesumatur (sequitur Balbus, vbi supra, nu. 9. reprobantes Panormitanum, qui contrarium tenuit, consi. vigesimosexto, in quaestio. quae ad praesens. lib. 2.) quae praesumptio cessaret, quando contrarium esset notorium, vt est in hoc exemplo. Tertio limita [sect. 21] vt quae sunt publica, aut iure gentium communia licet non praescribantur, tamen tempore acquiri potest ius excipiendi, vt de tali possessione non expellamur, eritque duplex effectus, primus vt si turbemur in possessione contra turbantem agere possimus, alter vt antequam turbemur, possimus prohibere volentem nobis inuitis talem locum ingredi, per d. l. sane si maris. secundum Ange. in d. consi. Balbus, vbi supra nu. 10. Quarto limita [sect. 22] quando princeps vendidisset ius piscandi in flumine publico secundum Balbum, vbi supra, numero quarto. versi. alios casus. Coepolla de serui. rusticorum praediorum, sub tit. de piscatio. ad finem. Iaco. de feudis. ver. fluminibus, ad finem, & per quantum tempus, vel per quantam intermissionem locus occupatus ab occupatore desertus videatur, docent Bar. in d. l. quo minus. quaest. decimaquinta, vbi Iaso. col. 27. vbi post Ange. & Paul. in d. l. fi. ff. de vsucapionib. tradunt cautelam, vt per talem intermissionem non videatur quis locum deseruisse. Istarum [sect. 23] rerum veritas pendet a vera iuristam naturae, quam gentium cognitione, iura enim naturalia diuina quadam prouidentia immutabilia sunt, non aliter atque ius diuinum, nam vtrumque fere idem est, sed diuinum appellatur, quod ab ipso Deo optimo maximo datum nobis est, naturale eo, quod simul cum ipso humano genere proditum fuit, & eo quod id ius natura edocti sumus sine vllo praeceptore, vt isthaec omnia probantur in §. sed naturalia. Insti. de iure natu. l. iura sanguinis. ff. de regu. iur. leg. eas causas. ff. de cap. diminutio. l. 2. ff. de vsufruct. earum rerum. l. omnes populi. ff. de iusti. & iur. §. minus ergo. Institu. de haereditati. quae ab intesta. iuncto §. singulorum. Institu. de rerum diuisio. & Doctores communiter in dictis locis, quibus adde Theologorum nostrae tempestatis disertissimum, idem edocentem fratrem Alphonsum Castrensem de potestate legis poenalis, libro secundo, capitulo decimoquarto, pagina 561. Istud [sect. 24] ius gentium naturale appellatur, ius naturale simpliciter, & etiam appellatur ius gentium primaeuum, hoc est, cum ipso humano genere simul proditum. d. §. singulorum, & hoc ius gentium naturale vel primaeuum ab iure naturali simpliciter prolato differt, vt genus ab sua specie. Nam naturale ius dicitur, quod omnibus animantibus tam brutis, quam ratione vtentibus commune est. ius vero gentium naturale, vel primaeuum dicitur, quod solis hominibus, non etiam reliquis brutis animantibus competit, vt dictis iuribus habetur per Doctores, & disseruimus supra. Ius [sect. 25] autem gentium secundarium est, quod non simul cum ipso genere humano proditum fuit, sed labentibus temporibus a plerisque earum gentium, quae moribus & legibus reguntur, nec ritu aut more ferarum syluestrem vitam agunt, receptum reperitur. d. l. omnes populi. ff. de iusticia & iure. §. ius gentium, & §. ius autem gentium, & §. sed naturalia. Inst. de rerum diuisione. idque ius initio, vt ius tantum ciuile non etiam gentium esset necessaria, & coacta ratione fatendum est, quamuis postea ab omnibus, vel plerisque gentium paulatim aut successiue admissum quoque fuisset, vt sic tale ius inuentione ciuile tantum esse intelligatur, sed approbatione & veluti hospitio gentium earum ius esse coeperit, etenim cum initio generis humani nec essent captiuitates, nec seruitutes hominum, nec rerum soli dominia distincta, sed communia, nec bella, nec emptiones, venditiones, locationes, conductiones, nec societates, mandatum, & caetera id genus, necesse est fateri hasce res, non pariter in omnibus orbis regionibus inuentas aut admissas, sed vt verosimillimum est, primum in vna aut altera prouincia admissum, inuentum, inque vsu esse inchoatum, deinde vero a reliquis quoque regionibus & gentibus paulatim receptum, sicque cum primum id ius in vna tantum, vel in altera prouincia in vsu esse coeperat, tunc illius tantum regionis vel gentis ius ciuile erat, cum vero postea a reliquis quoque gentibus receptum fuisset, iam de iure ciuili in ius gentium conuersum fuisse apparuisset. [sect. 26] sicque id ius gentium secundarium non tam naturale, quam positiuum dicitur esse, sicque non fixum, & immobile, sed commutabile esse dicitur, non secus quam ius ciuile, & fere non difficilius, quam ius ciuile, vt de successionum progressu in praefation. lib. 1. ostendimus numero ... tradit eleganter Theologorum nostrae tempestatis doctissi. frater Dominicus Sotus de iusti. & iur. lib. .. q. .... ar. ... [sect. 27] Etenim si qua in prouincia introductum legibus aut moribus esset, ne dominia essent priuatorum in rebus soli, sed quod essent communia, sine dubio ea lex vel consuetudo valeret, id quod apud Lacedaemonas factum Lycurgo auctore fuisse. Plutarchus apoph. li. primo, in vita Lycurgi testatur, proinde si receptum fuisset, ne capti serui fierent capientium, ea quoque lex vel consuetudo valeret, id quod apud Gallos obseruari fertur, & sic de similib. Ius [sect. 28] autem diuinum & naturale, aut gentium primaeuum mutari non posse constat, vt multis legibus iam ostendimus, vnde quod apud Lacedaemonas furari liceret, quod apud Persas adulterare liberum esset, quod apud Mahumetanos cum matribus aut filijs, aut etiam pecudibus commercium habere fas esset, quódue apud eosdem Lacedaemonas vxores ad tempus commodare liceret, vt cum eis commodatarius rem haberet, aut quod apud Anglias gentes Africanas omnes, quotquot erant ad nuptias inuitati, commercium cum nupta haberent, aut quod apud Aethiopes omnes foeminae sint omnibus viris communes, id & similia vtcunque agentium nonnullis in vsu fuerint, nunquam in ius transire potuerunt, quia iuri naturali, & diuino, & gentium etiam primaeuo aduersari videntur, sed semper tales ritus, & mores ferini, non humani, corruptelae & abusus, non mores, leges, aut vsus iustius dicerentur, nulloque tempore potuerunt praescribi, nulla lege lata iustificari, nullo multarum etiam gentium consensu, hospitio, & exercitatione stabiliri, vt praeter nostros edocet huius tempestatis disertissimus Theologorum Alphonsus de Castro de potestate legis poenalis. lib. 2. c. decimoquarto. pag. quingentesima sexagesima secunda. [sect. 29] Et historias supra relatas referunt Solinus c. quadragesimo tertio. Pompon. Mela. lib. 1. c. 8. & Plutarchus de viris illustribus in vita Lycurgi. & Alphon. Castren. vbi supra, & Ioannes Boemus de moribus & ritibus variarum gentium. c. 10. lib. 1. Ex [sect. 30] quibus apparet, quam suspecta sit sententia eorum, quos supra numero quarto retulimus, existimantium Genuenses, aut etiam Venetos posse non iniuria prohibere alios nauigare per Gulfum aut pelagus sui maris, quasi aequora ipsa praescripserint, id quod non solum est contra d. l. quod in littore. ff. de acqui. rer. domi. l. fi. in prin. ff. de vsucapionib. §. flumina. verb. omnibus. Institu. de rerum diuisi. l. si quisquam. ff. de diuers. & temporalibus praescription. l. sane si maris. ff. de iniur. Sed etiam est contra ipsum ius naturae, aut gentium primaeuum, quod mutari non posse diximus. quod sit contra illud ius, constat, quia non solum maria, aut aequora eo iure communia erant, sed etiam reliquae omnes res immobiles. [sect. 31] & licet ab eo iure postea recessum fuerit ex parte, puta quo ad dominium & proprietatem terrarum, quarum dominium iure naturae commune, distinctum, & diuisum, sicque ab illa communione segregatum fuit. l. ex hoc iure. ff. de iustit. & iur. §. ius gentium. & §. ius autem gentium. Institu. de iure naturali. tamen diuersum fuit, & est in dominio maris, quod ab origine mundi ad hodiernum vsque diem est, fuitque semper in communi nulla ex parte immutatum, vt est notum, [sect. 32] & quamuis ex Lusitanis magnam turbam saepe audiuerim, in hac esse opinione, vt eorum rex ita praescripserit nauigationem Indici occidentalis, eiusdemque vastissimi magis, ita vt reliquis gentibus aequora illa transfretare non liceat, & ex nostrismet Hispanis vulgus in eadem opinione fere esse videatur, vt per vastissimum immensumque pontum ad Indorum regiones, quas potentissimi reges nostri Hispaniarum subegerunt, reliquis mortalium nauigare, praeterquam Hispanis ius minime sit, quasi ab eis id ius praescriptum fuerit, tamen istorum omnium non minus insanae sunt opiniones, quam eorum, qui quo ad Genuenses & Venetos in eodem fere somnio esse adsolent, quas sententias ineptiri vel ex eo dilucidius apparet, quod istarum nationum singulae contra se ipsas nequeunt praescribere, hoc est, non respublica Venetiarum contra semet ipsam, non respublica Genuensium contra semetipsam, non regnum Hispanorum contra semetipsum, non regnum Lusitanorum contra semetipsum. l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucapion. §. sic itaque. Instit. de action. esse enim debet differentia inter agentem & patientem, vt dictis iuribus, & l. cum filio, vbi multa per Bar. & Iasonem. ff. de leg. primo. [sect. 33] Contra reliquas vero nationes longe minus praescribere possunt, quia ius praescriptionum est mere ciuile, vt fuse ostendimus supra part. 1. princip. quaest. 3. & 4. ergo tale ius cessat, cum res agitur inter principes, vel populos superiorem non recognoscentes in temporalibus. Iura enim mere ciuilia cuiuscunque regionis, quo ad exteros populos, nationes, vel etiam homines singulos, non magis est in consideratione, quam si re vera non esset tale ius, aut vnquam fuisset, & ad ius commune gentium primaeuum vel secundarium recurrendum est, eoque vtendum, quo iure talem maris praescriptionem & vsurpationem admissam non fuisse vnquam constat, ergo, &c. Facit [sect. 34] nam etiam hodie vsus aquarum communis est, non secus quam erat ab origine mundi, vnde Ouid. lib. 6. Metamor. sic modulatur: Quid prohibetis aquas, communis vsus aquarum. Idem Ouidius lib. 1. Fastorum ait: Omne solum forti patria est, vt piscibus aequor. Ergo [sect. 35] in aequoribus & aquis nullum ius est, aut esse potest humano generi, praeterquam quo ad vsum communem. Praeterea de iure naturali & diuino est illud praeceptum, vt: Quod tibi non vis, alteri non facias, vnde cum nauigatio nemini possit esse nociua, nisi ipsi nauiganti, par est, vt a nemine possit aut debeat impediri, ne in re sui natura libera, & permissa, sibique minime noxia nauigantium libertatem impediat, & laedat, contra dictum praeceptum, & contra regulam l. libertas. ff. de statu hominum. §. libertas. Institut. de iure personarum. leg. prima, & secunda. ff. de homine libero exhibendo. l. 1. §. quae onerandae. ff. quarum rerum actio non datur. l. si quando. §. illud. verb. adstringendos. C. de inoffi. testa. praesertim cum omnia intelligantur esse permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quib. caus. maiores. l. super statuas. C. de religiosis. Quinimo non solum contra ius naturale esset, velle impedire talem nauigationem praetextu praescriptionis, cum impedienti id minime prosit, & impedito noceat, sed etiam tenemur contrarium facere, hoc est, prodesse ijs, quibus possumus, cum id sine damno nostro fieri potest, & ita edocemur a domino nostro Iesu Christo in Euangelio, dum calumniantibus Iudaeis curauit die Sabbathi aegrotum. Haec est illa charitas, de qua per diuum Ioannem Euangelistam Epistola quarta ad finem dum ait: Mendacem esse, qui dixerit, se diligere Deum quem non videt, si quidem nec iuuat nec diligit fratrem suum, hoc est, proximum, quem videt, hoc est, quod docemur a Iurecon. in l. in illa stipulatione per te non fieri. ff. de ver. ob. vbi no. Bar. & reliqui, non sufficere abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est, hoc eleganter disseruit Cicero Officiorum 1. & 2. & depinxit comicus Terentius in Andria, dum introduxit Cremetem senem alteri seni praediuiti obiurgantem, quod se ipsum summis noxijsque ac assiduis curis & laboribus maceraret, nam illi excipienti sic, tantum, in quit, ocium est tibi rerum tuarum, aliena vt cures, eaque nihil quae ad te attinent. Replicauit Cremes sic: Homo sum, humani a me nihil alienum puto, non obscure significans propter illam naturalem cognitionem, quam inter nos natura constituit, teste Iureconsulto in l. vt vim. ff. de iustit. & iure, hominem homini non auxiliari, nefas esse, praesertim cum id sine vllo incommodo suo, iactura, aut impensa fieri potest, quale est ei, qui inops consilij est, consilium praebere, comiter erranti monstrare viam, ex suo lumine alterius lumen accendere, & similia, vt plenius per Ciceronem, vbi supra, & hoc est illud diuinum praeceptum: Quod tibi non vis, alteri ne facias, ergo quanto magis tenebimur non obesse, praesertim quando nostra nil interest. Ex [sect. 36] superioribus etiam apparet suspectam esse sententiam Ioannis Fabri, Angeli, Baldi, & Francisci Balbi, quos supra retulimus, existimantium loca iurisgentium communia, & si acquiri non possint praescriptione, posse tamen acquiri consuetudine, quod omnino falsum est, eaque traditio caeca, & nubila est, omnique rationis lumine carens, legemque verbis non rebus imponens, contra l. secundam, cum vulgatis. C. commu. de lega. in exemplis enim de mari Hispanorum, Lusitanorum, Venetorum, Genuensium, & reliquorum constat consuetudine ius tale nauigandi, & alios nauigare prohibendi non magis acquiri, quam praescriptione, vtroque enim casu, vt patet, par ratio est, ergo, &c. l. illud. ff. ad leg. Aq. & quia per iura & rationes supra relatas id esset contra naturalem aequitatem, nec vllam induceret vtilitatem, sed solam laesionem, sicque vt lege expressa introduci non possent. c. erit autem lex, quarta distin. l. 1. & 2. ff. de legib. ita etiam nec lege tacita, qualis est consuetudo. l. de quibus, cum seq. ff. de legib. & tempore id non iustificaretur, sed potius deterius & iniurius indies fieret. c. fi. de praesc. & in exemplis supra relatis, de furtis & adulterijs, & similibus facinoribus supra relatis. nu. 15. loca vero publica etiam praescriptione quaeruntur, vt infra dicam, contra Bald. Angel. Fabrum, Francis. Balbum. Denique [sect. 37] ad perspicuam istorum cognitionem agendum est de ijs quae in terra, quae in mari, quae in coelo reperiuntur, etenim licet iure naturali, & gentium primaeuo omnis terra erat omnibus gentibus communis, quo ad vsum, & quo ad proprietatem, vel dominium nullius omnino erat, tamen iuregentium secundario coepit ab illa omnium gentium communione segregari ac separari, vt exempli gratia, Hispania esset Hispanorum, Gallia Gallorum, & sic de reliquis gentibus & regionibus, &c. d. l. ex hoc iure, cum similibus supra allegatis, & qua ratione vna prouincia a reliquis gentibus & prouincijs potuit segregari, & distingui, eadem ratione, in vna eademque prouincia potuit pars quaedam a reliquis eiusdem prouinciae partibus, & gentibus separari, vnique, vel quibusdam applicari, argu. de toto ad partem. l. 1. & 2. l. an pars. ff. pro de relict. l. quae de tota. ff. de rei vendi. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebellia. & vt cum vna prouincia a reliquis separatur, intra ipsum prouinciae, & eius terrae ambitum sunt flumina, quae a reliquis quoque gentibus, etiam quoad communem vsum separata videntur, non secus quam humus ipsa, ita quoque cum vnius prouinciae pars a reliquis prouinciae ipsius partibus separata, vni vel quibusdam hominibus applicatur, flumina etiam quae intra illam particulam erant, a reliquis prouinciae partibus & gentibus separata videntur, non secus quam ipsamet terra, & vtrumque tam terra, quam aqua fluens fit proprium illius domini, & intra illam particulam volatilia quoque nidificantia ad eundem in habitu pertinebunt, non secus quam terrestria, aut etiam aquatilia, quae in fluminibus reperientur, verum quia nimis difficilia impossibilibus enumerantur. l. apud Iulianum. §. constat, vbi notant Bar. Paul. Castren. Alex. Iaso. & alij communiter. ff. de leg. 1. & ferarum apprehensio nimis (vt constat) difficilis est, siue illae sint terrestres, siue coelestes, siue aquatiles, consequens fit, vt qui est dominus illius particulae terrae, & aquarum pro fluentium, fluminumúe, adhuc tamen is ferarum, quae ibi sese continent, siue illae coelestes sint, siue terrestres, siue etiam squameae dominium habere non intelligatur, poterit tamen sibi soli competere ius piscandi in suo suisúe fluminibus, vel venandi in nemoribus suis, vel aucupandi in syluis suis, ita vt alios venari, aucupari, piscariúe festinantes prohibere iure possit. Cum ergo iuregentium secundario admissum generaliter sit, vt haec terrarum aquarumque fluentium ab antiqua communione separatio, & particularis applicatio fieri iure possit, in eo tantum quaestio erit, quibus quotúe modis id fieri possit, & sane fieri poterit, primum ex populi expressa concessione. arg. c. super quibusdam. §. praeterea. ff. de verbo. signi. Idem ergo in concessione tacita. l. cum quid. ff. si certum pet. gl. no. in simili. in l. 2. §. sed quia veremur. C. de iuramen. calum. l. cum ex filio, in prin. vbi multa per Ias. ff. de vulg. l. 1. vbi etiam multa per Iaso. C. qui admitti. tempore quoque, cuius initij memoria non sit, acquiri poterit. l. 1. 2. & 3. ff. de aqua pluuia. arc. l. 1. §. ductus aquae. ff. de aqua quot. quo casu Ioannes Faber, Angelus, Franciscus Balbus, & alij relati in prin. huius c. contendunt [sect. 38] non tam praescriptione quam consuetudine id ius acquisitum videri, per d. l. sane si maris. ff. de iniur. & mouetur etiam Baldus in rubr. ff. de rerum diui. & Franciscus Balbus de praescrip. 4. par. 5. par. prin. q. 6. quia, inquiunt, consuetudine acquiritur ius in specie nostra, quod antea nullius in bonis erat, vel ad nullum pertinebat, praescriptione vero ius, quod in bonis vnius erat, transfertur ad alterum, quod nihil est, si recte inspexeris, nam in specie nostra, qui tempore immemoriali ius quaesiuit, is id Reipublicae ademit, sicque quod ad rem publicam, quodque ad omnes, vel etiam ad singulos de populo pertinebat ad praescribentem, vel acquirentem translatum fuit, nec enim verum est, ad nullum antea pertinuisse, propterea quod ad omnes pertineret, id enim non minuit, sed auget, argumento d. authen. res quae. C. commu. delegat. Reiecta ergo eorum ratione definitio quoque principalis suspecta est, nam tale ius praescriptione potius, quam consuetudine acquisitum videri debet, nam consuetudo est lex tacita. l. de quibus, cum multis legibus seqq. ff. de legib. lex autem omnibus debet esse aequalis. c. erit autem lex. 4. dist. l. 1. & 2. ff. de legibus. sed hic cessat aequalitas, quia solius acquirentis conditio melior fit, reliquorum vero deterior, ergo, &c. Item lex debet esse vtilis, sed hic esset nociua omnibus praeter acquirentem, ergo, &c. vt d. c. erit autem lex, cum similibus. Praeterea ad consuetudinem inducendam longum tantum tempus desideratur. d. l. de quibus, cum seq. vbi fuse per Barto. & Ias. & nouiores, sed hic desideratur immemoriale tempus, ergo, &c. Deniq; quod id ius tempore acquiratur, cum in confess. sit, sciendum est ad talem acquisitionem tria concurrere oportuisse. Primum, quod iste fuerit piscatus per tempus, cuius initij non sit memoria. Alterum, quod per id tempus nullus alius de populo piscatus fuerit, nisi forte de concessione istius, vel clandestinae. Vltimum, quod alios piscare volentes ipse sciente, & patiente populo prohibuerit, nam & si ipse piscatus semper fuisset, & quosdam de populo piscari volentes prohibuisset semper, sed tamen non omnes, quia alij fuerunt prohibiti ab eo, alij vero libere piscati fuerunt, id quidem non sufficeret ex mente doctorum communiter, vbi supra. Hactenus quoad terram vel flumina, Quid[sect. 39] autem quoad mare? & in eo magis est, quod etiam concursus istorum trium non sufficeret ad acquirendum ius. Ratio differentiae inter mare ex vna parte, & terram, vel flumina, ex altera, quia illo casu, vt olim, ita & hodie, & semper, tam quo ad piscandum, quam quoad nauigandum mansit integrum ius gentium primaeuum, neque vnquam fuit a communione hominum separatum, & alicui, vel aliquib. applicatum, posteriore autem casu, nempe in terra, vel fluminibus aliud fuit, vt iam disseruimus, sed quare ius gentium secundarium, vt eam separationem, quoad terras & flumina fecit, eandem quoad mare facere desijt, responde, quia illo casu expediebat ita fieri, hoc autem casu non expediebat, constat enim, quod si multi venentur, aut piscentur in terra, vel flumine, facile nemus feris, & flumen piscibus euacuatum redditur, id quod in mari non est ita. Item fluminum nauigatio facile deterior fit, & impeditur per aedificia, quod in mari non est, per totum. ff. ne quid in flumine pub. Item per aquae ductus fac ile euacuatur flumen, non ita in mari, ergo in vtroque non est par ratio. Nec ad rem pertinet, quod supra diximus, [sect. 40] communem esse vsum aquarum, fontium etiam & fluminum, nam intelligitur quoad bibendum, & similia, quae fluminis dominium aut ius habenti vel minime vel leuissime nocent, minima. n. in consideratione non sunt, l. scio. ff. de mino. dixi multa lib. 1. de suc. reso. c. 7. Pro nostris sententijs facit, quia iniqua nullo tempore praescribuntur, [sect. 41] & ideo lex iniqua nullo tempore praescribitur, aut iustificatur. Ita Balbus de praescrip. 5. q. prin. in q. 11. illius 5. quaestionis princip. gloss. in cap. inter caetera. 16. q. 3. Alphonsus de Castro Theologorum doctissimus de potestate legis poenalis. lib. 2. c. 14. Quae possunt quaeri priuilegio, an possint acquiri consuetudine vel praescriptione, vide per Panor. & plene Felinum in c. accedentes, de praescrip. Balb. de praescr. 5. q. in princ. glo. in c. catholica. 11. dist. vbi Dominicus, & praepos. Ant. in d. cap. accedente, & praescriptionem posse causari a priuilegio insufficienti, & posse cum eo concurrere, tradunt Bal. in leg. 1.[sect. 42] col. pen. C. de seruis fugitiuis. c. cum personae, de priuileg. lib. 6. vbi Ioannes Andreae, & Geminia. c. veniens, cum glo. vbi Panor. de praescrip. Balbus in 5. q. princ. post prin. Imola in repetitio. c. fi. col. 9. de praescrip. vbi tradunt, an contra tenorem priuilegij possit priuilegiatus praescribere, & an videatur renunciare praescriptioni per impetrationem priuilegij. Et [sect. 43] actioni nondum ortae, sed quae speratur competere, an praescribi possit, praesertim contra eum, qui poterat efficere, vt ipsa oriretur, tradit Balbus, vbi supra 5. q. princip. in versi. tertio quaero. Bal. consi. 292. super eo. lib. 3. glo. in l. empti. C. de euictio. Ancha. in c. sine possessione, de reg. iur. Et [sect. 44] quae sunt impraescriptibilia ex legis dispositione, vt via publica, homo liber, res sacra, nec per annos mille praescribentur. Bal. in fi. & ibi Ange. in l. omnes. C. de praescrip. triginta annorum. Ioannes de Platea in l. si quis decurio. 3. C. de decur. lib. 10. glo. in l. 2. C. de ingenui. manumiss. gl. in l. fi. C. de praescrip. longi tempor. quae pro lib. Felinus in Rubr. de praescrip. Idem Felin. in c. accedentes. col. 4. eodem tit. Balbus, vbi supra par. 5. quaestio. 19. contra Panormi. consi. 26. lib. 2. Et legem iniustam nullo tempore posse praescribi, tenet Balbus, vbi supra, quaestio. 12. per c. erit autem lex. 4. distinct. post glo. in cap. inter caetera. 16. quaestio. 3. & Balbus, vbi supra, quaest. 14. ait incolatum seu domicilium decennio praescribi, vel acquiri, & priuilegia ciuilitatis, & Bal. in rub. de praescriptio. ad fi. l. 2. & ibi glo. & Bar. C. de incolis. lib. decimo. Denique [sect. 45] praescriptionum materia locum non habet in sequentibus casibus. Primus, quando res ageretur inter duos populos liberos, vel inter plures. Secundus quando ageretur inter principes non recognoscentes superiorem. Tertius quando ageretur inter extraneos respectu iurisdictionis, etiam si illi essent priuati homines, & consequenter idem est respectu ambasciatorum seu legatorum, & reliquorum peregrinorum, vt plene disseruimus supra part. 1. istius praescriptionum tractatus in primo cap. illius par. 1. Praeterea [sect. 46] actionum personalium praescriptio actiue (hoc est, quo ad inducendam obligationem personalem) etiam hodie locum non habet, vt edocemur supra par. 1. in q. 10. illius partis 1. Et alios casus, in quibus cessat praescriptio, colliges supra par. 2. in c. inci. quo ad materiam praescriptionum. & Balbus enumerat quamplures in 6. par. prin. ad fin. in tract. de praescrip. Alios [sect. 47] quam plures casus, in quibus cessat praescriptio, enumerauimus & tradidimus varijs in locis in tract. de succ. crea. quos casus vt ex integro repetere non expedit, cum ibi inueniri possint, ita eos summatim referre oportuit, estque vtile referendo ea loca, quibus plenius peraguntur, quae sunt sequentia. Praescriptio triginta annorum iure ff. incognita, cum communi. §. 21. nume. 234. in tract. de succes. creatio. Praescriptio an impediatur alienatione vetita. §. 26. nume. 127. Praescriptio longi temporis non rescinditur per restitutionem, contra communem. §. 26. nu. 232. Praescriptio immemorialis an detur inter dominum, & vasallum. §. 22. nu. 24. Praescribi an possit ius facultatis. §. 22. nu. 26. Praescriptio immemorialis non procedit, vbi non est possessio, vel quasi. §. 22. nu. 25. Praescribi an possint alienari vetita. §. 26. nu. 112. Praescrip. nunquam rescindi restitutione contra communem. §. 26. nu. 111. Praescriptio impeditur, quando iurisdictio aliqua in parte exercetur. §. 26. nu. 123. Praescrip. mala fide non contingit, etiam in actionibus, cum communi contra alteram communem. §. 21. nu. 119. Praesc. fauorabilis non facilius pacto impeditur, quam odiosa, cum Alcia. contra Fel. & alios §. 10. nu. 19. Praescriptio iuris personalis refert, fundetur in negligentia non potentis, an vero in praesumptione solutionis, noua decla. contra Fel. Rom. Crotum, & alios. §. 10. num. 19. Praescriptio virtualiter impeditur, si conuenitur, vt ea impleta iterum actio renasceretur, cum communi. §. 10. nume. 23. Praescriptio cum peccato non inchoatur cum communi. §. 10. nume. 33. Praescriptio pacto potest renunciari ex permissione legis, vel statuti, cum communi. §. 10. nu. 21. Praescriptio non impeditur per pactum de non praescribendo, etiam ante inchoatam praescriptionem, contra Fel. §. 10. nu. 14. Praescriptio 30. ann. procedit etiam de iure cano. in casibus cum communi. §. 10. nu. 150. Praescribi non potest personalis actio cum mala fide, cum communi contra Bar. & sequaces. §. 10. nu. 14. Praescriptio per pactum prorogari non potest cum Croto contra communem. §. 10. nu. 24. Praescriptio iure forum incognita, cum communi. §. 10. num. 16. Praescriptio etiam sumens originem ab ipso contractu renunciari non potest, contra Bald. Feli. Ripam. §. 10. nume. 18. Praescriptio contingit cum bona fide orta etiam ex iniusta causa, cum communi. §. 10. nu. 13. Praescriptio actionum & seruitutum non fit cum mala fide de iure canonico, cum communi contra Barto. §. 10. nume. 12. Praescripta actione personali, debitor est tutus in foro contentioso, cum Felino, & alijs contra Couar. §. 10. nume. 35. Praescribitur vel finitur 30. annis ius offerendi, cum communi. §. 10. nu. 17. Praescriptioni etiam in merum fauorem praescribentis inductae renunciari non potest, contra commun. §. 10. nume. 16. Praescriptionem an testator vetare possit, noua declaratio. §. 10. nume. 38. Praescriptio cum mala fide non procedit, etiam in actionibus temporalibus, contra commu. §. 10. num. 36. Praescriptio coepta contra priuatum, cui successit, ecclesia non variatur. §. 10. nu. 41. Praescriptio longi temporis non impeditur per pactum de non praescribendo, contra Fel. Bar. & Ripam. §. 10. num. 11. Praescriptio non impeditur per pactum etiam iuratum, cum quibusdam contra communem. §. 10. nume. 9. Praescriptio praeterita pacto renunciari potest, cum Feli. & alijs, quod fallit in rebus corporeis. §. 10. nume. 10. Praescriptio non potest per pactum impediri, cum communi, contra quam plures. §. 10. nu. 6. SEXTA ET VLTIMA PARS, QVAE AD RESOLVTIONEM SEV RESCISsionem praescriptionum vergit. PRaescriptio [sect. 48] semel completa ex multorum sententijs rescinditur malae fidei aduentu, post finitam seu expletam praescriptionem contingente, quam rem vehementer controuersam peregrinus supra cap. 84. dic vt ibi. Secundus casus [sect. 49] quo ex multorum sententijs rescinditur vsucapio, est per restitutionis interuentum, quae concediturei, contra quem absentem, aut ignorantem, aut absentem simul & ignorantem, praescriptio contigerat, iuxta leg. fin. C. de temp. longi praescri. quam rem a nostris inter sese dissidentibus, vehementer controuersam similiter disseruimus supra cap. 75. dicito vt ibi. Tertius casus est [sect. 50] ratione pacti quod efficit, vt praescriptio semel completa infirmetur. Ita tenent Ang. in l. 1. C. ne rei domi. vel temp. Din. & Io. Imol. in l. nemo potest. ff. de l. 1. And. Alciat. in rub. de praesc. nu. 58. Ioan. And. ad Spec. in rub. de praesc. col. 2. & haec opinio erat communis ante tempora Bart. secundum Alciatum, vbi supra, Bar. & Bal. in l. 1. ff. de vsucap. estque communis opinio, secundum Bald. in d. l. nemo potest, vbi eam tenet etiam Florianus, & Bal. in l. 1. C. de senten. quae pro eo quod interest. col. 4. Anto. Butr. in c. cum non liceat, de praesc. sed aduerte quod omnes hi partes minime dicunt praescriptionem impletam pacto infirmari, sed tantum impediri antequam inchoetur. Contrariam partem quae hodie receptior est, secundum And. Alcia. vbi supra, tenent Barto. col. pe. in d. l. nemo potest, quam & sequuntur, & receptiorem appellant Francis. de Rip. numero 104. ibi, & And. Alciat. vbi supra, Raphael Cuma. Areti. & Alex. nume. 25. & Ioan. Crotus nu. 45. in d. l. nemo potest. sequitur, & affirmat esse receptiorem sententiam Ioan. Annibal, in d. l. nemo potest. nu. 685. & est communis opin. secundum Praepositum, qui eam sequitur in c. 1. §. praeterea, de cap. Cor. tenet Fran. Balb. de praescript. in 5. par. 5. par. prin. q. 6. qui alios allegat. Bal. in l. si postquam. ff. de fideiuss. Panor. in rub. de praescrip. col. fi. Ludouicus Roma. in Rubri. ff. de arbitr. colum. vigesima. & idem Roman. consi. 201. pro decis. praesentis, quem refert & sequitur Iaso. hanc partem secutus in d. l. nemo potest. num. 111. lect. 2. & idem Ias. ibi nume. 80. in lect. 1. sed aduerte quod hi Doctores nil aliud dicunt, nisi quod pacto impediri non potest praescriptio. Quid dicendum? & praemitte longam esse differentiam, vtrum agatur de praescriptione iurium realium, an vero de praescriptione iurium personalium, priore enim casu ob bonum publicum fuerunt introductae vsucapiones. l. 1. ff. de vsuca. posteriore autem casu non ita. sed magis, vel saltem potissimum propter vtilitatem priuatam, [sect. 51] ideo tunc iurium personalium praescriptio videbatur posse renunciari, arg. l. si quod nolit. §. pen. ff. de aedil. edict. Sed cur magis ob bonum publicum videtur inducta iurium realium praescriptio, quam iurium personalium? respondeo ea ratione, quod possessioni naturali & apparenti magis fauendum erat, quam vbi vel nulla possessio omnino erat, vel erat improprijssima & latens, sicque si contra me habebam aliquam actionem, praesertim datiuam, & breuissimae vitae, mirum non est, si conueniri possit, vt eius vita breuietur, vel prorogetur, vt d. l. quod si nolit. §. pen. non sic in remouendo tempore rebus corporalibus praescribendis definito, quia ex rebus corporalibus nascuntur fructus, ex quibus sustinetur vita hominum, sicque vt earum rerum dominia non sint in incerto, longe magis interest reipublicae, quam respectu dictarum actionum personalium [sect. 52] & sic vsucapionem rerum corporalium ob bonum publicum etiam principaliter introductam esse, tenendum est, per d. l. 1. ff. de vsucapio. si non violetur, vt est ex mente omnium eorum, quos supra retulimus, tenere hanc opinionem negatiuam, vt nequeat pacto renunciari praescriptioni, licet contrarium teneant ij, qui partem contrariam tuentur, & potissimum Franc. Balb. vbi supra, post Ang. Imo. & Ale. col. pe. in d. l. nemo potest, id quod nos tenuimus (sed minus recte) in §. 10. num. 6. vers. pro priore, in tracta. de succ. crea. & ad confirmationem istius differentiae, quam inter praescriptionem rerum corporalium, & actionum personalium constituimus, conducunt, quae non minus vtiliter, quam noue disseruimus, supra par. 2. q. 1. cum seq. His praemissis [sect. 53] finge me redemisse seruum ab hostibus, quem tibi hac lege donaui, ne eum posses praescribere, certe post tempus ad talis rei praescriptionem a lege definitum tali pacto minime obstante, iuxta superiorem conclusionem eum te praescripsisse credo. Addo optimum text. hanc ad rem a nemine vnquam allegatum in leg. si id quod. ff. pro derelict. vbi vxor marito rem donauit alienam, quam maritus accepit, cum vxoris esse putaret, sicque nec possidebat cogitatione dominij, nec putabat se posse praescribere, quia ille titulus, vtpote a lege improbatus pro non titulo habebatur. leg. 2. C. pro empto. leg. 1. C. de bon. mater. leg. 2. §. si a pupillo. ff. pro empto, adhuc tamen is maritus eam rem praescripsit, quia vt praescriptio contingat, sufficit possessionem vitio carere, prout ibi contigerat, quae vt vitio careat, sufficit possessorem putare sese domini ex voluntate possidere, vt ibi, dum ait quasi volente & concedente domina: Sic & in proposito, ergo sciebam te habere dominium istius serui reuocabiliter eo ipso quaesitum quod eum ab hostibus redemisti. l. in bello. §. si quis seruum. ff. de capt. sicque legitime eum te donante possidebam sciebamque me eum posse praescribere (si nullum pactum interpositum fuisset) post transactum tempus, quod priori domino lex ad eum seruum redimendum concedebat, iuxta dict. §. si quis seruum. certe non obstante pacto eum praescribam, quia tale pactum non constituit me in mala fide, vt d. l. si id quod, licet contrarium & male tenuerit Ripa in l. nemo potest. ff. de leg. 1. num. 105. quem improbauimus de succ. crea. §. 10. num. 12. vide supra 71. c. Cum [sect. 54] ergo dominium irreuocabile illius serui praescriptione illa quaesierim, in eo duntaxat quaestio manebit, an qui mihi eum donauit ad interesse, vel forte ad ipsius serui dominium restituendum ex vi pacti agere contra me possit, prout dominium, semel quaesitum in mille iuris speciebus restitutioni subiectum esse apparet, in l. videamus 2. ff. de vsuris, & quidem contra me agere non poterit si eius non intersit. l. ex conuentione. C. de pact. l. 1. C. sine censu vel reliquis. l. stipulatio ista. §. alteri, & §. si stipuler, & vtrobique per Bartho. Alexand. & Iason. ff. de verb. obliga. sin autem eius intersit, agere poterit, vnde si eidem donatori verus dominus eum seruum (hoc est facultatem & ius eius redimendi) donasset, legasset aut alias concessisset, iam eius interesse inciperet, & sic agere posset, dictis legibus, sicque illa vsucapio forte rescinderetur, quod obtinet si ea donatio vel legatum fieret ante perfectam serui praescriptionem. Quartus casus in quo rescinditur vsucapio[sect. 55] est, quando post eam completam tali praescriptioni renunciatum fuit, ita tradunt communiter Doctor. vt per Francis. Balbum de praescrip. in 5. par. 5. partis princip. q. 6. Fel. in rubr. de praescrip. num. 10. Francis. de Ripa in dict. l. nemo potest. ff. de leg. 1. num. 106. per l. si postquam. ff. de fideiusso. quae conclusio & si in praescriptione actionum forte vera sit, non sic in praescriptione rerum corporalium, vt diximus de succ. crea. §. 10. num. 10. Quintus casus est quando renunciatio fit iuramento, vt per Balbum, vbi supra, num. 3. quod impugnaui in d. §. 10. num. 9. Sextus casus est, [sect. 56] quando conuenit, vt si actionem, quam contra te habebam, praescriberes, iterum eadem quantitas, vel res deberi inciperet. Ita Bar. in d. l. nemo potest. col. pen. per l. sicut in annos. ff. quib. mod. vsusfr. ami. sicque impleta semel praescriptio virtualiter & in effectu rescinditur per modum alterius obligationis renascentis, sequitur Balb. vbi supra num. 3. Angel. in prin. Insti. de vsucap. colum. 4. de quo per Fel. in d. rub. de praescri. col. pendixi in d. §. 10. num. 23. Septimus casus est, [sect. 57] quando per legem liceret pacisci super praescriptionibus breuiandis, prorogandis, vel perimendis, tunc enim post impletam praescriptionem posset agi, vt rescinderetur inter partes, ita in simili tenet Franciscus Ripa, num. 107. in d. l. nemo potest. confirma quia praescriptiones sunt meri iuris positiui, vt plene diximus supra par. 1. q. 2. ergo per ius positiuum poterit eis addi, detrahi vel commutari. l. nihil tam naturale. ff. de reg. iur. c. omnis res, eo. tit. §. sed naturalia. Instit. de iur. nat. & in specie ita tenet Felin. in dict. rub. de praescrip. Bald. in leg. 2. per illum text. C. de const. pec. Octauus casus est, [sect. 58] si actum fuit inter partes, vt actio quae forte per annum vel biennium praescriptibilis erat non praescriberetur, nisi tempore longiore, vel vt res quae triennio vel decennio praescriptibilis erat, non praescriberetur, nisi longiore tempore, in his enim speciebus & similibus in effectu videtur per pactum rescindi praescriptio, eo quod ea praescriptio, quae tali pacto cessante contingeret, nunc per talis pacti interuentum contingere desijt, ita videntur tenere communiter Doctores, vt per Accursium, & Baldum & alios in authe. quas actiones. C. de sacrosanc. eccle. Angel. in auth. vt Ecclesia Romana, in prin. & alij quos retulimus de succes. creatio. §. 10. nu. 24. vbi ab hac opinione recessimus post Crotum nu. 45. in d. l. nemo potest. & supra num. 37. Nonus casus est, quando testator, qui rem bona fide emit, postea dubitare coepit, an forte esset aliena, & iussit, ne eam haeres possit praescribere, si forte aliena appareret, quo casu adhuc puto perfici praescriptionem mero iure, verum in effectu rescinditur, quia quasi ex causa fideicommissi eam haeres sic praescriptam tenebitur restituere, arg. l. cum pater. §. filius matrem. ff. de leg. 2. l. vnum ex familia. §. si rem. ff. eo. tit. Decimus casus traditus fuit per nos de suc. crea. §. 10. nu. 40. versi. denique ex dictis. Vndecimus casus quando ex forma statuti debitum decennio praescribi poterat praescriptum fuit decennio mox partes conuenerunt, vt per aliud biennium actio duraret, sicque in effectu rescissa fuit vsucapio, quod dic vt d. §. 10. num. 26. versi. in summa. Duodecimus casus est, in praescriptione inducta in merum partis fauorem, arg. eorum quae diximus d. §. 10. numero 16. versic. quinto limi. Tertiusdecimus casus est, quando rescinditur vsucapio per interuentum restitutionis concessae minorib. vel militibus, vel ecclesijs, & is casus alios multos contineat sub se, vt diximus plenissime de succe. crea. §. 10. nu. 40. cum multis seq. per l. fi. C. in quib. ca. in integ. restitu. non est necessar. l. 1. C. si aduer. vsuc. Quartusdecimus, casus fauore paupertatis rescinditur praescriptio, vt diximus supra primo capit. 136. Quintusdecimus casus, lex iussit, vt mercedes[sect. 59] famulorum praescriberentur triennio, ea ratione mota, quia qui post triennium mercedem ab hero suo petit, praesumitur retro suam mercedem recepisse, & iterum eam exigere velle, contra ca. bona fides, de regu. iur. lib. 6. certe hoc casu si post triennium is famulus probat sibi mercedem nunquam fuisse solutam, rescindetur ea praescriptio, ipseque obtinebit, vt dixi de success. creation. §. 10. num. 36. quod nota ad intelle. prag. ann. 1528. capit. 157. quod tamen non affirmo, sed dicito, vt disseruimus de succ. crea. §. 10. nu. 33. dic vt in sequentibus tribus versiculis. Decimussextus casus est, vt omnis praescriptio, quae nititur in praesumptione solutionis, vel numerationis, rescindatur quoties probatur contrarium, exempli gratia, lex concedit exceptionem non numeratae pec. contra hanc exceptionem debitori competentem, praescribitur biennio. l. in contractibus. C. de non num. pecu. in princip. Institut. de literarum obliga. Ratio est, quia post biennium lex praesumit veram pecuniae numerationem a creditore factam fuisse, vt dictis iuribus, ergo contra hanc praescriptionem admittitur probatio in contrarium, sicque si debitor etiam post biennium probat sibi pecuniam non fuisse num eratam, ea biennij praescriptio quasi rescissa sibi nihil oberit. Ita (multis tamen repugnantibus) plene tradit Philippus Decius in leg. iure naturae. ff. de regu. iur. Emanuel de Acosta in l. 3. C. de non nu. pecu. vl. fall. dixi plene multisque ornaui de success. crea. §. nono. numero 22. Decimus septimus casus est, vt omnis praescriptio quae nititur in praesumptione obligationis, si probetur eam obligationem re vera non interfuisse, cessare aut rescindi dicatur, vnde in terminis l. cum de in rem verso. ff. de vsur. vbi is qui certum quid annuum per continuum decennium recepit, dicitur illam annuam praestationem in posterum praescripsisse, vt in aeternum tantundem singulis annis sibi praestandum sit, quia causa & titulus obligatorius eo ipso praesumitur, quod talem titulum & causam allegauit, quo casu ea praescriptio (si modo eam praescriptionem appellare fas est) si reus probauerit, nullam causam obligatoriam praecessisse, rescindetur, illeque in posterum liber manebit, vt est vera, & communis sententia, de qua plenissime egimus, & pluribus quam quinquaginta similibus ornauimus, supra par. 3. princip. & supra capitu. 84. cum praeceden. & seq. dum disseruimus materiam d. l. cum de in rem. Qua ratione in omnibus illis quinquaginta iuris speciebus, de quibus mentionem habuimus, in quibus inducitur praesumptio & quasi quaedam probatio post longum tempus responderem, facta sufficiente in contrarium probatione, a tali legis praesumptione recedendum esse, & consequenter eam praescriptionis imaginem rescissam videri, vt dictis in locis attigimus. Decimusoctauus casus est, [sect. 60] quando praescribitur iurisdictio, nam talis praescriptio resoluitur aut rescinditur voluntate seu poenitentia ipsorum ciuium in quibus exercetur, moueor, nam omnis iurisdictio est, ad meram subditorum tantum, non etiam ad regentium vtilitatem, vt tradunt Plato, Cicero, sanctus Thomas, sanctus Ireneus, & denique est communis opinio tam sanctorum doctorum, quam Philosophorum, & omnium scribentium, vt plene disseruimus supra libro primo. capitu. 1. Quidquid autem ad nostram vtilitatem receptum est, tandiu durare debet, quandiu nobis placuerit, & non vltra, idque libere repudiare, prodigere, & abijcere possumus. l. penu. C. de pact. l. si quis in conscribendo. C. de episco. & cle. l. egregius, in l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verbo. oblig. l. filiusfamilias. §. diui. ff. de leg. 1. l. cum pater. §. rogo. & §. mando. ff. de leg. 2. l. 1. ff. mand. in prin. Institu. eod. titu. l. sub hac. ff. de actio. & obliga. l. sed & si lege. §. consuluit, ibi, dum re sua se abuti putant. ff. de peti. haered. leg. non vsque. ff. si a parente quis fuerit manu. l. 1. §. & magis. verbo, prodegit. ff. si quid in frau. patroni. l. inuito. ff. de reg. iur. §. praeterea, cum ibi no. Institutio. de actio. vbi Glo. ait, Id portat leuiter, quod portat quisque libenter. omnes enim homines aeque liberi sunt. l. quod attinet. ff. de reg. iur. & ad suam duntaxat vtilitatem sese aliorum submittunt iurisdictioni, non quo minus, sed quo magis libertate sua potiantur, dum principum armis, potentia & consilio aduersus facinorosos conciues, vel exteros tuentur, vt dixi supra c. 1. & 20. 21. 22. ergo si quoties libitum esset, non liceret ab ea subiectione sic sponte facta discedere, iam ea ad suam vtilitatem duntaxat facta in laesionem & perniciem suam contra omne ius omnemque rationem conuerteretur. l. legata inutiliter. ff. de leg. 1. l. legata inutiliter. ff. de adim. lega. l. non ideo minus. C. de procu. l. quod contra. ff. de legib. id quod innumeris authoritatibus, legibus, & rationibus ornauimus, in l. si quando, in princip. C. de inoffic. testamen. cuius tituli interpretationem collocauimus in lib. vlt. de success. resolution. Nec immemoriale etiam tempus huic rei impedimento est, quia omnes praescriptiones etiam immemorialis temporis (vt notum est) sunt iuris ciuilis Romanorum merum inuentum, vt diximus supra parte 1. q. 2. cum seq. sicque populum Romanum duntaxat non etiam reliquas gentes tenent, sicque reliquae gentes iure tantum naturali & gentium, non etiam hoc iure ciuili Romanorum vtuntur. porro ius naturale & gentium praescriptiones non nouit, vt dict. quaest. 2. cum seq. disseruimus. quinimmo nec ipsi populo Romano aut alteri populo, qui similibus praescriptionibus vteretur, id impedimento esset, quia, vt saepe diximus, tantum praescriptum quantum possessum. d. c. sine possessione, de regu. iuris. libr. 6. vbi per omnes. nec dubium est, quin & si quis dux, comes, marchio aut baro, & similes eiusque praedecessores iurisdictionem in quodam populo per immortale tempus exercuissent, adhuc in illius iurisdictionis possessione, vel quasi & modo esse & retro semper fuisse sub hac limitatione, moderamine, modo aut conditione videntur, vt ea meram ciuium duntaxat vtilitatem intueri videatur, & consequenter, vt ad libitum ipsorum resolubilis sit, vnde ciuibus domicilium & iurisdictionem mutare liberrimum est, vt diximus de succes. creat. libro tertio. §. 30. nume. 298. cum praecedentibus & sequentibus. veritas tamen istorum pendet ab triplici illa principatus specie, de qua supra libr. 1. ca. 1. disseruimus. sicque isthaec interea non adfirmamus. Decimusnonus casus est, [sect. 61] quando rem alienam, quam meam esse putabam, tibi bona fide accipienti donaui, qui eam praescripsisti, deinde erga me ingratus extitisti, tunc enim rescissa tali praescriptione eam rem (vt quibusdam placuit) reuocare potero, argumento l. fina. C. de reuoc. dona. quod forte non est tutum, quasi donatarius, postquam rem praescripsit, iam non tam a me quam iure suo habere videatur, arg. l. si id quod. ff. pro derelicto, & quia beneficium d. l. fina. ad res proprias non ad alienas donatas videtur pertinere, nisi forte verus dominus eam rem postea huic donatori donasset aut legasset. Vigesimus casus, [sect. 62] quando in terminis l. si vnquam. C. de reuocan. don. postquam donatarius res alienas bona fide donatas & acceptas praescripsisset, liberi donatori nascerentur, tunc enim per talem liberorum superuenientiam quasi rescissa illa praescriptione res donatae ad donatorem (vt quibusdam placuit) reuerterentur, praesertim si verus dominus eas res mihi ante impletam a donatario praescriptionem donasset, aut legasset, tunc enim duplex ius mihi competeret & dominij & iuris seu beneficij. d. l. si vnquam. sed ius dominij mihi superueniens nihil prodesse, quia per hoc transiret illico dominium in legatarium, beneficium vero, d. l. si an prodesset, pendet ab illa q. intra quantum tempus. d. l. si vnquam beneficium possit intentari. Vigesimus primus casus, quando quod mihi debebas praescripsisti, deinde errore soluisti, & vis repetere, sed tibi obijcienti praescriptionem replico, quod naturaliter obligatus mihi permanebas etiam post praescriptionem, quae obligatio naturalis etiam hoc casu secundum quosdam parit exceptionem, sicque in effectu rescindit aut elidit praescriptionem, id quod tutum non est, vnde dicito, vt supra 1. par. princip. quaest. 7. Vigesimus secundus casus, nam si fundus[sect. 63] vel alia res corporea reuertitur, postquam praescripta fuit, ad primum dominum, ipsi datur retentio contra ipsum praescribentem in praescriptione longi temporis, secundum Accursium & Dynum & Doctores communiter, id quod nos impugnamus supra part. 1. princip. quaestio. 7. numero antep. ergo illo casu secundum eos rescinderetur praescriptio, non sic secundum nos. Vigesimus tertius casus, nam si fundus, longo tempore praescriptus perueniat etiam ad tertium, domino priori datur rei vendicatio contra illum tertium, secundum Doctores, quales sunt Dynus, Balbus, & alij, sicque in effectum ea praescriptio rescinditur, nos contra, vt diximus supra par. 1. quaest. 7. nu. penul. FINIS. # 3 FERNANDI VASQVII PINCIANI DE MENCHACA IVRECONSVLTI HISPANI, IN SVMMO DOMINICAE REI PHILIPPI HISPANIARVM REGIS Cath. potentissimi Praetorio Senatoris. CONTROVERSIARVM ILLVSTRIVM, ALIARVMQVE VSV FREQVENTIVM, LIBER TERTIVS. # 90 Capvt xc. SVMMARIVM. -  1 PRae mium propositum ei qui primus vrbis obsessae muros ascenderet, vtri eorum qui muros pariter ascenderunt debeatur, egregia quaestio. -  2 Verisimilia pro expressis habentur, licet nec mente nec verbis essent comprehensa. -  3 Indefinita relata ad rem aequipollet vniuersali. -  4 Historia Aristodemi & Hippomedontis. -  5 Indefinita aliquando cuique ex multis solidum tribuit. -  6 Incertitudo vbi est, ad coniecturas deueniendum est. -  7 Praemium pinguius praestandum esse interpretamur ob facinus memorabile. -  8 Praemium si indiuiduum est, vt inter merentes partiatur. -  9 Possessionis vis magna. -  10 Probationes sufficit, vt concludant verisimiliter. -  11 Maioratum vter ex duobus geminis habiturus sit, si incertum sit vter eorum prior natus fuerit. -  12 Necessitatis causa receditur a regulis iuris. EI qui [sect. 1] primus vrbis obsessae murum ascendisset praemium fuit propositum, duo pariter murum ascenderunt, vel castrum hostium pariter intrauerunt irruentes, quaeritur quis eorum, & qua ex parte praemium propositum laturus sit? Quidam quod sit gratificationi locus, arg. l. fina. ff. de relig. & sumptibus funerum. l. generaliter. §. quid ergo. ff. de fideicom. libert. leg. in naue Saupheli. ff. locati. Quidam rem sorte dirimendam aiunt, arg. l. fin. C. communia delegat. l. in tribus istis. ff. de iudi. Tertij solidam rem cuique dandam putant. argum. l. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. l. si pluribus. §. fina. eod. tit. Quarti non solidum praemium cuique dandum firmant, sed dimidiatum, argu. l. si quis Titio. §. fin. ff. de lega. 2. Vltimi vtrunque excludendum contendere videntur, argu. l. si ita fuerit. ff. de rebus dubijs. l. duo sunt Titij. ff. de testamen. tutela. l. eum qui. ff. ad Trebellia. l. ita stipulatus. ff. de verb. oblig. Et quod singuli solidum praemium habere debeant, tenent Iacobus de Rauenna, & Odofredus, & Albericus, nume. 4. in prooemio forum. §. discipuli, sequitur & dicit communem sententiam Franciscus de Ripa in lege, si quis in fundi vocabulo. §. fin. in fine. ff. de leg. 1. Dinus, Cinus, & Angel. in l. qui filiabus. §. 1. ff. de legat. 1. sentiunt Barthol. & Imo. in l. hoc articulo. ff. de haeredib. instituen. plenissime per Andream Tiraquellum, in tractatu primogenitu. quaesti. 17. opinio. 4. numer. 12. Tancre. de Corneto rubrica 11. quaestio. 13. sentit Bald. in prooemio forum. §. sed cum nos. sentiunt Ant. de Butrio. & Ioannes de Imol. in Clemen. 1. de rescriptis. licet Alexand. nihil firmet in d. l. qui filiabus. §. 1. Haec opinio non placet, quia constat quod non tanto praemio dignus est, nec tam de suo Imperatore benemeritus fuit, qui simul cum alijs victor extitit, quam foret si solus victor existeret, vt in quaestionibus sequentibus latius dicemus. Quod autem per contrarium neuter ad praemium admittatur, tenet Alexan. in l. eum qui nouissimus. ff. ad Treb. & alij quos refert Corsetus, vbi supra, quaest. 1. colum. 3. in suo tract. de brauio. Quod autem quisque ad partem tantum praemij admittatur, & faciant sibi partes concursu, tenent Corsetus in d. tract. de brauio. q. 1. numero quinto. post Cin. & Iaco. de Arena quos ipse refert, & quamplures relati per And. Tiraquellum in tract. primog. q. 17. opi. 4. numero duodecimo. qua de re per Barthol. Bald. Imolam & Cumanum in l. hoc articulo. ff. de haeredit. institu. per Petrum de Bellapertica, Din. Oldra. Iacob. de Arena, Cinum, Alberi. Barthol. Bald. Ange. & alios in l. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. Fulgo. consilio 47. ser Michael. Paulus in l. eum qui. ff. ad Treb. Imol. in l. duo socij. ff. de haer. instituen. Quid dicendum? & sane haec media opinio, vt vterque ad praemium admittatur, ita tamen vt partes faciant concursum verior visa est, Primum, quia de proprietate sermonis admittenda. Deinde quia accedit neutri ac intentioni eorum qui praemium proposuerunt, quod sit ex proprietate verborum, patet per l. ex duobus, in princip. ff. de vulga. & pupilla. subst. l. qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb. dubi. l. si ita fuerit. eo. titu. quib. iuribus habetur eum primum videri, quem nemo antecedit, hos autem duos a nemine praeuentos fuisse constat, & consequenter primos moenia ascendisse, iure dicemus, quod autem isthaec interpretatio sit ex mente, animo ac sententia eorum qui illud praemium pollicebantur, in comperto videri debet, cum enim actiones nostras iuxta plerunque accidentia, non iuxta ea quae raro contingunt, iudicari debeant. l. semper in stipulationibus. ff. de reg. iur. l. nam ad ea. ff. de legibus. & fere semper hostium moenia & castra ascendere, vel intrare non simul a multis contingat, sed prius ab vno quam ab reliquis, sane verosimilius est, qui praemium proposuit cogitasse vnum tantum fore qui reliquis anterior moenia subiturus esset, ideoque vnicum tantum praemium non etiam plura pollicitus suis, plura praemia expositurus si plures viros moenia pariter subituros cogitasset, cum ergo nullus praeter voluntatem & intentionem suam videatur obligari. l. obligationum substantia. ff. de actio. & oblig. leg. consensu, in princ. eod. leg. non omnis. ff. si cert petat. per totum. Institutio. de oblig. ex consensu, superest, vt qui praemium pollicitus fuit, ad vnicum tantum, non etiam ad plura obligatus videatur, neque ad rem pertinet, quod si forte plures viros moenia pariter subituros cogitaret, plura forte praemia proponeret, & consequenter quasi ad plura praemia praestanda obligatus videatur, iuxta Glos. app. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. leg. ita stipulatus. versi. Sabinus ibi, ex mente, vbi Paulus & alij. ff. de verbo. oblig. [sect. 2] Nam sane dict. Gloss. procedit quando id est verosimilimum, quando in specie nostra non est, quinimmo verosimilius est, vt si plures viros pariter inuasuros moenia putasset aut cogitasset, licet forte plura praemia proposuisset, tamen forte longe minora praemia forent, ne ergo is promissor praeter voluntatem suam vt obligetur dicamus aut in plus quam voluit quod inciuile esset, dicendum est vnum duntaxat praemium, non etiam plura deberi, cum ergo vnicum debeatur, necesse est illud inter vtrunque diuidi, argumen. dict. l. si pluribus. ff. de leg. primo. l. Maeuio, in princip. ff. de lega. secundo. l. coniunctim. leg. re coniuncti. ff. de leg. tertio. §. si eadem. Instituti. de lega. neque in specie hac vlla est incertitudo, quae vitiari debeat, nam licet actor debeat probare suam intentionem. leg. prima. l. actor quod asseuerat. l. fin. C. de probat. l. qui accusare. C. de edendo, idque certo non etiam contingenter. leg. non hoc. C. vnde cognati. tamen vtcunque istorum suam intentionem etiam certo non contingenter tantum probasse videtur, quia se primum fuisse inspecta etiam proprietate verborum dicere potest, & concursus alterius qui similiter primus fuit, non eo tendit, vt is non videatur inuitatus, sed vt minore rei portione contentus esse debeat propter concursum alterius qui sibi partem aufert, non sic in terminis leg. si fuerit. ff. de rebus dub. leg. duo sunt Titij. ff. de testamen. tut. leg. cum qui nouissimus. ff. ad Trebel. cum sim. vbi erant duo Titij, & Titio legaui vel iussi, vt in partem vltimi morientis substitutus vocaretur, vel vt Titius tutor foret, nam Titio agenti recte obijcietur, non satis certum esse, an ipse fuerit inuitatus, an vero alter Titius, & sic de reliquis. Praeterea si plures ad eandem rem fuerint inuitati, faciunt sibi partem per concursum, nec se inuicem impediunt, quod procedit siue ad illam rem separatim inuitati dicerentur, vt in dict. §. si eadem res, & in dict. l. si pluribus. siue etiam coniunctim, vt dict. l. si pluribus, & leg. coniunctim. ff. de leg. tertio. Astringitur hoc argu. [sect. 3] nam quando pluribus eadem res relinquitur, vnusquisque ad solidam rem ex proprietate sermonis vocatus intelligitur, siue separatim inuitati fuerint. dict. l. si pluribus. §. si eadem res, & leg. vnic. §. vbi autem, cum §. seq. C. de cad. tol. siue etiam coniunctim, dict. l. coniunctim. l. Maeuio, in princi. verb. totus. ff. de lega. secundo. l. triplici. ff. de verbo. sign. & est vera & communis opinio secundum Baldum in leg. si fortidianum. C. de leg. & Iason. in leg. re coniuncti. ff. de leg. 3. numero 22. & Ripam numero 30. & secundum Zas. libro primo. sing. respo. capit. decimooctauo. Alci. in leg. triplici. ff. de verb. & rerum sig. (adde pro communi leg. vitium. ff. de reb. dubi. in verb. quasi initio) & etiam secundum Iaso. in leg. si duobus. §. fin. ff. de legat. primo. & iterum in princip. eiusdem leg. & Barthol. in leg. cui fundus. ff. de condi. & dem. & iterum ipse Iason in dict. l. si duobus. §. fin. numero tertio. post Bald. & alios quos refert & Cuma. in leg. re coniuncti, in princip. Idem Aret. in dict. l. si duobus. §. fina. vbi etiam Imola, & Paulus & Baldus, Villal. fol. 13. columna tertia. in dict. l. re coniuncti, vbi Ripa numero 57. & numero 27. in fin. & Villal. fol. 32. colum. 3. in princip. cum ergo quando pluribus eadem res relinquitur siue separa tim siue coniunctim, quib. casib. ad solidam rem quisque inuitatus intelligitur, adhuc sese inuicem concurrentes minime impediunt, sed faciunt sibi partes per concursum, nec vbi vlla incertitudo esse videtur, cur non & in specie nostra idem forte dicemus, vt sese inuicem minime impediant, sed concursu partes sibi faciant, nam cum indefinita oratio aequipolleat vniuersali. l. 2. ff. de lib. & posthum. l. si pluribus. ff. de legat. 2. §. nominatim. Inst. de exhibi. liberorum, illa verba indefinita (scilicet qui primus moenia transcenderit) aequipollerent vniuersali, vt si plures pariter ascenderint, & sic ex legis interpretatione omnes primi (vt diximus) videantur, omnes quidem ad illud praemium inuitati intelligantur, & consequenter quisque eorum agens recte fundet intentionem suam, & certo non contingenter tantum, cum verum sit quenque eorum primum fuisse, & consequenter ad praemium propositum inuitatum fuisse, sed quia obligationem seu promissionem illius qui praemium proposuit praeter eius intentionem augeri & geminari seu duplicari periniquum esset ad partem tantum cuique dandam necessario deueniendum est, non aliter atque fit in terminis d. l. si pluribus, & d. l. coniunctim, cum similibus supra allegatis. Denique pro hac parte videtur tex. apertus in l. si duobus. §. fin. ff. de leg. 2. Agnosco tamen relatum esse quoppiam exemplum Scipionis Africani, qui cum moralis coronae praemium ei dandum esset, qui primus Carthaginis nouae, quam obsidebant, moenia conscendisset, duoque simul eos muros transcendisse se contenderent, vtrunque murali corona & honore donauit, vt testantur Titus Liuius de bello Punico secundo, li. 6. & Plutarchus Cheroneus de viris illustribus in vita ipsius Scipionis, quod & in apoph. ipsius retulit & laudauit Erasmus Roterod. huiusque sententia a nostris & sancta & aequa habita est, meminit etiam Alci. in l. proximus. ff. de verb. sign. & cum[sect. 4] non absimilis contentio esset inter Aristodemum & Hippomedontem apud Cumanum ex insigni illa victoria quam ex Etruscis retulerant, qui ad sinum Ionicum habitabant, senserunt seniores vtrique eum honorem concedendum, teste Dionysio Halicarnasseo Romanorum antiquitatum lib. 7. verum huiusmodi exempla non tam ex iure quam ex gratia videntur processisse, sicque ad iuris necessitatem non sunt trahenda. §. sed & quod principi. Instit. de iure naturali. l. 1. ff. de const. principum. Praeterea cum praemissum sit propositum, vel a principe, vel a Republica plenius est interpretandum, iuxta Gloss. approbatam in l. fin. ff. de const. principum. c. decet, de regu. iur. in 6. & ibi de egregio quopiam facinore praemiando, quod etiam trophaeo dignum videretur, agitur, ab animo, & mente eorum principum, qui praemium pollicebantur, alienum minime videtur locupletatum munus & praemium merentibus referre, [sect. 5] nec dubium est quin ex benigna & plena mente illius qui praemio quem honorare voluit, aliquando interpretamur, vt integrum donum aut praemium aut relictum alterutri ex duobus inuitatis praestetur, vt est tex. egregius in d. l. si pluribus. §. fin. ff. de leg. 1. quamuis regulariter concursu sibi partes facere deberent, vt ibi, itaque exemplum Scipionis & seniorum, supra relatorum, intelligo procedere in terminis d. l. si pluribus. §. fi. cum ex euidenti aut verosimillima voluntate concedentis colligebatur, vt vtrique integrum praemium daretur, euidentem autem voluntatem accipere debemus, etiam eam quae ex coniecturis colligitur, vt in l. licet Imperator, vbi plene per Ias. & alios. ff. de leg. 2. iterum regulariter vbi tam insigne facinus non esset, sicque haec praesumptio cessaret, non integrum cuique praemium deberetur, sed partes concursu fierent, stat ergo ex superioribus, vt praemium propositum ei qui primus hostium vrbisque obsessae moenia transcenderet, aut castrum hostium irrum peret, aequis ex partibus diuidetur, inter duos qui pariter, vel moenia transcenderunt, vel in hosticum castrum impetum irruentes fecerunt. Fallit primo quando ex coniecturis colligeretur aliam fuisse mentem pollicentis tale praemium, argu. dict. l. licet Imperator, & eorum argu. quae modo retulimus. Fallit [sect. 6] secundo quando facinus erat magnum & memorabile, quod sine magno periculo auderi non posset, praesertim si ad honorem & commoditatem Reipublicae pertineret, & a principibus ab ipsa Republica praemium propositum foret,[sect. 7] nam tunc ex integro praemium alterutri dandam esset, arg. dict. l. fin. cum ibi notatis. ff. de const. principum, & arg. eorum, quae ait Alberi. in prooemio forum. §. discipuli. col. 2. Fallit tertio quando praemium propositum erat[sect. 8] indiuiduum in iure tam proprietatis quam possessionis, vel vsus vel administrationis, veluti si filia Imperatoris in vxorem designata esset ei qui primus hostium moenia transcendisset, tunc enim vel neutri daretur, vel locus foret gratificationi, arg. tex. in l. fi. ff. de relig. & sum. fune. ista est communis opin. vt per Alberi. in d. §. discipuli, per Alexand. in d. l. qui filiabus. §. 1. qui alios refert per eundem & Lud. Romanum in l. cum qui nouissimus. ff. ad Trebel. late per Tiraquell. vbi supra, qui quando fiat locus gratificationi fuse refert in dict. trac. primog. q. 17. opinio. 2. per totam. Fallit [sect. 9] quarto quando secundum quosdam alter ipsorum rei promissae natus esset possessionem sine vitio, argu. ca. cum partium iura, de regu. iur. in 6. §. commodum. Instit. de inter. multa per Iason. Corn. Curt. Iuni. Decium, & alios in l. si emancipati. C. de collati. in illo arti. quando filius praesumatur in possessione patriae potestatis. And. Tiraq. in d. quaest. 17. opin. 11. Pro nostra principali opinione optimus text. in l. & hoc Tiberius. ff. de haeredi. institu. vbi non solum quando est facti ambiguitas, sed etiam si sit iuris dubietas, diuiditur id de quo litigabatur, pro nobis etiam [sect. 10] quia probationes sufficit, vt concludant verosimiliter in ijs quae euidentem probationem non recipiunt. Gloss. in l. neque natales. C. de proba. quae communiter app. secundum Corn. in l. si emancipati. colum. 2. C. de colla. sed hic non cadebat euidens probatio, quia agitur de interpretando animo eius qui praemium proposuit, ergo, &c. Ex superioribus infertur decisio illius articuli memorabilis vehementerque controuersi, [sect. 11] si ad maioratum qui ad eum ex filijs qui primus natus esset pertinere debebat, plures gemini contendantur, vel quod pariter editi sunt, vel si non pariter, tamen incertum erat vter eorum anterior in lucem exiret, an ambo admitti debeant, an neuter, an forte alter tantum, qua in re sunt duodecim principales opiniones, quas ordine refert ornatissime Andreas Tiraquel. in d. q. 17. sed per nostra argumenta, iura & rationes supra relatas, ea pars quasi tam iuri, quam aequitati proximior, eligenda est, quae habet vtrunque admittendum, non aliter atque admittuntur duo collegatarij ad eandem rem, quando vtrique ex proprietate sermonis insolidum relicta esse videtur, quod accidit cum ambobus relicta fuit, vel coniunctim, vel separatim, vt diximus, nec ad rem pertinuit quod maioratus videatur indiuiduus, nam adhuc potest per plures insolidum administrari, iuxta no. in c. prudentiam. de offic. dele. Felin. in c. capitulum sanctae Crucis, de rescrip. colum. antepen. versic. de duobus natis. & videtur communis opinio, vt ambo gemini admittantur, vt per Ias. in l. si extraneus. ff. de condi. caus. data. facit Glo. in l. idem erit. ff. de stat. hominum. Bald. in prooemio ff. §. itaque. colum. 2. Idem Bal. in auth. ex testamento. C. de colla. Aret. consilio 162. diligenter. col. 3. Florian. in l. quae pater. colum. 4. ff. famil. ercis. Bald. & Angel. in l. ex duobus, in princ. per illum text. ff. de vulg. per Alberi. in prooemio ff. §. discipuli. col. 2. nam & similiter imperium per duos administrari simul & potest & aliquando solet, vt per Gloss. in c. non autem. 7. quaest. 1. Glo. in cle. Romano. verbo, reges, de iure iu. And. Tiraq. de primogenit. q. 17. in prin. num. 4. vult etiam ambos ad maioratum admitti, quod & firmat Alexand. in d. l. ex duobus, in prin. licet Areti. ibi variet. Idem Alexand. in d. l. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. Ana. in rub. de sortil. col. fina. Mart. Laud. de primogenitu. colu. 9. versi. sed ponamus, quod non apparet. Barba. in clemen. & si principalis, de rescrip. Curt. senior consi. 69. do. Ioan. per Felinum in d. ca. capitulum de rescrip. d. versi. de duobus. Iason vbi supra, versi. pro ista decisio. Anton. Corset. de potestate & excel. legis. q. 64. Benedictus in c. Raynut. de testam. verb. in eodem testamento relinquens. 1. num. 177. plene per And. Tiraquel. d. q. 17. opinione 4. licet contrarium nempe, vt neuter eorum admittatur, sed sese concursu impediant, teneant Imo. in d. l. ex duobus. & Caro. Rui. consil. 186. consideratis. colum. 3. lib. 1. per l. si fuerit. ff. de reb. dub. leg. duo sunt Titij. ff. de test. tutela. cum si. quae nihil obest. Nam ibi qui agebat & lucrum petebat, non probauit nec probare potuit se certo & indubitanter ad illud lucrum fuisse inuitatum, vel ad illud munus, vel tutelam, quia Titio fuit relictum, duo autem Titij erant, ergo succumbere debebat. l. 1. l. actor, quod asseuerat l. fi. C. de probat. l. qui accusare. C. de eden. l. non hoc. C. vnde cogna. non sic in specie nostra, in qua etiam ex proprietate sermonis ambo gemini primi nati dicuntur, cum in ordine nascendi a nemine praecederentur, iuxta interpretationem d. l. ex duobus, de vulgari. & l. quod de pariter, & lege si fuerit. ff. de rebus dub. & l. qui duos. eod. tit. vnde cum maioratus promissus fuerit primo nascenti, ad ambos pertinere debet, qui ambo primi nati fuerunt, & alteruter cum agit & petit sufficienter & certo, non tantum contingenter probat intentionem suam, sicque obtinere debet, quod non erat, vt diximus in terminis d. l. si fuerit, cum sim. Facit pro nobis viua ratio, quam ab alijs praeuisam fuisse non inuenio. [sect. 12] Nam bona maioratus & si ex testatoris dispositione nec alienari possint nec diuidi, tamen illud est regulare in casibus, tamen fallit, & limitatur praesertim quando alienatio erat necessaria, vt est text. expressus, vbi etiam notant communiter Doctor. in leg. peto. §. praedium. ff. de leg. 2. neque enim causa necessitatis comprehenditur sub vlla regula prohibitiua inspecta legis interpretatione, arg. l. si fideiussor. §. si necessaria. ff. qui satisdare cogun. vbi multis id ornat Ias. l. conditionibus pupillus, in verb. iure potestatis. ff. de cond. & dem. vbi aliqua per Soz. l. si filius qui patri. ff. de vul. in verbo, non sponte susceptis, vbi etiam notat Soz. id quod & nos ornauimus de succes. cre. §. vigesimosexto. numero 80. & §. decimoquarto. numero 61. cum ergo ex causa necessitatis recedatur a regulis iuris communis, ad quod etiam facit l. rem legatam. ff. de adim. legat. l. fideicommissa. §. si rem. ff. de leg. 3. cumque in specie & indiuiduo, quo de agimus, res vetita & alienari possit, & diuidi ex causa necessaria quasi voluntaria tantum, non etiam necessaria diuisio vetita videatur, cumque in specie nostra ista diuisio necessaria sit, propter omnimodam incertitudinem, superest vt ea bona maioratus quo de agitur, diuidantur inter hos geminos fratres, argum. d. l. peto. §. praedium, de leg. 2. ff. praesertim cum respectu testatoris (cuius solius interesse hic inspiciendum est) parum aut nihil fere intersit cum ambo sint de liberis eius ex aequo, sicque intelligo quod iure non solum administrationis, sed etiam quae ad bonorum proprietatem diuisio fiat, nam quid prodesset dicere quod administratio tantum bonorum esset communis inter eos, quid enim si postea alteruter eorum decem aut forte viginti liberos sustulissent, esset ne administratio communis inter quadraginta postea fratres patrueles, & sic deinceps procedente progenie ad ingentem vsque populum procederemus, quod ridendum esset. # 91 Capvt xci. Svmmarivm. -  1 Conditio illa ei qui primus metam attigerit praemium dabitur, non verificatur in equo metam attingente sine sessore, egregia quaest. -  2 Conditio illa, qui primus metam attigerit praemium feret in ludo equestri, non est potestatiua, contra nouissi. -  3 Conditionis verba formaliter intelliguntur cum agitur de lucro captando. -  4 Conditio illa, equo qui primus metam attigerit praemium dabitur, non verificatur in equo qui sine sessore primus metam attigit in ludo equestri, contra communem opin. -  5 Conditio illa, ei qui primus metam attigerit praemium dabitur, si ex decem currentibus duo anteriores pariter metam attigerunt, an impleta videatur, egregia quaestio. -  6 Totum venit cum res quae sub vno spiritu continetur, simpliciter nominatur. -  7 Victor qui extitit simul cum alijs non tanto praemio dignus est, quam si solus victor existeret. -  8 Interpretatio pia quae fit in actu reiterabili cessat, quando actus ille reiterabilis est. -  9 Victor extitisse quando quis videatur in ludo schachorum vel in congressibus & pugnis seu certaminibus quos Hispane (iustas torneos) appellamus. PRopositvm [sect. 1] fuit praemium concurrentibus ad brauium, vt qui primus metam attingeret illud ferret, ex equitibus currentibus vnus cecidit, quem equus dorso depulerat, equusque sine sessore, aut equite caeteris prior metam attigerat, an praemium domino acquireretur? vehementer fuit controuersum, qua in re sunt tres casus inspiciendi. Primus quando verba ita habebant (equo qui primus metam attigerit, &c.) & tunc etiam si sine equite ille equus metam primus attingeret, praemium domino acquireret, ista est communis opinio, quam tenent Barthol. Bald. Angel. Paul. Alexand. & Iason, numero 43. & Zasius colum. pen. in fin. & columna fin. in l. 1. §. item acquirimus. ff. de acqui. poss. quia licet acquirere nihil possimus per rem inanimatam, vt in dict. §. item acquirimus, & leg. quemadmodum. ff. de acquiren. posses. tamen hic acquisitio contingit per ipsummet acquirentem, licet per rem inanimatam (hoc est per equum) impleta conditio fuerit, sub qua ad illud lucrum fuit inuitatus non aliter atque si relictum esset sub conditione, si nauis ex Asia venerit, per nauis aduentum impleri conditio potest. l. si quis haeredem. C. de instit. & subst. fere per totum. ff. de condit. & dem. Secundus casus est, quando verba dicebant (ei qui cum equo primus metam attigerit, &c.) & tunc communis opinio est Barthol. & aliorum, vbi supra primum non deberi equiti cadenti, licet eius equus se expulso primus metam attigisset, quasi equiti non equo praemium sit propositum sub conditione hac, si primus metam tangeret, ipse autem non primus metam attingit, sed ipsius equus, sicque euanuit aut defuit conditionis aduentus & implementum. Tertius casus est, cum verba non sunt ita clara, sed sumus in dubio, quia verba ita habeant (primo metam attingenti, &c.) & hoc casu communis sententia est domino praemium acquiri per equum, qui se expulso primus metam attigerat, ita tenentin dict. §. item acquirimus. Ioannes de Imo. numero vigesimoquinto. Cumanus, Romanus, Alexand. numero decimoseptimo. Iason, numero quadragesimotertio. Salicet. in l. non dubium. C. de legibus. Baldus in leg. qui fundum. ff. quemadmod. serui. amitt. Imola in leg. secunda. ff. de cond. & dem. Aretin. nume. 60. in dict. §. item acquirimus, & est communis opinio secundum Iason. vbi supra, numero 43. quam etiam firmat esse communem Zasius ibi, numero 21. licet contrarium teneat, eandem tenet & firmat esse communem Alberi. in l. 1. §. per eum. ff. de acqui. pos. Idem Alberi. in l. cum seruus. ff. de verbo. oblig. vbi firmat ita seruari. & quod ita tenuerunt multi & magni Doctores, & est communis opinio secundum Alexand. vbi supra, mouentur, quia animus eorum qui cursum ordinauerant praemiumque exposuerant, esse videbatur, vt virtuti & velocitati equorum precium daretur, hoc est, vt daretur dominis propter equorum velocitatem & virtutem, quasi inter ipsos equos non inter equites certamen esset, nec dubium est quin, vt diximus, conditio illa per equum posset impleri, vt ea impleta dominus acquireret, etiam si casu impleta esset. le. si quis haeredem. C. de insti. & substi. l. 2. cum ibi notatis. ff. de cond. & dem. Contrariam partem [sect. 2] tenet Dinus in l. 1. §. caeterum. ff. de verb. oblig. & ibi Paul. nu. 3. Dinus in d. §. Idem acquirimus. Idem in l. 1. §. quaesitum. ff. de aqua quot. vt refert Alberi. vbi supra. contrariam etiam partem tenet nouissime Zasius in d. §. Item acquirimus. col. fi. primum, quia, inquit, illud praemium promissum videtur sub hac conditione potestatiua, si primus metam attingeret. potestatiua autem conditio non sufficit quod fato, aut casu impleatur, sed oportet impleri ex animo eam implere debentis, communis opinio est Bar. & aliorum per text. ibi in l. 2. ff. de cond. & dem. per Doct. in d. l. si quis haeredem. & in l. 1. eo tit. sed hic licet perequi priorem aduentum conditio videretur impleta, tamen non ex animo equitis, sed casu, aut fato impleta videretur, sicque non sufficeret. Sed hoc argumentum suspectum est, hic enim conditio pendebat non ex libera & expedita equitis voluntate, sed ex facto ipsius, & virtute equi sui, & ex facto, aut non facto aliorum eadem de re contendentium, quo casu constat conditionem esse ineptam. l. 1. C. de instit. & substi. cum ibi plene notatis per Gloss. & alios. leg. 2. ff. de cond. & dem. l. si iam facta, eod. titul. l. si quis haeredem. C. de insti. & subst. mixtam autem conditionem sufficit fato, & casu impleri. d. l. si iam facta. d. l. si quis haeredem, & vtrobique per omnes. Item licet per rem inanimatam possit ius quaesitum retineri. l. aquam. ff. quem ad. ser. amit. tamen acquiri denuo non potest, dict. §. item acquirimus. l. si a furioso. ff. eod. tit. de acqui. pos. in quaestione autem nostra non de retinendo agitur, sed de acquirendo, ergo, &c. Quid dicendum? & sane licet Zasij argumentum euanuerit, eius tamen opinionem veriorem puto contra communem, hunc enim ludum, quo de agimus, nec equinum dicere possumus (hoc est ad equos tantum pertinentem) nec pedestrem (id est ad pedites tantum pertinentem) sed equestrem intelligere debemus. Vnde in tali ludo, qui neque equinus tantum erat, nec pedestris tantum (hoc est nec equorum tantum, nec hominum peditum tantum) sed equestris, nempe hominum & equorum simul, probabilius est, vt siue homo solus sine equo, siue equus solus sine homine insessore metam attingeret, nihil fecisse videretur, cum eques (hoc est homo equo insidens) si qui ad tale lucrum, seu praemium fuit inuitatus, & hanc fuisse mentem eorum, qui talem ludum instituerunt, nullus modo sanus abnegabit, [sect. 3] & cum in conditionibus implendis, praesertim cum agitur de lucro acquirendo, verba conditionum sint strictissime accipienda. l. qui haeredi. l. Maeuius. ff. de cond. & dem. & formaliter vt ex communi opi. resoluit Decius in l. 1. colum. 1. & 2. C. de insti. & subst. verbaque ista secundum subiectum ludum, & materiam sint intelligenda. l. si vno. ff. locati. l. quibus diebus. §. dominus, vbi Soz. in pri. ff. de cond. & dem. l. stipulatio ista. §. hi qui. & §. haec quoque. ff. de verb. obliga. ludusque subiectus sit equestris, hoc est hominum simul, & equorum, illa conditio lucri propositi de metam attingendo, intelligitur de meta attingenda ab equite, hoc est, ab homine equo insidente, vel equitante, non ab equo solo, vel pedite solo. Praeterea mentem eorum qui hunc ludum ordinauerunt, talem fuisse intelligere debemus, qualem inducunt communiter accidentia. l. semper in stipulationibus. ff. de regu. iur. l. nam ad ea. ff. de legibus. nullus autem modo sanus negabit, quin hunc casum de equo solo, vel pedite solo metam ante alios equites attingente, non venerit verosimiliter in mentem eorum, qui hunc ludum instituerant, & consequenter quod praemium equitibus non etiam equis solis, aut solis peditibus proposuerunt, quod si dixeris at si in eorum mentem is casus venisset, quid nam statuissent, & tunc magis est, vt equo solo praemium non concederetur, quia nullus ignorat quod velocius equi currant sine insessore, quam cum insessore onerati, vt sic nec caeteris velocior, nec palma dignus videatur is equus, qui equite expulso primus metam fugiens attigisset, praesertim cum aequalitas hisce, & similibus in rebus videatur seruanda. l. cum oportet. C. de bon. quae lib. l. illud. C. de colla. sicque pro nobis faciet ratio illius Glo. approbatae in leg. tale pactum. §. fin. ff. de pact. dum ait pro cauto habere debere, quod agentes expresse sint verisimiliter, si de eo meminissent. Vnde [sect. 4] infero quod etiam suspecta est per eandem rationem communis illa opinio supra relata, quae habet, quod si verba talia forent (equo qui primus metam attigerit, &c.) tunc praemium acquiret eques expulsus, cuius equus vacuus prius metam attigerat, nam & hoc casu verba illa ad mentem eorum, qui talem ludum ordinarunt, trahenda sunt, vt de equite metam attingente, dum equo insideret, intelligenda sint, non de equo solo metam attingente, per rationes supra relatas, quas non expedit repetere, verba enim solent, & debent impropriari, vt ad mentem trahantur agentium. l. stipulatio ista. §. hi qui. & §. haec quoque. ff. de verb. oblig. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebel. l. 3. C. de lib. praete. l. 3. C. de inoffici. testamen. l. fin. C. de haered. institu. l. fundus qui locatus. ff. de fundi instruc. l. qui haeredi. §. dominus. ff. de condit. & dem. iuncta l. hi qui. §. Flauius. ff. de sol. etiam si per talem interpretationem recedatur a proprietate verborum, vt dictis legibus, ergo, &c. Ludus [sect. 5] vulgaris est per Italiam, & contentio non inamoena ad brauium concurrere, vt qui in tali concursu, & contentione superior euaserit, is praemij loco, aut palmae, seu victoriae nomine quippiam referat, qua in re a nostris summis viribus controuersum saepe fuit, si decem forte ob brauium concurrebant, quorum duo reliquis longe velociores pariter metam attigerunt, vter eorum praemium propositum laturus sit, an ambo forte, an neuter? Sunt enim qui putent vtrunque praemium in solidum habiturum, sunt qui firment dimidium praemij cuique dandum, sunt qui neutri eorum quicquam concedendum velint, sed iterum ad cursum secundum, vel certamen deueniendum esse, vt qui in hoc certamine repetito superior extiterit, palmam ferat, eorum autem, qui in hac vltima opinione sunt quidam aiunt illos duos tantum ad repetitum certamen admittendos esse, qui reliquis priores metam attigerant, quidam vero existimant, vt vniuersi admitti debeant. Quod autem neuter eorum palmam laturus sit, tenent Cinus in prooemio digestorum, Ang. in leg. eum qui. ff. ad Trebel. & ibi Paul. & Ludo. Rom. & Alexand. columna fina. sequitur & firmat esse communem opinio. Ant. Corse. in trac. de brauio. quaest. 1. colu. 1. 2. & 3. tenet Alexand. qui alios refert in leg. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. sequitur, & ait esse communem sententiam Felin. in cap. capitulum sanctae Crucis. num. 18. de rescrip. Aret. in leg. 1. §. idem acquirimus. num. 60. ff. de acqui. posses. dicit communem sententiam And. Tiraquel. de primogeni. quaest. 17. opin. 4. numero duodecimo. & eadem quaest. opini. 6. numero decimo. Guidus de Suza. & And. Zassius, quos refert Alb. in prooe. forum. §. discipuli, vbi Bald. & alij. Ab. in l. si fuerit. ff. de reb. dub. Idem in l. cum qui. ff. ad Treb. Iacob. de Arena, Richardus Oldrad. & Andr. de Pisis in d. §. discipuli, vt eos refert Alberi. ibi. Contrariam partem, vt ambo victores fuisse videantur, praemiumque propositum equis ex partibus diuisum ferant, tenent quam plures quos referunt Alexand. & Felin. vbi supra, & And. Tiraquel. de primogenitura. quaestio. 17. opin. 6. numero 10. quia primus is esse intelligitur, quem nemo praecedit. l. ex duobus, in princip. ff. de vulga. l. qui duos. ff. de reb. dub. l. 2. §. haereditas. ff. de suis, & leg. haered. l. si quis Titio. §. fin. ff. de leg. 2. vnde si duo priores pariter metam attigerunt, verum est neutrum ab altero praeuentum fuisse, & longe minus a reliquis, qui tardiores extiterunt, sicque vtrunque primum fuisse iure dicemus, & dignum palma, & praemio proposito, verum quia integra res cuique dari nequit, partes concursu fient, argumen. text. in leg. si pluribus. ff. de leg. 1. §. si ea. res. Institu. de leg. l. re coniuncti. ff. de leg. 3. l. vnic. §. vbi autem, cum §. seq. C. de cad. tol. Tertia fuit opinio existimantium solidam rem praemij, palmae, seu victoriae nomine propositam cuique eorum dandam esse, quam tenuerunt plures relati per Andr. Tiraquell. vbi supra, & plenius in dict. quaestio. 17. opinio. 4. numero duodecimo. & huius iudicij fuisse videtur Achilles ab Homero libro vigesimotertio Iliados relatus. nam cum praemium propositum esset ei qui in palaestra vicisset, Vlyssesque, & Aiax Telamonius ita certassent, vt neuter alterum vicisset, decreuit praemium vtrique dandum, prout refert Tiraquel. vbi supra, pro hac opinione fortiter facit text. in leg. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. vbi illa verba (si qua mihi filia nata erit, centum ei haeres meus dato) hunc sensum habere videntur, vt si plures filiae postea nascantur singulis filiabus vniuersa centum praestentur, nec distinguit vtrum omnes filiae simul nascerentur, an successiue. Quarta opinio fuit quod sit locus gratificationi, argumen. leg. fin. ff. de relig. & sump. fune. & leg. in naue Saupheli. ff. locati. leg. si quis seruum. §. si inter duos. ff. de legatis secundo. Quinta fuit opinio, quod forte dirimatur, argu. l. in tribus istis. ff. de iudi. l. si ad princip. C. communia de legatis, vt refert Corsetus, vbi supra, & Albe. in prooe. digestorum. §. discipuli. columna 2. Quid dicendum? & sane verior, & aequior videtur secunda opinio supra relata, vt ambo admittantur, non vt solidam rem quisque assequatur, sed vt dimidiam illius rei partem alteruter capiat. Primo, quia ex proprietate verborum nullus eorum excludi potest, cum primus dicatur, quem nemo praecedit, hi autem a nemine praeuenti fuerunt, ergo, & c. d. l. ex duobus, in princip. d. l. qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb. dub. l. si ita fuerit. ff. de condit. & dem. Deinde quia quando pluribus eadem res legatur siue separatim, siue coniunctim, & dubitatur istum quisque solidam rem assequi debeat, an dimidiam an forte nihil, obtinuit eligi mediam viam debere, vt partes viriles collegatarij ferant, text. in l. si pluribus. ff. de lega. 1. qui est melior de iur. l. coniunctim, & l. re coniuncti. ff. de leg. 3. l. Maeuio, in prin. ff. de lega. 2. §. si eadem. Instit. de leg. l. vnica. §. vbi autem. & §. seq. de cad. tol. sic & in proposito, cum duo pariter metam attigerunt, qui ad eandem rem praemij loco propositam fuerunt inuitati, licet dubitari possit, an singuli solidam rem, an partem tantum, an forte nihil laturi essent, aequius & moderatius est mediam viam eligi, vt partem vilem quisque assequatur, nec quenquam mouere debet, quod mens pollicentis fuisse videretur, vt ad solidam rem vnus solus, qui caeteros velocitate anteiret inuitatus videretur. Nam & similiter qui mihi fundum, deinde tibi eundem fundum legauit, inspecta proprietate verborum solidum mihi fundum, ribique similiter solidum legasse videtur, & nihilominus partes concursu fiunt, nec per hoc legatum vitiatur, aut fit inutile, vt iuribus proxime adductis. [sect. 6] Quod autem solidum cuique fundum legasse videretur, probatur expressim in dict. l. si pluribus. ff. de leg. prim. & in l. Maeuio, in principio. verbo, totus. ff. de leg. 2. in l. coniunctim. in verb. solidam. ff. de lega. 3. l. si separatim. ff. de condit. & demon. d. §. vbi autem, ad fin. l. 1. §. interdum. l. inde Neratius. ff. de vsufru. accres. Denique pro hac parte videtur tex. expressus in leg. si quis Titio. §. fina. ff. de lega. secundo. vbi qui vni ex libertis legauit cum plures haberet, nec appareret de quo sentiret, omnes inuitasse ad partes viriles videtur. Tenendo istam partem ad legem, duo sunt Titij. ff. de testamento tutela. & leg. si ita fuerit. ff. de condition. & demonstrationib. cum si. in quibus nititur communis opinio, responde, ibi fuisse incertitudinem inter personas agentium, actor enim suam intentionem probare debet & fundare. leg. prima. leg. actor, quod asseuerat. C. de probat. §. commodum. Insti. de interdi. l. qui accusare. C. de eden. idque certo non contingenter. l. non hoc. C. vnde cognati. in dictis autem iuribus, & in l. eum qui. ff. ad Trebel. cum sim. actor non certo & indubitanter, sed contingenter tantum probabat se ad relictum illud inuitatum fuisse. Titio enim relictum fuerat, & erant duo Titij. Item in partem illius impuberis, qui vltimus moreretur substitutus eram, nec docebam vter eorum nouissimus moreretur, sicque mea petitio, & intentio incerta erat omni ex parte, non sic in specie nostra, nam cum ambo metam primi, & pariter attingeremus, negari non potest quin verum & certum sit vtrunque nostrum ad solidum praemium inuitatum fuisse, licet concursu partes faciamus. quia solidam cuique dari natura non sinit. l. 3. §. ex contrario. ff. de acq. poss. cum & similiter si eadem res separatim mihi & tibi legaretur ad solidum quisque inuitatus videretur, & per concursum partes faceremus, nec per hoc videretur esse vlla incertitudo quo ad viriles partes ferendas, vt d. l. si pluribus, cum sim. supra citatis, licet id incertum haberi deberet, an testator vellet solidam rem vni dari, alteri vero eius aestimationem, vt ibidem. Vnde apparet non obesse d. l. qui filiabus. §. 1. de leg. 1. ff. vbi illa verba (si qua mihi filia genita erit centum ei haeres meus dato) hunc habent sensum, vt si plures nascantur singulis singula integraque centum praestentur. nam ibi non primam tantum nascentem testator inuitauit ad lucrum, hic autem eum qui primus metam attigisset inuitauimus, sicque verisimiliter de vno tantum praecurrente, & de vnico tantum praemio cogitatum fuit. At in d. l. qui filiabus. verisimiliter cogitari potuit plures filias nascituras, sicque nec de vnica nascente, nec de vnica summa, aut relicto cogitatum fuisse intelligendum est, sicque vbi de vnica persona, & vnico praemio verisimiliter cogitatum fuit, fiunt partes concursu, vbi vero de pluribus personis & pluribus emolumentis verisimiliter cogitatum fuit, non fiunt partes concursu, sed solidum cuique conceditur. [sect. 7] Praeterea quando virtuti, excellentiae, eminentiae, victoriaeque praemium pollicetur, non tanto praemio, & palma dignus videtur is qui simul cum alijs victor extitit, quam ille qui omnes omnino superauit, vt & patet ad sensum, & probatur arg. l. 1. ff. de orig. iur. dum ait, id demum perfectum esse quod ex omnibus suis partibus constat. Nam & similiter nihil actum esse intelligimus, cum aliquid superest agendum, argu. l. penult. & fin. C. ad Syll. vnde etiam in poenalibus, si dies dicta ad opus faciendum aduentauerit opere nondum perfecto tam poena promissa commissa intelligitur, quam si operis nihilominus factum esset. l. cum ita stipulatus sim mihi a Proculo. ff. de verb. oblig. vbi per omnes, tunc sic ea conditio (praemium ei qui primus metam attigerit dabitur) [sect. 8] hunc habet sensum, vt qui cursu, ac velocitate reliquos omnes vicerit & superauerit, is demum praemium ferat, ergo licet is omnes alios praeter vnum vicerit, quia aliquid ei superest agendum, nihil omnio egisse videtur, vt dd. ll. Neque ad rem pertinet d. l. si pluribus, cum sim. ff. de leg. 1. nam illud procedit magis quidem ex legis interpretatione, quam ex proprietate verborum, & ita etiam procedit d. l. qui duos. d. l. quod de pariter. ff. de reb. dub. cum sim. Praeterea procedunt illa iura in re non reiterabili, aut repetibili, & sic ad piam legis interpretationem necessario recurrendum est, aliud est in specie nostra, vbi cursus erat reiterabilis. Sicque intelligendum etiam est quod diximus supra ca. praeced. de praemio proposito ei qui primus vrbis obsessae moenia ascenderet, nam si duo pariter ascenderunt vrbe capta, cum res repetibilis, ac reiterabilis non sit, ad piam interpretationem necessario recurrendum est, quae habet praemium inter eos diuidi, ergo in specie nostra verissimum est ex mente pollicitantium neutrum eorum victorem extitisse, sicque certamen iterum repetendum esse, & in eo tantum quomodo manebit, an ab omnibus simul decem, an vero a solis illis duobus is cursus repetendus sit, pro nostra & communi sententia facit, quia etiam in conditionalibus, dispositionibus etiam a proprietate sermonis recedimus, vt mentem agentium sequamur. l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebel. l. quibus diebus. §. dominus. ff. de condit. & demon. & vtrobique per Sozi. Ex superioribus apparet nullo colore defendi posse opinionem eorum quos supra retulimus tenuisse solidum praemium cuique dandum esse, id enim palam aduersatur repugnatque menti ipsorum pollicitantium, qui praemium dare voluerunt, ei soli quod ad veram gloriam contendens caeteros omnes nullo dempto superaret, nec dubium est quin neuter istorum verum erit dicere quod omnes omnino superasset, ergo praeter mentem & sensum eorum esset ei praemium pactum praestari. [sect. 9] Non quoque tenenda est sententia existimantium locum esse gratificationi, & longe minus sententia eorum qui omnibus pariter iubet praemium denegari, cum adhuc integra res sit ad certamen repetendum, & hanc nostram sententiam (quae ex mente communis opinio est) vsus hominum probat, nam in ludis, & certaminibus qui Hispaniae frequentantur (quos iustas Hispaniae dicimus) si in congressibus designatis neuter alterum superauit, certamen quasi re infecta, sed integra tamen repetitur. Idemque vsu fit in ludo schacorum, quoties in tali ludo, aut certamine neuter alterum vicerat, quod accidit quando ludus iuxta sermonem Hispanum se haze manana. Idemque in similibus certaminibus. # 92 Capvt xcii. Svmmarivm. -  1 Conditio illa, ei qui primus ex decem currentibus metam attigerit praemium dabitur, an si duo anteriores pariter metam attigerunt, sicque certamen sit repetendum, defecta videatur quo ad omnes demptis illis duobus anterioribus, vt sic ab illis tantum non etiam a reliquis tardioribus sit certamen repetendum, egregia quaestio. -  2 Pluralitas resoluitur in suas singularitates, etiam in conditionibus implendis. FReqvens [sect. 1] ludus est per Italiam ad brauium currere, in quo ludo equestri contingere solet, vt ex decem forte equitibus, qui currebant, duo, qui caeteris longe anteriores velocioresque vehebantur, pariter metam attingerent, vel quia in eodem momento temporis, vel si non eodem momento, non tamen dignosci potuit, vter prior ad locum destinatum peruenisset, vel quod crebrius contingit, pronunciatum fuit signum currentibus non rite datum fuisse, vt sic iterum currendum sit, quibus casibus illud apprime controuersum fuit retenta communi opinione existimantium iterum currendum esse, an ab omnibus is cursus repetendus sit, an vero a solis duobus illis qui reliquis velociores, & anteriores pariter metam attigerunt, & quod ab omnibus ijs cursus repetendus sit, tenuerunt Cinus in prooemio ff. Angel. in l. eum qui. ff. ad Treb. & ibi Paul. & Alexand. & Anton. Corsetus in tract. de brauio. quaestio. prima. numero quinto. qui firmat hanc esse communem opin. Contrariam partem tenent Bald. in prooemio ff. §. itaque. Ioannes Lecirier in tract. primogeniturae, quaestio. nona. numero vigesimosecundo, qui hanc partem firmat esse magis communem, quam superiorem huic aduersam. Baldus in suis statutis, verb. brauium, secundum quem id seruat consuetudo, qua de re per Albericum in prooemio supra allegato. §. discipuli, per Alexand. in leg. qui filiabus. §. primo. ff. de legatis primo. per eundem. in l. eum qui. ff. ad Trebel. Quid dicendum? & quidem quando signum currentibus rite datum fuit, nec vlla alia ratione cursus repetitur nisi ob id, quod ex duobus qui caeteris velociores apparuerunt, non potuit dignosci vter prior ad locum destinatum peruenisset, magis est, vt illi duo tantum cursum repetere debeant, non etiam reliqui tardiores, nam in illo cursu primo, & contentione apparuit euidenter, vt duo illi priores reliquos omnes vicerint, & licet praemium victoriae ad vtrum ex illis pertinere deberet incertum esset, tamen ipsa victoria respectu tardiorum certa fuit & nota, aliud enim est ipsa victoria, aliud praemium victoriae, illi enim priores licet inter se victores non extiterint, tamen respectu tardiorum victores extiterunt, eosque excludere debuerunt, argumen. leg. boues. §. hoc sermone. ff. de verbo. signi. leg. si quis haeredem. C. de institu. & substit. Praeterea illa verba indefinita, qui primus metam attigerit, aequipollet vniuersali. leg. secunda. ff. de lib. & post. §. nominatim. Instituti. de exhae. libero. & verificatur in pluribus, qui a nemine praecedebantur, & per hoc primi dicuntur. leg. ex duobus, in principio. ff. de vulga. leg. qui duos. l. quod de pariter. ff. de rebus dub. quod si verum est, illos fuisse priores, & victores, verum similiter erit, reliquos qui a nemine praecedebantur, & per hoc primi dicuntur. l. ex duobus, in princip. ff. de vulgar. leg. qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb. dub. quod si verum est, illos fuisse priores, & victores, verum similiter erit, reliquos qui tardiores fuerunt, victos videri, & consequenter praemio proposito exclusos, licet praemium propositum incertum sit, qua ex parte ad victores pertinere debeat, nam & in praelio superatis non ideo minus victi dicentur, quod postea victores interse spoliorum duidendorum causa praeliarentur. Vnde verum non est, quod quidam falso opinantur, in hac specie nullum victum videri, quia nullus extitit victor, argumen. leg. nec vtile. ff. ex quibus cau. maio. quinimmo & victi extiterunt, & etiam victores, praesertim cum concursus horum victorum qui ad praemium, vel lucrum fuerunt inuitati, non inducat vllam incertitudinem, quae soleat nocere, licet praemium propositum minuatur. leg. si pluribus. ff. de leg. 1. §. si eadem res. Institutio. de lega. §. vbi autem, cum §. seq. C. de cad. tol. quod iustificatur ex his quae diximus in tribus quaestio. praecedentib. Hoc quando signum currentibus rite datum fuit, non sic si minus rite, nam tunc omnes cursum repetere deberent, vt tardiores exclusi non magis videantur, quam priores, quia inutiliter factum non impedit iterum fieri non magis quam si re vera factum nihil esset. capitul. non praestat, de reg. iur. in 6. l. qui per salutem. ff. de iureiu. l. haec conditio, in principio. ff. de cond. & dem. leg. secunda. §. data. ff. de optione legata. nam & testamentum inutiliter factum, pro infecto habetur. §. primo. & §. secundo. Institutio. quibus modis testamen. infirmen. leg. fina. ff. de haered. instit. leg. si iure. ff. de leg. tertio. & hoc casu potest saluari illa pars affirmatiua, quae habet omnes admittendos ad cursum repetendum, quando cursus non rite fuit apprehensus, quia tunc nullus currentium potuit suam conditionem facere meliorem, nec deteriorem, sed si cursus rite fuit apprehensus, tunc procedat opinio contraria, & est vera, & noua harum sententiarum inter sese pugnantium compositio, tu videris, an sit praeter sententiam scribentium. Pro hac parte facit elegans quaestio, de qua per Iaso. post alios in l. qui per salutem, supra allegata, dum disputat, an testes nulliter recepti possint iterum produci super eisdem articulis, vel directo contrarijs, qua de re per nos lib. 2. c. 31. nu. 13. cum praec. & seq. infra Tomo 2. incipit c. post didicita. Et pro principali nostra opinione, quae forte receptior est, facit viua ratio ab alijs (in quorum scripta inciderim) non praeuisa. [sect. 2] Nam etiam in conditionibus implendis pluralitas resoluitur in suas singularitates, licet etiam ageretur de lucro acquirendo. l. 2. §. fin. ff. de condi. inst. l. falsa. §. fi. ff. de cond. & demon. l. Stichum qui meus erit, vbi per Ias. Alex. & alios communiter post Bart. ibi. ff. de leg. 1. modo sic illa conditio (qui primus metam attigerit) ex mente pollicitantium perinde habetur, ac si dictum esset ei, qui reliquos omnes concertatores vicerit, praemium dabitur. at dubium non est, quin talis pluralitas resoluatur in suas singularitates, hoc est, quod tam victus inueniatur, qui singulariter, hoc est, qui in singulari certamine victus fuit, quam si promiscue, aut pariter cum reliquis victus fuisset, quid enim si praemium propositum fuisset ei, qui in singulari certamine omnes, qui hodie in palaestra certare voluissent, vicisset, quo casu singulariter non promiscue res agenda esset, veluti fit in congressibus (quos Hispane iustas appellamus) quid item si inter cursores praemium propositum esset ei, qui omnes omnino superasset cursus velocitate, ita tamen quod iussum esset, ne omnes pariter concurrerent, sed quod bini concurrerent, & Titius in illo bino concursu nouem viros superauit, sed cum decimo pariter metam attigit, sane nullus modo sanus negabit, quin reliqui iam victi erant, victi quoque permaneant, etiamsi eorum victor alterum sibi parem inuenerit, eadem ergo parque ratio est, quando omnes vincere debebat in cursu omnium hominum promiscuo, quae est quando omnes superare debebat in cursu bino, vel etiam terno, vel quaterno, sicque idem ius, eademque interpretatio l. illud. ff. ad leg. Aqui. # 93 Capvt xciii. Svmmarivm. -  1 Variae conditionum species. -  2 Modus & conditio differunt. -  3 Conditio mixta si deficit per casum, deficit relictum, secus si deficit per eum, in cuius persona erat implenda. -  4 Fortuna vt caeca sit & iniqua. -  5 Malitijs obuiandum. -  6 Conditio si deficit facto implere debentis, deficit relictum. -  7 Actoris implementum semper praecedere debet. -  8 Conditio in omni, quod per me stat, mihi nocet. -  9 Conditio defecta nocet per casum contingentem in persona implere debentis, id est, honorati. -  10 Conditio deficiens per casum contingentem in persona implere debentis nocet, si est mixta conditio. -  11 Conditio si volet, suspendit relictum, & impedit transmissionem. -  12 Conditio deficiens quando per me stat, nocet etiam in libertate. -  13 Conditio deficiens non nocet, quando per implere debentem stetit ex post facto. -  14 Conditio deficiens quando per implere debentem stetit, quia inhonestum non nocet. -  15 Conditio deficiens quando stat per tertium, in cuius persona est conditio implenda, non nocet. -  16 Conditio deficiens quando stat per tertium, in cuius persona conditio non erat implenda, an noceat. -  17 Conditio deficiens quando stat per oneratum, nunquam nocet. -  18 Victoria non est res potestatiua. -  19 Conditio deficiens quando stat per testatorem, non nocet. -  20 Conditio deficiens quando stetit per casum, nocet. -  21 Conditio deficiens quando stat per casum, nocet, licet dotis nomine legetur. -  22 Conditio casualis deficiens per casum, nocet. -  23 Conditio casu deficiens an noceat, quando testator alias erat relicturus. -  24 Conditio potestatiua deficiens per casum, nocet aliquando. -  25 Modus mixtus deficiens per casum non nocet. -  26 Libertatis fauore an modus deficiens desinat nocere. -  27 Alimentorum fauore an modus deficiens desinat nocere. -  28 Conditio mixta deficiens per casum, non nocet Ecclesiae. -  29 Modi pluralitas resoluitur in singularitates. SI [sect. 1] conditio mixta deficit per casum, non debetur legatum, hoc dicit Bar. & Pau. per tex. ibi in l. legatum. C. de cond. inser. Vel aliter, si conditio per casum deficit nuptiarum, deficit legatum, secus si deficit per dissensum alterius partis. Et sciendum est, quod conditionum tres sunt species principales, nam quaedam conditio est necessaria, & ista est duplex, nam quaedam est certa, an, & quando, puta si sol orietur, quaedam certa, an, sed non quando, puta, si Antichristus nascatur, si morieris, & similes, vt l. si pupillus. §. qui sub conditione. ff. de nouationibus. d. l. quod si sub ea. ff. de condictio. indeb. cum similib. Quaedam & secunda est conditio impossibilis, & ista est quadruplex, vt per glo. & Doctores in l. 1. ff. de cond. insti. & in l. obtinuit. ff. de cond. & demonstr. glo. melior de iure Insti. de haeredi. insti. §. impossibilis. Quaedam & tertia est conditio possibilis, & est illa, quae concipitur in futurum, & habet se ad esse & non esse, & ista est, quae suspendit actum, vt si nauis ex Asia venerit, si decem dederis, & similes, si autem concipitur in praesens, vel praeteritum non dicuntur propriae conditiones. l. cum ad praesens. ff. si certum pet. cum concordantijs, & de ista conditione tractatur in d. l. legatum. C. de condi. insertis, cum sua materia. Ista autem conditio possibilis adhuc est triplex, nam quaedam est mere potestatiua, quaedam mere casualis, quaedam est mixta, quas declarat Iuriscons. in l. suus quoque. ff. de haeredib. instituen. & est tex. in l. 1. §. sin autem. C. de cadu. tollen. per Doctor. in l. si pater. C. de instit. & substit. Haec autem mixta est duplex, nam quaedam dicitur mixta, quae pendet ex potestate duorum, puta si nupserit Bertae, vt in l. legatum, & in l. 1. C. de institutionibus, & substitutionibus, cum similibus. alia dicitur mixta, quae pendet partim a voluntate implere debentis, partim a casu, & fortuna, de qua habes text. & ibi Docto. in l. si pater. C. de institu. & substi. & in d. l. suus quoque. Secundo breuiter praemitto [sect. 2] quod in iure nostro reperiuntur duo termini qui differunt inter se, scilicet conditio & modus, qui qualiter inter se conueniant & differant, declarat Glos. notabilis, & ibi Doctor. in leg. 1. C. de his quae sub mo. & aliquid per Glos. in regu. leg. 1. C. de falsa causa adiecta. leg. & institu. deleg. §. longe, & ff. de cond. & dem. in rubri. His praemissis [sect. 3] contra regulam nostram oppono de l. 1. C. de institu. & substitu. & de text. in l. in testamento. ff. de conditio. & demonstra. vbi cauetur, quod quando aliquis est institutus, vel est alicui legatum sub conditione, si nupserit certae personae, si per istum institutum, vel legatarium non stat quo minus conditio impleatur, habetur pro impleta, & consequitur institutionem, sic & hic videbatur, nam licet non stetit per institutum quo minus contraheret matrimonium, sed stetit per casum, id est, per mortem illius cum quo debebat contrahere, & tamen non consequitur legatum, cuius contrarium dicitur in d. l. 1. cum similibus. istud est valde difficile contrarium, secundum Bart. in d. l. 1. Gloss. in d. l. in testamento, hoc format & soluit, & plenius Glos. in d. l. 1. vbi multipliciter respondet, vera & communis solutio est, quod aut stat per eum, in cuius persona debet conditio impleri, & tunc habetur pro impleta, & ita intelligitur d. l. 1. aut stat per casum fortuitum, puta per mortem alterius partis, et tunc habetur pro defecta, ita intelligitur d. l. legatum. & ego dico quod istam solutionem in vtroque membro ponit expresse tex. in d. l. in testamento. 2. parte. Ratio huius distinctionis est secundum Bal. in d. l. legatum. licet contrarium praedictum non formet, quia quando conditio deficit per casum, quatenus pendet ex insidijs fortunae, fortuna potest obesse, quae omnibus fortuitis dominatur, at quatenus pendet ex facto alterius, alteri per alterum non debet iniqua condito efferri, ead. ratione vult Bart. in d. l. 1. 4. oppo. dum dicit, in solutione contrarij istius l. quod factum potest nobis obesse. ff. de iur. & fact. igno. l. iniquissimum, & ista est communis ratio. Doctor. in d. l. 1. & pro ista communi ratione, scilicet quia [sect. 4] fortuna potest obesse, ergo addo quod fortunae dux Deus est, secundum Senecam 7. Epistola ad Lucillum, & fortuna est inexorabilis, quia surda & muta, & est l. occultae nobis naturae, quae est imprecabilis, arg. l. temperent, de vesti. olebe. lib. 11. hinc est quod a sententia fortunae non potest appellari, quia appellatio est de minore ad maiorem prouocatio, fortuna autem non habet superiorem in hoc mundo, quia fortuna est errans natura multas euolans mutationes, in authen. vt omnes obedi. iudi. prou. §. pen. colu. 5. si ergo solus Deus est dux fortunae, & fortuna est inexorabilis, & imprecabilis, & non habet superiorem in hoc mundo, ergo poterit nobis obesse, & per consequens si conditio deficit per casum & fortunam, deficiet relictum, ad praedicta vide Bal. in l. fi. in princi. C. communia delegat. Item pro praedicta ratione addo quod fortuna est inuisibile velum, & quidam actus qui prius sentitur, quam sciatur. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verbo. obligatio. cum similibus. Item fortuna passiua est idem quod casus, aut infoelicitas ab incerta nominis authoritate procedens, & rerum humanarum infoelix mutatio vocatur, aut etiam vis diuina actiue. l. fluminum. §. seruus. ff. de damno infecto. praedicta dicit eleganter Bal. in l. fi. §. 1. C. de tempo. appella. si ergo est inuisibile bellum, & est casus ab incerto authore procedens, ergo contra eam nihil potest prouideri, & per consequens, potest nobis obesse, &c. Vnde Vergil. lib. 6. Aeneid. Desine facta Deum flecti sperare precando. Iuuenalis Satyr. 9. Fata regunt homines. Seneca in Aedipo. Fatis agimur, credite fatis. Non solicitae possunt curae Mutare rati stamina fusi. Quidquid patimur mortale genus, Quidquid facimus, venit ex alto. Seruatque sua decreta colus. Lachesis dura reuoluta manu Omnia secto tramite vadunt, Primusque dies dedit extremum. Non illa Deo vertisse licet, Quae nexa suis currunt causis. It cuique ratus prece non ulla Mobilis ordo: multis ipsum Timuisse nocet: multi ad fatum Venere suum, dum fata timent. Item in Octauia. Regitur fatis mortale genus: Nec sibi quisquam spondere potest Firmum, & stabile, perque casus Voluitur varios, semper nobis Metuenda dies. Manilius lib. 2. Astro. Mitto quod certum est, & ineuitabile fatum. Idem lib. 4. Astro. Soluite mortales animos, curasque leuate, Totque super vacuis vitam deflete querelis. Fata regunt orbem, certa stant omnia lege, Longaque per certos signantur tempora cursus. Nascentes morimur, finisque ab origine pendet, Tunc & opes, & regna fluunt, & saepius orta Paupertas, artesque datae, moresque creati, Et vitia, & clades, damna & compendia vitae. Nemo caret damno, poterit nec habere negatum, Fortunámue suis inuitam perdere votis, Aut fugere instantem, sors est, sua cuique ferenda At ni fata darent leges vitaeq necisque, Fugissent ignes Aeneam, Troia sub vno Non euersa viro, satis vicisset in ipsis. Aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres, Romaque sic enata foret, pecudumque magistri In Capitolinos auxissent culmina montes, Includiúe sua potuisset Iuppiter arce Captus, vel Caput hic orbis foret igne sepulto, Vulneribus victor repetisset Mutius vrbem Solus, & oppositis claudisset Horatius armis Pontem, vrbemque simul rupisset foedera virgo. Tresque sub vnius fratres virtute iacerent, Nulla acies tunc euicit, pendebat ab vno Roma viro, regnumque orbis sortita iacebat. Statius lib. 5. Syluarum: Heu durus fati tenor, est ne quod illi Non liceat, quantae poterant mortalibus annis Accessisse morae, si tu pater omne teneres Arbitrium, caeco gemeret mors clausa barathro, Longius & vacuae posuissent stamina Parcae. Vides ergo quanta sit vis, potestas, violentiaque fortunae, vt quae nobis vtcunque reluctantibus possit obesse, cuius vim, incursum, violentiam obsistere mortalium, nullus vnquam potuerit, nullique vnquam contigisse relatum, scriptumúe sit, & superioribus similia canere videntur, & depingere Poetarum nonnulli varijs in locis. Ratio [sect. 5] autem secundi membri, scilicet quod quatenus pendet ex facto alterius, alteri per alterum non debet iniqua conditio afferri, comprobatur per cap. imputari, de regu. iur. lib. 6. quia per eum non steterim, facit lex fin. in fine, isto titu. de condit. inser. C. gloss. quam allegat glo. in d. c. imputari, confirmatur per rationem tex. in l. pater filium. §. Tuscul. de leg. 3. & in l. turpia. col. pen. de leg. 2. quia per ipsum non stetit, &c. cum similibus. Potest esse & alia ratio, quia forte ille, cui debet nubere, posset hoc facere, id est, nolle malitiose, vt ista perderet haereditatem nulla subsistente iusta causa, idcirco lex vult, quod tunc conditio habeatur pro impleta. Istam rationem colligo per Paul. in d. l. 1. C. de institu. & substitu. 1. col. in fine. quam confirma, quia malitijs hominum non est indulgendum. l. in fundo. ff. de rei vend. c. sedes apostolica, de rescrip. cum simil. sed haec ratio mihi non placet, quia non est generalis, posset enim ille recusare, quia non expedit ei nubere cum illa muliere, quia forte non est paris conditionis, vel est alia causa, & tunc cessaret illa ratio militiae, de qua per Paul. ideo tutior, & generalior videtur ratio praecedens, scilicet, quia alteri per alterum, &c. quae ratio habet locum, siue ille noluit nubere malitiose, siue non malitiose, vt patet ad sensum. Quo ad primum [sect. 6] quando stat per implere debentem, quia non vult implere, tunc dico quod indistincte habetur pro defecta. tex. est in leg. si ea, isto tit. de condit. inser. C. probatur in d. l. 1. C. de instit. & substitu. a contrario sensu est tex. in d. l. in testamento, de condi. & demon. versi. sed si vterque ibi. Stichi autem portio inutilis fiebat, & clarius ad finem ibi, si quidem ipse nolit vxorem ducere, quia ipsius facto conditio deficit, nihil ex legato consequuto, &c. Ad idem est text. in leg. Titius si statuas, a contrario sensu, eod. titu. Ad idem leg. Titio centum. §. fin. in verbo, quod si nolit. eod. tit. facit l. cum pupillus, eod. tit. quae tria vltima iura ad hoc allegat glo. quae idem tenet in l. iure ciuili. eod. titu. Ad idem facit l. fi. ff. de condi. insti. Ad idem addo text. in leg. fin. C. de cond. inter. ibi, nisi ipse seruus voluerit adimplere conditionem. Ad idem addo tex. in l. si. in prin. C. de necessa. seruis haere. insti. & notatur per glo. rubricae. ff. de conditio. & demonstra. & probatur haec prima regula ex abundanti, quia scriptum est: Qui non laborat, non manducet, vt notatur in l. quamuis. ff. de damno infect. cum simil. cum ergo iste non implet ex parte sua, & sic non laborat, ergo non manducet, id est, non consequitur sibi legatum relictum. [sect. 7] Praeterea in dispositionibus, vbi hinc inde est aliquid dandi vel faciendi, ille qui petit sibi impleri, prius debet implere vel offerre ex parte, qua alias repellitur, l. Iulianus. §. offerri. ff. de actio. empti. l. ex placiti. C. de rerum permutati. cum simil. quae iura in hac materia, & quasi in simili reperio allegata per Bald. in leg. generaliter. 5. colum. C. de episcop. & Cleri. sed ita est in praesenti, ergo nisi prius iste adimpleat, iuste repellitur. Praeterea iste frangit fidem testatori non implendo conditionem sibi iniunctam, ergo frangatur eidem fides ab haerede obligato, qui repraesentat personam defuncti. argu. l. cum proponas. C. de pact. l. qui fidem. C. de trans. c. peruenit. leg. 2. de iureiurando. Praeterea frustra quis petit debitum, qui quod debet, non impedit. c. frustra. de regu. iur. lib. 6. c. sto subiectus. 95. dist. cum si. ergo frustra petit legatum, cum non impendat quod debet, id est, cum non impleat conditionem, & per eum stet. Modo [sect. 8] istam primam regulam extendo, vt procedat in quacunque conditione siue mixta, siue potestatiua, siue alia, & pro hoc allego gloss. in l. in testamento. de condit. & demon. quae ad literam dicit illud, nota quod nullo casu, nulla conditione consequitur, quid si stetit per me, vt ibi & supra facit. C. de inst. leg. fin. & istud habeo pro indubitato, cum per eum stetit, quod noluit implere, non refert quae conditio fuerit iniuncta, cum sponte ei non obtemperauit, quae est ratio tex. in d. leg. si ea, de cond. insert. Item quia ratio tex. in d. l. in testamento est generalis in qualibet conditione ibi, quia ipsius facto conditio deficit, quae ratio militat in quacunque conditione. Item, quia rationes, quas supra feci, pro confirmatione huius regulae militant generaliter in quacunque conditione, vt ex eis patet. Secundo extendo istam primam regulam, [sect. 9] vt procedat nedum, quando per eum stetit, quia noluit implere, sed & quando stetit per casum contingentem in personam ipsius, vt quia mortuus est, antea quam impleret, nam & tunc conditio habetur pro defecta, text. est secundum verum intellectum, in l. sub diuersis. §. fi. ff. de condit. & demonstrat. & ibi Paulus. Idem tenet Paul. per eundem text. in l. 2. penul. quaest. C. de instit. & substi. Idem tenet ibi Ange. qui dicit ibi esse rext. si recte intelligatur, forte voluit ponderare literam, dum dicit non prius eum haeredem existere, quam conditioni paruerit, ac si diceret, si discedat antequam impleat, certum est, quod non paret conditioni, si excluditur. Ad idem est text. in d. l. in testam. ibi, ac si ipse discedat, nihil ad haeredem suum eum transmittere, quia morte eius conditio defecisse intelligitur, & ibi est text. clarior quam in l. sub diuersis. §. fi. & istud ego habeo pro indubitato saluo meliori iudicio, nam cum legatum istud sit conditionale, scilicet si nupserit, si stetit per casum contingentem in persona implere debentis, quominus impleretur, vt quia ipse mortuus est ante conditionem impletam, certum est, quod conditio haberetur pro defecta, quia ipse non potest petere, quia mortuus est, nec potest transmittere, quia erat conditionale, & decessit legatarius conditione pendente. §. sin autem. C. de cad. tol. cum sim. & secundum hoc non est necessaria ponderatio. l. sub diuersis. §. fi. nec aliarum legum, cum hoc sit principium iuris indubitatum. Sed quaero pro declaratione huius extensionis [sect. 10] scilicet, quando fiat per casum contingentem in persona implere debentis, vt habeatur pro defecta, vt dixi, an hoc procedat etiam in conditione potestatiua, vt si deficiat per casum contingentem in persona implere debentis, habeatur pro defecta, ratio, quae me facit dubitare, est, quia d. leg. sub diuersis, per quam se fundat Paul. in d. l. 1. de instit. & substitu. loquitur in conditione, si decem dederit, quae conditio est mixta, iuxta glo. in d. leg. 1. & in l. in testamento, quae communiter tenetur per Docto. ergo secus videtur in potestatiua, cum dictum Doctoris debeat intelligi secundum concordan. quam allegat Bar. in l. non solum. §. si liberationis, de libe. lega. Item quia text. in d. l. in testamento, & in l. 2. de insti. & subst. per quas se fundat Ange. loquitur in conditione si nupserit, quae eodem modo est mixta, pendens ex facto duorum, vt in regula nostra, cum similibus. Item & 3. quia videtur, quod hoc non habebat locum in conditione potestatiua, quia regula est, quod conditio potestatiua, differens per casum fortuitum, non facit deficere relictum. l. quae sub conditione. §. quoties. de condi. insti. l. turpia. §. pen. de leg. 2. & infra dicam latius, ergo videtur, quod si fiat per casum contingentem in personam implere debentis, quod habeatur pro impleta per dicta iura, non autem pro defecta, quid dicendum? dico quod praedicta extensio habet locum in quacunque conditione siue potestatiua, siue mixta, quia de casuali non est dubium, vt dicetur inferius, quod probo, quia cum legatum sit conditionale, si legatarius moriatur conditione pendente, & sic stet per casum contingentem in personam ipsius, certum est, quod delegatum deficit, nec transmittitur. §. sin autem, cum simi. de cad. tol. si ergo non potest legatarius petere, quia mortuus, nec transmittere, quia conditionale, ergo extinguitur, & ista ratio extinctionis habet locum in quacunque conditione, vt patet ad sensum, quia iura conditionalia non transmittuntur, quia reperio, quod Ang. in terminis vno verbo hoc expresse tenet in dict. leg. 2. de instit. & substi. & allegat l. ita legatum. §. illi, si volet, de leg. 1. qui loquitur in conditione, si volet, quae indubitanter est potestatiua. Tertio ego dico, quod est text. ad literam, in l. 1. §. sin autem de cad. tol. vbi est text. quod si aliquid relinquatur alicui sub conditione casuali, mixta, vel potestatiua, & legatarius moriatur ante conditionem impletam, legatum extinguitur, & non transmittitur, ergo ibi est tex. ad literam, quod quando stat per casum contingentem in personam implere debentis, quominus conditio adimpleatur, habetur pro defecta, & quia ibi est text. expressus, non est amplius secundum hoc insistendum. Vltimo ex abundantia hoc probo ratione inconuincibili, nam si conditio mixta pendens ex facto duorum, deficiens per casum contingentem in personam implere debentis, facit legatum deficere, & habetur pro defecta, vt est tex. clarus in d. l. sub diuersis, & in d. l. in testamento, quo casu nihil potest imputari legatario, cum non pendeat ex potestate eius tantum, sed ex potestate eius & alterius, ergo a fortiori hoc procedit in potestatitua, quae pendebat ex potestate ipsius, & poterat prouidere ante casum contingentem in personam ipsius, quod cum non fecerit, est quod sibi imputetur, ergo nimirum quod habeatur pro defecta, & hic non potest cadere in responsionem. Quinto [sect. 11] pro hoc tex. in leg. si ita expressum, de condi. & demon. quae loquitur in conditione, si volet, quae est potestatiua, & tamen dicit ibi tex. quod non aliter transmittet, quam si ipse voluerit, ergo si mortuus est antea quam expresse vellet, & sic stet per casum contingentem in personam implere debentis, extinguitur legatum, & conditio censetur defecta, & ita teneo. Nec obstant allegata in oppositum, primo non obstat l. sub diuersis, per quem se fundat Paul. quae loquitur in conditione mixta, ergo secus videbatur in potestatiua, quia dico, quod ibi non debet sumi illud argumentum a contrario sensu, primo, quia in potestatiua est minus dubium, vt probaui in pen. fundamento, ergo non debet sumi illud argumentum a contrario, quia sic sequeretur absurdum, est enim absurdum, vt statutum in casu magis dubitabili, scilicet in conditione mixta, non haberet locum in casu minus dubitabili, scilicet in potestatiua. Secundo soluo, quod non debet sumi illud argu. a contrario, cum sit contra legem expressam, scilicet contra §. sin autem, de cad. tol. & alia iura, vt supra probaui, & eadem est responsio ad secundum fundamentum, scilicet de lege in testamento, de condi. & demon. & leg. 1. C. de insti. & substit. per quas se fundat Angel. quae eo modo loquitur in conditione mixta, vt supra est ostensum. Tertio non obstat l. quae sub conditione. §. quoties. ff. de cond. Inst. vbi est expressum, quod conditio potestatiua deficiens per casum fortuitum, non facit deficere relictum, quia dico quod ille §. cum concor. loquitur in casu contingente, non in personam implere debentis, sed in personam alterius tertij, quo casu est diuersum ius, & diuersa ratio. Item [sect. 12] modo ego nouissime extendo, scilicet quando stat per implere debentem, habeatur pro defecta, nedum in alijs relictis, sed & in relicto libertatis, quae est relicta sub conditione potestatiua, nam si stat per implere debentem, habetur pro defecta, & remanet seruus. tex. est nouus, & singularis in l. fi. in prin. C. de necess. seru. haered. instit. Imo quod est plus & mirabile, nedum priuatur libertate sibi relicta sub conditione potestatiua, vt ibi, imo, quia conditionem implere recusauit, priuetur nedum libertate sub conditione relicta, sed etiam haereditate pure sibi relicta, vt ibi, & ratio est, quia libertate priuatur sua culpa, haereditate autem ideo, quia testator non potuit facere, quod haberet haereditatem, si remaneret seruus, vt ibi declarat Paul. licet nec ipse nec alius applicat ad hoc propositum, ideo bene nota, si autem libertas esset relicta sub conditione casuali, vel mixta, quid iuris, dicunt ibi Doctores. Istam [sect. 13] regulam ego limito, vt procedat, quando stetit a principio per implere debentem, quo minus impleretur conditio, secus si non a principio, sed ex post facto stetit per eum, nam tunc consequitur relictum, ac si per eum non stetisset, istam limitationem colligo ex verbis Baldi, in l. 1. vltima quaest. C. de institu. & substitu. vbi dicit, quod illa lex procedit, quando ab initio stetit per illam, secus si ab initio ipsa voluit, & quia stetit per filium Antilli ipsa consequuta est haereditatem, nam licet ex post facto alius poenitentia ductus velit eam in vxorem, & ipsa nolit, non priuabitur haereditate, quia sufficit momento impletam fuisse conditionem. l. si quis haeredem, eod. tit. Idem tenent Imola in l. in testamento, de condit. & demon. & omnes communiter in d. l. 1. vt ibi per Alexand. & vide per Alexan. in l. si seruum. §. sequitur. 6. notabili. ff. de verb. obli, videbatur contrarium, quia vltima mora nocet, dicto. §. sequitur, & de peti. & commodo rei vendi. l. illud. idem tenet Iaso. in dict. l. 1. 5. columna. Secundo limito [sect. 14] vt procedat regula, quando grauatus potest eam honeste implere, secus autem si non potest implere honeste, nam tunc licet stet per eum, non priuatur relicto, argu. l. cum ita legatum. ff. de cond. & dem. Glo. in d. l. 1. C. de instit. & substi. facit l. Caio. §. imperata. ff. de adim. & ciba. lega. & quod ibi notabiliter per Barto. facit l. nepos proculo, cum sim. de verb. sig. l. filius. ff. de cond. inst. Secundus casus principalis est, [sect. 15] quando stat per tertium, in cuius personam venit conditio implenda, quominus impleatur, quo casu dicitur contrarium quod conditio habetur pro impleta, tex. est in l. 1. C. de institu. & subst. ibi autem filio Antilli recusante, &c. & in l. in testamento. de condit. & demonstra. ibi, ille quidem legatum deberetur, & in fine eiusdem legis, ibi, legatum ei debetur, &c. probatur ex ratione tex. in l. iure ciuili. eo. ti. & ita allegat illam l. Pau. in d. l. in testamento, vere tamen illa l. iure ciuili, hoc non probat, quia loquitur, quando stat per tertium, qui impleta conditione veniebat obligandus, vt infra dicam. Ad idem est tex. in l. 1. C. de his quae sub mo. & ff. quando dies lega. ced. leg. si post. §. item si qua, facit l. in iure ciuili, de regul. iur. Ad idem l. si ea. C. de cond. inser. quam allegat Glo. in l. si post. sed certe non probat nisi a contrario sensu, vt ex ea patet euidenter. Ad idem l. fin. C. de cond. insert. ibi. siue per eum cui dare aliquid visus est, &c. Ad idem ff. de annu. lega. l. Maeuia. vbi Glos. allegat plures concord. quarum maior pars loquitur in alijs casib. diuersis. Ad idem est tex. in l. vter ex fratribus. ff. de cond. institu. ratio istius regulae euidenter patet. Tertius casus est, [sect. 16] quando stat per tertium, in cuius personam non veniebat conditio implenda, tamen impedit quod non impleatur, & tunc dicitur, aut impediunt, iuste itaque contra eum non potest haberi regressus, & tunc habetur pro impleta, vt probatur in leg. Titius si statuas, de cond. & demon. aut iniuste, & tunc aut temporaliter impediuit, & non habetur pro impleta, nec pro defecta, sed cessante impedimento debet implere, ita probatur in l. quibus diebus, in prin. ff. de cond. & dem. & ibi vide Pau. aut impediuit perpetuo, & tunc aut erat soluendo qui impedit, & habetur pro defecta, leg. inde Neratius. §. primo, ad legem Aquil. aut non erat soluendo, & habetur pro impleta, secundum Pau. in d. l. Titius statuas, & in l. iure ciuili, & in l. in testamento, de cond. & dem. ista tamen distinctio an sit soluendo, vel non procedit, quando ille tertius, qui iniuste impediuit, est penitus extraneus, secus autem si non est extraneus penitus, vt est videre in tutore, qui impedit pupillum implere conditionem, nam ille non putatur extraneus, sed idem in pupillo, quo casu indistincte nocet pupillo, sicut factum pupilli licet in penitus extraneo distinguatur, vt supra, istam limitationem colligo per Paul. in l. cum pupillus, de cond. & dem. vbi videas. rationes autem praedictorum eae sunt, scilicet an impediat iuste, an iniuste, & an sit soluendo, vel non, ponit magistraliter Paul. in l. 1. C. de insti. & substi. 3. col. quem omnino videas ibi, & ad praedicta vide eum in d. l. iure ciuili, & l. in testamento, & aliquid in l. quae sub conditione. §. quot res. ff. de cond. institu. Quartus casus principalis est, [sect. 17] quando stat per haeredem, vel alium grauatum, qui impleta conditione venit obligandus, quo minus conditio impleatur, & isto casu dic, quod conditio habetur pro impleta, siue erat implenda in personam suam, siue alio modo, & ipse recuset vel impediat, quominus impleatur, siue licite siue illicite, iste est proprie casus in l. iure ciuili, de reg. iur. & in l. fi. C. de cond. insertis, & in l. Iulius. Paulus de cond. & dem. & ibi Paul. hoc tamen debet intelligi, quod habetur conditio pro impleta, scilicet quo ad hoc, vt legatum purificetur, & legatarius transmittat, non autem quo ad hoc, vt non teneatur amplius soluere, quod semel obtulit, & alius recusauit recipere, imo si legatarius petit, haeres cui erat dandum per viam exceptionis potest consequi, vt sibi soluatur, tex. est singularis in l. cui fundus, in fine, secundum intellectum Doctorum. ff. de condi. & demon. sed si esset iam solutum, vel habita conditione pro impleta facta esset a lege executio legati, nec esset alia necessaria, vt si fuit relicta libertas directo sub conditione dandi haeredi, & seruus obtulit, & haeres recusauit recipere, & sic factus est statim liber, & sic est executio facta a lege, non poterit haeres sibi postea consulere per viam agendi, vt sibi soluatur, tex. est singularis in l. eum quidam, alias est l. finalis. C. de cond. inser. quod est singulare & substantiale. & ita nouiter declarat Paul. in l. iure ciuili, de cond. & dem. & in l. pe. & fi. C. de cond. inser. & in d. l. cui fundus, de cond. & dem. quod est notandum. Item & quinto limit. [sect. 18] vt procedat, quando non est licitum haeredi grauato impedire implementum conditionis, alias secus, vt si promisisti mihi decem, si te vicero in colluctatione, vel alio ludo, & per te steterit, quominus te vincam, non teneberis, quia tacite videtur actum ex natura & qualitate negocij, vt liceat tibi impedire implementum, & quia isto casu non sufficit nisus vel conatus, ita notatur in l. in executione. §. fi. de verbor. obligat. & tenet Bal. in l. 1. C. de instit. & substit. 10. q. Paul. in l. iure ciuili, de condi. & dem. Ad idem est gloss. expressa in l. in iure ciuili, de reg. iur. vbi glo. dicit, quod hoc videtur tacite actum, vt possit resistere, & sic habetur pro expresso. l. cum quid. ff. si cer. pet. Quintus casus principalis est, [sect. 19] quando stetit per testatorem, quominus conditio impleatur, verbi gratia, Testator reliquit centum fratribus pro sepultura, quia tamen erat excommunicatus, non potest ibi sepeliri, an habeatur conditio pro impleta, communiter dicitur, quod sic, ex quo per testatorem stat, quominus impleatur. Item quia illa conditio est impossibilis, ergo non vitiat. l. obtinuit, cum similibus. ff. de cond. & demon. ita tenet Bar. notabiliter post Dinum in l. miles. §. fin. ff. de adul. & ibi vide in additionibus. Idem tenet Bal. in l. 1. C. de instit. & sub. penul. quaestio. & in l. 1. in fine. C. de his, qui poenae nomine. & Ioannes de Imol. in l. in testamento, de cond. & dem. Imol. & Anchar. in l. filius, de testam. Idem Alex. in d. l. 1. C. de insti. & subst. in fine, & ibi dicit Pau. circa finem. Idem ibi Ias. num. 9. 6. col. & est communis sententia. Sextus casus [sect. 20] vt vltimus est, quo conditio impeditur per casum fortuitum, quominus impleatur, & isto casu dic, quod regulariter conditio habetur pro defecta, tex. est in d. l. legatum, de cond. inser. text. est in l. in testamento, de condi. & dem. in duobus locis. tex. in l. cum ita datur. verbo, diuersa causa, eo. tit. tex. in l. penul. §. 1. eo. tit. & tex. in l. si peculium. §. his cui. ff. de statu lib. facit l. si ita scriptum. ff. de manumissis test. notatur in l. Seio, in prin. ff. de annuis legat. glo. ordinaria in l. 1. C. de insti. & substitu. & in d. l. in testam. Rationem huius, scilicet quare habeatur pro defecta, quando impeditur per casum, si autem impeditur per alium, habetur pro impleta, dixi supra, cui rationi modo adde, quod in simili dicit gloss. in l. eam quam. C. de fideicom. glo. magna, in prin. & Paul. de Castr. in l. ille a quo. §. si de testam. ad Trebellianum. An [sect. 21] autem d. l. legatum. C. de cond. inser. habeat locum, si esset legatum nomine dotis Bertae, si nupserit Titio, & eo mortuo nuptiae sunt impeditae, videtur quod non, quia illa lex non habet locum in legato alimentorum, vt infra dicam, ergo idem videtur dicendum in causa dotis, per notata in authen. res, quae. C. communia delega. & in authen. contra rogatus, ad Treb. cum similib. contra tenet Bal. in d. l. legatum, quia deficit causa finalis legandi secundum eum, credo quod voluit dicere, quia causa finalis fuit, vt haberet in causam dotis, scilicet haec causa deficit, non secuto matrimonio. l. fi. C. de donat. ante nup. ergo deficit relictum, pro quo allego in simili l. 1. C. de condic. ob causam, & ibi Bald. & alij. Ad idem facit l. si pater. & l. nec apud. C. de haeredi. insti. & l. eamque. C. de fideicomm. & ex hoc habes notabilem extensionem ad leg. legatum, quam bene nota. Praedicta regula [sect. 22] procedit in conditione mixta, pendente ex facto duorum, vt in d. l. legatum, cum similib. quid autem in conditione casuali, dicitur idem, scilicet quod si deficiat per casum, imo qualitercunque habetur pro defecta, & non pro impleta, ita tenet glo. ordinaria in regula l. sub diuersis. ff. de cond. & dem. & in l. in testamento, eod. tit. Bar. in d. l. in testamento, & in l. 1. in princ. de instit. & substi. & ibi Bal. 10. oppositione. Idem Ang. Pau. & Alex. ibi, & per omnes in d. l. in testamento. Idem tenet Dinus in regula imputari, de regu. iuris, lib. 6. Idem est dicendum in conditione mixta, pendente ex facto vnius, & viribus fortunae, iuxta l. si pater. C. de institu. & substi. & tenent dictae glossae supra allegatae, & Doctores communiter in locis supra relatis, ratio est, quia quando aliquis instituitur, vel aliquid relinquitur sub conditione casuali, testator solum respicit casus euentum, & nullo modo factum instituti, ideo quocunque modo conditio deficit, impedit dispositionem, & eadem ratione in mixta, quae partim pendet ex viribus fortunae, istam rationem ponit Bar. in d. l. 1. C. de instit. & substi. & in d. l. in testamento, & multi sequuntur, est tamen aduertendum, quod pro dicta oppositione Bar. in d. l. 1. allegat. C. de cad. tol. §. sin autem aliquid, & etiam Bal. ibi, & Dinus in d. regula imputari, de quo scilicet an ille tex. hoc probat, ego vehementer dubito, primo, quia ille tex. loquitur in casuali conditione, & mixta ex viribus fortunae, & etiam in potestatiua, ergo ille tex. loquitur in omnib. illis conditionibus, si intelligeretur, quod quando deficit conditio per causam, deficit relictum, ergo intelligeretur etiam in potestatiua, scilicet quod deficiens percasum, faceret deficere relictum, secundum hoc est falsum l. quae sub conditione. §. quoties. de condi. insti. & infra dicam. ergo licet ille tex. dicat indistincte, quando superstite legatario conditio deficit, euanescat legatum, potest intelligi quod deficit alio modo, non autem casu fortuito, praeterea quando vna determinatio respicit plura determinabilia, debet ea terminare vniformiter. l. quamuis. l. haereditatem. C. de impub. & alijs. l. nam hoc iure. de vulg. & pupill. & C. de milit. testa. l. in testamento. modo sic illa determinatio, s. quod quando conditio deficit, deficit relictum, vt d. §. sin autem, respicit plura determinabilia, s. legatum relictum sub conditione casuali, mixta vel potestatiua, ergo debet ea pariformiter determinare. aut ergo dicimus, quod illa verba, quod quando conditio deficit, deficit relictum, intelliguntur, quod quando conditio deficit alio modo, quam per casum fortuitum, & tunc nil facit ad propositum, aut intelliguntur, quod conditio deficit etiam per casum, & tunc comprehenderet etiam conditionem potestatiuam perdictam regulam, quod quando vna determinatio, &c. hoc autem dicendum non est, quia contra d. l. quae sub conditione. §. quoties ergo. §. sin autem. aut nihil facit, aut sequeretur absurdum, scilicet contra d. §. quoties, quod non est dicendum. Nec obstat text. in dict. §. sin autem, dum dicit, spectari oportet conditionis euentum, & sic videtur indistincte dicere a contrario sensu, quod si non existat conditio, non debetur legatum, ergo siue per casum, siue alio modo deficiunt, non debetur, quia respondeo, quod non obstat, nam certum est, quod de natura cuiuscunque conditionis est, quod debet expectari conditionis euentus, alias non incipit deberi. l. legata sub conditione, cum similib. de conditionib. & demon. imo quod est plus, debet impleri in specifica forma. l. qui haeredi. de condit. & demon. imo quod est plus, etiam si ille, in quem debet impleri, sit incapax, debet tamen impleri saltem de facto, vt sic impleatur in specifica forma. l. Maeuius, eod. tit. & tamen licet ll. omnia ista requirant, vt implemento conditionis potest impleri per aequipollens. l. si mater, cum simil. C. de insti. & substit. Item si stat per eum, cum quo debet impleri, habetur pro impleta. l. 1. C. de instit. & substi. cum similib. licet ergo ille tex. velit, quod si non sequitur euentus, non debeatur, non propterea probat, quod si non sequitur propter casum fortuitum, quia potest non sequi multis modis, scilicet quia noluit, vel quia non potuit, & hoc quia non potuit, potest multis modis contingere, & sic non concludit iste text. Praeterea si intelligis, quod non est secutus euentus propter casum, & quod ideo non debeatur, contradiceret dict. §. quoties. l. quae sub conditione, ne ergo contradicat, intelligamus quod alio modo defecit, quam per casum, quia expedit iura concordare, &c. & quia euitanda est legum correctio, &c. Nec etiam obstat tex. d. §. sin autem. versic. quod si in medio, dum dicit quod si in medio, is qui ex testamento lucrum sortitus est, decedat, pondero, decedat, & si conditio deficit per casum fortuitum, facit deficere relictum, ad hoc respondeo, & dico, quod non obstat, pro quo est aduertendum, quod quandoque conditio deficit per casum contingentem in personam implere debentis, quandoque per casum contingentem in personam alterius, primo casu indubitanter est verum, quod siue conditio sit casualis, siue mixta, siue potestatiua, & deficiat per casum contingentem in personam implere debentis, facit deficere relictum, text. in l. sub diuersis. §. fin. de cond. & demon. tex. ad literam in l. in testamento, de condi. & dem. ibi, at si ipse decedat, nihil ad haeredem suum eum transmittere, quia morte eius conditio defecisse intelligitur, vt supra dixi, & dedi rationem huius, & isto casu proprie loquitur text. ille quem ad hoc pondero, dum dicit, quod si is, qui ex testamento lucrum sortitus est, decedat, & sic loquitur de casu contingen. in personam implere debentis, nos autem loquimur in casu contingente in personam alterius, in quem, vel in quo debet conditio impleri, iuxta regulam nostram cum similibus, & ita recte intelligendo ille tex. non loquitur in casu, de quo per Doctor. Praeterea concesso sine praeiudicio veri, quod iste tex. loqueretur, quando deficit per casum fortuitum contingentem in personam alterius, sequeretur inconueniens saepe repetitum, scilicet, quod deberet referri etiam ad conditionem potestatiuam, cum dictus §. sin autem, loquitur etiam de ea, & sic referendo esset contra d. §. quoties, fateor tamen quod licet dictus §. sin autem, non stringat, tamen opinio Bar. & aliorum est vera, scilicet, quod conditio casualis deficiens per casum facit deficere relictum, & forte Alex. sentiens aliquid de praedictis, dixit in d. l. 1. de instit. & substi. quod conditio casualis vel mixta pendens a facto legatarij, & a fortuna deficiens, casu fortuito facit deficere relictum, & allegat glo. in l. in testamento. de condi. & demon. & in regula, eod. titu. nec mouetur per d. §. sin autem, nec allegat alium text. quia forte sensit, quod non stringant per praedicta, & etiam Ange. ibi dicit, quod omnes tenent hoc indifferenter, & tamen ipse non allegat, nisi glo. in regula de condi. & demon. quidquid tamen sit, conclusio est vera, quae tamen recipit duas limitationes. Prima est [sect. 23] si testator esset alias relicturus per gloss. ordinariam, in d. leg. prim. quae in se est vera, licet quo ad illam legem sapiat diuinationem. Secunda est per text. singularem in l. fi. C. de necessa. seruis haer. inst. & istas duas ponit Ang. in d. leg. 1. in fin. & per praedicta sum expeditus de ista quaestione. Concludo ergo, quod conditio deficiens per casum fortuitum facit deficere relictum, siue loquimur in conditione mixta, pendente ex facto duorum, vt in d. l. legatum, cum concor. de quibus supra, siue in conditione casuali, siue in mixta pendente ex facto vnius, & viribus fortunae, vt per Docto. in locis supra alleg. Istud tamen [sect. 24] de conditione potestatiua, scilicet, quod deficiens per casum non faciat deficere relictum, limito duobus modis, quos colligo ex verbis Alexan. in d. l. 1. circa prin. de insti. & substit. Item tertio limito, vt procedat, nisi qui debebat implere, fuisset in mora constitutus, ita dicit Paul. in d. §. quoties, allegat l. fin. C. de cond. insert. quae tamen l. non loquitur in potestatiua, sed in mixta, vt ex ea patet, idem tenet in d. l. 1. & in d. l. in testamento, & mouetur per l. pen. §. 1. de condi. & demon. quae etiam loquitur in mixta, sed si aduertas, eadem est ratio in vtraque, quando praecessit mora. Idem tenet gl. in d. §. quoties. per eandem l. pen. §. 1. Quarto ego limito d. regulam, & d. §. quoties, vt procedat quando casus contingit in personam serui manumittendi, vt tunc, si deficiat conditio potestatiua per casum, non deficit relictum, vt ibi, secus si casus contingeret in personam legatarij, qui debebat manumittere seruum proprium, nam tunc licet sit potestatiua, deficit legatum, vt patet in leg. si ita legatum. §. illi si volet. de leg. prim. & in leg. si ita expressum, de condit. & demonstra. & ego dico quod est tex. ad literam. C. de cadu. toll. §. si autem, & supra dixi, licet ad alium propositum, & ratio est in promptu, quia cum legatarius decessit conditione pendente, necessario extinguitur legatum, nec potest transmitti, quia morte eius conditio defecisse intelligitur, vt dicit tex. in l. in testamento, de condi. & demon. quae ratio est communis in quacunque conditione, vt patet euidenter, ex praedictis habes primam limitationem ad regulam text. dicta lege, legatum, vt non procedat in conditione potestatiua, deficiente per casum. Secundo limita [sect. 25] vt non procedat in modo, nam licet sit mixtus modus, & deficiat per casum, non tamen deficit relictum, text. est singularis in leg. si fundum per fideicom. §. Iulian. de leg. 1. qui non est alibi secundum Dinum, ibi, cui Doct. addunt similem in l. Lucius. §. quisquis. el primero. de lega. 2. sed idem probat tex. in l. pater filium. §. Tusculanus. de leg. 3. & ibi glo. allegat tex. in d. §. Iulianus. Item illum §. Tusculanus, quasi in proposito allegat glo. in l. turpia. §. pen. de lega. 1. & reperio quod illum §. Tusculanus, pro concordan. allegat Bar. in leg. Titio centum. §. Titio genero. 1. col. de cond. & dem. rationem autem differentiae inter conditionem & modum ponunt Doctor. in dictis locis, praesertim Alex. in dict. leg. 1. de institu. & substit. 2. col. & ista est communis opinio. Quia tamen aliqui tenent contra, vt ipse ibi refert, ideo ego pro prima opinione pondero tex. vbi videtur mihi expressum, in l. si quis Titio, de leg. 2. quem sic induco & praesuppono, quod ibi fuit modus, quia testator dixit, lego Titio 10. vt ea restituat Maeuio, dicit ibi tex. quod si Maeuius fuerit mortuus, Titij commodo cedunt. Certum est autem quod ille modus fuit mixtus, s. vt decem det, iuxta glo. in d. l. 1. de insti. & substi. & in l. in testamento, & probatur in l. cum ita datur, de condi. & demon. & est communis sententia. Item deficit per casum fortuitum, quia Maeuius decessit, cui erant danda 10. quod aut ibi non extinguatur legatum, patet, quia tex. dicit, quod Titij legatarij commodo cecidit, ergo ibi expressum est, quod modus mixtus deficiens per casum fortuitum, non facit deficere relictum, quod est notandum. Imo quod est plus, ego dico, quod nedum modus mixtus appositus in vltima voluntate deficiens casu, non facit deficere relictum, sed etiam si esset appositus in actu inter viuos, de quo ego pondero. leg. pen. C. de condi. ob cau. nam ibi fuit data pecunia medico, vt aegrum curaret, & sic pendebat ex voluntate duorum, dicit tamen ille tex. quod si ille modus deficit per casum contingentem in personam infirmi, quod non tenetur medicus restituere datum, ergo ibi est expressum, quod modus mixtus deficiens per casum, non facit deficere datum inter viuos, quod est notandum, quamuis fauorabilior interpretatio debeat fieri in vltima voluntate. l. in testamentis. de regu. iur. c. cum dilecti. de donati. concludo ergo quod modus mixtus deficiens per casum non facit deficere relictum, per d. §. Iulianus, quem limita vno modo, vt ibi per Bal. & Pau. & sic habes secundam limitationem ad d. regulam nostram. Tertio fallit [sect. 26] in libertatem. tex. est in l. cum ita datur. §. 1. ff. de cond. & demon. & in l. fi. C. de cond. inser. vbi Paul. de Castr. multum magistraliter declarat, quae sunt specialia fauore libertatis, ibi vide per eum, maxime in principio, ibi, secundum est, & circa finem, qui colliges extensionem ad istam limitationem. Quarto fallit [sect. 27] fauore alimentorum. l. 1. C. de lega. l. Caio. §. Imperator. de aliment. & ciba. lega. l. illis libertis, de condi. & demon. in princip. leg. annua, in prin. ff. de annuis lega. quod procedit, quando conditio est apposita in fauorem legatariorum, & ita loquuntur & intelliguntur dicta iura, secus fauore eorum, quibus legatarij debent morari, ita intelligitur tex. in l. Seio, in princ. & ibi glo. ff. de annuis legatis, & est text. in d. l. illis libertis, de condi. & demon. in fine, & est communis opinio Doctor. quid autem in dubio, cuius fauore videatur relicta, declarat Paul. in d. l. illis libertis. ponderando verba testatoris, vt ibi per eum. Ale. tamen non faciens mentionem. Paul. tenet indistincte, quod in dubio videatur relictum fauore legatariorum, & per consequens non deficiat legatum, ita tenet in l. 1. C. de institu. & substitu. 2. col. idem sentit Angel. ibi iudicio meo, idem tenet Dinus in regula imputari, & vide circa istum casum per Pau. 3. col. in hac l. 1. de institu. & substitu. Quinto ex mea inuentione ego limito, [sect. 28] vt haec regula non procedat in legato relicto ecclesiae sub conditione mixta, vel aliae piae causae, quo casu puto, quod etiam si conditio addita ecclesiae deficiat per casum, non tamen deficiat relictum, quod probo 1. quia libertas est causa pia, sed in libertate hoc statuitur, ergo idem in ecclesia & alia pia causa. Item quia hoc statuitur in alimentis, vt supra dictum est, quae dicuntur pia causa, ergo idem in alia pia causa. Item quia vbi est eadem ratio idem ius, item quia casus excepti extenduntur ex identitate rationis. c. cum dilecta, de confirma. vtil. vel inutil. cum similib. ergo casus libertatis & alimentorum hic excepti extenduntur ad aliam piam causam, quia est eadem ratio in vtrisque, & confirmabis per alia multa, & ex hoc infero ad legatum relictum in causam dotis sub dicta conditione, &c. & alia continentia causam piam. Sexto ego limito [sect. 29] per l. pen. §. 1. de cond. & dem hoc modo vt procedat ista regula, quando vni erat dandum, vel cum eo aliquid faciendum, & deficit per casum, secus si duobus, & alter tantum moriatur, nam potest impleri in personam alterius pro parte, & consequeretur legatarius legatum de benignitate, vt ibi, quod est notandum, & forte hoc est, quod voluit glo. in l. in testamento. de condi. & demon. per illum §. Septimo potest limitari, quando conditio mixta, procedens ex facto duorum, respicit solum fauorem debentis implere, nam tunc si deficiat per casum contingentem in personam eius, cui debet impleri, nihilominus habetur pro impleta, vt videtur probari in l. annua, in prin. ff. de annu. legat. Idem & erit octaua limit. quando non apparet, cuius fauore conditio sit apposita, nec vere, nec per aliquas coniecturas, nam tunc etiam habetur pro impleta, ac si in fauorem debentis implere esset apposita. d. l. annua. secundum alium intellectum, si autem esset apposita in fauorem eius, cui impleri debet, haberetur pro defecta. leg. Seio, de annuis legat. Idem si in fauorem vtriusque, vt in d. l. legatum, & in l. in testamento, de conditio. & demonst. ista est intentio Domini Angeli in l. 1. de instit. & substitu. & alius ibi non tangit, & dicit quod sunt verba Dini, & notabilia, & non allegat, vbi voluit allegare Dinum in regula imputari, vbi hoc videtur dicere, licet non distinguat leges, quas allegat, prout facit Ang. & sic si aduertas distinctionem, quam Docto. faciunt solum in alimentis distinguendo, cuius fauore sint relicta, & quid in dubio Din. & Ang. faciunt generaliter in materia l. legatum, de condi. inser. vt supra vidisti, & omnes mouentur eisd. ll. negari tamen non potest, quin illae ll. scilicet l. annua, & l. Seio, per quas omnes mouentur, loquuntur in alimentis, licet Dinus, & Angelus eas intelligant generaliter, vt supra dictum est, cogita. # 94 Capvt xciiii. Svmmarivm. -  1 Conditio, si nupserit, an per voluntatis declarationem deficiat irreparabiliter, egregia q. -  2 Repudiatio quando facta videatur. -  3 Variare an liceat in vltimis voluntatibus. -  4 Conditio pendens ex facto nostro per voluntatis declarationem deficit, nec est locus poenitentiae, si aderat substitutus. -  5 Accrescendi ius cessat, quando dominium legati non transit recta via in legatarium. -  6 Conditionem illam, si nupserit, non tenemur implere infra triennium, cum multis contra communem. -  7 Conditio potestatiua implenda est quam primum potest. -  8 Conditio potestatiua non est necesse, vt quam primum potest impleatur in haereditate. -  9 Conditio, si nupserit, sub qua mulieri fuit legatum relictum, si semel ipsa declarat, nolle se nubere, an defecisse videatur irreparabiliter, dubia q. -  10 Conditio nubendi semel repudiata, & si postea impleatur, nihil prodest, contra nouissimos. -  11 Conditionem nubendi mulier si semel declarauerit se nolle implere, & si postea poeniteat, nihil agit tam in haereditate, quam in legato, contra Alex. & Decium. -  12 Conditio interpretatiue tantum impleta, quam actionem producat, noua declaratio. -  13 Conditionem si legatarius implere non recusat, sed tantum moratur, non perditur legatum, quando conditio erat casualis vel mixta, cum nouis. contra communem. -  14 Conditio nubendi alterius arbitratur eijcitur, siue accipiatur pro libera illius voluntate, siue pro arbitrio boni viri, cum communi. -  15 Conditio nubendi arbitrio alterius adeo reijcitur, vt nec eius voluntatem requirere teneamur, nedum sequi contra mentem Petri, Cini, Pauli, Cornei. -  16 Conditio nubendi de fratrum consensu sorori apposita in relicto etiam voluntario reijcitur, cum Emanue. contra Pau. Rui. -  17 Conditio nubendi de consensu alterius, non designata persona, cui nubendum sit, reijcitur, cum Emanue. contra Aym. -  18 Conditio, si nupserit arbitrio alterius, non designata persona, cui nubendum esset, reijcitur, etiam de ademptione, non secus quam de datione, cum Emanue. contra Aym. -  19 Ratio communis improbatur. -  20 Conditio non nubendi vsque ad annum decimum quintum reijcitur, contra Aret. -  21 Nuptiarum fauore minor potest transgredi praeceptum testatoris, quod aliter transgredi non liceret. -  22 Viduitatem virgini inducere non licet, nec perpetuam, nec temporalem, nec etiam momentaneam, contra nouiss. ILlvd [sect. 1] autem dubium est, si legatum Seiae sub hac conditione, si Titio nuberet, relinquatur, Seiaque semel expressimque declarauerit, nolle se Titio nubere, sed postea mutata (more foeminarum) voluntate velit eidem nubere, an legatum consequetur, quod negant Paulus in l. 1. C. de instit. & subst. Idem Paul. Cast. in l. 2. eo. tit. sentit Iaso. in l. 2. num. 6. eod. tit. Contrarium tenet ingeniosus Emanuel de Acosta in repet. l. cum tale. §. rescriptum. ff. de condi. & dem. limitatione 6. nu. 4. per l. conditionum, quae in futurum. ff. de condi. & demon. quae nihil facit, nam licet probet, quod talis conditio potest quandocunque impleri, non secus quam haec conditio, si nauis ex Asia venerit, iuxta l. 2. & l. si quis haeredem. C. de instit. & substit. melius in leg. 2. ff. de condi. & demon. tamen illud intelligendum, nisi semel conditio defecisset, nam per conditionis defectum euanescit relictum conditionale, quod postquam semel euanuerit, amplius suscitari non potest. l. si decem, cum petiero. ff. de verb. obliga. l. qui Romae. §. Augerius. ff. eod. titu. l. si ita expressum. l. cum ita datur. leg. sub diuersis. ff. de conditio. & demonstra. §. sin autem aliquid sub conditione. C. de cad. tol. l. si quis haeredem, & fere per totum. C. de insti. & substit. nec dubium est, quin licet ad implementum huius conditionis, si nupserit, desideretur nuptiarum interuentus, vel quod non steterit per implere debentem. l. 1. C. de instit. & substit. l. in testamento. 2. ff. de conditio. & demon. tamen vt ea conditio defecisse intelligatur, nullus actus positiuus desideratur praeter animi declarationem, nam cum primum honoratus constituerit nolle se conditionem illam implere, illico ea conditio sine spe renascendi perijsse seu defecisse intelligitur, arg. l. Cornelius. l. iam dubitari. ff. de haere. insti. [sect. 2] nam & nuda animi declaratione contingit haereditatis legatiúe tam agnitio quam repudiatio. §. fin. Insti. delega. vnde leg. legatarius. §. final. ff. de legatis primo. ait, quod, cum primum legatarius constituerit, nolle ad se pertinere legatum euanescere, id legatum videtur habeturque perinde, ac si retro nunquam relictum fuisset, vt ibi, & leg. si tibi homo. §. cum seruus. ff. de legat. prim. quinimo simul ac talem conditionem deficere voluit, deficit, vt l. 1. §. vtrum autem. versic. proinde ibi, maluerit deficere conditionem. ff. si quid in fraudem patroni. facit lex 3. C. de haeredibus insti. Iam ergo dubitari non oportet, quin per interuentum voluntatis (vt more nostrorum loquar) defecerit conditio, & in eo tantum quaestio manebit, an adhuc poenitere liceat, & magis est, vt neque in repudiationibus, neque in agnitionibus poenitentiae locus sit. leg. sicut maior. C. de repu. haeredi. ratio, vt in leg. sicut ab initio. C. de act. & oblig. iuncto §. haeres quoque. Instit. de obligat. quae quasi ex contractu nasc. idque expeditius est in repudiatione legati, quia simul ac repudiatum fuerit eius dominium, illico reuertitur ad haeredem. d. §. vtrum autem. d. l. legatarius. §. fi. d. §. cum seruus, in l. si tibi homo, supra alleg. id quod accidit, cum conditio siue casualis, siue potestatiua, siue mista relicti deficit, nam & tunc tale relictum remanet pleno iure apud haeredem, nunquam ab eo discessurum. d. §. sin autem aliquid sub conditione. [sect. 3] cum ergo sit persona, scilicet haeres, qui habeat ius retinendi, & per hoc res desinat esse integra, poenitentiae locus non erit ex regula. l. 3. l. si pecuniam, in princ. ff. de conditio. cau. data l. naturalis. §. 1. ff. de praescrib. verbis. Id quod expeditius est in vltimis voluntatibus, in quibus post animi nostri declarationem continuo sequitur legis executio, sicque desinit res esse integra, neque vnquam poenitere liberum erit. l. si is cui. ff. de legat. 2. ergo per repudiationem siue ipsius relicti, siue conditionis potestatiuae, sub qua relictum datum fuerat, id relictum euanuit, & remansit penes haeredem oneratum, [sect. 4] sicque res desinit esse integra, non secus, quam integra esse desineret, si legatarius substitutum habuisset, quo casu omnes admittunt, quod simul ac mulier, quae sub conditione nubendi honorata fuerat, constituerit, nolle se nubere relicto, excludetur per l. 2. C. de insti. & substi. estque communis opin. vt per Costam, vbi supra, nu. 9. post Alex. Decium, Corne. Ias. Riminaldum, & alios in d. l. 2. C. de insti. & sub. in simili per glo. & Doct. communiter, praesertim Corneum ibi in l. fi. C. de rep. haered. vnde apparet, non iustam esse differentiam, quam Emanuel in d. num. 9. tradidit inter legatum sub conditione nubendi mulieri relictum, quando substitutum accepit, & tale legatum eidem relictum, quando substitutum non accepisset, quasi illo casu simul ac declarasset nolle se nubere, legatum ab ea abscederet, inque substitutum transuolaret, isto autem casu non ita, quia (inquit) non adest persona, in quam id legatum a muliere abscedens transferatur, nec aduertit superesse personam ipsius haeredis onerati, apud quem mansurum sit, iuxta §. in primo. §. pro secundo. §. in nouissimo. §. sin autem aliquid sub conditione. C. de cad. tol. [sect. 5] Qua ratione etiam procedit, quod tradunt Bar. & communiter Docto. praesertim Ias. in l. plane. §. si duobus. ff. de leg. 1. Bar. Ias. & alij in l. huiusmodi. §. si Titio. eo. tit. Bart. & communiter Docto. in l. si Titio, & ei. ff. de legat. 2. dum aiunt, quod in quibus casibus legati dominium a morte testatoris non transit recta via in legatarium, cessat ius accrescendi, quia superest persona haeredis, a quo dominium illius relicti nunquam abscessit, sicque habet ius retentionis. Vnde & in specie nostra cum relictum fuerit conditionale, sicque dominium eius in mulierem nunquam transierit, nec ab haerede onerato discesserit, simul ac mulier se nubere nolle declarauerit, apud haeredem manebit irreuocabiliter, sicque iam poenitere liberum non erit. Ergo si ea mulier in tali relicto habuerit cohaeredem, & si verosimile sit, Emanuelem idem quod in substituto responsurum, arg. l. si Titio & Maeuio. §. Iulianus. ff. de leg. 2. quia vtrobique eadem ratio est, tamen & hoc casu nos firmamus idem iuris fore quod futurum erat, si ea mulier cohaeredem nullum habuisset. Hactenus [sect. 6] cum mulier palam declarauit, se nubere nolle, quid autem si nihil aperuit, sed tacite continuit sese, ac deliberabat quanto tempore spectanda sit, dubium est, & communis opinio est per triennium tantum spectandum, quo praeterito, conditio defecisse videbitur, relictumque euanuisse intelligetur, ita tenent Bart. Bald. & Ioannes de Platea in l. 2. §. ad filiorum. C. quando & quibus quarta pars debeatur. lib. 10. Ias. nu. 6. in l. 2. C. de inst. & substi. Paul. Castr. in leg. 2. haec conditio filiae meae. ff. de condit. & dem. Ioan. Bap. de sancto Seuerino in d. l. 2. Contrariam partem, vt etiam post triennium quandocunque nupserit satis conditioni fecisse videatur, tenent Paul. Castren. sibi contrarius in l. 2. supra allegat. & Soz. in l. haec conditio filiae meae. col. 1. ff. de condit. & demon. quorum opin. verior est per tex. expressum in d. l. haec conditio filiae meae, & per l. conditionum, quae in futurum. ff. de conditio. & demonstratio. quae iura apertius hanc partem probant, quam vlla inductione egeant, quod & suadetur ratione, nam cum mulier sub conditione ad legatum fuerit inuitata, quod quidem legatum est apud haeredem, ipsiusmet haeredis interest quiescere, vt intervsurio temporis fruatur, nam querela illius, cui testator voluit, vt mulier nuberet, non est in consideratione, cum in conditione tantum positus fuerit, non etiam in dispositione, nec dubium sit, quin positus in conditione non videatur positus in dispositione. leg. si quis sub conditione dandorum decem. ff. si quis omi. cau. testam. glo. communiter ibi approbata in l. Lucius. ff. de haere. insti. tradunt communiter Doct. in l. Gallus, in prin. ff. de lib. & posth. Tenendo istam partem tunc ad d. §. ad filiorum, in quo repositum est vnicum fundamentum eorum, qui contrariam partem tuentur, respo. quod loquitur in specie longe diuersa, ex diuersis autem non fit illatio. l. fi. ff. de calumni. Praeterea ibi est casus specialis, vt & cuilibet recte intuenti apparebit, & declarat Soz. vbi supra. Ergo mulier aut dixit se velle nubere ei, cui testator iussit, sed ille noluit, & illico habebit legatum, aut ipsa dixit se nolle nubere, & illico euanuit legatum. l. 1. & l. 2. C. de instit. & substitu. aut tacuit deliberans, & dic vt proxime, & pro nobis est etiam text. expressus in l. pater Seuerinam. ff. de cond. & dem. in prin. [sect. 7] Neque ad rem pertinet l. haec conditio, si in capitolium. ff. de condi. & dem. nam ibi, in cond. potesta. quae cum primum legatarius potest eam implere debet, nos loquimur in conditione mista, quae quandocunque impleri potest, vt dd. ll. non secus quam conditio casualis, vt l. 2. ff. de cond. & dem. In [sect. 8] haereditate autem sub conditione etiam potestatiua relicta, obtinuit communis sententia existimantium, vt ea conditio non illico post mortem testatoris necesse sit vt impleatur, quia cum haereditas habet se ad commodum, & incommodum. l. quia poterat. ff. ad Trebel. §. sed neque. Inst. de auth. tuto. l. si haereditatem. ff. mand. l. si filius qui patri. ff. de vulgari, non est haeres institutus praecipitandus, ne forte inconsulte suspectam adeat haereditatem, ita tenuit glo. sing. in l. si quis ita haeres instituatur. ff. de haer. insti. per tex. ibi Barto. in d. leg. haec conditio, sentit glo. in l. si plures. glo. fin. ff. de cond. insti. sentit glo. in d. l. haec conditio, si in capitolium. ff. de cond. & demon. est communis opinio, vt patet ex relatione Cornei in l. 1. col. 2. nume. 2. C. de instit. & substit. Emanuel in l. cum tale. §. rescriptum. limit. 6. ff. de cond. & dem. Cin. in d. l. 1. nu. 7. col. fi. ratio est vt supra. Denique [sect. 9] si mulier in legato sit honorata sub conditione nubendi Titio, & ipsa ab eo interpellata nubere noluerit, illico conditione defecta videtur ex mente gloss. in d. l. 1. de inst. & subst. adeo vt licet postea ipsa poeniteat, & Titius iam nolit legatum semel amissum non recuperet, vt tenent Bal. Fulg. Pau. Alex. col. fin. ad fi. Decius num. 13. qui hanc firmat esse communem sententiam in d. l. 1. per l. pe. 2. resp. ff. de cond. & dem. & l. fin. ver. nisi. C. de cond. inser. & per alias leges supra alleg. & quia moram purgare non licet ad actionem consequendam, sed tantum ad exceptionem opponendam. l. Thais. §. intra. ff. de fideicom. lib. & l. si intra quin quennium. ff. de stat. libe. secundum Decium, vbi supra Emanu. vbi supra num. 25. qui hanc dicit communem sententiam [sect. 10] quam tamen ipse limitat, vt procedat quando re vera conditio impleta non fuit, quia postea Titius ille a muliere semel repudiatus, ei iam poenitenti nubere noluit, neque ex legis auxilio pro impleta habetur, quia ipsa fuit in mora, sed si re vera, postquam semel ipsa recusauit Titio nubere, postea mutata voluntate ei nupserit, consequitur relictum secundum Eman. quod suspectum puto, nam per voluntatem mulieris illico defecit conditio irreuocabiliter, ac irreparabiliter, arg. l. fin. versic. nisi ipse seruus, & versi. nisi & ipse oblatas. C. de cond. inser. & l. pe. ff. de cond. & demon. l. 1. §. proinde. ff. si quid in frau. patro. l. legatarius. §. 1. ff. de leg. 1. l. filij, per locum ab speciali. ff. ad Tertul. l. 2. C. de insti. & substi. l. in testamento. ff. de cond. & demon. §. fi. verbo, nuda voluntate. & verb. contraria destinatione. Institu. de haered. quali. ergo si deficit conditio, sequitur, quod euanuit relictum, remansitque penes haeredem, sicque semel peremptum suscitari non potest. §. sin autem aliquid sub conditione. §. in primo. §. pro secundo. C. de cadu. tol. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verb. oblig. §. 1. Insti. de inuti. stip. l. qui res. §. aream. ff. de sol. adeo vt etiam retro nunquam relictum fuisse videatur. l. 1. §. vtrum autem. ff. si quid in fraudem patro. leg. si tibi homo. §. cum seruus. ff. de leg. 1. dict. leg. legatarius. §. fin. cum ijs, quae supra diximus, & quia in huiusmodi repudiationib. poenitentiae locus non est. leg. sicut maior. C. de rep. haere. facit l. si quis haeredem. C. de inst. & sub. ergo cum conditio defecerit, & per hoc legatum irreparabiliter euanuerit, quod postea impleatur conditio, proderit nihil. Ex [sect. 11] quibus etiam apparet errasse Alexan. in d. l. 1. C. de instit. & subst. vers. & inquantum. col. fin. ad medi. & Decium ibi, col. fin. in fine, dum aiunt, quod in haereditate mulieri relicta sub conditione, si Titio nupserit, si ipsa a Titio interpellata declarauerit, se nolle ei nubere, & postea poenitentia ducta ei nubere velit, qui tantum recusauit eam vxorem habere, quod consequetur haereditatem ipsa mulier quasi mora ab ea commissa, licet noceret in legatis, non tamen noceat in haereditate, vt supra diximus, sed vtrunque suspectum est, hoc est, tam dictum quam ratio dicti, nam cum conditio haereditatis semel defecerit, tam euanuit haereditas, quam euanesceret legatum, vt per totum. ff. de cond. & demonstr. & per totum. C. de cond. inser. & C. de instit. & subst. & ff. de cond. institu. & licet festinatio conditionis implendae in haereditatibus non exigatur ex communi opinione supra relata, tamen in specie nostra non conditionis implementum differt, sed aufert, quia conditio non fuit per interuentum voluntatis suspensa duntaxat, sed fuit omnino defecta. Sed quae [sect. 12] actio competit eo casu, quo conditio, si nupserit, re vera impleta non fuit, sed tantum interpretatiue, quia per mulierem legatariam non stetit, & quidem communis opinio est secundum Ias. colum. fin. & secundum Decium col. fin. in l. 2. C. de instit. & sub. quod competit eadem actio, quae competeret, si conditio re vera impleta fuisset, quod procedit, quando de iure communi pro impleta ea conditio habebatur, secus si de iure speciali secundum eandem communem opinionem, contra quam in hoc vltimo tenet Decius, vbi supra, cuius opinio contra communem vera est, quando de iure tantum praetorio pro impleta habebatur conditio, quia actiones iure tantum ciuili, non etiam iure praetorio, inuentae fuerunt. l. 2. §. 3. & §. 4. cum seq. ff. de orig. iur. sed si de iure etiam ciuili, quamuis speciali pro impleta conditio habebatur, tunc eadem actio competet, quae competeret si re vera impleta esset, vt per ll. & iura quae allegant Ias. & Decius, vbi supra. Adde [sect. 13] quod mulier, quae sub conditione, si Seio nuberet, honorata fuit, aut solum differebat conditionem implere, aut palam & intrepide eam implere recusabat, ac negabat, primo casu sunt qui velint, vt in haereditate dilatio non noceat, quia cum habeat se ad commodum & incommodum haereditas. leg. quia poterat. ff. ad Treb. §. sed neque. Insti. de auth. tuto. l. haereditatem. ff. mand. inculpata videri debet mulier, quae non temere nimisque properanter sese commisit periculo haereditatis suspectae, argumen. l. si filius qui patri. ff. de vul. sed talis dilatio mulieri noceret in legato, quia habet fere semper vtilitatem omni suspectione carentem, vt dict. l. haereditatem. & supra diximus, quod vltimum non est verum, quia ea dilatio licet non noceat in conditione potestatiua. l. haec conditio si in capitolium. non tamen nocet in conditione casuali, vt l. 2. ff. de cond. & dem. nec in conditione mista. l. haec conditio filiae meae. ff. de cond. & dem. l. conditionem, quae in futurum. eodem titul. siue loquamur in haereditate, siue in legato, vt dictis legibus, licet contrarium sentiant Alex. num. 10. & Decius colu. fin. in fine. in l. 1. C. de insti. & subst. vbi etiam Paul. & Cor. colum. 2. Idem Pau. Ias. & Riminal. in l. 2. eodem titulo. Soz. in l. in testamento. 2. num. 11. ff. de condit. & demon. dum allegant d. l. haec conditio, si in capitolium, eam procedere intelligentes in legato relicto mulieri sub conditione nubendi, quae mista est, cum d. l. loquatur in legato relicto sub conditione, si in capitolium ascenderit, quae non solum potestatiua est, sed etiam facillima, & ita hoc casu eos merito reprehendit Emanuel. in dict. §. rescriptum. sexta limi. numero 5. Secundo casu quando palam, ac deliberate mulier dixit, se nubere nolle. Alexand. d. nu. 10. & Decius d. colum. fin. in fi. dicunt id non nocere, si quidem postea ea mulier mutata voluntate parata sit Seio nubere, licet per eum modo steterit, quod supra improbauimus, sed id admittit Acosta, vbi supra, si & ipsa cum effectu parata sit nubere, & Seius consenserit, sicque matrimonium fieret, quod similiter supra improbauimus, moti, quia eo casu non solum verum est per mulieris voluntatem conditionem nubendi semel defecisse, sed etiam talem conditionem semel defectam ad sui implementum reuocari non posse. Quid [sect. 14] si mulieri quid relinquatur sub hac conditione, si arbitratu Titij nupserit, & quidem si arbitrium sumebatur pro libera voluntate Titij, omnes admittunt conditionem reijci, mulieremque eo etiam inscio aut renitente nubentem legatum consequi. l. cum tale. §. rescriptum. ff. de cond. & demon. quod si arbitrium sumatur lenius, nempe pro arbitrio boni viri, adhuc idem, vt dict. §. rescriptum, in sui generalitate, & in cap. Gemma. de sponsa. ratio, ne quod omnino nuptijs impedimentum fiat, vt ait d. §. rescriptum, & est communis sententia secundum Emanu. in dict. §. rescriptum, amplia. fin. numero septimo. quod & sentit Bartholus ibi, vbi etiam Din. & Alberi. qui idem voluerunt in leg. Titium, & Maeuium. ff. de admini. tuto. Iason in leg. si quis arbitratu. numero decimooctauo. ff. de verb. obligat. Sozin. in leg. filiae suae. ff. de condit. & demonstration. Lancelot. Decius in lege, turpia. §. primo. columna fin. ff. de legatis primo. Infertur [sect. 15] veram non esse rationem Petri, & Cini in dict. l. turpia. §. primo. Cini, & Ioannis Imolen. in dicto §. rescriptum. Paul. Castrensis, & Cornei in l. legatum, de condition. insert. C. dum aiunt, hanc conditionem ideo remissam fuisse, ne mulier alienum arbitrium in nuptijs sequi cogatur, nam nec sequi, nec etiam petere cogitur, vt diximus, licet superiorem rationem communem appellet Emanu. vbi supra, num. 7. Per contrarium videbatur, vt & petere, ac requirere Titij arbitrium, & etiam illud sequi debet, argum. l. 1. C. de inst. & substit. l. cum ita. l. Titio centum. §. primo. ff. de conditio. & demon. sed illa iura procedunt quando & persona certa, cui mulier nuberet, a testatore designata fuit, & praeterea non sub conditione poenae subeundae, sed sub spe praemij consequendi mulier ad matrimonium inuitabatur, nec enim alterutrum sufficeret, nam si legitimam tantum filiae relinquerem sub hac conditione, vt Titio nuberet, etiam si Titio non nupserit, legitimam, vt pote sibi quasi debitam consequetur, vt resoluit Pal. Ruu. in capitul. per vestras. not. 3. §. 21. nume. quarto. de donat. inter virum & vxorem. Rursus si etiam aliquid vltra legitimam filiae meae, vel legatum extraneae mulieri reliqui sub conditione, si arbitrio Titij nuberet, nec designaui cui nubendum mulieri esset, & extranea mulier legatum, & filia quod ei vltra legitimam dederam consequetur si matrimonium Titio inscio, aut inuito contraxerint, non secus quam si de consensu ipsius nupsissent, vt dict. §. si quis arbitratu, alias incipit rescriptum. Ratio differentiae, quia quando testator designauit, cui viro mulieri nubendum esset, ei viro prodesse voluit, haecque affectio in consideratione esse debet. Cum autem nullum designauit, tunc solam ipsius mulieris vtilitatem principaliter respexisse vdetur, sicque non tam praecepti quam consilij vim iussus testantis habere videtur, cui ipsa mulier renunciare potest, argumen. leg. cum pater. §. mando. ff. de leg. 2. l. Titio centum, in princip. ff. de conditio. & dem. l. filius familias. §. diui. ff. de leg. 1. leg. pen. C. de pact. quod si dixeris esse debere in consideratione interesse illius, cuius arbitratu ea mulier nubere debebat, respondeam quod intelligendo (prout intelligi oportet) de boni viri arbitratu, erit quoddam interesse nullius, aut leuissimae vtilitatis, quae in consideratione esse non debet, & ideo remittitur a lege, vt dict. §. rescriptum, & d. capit. Gemma. d. l. Titium, & Maeuium. leg. Titia. §. primo, & in prin. ff. de verb. obliga. [sect. 16] vnde si filiae meae aliquid vltra legitimam reliqui sub conditione hac, si fratrum consensu nuberet, nec designaui cui viro nubendum esset, Pal. Ruu. vbi supra, respondit eam non posse nubere sine fratrum consensu, quin relictum illud vltra legitimam sibi datum amittat, magnifacitque hoc consilium, per quod coactabuntur sorores de fratrum consilio nubere, quod nihil est, vt dixi, quia loquitur contra d. §. rescriptum, cum sim. & l. 1. C. de instit. & subst. procedit quando certa persona designata erat, cui mulier nuberet, merito ergo Pal. Ruu. reprehensus fuit ab Emanuel. vbi supra, licet alia parum efficaci ratione. Infertur errasse Aymon. Sauili. consilio 80.[sect. 17] numero prim. post alios quos ipse refert dum ait, quod si Seiam omnium bonorum fideicommissariam reliqueram sub conditione, si de fratrum meorum consensu nuberet, & eis inscijs, vel inuitis nupsit, priuabitur fideicommisso, quia (inquit) ista est poena non damni sentiendi, sed lucri amittendi, ergo, &c. argu. dict. l. 1. C. de instit. & subst. cum alijs supra allegatis, sed nihil est, quia illa iura procedunt quando testator certum virum designauit, cui mulier nubere deberet, eique viro consultum voluit testator. Aym. autem & sequaces loquuntur quando vir certus designatus non fuit, quo casu licet agatur de lucro tantum amittendo, reijcitur conditio, vt dict. §. rescriptum. merito ergo Aymon ab Emanu. vbi supra, reprehensus fuit, licet alia ratione non satis (vt nobis videtur) efficaci, [sect. 18] ergo & eadem ratione secundum Emanu. ibid. & recte contra Aymonem, consilio primo. numero tertio, post Oldrad. consilio decimosexto. non valebit haereditatis ademptio, quam testator faciebat, si haeres arbitrio alterius non nuberet, cum certa persona designata non esset, cui nubendum esset. Vnde [sect. 19] aduerto, minus idoneam esse rationem, quam (postquam alios reprehenderat) reddidit Emanu. vbi supra, numer. 12. post Gloss. in l. legatum. C. de cond. insert. Iaco. de Arena in leg. turpia. §. 1. ff. de leg. 1. vbi Lancel. Dec. col. fi. Fulg. consi. 61. col. pe. Corneus consil. 105. pro parte lib. 2. ad fi. col. fi. Soz. in l. filiae suae. ff. de cond. & demon. aiunt enim conditionem hanc, si arbitratu, vel consensu Titij filia nupserit, ideo a lege remitti, quia interim impedimentum nuptijs fit, dum mulier illius consensum requirit, etiam si illud sequi non teneretur, & impedimentum in consideratione esse debere, etiam si mulier hodie nuptura in crastinum tantum diem cogeretur matrimonium differre. Sed nihil est, nam quis non videt, quam longius morosiusque impedimentum fiat in terminis legis 1. C. de insti. & sub. cum sim. & tamen id impedimentum a lege non remouetur. Ergo ne quod omnino nuptijs impedimentum fiat, voluit lex, si id certe personae vtilitatem non respicit, vt d. l. 1. cum sim. secus si certae personae vtilitatem respiceret, vt ibi. Infertur [sect. 20] veram non esse Aretini sententiam, qui in consilio 67. num. 1. colum. 1. voluit valere hoc praeceptum testatoris, qui impuberem haeredem scriptam iussit ne infra 15. suae aetatis annum nuberet, id quod palam est contra d. §. rescriptum ibi, ne quod omnino impedimentum fiat. Neque ad rem pertinet, quod hic agatur de lucro, non de damno, nam & in lucro idem est, quando non apparet certa persona, cuius fauore id fieret, prout hic minime apparet, & ex regula potuit ipsa simul ac nubilis esset huic praecepto prohibitiuo suam tantum vtilitatem respicienti renunciare. leg. cum pater. §. mando. ff. de leg. 2. l. Titio centum, in prin. ff. de condit. & dem. l. penu. C. de pact. & d. §. diui. [sect. 21] vnde vtiliter infertur quod licet prohibitioni testatoris, quae prohibiti tantum vtilitatem respicit, possit prohibitus regulariter renunciare, vt dictis legibus, si modo minor aetate non sit, quia tunc non potest, vt d. l. Titio centum, in princip. & l. 2. C. pro emp. tamen & minor renunciare, & tale praeceptum prohibitiuum transgredi posset in hac materia simul ac nubilis fit, licet quo ad rerum suarum[sect. 22] administrationem minor adhuc reputetur, & cum Aret. vbi supra, videtur transire Emanu. vbi supra, licet dubius & anceps, motus, quia licet perpetuam viduitatem virgini inducere non liceat, temporalem tamen licet, secundum eum, & Aret. ego dico quod neque perpetuam, neque temporalem, neque etiam momentaneam, vt d. §. rescriptum. # 95 Capvt xcv. Svmmarivm. -  1 Conditio illa, si opus infra biennium factum non fuerit, ante biennium etiam cum effectu impletur, cum primum certum esse coeperit infra residuum termini opus perfici non posse, contra communem. -  2 Conditione de opere infra diem certum faciendo non vere, sed interpretatiue existente, tunc licet poena ante finem termini peti possit, tamen concessa prorogatione peti non poterit ante terminum, nec etiam postea. -  3 Intell. l. in illa stipulatione, & l. hoc iure. ff. de ver. oblig. -  4 Poena promissa sub conditione, si opus infra annum factum non fuerit, an peti posset ante finem termini. -  5 Legatum relictum sub conditione, si haeres infra annum non fecerit id quod in se erat, an debeatur ante finem anni. -  6 Conditio, si Stichum non dederis, decem dato, quando impleta, vel defecta videatur. -  7 Conditionis implementum licet pendeat ex facto promissoris, tamen post conditionem existentem non semper spectat dies. -  8 Intellectus l. cum stipulatus sim mihi a Proculo. ff. de verb. obl. & num. 10. -  9 Intellectus l. si in lege. ff. locati. & nu. 11. -  12 Conditione defecta an dies spectetur. -  13 Intellectus l. & ideo haesitatur. ff. de verb. obli. & l. Martius. ff. locati. IVxta istam partem est text. princeps in hac materia in l. cum stipulatus sim mihi a Proculo. ff. de verbo. oblig. cui accommodamus sequentem Gloss. Iam & verba tex. ita habent: Cum stipulatus sim mihi, o Procule, si opus arbitratu meo ante calendas Iunias effectum non sit, poenam, & protulerim diem, putásne vere posse me dicere, arbitratu meo opus effectum non esse ante calendas Iunias, cum ipse arbitrio meo aliam diem operi laxiorem dederim? Procul respondi: Non sine causa distinguendum est interesse, vtrum per promissorem mora non fuisset quominus opus ante calendas Iunias (ita stipulatione comprehensum erat) perficeretur, an tunc cum iam opus effici non posset ante calendas Iunias, stipulator diem in calendas Augusti protulisset. Nam si tunc diem stipulator protulit, cum iam opus ante calendas Iunias effici non poterat, puto poenam esse commissam, neque ad rem pertinere, quod aliquod tempus ante calendas Iunias fuit, quo stipulator non desiderauit id ante calendas Iunias effici, id est, quo non est arbitratus, vt fieret quod fieri non poterat, aut si hoc falsum est, etiam si stipulator pridie calendas Iunias mortuus esset, poena commissa non esset, quoniam mortuus arbitrari non potuisset, & aliquod tempus post mortem eius operi perficiendo superfuisset, & propemodum etiam si ante calendas Iunias futurum esse coeperit, opus ante eam diem effici non posse, poena commissa est. Et diuiditur in quinque, secundum Albe. & Pau. hic, at secundum Bar. Alex. & Ias. diuiditur in quatuor, at secundum omnes constat, quod in princip. ponitur thema, & in fine ibi, & propemodum punitur decisio quaest. vt poena conuentionalis promissa sub hac conditione, si opus infra biennium non fieret, non solum committatur peracto biennio, sed etiam ante eius finem, cum primum certum fuerit infra residuum biennij opus perfici non posse, idque constat apud omnes, & etiam apud me, & quia tex. ait, arbitratu meo, expone, vt per Gloss. 2. ibi, & Barthol. colum. 1. tu dic, quod mihi tecum conuenit, vt opus certae formae faceres ante calendas, deinde subiecta est poenalis stipulatio, vt si opus arbitratu meo (id est secundum arbitrium iam dictum, non dicendum, forma enim iam designata erat) non fieret ante calendas, centum nomine poenae praestarentur, adde quod non solum promisisti opus facere secundum arbitratum meum, id est, secundum formam iam designatam, sed etiam promisisti, taliter te facturum, vt arbitrio meo, id est, voluntati meae satisfactum esset, quod Hispane dicitur quae loare acontento. Hoc declaratur in vers. aut si hoc, vbi text. innuit, quod non solum tempore contractus arbitrium fuit interpositum, sed etiam post opus perfectum aliud arbitrium ab stipulatore erat interponendum quo praemisso omnes indifferenter tenent, quod si tantum temporis praeterijt, vt infra residuum temporis ante calendas opus perfici non posset, tunc etiam ante calendas poena committitur, quod verum ipso iure, [sect. 1] de aequitate tamen obest exceptio, vt ante calendas peti non possit effectualiter, id est, exequi nequeat, quod tenet Gloss. mag. ibi, plus etiam dico, quam sequitur Albe. colum. 2. in prin. post Dinum, quem refert & Bar. col. 2. dum op. de l. in illa stipul. si calendis, & iterum eadem col. dum opin. de l. stip. non diuiduntur. §. si quis ita, & Alex. num. 9. & cum Gloss. simpliciter transit Ias. col. 3. post me, licet non sit contradicens, tamen teneo contra communem quod non solum ante calendas poena ipso iure committatur, sed quod etiam effectualiter committatur vt etiam ante calendas exigi possit, moueor primo per hanc legem, quae secundum omnes in vers. & propemodum, & in versicul. nam si tunc probat poenam ipso iure commissam esse, & si diceremus mero iure, sed non effectualiter, esset imponere legem verbis, vt in simil. aiunt Bar. & Docto. in l. in illa stipulatione, si calendis, dum reprobant sol. Glo. in l. hoc iure, supra alle. Secundo moueor, quod hic dies fuit adiectus non principaliter propter se, sed propter aliud, s. propter conditionem, quo fit, vt conditio. defecta, dies spectanda non sit, vt l. cum tale. §. Maeuiae. de condit. & dem. quod dies non propter se, sed propter cond. fuerit adiectus, patet, quia haec stipulatio, si opus perfectum non fuerit, centum dari, incerta est, quo ad tempus cond. implendae, nisi adijceretur infra quantum tempus opus fieri deberet, dies ergo calendarum adiectus fuit, ad demonstrationem cond. ex quo magis promissor obligaretur, non enim sufficit opus fieri, vt poena non committatur, nisi & intra diem dictum fiat, vt ergo in d. §. Maeuia, dies mortis non spectatur, eoque cond. monstrandae gratia adiectus praesumitur, ita & in proposito eadem ratione post cond. mero iure impletam spectandus dies non est, stringo, nam ibi non erat certum, sed solum praesumebatur condi. gratia diem adiectum fuisse, hic autem certum erat, nec enim dies calendarum ad aliud potest videri adiectus, stringo, nam ibi fit illa interpretatio, quod dies non spectetur etiam si cond. non fuit impleta, sed contra mentem testatoris reiecta, hic autem conditio mero iure impleta fuit, vt & textus ait & omnes fatentur, stringo, & tertio, nam ibi pro legataria vnum speciale receptum erat, s. quod cond. reijceretur (hoc enim quod tibi reijceretur, speciale esse tenent Barto. & alij in l. mulieri, & Titio, de cond. & dem. per text. ibi Bart. in l. re coniuncti, de leg. 3.) & tamen admittitur alia specialitas, vt dies non spectetur, contra l. 1. de dotis promi. C. quanto magis in proposito nostro, vbi pro stipulatore nulla specialitas inducta fuit, & per illum textum confunditur respon. Docto. (inquiunt enim) cond. impletam videri diem, tamen ex aequitate quo ad differendam executionem spectandam, quod non valet, nam & ibi vertitur eadem aequitas in executione differenda, & tamen non differtur, nec dicatur aliud in contractibus, vt hic, in quibus fit interpretatio contra stipulatorem. l. stipulatio ista. §. in stipulationibus. l. quid supra, eod. ti. aliud in legatis, in quibus fit benignior interpretatio. l. in testamentis. de regulis iur. ita procedat d. §. Maeuia. nam ad hoc respondet opportune Iason in d. l. in illa stipulatione, si calendis. colum. 4. post prin. Tertio est tex. in l. hoc iure, de verb. obliga. vbi similiter dies calendarum fauore stipulatoris, (vt promissor teneretur non solum Titio nunquam in Italiam veniente, sed etiam veniente, si tamen ante calendas non venisset) gratia conditionis monstrandae adiecta fuit, & cum primum efficitur conditio impossibilis, seu necessaria (necessarium enim erat Titium in Italiam venire non posse, cum iam mortuus esset) tunc non solum conditio habetur impleta etiam ante diem statutum, sed etiam dies non spectatur ad impediendam executionem, sic ergo & in proposito conditio, si opus ante calendas factum non fuerit, cum tantum temporis praeterijt, vt infra reliquum temporis fieri non posset, iam necessaria effecta est, & consequenter habetur impleta. leg. si pupillus. §. 1. de nouat. & licet dies supersit, tamen expectanda non est ad differendam executionem, cum conditionis tantum mostrandae gratia adiecta fuerit. Quarto est text. in l. 4. §. 1. de cond. & dem. vbi dixi, si Titius infra quinquennium filium non susceperit, tunc Seio dato, & ait tex. quod si post biennium decederet Titius filio non suscepto, quo casu conditio necessaria effecta esset, quod tunc dies qui superest, non spectaretur, nisi adiecta esset dictio (tunc) quae denotat extremitatem temporis. Quinto est text. in leg. vxori vsumfructum villae, de vsufru. leg. eodem modo inducendo, sed & ibi vltra dictionem (tunc) erat etiam dictio (peracto quinquennio) per quod euidentior erat voluntas testatoris diem spectare volentis. Nec obst. l. insulam, & l. stipulationes non diuiduntur. §. si quis ita. 1. respon. de verb. obl. nam in illis erat poena legalis, nos loquimur in conuentionali. Nec obst. l. in illa stipulatione, si calendis, nam ibi erat conditio potestatiua, id est, pendens ex potestate promissoris, & eius fauore adiectus fuit dies, patet, quia si adiectus non esset, statim conueniri posset ad Stichum, vel ad poenam, vt l. ita stipulatus. versi. Sabinus, de verb. oblig. l. 1. de pen. leg. l. vbi ante. §. qui illud, de verb. oblig. quo fit vt cum eius fauore non gratia condi. mostrandae adiecta fuerit spectari debeat, licet conditio necessaria effecta fuerit. [sect. 2] Sed caue. quia omnia mea fundamenta bene concludunt, quod in terminis legis nostrae, cum primum conditio efficitur necessaria, non solum habetur impleta, vt poena ipso iure committatur, sed etiam vt dies, qui superest, non spectetur ad differendam executionem, nec id forte negarent Doct. sed ista procedunt, vbi prorogatio facta fuit, at cum prorogatio facta fuit, tunc etiam si fiat post poenam mero iure commissam, adhuc tamen licet prorogatio poenam semel commissam perimere non possit, poterit tamen efficere ne poena exigatur, vt prorogatio illa sponte (vt patet hic in verbo, arbitrio meo) facta, vim pacti prorogatorij de non petendo habere videatur, & consequenter poena ante diem prorogationis peti non possit, imo nec postea, si interim, id est, infra diem prorogationis opus perfectum fuerit, quod videtur admittendum maxime, quia alias illa prorogatio nil operaretur, & si hunc sensum habuerunt Docto. recte loquuntur, quem sensum in terminis leg. istius plane habuit Gloss. nostra, vt patet in princip. ipsius, sed tamen dixi, duo dicit, primum, quod stipulator vsque in diem prorogationis agere non potest efficaciter, deinde quod etiam post diem prorogationis, si interim opus effectum sit, repellitur exceptione cui assentior, quod videtur de mente Alexan. hic nume. 9. in fin. sed quatenus Gloss. nostra versi. plus etiam dico, allegando l. in illa stipulatione, si calendis, vult quod in casu, quo contra stipulatorem non competeret exceptio (puta quia prorogatio non interfuisset, sic in Gloss. nostra intelligenda est) adhuc in terminis l. nostrae promissor ad poenam mero iure commissam, ante aduentum diei agere non posset, per l. in illa stipulatione, vbi prorogatio non fuit interposita, & tamen non agitur ante diem. Adde quod Gloss. nostram in specie sequitur Alexand. num. 9. in princip. Idem vult Barth. colum. 2. post prin. dum opponens de l. in illa stipulatione, ait quod tam hic quam ibi ante aduentum diei poena erat commissa, sed ante diem exigi non potest, nec hic, nec ibi, sic ergo volunt isti quod licet hic nulla interfuisset prorogatio, adhuc lex ista procederet secundum illam, at vtrobique poena ante diem commissa, ante diem tamen vtiliter peti non posset. Quid ergo operabitur prorogatio nostra? respo. operabitur quod etiam post diem si interim opus perficiatur, poena exigi nequeat, obstante exceptione, mihi tamen aliud videtur dicendum, imo teneo, quod in terminis huius legis, si prorogatio non interfuisset, tunc poena ante diem commissa etiam ante diem exigi posset, moueor per l. hoc iure, supra eodem, vbi quando dies appositus est fauore stipulatoris conditione verificata, statim agi potest, vt ibi in verb. (peti) quod ibi dies gratia stipulatoris posita esset, patet, quia ea non apposita etiam si per multos annos Titius in Italiam non venisset, tamen poena non committeretur quandiu venire posset, at ea adiecta euenit, vt non solum si nunquam venerit, sed etiam eo post diem tamen veniente committatur, sic & in proposito, cum dies gratia stipulatoris adiecta fuerit, spectanda non esset post conditionem interpretatiue impletam, nisi intercederet prorogatio. Et quod gratia stipulatoris dies esset in proposito adiecta, patet, quia ea non adiecta, poena non committeretur, donec certum esset conditionem impleri non posse, in opus viuente promissore perfici non posse (text. est in specie in l. ita stipulatus, per totam. ff. de verb. licet aliud sit in vltimis voluntatibus, vt ibi, quod & recte perpendit ibi Barthol. in summario, & ita intelligitur lex prima. ff. de pen. leg. l. si penum. ff. quando leg. ced.) at ea adiecta committitur poena etiam si opus viuente promissore perfici posset, si tamen ante diem perfectum non fuerit, & ad idem est tex. in leg. 4. §. primo, de condi. & dem. ff. a contrario sensu, vbi dixi, si Titius filium infra quinquennium non habuerit, Seio lego, Titio sine filijs ante quinquennium mortuo, conditione legati verificata videtur, vt dies spectandus non sit. ecce quod post conditionem impletam dies non spectatur, etiam si dies gratia debitoris adiecta sit, prout fuit ibi. nam debitor liberatur non solum Titio filios nunquam habente, sed etiam si eos haberet post quinquennium, facit l. cum tale. ff. de condi. & dem. in dict. §. Maeuiae. & dict. l. vxori, nisi dicas, haec iura loquuntur in vltim. voluntatibus, secus autem in contractibus. [sect. 3] argumen. dict. l. in stipulatione, si calendis. ff. de verbo. ex cuius intellectu omnia pendent, ideo reuoco in dubium intellect. illius tex. cum dict. l. hoc iure, & differunt [sect. 4] quia in alia potestatiua, in alia vero casualis, fuit cond. nam in leg. in illa stipul. si Stichum (qui meus erat secundum me) & etiam secundum Barthol. & omnes dum aiunt quod implementum condi. pendebat ex facto promissoris calendis non darem poenam promissi verificata etiam per mortem Stichi condi. adhuc tamen dies qui superest spectanda est, idque eo fit quod vt spectaretur adiecta fuit, cum enim possem Stichum statim dando facere, vt conditio poenalis stip. euanesceret, constat diem adiecisse me, quid Stichi ministerio, & fructu interim vti volui, quo fit, vt non condi. monstrandae gratia, sed dilationis propter se principaliter considerandae dies adiecta sit, est enim perinde ac si sine condi. Stichum post calendas promitterem, eo consilio vt Stichi ministerio interim vti possem, vt ergo isto casu nullus diceret diem spectandam non esse, quae adiecta videri non potuit propter cond. quae non est ita, & cum condi. adiecta fuit potestatiua dies non vt interim cond. (quam statim & absque vllo temporis spacio implere poteram) implere possem, sed vt interim Sticho vterer adiecta fuit, quo fit vt conditio etiam per mortem Stichi verificata adhuc dies, vt pote, principaliter propter se non propter conditionem adiectus spectandus, iuxta mentem promissoris fit, ita intelligo d. l. in illa stipulatione [sect. 5] quam in contractibus tantum loquentem extendo, vt & in vltimis voluntatibus procedat, nam si dixi, si haeres Stichum (qui meus erat) infra biennium Titio non dederit centum, dato Sticho ante biennium mortuo, puto biennium spectandum, licet conditio morte Stichi extiterit, ratio, quia cum in potestate haeredis esset, Stichum statim dare non spectato biennio, nulla alia ex causa biennij dilationem testator dedit, nisi vt interim eius ministerio haeres vteretur, nam biennium non potuit videri adiectum, vt haeres interim facultatem Stichi praestandi nancisceretur, quando quidem eum possidebat, possessumque statim tradere poterat. Idque multum notandum est, quia iuxta istam partem multum laborauerunt Din. Iacobus de Areti. Barthol. Alberi. Baldus, Angel. Cuma. Paulus Castrensis, Alexand. Romanus, Sozi. Vincentius, Hercul. Iason, Franciscus de Rip. & alij in dict. l. in illa stipulatione, si calendis. ff. de ver. oblig. iuncta leg. hoc iure, eodem titulo. quae leges aduersari inuicem videntur, adeo vt ei intellectus a varijs authoribus parum foeliciter (vt nobis videtur) excogitatos referat ibi Ripa, sed nostra conciliatio supra facta caret omni vitio, reliquae autem non ita, vt nobis visum est. Infero [sect. 6] hinc lim. ad l. stipulatus, magna. ff. de ver. obli. l. si penum. ff. quando dies legati ced. l. 1. de penu. lega. vbi habetur, quod si dixit testator, Stichum dato, si Stichum non dederis, decem dato, vel dixit incipiens a conditione, si Stichum non dederis, decem dato, ijs enim casibus aiunt dictis legibus, quod statim post interpellationem, & sic post moram conditio legati videatur impleta, vt decem debeantur, nulla alia spectata dilatione, nec spectata morte haeredis debitoris, licet aliud sit in contractibus, quando incipimus a conditione, vt dict. l. ita stipulatus, his inquam casibus dico, quod si interposita esset dies (quia dixi, si Stichum non dederit infra biennium) tunc etiam post impletam mortem Stichi conditio. adhuc dies spectaretur, vt proxime dixi, per quod limitantur dictis legibus, at in dict. l. hoc iure, conditio erat casualis, quia dixi, si Titius ante calendas non venerit, dabo, quae conditio adiecta fuit gratia conditionis mostrandae, vt non solum Titio nunquam veniente, sed etiam eo veniente teneretur, si tamen venisset post calendas, cuius aduentus, vt patet, non erat in potestate mea, sed fortunae, vel ipsius, cum primum ergo exploratum fuerit eum venire non posse, conditio impleta videtur, nec spectabitur dies quae non causa dilationis, & sic quo minus tenerer, sed quo magis tenerer, adiecta fuit. Hinc [sect. 7] infero veram non esse tertiam sol. Gloss. in dict. l. hoc iure, quam Bart. & omnes ibi approbant, vsque ad Rip. dum ait quod refert implementum conditio. pendeat ex facto promissoris nec ne, vt si ex facto promissoris, tunc etiam post implementum conditio. dies sit spectanda, nam in praemisso exemplo domum fieri pendebat ex facto promissoris, & tamen post impletum conditionis dies non spectatur, esset ergo distinguendum, vtrum ex facto promissoris facilius, an sub difficili penderet, vt patet ex praedictis, & sic vtrum conditio esset potestatiua, quo casu procederet communis opinio, an mixta (argu. l. suus quoque. §. & puto. ff. de haered. instit.) quo casu communis non procedit, habes ergo primo quod commissa poena, dies qui superest non est spectandus, quando conditio poenalis non erat omnino potestatiua, sed statim fieri potest executio, nisi in casu l. nostrae, vbi interfuit prorogatio. Infertur lim. ad l. nostram, vt non procedat prorogatione non intercedente, hoc secundo. Infertur limi. ad l. in illa stipulatione, si calendis, vt procedat quando factum, seu conditio erat omnino potestatiua, secus si erat mixtum pendens ex arbitrio fortunae, & facto implere debentis, seu voluntate eius, argu. d. §. puto, hoc tertio. Infertur extensio ad l. hoc iure supra alleg. vt procedat non solum quando conditio poenalis stipulationis erat omnino casualis, sed etiam si esset mixta, adhuc enim conditio defecta dies qui superest spectandus non esset, hoc quarto. Infertur quod tertia solutio Gloss. in l. hoc iure, quam sequuntur ibi Bart. & omnes vsque ad Ripam, licet sit vera, quando conditio. poenalis stipulatio est mere potestatiua, secus tamen est, quando est mixta, hoc quinto. Adde ad l. nostram. versi. nec ad rem, iunctis illis verbis, arbitratu meo, secundum Paul. hic colum. 1. quod verus sensus huius literae est, quod hic poena fuit promissa sub vna tamen conditione (puta si opus calendis, seu ante calendas factum non esset) vel dic & rectius, duas videri conditiones, prima si opus non fieret, altera si ante calendas non fieret, non enim vt poena vitaretur sufficit opus fieri, nisi & ante calendas fiat, sicut si dico (si sine liberis decesseris prior, superstiti restituas) hic duplex conditio est, non enim sufficit te priorem decedere, vt fideicommissi conditio existat, nisi & sine liberis decesserit prior, vt l. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. Quidam tamen putabant triplicem esse conditionem, Prima si opus non fieret, Altera si non fieret ante calendas, Tertia si non fieret arbitratu stipulatoris, quo fit (inquiunt) vt licet factum non fuerit ante calendas, adhuc tamen poena non committatur stipulatore non arbitrante, de quo videtur tex. apertus in l. multa, de cond. & de. ff. in princip. de quo oppositum fuit contra l. nostram, vt patet ibi, nec ad rem, sed l. nostra, rep. non obesse, eo quod hic opus fuit certae formae, & determinatae, [sect. 8] & illa verba (arbitratu meo) non habent hunc sensum, vt stipulator declararet & arbitraretur ante inchoationem operis quando, vel quanto tempore opus fieri deberet, nam imo hoc iam fuerat praefinitum, sed habent hunc sensum, vt post opus ante calendas perfectum stipulator opus approbaret, quod Hispane dicitur (quae se hara a contento) & iste intellectus est necessarius propter l. multa, in princip. vbi quando illa verba (arbitratu meo) inducunt quod est quando adijciuntur operi, cuius forma non erat determinata, sed incerta, tunc stipulatore, id est, creditore per voluntatem seu impotentiam non arbitrante, poena non committitur, vnde cum hic dicatur poenam commissam, patet operi certae formae adiecta fuisse illa verba (arbitratu meo) & sensum esse quod post opus perfectum opus ab stipulatore approbetur. [sect. 9] Isque sensus probatur in specie in l. si in lege, in prin. ff. locati, vbi dicitur esse perinde ac si approbatio relinqueretur arbitrio boni viri. Ad idem tex. quo ad hoc in l. si sic, in prin. vbi late Ias. de leg. 1. tex. & ibi Barthol. in l. 1. de leg. 2. ita in specie declarat l. nostram Paul. hic colum. 1. Bart. tamen hic num. 3. post Gloss. 2. hic, & Iacob. de Arena, quem ipse refert, & Aret. numero 4. & Ias. num. 1. & in colum. 3. versi. 8. vel quarto. & Alexand. colum. 1. in fin. aiunt quod haec verba (arbitratu meo) non solum referuntur & pertinent ad qualitatem operis, per stipulatorem approbandam, vt omnes concordant, sed etiam referuntur ad tempus, infra quod opus faciendum erat prorogandum, vel etiam coarctandum, de prorogatione probatur hic clare, quod & ego fateor, de coarctione seu diminutione probatur. argu. l. si decem cum petiero, de verb. oblig. quam l. adhoc allegant Alexand. & Ias. hic. vt enim inquiunt ibi illa verba, cum petiero, referuntur ad tempus, vt quo tempore petiero statim detur, ita & hic verba, (arbitratu meo) hoc important, vt diem calendarum adiectum coarctare & restringere possim, vt opus citius fiat, teneo contra communem, quod verba (arbitratu meo) non efficiant, vt diem calendarum adiectum possim coarctare, vt opus citius fiat, hoc in specie probat tex. in d. l. si in lege. ff. locati, in princ. quod probat tam in decisione, dum ait, ideoque arbitrium ad qualitatem operis, non ad tempus prorogandum pertinet, quam in ratione decidendi, dum ait (quod longum finitum sit) vult enim quod verbum (arbitratu meo) non potest videri ad tempus referri, vel pertinere, eo quod tempus iam erat definitum, & quod hic esset definitum, patet, quia fuit positus dies calendarum Iunij, ergo, &c. vt l. eum qui calendis. ff. de verb. oblig. Sed opp. contra d. l. si in lege, quod quemadmodum, licet ibi & hic forma operis esset certa, adhuc verb. (arbitratu meo) ad opus refertur, ita etiam licet tempus esset designatum, & certum, ad huc illud verbum ad tempus referri posset. Sol. quod licet forma operis esset certa & designata, adhuc dubitari potest, an illa sua forma sit satis bene fabrefactum (puta iussi domum fieri certae longitudinis, latitudinis & altitudinis, certarumque camerarum, facta est domus secundum longitudinem, altitudinem, latitudinem, numerumque camerarum designatum, sed adhuc potest dubitari, an parietes, seu coementa, fuerint bene fabricata, nec ne, ideo dicitur omnia fieri debere arbitrio stipulatoris, id est, boni viri) quae dubitatio in tempore non potest cadere, & istam oppositionem contra communem facit Aret. hic de illa l. si in lege, per quam teneo contra communem. Sed retenta opinione communi Aret. hic, in prin. respo. quod verb. (arbitratu meo) fuit positum in vno capitulo seu oratione continente tam tempus, quam formam operis, ideo refertur arbitrium tam ad operis qualitatem, quam ad tempus, argum. l. 3. §. filius. de libe. & posthu. secus in d. l. fin. in l. vbi in alio capitulo fuit posita forma operis, in alio vero tempus. Infertur ex hac Sol. limitatio ad communem opin. vt procedat, quando in vno, eodemque capitulo seu oratione tam forma operis quam tempus esset conclusum, secus si in diuersis. Infertur & secundo, limitatio ad d. l. si in lege, vt procedat quando in vna oratione fuit designata forma operis, in alia vero tempus appositum, secus si in eodem capitulo, seu oratione, teneo contra Aretin. quia eius solutio in vtroque membro falsa esse videtur, & dum ad legem nostram, & communem opinionem ait quod in eodem capitulo seu oratione & forma operis designata fuit, & tempus definitum, nam istud posset defendi retenta opinione Petri, qui voluit quod lex nostra solum procedat quando poenalis stipulatio incipit a conditione (puta si opus tantae longitudinis & latitudinis ante calendas arbitratu meo factum non erit, centum dabis, quo casu cum in eadem ratione videatur posita tam qualitas operis, & tempus, quam arbitrium, arbitrium illud videtur ad vtrunque referendum) quae op. improbatur per Bar. hic, & Pau. 1. columna in pri. dicentes l. nostram procedere, etiam si poenalis stipulatio incipiat a conuentione, puta quia dixi (opus tantae longitudinis & latitudinis fieri, si praedictum opus arbitratu meo factum non fuerit, centum dabis) sed hoc casu constat in alio capitulo seu oratione positam fuisse formam operis, in alio vero tempus, & ad huc ver. arbitrium, refertur ad vtrunque, ergo, &c. comprobatur necessario, secundum omnes dum respondent ad d. l. multa. hic fuit opus certae formae sed hic cum concipitur poenalis stipulatio, non fuit mentio illius certae formae, patet, quia dicitur (si opus arbitratu meo) ergo dicendum est necessario quod in alia ratione conuentum fuerit de forma operis. Hinc infero falsum esse quod Are. ait, quod hic in eadem oratione, seu capitulo posita fuerunt tam operis forma & tempus, quam etiam arbitrium, non quoque est vera sol. Aretini, quo ad dict. l. si in lege, dum ait, quod ibi in vna oratione forma operis posita fuit, in alia vero arbitrium, & tempus, quo fit (inquit) vt arbitrium ad tempus tantum ibi referatur, id falsum est, nam non solum diuinat, vt patet, & restringit l. illam, sed etiam loquitur contra illam l. dum ait (si in lege locationis comprehensum est, vt arbitratu domini opus approbaretur) ecce quemadmodum in eadem oratione comprehensa fuerunt tam operis qualitas & tempus, quam etiam arbitrium, vt in hoc exemplo (si domum tantae latitudinis & longitudinis non feceris arbitratu meo ante calendas centum dari) teneo ergo quod l. nostra procedat, & etiam dict. l. si in lege, siue in ead. oratione posita sint, tam qualitas operis & tempus, quam etiam arbitrium, siue etiam in diuersis orationib. ponantur, hoc primo contra Aret. Infero quod lex nostra procedat non modo quando in eadem oratione, sed & quando in diuersis orationib. posita fuerunt tam qualitas operis & tempus, quam etiam arbitrium, quae extensio ad legem nostram est contra Aretinum. Infero etiam extensionem contra Areti. ad dict. l. si in lege, vt non solum procedat quando in vna oratione posita fuit qualitas operis, in alia vero tempus, & arbitrium, sed etiam si haec omnia in eadem oratione posita sint. [sect. 10] Tene ergo contra communem, vt dixi, quod in terminis l. nostrae arbitrium datur stipulatori quo ad quantitatem operis approbandam, non quo ad tempus coarctandam, nisi id specialiter comprehensum esset, vt ait d. l. si in lege. Nec obst. quod stipulator habeat arbitrium prorogandi terminum, nam cum terminus fuerit appositus eius fauore quo citius opus perficiatur, alias poena praestetur, eius fauori renunciare potest, vt leg. penult. C. de pact. leg. quod fauore, de regul. iur. itaque prorogandi facultatem habet non propter illa verba (arbitrio meo) nam & illis non adiectis eandem facultatem haberet, sed facultatem habet propter regulam generalem, dict. l. penult. ita intelligo l. nostram. Nec obst. dict. l. si in lege, dum ait quod interminis leg. nostrae etiam tempus prorogari non licet, nam respon. quod ibi non loquitur in terminis leg. nostrae. nam hic ipse stipulator, cuius fauore tempus positum fuit, prorogauit, ibi non ipse, sed alius tertius, cuius arbitratu operis approbatio relicta fuit, & intelligitur de approbatione, quo ad qualitatem, non quo ad tempus iam definitum, ita vult Ias. hic col. 3. in prin. Adde quod Alex. hic nume. 5. post Imolam quem refert, ait, quod in d. l. si in lege, ideo arbitrium refertur ad qualitatem tantum operis, non ad tempus prorogandum, quia ibi forma operis non erat certa, nec de signata, at hic erat designata. Infertur limitatio ad leg. si in lege, vt non procedat, cum forma operis esset designata, sed etiam cum esset incerta. Infertur limitatio ad l. nostram, vt non procedat cum forma designata non esset, sed demum cum designata esset. Ias. hic col. 3. in prin. at hunc intellectum nullum esse, sed non dicit quare, tamen dic nullum esse quo ad d. l. si in lege, Primo, quia restringit multum illam leg. generaliter loquentem, quae siue forma esset designata procedere debet siue non. Praeterea est contra illum textum, dum ait (arbitrium ad qualitatem operis pertinere) innuit enim non ad formam, vt pote ab ipso domino datum, sed ad qualitatem tantum pertinere, & est contra illum textum, vbi (vt arbitratu tamen domini opus approbetur) innuit enim non formae operis dationem, sed operis iam formati approbationem arbitrio illo contineri, estque contra illum textum, ibi, (vt incerta sit approbatio) eodem modo inducendo, dic ergo quod ibi non datur arbitrium ad tempus prorogandum, quia ibi prorogatio fiebat non ab ipso stipulatore, hic autem ab ipso stipulatore fiebat, qui iuri suo poterat renunciare. Infero [sect. 11] ergo extra ad leg. si in lege, contra Alexand. & Imolam, vt etiam si certa esset, & designata forma operis adhuc procedat, vt temporis prorogatio in arbitrio illius tertij posita non videatur, sed etiam operis approbatio, fateor tamen quod si tempus non esset limitatum nec definitum, sed etiam esset dictum, promittis domum huius certae formae facere arbitrio meo, vel tertij, & si factum non fuerit, promittis poenam, hoc casu puto, quod temporis designatio arbitrio meo, vel illius relicta videretur, & isto casu non procederet d. l. si in lege, quod etiam probatur ibi in ratione decidendi, dum ait (quod lege finitum sit) nam si tempus in arbitrio positum ea ratione non videtur quod lege conuentionis definitum erat, ergo si definitum non esset, tunc in arbitrio positum videretur. Subinfero limitationem ad l. ita stipulatus. ff. de verb. vbi dicitur quod si ita stipulatur (si domus vel nauis facta non fuerit poenam praestari) quod tunc poena non committitur antequam certum sit domum, vel nauem fieri viuente stipulatore non posse, nam illud procedit nisi adijcerem, arbitratu meo vel alterius domum, vel nauem fieri, nam tunc etiam, quo ad tempus possem arbitrari, & tempore praestituto praeterito, statim poena committeretur non spectata morte promissionis. Subinfero quod si nec forma operis, nec tempus designatum esset, tunc verbum (arbitratu meo) ad vtrunque refertur, ne alias per incertitudinem actus periret, contra leg. si quando, de lega. primo. l. quoties, de reb. dub. leg. quis in stipul. de verbo. oblig. ff. tum quia verbum (arbitratu meo) videtur pertinere ad omnia illa quae sub incerto relinquuntur, vt d. l. si in lege, ibi (quod lege finitum erat) a contrario sensu, & videtur tenere in specie Gloss. 2. in l. nostra, & Doct. quos retuli supra, & isto casu potest defendi communis opinio, quam ibi damnaui. Item secunda illatio, quae infertur ex intel. Alexan. & Imolae, scilicet quod lex nostra non procederet cum forma designata non esset, haec illatio vera est in terminis l. nostrae, vbi stipulator ante arbitrium interpositum decessit, ergo, &c. vt dict. l. multa, in princip. de condi. & demonstra. ff. at dum ipsi sentiunt idem fore etiam si stipulator mortuus non esset volentes, quod si dixi, si opus (cuius formam non designaueram) arbitratu meo factum non fuerit, poenam praestari, quod isto etiam casu licet mortuus non fuerim, adhuc tamen procedat. dict. l. si in lege, quasi & hoc casu tempus non videatur positum in arbitrio stipulatoris, errant & loquuntur contra id, quod dixi supra. Adde quod ex solutio. quam supra dedi, ad leg. in illa stipulatione, si calendis, patet veram vel saltem concludentem non esse rationem Iason. ibidem. num. secundo. post Paul. & Raynerium, quos ipse refert, dicunt enim quod ibi etiam post conditionem defectam dies ideo spectatur, quod tam promissio quam conditio pendebant ex facto promissoris, vnde cum in habentibus symbolum facilis sit transitus, merito quod iudicatur de promissione, idem & de conditione, tamen dic veram esse rationem illam, scilicet quod ibi dies fuit adiecta non propter habendam facultatem conditionis implendae, quam statim absque vlla dilatione poterat promissor implere, sed propter dilationem habendam dies adiectus fuit, dilationem, inquam, habendam, vel ad poenam soluendam, vel ad conditionem implendam, quam non statim, sed sub dilatione implere voluit, vt supra dixi, sed ratio assignatur per Ias. ad idem post Areti. & Albe. quos refert, scilicet quod ibi in d. l. in illa pecunia subrogatur loco Stichi sub conditione promissi, & consequenter videtur poena pecuniaria commissa, cum eadem qualitate quasi Stichus debebitur, & sic demum post diem praestitutum, quae ratio non placet, nam & in d. l. hoc iure, de ver. poena fuit subrogata, loco illius vtilitatis, quae forte obueniebat stipulatori per aduentum Titij, & tamen ibi dies non spectatur. Ad idem l. cum tale. §. Maeuiae. leg. quarta. §. primo. de condition. & demonstra. Tertiam rationem assignat Ias. quam dicit esse ex mente scribentium, licet ipse eam non teneat, scilicet quod quando conditio pendet ex facto promissoris, tunc dies solum videtur adiectus ad differendam solutionem, siue rei promissae, siue poenae, quod fit vt siue res ipsa siue poena praestetur, semper praestetur cum sua dilatione, quandoquidem dilatio exacta videtur ante solutionem alterutrius. & ista est verissima, dum tamen intelligatur quando implementum conditionis pendebat ex facto promissoris, mere potestatiuo, secus si factum esset difficile, vt hic, secundum quod supra declaraui, Ripa tamen in d. l. illa, in prin. reprobat hanc solut. dicens, quod ibi dies fuit appositus fauore stipulatoris, nam ea non apposita promissor non teneretur ad poenam vsque ad mortem. leg. ita stipulatus, de verbo. quo fit (inquit) vt conditione impleta dies amplius non spectetur, ne dies fauore stipulatoris adiectus in eius odium retorqueatur, sed in respo. fateor diem fauore stipulatoris adiectam quo ad tempus quod est post diei illius praeteritionem, vsque ad mortem promissoris, at quo ad tempus quod est inter ipsam stipulationem, & aduentum diei, dies ille fauore promissoris adiectus fuit ad differendam solutionem vel poenae, vel Stichi, [sect. 12] & de omnibus his rationibus vide ibi, in prin. qui post Paul. quem ipse refert, tradit regulam generalem, vt post conditionem existentem dies nunquam spectetur, nisi conditionis implementum contineat aliquid dandum vel faciendum ipsi stipulatori, quod verissimum puto, eo casu quo illud conditionis implementum penderet & ex facto ipsius promissoris & factum esset omnino potestatiuum, secus si subdifficile, vt dixi supra. Adde quod dictum Ripae & Pauli, de quo{ Conditio 43. } supra proxime, tenet etiam Angel. quem refert Iason in dict. l. in illa, columna prima. in fin. post Paul. ibi, in princip. vnde infert Paul. ibi, quem sequitur Ripa ibi, columna secunda. post princip. quod si dixi, si infra biennium Romam non iero, centum dabo, quod si tantum biennij praeterijt, vt infra residuum certum sit me Romam ire non posse, tunc statim non spectato fine biennij, poena committatur, per l. hoc iure, supra eod. facit l. 4. §. fina. l. cum tale. §. Maeuiae. de conditio. & demonstra. contrarium expresse tenent Alexand. in dict. l. in illa. num. 8. & Ias. col. 1. in fin. cum princi. seq. & allegat Iason. l. veluti. §. fin. l. quidquid astringendae. §. fina. de verb. obliga. ad quae iura resp. Ripa, vbi supra, quod ibi conditio poterat impleri in vltimo etiam momento (erat enim conditio, si capitolium non ascendero) biennij nimirum, ergo si ibi dicatur poenam non committi nisi demum peracto biennio, quia ll. illae non cogitauerunt posse euenite casum quo promissor impediretur capitolium ascendere. at in exemplo nostro secus est, nam constat casum euenire facile posse, quo sim infra bienuium, & tamen infra reliquum biennij Romam ire non possim, caue, nam inuenio quatuor ll. conc. scilicet l in illa stipulatione, si calendis, in prim. respo. l. si eum. §. 1. ff. si quis cau. l. veluti. §. fin. l. quidquid. §. fina. de verb. oblig. ff. quae omnes probant, quod quando conditio negatiua erat potestatiua, id est, pendens ex facto promissoris, tunc etiam post conditionem negatiuam existentem dies qui superest spectandus est, nec dicatur quod siue conditio sit affirmatiua, tunc quam primum efficitur impossibilis, habetur impleta, vt l. fi. ff. de cond. inst. l. fin. quando dies legat. ced. ff. siue sit negatiua, tunc quam primum efficitur necessaria, habetur impleta, vt l. hoc iure. ff. de verbo. l. cum tale. §. Maeuiae. de cond. & demo. l. 4. §. fina. eod. l. vxori vsumfructum villae, de vsufruct. leg. nam vtrunque fateor, sed & dict. l. in illa stipulatione, conditionem impletam esse ante aduentum etiam diei euidenter probat, quod etiam probat d. l. si eum. §. 1. dum ait, non ante poenam peti posse, innuit enim poenam mero iure commissam, per conditionem existentiam peti non posse ante diem qui ad huc superest, cuius natura est solutionis, seu executionem eius, quod iam debetur differre, vt §. omnis. Instit. de verb. l. fin. in fin. quando dies vsusfr. leg. ced. ff. Idem probat d. l. veluti ibi, non nisi praeterito biennio recte petam, eodem modo inducendo, & d. l. quidquid. §. fina. ibi. non nisi biennio praeterito recte petam, eodem modo inducendo, fateor, ergo omnes ll. clamare conditionem esse impletam, siue sit affirmatiua, quam primum efficitur impossibilis, siue negatiua, quam primum efficitur necessaria, sed tamen id non obstat, quo minus solutio differat propter diem, qui superest, quo fit, vt omnes quatuor leges praeallegatae vtrunque probare videantur, & conditionem impletam esse, & diem qui superest spectandum, quarum ll. veram rationem eam esse puto quam cedit Ias. in l. in illa. colum. 1. in sin. post Areti. scilicet quod necessitas poenae soluenda videatur subrogata loco facultatis, conditionis implendae, & consequenter quam dilationem habet, promissor ad conditionem implendam eandem habere videtur, & ad poenam soluendam, quia subrogatum debet sapere naturam eius cuius loco subrogatur, eiusque qualitates assumere, argumen. eorum quae late tradit Iason in rub. ff. de verbo. obligat. qua ratione fit, vt quam dilationem promissor sibi reseruauit ad conditionem implendam, eandem sibi lex indulgere videatur ad poenam soluendam, vel eandem ipse promissor sibi ad poenam quoque soluendam reseruasse videatur, quod obtinet quando implementum conditionis pendebat ex facto promissoris, sicque conditio erat potestatiua. Vnde infero, quod immerito haec ratio reprehenditur per Ripam in l. in illa stipulatione. colum. 2. ad princip. ait enim (si dixi, si Stichum calendis non dedero, diem dabo) tunc non communiter, tunc non videtur absonum, quod poena loco Stihi subrograta videatur, voluit enim stipulator habere Stichum, vel eius loco poenam. at si dixi (si capitolium non ascenderis infra mensem poenam dari) tunc absonum (inquit) videtur poenam dici subrogatam loco implementi conditionis, quod videtur fateri posse, habita ratione ad personam tantum stipulatoris, sed habita ratione (prout haberi, vt puto, debet) ad personam promissoris cessat hoc absurdum, ipse enim voluit necessitatem poenae soluendae subrogatam esse loco facultatis conditionis implendae, quid enim si poenam pecuniariam compensare voluit cum labore Romam forte eundi, vel capitolium ascendendi, redeundo ad principalem rationem, dico quod si tempore stipulationis conditio erat potestatiua pendens ex facto promissoris, licet ex post facto ante diem fiat impossibilis (morte Stichi qui erat in conditione, vt d. l. in illa, vel lapsu temporis, quod tantum temporis praeterijt, vt infra residuum certum sit, me capitolium ascendere non posse. d. l. veluti. d. l. quidquid) tamen dies qui superest non est cur non spectetur, nam ab initio dilationem habere volui, vel ad conditionem implendam infra terminum, vel ad poenam soluendam post terminum, quod si conditio poenalis stipulationis casualis erat, tunc conditione existente, dies non spectatur, eo quod tunc necessitas poenae praestandae non potest videri subrogata loco facultatis conditio. implendae, quia conditionis implendae (cum ipsa casualis esset) facultatem promissor non habet, sed fortuna, ita intelligo d. l. hoc iure, cum conc. Iuxta praedicta [sect. 13] quaero de intellectu l. & ideo haesitatur. ff. de verb. obliga. cum l. Martius. ff. locati. Sol. secundum communem opinionem Bart. in d. l. & ideo, & Ias. ibidem columna tertia. quod non sunt contra, sed altera per alteram suppletur, nam in leg. & ideo, dicitur quod si parte operis effecta, aedificium casu corruerit, tunc opus est de nouo fabricandum, sed reintegratur dilatio, sicque periculum dilationis non ad artificem, sed ad dominum operis pertinet, de periculo vero ipsius rei, seu operis verbum nullum ibi, sed id dicitur in leg. Martius, vt ad dominum operis similiter pertineat, sicque dict. l. & ideo, extenditur, vt licet in periculo tantum, seu in commoditate dilationis loquatur, procedat tamen etiam in periculo ipsius rei. dict. l. Martius, extenditur vt licet in periculo tantum ipsius rei loquatur, procedat etiam in commoditate dilationis. Hanc communem solutionem reprobat Iason ibidem, quia dum ait communis solutio, quod in leg. Martius, expensis domini aedificij, est reficiendum aedificium, certe id nec ibi apparet, nec in leg. & ideo, nam in neutra illarum ll. fit vlla mentio expensarum, & licet Iason impudenter loquatur dicens, Bartholum somniasse, tamen eius improbatio debilis est, fateor enim quod in neutra illarum ll. fit mentio expensarum, tamen etiam si non dicatur, est necessario intelligendum quod in leg. Martius, expensis domini aedificium esset reficiendum, nam si expensis fabri reficeretur, tunc non domini, sed fabri esset periculum, quod esset contra illam leg. & quod domini periculum esse debeat vltra leg. Martius, probatur ratione, nam aedificium coeptum cedit areae. §. ex diuerso. Instit. de rerum diuisio. leg. qui res. §. aream. ff. de solutio. & sic fit aedificij dominium eius cuius & solum erat, & consequenter ad eum, vtpote dominum, periculum pertinere debet. leg. nec pignus. C. de pigno. acti. Ias. vero postquam communem sol. reprobauit, dedit aliam, scilicet quod l. Martius, loquitur in contractu tantum bonaefidei, nec procedat in contractu stricti iuris. l. vero & ideo haesitatur, loquatur econtra in contractu stricti iuris, nec procedit in contractu bonae fidei, nam secundum eum in l. & ideo, artifex seu promissor tenebatur domum facere suis expensis, quo fit, vt cum ad opus teneretur, quod est indiuiduum. l. si is qui quadringenta. §. quaedam. ad leg. Falci. declarant Bartholus, & Iason, vbi supra, certe parte tantum operis effecta nullatenus liberatur, quo fit vt eius sit periculum, & denuo facere teneatur expensis suis, scilicet artificis non expensis domini, licet sibi redintegretur dilatio. at in leg. Martius, artifex non expensis suis, sed domini, accepta mercede aedificium faciebat, nec artifex ad aliud tenebatur quam ad operam suam praestandam, quo fit vt aedificio dirupto ipsius non sit periculum, sed domini, & deficit haec solutio. absol. communi, quia secundum communem vtrobique reficiebatur aedificium expensis domini, at secundum Iason. in leg. Martius, tantum non in leg. & ideo, tamen nouissime dic referre sit stipulatio interposita ex causa lucratiua, an ex causa onerosa, nam primo casu puto procedere text. in l. & ideo haesitatur, est periculum casus, licet quo ad incommoditatem dilationis pertineat ad dominum, tamen quo ad impensam pertinebit ad artificem, seu promissorem, nam qui promisit opus facere parte operis facta, constat nullatenus liberari, vt dixi, quo fit vt non aliter liberaretur quam si semel integrum opus perfectum praestiterit, quod secus est in l. Martius, propter rationem Bar. & Ias. nam quod in l. Martius, opus reficiatur expensis domini, omnes conc. at si stipulatio interposita esset ex causa onerosa, puta domum faciendam artifici centum aureis locaui, qui per solemnem stipulationem promisit se centum aureis acceptis illam perfectam redditurum, quod hispane dicitur (a destaxo o a su riesgo) iam vero pro habenda veritate praemitti, quod artifex in quaest. nostra suscepit totum opus, certa mercede pro conuerso opere constituta, vt sic respectus habeatur ad totum opus, non ad operis singulorum dierum, vel mensium, ita docet Bar. in l. opus quod aduersione. numero tertio. ff. locati. idque patet, nam si artifex cum domino conuenisset, vt certa mercede constituta pro singulis diebus seu mensibus, quibus ipse operaretur sibi daretur, tunc sine dubio ad nil aliud quam ad operas praestandas teneretur, pro quo facit l. qui operas. ff. locati. Secundo praemitte quod si vniuersum opus faciendum certa mercede suscepit, tunc si culpa eius non arguatur de periculo, culpa leui contingente, regulariter tenetur non de contingente culpa leuissima, nisi etiam periculum in se susceperit, quo casu de periculo etiam leuissima culpa contingente tenetur, non de eo quod absque culpa contingit, haec probantur in leg. opus quod aduersione. ff. locati. cum l. seq. tenent ibi glo. & Bart. Tertio praemitte quod d. l. Martius. dum ait Flaci, id est, domini esse periculum, potest intelligi de triplici periculo, de periculo seu incommoditate dilationis, quod sine dubio ad ipsum pertinet. d. l. & ideo, & de periculo expensarum, de quo dubitamus, & de periculo operis, id est, quod artifex aedificium semel factum casu diruptum iterum sacere non debeat. Et quod de periculo dilationis non sit intelligendum, patet, quia cum id sit leuis praeiudicij, certe periculi appellatione dilationis incommoditas contineri non debet, argum. l. quoties. C. de precib. Imp. offeren. praeterea patet per totum. C. & ff. de pericul. & commo. rei vend. quod periculum intelligitur regulariter de periculo ipsius rei, & in specie nostra sumi oportet, vt patet per d. l. opus quod aduersione, cum l. seq. Quod autem de periculo ipsius rei hoc casu intelligendum non sit, patet, nam post partem operis factam eandemque concussam artifex amplius illam partem facere non teneretur, tunc eueniret, vt reliqua parte operis facta liberaretur, sicque eueniret absurdum, vt dominus totam mercedem praestaret, partemque tantum operis haberet, quae pars sibi forte inutilis foret, cum opus sit quid indiuiduum, saltem solutione, vt l. stipulationes non diuiduntur. l. in executione. §. in 2. de ver. oblig. leg. si is qui quadringenta. §. quaedam, ad l. Fal. ff. quod esset maximum absurdum, argumen. leg. in executione, supra allegat. in §. pro parte, superest ergo, vt intelligendum sit de periculo expensarum, quod pertinet ad dominum, nam si artifex insulam faciendam ducentis aureis suscepit, & facta insulae parte dimidia opus concursum sit terrae motu, & sic absque vlla etiam leuissima artificis culpa, tunc non est dicendum artificem liberari reliqua operis parte facta, vt dixi, non quoque est dicendum, quod ab vniuersa operis factione per factionem illius partis liberetur, nam tunc casus ille sibi lucro esset, vel esse posset, quod est contra leg. si priusquam. ff. locat. superest ergo, vt dicamus opus adhuc integrum faciendum redintegrata mercede, quod vltra istam rationem satis probatur in d. l. & ideo haesitatur, nam cum ibi dicatur integrum tempus indulgendum, est intelligendum ad integrum opus faciendum, nam si reliqua tantum pars operis facienda esset, certe infra residua temporis fieri deberet, praeterea ibi dicitur (ad insulam faciendam) ergo ad integram, nam simplex fundi vel domus appellatio, ad vniuersam refertur domum. l. si quis cum totum. ff. de excep. rei iudi. l. si pluribus, de leg. secundo. l. si plures, de lega. tertio. quo fit vt in duobus subueniatur fabro seu artifici, & in dilatione, in mercede redintegrandis. vnde patet veram esse communem solutionem, de qua per Bartholum in dict. l. si ita stipulatus essem abs te. columna fina. de verbo. oblig. & Ias. ibi col. 3. Infertur quod l. & ideo, quae loquitur in redintegranda dilatione tantum extendatur, vt procedat etiam in mercede redintegranda. Infertur extensio ad l. Martius, quae loquitur in mercede tantum redintegranda secundum meum, & communem intellectum, vt procedat etiam in dilatione redintegranda, quod & iustificatur ea ratione, de qua supra meminimus, quia aedificium coeptum cedit solo pertinetque iure dominij ad dominum areae non ad fabrum seu artificem, vnde si sine alterutrius culpa perijt domini non artificis damnum esse debet ex regula l. si pignus. C. de pig. ac. l. quae fortuitis. eod. tit. vnde apparet subiectum esse intellectum. Ias. vbi supra, colum. 3. post Cum. ibi relatum. # 96 Capvt xcvi. Svmmarivm. -  1 Deportatus & similes non possunt facere testamentum, cum communi. -  2 Intell. authen. bona damnatorum. C. de bonis pro. Mortem naturalem an sequatur tacita ademptio bonorum. -  3 Condemnatus damnatusque ad metallum iure communi, non testatur cum communi, contra nouiss. -  4 Damnatus ad mortem naturalem vel ciuilem hodie iure regio non perdit testamenti factionem. -  5 Damnatus in carcerem perpetuum an testetur. -  6 Bannitus an testetur. -  7 Poena corporis afflictiua finitur morte delinquentis. -  8 Cadauer non punitur, cum communi. -  9 Furor etiam superueniens liberat a poena corporis afflictiua. -  10 Cadauer interdum punitur. -  11 Poena corporalis interdum datur insensato. -  12 Furiosus ex ante gesto potest exhaeredari. -  13 Poena corporea quare non descendat in haeredes. -  14 Poena status finitur morte. Homo mortuus non est homo. -  15 Poena etiam pecuniaria non transit in haeredes in criminibus publicis. -  16 Haeredes possunt petere, vt procedatur ad purgandam infamiam accusati etiam in criminibus publicis. -  17 Poena pecuniaria an transeat in haeredes post sententiam. Fideiussoria obligatio sublata principali euanescit. -  18 Poena pecuniaria an transeat in haeredes morientis infra tempus appellandi. -  19 Poena an post sententiam quae transit in rem iudicatam, transeat ad haeredes. -  20 Poena in priuatis delictis an transeat ad haeredes. -  21 Poena delicti an transeat in successorem dignitatis. -  22 Poena delicti quae imponitur ipso iure semper transit ad haeredes. -  23 Morte delinquentis liberatur fideiussor ipsius. Poena transit contra haeredes, quando delictum opponitur excipiendo. -  24 Haeredes delinquentis an teneantur rei persecutione. -  25 Frequentia delicti auget poenam eius delicti. Haeredes delinquentis tenentur post lit. contes. in priuatis delictis. -  26 Haeredes delinquentis etiam ante litem cont. tenentur quando per reum stetit quo minus lis contestaretur. Poena transit ad haeredes delinquentis, qui delictum iudicialiter fassus fuit, licet lis contestata non esset. Haeredes delinquentis etiam ante litem contestatam tenentur, quando delinquens ex forma statuti fuit contumax. Poena non transit ad haeredes etiam post lit. contest. nulliter factam. Poena non transit ad haeredes delinquentis post li. cont. consensu partium sopitam. Haeredes delinquentis tenentur quatenus ad eos peruenit. -  27 Haeredes delinquentis tenentur si peruenit ad primum haeredem, licet ad ipsos qui conueniuntur nil peruenisset, & quid de iure cano. & quid in vsuris vel in contractu commissi. -  28 Haeres in delictis priuatis criminaliter intentatis non tenetur quid in foro animae, & quid in successore dignitatis, ibi. -  29 Collegij diui Iacobi constitutio declaratur. -  30 Poenarum commutatio fit, ne delicta sint impunita. Poena commutatur ex inhabilitate personae plectendi. L. 3. tit. 1. lib. 5. ordinam. -  31 Furor superueniens an excuset a poena. -  32 Homicida an puniatur capitaliter, si vnum occidit, cum alium vellet occidere. DEportatus, & aqua & igni interdictus,[sect. 1] & in metallum dam natus non possunt facere testamentum, ista est vera & communis opinio, quam tenent Doct. per tex. ibi in l. eius. §. 1. ff. de testam. l. 2. in fi. C. qui test. fa. poss. vbi per Ias. & alios. Bar. in l. si quaeramus. ff. de testam. Rolandinus in tract. testamentorum. rub. 1. Dec. consi. 442. in causa. nu. 5. consil. 278. in causa vertente. numer. 2. lib. 4. Pari. consi. 46. primum testamentum. colum. 2. lib. 3. Guiliel. Bened. in c. Raynutius, de test. in verb. & vxorem nomine. nu. 274. Alexand. consi. 95. requisitus. colum. 1. num. 7. l. si quis filio exhaeredato. §. irritum, & §. eius, & vtrobique communiter per Doct. ff. de iniust. rup. l. quidam. ff. de poenis. Ratio huiusmodi personae serui poenae esse videntur, vel quasi sine ciuitate peregrini videntur, vt in d. l. quidam, & consequenter testari non possunt, non magis quam serui, qui testari non possunt. l. filiusfamilias. ff. de testa. vel non magis quam peregrini, qui similiter testari non possunt. l. 1. C. de haeredibus insti. Praeterea bona huiusmodi personarum publicantur, vt in d. l. eius. §. 1. & consequenter testari non possunt, quia per legem fieri non debet, vt qui nulla bona habebat is faciat testamentum, vt in l. lex Cornelia. ff. de vul. & pup. subst. quod olim generaliter procedebat, hodie vero bona damnatorum licet regulariter publicentur, vt olim, fallit tamen quando supersunt descendentes, vel ascendentes condemnati, & transuersorum nonnulli qui praeferuntur fisco, vt in auth. bona damnatorum. C. de bonis proscriptorum. quae personae non tam, vt haeredes vniuersales, quam vt successores singulares admitti videntur, argumen. text. in leg. prima. ff. de iu. fis. & ibi ita not. Bartholus, vnde hodie bona damnatorum non publicantur nisi sub praedicta distinctione, vt in dict. authen. bona damnatorum, & ibi communiter Doctores, & in authen. vt nulli iudicum. §. fina. vbi Doctores communiter, Decius consilio 442. columna secunda. Ant. consilio 61. stricte. Caepol. consilio crimi. decimosept. visa. Abb. consilio. videtur. par. prima. [sect. 2] Quod tamen limita, vt procedat in damnatis ad metallum, vel opus publicum, vel deportatis, vel aqua & igni interdictis, quibus omnibus mors naturalis non irrogatur, secus autem in illis, quibus mors naturalis, & vltimum supplicium irrogatur. +{ Mortem naturalem an sequatur tacita bonorum ademptio. } Nam poenam animae amissionis sequitur publicatio bonorum, vt resoluit Corne. consil. 278. in causa vertente. col. 1. lib. 4. per tex. in l. quod ad statum, & in leg. qui vltimo supplicio, de poen. & ita sentit Bar. in d. l. eius. §. 1. & in l. 1. ff. de bonis dam. & Pari. consi. 46. num. 10. lib. 3. & hanc esse communem sententiam, firmat Bar. in leg. 1. colu. 2. ff. de bonis dam. & Are. in l. eius. §. 1. num. 3. ff. de testa. Alij autem distinguunt, vt in criminibus capitalibus, in quibus post condemnationem sequebatur tacita ademptio bonorum, procedat d. auth. bona dam. vt in terminis. l. 1. & l. fi. ff. de bonis dam. secus autem in reliquis criminib. & haec distinctio videtur etiam communis secundum Bartol. in d. l. prima. ff. de bonis dam. & secundum Areti. vbi supra. Denique receptior op. mihi videtur, vt indistincte is, qui damnatus est ad mortem, vel ad bestias, vel metallum, vel opus publicum, vel deportatus est, vel aqua & igni interdictus, non possit facere testamentum etiam hodie, quod admittunt omnes, quos supra retulimus, & quos infra referemus. verum quo ad bonorum publicationem, est differentia, vtrum quis ad mortem naturalem damnetur, vt tunc post sententiam sequatur tacita ademptio, & publicatio bonorum, non sic in eo, qui ad metallum, vel opus publicum damnatus est, vel deportatus, vel aqua & igni interdictus, qua de re per Dec. Pari. & Alex. & Corn. in consilijs supra allega. per Alex. in num. 2. vsque ad nume. 11. in leg. 2. C. qui test. fac. pos. & ibi per Ias. col. 1. & col. fin. & per Dec. nume. 27. & per Aret. in d. l. eius. §. 1. num. 3. ff. de test. plene per Guil. Bened. in cap. Rayn. de test. in verbo, & vxorem nomine. nu. 73. per Didac. de Couar. in rub. de testa. in 3. partic. num. 27. Hinc apparet [sect. 3] errasse Didacum de Couar. vbi supra, qui in terminis iuris communis putabat damnatum ad metallum, vel opus publicum, vel ad bestias, vel aqua & igni interdictum, vel deportatum testamentum facere potuisse, quod omnino falsum est, & contra glo. in l. eius. §. 1. in verb. publicabuntur. ff. de testam. quae communiter appro. est, vt supra retulimus, [sect. 4] hodie vero iure regio damnatus ad mortem, siue naturalem, siue ciuilem, non amittit testa. factionem, nisi per ipsam sententiam omnia eius bona publicata fuerint. l. 4. Tauri. licet olim etiam iure regio aliud esset. l. is. tit. primo. par. 6. [sect. 5] Damnatus vero in perpetuum carcerem an testari possit, & iure regio indubitanter potest, secundum dist. d. l. 4. iure vero communi, dic vt per Didacum de Couar. vbi supra Guil. in dict. cap. Rayn. in verbo, mortuo. 1. nume. 129. Imo. nu. 23. & Barb. col. 10. in c. quia ingredientibus, de test. Ioan. Bern. in pract. crim. c. 129. in fi. hi autem omnes etiam iure regio iudices esse non possent, vt in l. 2. ti. 15. lib. 2. ord. ibi, ni otiosi, el que fuere de mala fama, ouiere hecho cosa por que valga menos, vt nos interpretamur. Similiter Bannitus nostri temporis non[sect. 6] potest facere testam. ita tenet Bar. sub quadam distinctione, cum quo transeunt Imol. & alij communiter in leg. eius. §. 1. ff. de test. Ias. post alios in l. 1. C. de haered. instit. col. fina. Bar. in disputa. sua, incip. Lucanae ciuitatis. Idem Bar. in tract. de banni. & op. Bart. communis est secundum Alex. nu. 4. in d. l. 1. vbi per Sali. Paul. & alios, & per Imo. in leg. ex facto. §. ex facto. ff. ad Treb. vnde is longe minus Iudex esse poterit, nam qui ratione criminis intestabilis est, is improbus esse dicitur. §. testes autem. Inst. de test. improbus autem Iudex esse non potest, vt in l. 2. tit. de los alcaldes, lib. 2.{ L. 2. titu. de los alcaldes lib. 2. ordin. } ordi. ergo, &c. Illud autem controuersum est, an in quib. casibus delinquentes & facinorosi testantur, eorumque testamenta per legem sustinentur, tunc ipsorum haeredes teneantur, vt poena, quae illis irroganda erat, in ipsorum haeredes descendat, quod videbatur arg. §. haeres quoque. Inst. de obl. quae ex qua. contractu. leg. ex maleficijs. §. haeres quoque. ff. de act. & obl. Id tamen receptum non semper est, sed sub conditione, de qua per glo. & l. omnes, in l. vni. C. ex delict. defunctorum. cuius legis omissa positione casus contra illum tex. videtur opp. de tex. in l. ex iudiciorum. ff. de accus. & l. crimen. ff. de poen. & l. de facto. ff. de pub. iud. & l. 3. eod. tit. & l. fin. cum simi. C. si reus, vel accus. mort. fue. vbi etiam lite contestata contra defunctum haeres eius non tenetur, cuius contrarium ibid. in dict. leg. vn. dicitur, ergo &c. Pro solutione horum contrariorum & similium considero, quod aut loquimur in criminibus publicis, aut in priuatis. Primo casu, s. in publicis, de quibus per text. in l. 1. ff. de pub. iud. & Inst. de publi. iud. per totum. facio tria membra, nam aut loquimur de poena afflictiua animati corporis, aut de poena priuatiua status, aut de poena priuationis bonorum vel alia pecuniaria. Primo casu sit regula, quod poena afflictiua[sect. 7] corporis finitur morte delinquentis, ita intelligitur l. 3. & l. defuncto, de publi. iudi. & leg. crimen de poenis, & leg. fina. C. si reus vel accus. mort. fue. Ratio huius est, quia illa est poena sensus, mortuus autem non sentit, vt est notum. [sect. 8] Hinc est, quod si quis etiam post sententiam naturaliter decesserit, non deberet in eum executio fieri, puta suspendium vel decapitatio, vt ponit Cin. in l. 2. C. qui testam. face. possunt. Bal. in d. l. vn. 2. col. in medio, & Ange. ibid. prima col. post medium. & Alex. in d. l. 2. C. qui testa. facere poss. post alios per eum ibi relatos, quamuis Bal. ibi dicat hoc relinqui arbitrio iudicis, & ideo iudices maleficiorum pessime faciunt vtentes contraria consuetudine, vt per Doct. in dictis locis, illud ergo quod[sect. 9] non sentit, non debet puniri. Facit in simili & a fortiori, quod eleganter dicit Bal. in l. furiosum. C. qui testamen. fac. poss. quod si aliquis tempore sanae mentis commisit homicidium, vel aliud delictum, propter quod debet decapitari, deinde efficiatur furiosus, quod durante furore non poterit puniri in personam, licet in bonis secus, & idem tenet Bal. in l. humanitatis. 11. col. C. qui testamen. fac. poss. & in c. 1. de eo, qui inter. fratrem suum in vsibus feu. Idem Imo. in leg. ex facto. pen. col. ff. de vulg. & pup. substit. Idem Imo. in cap. Raynutius, de testam. in materia exemplariae substitutionis. Imo quod est plus, si aliquis fecisset delictum tempore sanae mentis, & etiam esset condemnatus, deinde effectus furiosus, non deberet in personam puniri, sed esset princeps consulendus, secundum eum, allegat l. diuus. versicu. si vero. ff. de offic. praefe. quae quasi nihil facit, sequitur Alex. in d. l. furiosum, & ista est communis sententia, quamuis aliqui teneant contrarium, si ergo viuens effectus furiosus non punitur de delicto ante commisso, etiam condemnatione praecedente ante fauorem, ergo a fortiori ille, qui post delictum est naturaliter mortuus, vt in nostro casu. In casibus tamen illud, quod non sentit,[sect. 10] punitur. Nam videmus, quod accusatus criminaliter & condemnatus si moriatur, non tamen potest sepeliri, nisi licentia impetrata a iudice, qui condemnauit. l. 1. & 2. ff. de cad. punito. faciunt notata in clem. 1. de poeni. & remis. Item si quis se occidat, qualitercunque siue impatientia doloris, siue propter delictum a se commissum, non debet in ecclesia sepeliri, tex. in c. placuit, & ibi gloss. notab. 23. q. 5. Ratio forte huius casus est, quia poena priuationis sepulturae recipit corpus absque anima existens, viuus enim non sepelitur, sed mortuus, & ideo de natura huius poenae est hoc, quod post mortem infligatur, non ergo mirum, si post mortem possit imponi & repeti, quod istam rationem ponit Bald. in d. l. vnic. 2. colum. post medium. Item alio casu, illud quod non sentit, punitur, scilicet in casu cap. cum ad monasterium. §. primo. de statu monacho. vbi si monachus non reddit in vita rationem suae administrationis bonorum ecclesiae, post mortem etiam punitur, quia debet extra coemiterium in stercore sepeliri, & illum text. allegat Imola in d. l. defuncto. ff. de publi. iudi. Item est alius casus singularis in leg. secunda. ff. de cada. punito. vbi est text. quem Barto. ibi dicit non esse alibi, quod ille, qui propter delictum non potest morari in ciuitate, non poterit etiam post mortem ad ciuitatem reduci, vt ibi sepeliatur, & sic punitur etiam post mortem. Alius casus & singularis est, vbi illud, quod[sect. 11] non sentit, vel quod ratione caret, punitur, scilicet in cap. mulier. 15. q. 1. vbi si canis vel aliud animal, quod ratione careat, mulierem ascendat, vtrunque igni debet comburi, facit tex. in cap. reos. 23. quaest. quinta. vbi similiter dicitur, quod qui coierit cum iumento, morte moriatur, sed caue, quia nihil dicitur de iumento, sed de illo, qui coierit cum iumento, & ideo d. cap. mulier, allegatur tanquam singulare, vt dixit, ego tamen dico, quod est text. similis originaliter in Leuitico, cap. vigesimo, vbi text. dicit, Pecus quoque occidit, &c. rationem ponit text. in d. cap. mulier, scilicet quia tali flagitio contaminata indignanti refricant facti memoriam, &c. ac si dicat, quod illud punitur ibi propter immanitatem criminis. Alium casum reperio in fortioribus terminis, quem ponit Bartol. in l. nunquam. §. si vi. ff. de vsucap. per illum tex. vbi tenet, quod si aliquis commisit peccatum mortale, cum esset sanae mentis, deinde efficiatur furiosus, & moriatur in furore, quod dicitur discedere in mortali peccato, & damnabitur apud Deum, & tamen solemus dicere, quod mitius agitur cum Deo, quam cum homine, vt dicit glo. in l. si quis eam. §. voto. ff. de pollici. & mitius cum lege, quam cum ministro legis. leg. Celsus. ff. de arbitris. facit l. si is qui animo. ff. de acquiren. possessio. cap. maiores, ad fin. de baptism. cum simil. sed in illo casu contingit forte propter dominicum praeceptum, quo cauetur, Vigilate, &c. quia nec scitis diem nec horam, vnde non debuisset peccasse ante furorem, & sic est, quod sibi imputetur, & vide quae dixi in d. §. diui. Item reperio alium casum, nam [sect. 12] si filius ante furorem verberauit patrem, vel commisit causam ingratitudinis, propter quam de iure potest exhaeredari, deinde efficietur furiosus, talis furor non purgat vitium ingratitudinis, imo potuit exhaeredari a patre, ita Barto. in l. ex facto, in princ. ff. de vulg. & pupilla. substitu. 7. colum. probat hoc text. singula. in leg. fi. §. sed cum antiquitas. C. de cura. furio. de quo singula. in apostil. ad Abb. in c. in literis, de rescrip. facit l. de creationibus. C. de episc. audi. ibi ergo filius punitur tempore furoris, & sic eo tempore, quo non sentit, potest tamen dicere, quod ibi agitur de poena, & non corporis, prout in casu nostro, & sic non obstat. Praeterea in exhaeredatione, quam facit pater de filio, non requiritur processus, nec sententia condemnatoria, prout requiritur ratione delicti, vt corporaliter puniatur, & sic est ibi casus specialis. [sect. 13] Concluditur ergo ex praedictis, quod poenae corporis afflictiuae regulariter finiuntur morte delinquentis. Ex quo sequitur, quod haeredes delinquentis non tenentur ad poenam, ad quam tenebatur defunctus, cum illae poenae sint morte delinquentis finitae per supra dicta iura, & Quia poenae suos debent tenere auctores. leg. sancimus. Cod. de poenis, & quia alius pro alio regulariter non punitur, vt in regula iuris, & l. si quis in suo. §. legis. C. de inoffi. testam. & pro hoc, quia non est licitum libero homini dare se alicui in quaestionem, vel ad torturam, secundum Bar. in l. cum seruus. ff. de condi. ob caus. & in leg. interdum. §. qui furem. ff. de furtis, quamuis gl. ibi velit contrarium, nemo est enim dominus membrorum suorum. l. liber homo, in princ. ff. ad legem Aquil. Item quia tortura est meri imperij. leg. defensoris. C. de defens. ciuitat. & in auth. de testi. collat. 7. & notatur in leg. imperium. ff. de iurisd. om. iud. ergo pacto priuatorum concedi non possunt. l. priuatorum. C. de iurisdi. om. iudi. c. significasti, de foro competen. Si ergo expresse liber homo hoc facere non potest, ergo a fortiori, nec tacite, scilicet succedendo delinquenti, facit l. 1. §. vsque adeo. ff. de iniurijs. vbi non potest quis expresse permittere alicui, quod eum percutiat, vel corpus eius cruciet, & ibi vide Bar. ergo a fortiori, nec tacite, vt dixi. Nec obstat, quod haeres adeundo videtur quasi contrahere, & se obligare ad debita defuncti. Instit. de obliga. ex quasi contractu. §. haeres. ff. de actio. & obliga. leg. ex maleficijs. §. haeres. l. apud Iulianum. §. fi. ff. quib. ex caus. in poss. eatur, quia illud est verum, quo ad ea, ad quae se potuisset obligare expresse, vt ad illa teneatur adeundo haereditatem, per quam aditionem videtur se obligare tacite, sed ad illa, ad quae se expresse obligare non potuit, puta ad poenam delicti alieni, vt dixi, non videtur se obligare tacite, s. adeundo, quia quod expresse fieri non potest, nec tacite. l. qui ad certum, cum simi. ff. locati. facit l. liberos, & l. nec si volens, & quod ibi Bald. C. de libe. cau. Ad praedicta optime seruit glo. singula. in c. homo. 23. quaest. 5. quae vult iuncto tex. quod per pactum non potest quis fideiubere, vel se obligare pro alio ad poenam corporalem, quia non est dominus membrorum, &c. & illam gloss. allegat Bald. in leg. obaes. ad fi. C. de actio. & obligat. licet non ad hoc propositum, ergo a fortiori in nostro casu non tenebuntur haeredes. Item facit quod dicit notabiliter Bal. in l. 1. 2. quaest. C. ne filius pro patre, vbi quaerit, nunquid valeat statutum, quod pater teneatur pro debito filij. & gloss. ordinaria dicit, quod sic in rub. de decr. decur. lib. 10. quod est verum secundum eum in poena pecuniaria, quia ad hoc potest se obligare per patrem, ergo per statutum, vt not. in l. nec ex praetorio. ff. de reg. iur. & in l. non impossibile. ff. de pact. facit l. fi. ad fi. C. de fidei. vbi tex. eleganter dicit, sicut pacto contrahentium hoc fieri conceditur, quare non ipsa legis potestate hoc fieri permittatur, secus tamen est secundum eum, & hoc pondero in poena corporali, allegat nota. per glo. in d. c. cum homo. 23. quaestio. 1. vide Iaso. in l. de quibus, de ll. supra char. 3. col. 1. ad fin. vbi reputat illam glo. sing. Idem ergo dicendum, & a fortiori in nostro casu cum de hoc non sit lex, nec statutum ad id, quod notat Bald. in rub. C. res inter alios acta. prima col. vbi tenet, quod licet valeat statutum, quod consortes teneantur soluere poenas pecuniarias bannitorum, per glo. in dict. rub. de decre. decur. & illud statutum sit tolerabile, quamuis non laudabile, vt notatur in authen. vt nulli iudic. §. qui vero. col. 9. poenas tamen corporales, vt infamias, statutum innocentibus imponere non potest per delictum alienum, quia est contra ius diuinum, cum nec consensu fieri possit, per notata per glo. in d. §. cum homo. 23. quaest. 5. quod est diligenter notandum, & de materia illius gloss. ponunt domini Canonistae in rub. extr. de fideiuss. Concluditur ergo, quod poena corporis afflictiua extinguitur morte delinquentis, nedum quo ad delinquentes, sed etiam quo ad haeredes eius, & hoc de primo membro. Secundum membrum [sect. 14] est de poena priuatiua status, in quo breuiter dico id, quod in praecedenti, scilicet quod mortuo delinquente extinguitur illa priuatio, ita tenet Bal. vno verbo, in d. l. vni. 2. col. post medium. ratio huius est, quia mortuo subiecto non cadit priuatio nec habitus, arg. ff. ad legem Aquil. l. huic scripturae. Priuatio enim praesupponit habitum. leg. fina. ff. si cert. peta. leg. decem. de verb. obligat. leg. manumissiones. ff. de iusti. & iure. cap. ad dissoluen. cum simil. de desponsa. impu. sed in mortuo non est habitus, licet olim fuerit, Quia mors omnia soluit, nedum tutelam, in auth. de nup. §. deinceps. col. 4. Instit. quib. modis tut. fini. §. simili modo, ergo eo mortuo extinguitur priuatio. Tertia ratio est, quia habitus & passiones requirunt subiectum. l. qui libertinus. §. posthumus. ff. de operis libert. sed in mortuo non est subiectum, ergo nec habitus, & per consequens nec passio, & sic priuatio non potest habere locum. Quarta ratio potest esse, quia extincto subiecto extinguuntur accidentia subiecti. leg. 3. §. ne tamen. ff. de vsufruct. Institu. de vsufru. §. primo. Ex quo infertur, quod mortuo Monacho haerede instituto, & sic extincto subiecto, extinguitur transmissio haereditatis non agnitae, & sic ad monasterium non transmittit haereditatem non aditam, quae transmissio est quoddam accidens, & sic extincto subiecto extinguuntur accidentia subiecti, & ita per istam rationem inter alias dixit Bal. in l. 1. C. quae admi. ad bon. poss. 13. collat. cum sequen. vbi plene, modo sic priuatio status alicuius est quoddam accidens, vt patet, quia potest adesse, & abesse praeter subiecti corruptionem, ergo extincto subiecto, id est, mortuo delinquente, extinguitur accidens, id est, priuatio. Quinta ratio potest esse, quia homo{ Homo mortuus non est homo. } mortuus non est homo, esset enim oppositio in abiecto, nam si homo ergo non mortuus, & si mortuus non homo. l. si homo mortuus, de ver. obligat. l. Seruo manumisso, vbi notantur ff. de cond. indeb. l. falsus. C. de furtis. nam si procurator, ergo non est falsus, & si falsus, non procurator, quia quod falsum est, nihil est. ff. de verb. signi. l. Paulus, sicut denarius falsus, non est denarius, gloss. singu. in l. 2. C. de haereti. facit l. si cum aurum. ff. de solutio. & leg. eleganter. §. quae reprobus. ff. de pigno. actio. Si ergo homo mortuus non est homo, ergo impossibilis est priuatio post mortem, cum debeat esse priuatio status hominis, qui homo non est in rerum natura, vt dixi. Concluditur ergo, quod poena priuatiua status hominis extinguitur per mortem delinquentis, nedum quo ad delinquentem, vt modo dixi, sed etiam quo ad haeredes eisdem rationibus, & rationibus quas dixi in membro praecedenti. Tertium membrum est [sect. 15] de poena ademptionis bonorum, vel alia pecuniaria, an extinguatur per mortem delinquentis, & hic aduertendum, aut reus decedit ante sententiam, aut post sententiam appellatione pendente, aut post sententiam appellatione non interposita, poterit tamen interponi, quia non erant lapsi 10. dies, aut post sententiam, & post lapsum decem dierum, & sic post sententiam transactam in rem iudicaram. Primo casu regula est, quod poena bonorum non transit contra haeredes, modo reus decesserit lite contestata, modo non. tex. est in l. ex iudiciorum. ff. de accusa. in princ. & in hoc differt a priuatis delictis, vt infra subijciam, haec tamen regula fallit in multis casibus, quos ponit ibi gloss. & glo. Instit. de haeredi. ab intest. §. per contrarium, & gloss. Institu. de per. & tempera. acti. §. non omnes, & glo. in d. l. vni. in fi. gloss. magna. & glo. in l. ex testa. C. de testam. manu. & gloss. in leg. 1. C. si reus, vel accusat. mortu. fue. & aliquid per gl. cap. causam quae, el secundo, extra qui filij sunt legiti. Alius casus est in leg. filio. §. sententia. ff. de adimen. lega. quem addit Bar. in d. l. ex iudiciorum, ad fin. & aduerte, quia in d. §. sententia est casus singularis ad aliud, quod licet mortuo delinquente sit extinctum crimen, quo ad personam ipsius, tamen haeredes rei pro eorum interesse, & pro purganda infamia defuncti possunt petere, quod procedatur ad sententiam, & declaretur defunctum non commisisse delictum, & ille casus est vnicus in iure, secundum Bald. in d. l. vni. tertia col. ante medium, & commendatur pro singula. in addi. ad Bar. in d. l. ex iudiciorum, in prin. Alius casus est, in quo reo mortuo ante[sect. 16] sententiam transit poena bonorum contra haeredes, scilicet quando reus mortem sibi constituit post litem contestatam, vel postquam fuerit in crimine deprehensus, text. est in l. defunctus. C. si reus, vel accusa. mort. fue. & in l. fi. §. 1. ff. de bono. eorum, qui mortem sibi consci. glo. in l. defuncto, in princ. ff. de publi. iudi. Ratio est, quia eo ipso, quod mortem sibi consciuit, videtur delictum confiteri. d. l. fin. de bonis eorum, non ergo mirum si transeat contra haeredes, regula ergo dictae leg. ex iudiciorum, procedit in eo, qui naturaliter ante sententiam mortuus est, non in eo, qui se ipsum occidit, quod not. Secundo casu principali, scilicet quando[sect. 17] decessit post sententiam appellatione pendente, tunc habemus iura, quae distinguunt, aut condemnatio personae includit bona per consequentiam, aut sunt duo iudicia aeque principalia, id est, quia sententia fuit lata de persona, item de bonis expresse. Primo casu non est necesse, quod haeres prosequatur appellationem, quia extincto principali per mortem defuncti extinguitur accessorium, scilicet quo ad bona. Secundo vero casu sunt aeque duo principalia, & licet vnum tollatur, aliud remanet, argum. ff. de serui. vrba. praedio. leg. si domus, & l. 1. §. pen. verb. cum simil. est ergo necesse, quod haeres appellationem prosequatur, alias applicabuntur bona fisco, istam distinctionem ponit tex. notabili in l. fin. C. si reus, vel accusa. mortu. fue. & in l. si is qui. C. si penden. appellat mors inter. & glo. in l. ex iudiciorum. ff. de accusa. patet ergo quod abolito principali accessorium est sopitum, & a iudicis cognitione alienum ac substractum, vt dicunt ll. supra alleg. Item considera pro alia ratione, quod tacita ademptio non est sententia hominis, sed legis, sententia enim hominis est vna tantum, & ideo appellatione ab eo interposita, si mors interim superueniat absorpta est sententia hominis, & per consequens tacita sententia legis. l. 1. in fi. ff. ad Turpil. leg. furti. §. 1. ff. de his qui notan. infam. & not. in l. 1. & fin. C. si a non compe. iudi. verba sunt elegantia. Bal. in l. 3. post princip. C. si penden. appellat. mors interue. Et ex ista ratione, ego nouissime, quo ad propositum infero rationem, quare secunda stipulatio, puta statim purgat moram praecedentem, commissam in obligatione primae, iuxta l. parui refert. ff. de cond. furt. & nota plene in l. eum, qui ita. §. si hominem, de verb. obligat. & in leg. quoties. ff. de nouatio. & in leg. si aliquem. eodem titu. & in leg. quindecim. §. si cum mihi Stichum. ff. de solutio. Ratio enim illa est, quia cum per secundam stipulationem puram statim tollatur obligatio prima. dic. l. parui. ergo nullo modo potest subsistere mora, quae erat ibi cohaerens & accessoria, & veniebat in quandam consequentiam, sicut dicimus in casu dictae l. fin. si reus, vel accus. & in l. 3. si pen. appe. mors inter. vbi sublata sententia principali per mortem defuncti statim tollatur sententia tacita, quo ad bona, quia veniebat in consequentiam, & accessoria enim naturam sequi congruit principalis, vt in regula iuris fac. singul. glo. in l. si haeres pecuniam. ff. ad Trebellia. quae dicit +{ Fideiussoria oblig. sublata principali euanescit. } quod oblig. fideiussoria nunquam reperitur sublata principali, & illa glo. semper allegatur secundum Bald. in l. intelligere. C. de luitio. pigno. & est sing. secundum eum in l. 1. §. ille autem nouissimus, in fin. C. de lati. liber. tollen. & eam allegat in l. 1. C. de satisda. prima col. in fin. & in l. & si is, quem. C. de praedi. mino. Scias tamen quod in criminalibus accessorium non dependet a principali, nec sublato principali tollitur accessorium, vt notanter ponit Bal. in leg. transigere, in fi. C. de transactio. arg. ff. de adulte. l. denunciasse. §. quaeritur, & in l. athletas. ff. de fals. & ideo mortuo principali, & sic extincta accusatione ipsius, tamen accessorij possunt accusari & puniri, secundum Bal. facit l. 1. C. si reus, vel accusat. mort. fue. & ibi per Cin. quod videtur contra distinctionem, de qua supra. Sed non obstat, si aduertas, nam ibi loquitur de alio accessorio, quod alio respectu potest dici principale, nos autem loquimur, quo ad bona, quae dicuntur mere accessoria. authen. ingressi. C. de sacrosan. eccle. l. si adoptauero. ff. de precario. cogitabis, & hoc de secundo casu principali. Tertio casu principali, [sect. 18] scilicet quando decessit in tempore, quo poterat appellari, & sic infra decem dies a tempore latae sententiae habemus. glo. in d. l. ex iudiciorum. ff. de accusa. quae dicit idem esse, quod in casu praecedenti, scilicet vt debeamus distinguere, an adeptio bonorum sit tacita, & veniat in consequentiam principalis, & tunc non transit poena ad haeredes, nec teneantur prosequi, alias secus, & sic vult in effectu idem esse, quando mortuus decedit infra tempus datum ad appellandum, & quando decedit appellatione interposita & pendente, & illam gloss. tenet ibi Din. & dicit non esse alibi, & non est alibi secundum Bar. ibidem, illam glo. sequitur Salicet. in l. fina. C. si reus, vel accus. mor. fue. & Bal. in d. l. 3. C. si reus, vel accusa. mor. fue. contra tenet Bart. in d. l. ex iudiciorum, post Iaco. de Raue. dicit enim, quod si reus decedat infra tempus, quod est datum ad appellandum, & ipse non appellat, verificatur praedicta l. ex iudiciorum, quia decedit lite contestata, & condemnatione secuta, ad hoc igitur, vt haeres hoc beneficium habeat, debet appellare, & appellationem prosequi, vt d. l. 3. C. si penden. appel. secundum Bar. Idem tenet Cin. in l. fi. C. si reus, vel accusa. mor. fuerit. Idem contra illam glo. tenet Ang. in l. nostra, in medio, quamuis dicat illam glo. non esse alibi, de quo per Bal. in l. curam. 4. col. vbi dicit illam glo. sing. non tamen videtur se firmare, cogitabis super hoc. Quarto casu principali, quando [sect. 19] reus decessit post sententiam transactam in rem iudicatam, tunc poena bonorum bene transit contra haeredes. tex. est in d. l. ex iudiciorum, in prin. Ratio potest esse, quia secuta condemnatione iam incipit teneri ex quasi contractu, qui celebratur in sententia. l. 3. §. idem scribit. ff. de peculio. nota. in leg. 2. glo. magna. ff. de praeto. stipula. sed actiones ex quasi contractibus transeunt contra haeredes. C. de haered. actio. per totum, cum simili. ergo, &c. Istam rationem vult Bar. in leg. defuncto. ff. de publi. iudi. & in extrauaganti, qui sunt rebelles, in versi. rebellando. & Bal. in l. nostra. 3. col. ad fi. & facit, quia per sententiam iura efficiuntur fortiora, & validiora, iuxta plene nota. in l. 1. C. de iudi. sed aduerte, quia haec ratio mihi non potest placere, nam quemadmodum per sententiam eodem modo per litis contestationem videtur quis quasi contrahere, vt dictis iuribus. ergo ista ratione attenta post litem contestatam, etiam non secuta sententia deberet poena transire contra haeredes, cuius contrarium dicit d. l. ex iudiciorum, quae requirit sententiam, ergo ratio falsa, cogitabis. Et adde quod dicta l. ex iudiciorum, procedit non solum quando est lata sententia, vt ibi in tex. sed etiam quando aliquid interuenit, quod aequiparetur sententiae, puta confessio solennis in iudicio, nam tunc possunt bona applicari fisco non obstante morte rei, secundum Specu. in tit. de accusa. §. 1. ver. quid solutio. Idem tenet Bar. in l. 1. ff. de poena deli. 2. col. Idem vult Bal. hic. 3. col. in prin. nisi reus reuocet confessionem, & probet contrarium per ea, quae notantur in l. creditores. §. iussus. ff. de appella. in glo. Idem vult Ange. in dict. leg. vnica. vlt. col. versi. quid autem si reus non est contestatus, &c. Ego addo in simili glo. singularem, & quod ibi plene per Doctores in l. 1. §. 1. ff. si ex noxa. cau. agat. vbi videas. Imo quod est plus secundum Bal. ibi in d. l. vni. 3. col. post principium, & sine confessione si erat conclusum in causa, & liquido probato maleficio non impedietur sententia, quia cum esset de necessitate ferenda contra reum, quodammodo trahitur retro. argu. ff. de mino. l. denique. §. 1. & ista perpetuo notabis pro duplici extensione ad d. l. ex iudiciorum, in princ. dicas ergo, quod requiritur sententia, vt ibi, adde, vel aequipollens, vel aliud, quod necessario inferat confiscationem, & haec quaestio, quoad istum quartum casum principalem. Alias duas extensiones ad d. l. ex iudiciorum, si bene aduertas, colligas per Bar. ibi versi. quaero, pone quod secundum statuta, &c. Et haec videntur sufficere, quo ad crimina publica. Secundus articulus principalis [sect. 20] de criminibus priuatis, in quo sic procedo, & dico, quod aut lis non est contestata, nec aliquid ad haeredes peruenit, & tunc regulariter non tenentur, vt in d. l. vni. & in l. sicuti poena. ff. de reg. iur. 4. colum. & l. pupillo. §. 1. eod. tit. cum sim. Ratio est clara, nam ratione peruentionis non, quia nihil peruenit, ratione delicti non, quia morte delinquentis extinguitur. C. si reus vel accus. mor. fue. per totum. & Quia poenae suos debent tenere auctores. leg. sancimus, de poenis. facit illud, Filius non portabit iniquitatem patris, &c. cum varijs similibus. haec regula procedit nedum in actionib. descendentibus ex delicto, sed etiam in descendentib. ex quasi delicto, vt contra haeredes non dentur. tex. est in l. filiusfamil. in fine, cum l. sequen. ff. de iudi. & Barto. in leg. prim. 2. colum. ante med. ff. de priua. delict. Secundo haec regula procedit nedum in successore haereditatis, sed etiam in successore dignitatis, puta in praelato, vt s. non teneantur ex delicto praelati, vt probatur in l. licet. §. si ex causa. ff. de procu. facit l. meminerint, cum simil. C. vnde vi. ita Bar. in d. l. 1. 2. col. in medio. Ang. ad fin. in d. l. vnica. Cin. in l. 1. §. si procurator. ff. si quis ius dicen. non obtemp. per Ioan. And. in c. 1. vt lit. non conte. [sect. 21] quod procedit, & est verum, quando praelatus tenebatur ex delicto suo nomine, non nomine dignitatis vel praelaturae, si autem praelatus tenebatur nomine dignitatis, tunc successor tenebitur insolidum, quia est eadem dignitas, vt probatur in c. cum dilectus, de ordi. cogni. & quod ibi notatur per Inno. & ponunt Doctor. in supradictis locis, quod bene nota. Haec [sect. 22] regula limitatur, vt non procedat quando poena imponitur ipso iure, nam tunc bene datur contra haeredem, etiam si nihil peruenit, ita probatur in l. Caius. ff. ad Sylla. & in simili. leg. commissa, de public. ratio, quia tunc non agitur ad poenam imponendam, sed ad poenam a iure impositam exigendam, merito transit contra haeredem, & hoc ponit Bar. in leg. prim. de priuat. delict. 2. col. in prin. & Docto. in d. l. vni. & pro hoc est glo. in l. si quis iniquum. §. quod autem. ff. quod quisque iur. & illa glo. est singula. ad hoc secundum Bal. in rub. C. de priuil. do. pen. col. facit l. fi. in prin. ff. de bon. eorum, qui mor. sibi consciue. & haec est communis sententia, tene menti. Tertio vltra omnes pro extensione addo, [sect. 23] quod nedum morte rei extinguitur crimen, quoad delinquentem, & haeredes omnes, sed etiam fideiussio pro maleficio extinguitur morte fideiussoris, ita quod talis fideiussio non transit contra haeredem, ista est glo. singu. & perpetuo notanda secundum Angel. ibi, Institut. de fideiusso. §. fideiussor videbatur in contra. quia ille fideiussor tenetur ratione sui contractus, quia se obligauit, sed regula est, quod fideiussor contractus, non tamen ipse obligatur, sed etiam haeredem reliquit obligatum, dict. §. fideiussor, ergo, &c. sed solutio potest esse, quod licet teneatur ex contractu, tenetur tamen ratione delicti per alium commissi, vnde quemadmodum haeres delinquens non tenetur mortuo delinquente, eodem modo nec haeres fideiussoris mortuo fideiussore, cogita. Secunda +{ Poena transit contra haeredes, quando delictum opponitur per modum exceptionis. } principalis limitatio est, scilicet quando pro poena delicti causatur exceptio, hoc est, quando delictum opponitur in modum exceptionis, nam tunc poena bene transit contra haeredes, hoc etiam tenet gloss. quae ad hoc allegatur in dict. leg. 3. §. quod autem. ff. quod quisque iur. & illam glo. ita intelligit Angelus in d. l. vnica. 2. colum. in medio, & omnes in d. §. quod autem. Ratio huius casus est, quia non potest imputari ei, qui solum habet exceptionem, quare non fecerit litem contestari, cum non sit in potestate eius, quando actor agat, leg. pure. §. fin. ff. de doli exceptio. & istam rationem ponit Bald. in lectura antiqua, in d. §. quod autem, & Moderni ibidem. Facit optimum simile, nam quando actor per subterfugia, & moram rei non potuit litem contestari, & interim mortuus est, tamen ex quo non extitit per eum, perinde habetur, ac si lis esset contestata, text. est singula. in l. si eum. §. qui iniuriarum. ff. si quis cau. de quo infra subijca im. potest etiam dari alia ratio ad praedictam limitationem, s. quia exceptiones facilius transeunt ad haeredes, quam ius agendi, secundum Bar. & Doc. in d. l. 3. §. si filius. ff. quod quisque iur. hinc est quod ius excipiendi transit ad singularem successorem. l. etiam si in rem. ff. de iureiur. secus in iure agendi, quod tene menti. Tertia limitatio est [sect. 24] quando agitur actione descendente ex delicto, non tamen ad vindictam, sed ad rem, & sic est actio persecutoria, vt est videre in conditione furtiua, nam illa bene datur contra haeredes, etiam si nihil ad eos peruenerit. l. si pro fur. §. fi. ff. de cond. furti. & l. in condi. eo. tit. & l. si duo. §. Idem Iulianus. ff. de iur. iur. & Instit. de oblig. ex delict. §. fin. Ratio huius est, quia condictio furtiua non est mere poenalis, imo est rei persecutoria respectu agentis, & ideo nimirum si legat haeredem{ Frequentia delinquendi auget poenam. } rei. Istam rationem ponit Angel. 2. col. in medio. in d. l. vni. C. ex deli. defunct. Secunda ratio est, scilicet propter furtorum frequentiam, istam ponit Bar. in l. 1. ff. de priu. delict. 1. col. vult dicere, quod quia furta saepe committuntur, ideo nimirum si degeneret ista actio, vt scilicet detur contra haeredes, quamuis ad eos nihil perueniat, pro ista ratione allego text. vulgatum, in l. aut facta. §. fin. ff. de poenis, vbi est tex. quod iusta est causa aggrauandi poenam pro aliquo delicto, quando illud delictum nimium frequentatur, & ad istam rationem allego glo. in c. admonere, ad fi. 33. quaest. 2. quae dicit, quod quamuis magis peccet interficiens matrem, quam qui vxorem, tamen magis punitur interficiens vxorem quam matrem, vt in illo tex. ratio est secundum glo. quia homines proniores sunt ad interficiendum vxores quam matres, ergo magis debent puniri per supradictam rationem, & vide per Abb. in c. at si clerici, de iudicijs, in princi. secunda col. Quarta principalis limitatio est, [sect. 25] quando lis est contestata contra defunctum, nam tunc bene transit contra haeredes, vt in d. leg. vni. & in l. pupillum, & l. sicuti, de regu. iur. & leg. omnes, & l. sciendum. ff. de act. & ob. & leg. 1. ff. de priua. delictis. ratio potest esse, de qua supra dixi, s. quia per litis conte. quasi contrahitur. l. 3. §. idem scribit. ff. de pecu. not. in l. 2. gl. mag. ff. de praeto. stip. Item quia per contestationem iura efficiuntur firmiora, iuxta plene nota. in l. cum simili. C. de iudi. & per hoc dico, quod facultas iurandi contra delinquentem super aestimationem, & valorem, iuxta l. si quando. C. vnde vi. & c. si extra, quod metus causa, & c. in primis. versi. 2. 2. q. 1. transit contra haeredes delinquentis, vel damnum dantis, quando lis fuit contestata contra delinquentem, per istam glo. alias secus. ita reperio voluisse Bar. in l. in actio. pen. & vlti. col. ff. de in litem iuran. & alij ibi sequuntur, licet Ioan. Faber in d. l. si quando, loquatur sub dubio forte. An autem illa facultas iurandi detur haeredi actiue, vide per Ias. eleganter in d. l. si quando. antep. col. post medium cum seq. & hoc bene notabis. Modo [sect. 26] istam limitationem extendo vt procedat, nedum quando lis contestata est, vt dixi, sed etiam quando stetit per reum, quominus lis contestaretur, vt quia reus vadit per subterfugia, & dilationes, nam tunc habetur pro contestata, & operatur illos effectus, quos operatur litis contestatio, & sic facit actiones ex delictis transire contra haeredes, sicut litis contestatio, textus est singu. qui hoc probat in lege, si eum. §. qui iniuriarum. ff. si quis cautio. in fin. & ille textus non est alibi, secundum Bal. ibi. sexto notabili, & secundum Roman. vlti. notabili, & secundum Bald. in cap. quoniam contra falsam. 10. col. de prob. Idem tenet Fulg. & Alex. in dict. §. qui iniuriarum, & Bald. in l. more. C. de rei vendi. & ille §. qui iniuriarum, ad hoc non est alibi, secundum Bal. in l. nec bona. 2. lectura. C. de praescri. longi temporis, & eundem allegat in auth. ita. C. ne filij pro patre. vlti. colu. in med. & est singularis, secundum Alexan. in l. si Insulam. ff. de verb. obl. 2. char. 1. col. in fin. & ista est communis sententia, quamuis aliqui teneant contrarium, vt ibi per Paul. post Ias. vnde pro communi conclusione faciunt multa, quae ibi omnino videas per Ias. 2. & 3. col. quae sunt valde quotidiana. Extendo +{ Poena transit ad haeredes delinquentis, qui delictum iudicialiter fassus fuit, licet lis contestata non esset. } praedictam limitationem, vt procedat, nedum si lis est contestata, sed etiam si non est contestata, si tamen in iudicio fuit confessus crimen, quasi confessio vim habeat litis contestationis, & etiam sententiae, ita tenet Spec. in tit. de accu. §. 1. vers. quid si latro. quod tamen intellige verum in confessione vera, secus in confessione ficta, per text. in l. eius, qui delatorem, in prin. ff. de iure fisc. praeterquam in casu singulariter, s. in l. 2. in prin. ff. de bo. eorum, qui mortem sibi consci. vbi in defensione haeredi ficte confessio non permittitur, quod est verum, secundum Ang. in d. leg. vni, ante finem, & est magna limit. ad dictam l. eius, qui delatorem. Tertio extendam praedictam limitationem, vt procedat, quando quis condemnatur, vt contumax ex forma statutorum, etiam nulla facta contestatione, nam tunc bene transit poena contra haeredem, secundum Barto. quem in d. l. vni. allegat. Angel. voluit allegare eum in leg. iudiciorum, de accusationib. Idem tenet Ang. in d. l. vni. quamuis Bal. aliter velit, & ista extensio iudicio meo procedit a fortiori, nam si hoc habet locum in publicis criminibus, vbi difficilius poena transit contra haeredes, vt d. l. ex iudiciorum, ergo a fortiori in priuatis, vbi facilius transit, transit enim lite solummodo contestata, vt d. l. vni. cum concor. vbi autem requiritur sententia. d. l. ex iudiciorum. Et pro ista extensione facit, quia ideo in d. l. ex iudiciorum, fit mentio de litis contestatioue, scilicet, quia regulariter aliter non potest fieri condemnatio, sed si poneremus casum, in quo non requireretur contestatio, vt in casu, de quo agimus, tunc sufficeret sententia, vt vult ibi Bart. & pro hoc allego, quia quando in leg. exprimitur vnus casus, ratione frequentioris vsus, vel quia ille casus solet frequentius contingere, non per hoc excluditur alius casus, de quo in lege non fit mentio, si ideo fuit omissus, quia expressus solebat frequentius contingere, vt est glo. in l. 1. C. de his, qui ad ecclesi. confu. & in l. 1. C. de rap. virgi. & in auth. imo. C. de actio. & obli. & in cle. 1. in versi. praesidentes. de rescr. sed sic est in proposito nostro, vt patet, ergo, &c. Modo istam limitationem sic extensam sub{ Poena non transit ad haeredes, etiam post lit. cont. nulliter factam. }limito, vt procedat quando litis contestatio, quae praecessit, erat valida de iure, si autem esset inualida, tunc non operaretur transmissionem contra haeredes, quia omnes effectus, quos operatur litis contestatio, procedunt quando litis contestatio valet, pro hoc bonus text. in auth. offeratur, in fi. C. de litis contesta. & quod notat glo. in l. si pater. C. ne de statu defun. & ibi Bal. & idem vult Bal. in d. l. vni. post me. & confirmabis per multa, quae dixit sing. Bal. in l. si accusa. Secundo +{ Poena non transit ad haeredes delinquentis post lit. com. consensu partium sopitam. } dictam limitationem sublimito, vt procedat, nisi de consensu partium fuerit litis contestatio sopita, tunc enim extinguuntur omnes effectus, inducti per litis contestationem, & per consequens actio non transiuit contra haeredes, ita probat tex. cum glo. in l. cum mora. C. de transa. & ibi in specie hoc no. Bar. dicens per hoc. Limitare omnes ll. dicentes per litis contestationem actiones ex delictis transire contra haeredes, & ad hoc ille tex est singularis secundum Ang. in l. 1. ff. de priua. delict. & pro hoc ego nouiter pondero vnam glo. in l. postquam liti. glo. mag. in fi. C. de pact. & addo similem, nam licet haereditas non adita possit transmitti in casibus, de quibus in l. ventre, cum simil. de acqui. haer. tamen est verum, nisi sit repudiata, tunc enim cessat transmissio. l. 1. circa med. C. de his, quae ante aper. ta. cum simi. & pro hoc facit quod vult glo. & Bart. in l. 1. C. de praesc. longi temp. quod vitium litigiosi inductum per litis contestationem extinguitur, quando instantia perit per renunciationem partium. Idem vult glo. in c. significauerunt, de testibus. glo. vltima, quam ad hoc ibi not. Panor. Addo quod not. Iaso. in l. secunda. C. de eden. pen. col. post principium. & hoc fit, quo ad istam quartam limitationem. Quinta limitatio principalis est, scilicet +{ Haeredes delinquentis tenentur, quatenus ad eos peruenit. } vt actiones ex delictis dentur contra haeredes, quando ad haeredes aliquid ex delicto peruenit, vt d. l. vnica, iuribus supra allegatis, rationem ponit ibi tex. scilicet ne alieno scelere ditentur, turpia enim lucra ab haeredibus extorquenda sunt. l. in haeredem, cum sim. ff. de cal. modo istam limitationem extendo, vt procedat nedum quando directe ex delicto peruenit, sed etiam si occasione delicti verbi gratia delinquens rem furtiuam consumpsit, & rem propriam conseruauit, quam alias esset consumpturus, per hoc enim dicitur ad haeredem peruenisse pinguior haereditas, & per consequens ipsa res suscepta peruenisse videtur, & sic occasione delicti, & ideo debet teneri, ita eleganter probat text. in leg. scripta. ff. quod metus causa, & tenet Nico. de Matta. in d. l. vni. & idem vult ibi Bal. 2. col. post prin. licet nemo sic applicet. Secundo extendo [sect. 27] & hic aduerte, vt hoc procedat nedum si ad omnes peruenit haeredes, sed etiam si ad primum tantum peruenit, nam per hoc potuerunt alij haeredes conueniri, ad quos nihil omnino peruenit, quia iam coepit esse haereditarium, ex quo ad primum peruenit, & hoc sufficit, iste est casus singularis in l. videamus. ff. quod met. causa, qui non est alibi secundum Bar. ibi, & est singula. & non alibi, secundum Ang. Insti. de perpet. & tempora. actio. §. non omnes. 2. col. in medio. & non est alibi secundum Ange. de Perusio. ibi in d. l. vni. in fi. & reperio, quod glo. ordinaria hoc tenuit per illam l. in l. sicuti. ff. de reg. iur. quarta cau. & vide quae per hoc dicit Bar. in d. leg. videamus, & in l. qui duos. ff. de rebus dubijs, & in leg. cum antiquioribus. C. de iure delib. huic extensioni ego addo simile, quod dicimus de mero, & mixto imperio, quod quando incipit delegari, efficitur delegabile, quod de sui natura erat in delegabile, iuxta plene notata in l. 1. ff. de offic. eius, cui manda. est iuris. Item in simili optime facit text. in l. pater filium. §. quindecim, de lega. 3. & quod notatur in l. voluntas. C. de fideic. circa quod possem me extendere, haec tamen limitatio principalis fallit in casu l. 2. §. fin. ff. vi bonorum rap. Item in casu l. 1. §. fina. ff. de vi & vi arma. Sexta limitatio principalis est +{ Poena transit de iure cano. ad haeredes delinquentis, etiam ante lit. cont. quo ad restitutionem. } quod indistincte de iure canonico haeredes teneantur ad satisfaciendum pro delicto defuncti, dato quod lis cum eo non fuerit contestata, nec aliquid ad haeredes peruenisset, & hanc opinionem tenet Bar. in l. 1. num. 6. ff. de priuatis delictis. Hanc conclusionem indistincte tenet glo. in c. fi. de sepultu. in glo. fi. & in c. in literis, de raptoribus, in gl. haeredes, in fine. 12. q. 2. & est casus in d. ca. si episcopum. 16. q. 6. ibi. ab haerede eius, quae iniuste ab illo ablata sunt, sine excusatione reddantur, & ibi glo. fina. affirmat dictam opinionem. Idem tenet gloss. in summa. 24. q. 2. & in c. ecclesia. §. item peccato, in glo. conquisita. 1. q. 4. & ibi Archid. hoc tenet Fredericus de Senis, in consil. 21. Antoni. de Butrio in c. quod clericis, de foro compet. Ias. in l. si eum, in §. qui iniuriarum. nume. 5. ff. si quis cautionibus. Rodericus Suares in allega. 26. in secundo dubio, pro qua opinione facit tex. in d. §. item peccato. el 4. 1. q. 4. vbi dicit text. quod neminem excuset ignorantia criminis, maxime quando ex eo vtilitas defertur ignoranti. Bal. in l. vni. C. ex delictis defunctorum. Antonius in c. si diligenti, de praescrip. Haec communis limitatio satis aequa est, & praeterea a recta ratione nihilo aliena, nam qua ratione haeredes pro portionib. haereditarijs tenentur ex contractibus, & quasi contractibus defunctorum, etiam si ad eos illinc nihil peruenisset. leg. prim. C. si cert. petat. & leg. 1. & l. pro haereditarijs. C. de haered. actionib. l. 1. §. si haeres percepto fundo. ff. ad Trebellianum. leg. 2. §. ex his. ff. de verborum obligationibus, eadem quoque ratione videbatur, vt idem foret, cum damnum dederunt cuiquam, licet ex tali damni datione ipse defunctus percepisset, aut lucri fecisset nihil, arg. tex. in l. 1. §. causa. ff. de aedil. edicto. Septima limitatio principalis est, vt haeredes{ Haeredes tenentur ad restitutionem vsurarum etiam ante lit. cont. } teneantur, s. quo ad restitutionem vsurarum, nedum de iure canonico, sed etiam de iure ciuili, & insolidum licet lis non fuerit contestata, nec aliquid ad haeredes peruenerit, ita tenet Bar. in l. 1. ff. de priua. delict. circa finem. Idem Bal. in dict. leg. vni. vlt. col. in prin. quod hoc addo gl. in c. tua nos. extra de vsuris. Idem tenet Ang. in d. leg. vni. ad fi. ratio ista est, quia vsurae petuntur tanquam indebitum. leg. si non sortem, in prin. ff. de cond. inde. de vsu. c. Michael. sed condictio indebiti datur contra haeredes, quia est actio personalis, vt est notum, ergo, &c. & istam ratione voluit assignare Ang. d. l. vni. ad fin. & idem ponit Bar. in l. 1. circa fi. de priua. delict. & vide ibi notata in apostil. Septima limitatio colligitur sic, +{ Poena delicti in contractu commissi semper transit ad haeredes. } vt praedicta procedant in delictis commissis extra contractum, tunc regulariter non dantur contra haeredes, si autem in contractu sit commissus dolus. vel delictum, tunc si ille dolus purgatur per actionem ex eo contractu, bene datur actio contra haeredes, ita intelligitur tex. in l. si hominem. §. datur. ff. deposi. & in l. ex contractibus. & l. ex depositi. ff. de act. & ob. & l. ex ea parte. §. fin. ff. de ver. obli. etiam si lis non sit contestata, nec aliquid peruenit, nisi illa actio sit subrogata in locum actionis non transitoriae. l. si eum. §. qui iniuriarum. ff. si quis cau. si ergo purgatur per aliam actionem, quam descendentem ex eo contractu, tunc non tenebuntur haeredes, ita intelligatur tex. Inst. de perpe. & rem actio. §. aliquando, & l. 3. §. pen. ff. si mensor fals. mo. dixe. & leg. illud. §. pen. & fin. ff. de trib. ista colliguntur recte intuenti ex verbis Bar. in l. 1. ff. de priu. delic. 1. 2. col. & clarius ex distinctione Ange. in d. l. vnic. licet aliter illa iura ibi intelligat glo. vt videbis in ea. Octaua limitatio potest esse, quam colligo ex[sect. 28] verbis Bal. in l. vni. vlt. col. versi. de vno quaero, quem videas, praedicta omnia procedunt, quando de delictis priuatis agitur ciuiliter, si autem agatur criminaliter, tunc dic idem iuris esse in eis, quod in publicis, hoc voluit glo. sing. quam nescio alibi, in d. l. ex iudiciorum, ad fin. ff. de accusat. quam perpetuo no. Et ex hoc potes colligere sublimitationem ad limitationem quar. de qua supra, s. vt lite contest. transeat actio ex delictis priuatis contra haeredes, vt ibidem, illud est verum, quando agitur ciuiliter, secus si criminaliter, nam tunc non transit lite contestata, nisi fuerit secuta sententia, quemadmodum in delictis priuatis, per dictam glo. quod perpetuo nota. Praedicta +{ Poena ante li. cont. quando transeat contra haeredes delinquentis de iure cano. vel iure poli. } procedunt de iure ciuili, de iure autem canonis quid iuris, vide in c. parochiano, de sepulturis, & in cap. ex literis, de rapto. Quid autem in foro poenitentiae, Docto. non tangunt, solutionem colligo ex notatis per glo. singula. cum his, quae ibi dixi in c. fraternitas sua. 12. q. 2. supra dicta sunt vera, quando quaeritur, an actiones dentur contra haeredes delinquentes, & sic passiue, an autem dentur haeredibus, & sic actiue, esset longum discutere, & ideo pro nunc omitto, & praedicta dixisse sufficiant. Vide tamen in materia glo. in l. pupillum. §. 1. ff. de regu. iur. octaua causa, & in l. sicuti. eod. tit. 4. causa. & in l. hoc iure. §. fi. eo. tit. pen. cau. item potest applicari quaest. Bal. in l. fi. C. de testib. 2. col. in fi. Item quaero an exceptio expoliationis detur contra haeredem spoliatoris de iure ciuili, vel canonico lite contestata, vel non, & quid{ Poena quando transeat contra successorem dignitatis. } in successore in dignitate, de his vide Abba. in capit. 2. de ordine cogni. vlt. col. Visum est, quando poena transeat, migretque de persona delinquentis in personam successorum, modo autem his finitimum est videre, quando poena migret per modum commutationis de vna persona in eandem met personam, quale est, cum delinquens erat incapax illius poenae subeundae, quae pro illo delicto a lege imposita erat, & tunc quaeritur, an alia poena plectendus sit loco illius, quam illo in casu lex statuerat, quae res saepe agitata fuit in Collegio diui Iacobi Cebedei Salmanticensis, cuius insignia nos olim gessimus, & circa eius constitutiones saepe id actitatum fuit. Et pro euidentia sciendum est, quod [sect. 29] in quadam constitutione nostri collegij habentur haec verba, qui autem horis statutis cum alijs in mensa non conuenerit, praesenti prandio, aut coena priuetur. Solet ergo esse quaestio inter nos, ponamus quod aliquis collegialium est priuatus a mensa, & sic a prandio, vel coena, propterea quia deliquit, vel ex alia causa, deinde venit sumpto prandio, & sic non conuenit horis consuetis, an sit puniendus aliqua poena, vel sufficiat prima, scilicet quia priuatus erat, & videtur quod sufficiat prima, per ea quae statim subijciam, sed ego teneo contrarium, & puto verissimum de iure, vnde ponitur talis conclusio, quod si collegialis aliqua de causa a mensa priuatus aduenerit sumpto prandio, alia sit poena plectendus, nec prima sufficiat. Contra istam conclusionem stringunt sequentia, primo vulgatum est [sect. 30] quod priuatio praesupponit habitum. l. fin. ff. si cert. pet. leg. decem. de verb. oblig. l. manumissiones, de iusti. & iur. cum simil. modo si verba constitutionis dicant, praesenti prandio priuetur, &c. sed ille qui priuatus est a mensa, non habet prandium, cum eo sit priuatus, ergo priuari non potest, quia priuatio, &c. Et sic videtur, quod prima poena sufficiat attentis verbis constitutionis, & confirmatur, quia non aliter a verbis, &c. l. non aliter, de leg. 3. l. prospexit. ff. qui & a quibus, cum concordan. Secundo illa constitutio est poenalis, vt ex eius verbis patet, & sic odiosa, ergo restringenda. l. cum quidam, de libe. & posthu. c. odia, de reg. iur. lib. 6. si sic ergo debet intelligi, & interpretari, vt laedat minus quam potest. leg. si praeses, & leg. interpretatione. ff. de poenis, & sic quod sufficiat prima poena, nec debeat imponi secunda, & sic contra conclusionem. Tertio sic in constitutione nostra cauetur de priuatione prandij, nec fit mentio de alia poena, ergo alia non debet super addi, quia contenti esse debemus poenis legibus comprehensis. l. si ita stipulatio facta fuerit, de verb. oblig. cum simil. Quarta regula est, quod non debet quis duplici poena puniri. l. senatus. ff. de accus. c. at si clerici. §. fi. cum ibi notatis, de iudi. quia non debet bis de eiusdem hominis admisso quaeri. l. pen. ff. nautae caupo. stabu. c. quid ergo. 23. quaest. 5. ergo in proposito vnica tantum poena debet imponi, nec alia debet adiungi. Quinto constitutio imponit priuationem prandij, & sic poena in specie, modo sic, quando poena imponitur in specie, non habet locum duplicatio poenae, quia species non potest duplicari. l. Lucius. §. impuberem. de legat. 2. ergo pro secundo delicto, s. quia non venit hora consueta, non debet puniri, & sic contra conclusionem, & facit glo. & quod ibi notatur in leg. vulgaris, in princ. ff. de furtis. Sexto vbicunque agitur de poena alicui imponenda, debet liquidissime constare de voluntate legis, vel testatoris. tex. est singula. in l. in testamento, la primera, de cond. & dem. sed constitutio dicit, praesenti prandio priuetur, &c. nec aliquid statuit de alia poena, ergo non constat liquidissime, & per consequens non debet alia poena imponi. Pro conclusione adduco sequentia. Primo[sect. 30] pondero tex. in l. 2. C. vt infra certum tempus crim. quaest. termi. vbi est tex. quod si persona, cui debet irrogari infamia, est ita vilis, quod damnum famae non sit ei iniuria, tunc debet pati poenam exilij, colligitur ibi ergo talis doctrina, quod quando persona, quae debet puniri, est incapax poenae a lege statutae, vel sibi non potest imponi, tunc debet illa poena in aliam commutari, modo ad propositum, qui est priuatus prandio propter aliquam causam, iam amplius illo priuari non potest, & sic est incapax illius poenae in specie, ergo debet fieri commutatio in aliam poenam, s. quod puniatur in aestimatione prandij, & ille est text. expressus pro illa conclusione, nam ibi ille, qui erat priuandus fama, iam erat priuatus, quia erat infamis, & tum punitur alia poena, sic in casu nostro, ille qui erat priuandus prandio, iam erat priuatus ex alia causa, ergo debet alia poena puniri, & per illum tex. notat ibi Bald. quod vbi non potest imponi poena statuta a iure, eo quod delinquens non est capax illius poenae, quod Iudex debet in aliam poenam commutare, & ex hoc infert duo in specie, vt ibi per eum, & vide Bar. in l. hos accusare. §. omnibus, vel quaest. ff. de accus. vbi dicit, hoc esse perpetuo menti tenendum. Secundo facit tex. in d. l. hos accusare. §. omnibus, ibi. sed durior, vbi est casus mirabilis, secundum Bart. quod quando poena, quae imponitur a lege, non cadit in seruum delinquentem, tunc officio iudicis alterabitur, & commutabitur poena, ergo sic in nostro casu, & ibi etiam est tex. expressus pro ista conclusione. Tertio pro hoc allego text. in l. si quis iniuria. ff. de iniur. vbi tex. dicit, quod si quis iniuriam atrocem fecerit, qui contemnere iniuriarum iudicium ob infamiam suam, & egestatem potest, & sic est incapax poenae, quia est iam priuatus illa poena legali, quod praetor debet acriter exequi hanc rem, coercere etiam acriter iniuriam facientem, & sic punitur alia poena, ergo sic in proposito nostro. Quarto pro hoc, & a fortiori facit vulgata decisio Bald. & aliorum in authen. sed nouo iure. C. de seru. fugiti. vbi tenent, quod si alicui debet manus amputari propter aliquod delictum, & ille non habet manum, quod tunc punitur in alio membro, ergo in proposito debet collegialis priuari prandio, tamen si illud non habet, quia iam est priuatus, debet puniri alia poena simili, id est, aestimatione prandij, imo a fortiori, nam si vna poena corporalis commutatur in aliam, quod est grauius, ergo a fortiori vna poena pecuniaria in aliam, quod est minus, vt in nostro casu. Quinto & etiam a fortiori pro hoc adduco vulgatam regulam, quae habet, Quod qui non habet in bonis, luit in corpore. l. si quis id quod. §. 1. ff. de iur. om. iud. l. fi. ff. de in ius vocan. l. quicunque. ff. de ser. fug. cum simil. & plene in l. 1. §. fi. ff. de poen. si ergo ille cui certa poena pecuniaria imponitur, debet corporaliter puniri, si est incapax primae forte propter egestatem, & sic fit commutatio & transgressio de pecuniaria ad corporalem, ergo a fortiori in nostro casu, si est incapax poenae pecuniariae, debet puniri alia pecuniaria poena, cum grauior sit quaelibet poena corporalis quacunque poena pecuniaria. l. cum seruorum, in fin. ff. de poen. & hoc necessario a fortiori concluditur. Sexto pro ista parte pondero tex. in clem. 1. de deci. circa fi. vbi tex. in effectu dicit, quod religiosi, qui decimas ecclesiae debitas sibi appropriant, vel applicant, suspenduntur ab administrationibus & beneficijs suis, ponamus tamen, quod non habent huiusmodi administrat. seu beneficia, qualiter punientur, dicit tex. & hoc est, quod pondero, quod eo casu ipsi sententiam excommunicationis incurrunt, ibi ergo est text. quod quando aliquis est incapax poenae a lege statutae, debet illa poena in aliam commutari, vt voluntati & dispositioni legis satisfiat, sed sic est in casu nostro, quod priuatus prandio est incapax illius poenae, ergo debet alia puniri, &c. Septimo pondero tex. in clem. 2. de vita & hones. cler. 1. 2. respon. nam dicitur, quod clerici vtentes vestibus prohibitis, de quibus ibi, suspenduntur eo ipso a perceptione fructuum beneficiorum, per sex menses, ponamus tamen, quod non sunt beneficiati, & sic sunt incapaces illius poenae, tunc dicit text. quod redduntur inhabiles ad dicta beneficia obtinenda per idem tempus sex mensium, & sic incapacitas poenae operatur, vt fiat commutatio in aliam poenam, sed sic est in proposito nostro, vt supra dictum est, ergo, &c. & hoc optime stringit. Octauo sic probo, certum est, quod videtur argumen. valere de lege ad testatorem, & econtra in authen. de nupt. §. disponat. colu. 4. cum simil. modo sic, si testator iubet aliquid fieri, quod fieri non potest propter aliquam causam, debet fieri conuersio & commutatio in aliud, vt voluntati defuncti satisfiat eo modo quo potest, & ne eius dispositio sit frustratoria. l. legatum. ff. de vsufru. lega. l. legatam. ff. de admi. re. ad ciui. perti. clem. quia contingit, de religio. domi. ergo idem debet esse in dispositione legis, sed sic est, quod lex seu constitutio nostra iubet non venientem puniri prandio illius diei, illud autem fieri non potest, quia iam priuatus est, ergo debet fieri commutatio poenae, vt satisfiat constitutioni nostrae, & ne sit frustratoria, & hoc argum. dedi ex verbis Bal. in l. quid ergo. §. poena grauior, ad fi. de his qui nota. infam. Nono optime facit l. in testamen. la primera, in fi. ff. de cond. & dem. ad quam pone casum. Decimo sic probo, supposito delicto, necessario debet sequi poena ex legis dispositione. l. eum qui nocentem, in princip. ff. de iniur. l. ita vulneratus. ff. ad leg. Aquil. quia delicta non debent remanere impunita, vt ibi. sed sic est, quod collegialis non veniens, hora consueta deliquit, vt est notum, ergo debet puniri, sed in prandio non potest puniri, quia iam est priuatus, ergo debet fieri commutatio in aliam poenam, ne alias remaneat delictum impunitum. Vndecimo certum est, quod crescente delicto vel contumacia, crescere debet & poena. l. relegati. ff. de poenis, cum simil. bonus tex. in c. quon iam frequenter, in fin. vt lit. non contest. vbi tex. dicit, quod iudex a principio vnica poena debet esse contentus ad alteram nihilominus processurus, si hoc meruerit proteruitas contumacis, &c. facit tex. elegans in l. 3. in fin. C. de episcop. audi. ibi dum dicit, nec in eos libera litatis augustae referatur humanitas, qui impunitatem veteris admissi non emendationi potius, quam consuetudini deputarunt, &c. item facit, quod diuturnitas in peccato non minuit peccatum, sed auget, leg. si diutino. ff. de poenis, facit c. non satis, cum sequen. de Simo. & c. cum tanto, de consue. & in cap. cum haberet de eo, qui duxit in matri. & in c. non debet, in fi. de consangui. & affini. modo sic pro primo delicto fuit punitus, cum ergo secundo deliquit, creuit contumacia seu delictum, si ergo pro illo non esset puniendus crescente delicto non cresceret poena, quod est contra omnia praedicta, ergo debet alia puniri, & hoc necessario stringit. Duodecimo hoc probo, pluralitas delictorum requirit pluralitatem poenarum. l. quicunque, de ser. fug. l. Agraria. ff. de termi. mo. Varia enim delicta varijs poenis punienda sunt. cap. non afficiamus. 24. q. 1. sed collegialis pluries deliquit, & pro primo delicto fuit a mensa priuatus, ergo pro sequenti, quia non venit hora consueta, debet alia poena puniri, quia plura delicta, vt modo dixi, &c. Tertiodecimo facit, quod dicit Paul. de Cast. in l. decuriones. C. ex quib. cau. infa. irro. vbi post gloss. & Bal. dicit, quod potest esse crimen, & tamen sit impunibile, nam sic tale crimen, pro quo veniret imponenda poena, fustium decurio illud committit, diceretur committere crimen, & in poenam fustium incideret mero iure, & tamen illa non poterit sibi imponi, vt ibi notatur, vnum tamen est, & hoc pondero, quod posset poena commutari, sic fit commutatio in simili, in leg. legatum. ff. de vsufru. lega. sic in proposito cum poena prandij collegiali iam priuato non possit imponi, debet commutari in aliam, ne delictum sit impunitum. Quartodecimo, vbicunque non potest colligi vel assignari, nisi vnica ratio, illa habetur pro expressa, vt est glo. singula. in l. quamuis. C. de fideic. & ibi Doct. & per Bal. in l. maximum vitium. Cod. de lib. praet. etiam si esset materia correctoria, vt per Doct. in authen. quas actiones. de sacrosanct. eccle. modo sic, quando lex vel statutum imponit poenam collegiali, non venienti, non potest colligi, nisi vnica ratio, scilicet ne delictum remaneat impunitum, vt est notum, ergo illa ratio habetur pro expressa, si sic, ergo debet alia poena puniri, cum non sit capax primae expressae in constitutione, & hoc ne delictum sit impunitum. Quintodecimo, inducta ad poenam non debent immunitatem concedere. l. sine haereditaria. ff. de nego. gest. cum simil. si ergo non habet prandium, & ideo non debet puniri, consequitur immunitatem a suo delicto, & sic constitutio inducta ad poenam concederet immunitatem contra dictam regulam, quod non est ferendum, &c. Sextodecimo hoc suadetur intentio constitutionis nostrae est non venientem punire, vt patet, sed si veniens finito prandio non puniretur, propterea quia iam alias erat priuatus, esset contra constitutiones, ergo debet puniri. cap. marchio. 1. q. 1. c. sedulo. 38. distin. cap. intelligentia, de verbo. signi. l. non dubium. ff. de legib. cum simi. Decimoseptimo hoc probo, certum est, quod quando plures actiones nascuntur ex diuersis delictis, nunquam alia aliam consumit etiam perceptione, imo omnibus debet puniri in effectu. leg. nunquam plura. ff. de priua. delict. Inst. si quadru. pau. fe. dica. §. fin. cum ibi plene notatis, & notatur plene in l. idem ait. in fin. ff. nautae caup. stab. & in l. nunquam actiones. ff. de regu. iur. 10. char. modo ad propositum collegialis commisit plura delicta, ex quibus nascuntur plures actiones, licet ergo sit punitus pro primo delicto priuatione prandij, tamen debet nihilominus puniri pro poena, quod non venit hora consueta, & sic pro secundo delicto, quia istae actiones poenales de diuersa re concurrentes nunquam alia aliam consumit etiam perceptione, vt dictis iuribus, & hoc caret responso, si autem essent plures actiones poenales de eadem re concurrentes, id est, de eodem delicto, tunc quamuis alia aliam non consumet, concursu consumit tamen perceptione, vt notatur in dictis locis, & hoc sufficit pro ista conclusione. Decimooctauo hoc probatur per id, quod notat glo. & Bar. in leg. vulgaris, in prin. ff. de fur. & glo. & Docto. in l. mariti. §. sex mensium, de adulte. & in leg. si diutino, de poenis, vbi concludunt in quaestione, qua quaeritur, an pro pluribus delictis sufficiat vnica poena, quod aut poena est reiterabilis, & tunc plures poenae debent imponi, aut non est reiterabilis, vt in poena adulterij, pro quo imponitur poena mortis, & tunc vnica tantum poena debet imponi, modo ad propositum in casu nostro sunt plura delicta, item poena est reiterabilis, quia prandium taxatur sex marapetinis, & coena quatuor. Cum ergo sint plura delicta, & poena reiterabilis, ergo pro quolibet debet puniri, & hoc etiam caret responso. Decimonono hoc probatur, quia si non puniretur veniens sumpto prandio, propterea quod alias esset iam priuatus, constitutio nostra esset quodammodo elusoria, quia sciens se non posse priuari, nunquam veniret horis consuetis, vt experientia nos docet, ergo ne hoc sequatur, debet non veniens puniri, & hoc probatur etiam a fortiori, quia etiam in materia correctoria, vbi non habet locum extensio, etiam ex maioritate rationis, iuxta notata in authen. quas actiones, de sacrosanct. eccle. nihilominus habet locum extensio, quando alias constitutio vel lex esset elusoria, vt probatur ex gloss. in clemen. prim. in ver. sepelitur, in fine de sepultu. & bona gloss. in cap. quanquam. gloss. vlt. de vsur. lib. 6. & hoc ponit Ioan. de Ana. in rub. de apost. & Moder. in d. authen. quas actiones. si ergo habet locum in materia correctoria, ergo a fortiori in casu nostro, vbi non tractamus de correctione alicuius legis vel statuti, sed solum de poena imponenda, praesertim quia hic non agitur de extensione legis, vel constitutionis nostrae, sed solum de interpretatione vel declaratione. Vigesimo sic non debet dari via vel occasio delinquendi vel malignandi. l. 3. §. 1. ff. de iur. iur. ff. de transact. l. cum hi. §. si cum his. C. vnde vi. leg. meminerint. C. de indi. vidui. toll. l. 2. in fin. & quia hominum malicijs non est indulgendum. leg. in fundo. ff. de rei vend. Si ergo priuatus sciret, se non posse iterum priuari, non veniens horis consuetis non conueniret cum alijs, vt quotidie videmus, & sic daretur sibi occasio delinquendi & non parendi constitutioni, quod esset contra praedicta, ergo, &c. & per hoc puto istam conclusionem verissimam de iure. Vltimo pro ista parte pondero tex. in eadem constitutione in alia parte, vbi dicitur, prandio autem finito vicissim arguant, &c. omnibus praesentibus, nec quispiam eorum etiam ab huiusmodi mensa priuatorum a constitutione discedat, &c. pondera ergo, quod ibi imponitur onus collegialibus, vt praesens tempore conclusionis, & tamen ab hoc onere non excusat. datur etiam priuatus a mensa, modo ad propositum necessitas veniendi horis statutis imponitur omnibus collegialibus, vt dicit constitutio, ergo ab hac necessitate non debet esse immunis priuatus a mensa, per dictum tex. si ergo non venit, puniendus est, vt saepe est dictum. Vigesimosecundo non debet esse melioris conditionis delinquens quam ignoscens. l. non solum. ff. de nox. si ergo collegialis, qui alias non est priuatus, & sic non deliquit, punitur priuatione prandij non veniens horis statutis, ergo a fortiori iam priuatus, qui deliquerit, debet illa poena puniri. Vigesimotertio optime facit l. qui seruum, de interro. actio. 2. responso, iuncta responsione ibi, nec debet impunitum, facit etiam l. 3.{ L. 3. titul. 1. lib. 5. ord. } tit. 1. lib. 5. ord. vbi noua poena priorem consumit, quam iudices etiam supremi commutare non possent, vt disseruimus supra §. 6. num. 4. de succ. crea. Restat ad contraria respondendum, Ad primum ergo respondeo fatendo, quod priuatio praesupponit habitum, & quod collegialis non potest priuari prandio, quo iam est priuatus, tamen ego teneo, quod possit puniri alia poena simili, id est, in aestimatione prandij, & sic nullo modo obstat. Praeterea quamuis constitutio dicat praesenti prandio, &c. tamen statim subdit, prandium vero taxetur sex marapetinis, &c. & sic datur sibi prandium, punitur autem in sex marapetinis, &c. & sic verba sequentia declarant praecedentia, quasi dicat, priuetur prandio, id est, aestimatione prandij, quae aestimatio non excedat sex marapetinis, &c. & sic in effectu est poena pecuniaria. Constat autem, quod punitus poena pecuniaria pro vno delicto, poterit pro alio delicto alia poena pecuniaria puniri, vt patet per praedicta, & quia pluralitas delictorum requirit pluralitatem poenarum. cap. non afferamus. 24. q. 1. & quia crescente contumacia, &c. ergo in proposito collegialis a mensa priuatus pro vno delicto, poterit iterum priuari aestimatione eiusdem prandij, eo quod non venit hora statuta, & sic constitutio nostra nullo modo obstat. Ad secundum dum dicitur, constitutio est poenalis, fateor, ergo odiosa, & restringenda, istud negatur, nam non sequitur, constitutio est poenalis, ergo debet restringi tanquam odiosa, imo habeo regulam, quod constitutio poenalis dicitur fauorabilis, & extendenda, quando egimus de delictis puniendis, istam regulam notabiliter ponit Barto. in leg. 2. §. exercitum. ff. de his qui nota. infam. Bal. in l. non sine. C. de bonis, quae libe. Paul. de Castr. in leg. bona fides. ff. deposi. Bart. in leg. quemadmo. circa medium. C. de agri. & censi. lib. 11. cum ergo in nostro casu sit huiusmodi, ergo cessat argumentum in praesenti, quia nos non quaerimus de poena extendenda, sed de poena imponenda de nouo propter nouum delictum, & dum subijcitur in argument. contrario quod debet interpretari, vt minus laedat, quam potest, & sic quod sufficiat, poena non obstat, quia in nostro casu delictum est certum, item poena constitutionis est certa, vt supra dixi, ergo cessat interpretatio & coniectura. l. continuus. §. cum ita. de verb. obl. Ad tertium dum dicitur, quod in constitutione non cauetur de alia poena imponenda, quam de priuatione prandij, ergo, &c. quia contenti esse debemus poenis legalibus, dico, quod non obstat, nam fateor quod non debet alia poena imponi quam etiam de qua cauetur in lege, tamen debet intelligi quando illa potest imponi, alias imponitur alia similis, quando delinquens est incapax primae, & ne delictum remaneat impunitum per ea quae supra late dixi, & eadem est responsio ad id quod subijcitur, quod contenti esse debemus poenis legalibus, fateor, scilicet quando illae possunt imponi, alias fiat commutatio, vel secundo dico, quod poena legalis est illa, scilicet in quam fit commutatio, cum iura dicant, quod quando delinquens est incapax poenae statutae, debet alia plecti vel puniri, & sic non obstat. Quartum non obstat, quod non debet quis duplici poena, &c. fateor, sed quando prima sufficit, alias secus, vt in nostro casu, & notatur in c. at si clerici. §. fin. de iudi. vel secundo illud contrarium non facit ad propositum, qui loquitur respectu eiusdem delicti, sed quando sunt plura delicta, tunc requiruntur plures poenae, vt in nostro casu, quia pluralitas delictorum, vt dixi, &c. & ita intelligitur regula, quae dicit, quod non debet saepius de eiusdem hominis admisso quaeri, &c. pondero illud verbum admisso in singulari, si autem essent plura admissa, id est, delicta, vt in nostro casu, &c. secus. Quintum non obstat, quia nego quod poena constitutionis sit poena in specie, immo dico quod est in quantitate, vt supra probaui, & sic potest duplicari, & per consequens contrarium non obstat. Praeterea posito quod esset in specie, & sic non posset duplicari, tamen dico quod debet puniri alia poena pecuniaria pro secundo delicto, quia secundo delinquens erat incapax primae poenae, & hoc per ea quae supra dixi, & sic non obstat. Sextum non obstat, dum dicitur quod vbi agitur de poena, debet liquidissime constare, &c. quia fateor, tamen dico quod in casu nostro constat liquidissime, constitutio enim dicit, prandio priuetur, &c. ergo liquide constat, quod constitutio voluit illud delictum puniri, ergo debet puniri eo modo quo potest, sed prandio non potest priuari, quia iam est eo priuatus, ergo punitur in aestimatione, & sic non obstat, praeterea adhuc dico quod potest puniri eo modo quod constitutio disponit, quia statim constitutio taxat prandium, & sic non venientem vult puniri in aestimatione prandij, quae aestimatio semper durat, ergo punitur secundum verba & mentem constitutionis, & sic non obstat. Praeterea praesumptio legis est liquidissima probatio, vt notatur in l. si tutor. C. de peri. tuto. cum sim. sed concesso quod iste esset incapax primae poenae, adhuc leges expresse dicunt quod debet fieri commutatio in aliam, vt supra probaui, ergo liquidissime constat, quia si praesumptio legis est liquidissima probatio, ergo a fortiori dispositio legis expressa, quod nota, quia de huiusmodi poenarum geminatione frequenter solet controuerti. Et ista faciunt ad illam nobilem quaestionem, dum Doct. aiunt, videndum esse, [sect. 31] An si aliquis commisit aliquod delictum, propter quod deberet decapitari vel suspendi, si postea iste efficiatur furiosus, debeat decapitari vel suspendi. Bald. notabiliter mouet hanc quaestionem, in l. furiosum. C. qui testam. fac. poss. vbi determinat, non posse puniri in persona, sed bene in bonis, vt in l. diuus. ff. de offici. praesid. Idem tenet idem Bald. in l. 1. C. de confess. & in l. humanitatis. num. 46. C. de impu. & alijs. Idem Bald. & idem Aluarotus, in cap. 1. in fin. principij. an ille qui interfecit fratrem domini sui in vsibus feudorum. Ioan. de Imo. in l. ex facto. ff. de vulga. & pupil. numero 22. Idem Imol. sequitur illud dictum Bald. in ca. Raynutius. num. 143. de testam. allegat ad hoc tex. in l. diuus, in §. si vero. ff. de offi. praesi. eandem opin. Bald. tenet Alexan. in d. l. furiosum. C. qui testam. face. poss. & est communis opinio, vt per Ludoui. Roma. in d. l. furiosum, & per eundem in l. penu. ff. si ex noxali cau. agatur. licet ipse vtrobique contrarium teneat, quod & tenet contra communem opinionem Bar. in c. in liberis. col. pen. de rescriptis. Iason in l. si seruum. nume. 7. ff. si ex noxali caus. agatur. loannes Igneus in l. 3. §. ignoscatur. nume. 79. ff. ad Syllan. sed tamen opinio Bald. communis est, & hanc opinio. Bald. sequutus fuit Ias. in d. l. furiosum. num. 7. Idem in l. ex facto. num. 30. ff. de vulg. & pupill. & ibi Franc. a Ripa num. 73. Guilielmus Bened. in repet. c. Raynutius. in verbo, si absque liberis moreretur, de testam. in tractatu de exemplari substitutione. numero 23. Decius, & ibi Hieron. Cagnolus numero primo. in le. in negotijs. ff. de reg. iuris. & hanc opi. firmat esse communem Ludoui. Gomesius in §. item si quis in fraudem. numero 6. Institutio. de actio. eandem etiam dicit communem esse Hippolytus de Marsilijs, in leg. 1. numero 58. ff. ad legem Cornel. de sica. hanc opinion. dicit item communem, licet contra eam teneat Ias. in l. si seruum. numero 7. ff. si ex noxa. causa agatur. eandem opinio. Bald. sequitur Angel. Aret. in tract. malefic. in verbo, scienter & dolose. numero 7. Marcus Anto. Baueria. in §. item furiosi. numero 13. & 14. Institut. qui testam. facere poss. Sed contra istam communem opinionem facit, nam si quando poena a lege imposita exequi non potest propter incapacitatem delinquentis, adhuc fit commutatio poenae, ne ille impunitus abeat, vt disseruimus, quanto magis in specie nostra, vbi executio in corpore furiosi fieri posset, sed tenenda est communis opinio, quia furiosus mortuo assimilatur. leg. si quis alicui, iuncta sua Gloss. verbo, acquisitam. ff. de acquiren. haered. sed in mortui cadauere non fit pro delicto condemnationis executio, vt per totum. ff. de cada. puni. ergo, &c. si aliquis existens in ebrietate committat homicidium, non debet puniri homicidij poena, probat text. in c. sane. cum duobus sequentibus. 15. q. 1. Glo. in c. inebriauerunt Loth. ead. causa, & q. & in l. 1. iuncta Gloss. in verbo, temulentia. C. si quis Imper. maledixerit de iure regio probatur in l. 5. tit. 8. & part. 7. & hanc opi. tenet Bar. in l. aut facta. ff. de poenis, quem sequitur Hippolytus de Mars. in l. 1. nu. 63. ff. de sicarijs. Cardin. Alex. in ca. denique. 4. distinc. Franc. de Ripa in l. fin. nu. 79. C. de reuoc. don. Ioan. de Anan. in c. de infantibus. nu. 2. de his quis filios occide. Roma. in l. 1. in princ. nu. 9. ff. de verb. oblig. & hanc opin. approbant Doc. Theologi, prout refert Ioan. Gerson. in regula, moralibus. lib. 1. col. 3. Sanctus Thomas 2. 2. q. 150. articu. vltim. Bald. in rep. l. 1. colum. 2. C. vnde vi. Angelus in l. si non conuitij. C. de iniurijs. Abbas Pan. in cap. sicut, de testib. Angel. Aret. in tract. maleficiorum. in Glo. scienter & dolose. Bal. in l. data opera. col. 13. C. qui accus. non poss. per Ang. Aret. vbi supra. verb. incendario. Gregorius Lupus in d. l. 5. verb. se embriagasse, & haec est communis opinio, quod non debeat puniri homicidij poena, sed alia mitiore, quod iure can. probatur in d. c. sane, & iure ciuili, in leg. omne delictum. §. per vinum. ff. de re mili. & iure regio, in d. l. 5. Contrariam tamen opin. tenet idem Bart. sibi contrarius, in l. respiciendum, in §. delinquunt. num. 3. ff. de poenis, per tex. in l. omne delictum, in §. qui se vulnerauerit. ff. de re milita. & ista opin. Bart. sequitur Florianus in l. sed & si quacunque, in §. sed si infans. ff. ad l. Aquil. vbi dicit Florianus, quod iste talis punitur, tamen mitius, quam si non fuisset ebrius. Quam opin. sequitur etiam Gulielmus Mayn. in l. in totum. num. 68. & in leg. fere in omnibus. num. 3. ff. de reg. iur. Salicet. in l. diuus Traianus. C. de sicarijs. Abb. in c. 1. col. 2. de maledi. Bald. in l. 1. nu. 45. C. vnde vi. & Diuus Thomas, vbi supra, refert quendam Pitagoricorum seuerius statuisse contra delinquentes per ebrietatem quam si in sana mente deliquissent. Tertia fuit opin. existimantium, vt si sciebat se solitum manus ad arma impellere, hominesque percutere cum inebriaretur, ebriusque data opera factus fuit, tunc ordinaria poena puniatur, non secus, quam si sanus mente id fecisset, alias secus, ita tenent Marianus Sozin. in repet. c. ad audientiam. num. 15. de homi. Areti. vbi supra. verbo, scienter & dolose. num. 17. Ludo. Montaluus de reprob. sententiae Pilati, dubio 1. num. 4. Petrus Due. regula 257. sed loquuntur contra d. l. 5. & iura supra adducta. & errant, quia licet dolose quis sese ebrium faceret, non tamen capienda est tam sinistra suspicio & coniectura, vt dolus istius ad homicidium vsque sese porrigeret, qua de re alibi latius. In summa [sect. 32] homicida regulariter capite punitur. l. 1. ff. ad leg. Corne. de sicar. l. 2. & 3. titu. 8. par. 7. & l. 4. titu. de los homicidios, lib. 6. ordin. ampliatur nouem modis, & limitatur alijs 25. modis, vt per Hippol. in d. l. 1. de sicar. colum. 1. cum 12. sequen. plenius per Iac. Boullen. in l. capitalium. §. famosos. ff. de poen. remissiue per Bern. Diaz regula 321. sed inter reliquas limitat. ea non est praetermittenda, quod si homicidium culpa tantum, non etiam dolo commissum fuit, cessat poena capitalis, secundum veram & communem opinio. quam tenent And. in l. 1. ff. de legib. & ibi Ias. nume. 19. Bart. in l. quid ergo. §. poena grauior. ff. qui no, infam. Bal. in l. qui data opera. C. qui accusare non possunt, & alij quam plures relati per Ias. vbi supra. Sed quid si cum animus esset occidere Titium, errore alium occidi, puta Seium, an sim capitaliter puniendus, non secus quam Titium, quem volebam, interfecissem, & Barthol. sentit quod sic, quia omnino dabam operam rei illicitae, ita Bartol. in l. respiciendum. §. delinquunt. ad fin. ff. de poen. sed contrarium tenet Ang. ibi, & idem Ang. in l. si cum seruo, per illum tex. ff. de iniu. Florian. in l. scientiam. §. sed & si defendendi. ff. ad legem Aquil. Iaso. in l. 1. ff. de legib. num. 18. & haec pars mitior videtur, argum. l. interpretatione, & l. sanctio legum. ff. de poen. c. in poen. de reg. iur. libr. 6. sed tamen ego puto quod capite puniatur, nam homicidium fecit re & animo, nam quod fecerit re ponimus pro constanti, quod fecerit animo probatur, nam iste habuit animum homicidium faciendi, & licet noluerit me occidere, sed te tamen nihilominus occidere voluit, idque fecit, nec est curandum, me ante occidere voluit, nam lex homicidium in quacunque persona factum punit, vnde cum & re & consilio sit factum homicidium, licet extrinsecus sit erratum, id non impedit poenam homicidij, quae vt locum habeat, duo tantum, quae hic, vt dixi, interuenerunt, requiruntur, s. factum & consilium, sicut in simili probatur in l. 1. §. si legatarius. ff. ad leg. Falc. & per totum ff. de cond. inde. prout no. Gl. in l. nunquam. ff. de acqui. rerum do. & Bartol. & omnes post Glo. ibi in l. si per errorem. ff. de iur. omn. iud. & in specie est tex. quem Bart. all. in d. l. respiciendum est, s. text. in l. eum qui nocentem. §. pen. & fin. ff. de iniu. vbi est expressum. Et tenendo opi. Bart. contra communem, non obst. d. l. cum seruo, nam ibi constat iniuriam factam consilio non esse, sed nec etiam re, quia vbi deest animus iniuriandi, ibi iniuria esse non potest, vt in fin. prin. Inst. si quadr. pauper. at in nostro casu homicida habuit saltem in genere animum iniuriandi, id est, occidendi, & idem in d. §. pen. & fin. vnde errat Ias. quatenus ait hic dolum non esse. Nec obst. dict. l. cum autem. §. excipitur, de aedil. edi. nam ibi similiter dolus nec in genere affuit, nec in specie, vides ergo quod opin. Bart. & lege probatur & ratione, pro qua optime facit l. si quis seruo alieno. C. de fur. & §. sed & si credat. Insti. eo. vbi quando delictum est perpetratum animo, & facto meo, licet ex voto non successerit, punior, ac si etiam re, & ex voto delictum perfectum esset, ergo quanto magis in nostro casu, vbi non modo haberi animum delinquendi, animumque ad factum deduxi, sed etiam delictum re fuit perpetratum, licet non ex animo & voto meo, sed aliter quam ego volebam, & si in dd. ll. vt in fi. earum patet, punitur ille propter exemplum, quanto magis in nostro casu, quando delictum est grauius. Adde etiam pro me, quia aliquando fit iniuria solo animo, vt cum pater per filium iniuriam patitur, iuxta §. patitur. Institu. de iniur. aliquando fit iniuria solo facto, veluti, si cum Titium occidere vellem, te occidi, iuxta d. §. pen. & fi. aliquando fit iniuria & animo, & facto, veluti si cum te occidere vellem, id effici, primo casu cessat poena & delictum, secundo vero & tertio casu, nec cessat delictum, nec poena, haec omnia probantur in d. §. pen. & fin. si recte inspiciantur. Praeterea sat est quod vel in genere delinquendi animum iste habuerit. l. qui iure militari, de testamen. mil. iuncta l. 2. de libe. & posth. & §. nominatim. Inst. eod. tit. # 97 Cap. xcvii. Svmmarivm. -  1 Mater ex mala tutelae administratione an possit incarcerari, cum omni legum auxilio renunciaui, ardua q. -  2 Mulier capi non potest pro debito ciuili, cum communi opinione. -  3 Parentibus maior pietas debetur quam reliquis. -  4 Parentum vtrique par pietas debetur, licet eis in liberos non sit par potestas. -  5 Mulieri parcendum est aduersus dolum sumptum. -  6 Ratio expressa in lege pro lege habetur. -  7 Nobilis non capitur pro debito ciuili. -  8 Mater ratione tutelae male administratae non capitur, etiam si per pactum renunciasset omni legum auxilio. MVlier quae in assumptione[sect. 1] tutelae renunciauit Velleyano, & omni legum auxilio, potest ex mala administratione in carcerem trudi, ita Bart. numer. 13. in auth. matri. C. quando mulier officio tutelae fungi pos. Idem Bart. in l. si quis sub conditione. numer. 7. ff. de testam. tute. Salic. in d. auth. matri & auiae. num. 14. Roma. Alexan. & Iaso. nu. 34. in d. l. plerique. ff. de in ius vocan. Idem Rom. in l. si vero, in §. de viro, & in l. alia. §. eleganter. num. 11. ff. de solu. matri. Philip. Dec. in l. foeminae. num. 74. ff. de reg. iur. Alex. in additionibus ad Bar. in l. nemo carcerem. numero 4. C. de exact. tribu. lib. 10. Matthesilla. in sing. 110. Bald. in tract. de carceribus. ca. 1. nu. 3. Bartholo. Soc. in reg. 259. in 7. fallentia. & in reg. 229. in 2. fallen. & in consil. 180. nume. 2. vol. 2. Guil. Mayne. in l. quo tutela. nu. 138. ff. de reg. iur. Marianus Sozin. in tract. de citationibus. artic. 5. num. 39. versic. 16. fallit Nicola. Boerius in decisione 349. nu. 11. Ias. in d. l. ad egregias. num. 9. ff. de iureiur. & in l. si ego. la 2. num. 4. ff. si cer. pet. Hippoly. in singul. 248. Gomesius in d. c. mulieres. nu. 13. de iudi. lib. 6. Cifuentes in l. 62. Tauri. & ibi Pala. Rubius num. 3. & Castillo in prin. Bald. Nouellus in tract. de dote, in 7. par. princip. priuilegio quinto. Nicolaus Boerius in repe. l. consentaneum. nu. 41. C. quo. & quand. iudex. Matthesillanus in singul. 119. Contrarium tenet Sozin. in d. l. plerique. Barbatius in dict. c. lator, & alij quos ipsi referunt, praesertim Barb. in d. c. lator, de pignoribus, pro quibus contra communem sententiam facit, [sect. 2] quia foemina pro debito ciuili non potest incarcerari in domo, nec extra domum, l. 1. C. de officio diuersorum iudicum, & in authen. ibi posita, & in authen. hodie nouo iure. C. de custodia reorum. Gloss. in l. consentaneum. in verbo, ad cogendum. & ibi Barth. Doc. C. quomodo, & quando iudex. & in l. ad egregias. in Glo. 1. ff. de iureiuran. hanc opin. tenet Ias. in l. cum dubitatur. num. 33. C. de iure emphyteu. & in l. plerique. nu. 34. ff. de in ius vocan. & in l. si ego. nume. 34. ff. si cert. pet. & in l. ad egregias. num. 9. ff. de iureiuran. Cifuentes & Doct. in d. l. 69. Tauri. Philip. Decius in reg. foeminae. nu. 72. ff. de reg. iur. Barba. in ca. lator. nume. 1. de pignoribus. Dominicus Francus, Ludo. Gomesi. & caeteri Doct. in ca. mulieres, de iud. libr. 6. Bald. in tract. de carceribus. cap. 1. nu. 3. Ioan. Bapti. de S. Seuerino, in tract. de debitor. suspect. & fugiti. q. 5. nume. 22. Maria nus Sozi. in tract. de citationibus. art. 5. nume. 39. versi. 16. fallit Nico. Boerius, in decisi. 349. num. 11. Hippoly. de Marsilijs, in pract. criminali. §. attingam. num. 64. & in sing. 248. Soz. in reg. 259. Haec autem regula nullo iure reperitur limitata in casu quo de agimus, ergo erubescimus cum sine lege loquimur. leg. illum. C. de colla. praesertim cum regulis iuris tenaciter sit adhaerendum, vt plene tradunt Decius, Cagnolus & Maynerius post Barth. ibi. in l. 1. ff. de regu. iur. Quinimmo communis opinio non solum nulla nititur lege, sed etiam caret omni bona ratione, nam si mulier non potest capi pro debito pecuniario extraneis debito vel praestando, nec pro debito etiam fiscali, nec etiam pro debito descendente ex maleficio, quando tale maleficium non erat enorme, vt d. l. 1. & authen. sed hodie. C. de officio. diuer. iud. & authen. vt nulli iudicum. §. necessarium. authen. sed nouo iure. C. de custodia reorum. quanto minus capi poterit pro eo debito quod non descendit ex vero maleficio, nec debetur fisco, nec etiam priuatis extraneis, [sect. 3] sed tantum coniunctis, hoc est filio vel nepoti, cum quibus longe mitius quam cum extraneis agendum est. l. nam & si parentibus. ff. de inofficio. testam. l. scripto. ff. vnde liberi, praesertim cum liberis qui immanium ferarum moribus non sunt praediti, semper sancta & honesta persona parentum videri debeat, vt in l. liberto. ff. de obse. & faciunt pleraeque leges illius tituli, & C. eod. tit. nec dubium est quin par reuerentia esset debeat respectu parentum foeminarum quam masculorum, vt ff. de in ius vo. l. 4. §. parentem. vna enim est omnibus parentibus seruanda reuerentia. l. parentes, eod. tit. quinimo quo certior est parens, eo maior reuerentia ei debetur, nec dubium est quin mater certior parens cuique nato sit quam pater. l. quia certior. ff. de in ius vo. [sect. 4] matribus enim ac patribus par pietas est respectu liberorum, licet non par potestas, vt in l. furiosae. ff. de curat. furiosi, & cuiusmodi cunque mater sit, tamen in iudicio filij de turpitudine parentis vix dici oporteret, secundum Cice. in oratione pro Cluen. quia secundum eum non modo reticere homines parentum iniurias, sed etiam aequo animo ferre oportet, quanto ergo facilius ferre decebit rei censusve parum frugaliter administranti acturam, cum quaelibet iniuria personalis longe grauior sit quam totius census amissio. l. in seruorum, cum ibi nota. ff. de poe. ergo cum foemina tutelam aut curam extraneorum habere non possit, sed tantum liberorum. l. 1. 2. & 3. & authen. matri & auiae. C. quando mulier tutelae officio fungi possit, dicerem quod talis curae malae administratae aut tutelae ratione possit a liberis suis crudeliter in carceres trudi, non solum omnino falsum, sed etiam iniurium, impium, crudele, ac nefandum cuique honesto viro videri debet. [sect. 5] Praesertim cum mulierib. & minotibus subueniatur aduersus dolum praesumptum, vt si minus frugaliter tutelam, vel curam administrauerit non tam dolo quam culpa, quinimo non tam culpa peculiari sua quam totius sexus mulieris propter ipsarum fragilitatem videbitur defecisse, praeterea propter sexus honestatem & reuerentiam matronalem hoc mulieribus priuilegium datum est, d. l. 1. C. de offi. diuersorum iudicum, ibi considerato sexu, ergo id priuilegium renunciatione omitti non potest. l. alia. §. eleganter. ff. sol. matrimo. Quinimo etiam ea si ratio expressa non esset, pro expressa haberi deberet, quandoquidem alia reddi non potest, iuxta Glo. communiter approbatam, vt per Ias. Corn. Alexan. & alios ibi, in l. quamuis. C. de fideicom. [sect. 6] & cum dicta ratio sit expressa in dict. l. 1. habetur perinde ac si lege nominatim comprehensum esset, quia quando ratio legis est generalis, licet decisio sit particularis, tamen ipsa ratio pro lege habetur, nec restringitur per decisionem particularem, quin imo decisio tunc loco tantum exempli habetur, quod non arctat regulam, vt plene tradunt Tiraquell. de causa cessante, parte. 1. numero 152. & numero 135. cum plu. praeced. & seq. Iason, Decius Curti. iun. & alij in leg. humanitatis, per textum ibi. C. de imp. Iason in leg. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verbo. oblig. numero duodecimo. ad fin. Iason in l. de quibus. num. decimoquarto. ff. de legibus. Iason in leg. quamuis, post Glos. ibi. C. de fideicom. Idem in authen. quas actio. C. de sacros. eccle. numero 22. cum plu. praeced. & seq. perleg. his solis. C. de reu. don. quod procedit secundum communes & veras opiniones, etiam in exorbitantibus & poenalibus & correctorijs, vt dictis locis, vnde cum in dict. l. sit expressa illa ratio considerati sextus muliebris, eique debito honestatis & pudicitiae pro expressa haberi debet legis decisio etiam quoad hanc rem qua de agimus, quandoquidem eadem ratio ex integro militat, & in hac specie tutelae vel curae parum frugaliter administratae non secus quam in reliquis speciebus, nec ad rem pertinuit quod mulier renunciasset Velleyano & omni legum auxilio, nam talis renunciatio eo pertinet, vt efficaciter obligata videatur, non autem vt carceribus detineatur. Aliud est enim aliquem obligatum esse. Aliud executionem contra eum fieri, & etiam in executione facienda varij modi esse & possunt, & solent, vnde in specie proposita non negamus mulierem efficaciter obligatam fuisse, attamen cum contra eam sit executio, diuerso modo fit, quam si fieret contra virum aut masculum. nam & similiter nullus negabit [sect. 7] quin nobilis efficaciter ex omni contractu obligetur, & tamen executio contra eum aliter fit, quam fieret contra plebeium, nam vinculis non detinetur, vt plene resoluimus de succ. creati. libro tertio. §. 22. numero septuagesimoquarto, cum pluribus seq. Pro nobis text. in §. eleganter. l. alia. ff. soluto matrimo. Pro nobis l. si quando. §. illud. C. de inoffic. testam. dum ait meritis magis filios ad obsequia paterna prouocandos, nam ibi Papinianus Iureconsultus per Iustinianum relatum turpe ac veluti flagitiosum existimauit, vt inter parentes & liberos ad mutua officia prouocandos necessaria esset pactio aut verbalis vlla coactio. At quanto turpius ac flagitiosius eidem Papiniano videretur vinculis ac carceribus id assequi velle. Pro nobis l. quae iure. ff. de pact. dot. Pro nobis tex. in cap. si diligenti, de foro competen. Pro nobis l. veluti. ff. de iusti. & iure. ibi, vt patriae & parentibus pareamus, id quod vel ipsum ius naturae dictauit. Ad idem l. fin. ff. si quis a par. l. 1. §. quae onerandae. ff. quarum rerum act. non detur. l. 1. & 2. ff. de hom. lib. exhi. Ad idem l. libertos. C. de obseq. §. sed maior asperitas. Insti. qui sunt sui vel ali. iur. l. fin. C. de bon. lib. ibi, reuerentia tamen, faciunt ea quae tradidimus de succ. creatio. §. 22. numer. 74. cum pluribus seqq. [sect. 8] Hactenus cum Velleyano & omni legum auxilio per simplicem renunciationem renunciauit, quid tamen si per pactum conuentum quod efficacius esse solet, vt patet in l. prima, cum ibi notatis per Glos. & Docto. C. de pactis, vbi ius conditionale remitti potest per pactum, quod tamen per simplicem renunciationem missum fuerit, non posset, sed adhuc tenendum est idem, vt mulier etiam per pactum conuentum nequeat renunciare huic beneficio, ne pro debito pecuniario carceribus detineatur, vt cum multis contra magis communem opinionem disseruimus in dict. §. 22. nume. 82. vbi multas affines quaestiones attigimus. # 98 Capvt xcviii. Svmmarivm. -  1 Monachi an possint esse executores testamentorum, ardua quaestio. MOnachi [sect. 1] minores executores testamentorum esse nequeunt, clem. exiui de paradiso. §. proinde, & §. verum, de verbo. signif. at si testator reliquit decem florenos distribuendos inter decem pauperes, & huic distributioni faciendae praefecit talem monachum, is monachus huius ministerij non videbitur incapax, Barto. in tracta. minoricarum. lib. 2. c. 4. & 5. num. 5. Idem Bart. in l. cum pater. ff. de le. 2. in §. haereditate, quem sequuntur ibi Paul. & Ioan. de Imol. Petrus de Anch. in consi. 412. nume. 8. Ias. in l. 1. §. item acquirimus. num. 52. ff. de acq. poss. Alexan. in consil. 57. nu. 8. vol. 2. Couarr. in c. tua. num. 1. de test. & est communis opinio secundum Ripam, in l. ex facto. §. si quis rogatus. 2. ff. ad Treb. num. 5. hanc dicit communem opinionem Ioannes Gualdensis de arte testa. tit. 7. cautela. 7. nume. 3. Sali. in l. 1. C. de haer. inst. Abb. consil. 11. factum sic se habet, & consi. 110. in causa, lib. secundo. prout refert Gualden. vbi supra. And. Siculus consil. 12. lib. 1. Lud. Rom. consi. 49. quoad primum, in secundo dubio, prout refert Ripa, vbi supra. Pro hac opinione facit, quia omnia censentur permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quibus cau. maiores, sed monachi quo ad vltimarum voluntatum executiones non sunt penitus interdicti, quia licet actio prout iuris est, & actualis executio, seu administrario prout est facti, eis non possint competere, tamen consilium ad illam rem accommodatum possunt praebere, haec tria probantur in dict. §. verum, ipsis ergo non competit iurisdictio ad quicquam hac in re imperandum, non actio ad quicquam hac in re petendum iudici aliter vel extra non administratio vel dispensatio seu distributio, vt manibus suis vel opera sua isthaec fiant, sed consilium praebere possunt, & licet regulariter haeres non teneatur sequi tale consilium. l. cum pater. §. mando. ff. de leg. 2. tamen illud verum cum haeres sponte consilium monachi requisisset, vel vltro a monacho sibi datum esset, non sic quando ex praecepto testatoris haeres iussus esset consilium requirere monachi, & illud sequi, nam licet isto casu actio huic monacho nulla competat ad compellendum haeredem, vti eius sequatur consilium, adhuc tamen is haeres si iuxta praeceptum testatoris monachi consilium non petat, petitumque non executus fuerit, non videbitur paruisse voluntati defuncti, sicque incidet in poenam authen. hoc amplius. C. de fideic. & in corpore, vnde sumitur, meritoque vt indignus priuabitur defuncti haereditate, vt ibi, nam in dict. clem. id vnum prospectum fuit, nec circa res humanas monachi morarentur, quae aliquam moram aut solicitudinem, curam & impedimentum considerabile secum traherent, cuius interuentum ipsi distraherent a diuinarum rerum contemplatione, non sic si vel nullo modo vel tam leuiter vt in consideratione esse non deberet, distraherent, vel impedimento eis fierent. sicque consilium monachos hac in re praebere non vetuerunt iura, sed in specie nostra nihil plus facit monachus quam praebere consilium nominando illos pauperes, licet istud consilium de praecepto testatoris efficacius & fortius sit quam si praeberetur citra iussum testatoris, sed licet maiorem vim ac potestatem iura dederint huic consilio a monacho praestito ex praecepto testatoris, quam si vltro & citra testantis iussum praestitum esset, non tamen monachus magis moratur aut impeditur a diuinorumque contemplatione abstrahitur in isto consilio praebendo praecepto testatoris, quam si illud citra eius iussum praebuisset. sicque non est cur magis hoc casu consilium tale praebere impediatur quam illo. Contra quam tamen opinionem tenet expresse Baldus in dict. authen. ingressi. numero 20. quia de facili hoc officium trahitur ad quaestum pecuniarum. Quam opinionem Baldus sequitur. Card. in dict. clem. exiui. in §. verum. numero decimoquarto. & ibi Petrus de Anch. numero vigesimotertio. & in consil. 202. numero secundo. Iacobus de Canibus in tract. de executione vltimarum voluntatum in prima particula. numero vigesimotertio. Dominicus de Sancto Geminiano, in capit. 1. col. 2. de testame. in 6. & ibi Franc. Idem sentit Bald. in l. id quod pauperibus. C. de episco. & cler. nu. 9. dum refert se ad id quod dixerat in dict. auth. ingressi. Idem tenet Celsus in add. ad Bal. in d. auth. ingressi, aiunt enim prohibitionem, de qua in d. cle. exiui, esse generalem, nec restringi per rationem particularem, ibi expressam, arg. l. prospexit. ff. qui, & a quibus, ibi, quod per quam durum est, sed ita lex scripta est, sed sane ibi erat generale praeceptum, nec erat expressa ratio specialis per quam illud generale praeceptum restringeretur, quam opinionem tenet etiam Felinus in cap. ex parte. num. 6. de constit. Bart. in consil. 12. colum. 12. vol. 1. num. 3. versi. ex istis infert. Eandem opinionem contra Bart. tenet Francis. a Ripa, in dict. §. si quis rogatus. numero quinto, vbi dicit quod verior & salubrior est supra dict. opinio Bald. per text. in d. clement. exiui, in §. dubitauerunt, ibi, in ea quomodo oculos habere ad bona videantur, & ibi respondet ad fundamenta Bartho. opinionem tamen Barthol. dicit ibi posse procedere nemine se opponente, quia tunc valet electio secundum Fredericum de Senis, in consi. 293. ad finem, & in istis terminis loquitur Romanus in consilio quartocentesimo nonagesimonono. nume. quinto, & in singula. 242. & in consilio ducentesimo trigesimoquinto, numero quarto, & vltra Doctores, supra dict. opinion. Bald. contra Barthol. dicit esse puram veritatem Barba. in dicto capitulo, tua nobis. nume. 9. & decimo. & dicit quod communis opinio eam sequitur, & allegat quam plures Doctores, eandem opinionem Bald. dicit de iure veriorem, licet communem dicat opinionem Barthol. Ioan. Gualdensis in tracta. de arte testandi, titu. 7. caut. 7. numero tertio. hanc Bald. opinionem sequitur, & receptiorem appellat Petrus Due. regula 381. Denique priorem partem affirmatiuam, vt liceat monacho minori talem electionem pauperum, seu nominationem facere, longe veriorem puto, nam si testator iuberet, vt talis eleemosyna fieret de consilio talis monachi minoris, vel si haeres sponte sua vellet eam eleemosynam facere, de eius consilio quo magis pium gratumque Deo faceret, nullus abnegaret quin id liceret. d. §. verum, ibi, verum tamen in his exequendis dari consilium ipsorum statui non obsistit, sed isthaec nominatio, qua de agimus, non praebet vllam iurisdictionem tanquam iudici, vel executori ipsi monacho, nec praebet ei vllam actionem tanquam parti, nec imponit ei necessitatem manibus suis attingendi illam pecuniam, aut alterius vllius administrationis, aut solicitudinis subeundae, aut actum vllum corporeum faciendi, vel opus, seu operam, sed simul ac verborenus declarauerit eos decem pauperes quos digniores, aut dignos illius eleemosynae existimauerit, functus erit officio suo, satisque fecisse videbitur, per quod nihil omnino a diuinarum rerum contemplatione se substraxisse videbitur, sed potius opus pium gratumque Deo fecisse, & in tali nominatione facienda simillimus esse videbitur consilium danti, cui consilio haeres parere necesse habebit, licet alias consilia regulariter non sint obligatoria, vt in d. §. iurando, sed haeres formaliter obtemperasse voluntati testatoris non aliter visus erit (prout debet, arg l. Maeuius, & l. qui haeredi, in princip. ff. de condi. & dem.) quam si in ea eleemosyna distribuenda sequatur nominationem, & consilium illius monachi, ergo, &c. # 99 Capvt xcix. Svmmarivm. -  1 Testamentum in quo filiusfamilias a patre praeteritus fuit, est ipso iure nullum, etiam antequam filius impugnet, ard. q. -  2 Conditionum aliae suspensiuae sunt, aliae resolutiuae. -  3 Intellectus legis filio praeterito. ff. de iniusto, rupto. FIlivsfamilias [sect. 1] in testamento patris praeteritus fuit, an testamentum sit ipso iure simpliciter, & omnino nullum, an vero ita demum si filius illud dicat nullum, adeo controuersum est, vt hunc articulum esse de summis apicibus iuris Ias. exclamauerit in l. fin. num. 23. cum seq. C. de bono. poss. contratab. qua in re, vt ita demum sit nullum, si filius id voluerit, & non aliter tenuit Gloss. in l. filio praeterito. ff. de iniusto, rupto. Gloss. in l. scimus, in princ. verb. ipso iure. C. de inoffi. test. Glo. in l. si duo. ff. de leg. praest. Glo. in l. is qui in potestate, in prin. eod. tit. Glo. in l. si pater, in Glo. mag. ad fin. C. de inst. & subst. & ista fuit communis opinio Glossarum secundum Ias. vbi supra. dict. num. 23. quodque semper Glossae ita tenuerint, firmat Ange. qui idem sequitur, & eam veram non aliter, atque Euangelium semper existimasse parum pie fatetur, quam ipse quoque sequitur in l. ita tamen. §. quoties. ff. ad Trebell. sequenturque alij quam plures quos refert, & sequitur And. Tiraquel. in l. si vnquam, verb. reuertatur. nu. 13. C. de reu. don. a quo dum allegat Ias. idem tenentem in leg. 2. C. de posthu. hae. instituen. cauendum est, nam ibi nihil hac de re attigit, & dum allegat eund. Ias. in l. si silius, qui in potestate. 1. not. ff. de lib. & posth. errat, nam Iaso. potius tenet contrarium, & dum allegat Gulielmum Bened. in c. Raynutius de test. verb. in eodem testamen. 1. num. 84. errat, nam ille contrarium defendit, hancque opinionem tueri testamentum satis vetustum ipse Gulielmus, & Tiraque. testantur. Nam Ebulia, Lucij Maeuij Agrippae vxor ex duabus filiabus alteram instituit, alteram vero praeterijt, at Afronia quae praeterita fuerat, cum sorore contendere noluit, testamentumque matris patientia honorare quam iudicio euertere sanctius magisque pium existimauit, sicque ratum mansit testamentum, quod a Valerio relatum est lib. 6. c. 8. quod inscribitur de testamentis quae rata manserunt, sed miror in curiam Guilielmi, & Tiraquelli hoc exemplum adducentium de matre filiam praetereunte, cum nos loquamur de patre filiumfa. praetereunte, quarum rerum est in specie proposita non obscura differentia, vt prope docebimur. Contrariam partem videntur tenere plures Glossae, quae simpliciter, & indefinite aiunt tale testamentum, in quo filius familias a patre praeteritus sit, nullum esse, neque exigunt vllam filij declarationem, aut petitionem, ita tenet Gl. in §. sunt autem. verb. contratabulas. Instit. de bono. possessio. Glo. in l. fin. verb. petita. C. de bono. possess. contratabulas. Glos. in l. si ita scriptum. §. fin. in Glo. fi. ff. de lib. & post hum. Glo. in l. & si pepercit. §. fin. verb. filium. (ibi qui hic gradus e quo est praeteritus statim est nullus, eod. tit. Gloss. in l. non putauit. §. si quis emancipatum. verbo, iura. ff. de contratabulas. Glo. 1. in fi. in l. quod vulgo. ff. de contratabulas. Glo. fina. in l. vnic. ff. si tabulae testam. nullae extabunt Glo. in l. 2. verb. filio. ff. de excep. rei iudic. hanc opinionem sequitur, & firmat esse communem tam vltra montanorum quam citra montanorum Ias. in l. filio praeterito. C. de contratabul. num. 23. & nume. 29. tenet a Costa simpliciter in l. Gallus. §. quid si tantum. ff. de libe. & posthum. parte tertia. numero 177. Guilielmus Benedic. in d. c. Raynutius. verb. in eodem testamento. 1. numer. 84. cum plu. seq. sequitur & dicit esse communem opinionem Ias. in l. si filius, qui in potestate. 1. not. ff. de lib. & posthum. sequitur & dicit esse communem opinionem Alex. num. 16. in d. l. posthumo nato, vbi etiam Dec. nume. 9. eam sequitur, & negat hac in re laborandum esse quasi in re clara, vbi numero quadragesimoquinto, hanc dicit communem opinionem Curti. Iunior. Tertia fuit opin. Curti. Iunioris, qui in d. l. posthumo nato. num. 45. ait has opiniones ita concordari posse, vt ipso iure nullum sit tale testamentum, verum in effectu non esse nullum, si filius abstineat, quia tunc conualescit, in quam partem inclinare videtur Alexand. in l. inter caetera, in princip. ff. de lib. & posthu. col. 1. & haec pars sapit veritatem, sed eget declaratione, nam praemittendum est [sect. 2] quod conditionum aliae sunt suspensiuae, alia resolutiuae. Suspensiuae dicuntur, quae dispositionis conditionalis, qua de agitur, non modo effectum, aut executionem, sed etiam substantiam, aut essentiam interea dum pendent, impediunt ac suspendunt, (quale est in illa conditione, si nauis venerit, si Maeuius consul fuerit, vel si decem dederit) l. vnica. §. sin autem aliquid sub conditione. C. de cad. tollendis, vbi traditur communiter per Doctor. notant Glo. & communiter Doct. in l. Item quia, post prin. ff. de pact. Resolutiuae conditiones dicuntur, quae neque substantiam, aut essentiam dispositionis impediunt, aut suspendunt, nec etiam executionem, sed eo duntaxat pertinent, vt quod semel factum, aut perfectum fuerat, infectum sub aliquo futuro euentu reddatur, seu rescindatur (quale est cum domum vendidi, & tradidi, ita vt meliore conditione allata res inempta fieret, iuxta l. secunda, cum ibi notat. & fere per totum. ff. de in diem adiectione, vel etiam in terminis totius tituli. ff. de lege commis.) Modo sic si filiusfamilias in testamento patris praeteritus fuit, & quaeritur, an tale testamentum puta praesentialiter, & simpliciter nullum esse videatur, an vero sub hac demum conditione nullum esse videatur, si filius dixerit, ac declarauerit velle se testamentum impugnare, respondendum est, nullum videri pure, & praesentialiter, non quidem sub hac conditione suspensiua, si filius declarauerit, velle se illud impugnare. Verum quia solius filij fauore tale testamentum lex improbauit non improbatura, si scisset filium praeteritum iudicio patris patientem aurem accommodaturum. [sect. 3] ideo si filius postea acquieuerit patris iudicio, vel eius haereditate abstinuerit (proprio fauori, vt potest, renuncians, iuxta l. penul. C. de pact.) tale testamentum quod initio re vera nullum fuit, non solum valebit, sed etiam retro semper validum fuisse videbitur, vnde fructus illius haereditatis non solum a tempore quo filius patris iudicio se acquiescere velle declarauit, sed etiam retro a tempore mortis testatoris ad haeredem scriptum pertinebunt, non secus quam si reuera, vel nullus filius fuisset, vel non fuisset praeteritus, isque est verus sensus Iureconsulti in l. filio praeterito. ff. de iniust. rup. simillimum est in legatario, qui licet a tempore mortis testatoris quo ad fructus, & omnes commoditates dominus rei legatae esse videatur. l. a Titio. ff. de furt. l. si tibi homo. §. cum seruus, cum ibi notat. per Gloss. Barthol. & Alexand. ff. de legat. primo, tamen si repudiat, semper talis res legata videtur fuisse, & permansisse sub domino haeredis, vt notat communiter per Gloss. & Doctor. in dicto §. cum seruus, optimus text. in l. legatarius, eod. titul. & in l. prima. §. 2. & 3. ff. si quid in fraud. patro. quasi legati dominium pure transeat in legatarium, sed sub hac conditione resolutiua, vt si forte repudiauerit, nunquam retro transiuisse videatur, quod & in specie nostra euenire intelligo, vt si filius praeteritus abstinuerit, licet ante abstensionem testamentum & erat nullum, & haereditas ipso iure filio quaesita fuerat, iuxta l. necessarijs. ff. de acquirend. haeredit. iuncta l. prima. ff. de iniusto, rup. & in principio Institution. de exhaeredation. lib. tamen post filij abstensionem, & testament. retro sem per valuisse, & haereditatem patris filio nunquam quaesitam fuisse intelligimus, quasi sub tali conditione non suspensiua, sed resolutiua haereditates filio praeterito quaesita videretur, id quod generale est in omnibus acquisitionibus, & annullationibus, quae fauore alicuius inducuntur a lege, si is repudiat, aut renunciat fauori suo, vt diximus non semel in quaestionibus praecedentibus. # 100 Cap. c. Svmmarivm. -  1 Testamentum in quo filius familias fuit praeteritus a patre, an valeat iure praeterito, & est egregia quaestio. -  2 Intell. l. si testamentum. ff. de testam. -  3 Testandi inuentum a iure ciuili non etiam naturali descendisse. -  4 Possessionem capit haeres testamentarius, licet filius praeteritus sese opponat. -  5 Intellectus leg. filio praeterito. ff. de iniusto, rupto. TEstamentvm in quo [sect. 1] filiusfamilias a patre praeteritus fuit, quod secundum veram & communem opinionem nullum est de iure ciuili, plerique nostrorum varie contendunt, an iure quoque praetorio nullum sit, an vero valeat saltem iure praetorio, & communis opinio est tale testamentum vtroque iure tam ciuili, quam praetorio nullum esse, ita tenent Gloss. in l. 2. ff. de excep. rei iudic. verbo, filio. sequitur, & dicit communem opinionem Alexand. numero 16. in l. posthumo nato. C. de contratabul. vbi eandem sequitur, & dicit communem Decius, numero duodecimo. quem similiter & sequitur, & communem dicit Curt. Iunior, numero quadragesimosexto. cum sequent. vbi eandem tenet, & communem dicit Iason numero 28. qui ait, quod studio tantum contradicendi quidam tenuerunt contrarium, & hanc opinionem tenent Barthol. & alij in d. l. posthumo, & Glo. in l. vnica, in fin. ff. si tabulae testamen. nullae exta. sentit Iason in l. filius qui in potestate. colum. 1. & 2. ff. de libe. & posthum. Contrariam partem, vt tale testamentum valeat de iure praetorio, tenent Glo. in verbo, petita. in dict. l. posthumo, & Gloss. fina. in l. si ita scriptum. §. fina. ff. de lib. & posthum. Glos. in leg. non putauit. §. si quis emancipatum. verbo, iura. ff. de contratabulas. Gloss. fina. in leg. quod vulgo. eodem titul. Gloss. in §. sunt autem. Institutio. de bono. poss. Gloss. in dict. l. filio praeterito. fuitque communis opinio Glossarum, secundum Iason. in dict. l. posthumo, numero vigesimooctauo, vbi hanc partem sequitur Romanus, & sequuntur Christopho. de Castellione, & Iacob. de Puteo in dict. l. filio praeterito, & Rapha. Cumanus in dict. l. si filius, qui in potestate. estque articulus disputabilis secundum Decium, vbi supra, & hanc partem & nos defendimus in libe. de succession. creatione, part. prima. §. 20. numero 138. & hic articulus est de summis apicibus iuris, secundum Iason. numero 23. in d. l. posthumo. Pro hac parte, vt testamentum tale valeat iure praetorio, licet iure ciuili nullum sit, soleo allegare text. a nullo vnquam hac in re accommodatum[sect. 2] in l. si testamentum. ff. de testam. (dum ait, sed vtroque iure valebit tam ciuili, quam praetorio) nam sensus plane illius legis est, non semper testamentum, quod valet, vtroque iure valere, sed aliquando valere altero tantum eorum iurium. Modo sic testamentum, quod desinat ab initio (non loquor ex post facto) valere, contingere non potest, nisi aut ratione formae, aut ratione rerum, aut ratione personarum. Ratione formae semper valet vtroque iure, aut neutro, quia ius praetorium, & ciuile quo ad formam testamentorum in vnam consonantiam iuerunt, quasi societatem hac in re coissent. §. sed cum paulatim. Institution. de testament. Ratione rerum similiter vtroque iure valebit, aut neutro, quia nusquam lectum nusquam relatum, vt in rebus, de quibus testamur, sit differentia vlla inter ius ciuile, & praetorium. Ratione personarum idem, nam aut loquimur de persona dantis, id est, testatoris, aut accipientis, aut non accipientis, ex parte testantis non inuenimus vllam differentiam, quia qui habent testamenti factionem actiuam iure ciuili, habent quoque iure praetorio, & per contrarium qui vetantur vtroque iure, exclusi intelliguntur a facultate testandi ex parte accipientis, omnes similiter qui habent testamenti factionem passiuam, vtroque iure eam habere inueniuntur, & qui ab altero iure incapaces fiunt, ab altero quidem non introducuntur, ex parte autem non accipientis, id est, eorum qui cum honorandi testamento essent, honorati non fuerunt, si recte inspexeris quo ad primordialem testamenti validitatem, nullam inuenies differentiam nisi in hoc casu quo de agimus, quando filiusfamilias a patre fuit praeteritus, nam tunc valet testamentum iure praetorio, subiacet tamen rescissioni per contratab. Iure tamen ciuili ab ipso initio fuit nullum, & hunc casum praesagire ac praesensisse mihi videtur Iureconsultus in d. l. si testam. quia illa differentia in alio non verificatur, & iam quod in alio verificari posset, adhuc tamen ex illo tex. non posset non capi vehemens coniectura, & argumentum ad nostram opin. tenendam, cum saltem ibi sumatur regula haec, quod non semper testamentum ab initio vtroque iure valet, &[sect. 3] nostra opinio tuetur eleganti ratione, nam olim non vigebat testandi facultas, neque etiam erant inuentae intestatorum successiones, neque enim isthaec sunt de iure naturali, sed tantum de iure positiuo, vt patet per totum de iure naturali. Institutio. vbi cum enumerantur ea, quae sunt iuris naturalis, & gentium, nullum verbum protulit de successionibus testatorum, vel intestatorum, patetque per totum. ff. de iusti. & iure, vbi similiter cum de iure naturali & gentium ageretur, nullum verbum emiserunt Iureconsulti de huiusmodi successionibus, nec verosimile est tot leges, totque constitutiones, ac Iureconsultorum responsa hac de re loquentia, praesertim ex professo, & integris titulis, hanc ad rem destinatis praetermissura hanc materiam successionum tam necessariam, tamque amplam, vt tertiam totius iuris partem occupatam habeat, tamque elegantem, vt summis vigilijs, ac lucubrationibus excogitatam, atque inuentam testetur Iustinianus Imperator in leg. si quando, in principio. C. de inofficio. testament. sicque non supinus modo, verum fatuus quoque & intolerabilis error, atque obliuio esset, tot Iureconsultorum, ac Imperatorum, de iure naturali, & gentium in dictis titulis loquentium, si huiuscemodi successionum materiae ob liti essent, vnde quia ad ius naturale, vel gentium non pertinebat, ideo praetermissam esse pro comperto, ac indubitato cuique modo sano esset, quod aperte etiam edocuit Iustinianus Imperator in §. singulorum, cum sequen. §§. & titulis. Institutio. de rerum diuisione. nam cum ibi polliceretur acturum sese prius de acquisitionibus iure naturali, vel gentium contingentibus, deinde de illis, quae iure ciuili euenirent, hanc successionum materiam collocauit non inter acquisitiones iuris naturalis, vel gentium, sed iuris tantum ciuilis, id quod nos plenius disseruimus in lib. 1. de successionum creatione. §. 1. Modo sic iure positiuo prius praecepta fuit intestatorum successio, quam testatorum, vt ibidem docemur, deinde testatorum quoque successio inuenta fuit, sed liberrime, simpliciter, & generatim, nam lege cauebatur, vt vti quisque legasset, aut iussisset res suas, ita ius esset. l. verbis legis. ff. de verbo. signifi. in illo enim primaeuo iure positiuo hac de re loquente, neque vlla liberorum aut parentum cura habita est, neque forma vlla disponendi, aut testandi a reliquis dispositionibus humanis distincta, ac separata introducta fuit, licet omnia isthaec postea vsu suadente humanisque necessitatibus exigentibus paulatim successiuis vicibus, atque temporibus recepta fuerint, sicque olim varia fuerunt genera testamentorum, vt docuit Imperator Iustinianus, in principio Institut. de testamen. quibus a iure variae formae fuerant accommodatae, vt ibi, aliterque iure ciuili, aliterque iure praetorio circa testamentorum formas disserebatur, donec vtrunque ius quasi hac in re societatem coiret in vnam consonantiam, quo ad formam testamentorum iuerunt, vt in §. sed cum paulatim. Institutio. de testamen. in quam societatem, & consonantiam iuisse quo ad iustitiam disponendi, curamque, & fauorem liberorum, & parentum non reperiuntur, sicque licet iure ciuili illa omnimoda libertas testandi, vel in vltimis voluntatibus de rebus suis disponendi ad libitum, quae tempore vetustissimo competebat, & concedebatut, cuique vtroque iure tam ciuili, quam praetorio, iuxta dict. l. verbis legis. non secus, quam & tunc, & etiam vsque in hodiernum diem conceditur in dispositionibus inter viuos. leg. sed non vsque. ff. si a parente quis fu. ma. leg. penultim. ff. de pact. §. per traditionem. §. venditae. Institution. de rerum diuisio. licet illa, inquam, omnimoda libertas, quae iure tam ciuili, quam praetorio competebat, etiam hodie inspecto iure praetorio integra maneat quo ad primordialem testamentorum validitatem, circa iustitiam, & aequitatem disponendi, nam siue liberi, vel parentes praeteriti omnino fuerint, siue exhaeredati rite, vel non rite, siue etiam non rite instituti, semper primordialiter, ac in sui creatione testamen. valet iure praetorio, licet ex post facto eodem quoque iure praetorio euerti possit per contratabulas bono. possessio. neque vllum Iureconsultorum responsum, vllam legem, vllámve constitutionem huic rei aduersantem reperies, verum tamen iure ciuili ea libertas varie restricta fuit, nam primum liberi nominatim exhaeredari, si instituti non forent, iubebantur, neque eis exhaeredatis aeque, aut inique vllus recursus ad successionem paternam dabatur, vt per totum. ff. de libe. & posthum. de iure loquor ciuili, licet postea centum viri inuenissent illam in officio. testament. querelam, per quam eis subuentum fuit, vt in leg. prima. C. de petition. haereditat. in leg. fina. C. de lib. praet. itaque de iure ciuili liberis a patre praeteritis nulla medela inuenta fuit, quia ea non egebant cum eo iure, id testamentum nullum esset ipso iure, sed ipsis exhaeredatis remedium querelae accommodatum fuit, quia tunc opus erat auxilio cum testament. valeret, iure autem praetorio cum solennitas, aut necessitas exhaeredandi recepta non esset, relinquebamur in terminis iuris positiui primaeui hac de re loquentis, quo iure quo ad primordialem quidem testamentorum validitatem vti quisque in vltima voluntate de rebus suis disponeret, ita ius erat quo ad iustitiam disponendi, licet ex post facto id testamentum, quod initio firmum erat, per contratabulas euerti posset, si liberi essent praeteriti, quia tunc suspicio erat quod essent a patre obliti, quod si expressim essent exhaeredati, quia iam cessabat illa suspicio, non dabatur contratabulas nulla distinctione habita, vtrum iuste, an temere exhaeredati essent, dummodo rite fieret exhaeredatio, quia praetor omnimodam libertatem, quae iure vetustissimo hominibus rebus de suis in vltima voluntate disponendi dabatur, coangustare noluit, non magis, quam in dispositionibus inter viuos, iuxta dict. l. sed non vsque, iuncta dict. l. verbis legis, quam libertatem restringere cum liberis praeteritis contratabulas accommodabat, non dicebatur, aut putabat, quasi tunc idem facturus esset, ac optaret ipsemet pater, si de talib. liberis meminisset, simile in l. 3. C. de inofficio. testament. simile in leg. si vnquam. C. de reuo. do. simile in leg. cum auus. ff. de conditio. & dem. & haec est verissima ratio qua exhaeredatis praetor non subueniebat, iuxta leg. non putauit, in principio (quam & ibi consultus reddidisse videtur. ff. de contratabulas, licet alias parum aptas parumque rem ipsam attingentes prodiderint in leg. posthumo nato. C. de contratabulas. Curtius iuni. Ias. Decius, post Paulum Castrensem, & alios ibi. Estque plusquam efficax ratio ad ostendendum, quod licet filiusfam. in testamento patris praeteritus fuerit, quo casu testamentum iure ciuili nullum est, valeat tamen iure praetorio inspecta sui creatione, & primordiali validitate, non secus quam si is filius esset institutus rite, aut exhaeredatus pie, aut impie, quod & suadetur alia peremptoria ratione, nam & si is filius in minima re, vel portione institutus esset, non desinebat ab initio valere testamentum de iure praetorio, nec dabatei contratabulas, aut vllum ius impugnandi testamentum de iure praetorio, & tamen non minus egebat ope, & auxilio, quam si ex toto nihil testamento esset sibi relictum, quid enim si in obolo, aut vno minimi vilissimique valoris numo honoratus esset, sicque iure ciuili subueniebatur, vt siue temere exhaeredatus esset, siue in minore portione quam legitima institutus daretur sibi querela inofficio. testamen. §. fin. Instit. de inofficio. testamen. l. cum quaeritur. C. eodem titul. & authen. nouissima, eod. l. Papinianus. §. quarta, & 5. quoniam autem quarta, & l. si non mortis, eod. titul. ff. vides ergo palam, vt praetor liberis quidem subuenire voluit, sed tantum parentibus testantibus, nam quod liberis praeteritis subuenierit, non tam ob fauorem ipsorum id fecit, quam ob fauorem parentum, ne praeter eorum mentem, & animum ad alienas successiones bona sua abirent, Praesumebant enim tunc eoque casu liberorum, vel oblitus, vel ignarus, at quo casu constat oblitum, aut ignarum non fuisse (quod accidit quando liberos exhaeredauit etiam temere, aut minus pie in minimo eos honorauit) tunc liberis praetor minime consultum curauit, maluitque omnimode libertatem parentib. conseruare, vt sic indubitatum esse debeat liberis praeteritis indistincte iure praetorio ratum esse fuisseque semper testa. primordialiter, inque sui creatione tenuisse non secus quam si instituti forent. Quod & tertio loco [sect. 4] suadetur per l. 2. C. de edi. diui Adr. toll. vbi testa. quod integrum consumatumque in sui forma appareat, regulariter habet executionem paratam etiam de iure communi, & consequenter haeres, qui illud iudici ostendit, mittendus est in possessionem haereditatis, etiam si filius praeteritus opponat sese. l. 2. vbi omnes. C. de edi. diui. Adr. toll. tradunt communiter Docto. in l. fin. eod. tit. per tex. ibi, vbi Barthol. q. 6. vbi Bal. colum. 4. not. 3. & Alexan. col. 1. Alex. in l. ait praetor. §. si iudex. add. 2. ff. de re iud. Idem Alexand. in l. si cum dotem. §. eo autem tempore. ff. soluto matri. Angel. in l. cum antea. ff. de arbi. Rod. Suares in rep. l. post rem. ff. de re iudi. in 4. casu. cuius rei ratio illa est, quod illud testamen. certum est iure saltem praetorio valere in sui initio, neque ad rem pertinet, quódve post facto possit infirmari etiam iure praetorio per contratab. si filius praeteritus reperiatur, nam adhuc interea haeres in pos. mittendus est, licet postea haereditas ei adimi possit, nam & in omnibus non modo legibus, sed etiam titulis, ac libris integris de in integrum restitutione loquentibus, quod initio valet, postea rescinditur, resque cum fructibus possessori adimit, laesoque restituit, vt l. quod si minor. §. restitutio. leg. verum. §. primo. l. patri. §. primo, & secundo. dict. l. verum. §. sciendum, cum §. seq. & §. si locupletem. ff. de minoribus per totum. C. & ff. de condi. obl. ca. per totum. C. & ff. de cond. ind. pertotum. C. & ff. de cond. ob turp. cau. per totum fere. ff. de rebus eorum. leg. si praedium. leg. praediorum. leg. vtere, fere per totum. C. de praed. mi. text. magistralis in leg. videamus. 2. per totam. ff. de vsur. Verum cum per ius praetorium id testamen. valeat, sicque ex testament. haeres scriptus ad bona defuncti vocari videatur, iure autem ciuili non valeat, sicque eo iure repellatur, & praeteritus filius inuitetur, vtrum istorum iurium inuicem pugnantium alterum vincet, respon. illud ius, quod hac in re aut materia, qua de agitur, nouissimum fuerit, alterum vetustius vincet, non secus quam si vtrunque ius, vel ciuile, vel praetorium esset, quo casu nouissimum vetustius expellit, exulareque cogit. l. nam & posteriores, cum ibi not. ff. de legib. l. ius ciuile est, cum ibi not. ff. de iustit. & iur. l. pacta nouissima, cum ibi plene not. per Glo. & Docto. C. de pact. sicque cum vtroque iure tam ciuili, quam praetorio valeret testam. quo olim filiusfamilas a patre praeteritus esset. d. l. verbis legis. ff. de verb. sig. superueneritque postea ius ciuile id declarans, & interpretans, vt procedat nisi cum iniusta esset dispositio per filijf. praeteritionem. l. si quis post. §. ex his. ff. de iniu. rup. per totum. ff. de lib. & posthum. per totum. Instit. de exhae. lib. per totum. C. de libe. praet. hoc ius ciuile, vt pote recentius, seruandum est, at cum rursus tertio loco, seu tempore superuenerit praetor interpretans, & declarans, nouum illud ius ciuile inducensque, vt testamentum, quod filio praeterito quiescebat impeditumque erat inspecto iure praetorio, nullumque erat inspecto iure ciuili, expediat, & quasi detegatur, ac liberet, sin atque suos operari effectus, quando ratio iustitiae, & aequitatis, quae mouerat ius ciuile cessare & euanuisse inuenitur, hoc ergo ius recentius, ac nouissimum praeualebit, tum quia recentius, tum quia consultius & aequius, simile in d. l. ius ciuile est, vbi per Gloss. & alios, ita intelligo dict. l. filio praeterito. ff. de inius. rup. testamen. vbi filio abstinente, cuius solius intuitu, & fauore testamentum iure ciuili infirmum intelligebatur, iure praetorio sustinetur, & tuetur, perpende enim illum textum dicentem, ex bono, & aequo tuetur, nam dum ait ex bono, & aequo, intelligitur iure praetorio, dum vero subdit tuetur, significat non renasci quidem testamentum, sed in priori statu, ac origine, quod firmum erat de iure praetorio, conseruari, sustineri, tueri, tueri enim non est addere, aut denuo inducere rem ingenitam, sed iam genitam, creatam, ac stantem sustinere, conseruare, inde tuitio, & tutela, ac tutores, vt prin. Insti. de tut. Et quod [sect. [5]] in dict. l. filio praeterito, dicitur, (scilicet quamuis subtilitas iuris refragari videatur) hunc habet sensum, quod licet iure ciuili, quod ab initio non valet, ex post facto non conualescat. leg. prima. ff. de reg. cat. tamen id non obest, quia eo iure ciuili, quod ab initio non valebat, non intelligitur conualescere, sed magis alio iure, scil. praetorio, vt innuunt illa verba, ex bono & aequo, id quod oportune declarat Alexander in dict. l. posthumo. numero duodecimo. C. de bon. po. contratab. ergo fuerunt tria tempora, quorum primo testamen. in quo filiusfamilias praeteritus a patre erat, valebat iure tam praetorio, quam ciuili, at successit secundum tempus, quo tale testamentum, licet iure praetorio valeret, iure tamen ciuili nullum erat, & iuri ciuili vt pote posteriori, hac in re standum erat, sed nouissime successit tertium tempus, quo ius praetorium videns, quod tale testamentum ob meram filij praeteriti vtilitatem annullabatur, induxit, vt si filius huic vtilitati, & fauori renunciasset (iuxta leg. penult. C. de pact.) tale testamentum vigeret, quod ius vt pote posterius, & etiam rationabilius seruandum est, ergo si ex verbis testamenti constaret filium fuisse praeteritum, tunc antequam filius abstineret ab haereditate patris, id testamentum nullum esset, & ipso iure, & in effectu, sed si postea filius abstineret iure praetorio, effectualiter conualesceret. # 101 Capvt ci. Svmmarivm. -  1 Filius exhaeredatus non fit suus haeres patri per nepotem ex se institutum ex testamento, contra communem. -  2 Intell. l. qui aliena. §. interdum. ff. de acquirend. haered. -  3 Exhaeredatio facta ob hanc causam, quae filius per nepotem ex se institutum potest acquirere patris haereditatem, non firmat testamentum, de iure communi noua declaratio, idem iure regio ibidem. -  4 Haeredis institutio facta ad interrogationem alterius valet. -  5 Haeredis institutio ad interrogationem alterius a ferme moriente facta non valet. -  6 Haeredis institutio ad interrogationem alterius a ferme moriente facta, licet regulariter non valeat, valet tamen in testamento facto inter liberos. PRaemittenda ergo in primis est quaedam quaestio necessaria,[sect. 1] quae conducit & superioribus, & sequentibus, scilicet an testator possit formam legis praetermittere, atque immutare in iure suorum haeredum, vt licet regulariter, qui filium nepotemque ex eo in potestate habebat, filium tantum, non etiam nepotem suum haeredem habiturus erat, possit tamen efficere, vt per contrarium nepos tantum, non etiam filius sibi suus haeres fiat, sicque dispensare contra formam, & traditionem text. in §. sui. Institu. de haered. qual. & §. sui. Institu. de haered. quae abintest. & l. in suis. ff. de libe. & posthum. leg. cum ratio. ff. de bon. damnatorum, qua in re, quia pulchra, altissima, & amoena materia est, huiusmodi praemittimus conclusionem. Filius exhaeredatus non fit suus haeres patri ex testamento per nepotem ex se institutum. In primis enim aduertendum est omnes nostri iuris praeceptores non tenuisse modo verum, seu notissimum, indubitatumque iuris ciuilis elementum obseruasse filiumfamil. exhaeredatum, cuius filius testatoris nepos ab auo institutus esset, suum haeredem auo futurum ex persona nepotis, simul atque ille nepos post mortem aui haeres extitisset, quae assertio eo pertinet, vt intelligatur simul, atque is decesserit, de cuius haereditate agitur, nepotem institutum ei haeredem suum futurum, eamque haereditatem ab ipso nepote illico abscessuram, inque patrem suum exhaeredatum continuo transiturum, vt is non solum eam ipso iure acquirat, sed praeterea cum ijsdem iuris qualitatibus eam habiturus sit, cum quibus nepoti delata fuit, vt ipse ei, cuius de haereditate agitur, suus haeres fiat, quemadmodum & nepos si apud eum ea haereditas mansura esset, suus quoque haeres auo fieret, hanc sententiam ita intellectam obseruant, ac veluti catholicam disciplinam religiosissime tuentur omnes iuris vtriusque professores, vt ab ista doctrina declinatum nullum inuenias, quales sunt Bar. in l. qui in aliena. §. interdum. ff. de acqui. haered. quem ibi sequuntur Imol. Ang. Cum. Aret. Alex. col. 1. & fin. Ias. colum. 1. Idem Iason in l. si quis posthumos. §. si filium. nu. 23. ff. de libe. & posth. Idem Ias. in l. si filius haeres. num. 6. eod. tit. Aret. & Imo. in l. si filius sub conditione, alias incipit sub conditione filius. ff. de lib. & posth. Bart. Imol. & Paul. col. fin. in l. fin. ff. de condi. inst. Imol. in c. Raynutius, de testa. Imo. in l. Gallus. §. quidam recte. ff. de lib. & posth. & Eman. a Costa, in l. Gallus. §. & quid si tantum, pagi. 114. post Petrum Iacob. Bald. & Ang. quos ipse allegat. ff. de lib. & posthu. Curt. Iunior in l. qui se patris. nume. 9. vbi Deci. col. 3. C. vnde lib. Idem Curt. in l. fin. numero 44. eod. titu. Sozi. in l. cum filio. ff. de leg. 1. nume. 25. Fortunius in d. §. & quod tantum. nume. 6. in eandem quoque sententiam inclinant Petr. Iacob. Din. Alber. Bald. in d. §. interdum. dum existimant eum qui per alium haeres existit, qualis est filius in specie nostra cum eisdem qualitatibus haeredem futurum, cum quibus extiterat haeres is, qui eis haereditatem quaesierat. Verum enim vero, & si ab hac receptissima sententia nullus vnquam abscesserit, ipse ausim contrariam sententiam verissimam dicere, pro qua in primis vrget talis consideratio, eum qui per alium haeres existit, qualis est dominus patérve qui haereditatem per seruum, filiúmve acquirunt, non videntur proprie haeredes, ideoque illa conditio, quisquis mihi haeres erit, in tali persona non verificatur, idque scriptum reliquit Vlpianus in l. 3. & in l. qui liberis. §. haec verba. ff. de vulga. sic ergo & in specie nostra, is pater exhaeredatus, qui per filium haeres existit, neque simplex vulgarisúe haeres existit, tantum abest vt suus haeres videatur. Deinde in eandem partem multum me mouet egregium Papiniani responsum, qui in leg. fin. ff. de condi. instit. scriptum reliquit referre, vtrum filius, qui a patre sub conditione potestatiua arbitraria vt haeres scriptus fuit, nepotem ex se substitutum habuerit, neque ne vt si non habuerit ipse moriens legitimus patri in testamento, haeres possit existere conditione defecta, vt in vltimo vitae spiritu, & conditionem defecisse, & testamentum euanuisse, & ipsum filium patri intestato suum haeredem instituisse dicamus, sin autem nepotes ex se substitutos habuerit, tunc in illo vltimo vitae spiritu & conditio institutionis defecisse, & per hoc institutionis gradus euanuisse, haereditatemque ab primo gradu abscedentem in secundum gradum substitutoris migrasse, migrantemque nepotibus substitutis ipso iure acquisitam fuisse, acquisitamque in filium eius institutio per defectum conditionis euanuit, iure potestatis remeasse, sicque ei acquisitam, quo casu & hoc est quod expendimus, Iureconsultus licet non ignorauerit filium per nepotes haeredem patris fieri, tamen non dixit legitimum suúmve haeredem patri extitisse, quo fit, vt Iureconsultorum subtilissimus Papinianus plane significauerit, quod cum filius testatoris per nepotem ex se natum ab auo substitutum haeres existit, tunc effectu tantum, non etiam nomine haeres factus videatur, vt per hoc non solum testatori suus haeres non fiat, sed neque etiam haeres fiat, quod si filius, qui honore institutionis (est enim institutio summi honoris in l. Iulianus. ff. si quis omissa caus. testam. l. filium. §. sed & si portio. ff. de lega. praest.) a patre affectus, cum non per se, sed per filium suum patri haeres existit, suus haeres non intelligitur, vt ibi, quanto minus suus haeres intelligitur in specie nostra, quae habet filium summa exhaeredationis ignominia (iuxta l. Papinianus, in prin. ff. de inoffi. testa.) a patre notatum fuisse. Ad haec [sect. 2] eandem partem veriorem esse docemur ex ipsomet arg. quod nostrates turpiter in contrarium pellexit, nam l. qui in aliena. §. interdum, quam in tribus sui partibus expendimus, aperte ait filium necessarium haeredem futurum, non autem suum, & necessarium, vt per locum a contrario sensu. Item per locum ab inclusione vnius ad exclusionem alterius sententia nostra euidentius probetur quam longa contentione egeat, neque moueor quod tex. ait patrem suum, & sine aditione facit haeredem, & quidem necessarium, nam postquam Iureconsultus patrem demonstrauit, cum de qualitate successionis acturus esset, subiungit & quidem necessarium consulto praetermittens qualitatem sui talis, & cum in illo textu totum communis opi. repositum collocatumque fuerit praesidium, superest, vt eo excluso, recepta sententia inermis nudaque maneat. Memor praeterea quod ab omnibus vbique receptum sit exhaeredationem ad effectum suitatis extinguendae per aditionem haeredis extranei (vt probat l. filium. §. sed cum exhaeredatio. ff. de bo. poss. contratabulas. l. si exhaeredatus. ff. ad Syllania. l. si patronus test. §. ex testamento. ff. de bo. liber.) existentiamque haeredis necessarij (qualis est nepos in potestate ab auo institutus) parem esse exaequarique aditioni extraneorum. leg. eum bonis. ff. de acqui. haered. l. iam dubitari, in fin. ff. de haere. instit. ergo vt suitas filij exhaeredati per aditionem extraneorum extinguitur, ita & per existentiam haeredis necessario & consequenter semel extincta conualescere non potest. l. qui res. §. aream. ff. de solutio. quo fit, vt postquam iura suorum in ipso propter sui exhaeredationem sic confirmatam euanuerint, in eodem renasci non possint, licet in nepote non interdicantur, vt in §. ita demum, & in §. sui. Insti. de haere. quae ab inte. §. sui. Inst. de haeredum quali. & differentia. Enimuero absonum esset eum qui in testamento fuit exhaeredatus, eodem testamento suum haeredem auo fieri, harumque rerum naturalis inter se pugna esset, vt in simili ait l. ius nostrum. ff. de regu. iur. nec me mouet exhaeredatus aliquando suus haeres efficiatur. l. Papinianus. §. si ex causa, ibi suus haeres. ff. de inoffi. test. illud enim fit ab intest. non ex testa. Vrget praeterea quod sermo simpliciter prolatus intelligitur de prima tantum vice. l. boues. §. hoc sermone. ff. de verb. sig. l. matrimonij. ff. qui & a quibus. l. si socius pro filia. ff. pro socio. l. inter socerum. §. fina. ff. de pact. dot. quo fit vt cum nepos ex institutione haeres extiterit, non possit negari quin ipse proprie haeres fuerit, reliqui omnes improprij, cum duo insolidum haeredes esse non possint. l. quod contra. §. vni duo. ff. de reg. iur. l. si vt certo. §. si duobus vehiculum. ff. commoda. eodem quoque pertinet, quod vulgo dici solet, verba quae prius non per posterius intelligenda. l. 1. §. qui in perpetuum. ff. si ager vectig. Sozi. in l. prima. col. 2. ff. de vul. nepos ergo qui prius haeres extitit, is solus suus haeres recte dicitur, non pater qui per eum haereditatem quaesiuit. is enim magis iure patrio, quam haereditario quaesisse intelligitur, arg. l. si infanti. in verbo, iure patrio, de iure delib. C. vel iure peculij. argu. l. 1. & 2. ff. de castren. pecu. Denique hanc partem cogimur tenere coacta & peremptoria ratione, quae deducitur ex egregio Pauli Iureconsulti responso, qui in l. quaeritur. ff. de bonis liber. scriptum reliquit, filium qui exhaeredatione sua motus est ab haereditate libertorum paternorum, ad quam nepotes ex eo per legem vocantur, non debere eandem haereditatem consequi per filios suos, ne ociosa elusoriaque legis testatorísue prohibitio videatur, si quod suo nomine consequi exhaeredatus non potest, id per suos filios consequitur, sic & in specie nostra plane elusoria redderetur exhaeredatio testatoris, si exhaeredatus eandem haereditatem, eodem iure, qualitate, priuilegio, honoremque per nepotem institutum consequeretur quo habiturus esset, si exhaeredatus nunquam fuisset, neque ad rem pertinet, quod totaliter nepotem instituendo id permisisse videatur, nam licet per institutionem nepotis videatur testator permisisse, quod emolumentum haereditatis filio acquiratur, tamen non permisit, vt eodem iure & honore haereditas apud filium mansisset, quo mansura esset, si is exhaeredatus non fuisset, alioqui videretur testator inanem fecisse dispositionem, quod incredibile est, arg. l. 3. ff. de milita. testamen. notant Glo. Bart. & omnes in l. 3. §. si filius. ff. de liber. & posthum. estque supremi momenti, quod filio exhaeredato nepos instituatur, nam licet commodum pecuniarum sit apud filium, tamen honor institutionis apud nepotem mansurus est, honor autem institutionis preciosior est emolumento haereditatis etiam opulentissimae. l. Iulianus. ff. si quis omissa causa. testam l. filium. §. sed & si portio. ff. de leg. praest. denique constat exhaeredatum haberi pro mortuo. l. 1. §. si praetor. ff. de coniung. cum emancip. quo fit suum haeredem fieri non posse non magis quam si re vera mortuus esset. Neque me mouet quod haereditatis commoda habeat, nam adhuc verum est, eum pro mortuo esse quo ad nomen, speciem imaginemque haeredis, & quo ad titulum modumque acquisitionis, quo de agimus. Postremo his plane adstipuletur Vlpianus Iureconsultus, qui in l. fil. patroni. ff. de bonis liber. totam hanc dirimit controuersiam, vbi postquam nostram depingeret speciem, ait filium exhaeredatum, qui per nepotem haeres fit effectu tantum, non etiam nomine, neque honore haeredem fieri non magis, inquit, quam si per seruum institutum haeres fieret, indeque euenire, vt talis filius exhaeredatus a contratabulas bonorum possessione libertorum paternorum submoueatur, non secus, quam si nullo modo emolumentum paternae haereditatis habuisset, vt contra tam apertum Iure consulti responsum contendere, non pertinacis modo, verum temerarij quoque hominis esse videatur. Adhaec non minus oportune facit ff. de leg. praest. l. is qui in potestate, in princ. quem per te inducas, & ita hanc partem olim inter plura quam 700. paradoxa publice Salmanticae tuebamur, & deinde semper haec pars contra receptam sententiam verior nobis visa est. Infertur opportune, & vtiliter quod in specie[sect. 3] nostra cum hodie ad firmitatem testamenti desideratur titulus Institutionis in persona filij, vt in auth. vt cum de appell. cog. §. aliud quoque. & auth. non licet. C. de lib. praet. certe si filium, & ex eo nepotem in potestate habebam, & filio exhaeredato nepotem haeredem feci, licet per eum filio meo exhaeredato vniuersa haereditas mea acquiri potuerit, tamen adhuc testamentum est ipso iure nullum, quia secundum nos is filius iure patrio tantum, non etiam iure haereditario mihi successisse videtur, nec suus haeres mihi extitit, sed emolumentum tantum haereditatis acquisisse videtur per filium suum, non secus quam illud acquiret per seruum suum castrensis peculij, quem ego haeredem fecissem, nec per tale haereditatis emolumentum cessat iniuria exhaeredationis, vt probant fundamenta nostra, quam iniuriam potissimum auferre, & euitare voluerunt iura noua, vt d. §. aliud quoque. vers. sola enim est nostrae serenitatis intentio iniuriam exhaeredationis, & praeteritionis a parentib. & liberis auferre, licet tenentes communem sententiam diuersum verosimilius est responsuros. Infertur similiter quod cum iure regio ad{ Exhaeredatio filij facta ob hanc causam quod per nepotem ex se institutum haereditatem quaerere potest, non firmat testam. iure regio. } firmitatem testamenti paterni similiter desideretur, quod filius instituatur, vel exhaeredetur ex aliqua ex 14. causis expressis in d. §. aliud quoque, & §. causas, eiusdem auth. vel ex alijs parem rationem habentibus secundum communem sententiam, quam tenent nouissimi post alios in d. auth. non licet, quod si filius aliter exhaeredatus esset, testamentum non valeret, nec sustinetur per institutionem nepotis, ex cuius persona filius eam haereditatem acquirere posset, non magis quam sustineretur, si is nepos institutus vel non esset, vel in rerum natura non esset, & ita intelligo tex. in d. auth. non licet, cum similibus, licet tenentes communem sententiam aliud credibile sit in hac specie responsuros, & facit multum opportune quod tradit Decius in l. haeredem. nu. 2. ff. de reg. iu. & Alex. in l. Seius, & Augerius ff. ad leg. Falc. Denique scis valere haeredis institutionem[sect. 4] factam ad interrogationem alterius, Glo. communiter approbata in l. iubemus, in verb. quemadmodum. C. de testam. quam sequuntur Cinus, Bar. Bal. Ang. Sal. Paul. Fulg. Alex. Corn. & Ias. ibi, nu. 10. qui cum ea ait esse communem opi. Cur. Iun. consi. 183. col. 1. lib. 2. Id quod procedit dummodo testator non esset morti nimium proximus, vt tenent Paul. in l. hac consultissima. §. at cum humana fragilitas. C. qui testa. facere poss. Idemque Paul. in[sect. 5] l. 1. §. si quis ita. ff. de verbo. obl. vbi Sozi. nu. 2. Corra. nu. 1. col. 1. Guiliel. Ponta. nu. 15. qui hanc esse communem opi. testatur Alber. Papiensis, quem refert & sequitur Io. And. ad Spe. tit. de testamen. §. in primis. nu. 9. Anto. in c. cum tibi. de testam. firmat esse communem opi. Vicenti. Hercula. in d. §. si quis ita. nu. 10. Ang. Aret. in prin. Inst. de testam. qui firmat vsibus forensibus id receptum esse. Lud. Ro. in l. gerit. ff. de acquirenda haeredi. nu. 10. Ioan. Imol. in l. haeredes palam, ad finem prin. ff. de testa. l. autem. Sylua. consi. 54. nu. 9. Alex. consi. 12. nu. 2. lib. 6. & ibi Molinaeus in eius add. Hippolytus sing. 449. Ripali. 3. responsorum. c. 11. nu. 8. Romanus consi. 306. Soz. nepos consi. 183. nu. 19. cum seq. Decius consi. 489. licet fluctuans in contrarium inclinet, Carolus Ruin. con. 2. col. 2. lib. 2. Aymon Crau. consi. 117. nu. 1. Thomas Grammaticus consi. 73. col. 1. cum seq. Paul. Castrensis consi. 155. col. 1. lib. 1. Stepha. Bertrandus consil. 349. nu. 6. lib. 1. Rodericus Suares allegatione 1. pag. 15. Carolus Ruinus consi. 9. nu. 14. lib. 2. Idem Ruinus consi. 8. nu. 9. lib. 3. Corneus consi. 319. lib. 1. nu. 13. Idem consi. 73. nu. 12. eod. lib. Idem consi. 22. nu. 8. lib. 4. Soz. consi. 229. nu. 7. lib. 2. Idem Soz. consil. 92. nu. 17. lib. 3. [sect. 6] tamen id procederet si testamentum fieret inter extraneos, non sic si fieret inter liberos, vt in specie nostra, nam si filium exhaeredaui nepotemque ex eo etiam ad interrogationem alterius haeredem scripsi, & si morti proximus essem, valeret institutio cum fauore liberorum, arg. l. fi. C. fami. ercis. l. hac consultissima. §. ex imperfecto. C. de testament. quo magis illius odiosae exhaeredationis vires eneruentur quod hoc admisso euenit, ergo, &c. arg. l. cum quidam. ff. de lib. & posthu. iuncta d. l. qui in aliena. §. interdum. ff. de acquiren. haeredita. quod nota, quia nouum. # 102 Capvt cii. Svmmarivm. -  1 Monachus non testatur cum communi. -  2 Monachus testatur Papa permittente, cum communi. L. 3. tit. 5. lib. 2. ordin. Monachismo superueniente an rumpatur testamentum cum communi, contra alteram communem. Intell. l. 1. & 4. tit. 1. lib. 5. ordin. -  3 Deportato haereditas data defertur legitimis haeredibus testatori, cum communi contra Accur. Guil. Rayni. Butri. & alios. Declaratio l. 2. tit. de los alcaldes, lib. secundo fori ordin. -  4 Testamento per errorem testantis viciato haereditas legitimis defertur, cum communi. -  5 Excommunicatus habet vtranque testamenti factionem, cum communi. L. 2. tit. 15. lib. 2. ordin. -  6 Collegium nihil capit ex testamento. -  7 Spurius quis dicatur. -  8 Spurius ex damnato coitu natus nil capit ex testamento, & quod ei relinquitur legitimis haeredibus testatoris applicatur iure regio, & iure communi. -  9 Spurius nil capit a patre, varie ampliatur. -  10 Naturalis filius vt succedat. -  11 Naturalis filius ex concubina fauorabilior est, quam si ex seorsum habitante nasceretur contra nouissimos, quod procedit etiam iure regio. -  12 Nothus capere potest ex testamento patris cum nouissi. contra Bart. Alexand. Oldrad. & alios. -  13 Nothi & naturalis differunt in successione abinte. -  14 Bastardus idem est quod naturalis. -  15 Naturalis capit duas vncias ab intestat. fallit varie. -  16 Natur alis filius & nepos legitimus ex filio naturali exaequantur. -  17 Naturalis filius & nepos legitimus ex filio naturali non excluduntur ab vxore patris iure regio. -  18 Naturalis vt succedat quando concurrit cum legitimis. -  19 Naturalis, nothus, spurius & similes institui possunt sub conditione, si a principe legitimentur, cum communi. -  20 Intell. l. fi. tit. 3. lib. ordin. -  21 Spurius an ex interuallo bona patris capere possit, & an si ea bona coeperit, sit tutus iure poli, nu. 22. & an peccet qui spurio bona patris restituit. nu. 13. & quid si iurauit se restituturum. nu. 24. MOnachvs non potest facere testamentum, vt in authen. ingressi. C. de sacrosanct. eccle. vbi omnes antiqui & noui, & in c. 2. & ibi omnes, de testam. facit tex. in authen. de monachis. §. illud, [sect. 1] tamen summus Pontifex, vt per Couarru. in c. 2. de testam. nume. 10. potest monachis dare, si sibi libuerit, licentiam testandi, secundum Iaso. in[sect. 2] authen. ingressi. col. 2. C. de sacrosanct. eccle. Bal. in l. si quando, in prin. C. de inoffi. testam. Bal. in l. fi. C. vnde legitimi. Pau. in l. & militibus. C. de testam. mil. Bal. in authen. nisi rogati. col. pe. C. ad Trebel. Idem Bal. in l. 1. si seruus extero. C. vt refert Ias. vbi supra. Barb. in c. cum in officijs. col. pe. de testa. Io. Bap. in tra. de pensionibus. q. 19. Sozi. consil. 13. lib. 1. quos refert, & sequitur Didacus Couarru. in c. 2. nu. 10. de testam. aliquid per Corn. consi. 176. in praesenti. nu. 7. lib. 2. monachus similiter iure regio iudex esse non potest, quia sui iuris non est, arg. l. 2. ti. de los alcaldes, lib. 2. ordi. expressius{ L. 3. tit. 5. lib. 2. ordin. } in l. 2. eo. tit. Illud autem dubium est, +{ Monachismo superueniente an rumpatur testamentum cum communi contra alteram communem. } an testamentum ante monachismum confectum rumpatur per professionem sequutam, & magis est vt non rumpatur. authen. de monachis. §. illud. authen. nunc autem. C. de epis. & cler. & in authen. si qua mulier. C. de sac. sanct. eccle. neque hoc casu monasterio debetur legitima, Bart. Bal. Butriga. Paul. & alij in d. authen. si qua mulier. Decius in c. in praesentia, de probationibus. numer. 61. Idem Decius qui hanc dicit communem sententiam, cons. 31. col. 2. Imo. numer. 12. & Aret. numer. 5. in lege prima. ff. de testament. Ripa in l. si vnquam. C. de reuocand. donat. quaest. 35. Abb. numer. 52. in d. c. in praesentia. Contrariam sententiam videntur tenere Pet. Cin. & Fulgo. in d. authen. si qua mulier, quorum opin. communis est secundum Ias. ibi, numer. 15. & numer. 17. Imo. in l. 1. num. 11. ff. de testam. Ias. in rub. ff. de liber. & posthu. num. 19. Idem Ias. in rub. C. de post. haered. insti. & monasterium loco posthumi esse aiunt Bald. & Imo. in l. filius a patre. §. 1. ff. de liber. & posthu. quod procedit secundum eos, quando tempore testamenti testator non cogitauit de monachismo futuro, alias secus. ita Bar. in d. authen. si qua mulier. & est communis opinio secundum Iaso. ibi, num. 17. & secundum Dec. in d. c. in praesentia. nu. 61. licet contrariam partem etiam hoc casu teneat, & dicat communiter receptam. Alciat. in rub. ff. de libe. & posthu. nu. 30. & nu. 31. itaque omnes fere conueniunt, vt si tempore testamenti testator cogitauit de monachismo futuro, tunc per monachationem non rumpitur testamentum, quod si tempore testamenti non sequentem cogitauit de monachismo futuro, tunc per ingressum religionis rumpitur testamentum, non secus quam posthu. agnatione, secundum vnam communem sententiam, licet secundum alteram communem sententiam etiam hoc casu non rumpatur, quod etiam tenuit Viglius in prin. Insti. quib. mod. test. infirmentur, & haec opinio magis placet, licet in contrarium faciat l. si vnquam. C. de reuocand. don. qua de re plene per Dida. de Couarru. in c. 2. de testam. nu. 4. An aut per monachismum sine licentia parentum,{ Decla. l. 2. & 4. tit. 1. lib. 5. ordin. } aut fratrum initum a puella, quae in eorum erat domo, puniatur non secus quam per matrimonium carnale sit initum, & magis est quod non, sic quod sit limitanda. l. 2. & 4. tit. 1. lib. 5. ordi. ne leges ille poenales recipiant extensionem contra ea quae tra dunt Ias. & alij in auth. quas actiones. C. de sacrosanct. eccl. Deportatus non potest haeres institui, neque aliquid ex testamento capere, tex. est in l. 1. C. de haeredib. insti. vbi traditur communiter per Doct. notant Glo. & Doct. in §. legari. Insti. de leg. [sect. 3] neque posset esse iudex iure regio. arg. l. 2. titu. de los alca. lib. 2. ordi. ibi, o ouiere hecho cosa por que valga menos, constat autem deportatum infamia notari, verum si ex facto haeres institutus sit, dubium est an haereditas ei relicta fisco applicetur, an vero deferatur legitimis haeredibus testatoris, non secus quam si ille re vera institutus non esset, & quod fisco applicetur, tenet Gloss. in{ Declara. l. 2. tit. de los alcaldes lib. 2. fori ordin. } dict. l. 1. & ibi Guiliel. de Cuno. Butrigarius, & Raynerius, & est opinio sustentabilis, secundum Imol. in l. si seruus eius. ff. de acqui. haere. & in c. 2. de testam. tamen contraria opinio est vera & com munis, vt haereditas deportato relicta legitimis haeredibus testatoris deferatur, per dict. l. 1. ibi, & haereditas in ea causa est, in qua esset si scripti haeredes non fuissent, & ita tenet Bart. Bald. Sali. Paul. Alex. Corne. Iason & alij communiter in d. l. 1. & est communis opinio secundum Ias. ibi. nu. 3. & ita tenent communiter Doct. in l. si seruus eius. ff. de acquir. haered. facit l. si in metallum. ff. de his quae pro non scriptis habentur. l. in metallum. ff. de iure fisci, facit, quia deportatus habetur pro mortuo. l. 1. §. penul. ff. de contratab. ergo, &c. vt in l. quidam referunt. ff. de iure codicil. in §. 1. & §. pro secundo. C. de cadu. tollen. simile quando[sect. 4] testator haeredem scripsit extraneum, quem filium suum putabat, quae institutio non valet, haereditas tamen fisco non applicatur, sed legitimis haeredibus testatoris, ita tenent Cinus, Bart. Alexand. & aliter communiter in l. si pater, per tex. & in l. neque apud. C. de haere. inst. & est communis opin. secundum Ias. nu. 10. in d. l. si pater. Ex communicatus [sect. 5] haeres institui non potest secundum quosdam, quos refert Rolandinus in tractatu testamentorum, rub. 1. in fine. quia aequiparatur deportato, & similiter etiam testamentum facere non potest, secundum Hostiensem, in c. pia. de exceptionibus in 6. glo. in c. decernimus, de sententia excommunicationis. lib. 6. quae singularis est secundum Franc. in rub. de testam. in 6. in 16. col. Ioannes Monachus in c. quanquam, de vsuris. Contrariam sententiam vt excommunicatus habeat vtranque testamenti factionem, tenent Archid. in d. c. pia. Ioan. And. & reliqui in d. cap. decernimus. Fredericus consil. 74. Guiliel. Benedi. in c. Raynutius, de testam. in verbo, mortuo, itaque primo. num. 288. Ioan. a Selua, de benefi. 3. par. q. 4. col. 1. quam opinionem dicunt communem Felinus in cap. cum voluntate, de senten. excommu. Barba. in d. c. 2. de testam. Idem Felin. in c. ad probandum, de re iudi. colum. 2. Fran. vbi supra. Bar. & Aret. in l. si quaeramus. de testa. Abb. in cap. veritatis, de dolo & contumacia. Bal. in l. fi. C. si anno competenti iudice. facit glo. in c. pastoralis. §. verum, de appellationibus, quae excommunicatum relegato assimilat, quem constat posse testari. l. relegatorum. §. 1. & 2. ff. de interdi. l. eius. §. sed relegati. ff. de testamen. facit etiam, Quia omnia censentur permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quibus causis maiores. leg. super statuas. C. de religiosis, sed excommunicatus non reperitur testari prohibitus, ergo, &c. Praeterea speciale est in excommunicato propter haeresim: Item in excommunicato propter percussionem Cardinalis, vt in c. excommunicamus. §. credentes, de haereticis. authen. credentes. C. de haereticis. c. Felicis, de poenis. in 6. ergo, & c. vt in l. nam quod liquide. §. fi. ff. de penu. lega. resoluit Couarru. in rub. de testa. par. 2. nu. 18. An autem iure regio excommunicatus iudex esse possit, & secundum hanc opin. videtur quod sic, secus secundum priorem sententiam iuncta lege 2. titu. 15. lib. 2. ordi. dum ait,{ L. 2. tit. 15. lib. 2. ordin. } o ouiere hecho cosa por que aya venido a menos, nam deportatum constat infamia notari, ergo, &c. Item [sect. 6] Collegium regulariter haeres institui non potest. l. collegium. C. de haered. instit. quia omne collegium illicitum praesumitur, nisi approbatum probetur, vt dicit gloss. in l. 1. de collegijs illicitis tradunt. Alex. Ias. & alij in dicta lege, collegium. gloss. in d. §. legari. Institu. de legat. Item incertis personis olim nihil relinqui poterat, vt tradunt glo. & communiter Doct. in d. §. legari, per tex. in §. incertis, & in §. posthumo, eod. titu. quod dic, vt per nouissimos in l. Gallus, in prin. ff. de li. & post. Item in metallum damnatis nihil relinqui poterat. gl. & communiter Docto. in d. §. legari. Institu. de legat. text. in leg. si in metallum. ff. de his qui pro non scriptis habentur, vbi Bar. notanter ait, quod relictum ei, qui in metallum damnatus fuit, aufertur, & non fisco applicatur, sed legittimis haeredibus testatoris, vel si legatum erat, remanet apud haeredem, simile in eo, quod relinquitur deportato, vt per Ias. nu. 10. in l. 1. C. de haeredib. insti. Item mendicantes non possunt capere ex testamento secundum quosdam, quod improbat & recte Guiliel. Bened. in c. Raynutius, de testam. in verbo, & vxorem nomine. num. 217. quia etiam captiuis, qui sunt serui, relinqui potest. l. si quis ad dechnandam. C. de Episcopis & Cleri. & idem pari ratione in mendicantibus qui bona non tenebunt, sed distrahentur per episcopum, & precium in eorum vsus conuertetur, vt d. l. si quis ad declinandam. l. fideic. & seruo. ff. de legat. 3. & ita seruatur secundum Bar. in l. ciuitatibus. ff. de leg. 1. & in l. seruos. ff. de alimentis legatis, & in tractatu minoricarum. Spurius filius patri suo succedere non potest, & quidem praemittendum est [sect. 7] spurios filios esse in duplici differentia. Spurios enim large appellamus, eos, quorum pater incertus est, etiam si ex soluto & soluta concepti fuerint. Alci. lib. 1. praetermissor. & Theophilus in §. aduersus. Inst. de nuptijs. Budaeus in l. vulgo. ff. de statu hom. Ioan. Bap. in l. si qua illustris. col. 1. C. ad Orificianum. Catellianus Cotta in vltimis memora. dictione, spurius. stricte vero spurij dicuntur, qui ex ijs parentibus nati sunt, qui coniugium contrahere non poterant tempore conceptionis, ita Ang. in §. nouissime. Inst. ad Orifi. Idem in eo, qui nascitur ex coitu, punibile. Ang. ibidem. Alcia. li. 4. parergon. c. 5. Angelus Policia. lib. Miscellan. cap. 18. quos refert, & sequitur Couarru. lib. 4. decre. in secunda par. cap. 8. §. 5. ergo stricte & specifice spurius dicitur etiam is, qui patrem ostendere potest, si tamen ex coitu punibile nascitur, vel ex ijs parentibus, qui matrimonium contrahere nequeunt. d. l. vulgo. c. tanta, vbi gloss. qui filij sint legittimi. c. ad abolendam, de filijs presbyterorum. licet largius spurium dicamus eum, qui incertum patrem habet, qualis est natus ex scorto, vel meretrice. l. 1. titu. 15. particu. 4. leg. spurij. ff. de decurionibus. ergo spurius [sect. 8] stricte sumptus, neque ex testamento, neque ab intestato aliquid a patre capere potest, nec etiam ex contractu inter viuos. l. 1. & auth. licet. C. de naturalibus libe. §. fi. in authen. quibus modis naturales efficiantur sui. l. 10. titu. 13. par. 6. l. 22. tit. 3. lib. 1. ordin. Sali. in d. leg. 1. quod si de facto huic filio spurio pater aliquid reliquerit, id non fisco, sed liberis legittimis, vel cognatis proximioribus defertur. d. l. 1. vbi Bald. & Sali. Ias. in l. 2. & ibi Alex. C. de haer. inst. Bar. in leg. fi. ff. de his quib. vt indig. Alex. in l. haereditas. C. quib. vt indig. qui hanc dicit communem sententiam, nisi ex mora ipsorum post duos menses fiscus admittatur vel renunciatione ipsorum liberorum vel cognatorum, vt d. l. 1. & d. l. 10. id autem in omnib. filijs spurijs iure regio procedit, secundum Couar. vbi supra, nume. 3. qui allegat l. 1. tit. 13. par. 6. quae nihil facit, voluit allegare l. 10. eod. tit. ibi, ex fornicatione, sed ille text. interpretandus est secundum ius commune, vt fornicationis appellatione coitus iure fori punibilis intelligatur. Haec [sect. 9] varie intelliguntur, Primum, vt spurius a patre immeditate nihil capere possit, vt dd. iuribus. Secundo vt etiam ab alio, ex iussu patris, arg. l. vnum ex familia. §. 1. ff. de lega. 2. Tertio etiam si capiat ab alio citra iussum patris, si tamen sibi datum fuit patris contemplatione secundum quosdam, argu. l. sed si plures. §. in arrogato. ff. de vulg. quod satis expeditum non est. Quarto intelligitur vt etiam ex causa pupillaris substitutionis is spurius bona patris capere non possit. l. si is qui. ff. de vulgari, iuncta Glo. in authen. quib. mod. naturales efficiantur sui. §. fi. quem text. in d. l. si is, dicit singularem. Bal. in l. eam quam. C. fideicom. nu. 53. & in c. solicitudinem, de appella. col. 2. & merito, quia post haereditatem patris filio impuberi quaesitam, & diu ab eo possessam, iam non a patre, sed ab ipso impubere ea bona profecta videri deberent, arg. l. sed si plures. §. filio. ff. de vulg. vnde filio spurio videbantur posse acquiri, non secus quam si patris nunquam fuissent, contrarium tamen ibi deciditur, quod sequuntur Bar. Paul. Alex. Ias. & alij communiter in d. l. si is. Ias. nume. 5. in l. iam hoc iure. ff. de vulga. & Couarr. vbi supra. Quinto intellige vt spurius bona patris capere nequeat, etiam ex causa substitutionis vulgaris. Guiliel. Benedict. in cap. Raynutius, de testa. in verbo, & vxorem. nu. 690. Sexto intellige, vt non possit capere etiam ex substitutione fideicommiss. secundum Guiliel. ibid. argu. dict. l. si is. Septimo intellige quod etiam ab aliquo tertio, cui pater donauit, capere non potest incontinenti, licet ex interuallo posset, quia incontinenti praesumitur patris contemplatione factum. Bal. in d. l. eam quam. nu. 40. Anan. consi. 13. Io. Lupi. in rub. de dona. inter virum & vxo. §. 30. nu. 14. Octauo intellige, vt capere non posset is spurius a patre etiam ex dispositione legis municipalis. Decius in c. 2. de consti. lect. 2. not. 2. Soz. consi. 95. nu. 9. li. 4. & est communis opinio secundum Ioannem Baptistam, in l. omnes populi. ff. de iust. & iur. col. 4. Bal. & Aret. in l. cunctos populos. C. de summa Trinitate. Aret. in l. 3. ff. de testam. Ias. in l. ait praetor. col. 3. ff. de iureiuran. eleganter per Couarru. vbi supra qui multa cumulat, & aliquid infra. [sect. 10] filius vero naturalis, qualis est ille qui nascitur de concubina, vel ex ea cum qua matrimonium contrahi potest, vt declarant Alciat. li. 4. parergon. cap. 5. & plene Didacus, vbi supra, in §. 4. cap. 8. Abb. in c. per venerabilem, qui filij sint illegitimi. Roderi. Suares in l. 1. ti. 6. lib. 3. fori. Ias. consi. 51. lib. 3. l. 11. Tauri. Fortuni. de vltimo fine. illatione 8. Propositus in c. tanta. num. 6. qui filij sint legittimi, vbi Abb. col. fi. qui [sect. 11] censet non tam fauendum esse filio naturali nato ex concubina domi retenta, quam si nasceretur ex ea, quae domi retenta non erat, quem in hoc sequitur ipse Didacus lib. 4. decreta. par. 2. cap. 8. §. 4. num. 4. sed errant, nam hac in re finis scopulusque, quo tendit, ius ciuile ostendit, vt liberi quo certiores sunt, nostri eo certius & plenius ad successiones nostras admittantur, non sic in eis, qui magis incerti sunt, vnde cum longe certiores sint liberi suscepti ex concubina domi retenta, quam illi, qui suscepti putantur ex concubina, quae seorsum degit, arg. l. filium eum diffinimus. ff. de his qui sunt sui vel alien. iur. l. si vicinis. C. de nuptijs. consequens est, vt ius & priuilegia filij naturalis potius consequatur filius natus ex concubina domi retenta, quam natus ex ea, quae seorsum habitat, argu. leg. 11. tit. 13. par. 6. quae hanc decidit controuersiam. Vnde [sect. 12] filius naturalis, & filius nothus ex testamento patris omnia capere possunt, non secus quam quilibet extraneus caperet. Alciat. lib. 4. parergon. cap. 5. Salic. in authen. ex complexu. Cod. de incestis nuptijs. Didacus de Couarru. vbi supra. licet contrarium tenuerint Bar. in l. fi. ff. quibus vt indig. Alber. in rub. C. de natu. libe. Oldra. consi. 196. quorum opinio nulla ratione defendi potest, cum nothis nullum vitium obijci posset praeterquam quod eorum cognatio erga patrem incerta sit, sed longe magis certum est, extraneum haeredem nullum ius cognationis habere erga testatorem, a quo tamen ex asse haeres institui potest. Nothi autem dicuntur, qui ex meretricibus, vel scortis nascuntur, secundum ipsum Didacum & Alciat. vbi supra, licet aliter capiatur nothus in l. 1. titu. 15. par. 4. & licet [sect. 13] in successione ex testamento nothi & naturales aequiparentur, secus tamen est in successione ab intestato, nam ab intestato naturalis consequitur duas vncias, iuxta distinctionem auth. licet. C. de naturalib. lib. authen. quib. mod. naturales efficiantur sui. §. fin. & §. si quis autem defunctus. Nothus verus ab intestato nihil consequitur a patre, vt in d. authen. §. si vero, effuse [sect. 14] filius vero bastardus idem esse intelligitur, quod filius naturalis. Decius consi. 433. Glo. in rub. ff. de concubinis. Ludoui. de Sardis, in tractatu de legitimatione. 2. par. q. 1. li. 2. Alex. consi. 128. col. pe. lib. 1. quos refert, & sequitur ipse Didacus, vbi supra, & ita intelligenda est secundum eum l. 9. Tauri. Filius [sect. 15] ergo naturalis ab intestato capere potest duas tantum vncias, iuxta distinctionem d. authenticae, licet. l. vlti. tit. 13. par. 6. Glo. Panorm. & reliqui in d. c. tanta, qui filij sint legitimi. Limita primo si supersint filij legitimi, & d. iuribus. Idem si supersint filij legitimati. Bal. in l. eam quam. C. de fideicom. nu. 26. & in simili per eundem in l. cum acutissimi. nu. 7. eod. tit. Idem Bal. in l. quisquis. C. ad leg. Iuliam. Maiest. Tertio limita, nisi supersint filij adoptiui secundum Ioan. Baptistam de sancto Seuerino, in l. si qua illustris. C. ad Orificianum. col. 19. Nicolaus de Vbaldis, in tractatu de successioni. ab intest. colum. 11. nam cum hi succedant contra testamentum, vt in §. adoptiui. Instit. de exhaeredatione liberorum. leg. certum. ff. de inius. rup. l. 2. tit. 1. part. 6. multo facilius ab intesta. admittentur exclusis naturalibus, vt in §. eadem. Institu. de haered. ab intestato. l. in arenam. C. de inof. testa. Quarto limita, nisi supersit vxor ipsius parentis, vt in d. aut. licet, quod hodie iure regio immutatum est. l. 9. tit. 13. par. 6. Quinto limita, vt naturalis excludatur per coniugem vel filium legittimum, etiam si haereditatem patris repudiet, secundum Imol. & Ripam num. 6. in l. Lucius. ff. de vulg. cuius contrarium tenet Alexand. ibi, colum. 3. Didacus vero, vbi supra, nihil firmat, & quidem in terminis iuris communis verior videtur opinio Imo. & Ripae, quia etiam post repudiationem legittimorum durat causa exclusionis, quae licet praesentia ipsius vxoris, sed in terminis iuris regij indubitanter vera est opinio Alex. vt legittimis repudiantibus fiat locus naturalibus, licet supersit vxor. l. 2. §. si sint. ff. ad Tertu. arg. l. 9. tit. 13. par. 6. [sect. 16] Stat ergo vt naturalis patri potest succedere secundum dictam distinctionem, secundum quam etiam succedit nepos legittimus ex filio naturali tantum. leg. fina. C. de natura. lib. vbi Cinus & Odofredus cap. causam, quae. 1. c. lator, &c. ex tenore, qui filij sint legittimi. Decius consil. 311. Bal. in leg. fin. C. de verbo. sig. Ang. in auth. de haeredibus ab intesta. §. reliquum. Bal. & Salice. in d. l. fi. Azo. in summa. C. de natu. lib. Ioan. Bap. in d. l. si qua illustris. col. 19. qui sentiunt [sect. 17] quod talis nepos legittimus ex filio naturali excluditur a liberis legittimis, & ab vxore parentis, quid verum de iure ciuili, de iure vero regio a legittimis excluditur, non autem ab vxore. d. l. 9. tit. 13. part. 6. Ex testamento vero potest pater vnicam relinquere liberis naturalibus, legitima etiam prole existente. l. octaua. titu. 13. par. 6. l. 2. cum authen. ibi[sect. 18] posita. C. de nar. liber. quod si descendentes non sint legitimi, licet existant ascendentes, potest pater filium naturalem haeredem vniuersalem instituere, dummodo legitimam partem parentib. relinquat. authen. licet, iuncta glo. communiter approbata. d. l. 8. titu. 13. par. 6. Intellige tamen tertiam partem bonorum legittimam esse parentis, & in authen. nouissima. C. de inoffi. testamen. quod iure regio immutatum est, vt pater haeredem vniuersalem posset filium naturalem facere nihilo parentibus relicto. l. 10. Tauri. Quod procedit etiam in testamento imperfecto in terminis iuris communis. Guiliel. Bened. in c. Raynu. de testa. in verbo, testa. 1. nu. 83. & est communis opinio secundum Didacum, vbi supra. num. 13. contra Alex. in leg. ex facto. §. si quis rogatus. num. 45. ff. ad Trebell. Ias. in l. hac consultissima. §. ex imperfecto. nu. 4. C. de in officio. testamen. sed de iure regio, dict. §. ex imperfecto, correctus est per l. 3. Tauri. secundum Micha. Cifon. ibidem, & secundum Didacum, vbi supra, filius tamen naturalis cum filijs legittimis matri intestatae succedit. leg. si qua illustris. C. ad Orfi. leg. 11. tit. 13. par. 6. vbi redditur bona ratio etiamsi mater sit illustris. Ang. in §. nouissime. Instit. ad Orfi. & est communis opinio secundum Didacum, vbi supra, quod durum visum est ipsi Didaco, vbi supra, quod iure regio immuratum est. leg. 9. Tauri. Sed licet filius naturalis possit succedere tam ex testamento, quam ab intestato secundum praedictam distinctionem, tamen contra testamentum patris nunquam succedit. glo. in l. 1. in prin. ff. de contra tab. Didacus de Segura in l. cohaeredi. §. cum filiae. col. 14. ff. de vulg. & est communis opinio, vt diximus. Caeterum contra testamentum matris querelam mouere possunt, non secus quam legitimi. l. si suspecta. §. 1. vbi glo. ff. de inoffi. testa. glo. & Pau. in d. l. si qua illustris, per rationem redditam in l. 11. tit. 13. par. 6. quod in legittimatis per rescriptum, an & vt procedat, traditur per nostrates in l. 12. Tauri. Illud autem notandum est, [sect. 19] quod in quibus casibus filij legitimi, quales sunt spurij vel naturales, non possunt haeredes institui, id intelligendum est, pure haeredes institui non posse, sub hac vero conditione, si a principe legitimentur, institui possunt secundum communem sententiam, quam tenent Bal. in l. 1. num. 17. C. de instit. & substit. Sozi. in leg. quidam relegatus. num. 11. vbi Lud. Lusitanus col. 11. ff. de reb. dub. Curti. Iunior. consil. 184. lib. 2. nu. 4. Ioan. Lupi. in repet. rubricae donationibus inter virum. §. 29. num. 4. Aret. consil. 155. quos refert, & sequitur Emanuel de Costa in l. Gallus. §. & quid si tantum. in 2. par. num. 172. ff. de lib. & post. arg. l. in tempus. ff. de haeredib. instituen. l. 1. l. quid sponsae. C. de dona. ante nuptias. Quod autem dicebamus supra nu. 9. [sect. 20] spurium a parte nihil capere posse, ampliatur per l. fina. tit. 3. lib. 5. ordin. ibi, no ayan ni hereden los bienes de los dichos clerigos sus padres ni de otros parentes algunos i no valga manda ni donacion ni vendida que los dichos clerigos parentes les hisieren aora ni de aqui adelante, Quorum verborum sensus est in rem ipsam factam videri prohibitionem, vt nullo tit. inter viuos, aut vltimae voluntatis lucratiuo aut oneroso capere possint, quod & probat l. 22. titu. 3. lib. 1. ordin. ergo bona ipsorum clericorum capere non potuerunt etiam ex interuallo, quasi prohibitio sit in rem, quod no. ad omnia quae diximus supra num. 9. pro nobis d. l. fi. ibi a orani de aqui a delante. An autem ab alio, qui non esset cognatus clerici, capere possint bona ipsorum clericorum, & puto non posse, quasi haec prohibitio in rem esse videatur, vt d. l. fi. & d. l. 22. quod euidentius suadetur quam longe demonstratione egeat, nam licet dictae leges ea videantur niti ratione, quod spurius in numero cognatorum computari non deberet quo ad legitimas, sicque patri intestato vel eius cognatis intestatis succedere non debeat, tamen nec ex testamento ijsdem succedere potest, per dd. ll. & praeterea etiam ex contractu oneroso bona patris habere non potest de manu ipsius patris, vel eorum cognatorum, quorsum ergo tendit vetare ne capiat titulo emptionis, cum tantum abscesserit quantum accesserit, per quod ipse locupletior non fiet, sicque cessabit ratio illarum legum, quid enim interest, vtrum ille res illas, an alias aeque bonas emat, & consequatur, nempe, quia lex praesumit hoc casu viliori precio vel nullo veri simulatam venditionem, intellexitque proniores facilioresque esse homines in rebus alienis concedendis, licet eas acquirere possent, quam in suismet rebus a se separandis, arg. l. vnum ex familia, & si rem. ff. de lega. 2. l. qui auten. in prin. & §. 1. ff. quae in fraud. cred. Quasi suum cuique pulchrum, vnde si a clerico fui institutus simpliciter, & nulla tacita aut expressa fide praestita praesensi, tamen ex clerici animo esse, vt eius filio spurio ea bona restituerem, tunc longe facilius proniusque eadem clerici bona spurio filio tradam, quam quae mea antea erant, est enim, vt ait Ouidius, Est amor & rerum cunctis tutela suarum. Vnde lex nec hoc modo spurij ditescerent successoresque parentum clericorum fierent consultum prospectumque voluit, ne vllo modo res parentum ad eos conuolare possent, etiam titulo oneroso, & licet leges illae regiae expressim vetuerint, ne tales res de manu ipsorum parentum aut eorum cognatorum in tales spurios conferantur, tamen est ex mente etiam & sententia illarum legum, vt nec etiam de manu extraneorum ad eos conferantur, vnde licet disertissimus Didacus Couarru. in 4. decre. par. 2. num. 5. post Lupum in rub. de donati. §. 30. nu. 14. & Anani. consi. 13. & Bal. in l. eam quam. C. de fideic. num. 40. quos ipse refert, & sequitur, intellexerit quod extraneus qui patri successit, si incontinenti filio suo restitueret, praesumeretur fraus, [sect. 21] sicque non liceret, non sic si ex interuallo, nam tunc fas esset quasi fraus nulla praesumeretur, id saltem in terminis iuris regij admittendum non est, quia menti illarum legum aduersatur, quarum prohibitio in res ipsas ipsius clerici esse videtur, vt nec ex interuallo eas capere possit, non magis quam incontinenti. Illud [sect. 22] autem dubium est, an is spurius bona a parente sibi donata possit obtinere tutus in foro animae, & quid si sibi relicta essent? & Didacus, vbi supra, ait non posse, quia l. iustissima horum bonorum incapax est, ergo, inquit, ab eis abstinere tenetur, id quod mihi nullo iure probatur; nam licet ipse Didacus, vt praesentio, cogitauerit, leges illas ligare in foro animae, tamen nos didicimus non ligare, nisi cum id exprimunt vel obligant ipso facto, vel ipso iure, vt innumeris legibus, praesertim regijs, probauimus supra §. 32. numer. 32. & numer. 15. cum pluribus seq. & numer. 46. & numer. 37. Pro nobis tex. egregius in l. pen. & fin. iuncta l. 2. ff. de crimi. expil. haere. Facit, quia successiones sunt de mero iure positiuo, vt diximus supra §. 1. in prin. quod indubitanter verum, si ea clerici bona nullus capere velit. Idem si vellent, si tamen ipse iure donationis vel venditionis ea bona a patre accepit, quia licet ipse dominium vt incapax non quaesierit, tamen dominium ab ipso patre viuente recessit, ipseque filius habet illorum bonorum naturalem possessionem, aut natu. apprehensionem seu detentationem, non secus quam si paterea bona pro derelicto habuisset, vt in terminis l. 1. & 2. ff. pro derelicto. l. si quis vi. §. differentia. ff. de acqui. poss. eaque sic derelicta & abiecta spurius coepisset, quo casu dominium a patre abcessit, licet in eum non fuerit translatum, caeterum quia abscessit se viuo, neque ad haeredes ipsius legitimos pertinent, nisi bona tantum quae mortis tempore reliquerat, leg. haereditas. ff. de verbo. signi. l. nihil. eo. tit. Bar. & omnes in rub. ff. de acqui. haere. superest, vt haec bona captare nullo iure possint, licet fiscus forte posset quasi vacantia, quod si clericus haec bona spurio in testamento reliquisset, tunc magis est vt teneretur in foro animae denuntiare legitimis, quibus ius est ea petendi. [sect. 23] Vnde infero suspectum esse quod ipse Didacus, vbi supra, ait, vt si haeres scriptus, qui tacitam fidem accommodauit, spurio bona tradiderit, is spurius tutus sit, licet haeres ipse mortaliter non peccauerit, & quod haeres mortaliter non peccauerit,[sect. 24] quia id expressim lege non cauetur, tenendum est, vt iam admonuimus, contra ipsum Didacum, quod autem tutus sit spurius, non est verum simpliciter, sed eo tantum casu, quo fisco denuntiauerit, & is accipere noluerit, arg. l. delata. ff. de verbo. signi. nam vt fratris mei intestati extraneus inscio me occupatam teneret, nec mihi denuntiaret, praedo videretur. l. prae donis. ff. de peti. haere. ita & hoc casu idem foret si is superius, quem iure regio horum bonorum incapacem dicimus, id fisco non denunciaret, licet in terminis iuris communis non iam expeditum esset. Subinfertur verum non esse quod ipse Didacus, vbi supra, ait, dum contendit, quod haeres, qui tacitam fidem accommodauit, non peccat, licet fisco sese non deferat, quia, inquit, verus haeres & dominus aditione haereditatis efficitur, licet propter illum delictum in poenam delicti, lex talem haereditatem fisco accommodauerit. l. 1. C. de his quib. vt indig. l. ita fidei. l. non intelligitur. ff. de iure fisci, cuius contrarium, vt & ipse fatetur, tenent Bar. in l. fi. ff. quib. vt indig. Segura in l. cohaeredi. §. cum filiae. ff. de vulg. Sed longe verior est sententia Barto. quia tempore mortis clerici illius, cuius de successione agitur, iam haeres ille, qui tacitam fidem accommodauit, incapax propter illud delictum factus fuerat haereditatis illius, vnde eam adeundo eius dominium non quaesiuit, non magis quam si reuera institutus non esset, vnde iure praedo appellatur, d. l. non intelligitur, debuitque denunciare fisco, qui ex lege ad eam inuitatus fuit. Vnde quod ipse ait ibidem post Fortuni. quem allegat in l. iurisgentium. §. praetor ait. notabili 3. ff. de pact. vt haeres, qui tacitam fidem accommodauit, eam restituere non teneatur filio spurio, verum est, fisco tamen sine dubio tenetur, & puto eum peccasse mentitum que fuisse simul ac tacitam illam fidem accommodauit, quia promisit impossibile, quod erat & vetitum de iure, ergo, &c. vt l. nepos Proculo. ff. de verbo. signi. Vnde si haeres, qui tacitam fidem accommodauit, iurauit se id non denunciaturum, sunt qui putent non aliter quam ad postulationem iudicis debere id patefacere, quia iuramentum intelligitur excepta authoritate superioris, Felin. in cap. intimauit, de testibus. Marti. Naua. in c. inter verba. 11. q. 3. par. vlt. coral. 65. quod negat disertus Couarru. vbi supra, num. 10. nisi sub quadam distinctione. Nos autem tenemus haeredem id denunciare debere etiam circa vllam iudicis postulationem, neque de periurio curandum, quia cum is iurauerit turpe quid, & de iure impossibile, statim periurus fuit, neque id periurium per eius taciturnitatem leniretur aut purgaretur, vnde furtum illi periurio accedere non debet, sed longe satius rem alienam patefieri, vnde apparet ipsius Didaci opinio longius a veritatis tramite abscedere, dum tenuit denunciare non debere etiam ad iudicis postulationem nisi infamatus esset, aut indicio notatus, vt autem possit clericus in filios spurios bona sua conferre, plures modos & cautelas tradunt Bar. & alij in d. l. fin. ff. de his quibus vt indig. disertus Didacus, vbi supra, qui subdit, vix illum reperiri satis tutum in foro animae, qua de re forte postea dicemus. Illud autem dubium est, +{ Intel. et decl. l. 1. ti. 3. lib. 5. ord. & l. 22. ti. 3. li. 1. ord. } quonam modo leges ciuiles possint comprehendere & ligare personas clericorum dum disponunt, vt si haeredes fecerint laicos data fide de tali haereditate filijs ipsorum clericorum spurijs restituenda talis haereditas fisco deferatur, vt in 22. tit. tertio lib. 3. ordin. l. fina. tit. 3. lib. 5. ordin. cum id videatur egredi iurisdictionis ciuilis notissimos terminos, sed sane nos semper tenuimus leges ciuiles personas clericorum, non secus quam laicorum comprehendere, quasi ius ciuile & canonicum vnum idemque sit in omnibus praeter specialiter excepta, vnde leges ciuiles clericos comprehendunt non aliter atque leges canonicae, vt fusius in §. 26. numer. 53. (sicque declarantur dd. ll.) lib. 3. de successionum creatione disseruimus, id quod procedit si teneremus opin. existimantium, eandem quoque prohibitionem vrgere etiam de iure communi Romanorum, nam cum iure nostro Hispanorum nullam societatem ius canonicum coisse plus quam manifestum est. # 103 Capvt ciii. Svmmarivm. -  1 Captiui, obsides, & similes non testantur. -  2 Surdus & mutus non possunt testari. -  3 Miles & mutus & surdus testantur cum communi, contra nouissimos. Declaratio l. 2. tit. 15. lib. 2. ordin. -  4 Miles etiam hodie surdus & mutus testatur, cum communi contra Cum. Ias. & alios. -  5 Lex generaliter loquens non comprehendit personas peculiare priuilegium habentes in illa materia. L. 1. tit. 4. lib. 1. ordin. Mandatum generale non comprehendit specialiter prouisa. -  6 Surdus mutusque natura ex dispensatione principis testatur cum Roman. Alexand. Cino, contra Cuma. Pau. Aret. Ias. & alios. -  7 Surdus & mutus natura non testantur etiam ad pias causas, cum Bald. Roma. Ias. contra Alex. & Decium. -  8 Mutus qui illam solam vocem exprimere potest, sic vel non testari potest. Declaratio l. tertiae, tit. decimiquinti. lib. secundi ordin. -  9 Caecus non testatur nisi cum obseruatione sua peculiari. Lex 3. Tauri. -  10 Caeci testamentum olim valebat licet non inciperet ab haeredis institutione, contra communem. Idem etiam hodie contra communem. -  11 Caecos inter liberos sine regulari solennitate testatur, cum communi contra quam plures. -  12 Intellectus l. 14. tit. 1. par. 6. Declaratio l. secundae, tit. decimiquinti. lib. 2. ordin. -  13 Caeci etiam iure communi requirit codicillus tantam solennitatem quantam testamentum, cum communi contra quam plures. -  14 Caeci codicillus iure regio tantam solennitatem requirit quantam testamentum, per l. tertiam Tauri. -  15 Caeci testamentum minus solenne valet in 17. casibus. -  16 Caeco an possit fieri exemplaris. -  17 Caecus potest esse doctor vel testis. -  18 Excellentiae ratione dispensatur cum alias prohibitis. Decla. l. secund. tit. de los alcaldes, libro 2. ordin. -  19 Notorietas vbi est, ibi examine, comprobatione aut causae cognitione opus non est. -  20 Etymologia vocabuli non semper consideratur. CAptivvs non potest facere[sect. 1] testamentum, de iure communi. l. eius, in princ. ff. de capti. §. fina. Instit. quibus non est perm. facere testam. Secundo, quia captiuus est seruus hostium. §. serui. 1. & §. serui. 2. Insti. de iure persona. l. manumissiones. ff. de iustit. & iur. seruus autem non potest testari, in prin. Instit. quib. non est perm. face. testa. l. filius. ff. de testament. & captiuus non potest facere testamentum etiam iure militari. l. facere. ff. de milita. testament. leg. decimasexta. ti. 1. par. 6. & obsides non possunt facere test. l. obsides. ff. de testament. Secundo quia aequiparantur captiuis. l. diuus. ff. de iure fisci. Legati tamen possunt facere testamentum, licet ab hostibus iniuria detineantur. l. qui a latronibus. §. primo. ff. de testament. Secundo, quia cum contra ius gentium detineantur, serui fieri non possunt, sunt enim sancti, & inuiolabiles. l. sanctum. ff. de rerum diui. l. fi. ff. de legi. Et a latronibus captus potest facere testament. l. quia latronibus. ff. de testam. Secundo, quia non fiunt serui, vt l. cum haeredes. §. fina. ff. de acquiren. poss. l. 1. & secunda. ff. de liber. ho. exhi. Et captiuus non potest facere codicillos nisi in ciuitate testamentum fecisset. l. in bello. §. codicilli. ff. de capt. Secundo, quia qui non potest testari, nec potest codicillari. l. diuus. §. codicillos secunda. l. conficiuntur. §. codicilli. ff. de iure codicill. sed testamentum inueni in ciuitate factum non infirmatur per captiuitatem superuenientem. Intellige primo quando captus decessit apud hostem. Secundo, quia per legem fingitur mortuus tempore captiuitatis. l. in omnibus. ff. de capt. intellige secundo quando reuersus fuit secundo, quia fingitur nunquam fuisse apud hostes. l. ratio. ff. de cap. Idem in test. lib. l. sinerem. §. 1. ff. de bon. liber. Idem in testament. pupillari. leg. lex cum Cornelia. de vulga. Idem si capiatur haeres, qui postea reuersus sit. leg. captum. C. de capt. Et in ijs testamentis datur Falcidia. lege prima. §. lex Falcidia. ff. ad leg. Falcid. & haec omnia communiter recepta sunt in dictis locis. An autem captus vel obses iudices esse possint iure regio, & videtur non posse, argument. leg.{ Dec. l. 3. ti. 15. lib. 2. ordin. } tertia. titu. decimoquinto. lib. 2. ordi. vbi qui sui iuris non sunt, quales sunt praedicti, testari non possunt. Surdus [sect. 2] & mutus olim testamentum facere non poterant. leg. qui in potestate. §. primo. leg. si mutus. ff. de testam. l. octaui. §. 1. ff. vnde cognati. l. ex facto, in prin. ff. de vulg. & in dd. locis est receptissima op. praesertim per nouissimos in d. l. ex facto, & in l. discretis. C. qui testament. fac. poss. vbi per Cor. Alex. & Deci. post alios Sozin. consi. 20. abunde, lib. 4. Dec. consi. 371. numer. 7. hodie surdus & mutus simul & a natura similiter testari non possunt, vt in d. l. discretis, & in §. item surdus. Insti. qui. non est permissum facere testamentum. l. 13. tit. 1. par. 6. si autem ex accidenti haec vitia concurrant, vel si haec vitia a natura, vel accidenti discreta sint, tunc testamentum fieri potest, secundum distinctionem text. in d. l. 13. ti. 1. par. 6. Limita vt non procedat in surdo &[sect. 3] muto milite, qui iure veteri poterat facere testamentum, ista est vera & communis opinio, quam probat tex. in lege iure militari, & ibi communiter Doctores. ff. de militari testamento. tex. in §. quinimo, & ibi communiter Doctores. Insti. eod. titu. Gloss. in §. item surdus, in verbo, certis. & ibi communiter Doctor. C. qui test. fac. poss. Cinus, Salice. Alex. & Ias. col. 1. d. l. discretis. Bal. & Ang. in d. l. iure milita. Decius in d. l. discretis. col. 1. Contrarium tamen, vt iure veteri miles, mutus simul & surdus a natura non posset facere testament. sed demum eo casu tantum quo ex accidenti haec duo vitia concurrerent sentiunt. Marcus Ant. & Viglius in d. §. quinimo, quia non possunt comprehendere, vt voluntas militis, qui vtroque morbo laboraret a natura intelligi, & colligi posset, sed verior est communis sententia per tex. in l. in fraudem. §. sicut. ff. de milita. testa. vbi nuda voluntate quoquo modo intellecta miles testamentum facere, & haeredem scribere potest, non secus quam paganus posset nuda voluntate, vtcunque declarata legatum scribere. l. nutu. ff. de leg. 3. ergo miles licet vtroque morbo laboret, cum nihilominus nutu, & signis voluntatem suam monstrare posset, superest, vt testari posset. Ad idem l. milites. C. de testament. milita. & Pinciae vidimus mutum quendam, qui decessit anno Domini 1557. qui scribere sciebat, & peccata sua confiteri, & chartis pictis ludere, & omnia quae populo fiebant, publice intelligebat non secus quam reliqui. Surdus autem, aut mutus etiam miles non posset esse{ Decl. 2. ti. 15. lib. 2. ordina. } iudex, argumen. l. 2. tit. 15. lib. 2. ordin. in sui generalitate, quia lex generaliter loquens comprehendit personas etiam priuilegiatas, vt statim dicam, per quod ampliatur vtiliter d. l. 2. Illud autem dubium est, an iure nouo per d. l.[sect. 4] discretis, mutus, & surdus miles simul, & a natura possit testamentum facere, vt olim, an vero ius antiquum sit correctum, per d. l. discretis, quod contra mentem & sententiam communis opinionis eorum quos supra retulimus, firmant Cuma. in d. l. qui in potestate. §. 1. quem refert, & sequitur Ias. in d. l. discretis. col. 1. mouentur, quia lex generaliter loquens comprehendit personam militis. l. in fraudem. §. fin. ff. de mili. testamento, sed errant, nam tex. ille procedit, in quibus casibus miles non reperitur habere speciale priuilegium, secus autem est in specie nostra, in qua reperitur habere peculiare, & speciale priuilegium, vt in d. l. iure milit. & d. §. quinimo. Et [sect. 5] quod lex generaliter loquens non comprehendat personas habentes peculiare priuilegium in illa materia, de qua agitur, est vera & communis opinio, vt late per Deci. in l. hac consultissma, alias fi. C. qui testamen. fac. poss. Idem Decius consi. 5. Idem Decius in l. ex testamento. C. vnde lib. Alciat. lib. 4. Paradox. cap. 10. Tiraque. de vtroque retractu. in Glo. 14. numer. 93. sentit Gloss. 2. in d. l. hac consultissima. Crotus num. 18. in l. nemo potest. ff. de lega. primo. vbi Annibal numer. 369. & Ripa numer. 52. Cuma. & Paul. in d. l. hac consultissima. Ias. in l. sicut certi. nume. 10. C. de testam. mili. text. in l. 3. & ibi Glo. C. de silentiarijs, lib. 12. quam Glo. reputat singularem Bal. in c. ecclesia Sanctae Mariae. 4. col. de constit. Glo. in l. 2. §. legatis, & ibi Bart. & in l. haeres absens, & ibi Bar. ff. de iudicijs, & tamen lex generalis comprehendit rusticos, & mulieres. leg. prima,{ Lib. 1. tit. 4. lib. 1. ordin. } titu. 4. lib. 1. ordi. vnde cum pijssimus princeps noster mandatum dedisset bello saeuiente Gallico, vt a summis rationalibus oppida venderentur, ex facto saepe consultus respondi, in tali mandato non comprehendi oppida, quae in hac materia haberent speciale, & peculiare priuilegium, quod nota ad eam villam, seu oppidum, quod Monleon appellatur,{ Mandatum regis de oppidis alienandis vt intelligendum. } quia, vt dicebatur, peculiare habebat priuilegium, ne posset alienari, idemque dicebatur in oppido illo, quod Hortaio appellatur. Secundo mouentur Ias. & Cuma. quia in d. l. discretis, ratio falsitatis vitandae, & voluntatis testatoris intelligendae expressa est, quae ratio viget in milite testante, non secus quam in pagano, quod parum me mouet, nam in testamento cuiusque propter easdem rationes septem testes, & reliqua solemnia regulariter desiderantur. l. fi. C. de fideicom. l. iubemus. C. de testamen. quae rationes licet in testamen. militis non secus quam in testamento pagani vigeant, tamen nihilominus illae solennitates militibus remittuntur, per tot. ff. C. & Inst. de mil. testam?[sect. 6] Illud autem dubium est, an surdus mutusque simul a natura possit facere testamentum ex dispensatione principis, quod negant Paul. in dicta lege discretis. Idem Paul. & Cuma. in lege, qui in potestate. §. primo. ff. de testamen. Contrarium tenet, & melius Alexand. in d. l. discretis. nume. 4. per tex. in d. §. quinimo, & in l. iure milit. ff. de milita. testamento, vbi per legem id introducitur, ergo & per principem ex certa scientia, & cum causae cognitione introduci potest. l. prima. ff. de constitutio. prin. §. sed & quod principi. Instit. de iure natu. & ita etiam tenent Cinus, & Roma. in d. l. discretis. licet contrarium teneat Ias. ibidem. col. secunda. & Areti. in l. si mutus. ff. de testamen. & vera concordia est, quod aut ille testator nullum omnino sensum habebat, & tunc non valebit testamentum nec principis dispensatio, aut aliquem sensum habebat, & tunc valebit, aut dubitatur, & valuit si rite, & recte testetur, sin minus, secus, vt in simili diximus supra. Item limita, [sect. 7] vt surdus simul, & mutus etiam a natiuitate possit testari ad pias causas, secundum Bal. & Alexan. & Dec. nu. 12. in dict. leg. discretis, per cap. cum tibi, de testa. Contrarium & melius tenent Ro. & Ias. col. 2. in prin. in d. l. discretis. Bal. in l. 1. col. 2. C. de sacr. eccle. quia tale testamentum etiam libertatis fauore non valebit. d. l. discretis, libertas autem pijssima causa est, vt resoluit Ias. in l. captatorias. C. de testamento milit. Illud autem dubium est [sect. 8] an mutus, qui nullam vocem articulate emittere sciebat, nisi illam vocem Si, aut illam vocem Non, possit facere testamentum, & Corn. consi. 20. abunde. lib. 4. tenet quod possit, quia communis opinio est valere testamentum quando alteri interroganti, Titiúmne haeredem instituis? testator respondet, vel etiam instituo. Glo. & communiter Docto. in l. iubemus, in verbo quemadmodum. C. de testamen. & dixi supra, ergo, &c. Praeterea stipulatio fieri non potest, nisi vtroque loquente. l. 1. in princ. ff. de verborum obligatio. & tamen similis stipulatio valeret. d. l. prima. ff. de verbo. oblig. §. si quis ita, ergo, &c. Mutus tamen iure regio iudex{ Decl. l. 2. tit. 15. lib. 2. ordi. } esse non potest. l. 2. tit. 15. lib. 2. ordin. sin autem illam tantum vocem exprimere posset Si, vel Non, dubitari potest, an iudex esse posset, & magis est vt non possit, per rationem expressam in d. l. 2. Caecus [sect. 9] non potest facere testamentum secundum formam communem, nisi praeterea adhibeat solennitatem, de qua in l. hac consultissima. C. qui testa. fac. pos. & in §. caecus. Insti. quib. non est permissum facere testamen. l. 4. tit. 1. par. 6. quod hodie immutatum est, vt in l. 3. Tauri. { L. 3. Tauri. } Illud autem dubium est, [sect. 10] an ad validitatem testamenti caeci oporteat testamentum incipere ab haeredis institutione de iure veteri, & quid de iure nouo, & in vtroque casu communis opinio est oportere ab haeredis institutione incipere, vt per Decium, & alios in d. l. hac consultissima. col. 1. sed in vtroque contraria sententia verior est, vt tenent Viglius in d. §. caecus. & Emanuel de a Costa in l. Gallus. §. & quid si tantum. ff. de liber. & posthum. pagina 108. vt diximus supra, & tangit Ias. in d. l. hac consultissima. col. 2. An [sect. 11] autem caecus inter liberos possit testari citra iuris solennitatem, vehementer controuersum est, & magis communis opinio est, vt solennitas, de qua in dict. l. hac consultissima. C. qui testament. face. pos. non sit necessaria, cum caecus testatur inter liberos, sed sufficiant duo testes, vt in l. fina. C. fami. ercis. l. hac consultissima. §. ex imperfecto. C. testament. ita tenet Bal. in d. l. hac consultissima. C. qui testament. fac. pos. & ibi Ange. Salic. Paul. Ale. & Deci. numer. 36. & hanc dicit communem sententiam Ias. ibi. num. 4. Secunda fuit opinio, vt tale testamentum desideret omnes solemnitates, de qua in d. l. hac consultissima. ita tenent Fulg. & Roma. ibidem, & Cuma. consi. 100. si testator fecit primum testamentum. Tertia fuit opinio Iaso. vbi supra, dicentis, tale testamentum valere cum duobus testibus, dummodo adijciatur tabellio, vel tertius testis loco tabellionis. Quarto relinquunt cogitan. quales sunt. Alber. in dict. l. hac consultissima, post Martinum de Fano, & alios quos ipse refert. Quid dicendum? veritas pendet illinc, vtrum lex generaliter loquens comprehendat personas priuilegiatas in materia illa de qua agitur, qua in re veram, & communem opinionem diximus esse, quod eas non comprehendat, vt supra, quo supposito tota vis in eo sita esse videtur secundum Doctor. supra citatos, vt si d. §. ex imperfecto, decisio videatur esse specialior quam decisio d. l. hac consultissima, tunc sufficiant duo testes, quia generi per speciem derogatur. l. vxorem. §. foelicissimo. ff. de legat. 3. c. generi, de regu. iur. in 6. alias secus. Sed praeterea veritas pendet illinc, vtrum ante d. l. hac consultissima, caecus posset testari, vel non, & quod antea testari posset, videtur, quia omnia censentur permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. l. nam nec non. §. quod eis. ff. ex quib. causis maiores, sed caecus nulla lege expressim vetitus reperitur testari, ergo, &c. Per contrarium vt expressim reperiatur[sect. 12] testari prohibitus, facit text. in §. caecus. Insti. quibus non est permissum fac. testamentum, dum ait, caecus autem non potest facere testamentum, nisi per obseruationem quam lex Diui Iustini patris nostri introduxit. Idem probat tex. in l. 14. tit. 1. par. 8. dum ait, el ciego non puede facer testamento fueras, vide, &c. facit text. in l. si non speciali. C. de testament. ibi, in conspectu testatoris, & in l. si vnus, ibi coram testatore. C. de testament. Decius consi. 354. in casu. & diximus supra, ergo cum haec solennitas, vt testes videant testatorem, & videantur ab ipso in testamento caeci interuenire non possit, superest vt de genere prohibitorum esset caecum testari, cum solennia adhibere non posset, adhuc tamen magis est, vt coram testatore, & testibus factum videatur testamentum, si testes intelligant quod testator agebat, & testator intelligat testes esse praesentes, licet eos non videat, argument. text. in l. diem proferre. §. coram. ff. de arbitris. & diximus supra latius, & per hoc magis est, vt cum nulla lege satis aperte caecus testari vetetur, nec verisimile sit quod si prohibitus esset, non essent plures leges id nominatim declarantes, vt declarant in reliquis qui sunt testari prohibiti, intelligendum sit, vt testari posset caecus olim non secus quam hodie, non quidem in scriptis, sed tantum nuncupatiue, vt in dict. l. hac consultissima, in qua magis videtur quod ius antiquum referatur cum aliqua adiectione, quam quod potestas testandi denuo introducatur, quo supposito cum d. §. ex imperfecto. secundum communem sententiam procedat in testamento tam nuncupatiuo quam in scriptis, videtur comprehendere etiam testamentum caeci, quod per nuncupationem tantum fieri potest, & sic teneo quod sufficiant duo testes, pro quo induco l. fi. C. famil. erciscun. ibi, quibuscunque verbis. aut indicijs, nam verba, & indicia emittere potest caecus, non secus, quam reliqui Amplia, vt procedat etiam si in testamento caeci liberi dispariter essent honorati, secundum Ale. & Deci. col. fi. in d. l. hac consultissima. Curt. Iun. in d. §. ex imperfecto. nu. 2. dixi plene in simili supra. Caecus autem iudex esse non potest. l. 2.{ Decl. l. 2. tit. 15. lib. 2. ordi. } tit. 15. lib. 2. ordin. etiam inter liberos, argum. supradictorum, per quod dicta l. vtiliter, ampliatur. Illud autem dubium est, [sect. 13] an in codicillis factis a caeco debeant interuenire tot solemnitates quot in testamento ipsius caeci, & Glo. in d. l. hac consultissima. in verbo, codicillis. secundum vnam opinionem tenet quod sic, sequuntur Butrig. Ful. Bal. Ange. Rom. Ale. & alij communiter ibidem per illum tex. in vers. quae in eundem modum. Contrarium tenet eadem Gloss. ibidem secundum aliam opinionem, quam sequuntur Salice. Pau. & Ias. ibidem, moti, quia nimis nouum eis videtur, vt tanta solennitas requiratur in codicillis, quanta requiritur in testamento, sed prior opinio verior est, per tex. apertum si non cauilletur, in d. l. hac consultissima. in versi. quae in eundem modum, [sect. 14] quod hodie iure regio expressim approbatum est in lege tertia Tauri. vt sic nouum videri non debeat, tantam solemnitatem requiri in codicillis, quanta requiritur in testamento aliquando. Quid [sect. 15] autem in testamento caeci facto ad pias causas, an valeat sine solennitate, de qua in dicta lege, hac consultissima? & magis est vt sine illa solennitate valeat, cum interuentus solennitatis, de qua in capitulo, relatum 1. de testament. quia dicta l. hac consultissima, hanc recipit interpretationem, argument. leg. nam & posterioris. ff. de legibus, & argument. l. 1. §. Falc. ff. ad leg. Fal. vbi per Alexand. post alios, & in simili per Rodericum Suares in l. quoniam in prioribus. C. de inoffi. testamen. supra l. regia ibi inserta, in prin. & ita in specie, quod tale testamentum valeat, tenent Alexand. & Ias. col. 3. & Phi. Decius, in d. l. hac consultissima. Quae quidem lex, vt patet ex superioribus, limitatur 1. vt non procedat in testatore milite, qui caecus esset. Secundo limitatur vt non procedat in caeco testante inter liberos. Tertio limitatur, vt non procedat in caeco testante ad pias causas. Quarto limitatur, vt non procedat in testamento facto tempore pestis. Quinto, vt non procedat in testamento facto tempore belli. Sexto vt non procedat in testamento facto in carcere. Tyranni. Septimo, vt non procedat in testamento facto, vbi esset hominum penuria, argument. eorum, quae plene diximus supra. Octauo, vt non procedat in testamento facto coram praesbytero parochiali, vt in simili diximus supra. Nono, vt non procedat in testamento facto a peregrino Romam pro animae suae salute petente, vt in simili diximus supra. Decimo, vt non procedat in testamento facto a principe qui obcaecatus esset, argument. eorum quae in simili diximus supra. Vndecimo, vt non procedat in testamento facto a caeco coram Principe, argument. l. omnium. C. de testam. & quae in simili diximus supra. Duodecimo, vt non procedat in testamento facto apud acta iudicis per testatorem caecum, argumen. dict. l. omnium, & quae in simili diximus supra. Tertiodecimo, vt non procedat in testamento habentes merum imperium in loco vbi testabatur, licet caecus esset testator, argumen. d. l. omnium, & quae in simili dixi supra. Quartodecimo, vt non procedat quando Princeps in testamento caeci cum dicta solennitate dispensaret, argumen. eorum, quae in simili diximus supra. Quintodecimo, vt non procedat in caeci testamento, si lex cum tali solennitate dispensaret, vt in simili diximus supra. Sextodecimo, vt non procedat in testamento etiam caeci, quando cum hac solennitate consuetudo dispensaret, vt in simili diximus supra. Quae quidem limitationes licet in specie non attingant, nobis tamen ex mente, & communi Doctorum sententia esse videntur. Licet autem caecus non possit facere testamentum per semetipsum nisi cum speciali, & peculiari solennitatis obseruatione, de qua mentionem habuimus, tamen illud dubium est, an sibi alias testamentum facere possit per modum exemplaris substitutionis, qua in re sunt, qui putent quod [sect. 16] exemplaris fieri non potest caeco, secundum Curt. Iun. d. l. humanitatis. nume. septimo, mouetur, quia caecus potest facere testamentum seruata forma, quae traditur in leg. hac consultissima. C. qui testament. facere poss. ergo ei per aliud testamentum fieri non debet, quandoquidem exempla substituendi facultas fundatur in impotentia testandi, vt probatur in §. qua ratione. iuncto §. praecedenti, in l. de pupil. subst. & in l. humanitatis. C. de impube. quinimo etiam esset caecus impotens ad testandum, non per hoc sequeretur quod posset ei fieri exemplaris substitutio, nisi illa impotentia descenderet ex defectu & carentia intellectus, vt probatur in d. l. humanitatis, & in d. §. qua ratione. Hoc amplius oporteret quod carentia, seu mentis ille defectus ex furore, vel dementia, vel similis morbi causa, quae ab animo deflueret, deriuaretur, secus vero si a corpore originem morbus ille traheret, vt late diximus in illa quaestione, an muto, & surdo posset fieri exemplaris, vnde tentari potest, quod etiam si caecus stolidus esset, si tamen non omnino insanus, ei exemplaris fieri non posset, id quod pendet ab illa quaestione, vtrum fatuo posset fieri exemplaris, quam suo loco locamus, denique quod caecus non careat intellectu, sicque non possit ei fieri exemplaris, euidentius est quam longa contentione egeat, quando quidem quotidie videmus caecorum quam plures summos esse artifices Musicae, Iurisprudentiae, Rhetoricae, & similium artium, adeo vt ad culmen doctoratus, vel magistratus peruenire possint, vt in quaestione de facto obtentum fuit, id quod plane probatur ex sequentibus. Et primo supposita idoneitate, de qua[sect. 17] supra, cuilibet est permissum admitti ad honorem magisterij, si non reperitur prohibitus, vt in d. l. magistros, & in d. lege vnica, de professo. qui vrbe. s. lib. 10. C. sed caecus ex hoc solo quod sit caecus, non reperitur prohibitus, ergo est admittendus. leg. nec non, ex quib. ca. mai. Confirmo & probo, quia certum est, quod in his, quae sunt de genere permissorum, quilibet intelligitur de personis permissis, nisi specialiter reperiatur prohibitus, tex. est, & ibi Barto. in leg. mutus. §. cum quaeritur. ff. de procura. in leg. prima. ff. de testim. in l. si quaeramus. ff. de testamentis, in l. caetera, in princi. ff. de lega. 1. sed caecus non reperitur prohibitus aliqua lege, vel constitutione, ergo intelligitur permissus, d. l. nec non. Confirmo adhuc, quia vbi in aliqua dispositione habemus regulam generalem, semper illa militabit donec constet de exceptione, vel fallentia, vt in l. ab ea parte. ff. de probationibus, in l. suus quoque. in versic. puto. ff. de haered. instituen. in cap. adde. de restitu. spolia. Barto. in l. secunda. ff. si quis in ius voca. non ierit, sed non constabit de exceptione, vel fallentia in caeco, ergo militabit regula. Confirmo tertio, quia si vlla lex in mundo disponit, quod caecus prohibeatur ab aliquo actu, hoc ideo est, quia praesumitur quod caecus non poterit illum actum debite exercere, vt in leg. prima. C. qui morbo, in l. luminibus. C. qui dare tutores, vel curato. po. sed ratio ista cessat in casu nostro, quia ponimus pro constanti, praefectum magistrum idoneum esse ad Magisterium, & quod debite poterit exercere principale officium ipsius Magisterij, ergo cessabit dispositio iurium quae in contrarium adduci possunt, vt in lege adigere, in §. quauis, de iure patro. ratio enim legis magis consideranda est quam dictum, vt in l. cum pater, in §. dulcissimis, de lega. secundo, in l. nomen filiarum, de lega. secundo, in leg. haec actio. ff. de calumniato. Confirmo & quarto, quia caecus non prohibetur ab illo actu, cuius exercitium non impeditur ex defectu oculorum, vnde bene potest esse testis in alijs actibus, in quibus ex defectu visus non impeditur, puta in re percepti bili alias, quam sensu visus, vt si habet notas voces contrahentium, vt est Glo. in capitul. testes, secunda quaestio. quarta, est per Specu. in titu. de teste. in §. primo. versicu. sed nunc quid caecus, & per Panor. in cap. cum causam, in sexta columna, de testibus. hinc etiam est, quod potest praestare auctoritatem ipsi pupillo contrahenti si sit tutor, vt in lege. & si tutor. ff. de auctori. praestan. Ratio est, quia in huiusmodi actibus non impeditur ex defectu visus, ergo non est prohibendus a magisterio, per quod officium illud exercere possit. Confirmatur hoc ex textu in capitu. nisi cum pridem. versicu. alia vero causa, de renuncia. vbi debilitas, vel infirmitas corporis tunc demum est causa sufficiens ad hoc, quod Episcopus renunciet Episcopatui, quando ex huiusmodi defectu Episcopus est impotens ad exequendum officium Magisterij, minime obstabit huiusmodi defectus, quin magisterium assequatur, maxime cum ex huiusmodi debilitate oculorum augeatur sibi fortitudo memoriae, & intellectus, atque vigor spiritus ad docendum, vt secundum Apostolum possit dicere, quia in firmior fortior factus sum, vt in d. ca. nisi cum pridem, & quod vergente deorsum conditione corporea, feruor spiritus in sublimiora conscendit, in cap. 3. de renunciatio. ad hoc bene facit text. in l. 2. §. quam senio. & in §. corporis, debilitas excusat aliquem ab honore, vel officio publico, quando ex tali imbecillitate redditur insufficiens ad executionem illius honoris, vel officij, sed si illud officium, vel honor possit geri ex consilio, & prudentia, non excusabitur ex infirmitate corporis, sic ergo in nostro casu, cum ex ista oculorum infirmitate noster caecus non reddatur in sufficiens ad officium docendi, quod quippe officium geri potest ex consilio, & prudentia potius quam ex viribus corporis, non impedietur eadem infirmitate. Praeterea & quinto, quamuis vnus defectus sit potens ad impediendum aliquem ab aliquo honore, si tamen ille defectus potest suppleri ex aliqua perfectione patientis illum defectum, talis defectus non obstabit patienti, text. est in praeallega. capi. nisi cum pridem. §. pro defectu, iuncto text. in cap. cum in cunctis, de electione. & in ca. fin. de aetate, & qual. vbi defectus scientiae non solum impedit promouendum in Episcopum, sed deijcit iam promotum, si tamen defectus ille suppleatur charitate, non obstabit promouendo, vel promoto. Bene facit ad id tex. in c. de illis, & in c. fin. de sponsa. impube. vbi defectus aetatis in matrimonio contrahendo suppletur ex perfectione prudentiae, ad idem tex. in l. 2. C. si minor se maiorem dixerit, de quo per Ioan. in praeallegat. c. de illis. Verum in exemplari substitutione, vt paulo ante dicebamus, vix est vt haec vitia possint suppleri cum si parentibus concedas hanc facultatem, vt exemplariter caeco substituant, tunc ipsi caeco, qui per se ipsum testari potest, facultas testandi auferatur, per quod ipsi iniuria fieret, contra l. ex facto, in princ. ff. de vulgar. & pupilla. Redeundo ad praelibatum articulum, an caecus ad honores possit admitti, quod dixi admittendum in illo caeco, praesertim de quo mentionem habuimus. Praeterea in dicto caeco ponebatur excellens[sect. 18] artis peritia, quae quidem operatur quod persona alias prohibita ab aliquo actu admittatur ad illum, hinc est quod quamuis mulier prohibeatur esse arbitrix, vt in l. cum lege. ff. de arbit. & in l. fi. C. eo. & in c. mulierem. 22. q. 5. si tamen mulier est persona excellens, bene poterit esse arbitrix, vt per Specu. in titul. de arbitro. §. 2. in princip. argumen. in cap. dilecti, de arbitris, & in capit. cum deuotissimam. 2. q. 2. hinc est, quod licet antiquior sit praeferendus in dignitatibus, & honoribus, vt in l. fin. C. de tyronibus. libr. 11. & in l. semper. ff. de iure immunitatis. si tamen iuniores sunt excellentiores, praeferendi sunt antiquioribus, vt in auth. de monachis, in §. ordinem. collat. 1. Et quamuis statuto caueatur, quod ad lecturam ordinariam non possit deputari doctor aliquis minor quadraginta annis, tale statutum non vendicaret locum in doctore valde excellenti, licet sit minor, quia propter excellentiam magnam receditur ab statuto, ita singulariter Bald. in l. se det reprobari. in versicul. valde tamen disciplinati. ff. de excusat. tutor. Idem tenet Angel. in l. si cum dies, in §. si arbiter. ff. de arbit. refert, & sequitur Alexa. in l. cum quid, in prima col. ff. si certum peta. Vnde licet mulier regulariter iure regio iudex esse nequeat. l. 2. tit. de los alcaldes, lib. secundo ordinamen. tamen si sit excellentis virtutis, & peritiae, forte poterit, stat ergo ex superioribus recedi{ Decla. 2. titu. de los alcaldes lib. 2. ord. } debere a regulis iuris ob insignem peritiam eius viri, de cuius receptione, vel exclusione agebatur, quasi hoc in casu regulae prohibitoriae locum non vendicent, & ita obtentum fuit in illo caeco, de quo mentionem habui{ De ead. re. }mus, & merito, praesertim quia in praefato caeco[sect. 19] ponebatur notoria artis peritia. Et notus sine examinatione recipitur, sufficit. n. testimonium populi pro examine, vt est tex. & ibi Gl. in capit. nullus, vigesimaquarta distincti. ad idem text. in cap. proposuit, de appellatio. vbi Panormita. notat quod scholaris notorie petitus potest doctorari sine examine, vel saltem cum modico examine, pro forma, Rei enim demonstratae frustra fit demonstratio, vt in l. prima. §. final. ff. de dote praelega. & in dict. l. prima. ff. de in integrum restitu. vnde quamuis Romae in admittendis auditoribus praecedat examen, si tamen sit doctor valde excellens, talis debet admitti absque vllo examine, per l. sed & reprobari. §. amplius. versiculo, valde tamen disciplinatos. ff. de excusa. tut. & ita aiunt allegasse dict. Doctorem de Figuero, & cum electus esset in auditorem Rotae, seu Romanae curiae, obtinere tamen non potuit, vnde cum receptus non esset, per Carolum inuictissimum Caesarem designatus fuit, vt praesideret curiae Neapolitanae, hodieque electus est in Praesidentem curiae, seu praetorij Valisoletani. Redeundo ad caecum quod ad honores possit admitti, praedictis non oberit si dicatur, quod caecus magistratus esse non potest, nam aliud est esse magistrum, aliud esse magistratum, pro quo adduco text. in dict. l. quibus, de verborum{ De ead. re. } significatio. vbi Iurisconsultus appellat, magistros illos, quibus praecipue cura rerum incumbit, & quia magis, quam caeteri diligentiam, & solicitudinem in rebus, quibus prosunt, debent, vnde in cuiuslibet disciplina praeceptores appellat magistros admonendo, vel monstrando, quin etiam, inquit Iurisconsultus, ipsi magistratus per deriuationem a magistris cognominantur, ex quibus verbis clare constat, quod magister, & magistratus sunt diuersi, nam si idem essent, non diuersis nominibus nuncuparentur, vt in l. si idem. C. de codicillis. Praeterea Iureconsultus non ponit ibi diffinitionem[sect. 20] magistratus, sed deriuationem tantum, modo certum est, quod vbi alias habemus significationem vocabuli ex diffinitione, nunquam sumitur propria significatio ex allusione, vel deriuatione, secundum Barthol. & Doctor. in l. prima, in princip. & in l. secunda, in §. appellata. ff. si certum petatur, quamuis enim tutor cognominetur a tuendo non tamen omnis, qui tuetur, dicitur tutor, sed ille tantum in quem cadit vera diffinitio tutoris, vt in lege prima, in princi. ff. de tutelis, & in princip. Instit. eod titulo, & quamuis testamentum deriuetur a mentis testatione, vt in l. prima. ff. de testament. non tamen omne illud quod mentem testatur, testamentum est. Sic etiam quamuis mutuum cognominetur ex eo, quod de meo fiat tuum, vt allegata l. secunda. ff. si cert. peta. non tamen omne id quod de meo fiat tuum est mutuum, alioquin mutuum contineret omnem alienationem. Sic in proposito, quamuis magistratus cognominetur a magistro, vt in dict. l. quibus, non tamen sequitur, quod magister, & magistratus sint idem, alioquin magistri pecorum essent magistratus, quod esset absonum, vera autem & propria significatio huius vocabuli Magistratus, tribuitur praetoribus atque alijs Rempublicam administrantibus, vt per Alberi. in dictiona. in verb. magistratus. Magistratus non potest dici nisi habeat iurisdictionem ordinariam, & non sufficit habere delegatam, vt est tex. quem ibi notat Paul. de Castro, in lege cum qui. ff. de iurisdictio. omni. iudi. quod Paul. dicit ibi notandum, etiam menti tenendum pro statutis loquentibus de magistratibus, & quamuis in iure reperiantur quinque genera magistratuum, omnes tamen, a maximo vsque ad infimum habent iurisdictionem ordinariam, vt in authen. vt ab illustribus. §. sancimus. colla. 4. Bart. in l. 1. ff. de officio eius, cui est manda. iuris. per Specu. in ti. de iurisdi. omni. iud. quasi per totum, & ista est communis interpretatio Iurisperitorum, ex qua sumitur propria significatio vocabuli, vt in leg. Labeo. §. idem Tubero. de supellectili lega. in leg. cum de lanionis. §. asinam, de fundo instrum. # 104 Cap. ciiii. Svmmarivm. -  1 Declaratio l. 55. Tauri. -  2 Declaratio l. 54. Tauri. -  3 Vxoris contractus sine mariti licentia factus iure regio non firmatur iuramento ipsius vxoris. -  4 Vxor luxuriose viuens non amittit testamenti factionem. -  5 Declaratio l. fi. tit. 4. lib. 5. ordi. -  6 Declaratio l. fi. titulo de las ganancias, libro quinto ordin. -  7 Declaratio l. 1. tit. 4. lib. 5. ordin. & l. 9. titu. delas donationes, eo. libro. VIdimvs de captiuo, de obside & similibus, an habeant testamenti factionem, nunc videndum de muliere vxorata, & quidem iure communi nupta vtranque testamenti factionem habet, non secus, quam vir, iure autem regio licet similiter habeat testamenti factionem actiuam, & etiam passiuam, tamen passiua testamenti factio in hunc modum restricta iure regio fuit, vt nullam haereditatem citra viri licentiam posset agnoscere, aut adire sine inuentarij confectione, confecto autem inuentario bene potest. l.[sect. 1] 54. Taurina. vnde limitatur l. 55. Taurina, quae generaliter vetat mulierem non posse citra viri licentiam quasi contrahere, nam aditio haereditatis est quasi contractus. l. ex maleficiis. §. haeres quoque. ff. de act. & obligat. §. haeres quoque. Instit. de obliga. quae quasi ex contractu, & tamen haereditatem adire sine viri licentia fas est, confecto inuentario, per d. l. 54.[sect. 2] quia eo casu ex illo quasi contractu laedi saltem immodice non posset, argu. l. fina. per totam. C. de iure delibera. minor autem sine authoritate tutoris etiam confecto inuentario non posset adire. per §. sed neque. Institutio. de autho. tuto. l. si curatorem habens. C. de in integrum restitutio. neque d. l. quinquagesima quarta, quae id propter interuentum inuentarij concessit nuptae ad minores, vt puto, trahi poterit. Sed an mulier possit sine licentia viri legatum agnoscere, teneo posse, argumen. d. l. quartae. nam qua ratione potest haereditatem confecto inuentario adire, eadem & legatum agnoscere, arg. l. si haereditatem. ff. manda. praesertim si onus iniunctum non habet. An autem per [sect. 3] interuentum iuramenti is contractus, aut quasi contractus ab vxore citra viri licentiam initus firmetur? & Micha. Cifon. in d. l. 55. versic. quarto dubitatur post Ioan. Lup. quem allegat, & Bald. nouell. firmat iuramento validari talem contractum, aut quasi, quod omnino nego, cum id iuramentum inferat laesionem marito in honore, & etiam in bonis, quia omnia quaesita constante matrimonio ipse participat. l. prima, & secunda, & l. fin. tit. quarto, lib. 5. ordinamen. cuius iuris iuramentum vxoris nocere non potuit. cap. secundo, de pact. in 6. cap. cum contingat, de iureiurand. capit. licet mulieres, eodem tit. in 6. nec iurandum de periurio vxoris, quae illum contractum se seruaturam iurauit, nam iurauit impossibile, & consequenter statim peierauit, arg. l. nepos proculo. ff. de verb. sign. nisi eam salues intelligendo soluto matrimonio obligatam ad obseruantiam iuramenti, quod licet verum esset, quod non firmo interea, tamen contractus esset infirmus, aut in pendenti, qua de re alibi fusius. Denique, quod vxor iure regio possit testari, tenet in specie Micha. Cifon. in dict. l. 5. versicu. 19. post Baldum quem allegat in leg. si curatorem habens. C. de in integrum restitu. & in leg. velles, necne. C. de reuocand. donatio. Quid autem [sect. 4] si ea mulier nupta luxuriata est, an per hoc amittat testamenti factionem? mouet quaestionem, quod mulier luxuriose viuens prodigae aequiparatur, vt alibi diximus, prodigus autem testari non potest. leg. is cui. ff. de testament. facit, quia bona quaesita constante matrimonio iure regio amittit. l. fina. tit. 4. libro quinto. ordin. & perdit dotem, secundum quosdam, vt per ipsum Mich. in l.[sect. 5] 14. Tauri. quod non firmo, adhoc magis est, vt testari possit, nec d. l. fin. debeat trahi ad hunc casum, cum sit poenalis, ergo, &c. vt l. antepenul. cum se. ff. de poen. c. in poenis. de regu. iur. leg. Arrianus. ff. de actio. & obliga. leg. absentem, in princip. ff. de poen. Ad dict. l. is cui lege. respon. quod loquitur postquam alicui bonis interdictum est. Illud autem quaeri potest, quo casu mulier post mortem mariti luxuriose viuere coepit, & per hoc priuanda veniebat bonis quaesitis[sect. 6] constante matrimonio, iuxta d. l. fin. tit. de las ganancias. libr. 5. ordin. an si id peccatum occultum sit, ipsa mulier in foro animae teneatur ea bona etiam nullo incusante deferre, & restituere haeredibus mariti, & magis est, vt non teneatur, quia, vt ostendimus c. 7. nu. 1. libro 1. tomo 2. cum plurib. seq. lex ad poenam neminem voluit obligare in foro animae, nisi cum id expressit, vel cogitauit, cogitasse autem videtur cum poenam committi ipso facto expressit, non aliter, vt ibi late, haecque pars mitior est, & ita debet intelligi, & limitari dict. l. fin. Praeterea quod princeps tali vxori donauit etiam constante matrimonio, quod regulariter[sect. 7] ipsi soli non etiam viro iure regio acquiritur, vt in l. prima & 2. d. titu. de las ganancias, & in l. 9. tit. de las donatio. lib. 5. ordin. id non puto amitti, nec haeredibus mariti deferri per impudicitiam mulieris pudorisque violationem post mortem mariti contingentem, quia d. l. fi. loquitur in haec verba los bienes, que fueron ganados, i meiorados por su marido, i por ella. at haec bona per ipsam tantum, non etiam per eius maritum quaesita videntur, vt dict. l. prima, & d. l. nona. ergo hoc in casu non loquitur lex illa poenalis, nec extra casum suum trahenda est, cum sit poenalis, vt proxime dicebamus, per quod d. l. prima, & 9. ampliantur, & dict. l. final. limitatur. # 105 Capvt cv. Svmmarivm. -  1 Praelatus quaesisse an praesumatur ex bonis ecclesiae. -  2 Industriosus quisque praesumitur. -  3 Priuatio, quae nunc est, non praesumitur in futurum, secus in eo quod est aliquid positiue. -  4 Industria quotidie acquirit. -  5 Officium quando praesumatur affectatum. -  6 Praelatus, vxor & similes, ex cuius bonis praesumantur quaesisse. -  7 Vxor quaesisse praesumitur de bonis mariti. -  8 Filijfamilias bona, vnde quaesita praesumantur. -  9 Clericus bona patrimonialia potest adseruare, & de bonis ecclesiae se alere. -  10 Clericus habens opulenta salaria, an praesumatur quaesisse de bonis ecclesiae. -  11 Clericus si mutuo dat pecuniam, cuius ea praesumatur. -  12 Ecclesia an habeat fundatam intentionem in bonis a clerico defuncto relictis. -  13 Praelatus quando debeat facere inuentarium. -  14 Clerici haeres capiens possessionem sua auctoritate, an puniatur. -  15 Ecclesiae an praesumantur bona a praelato relicta. -  16 Vxor non praesumitur quaesisse ante matrimonium nisi probet. -  17 Clerici haeres repertus in possessione, an sit spoliandus. -  18 Praesumptio iuris est probatio etiam vbi requiritur probatio instrumentorum. -  19 Clericus an vsufructuario, an vero vsurario aequiparetur. -  20 Monachi bona etiam quo ad possessionem transeunt ipso iure ad monasterium. -  21 Praelatus an videatur possidere nomine Ecclesiae. -  22 Titulum ostendere cogitur possessor contra quem stat praesumptio iuris. -  23 Officialis quando praesumatur quaesisse de bonis fisci. -  24 Principis thesaurarius an de bonis fisci praesumatur emisse. -  25 Dapifer, ergo fur. -  26 Fuga famuli facit eum praesumi res subtraxisse. -  27 Socius quando ex societate quaesisse praesumatur. -  28 Rex praesumitur quaesisse intuitu dignitatis, & taliter quaesita non potest alienare. -  29 Concubina praesumitur quaesisse ex bonis Amasij. -  30 Vxor etiam adulterans praesumitur quaesisse ex bonis mariti. -  31 Vxor etiam adulterans ex marito praesumitur concepisse. -  32 Officialis, praelatus, & similes possunt probare, quae non quaesierunt intuitu officij, vel dignitatis. -  33 Hospitalis rector praesumitur quaesisse de bonis hospitalis. -  34 Domini ex bonis an famulus dictatus praesumatur. -  35 Praelatus quando de bonis ecclesiae quaesisse videatur nec ne. -  36 Praelatus tam ex bonis suis, quam ecclesiae quaesisse aliquando praesumitur. -  37 Praelatus non semper marito assimilatur. -  38 Tutor non praesumitur quaesisse de bonis pupilli, & quare. -  39 Regula quando fiat. -  40 Praelatus tenetur augere bona ecclesiae si potest. -  41 Praelatus, & eius haeres tenentur, si res ecclesiae praescripta est, eius culpa. -  42 Praelatus qui laesit ecclesiam in quaesitis, vel quaerendis, quando fiat. -  43 Praelatus qui curauit, vt sibi relinqueretur quod quis ecclesiae relinquere volebat, an teneatur. -  44 L. duodecima, titulo de los corregidores, libro 2. ordin. -  45 Commendatarij an sint immunes a secularibus gabellis. -  46 Clericorum, vel religiosorum iure variae personae vtuntur. -  47 Arma quando placeant Deo. -  48 Armatorum ordines ab ecclesia probantur. -  49 Monachismum, vel religio, vel ordo religiosorum, quando facta videatur. -  50 Monachismi religiosorum tria substantialia vota. -  51 Clericus, vel ecclesiasticus, vt quis fiat. -  52 Ecclesiasticus vt quis sit, vt clericali ordine insignitus sit, necesse non est. -  53 Eremita dicitur ecclesiasticus, licet clericus non sit. VIdimvs de clercis, an possint testari, nunc videndum est de Episcopo. Episcopus autem, aut quilibet clericus, vel sacerdos, quod possint facere testamentum non dubitatur, vt in cap. quae in officijs, de testamen. vbi per nouissimos, & in ca. sint manifeste. 12. quaestio. 1. qua in re tria sunt videnda, Primum, bona promiscue per clericum possessa, cuius praesumantur. Secundum de quibus bonis possit testari. Vltimum an bona praelati, vel clerici distincta esse debeant a bonis ecclesiae, nam in dubio praesumuntur[sect. 1] ecclesiae, arg. dict. c. sint manifeste. Sed in contrarium, imo quod ista bona, quae habet praelatus, praesumantur acquisita ex industria sua, vel sint sua propria, & non ecclesiae, facit tex. not. in l. si defunctus. C. arb. tute. vbi est text. nota. quod acquisita per tutorem quantumcunque pauperem non praesumuntur acquisita de bonis pupilli, constat autem valere argumentum de tutoribus ad praelatum ecclesiae. c. quia contingit, de religio. domi. & in c. fin. 5. quaest. 3. & per dictam l. si defunctus. [sect. 2] dicit ibi eleganter Bald. quod quilibet praesumitur industriosus, & posse ditari, alleg. leg. cura. §. 2. & 3. de mune. & honor. vbi Gloss. dicit quod generaliter quilibet anhelat ad lucrum. Pro cuius [sect. 3] confirmatione facit quod dicit eleganter Bald. in l. ex persona, vltima columna. C. de probatio. vbi dicit quod quando praesupponimus quandam praesentationem, verbi gratia, quando allegatur minor aetas, quia qui dicit minorem priuat tempus, siue numerum annorum, & qui dicit paupertatem priuat habitum rerum, tunc non procedit argument. a priuatione in praeterito ad priuationem in praesenti, per dict. l. si defunctus, & dictam l. cura. §. deficientium & est ratio, quia non entis nullum est fundamentum, & ideo deficit extremum a quo, quae verba sunt notanda. Ad idem facit, [sect. 4] quia quando quis emit aliquam rem habens pecuniam communem, & dubitatur ex qua pecunia emerit, in dubio praesumitur ex propria pecunia, ita dicit Bal. in l. si paternus, prima columna, in fin. C. commun. vtri. iudi. per d. l. si defunctus, & l. si ventre, in fi. de priui. credi. nec est recurrendum ad coniecturas, cuius conditionis homo fuerit artifex, vel non, quia semper praesumitur, quod sit pecunia propria, ex quo non constat quod sit communis, vel aliena. l. non vnde. C. si certum petatur. ergo sic in proposito, &c. Item facit, quia quando quis donat omnia bona sua non addendo praesentia, vel futura, valet donatio. l. omnes. §. Lucius. ff. quae in fraud. cred. & in l. 1. C. vt actio. ab haered. & contrahen. & leg. si quis argentum. §. sed & si quis. C. de donat. ratio est, & istud est quod pondero, quia poterit lucrari post donationem quod lex praesumit, & in illo lucro poterit testari, & sic non auferetur sibi libera testandi facultas, ita dicit Bart. in l. stipulatio hoc modo concepta, de verborum obligat. post medium, per d. l. si defunctus, quod optime quadrat in proposito. Facit [sect. 5] etiam pro hoc, quia quando aliquis pauper inuenitur in officio, praesumitur illud affectasse, & procurasse. l. spadonem. §. fin. ff. de excusa. tuto. & tamen illud, quod ibi acquisiuit, non praesumitur acquisisse ex officio, secundum Bart. ibi, per d. Bar. in d. l. si defunctus, ergo idem in praelato, & hac de re vide Ias. in l. nisi hoc, in fin. ff. de pact. Secundo principaliter non praelato facit tex. notabil. in capitu. primo. 12. quaest. 4. & ibi optima Glos. nam ibi legitur, & notatur quod [sect. 6] si clericus habens patrimonium, & beneficium aliquid, acquisiuit in dubio, praesumitur quod fuerint acquisita tam de bonis clerici, quam de bonis ecclesiae vel beneficij, vnde indubio debent diuidi, secundum quantitatem patrimonij & rerum ecclesiae, nam si clericus ex fructibus sui patrimonij percipiebat 100. ex fructibus autem sui beneficij ducenta, detractis sibi necessarijs, tunc in dubio de bonis per eum acquisitis ecclesia habebit duas partes, & haeres clerici vnam partem tantum, & hoc etiam tenet Imol. in ca. cum in officijs, de testam. & Bald. in authen. licentiam, de episcop. & cler. Immo quod plus est, voluit Ioan. Andr. in cap. 3. de peculio clericorum, quod praesumitur pro clerico, si constat quod tempore suae promotionis habebat aliqua bona, vnde isto casu, si haeres clerici vel praelati possideat, & ecclesia agat contra ipsum, probet de iure suo, quia pro haerede est praesumptio, ex quo constabat clericum tempore suae promotionis aliquando possedisse vel habuisse aliqua bona, tamen hoc procederet quando haeres clerici reperitur in possessione, de quo infra dicetur. Ad idem pro ista parte facit text. in l.[sect. 7] quintus. ff. de dona. inter virum & vxorem, & in l. etiam. C. eodem titulo, adducendo illa iura ad contrarium eius quod dicit Gloss. nam iura illa loquuntur in vxore, quia si aliquid reperitur vxorem quaesiuisse in vita viri, praesumitur quaesiuisse de bonis viri, sed sic est quod praelatus vel rector videtur esse maritus ecclesiae. 7. quaestio. 1. capitul. sicut alterius, & ecclesia videtur esse vxor ipsius, ergo bona quaesita per praelatum non praesumuntur quaesita de bonis ecclesiae, sed potius praesumens contrarium, ex quo possum singulariter inferre, quod si tempore mortis praelati aliqui reditus & bona vndecunque quaesita reperirentur, penes ecclesiam efficerentur haeredum praelati & non successores ecclesiae, nisi per dictum successorem probatum esset, vnde bona illa fuissent quaesita. Facit [sect. 8] etiam ad idem Gloss. in lege, cum oporteat, in princip. de bon. quaelibe. & quod ibi not. Baldus tertia col. quae dicit quod ex qualitate personarum considerabuntur bona reperta penes filium, quam conditionem sequuntur, nam si filius fuit diligens & studiosus, & pater fuit pauper, bona illa praesumentur aduentitia non profectitia, modo ad propositum, si episcopatus esset pauper vel tale beneficium quod secundum qualitatem beneficiati non sufficeret ad alendum ipsum laicum vel beneficiatum, si beneficiatus esset diligens, tunc bona reperta apud ipsum praesumerentur propria ipsius & ex industria sua quaesita, & non episcopatus. Moueor etiam ad hoc, [sect. 9] nam licet beneficiatus habeat patrimonium, potest ipsum coaceruare, & cum bona habeat ecclesiae, viuere de reditibus ecclesiae, vt eleganter dicit Innocen. in cap. episcopus, de praebend. quem communiter Doctores sequuntur in cap. ex praesentium, de pigno. maxime Abb. tertio notab. ex quo infertur eleganter [sect. 10] quod si aliquis praelatus alicuius ecclesiae, ex qua nihil aut modicum percipitur, habet officium lucrosum, quia forte est doctor salariatus ad legendum, vel auditor curiae regis, & sua industria multa lucratur, tunc illa non praesumentur fuisse quaesita intuitu ecclesiae, hoc tenet Imol. in capitulo primo, circa finem, de peculio clericorum. Infertur etiam vlterius quod [sect. 11] si reperitur praelatum mutuasse pecuniam nomine proprio, & probetur quod erat talis persona quae potuit acquirere dictam pecuniam industria sua, vt potest exemplificari in Praesidente regiae curiae, tunc satis praesumitur dicta pecunia fuisse quaesita, & per consequens mutuata de proprio patrimonio, vel de acquisitis intuitu personae. Ita tenet singulariter Anton. & Imol. in cap. 3. de peculio clerico, in fine. & pro hoc videtur quod actio quaesita per praelatum contra extraneum, nomine proprio, acquiritur haeredi praelati, si probetur quod tempore promotionis habuit aliqua bona, vel potuit acquirere ex industria ratione officij quod exercet, quae omnia dicit Imol. in allegato c. tertio, esse diligenter notanda, quia saepe de facto possunt accidere. Ad idem [sect. 12] etiam non minus facit notabil. & singula. tex. in cap. 1. 12. q. 5. vbi dicit, quod si constet quod episcopus aliqua acquisiuit in episcopatu, omnia talia acquisita cedant ecclesiae, sed si dubium est, an ista bona habuit ante episcopatum, vel postea acquisiuit, probatur ibi singulariter, quod successor clerici defendetur in sua possessione quousque probabitur quod fuerunt acquisita post suam promotionem, & sic aperte probatur ibi, quod ecclesiae intentio non sit fundata super illis bonis, quae reperitur possidere praelatus tempore mortis suae. Praedictis tamen non obstantibus, in d. c. sint manifesti, disponitur contrarium. Ad idem est text. in auth. de eccles. tit. §. interdicimus. colla. 9. vers. in illis, vbi dicitur quod episcopus vel clericus de illis bonis duntaxat habet potestatem alienandi, & quibus voluerit personis relinquendi, quae ante episcopatum probatur eum habuisse, vnde dicit ibi Gloss. quod praesumptio est pro ecclesia, quod acquisita per praelatum post promotionem suam praesumuntur esse ipsius ecclesiae. Ad idem est tex. & Gloss. vbi idem dicitur in effectu, in authen. licentiam, de episc. & cler. Ad idem facit text. in c. 1. 12. q. 3. & in c. 1. de peculio clericorum. Ad idem tex. in c. 1. de testam. cum pluribus concordan. & ex hoc infertur, quod si clericus vel praelatus post promotionem suam aliquid emit nomine suo, ecclesia potest illud vendicare tanquam proprium, idem si nomine alieno, vt in allegato cap. 1. quoniam illa res videtur empta ex pecunia ecclesiae, addo Bald. in l. mancipia. C. si quis alter vel sibi, & Gloss. in l. vxor marito. ff. de don. inter virum, & vxorem, quae argumentatur contra miseros praelatos, qui cum aliqua emunt, faciunt in instrumentis apponi nomina suorum consanguineorum, nam ecclesia potest vendicare res sic emptas, sic si non possit emere in territorio magnas & emit, & sic apponitur in instrumento nomen famuli vel alterius, ista fraus ibi non prodest, & vide Andr. Sicu. in d. c. 1. 5. colla. Praedicta autem diximus esse specialia in ecclesia, vt res empta ex pecunia ecclesiae eius praesumptiue efficitur & non ementis, sicut dicimus in pecunia militis. leg. sicut proponis. C. de rei vend. & pupilli. l. 3. C. arbitr. tute. contrarium tamen regulariter. l. si ex ea. C. de rei vendic. l. & si de sua. C. de don. inter virum, & vxorem, cum similibus, de quo remitto ad nota. in praedictis iuribus, quia videtur alienum a materia. Ad idem facit l. quintus. ff. de donatio. inter virum & vxorem, & l. etiam. C. eod. titul. vbi dicitur idem in vxore vt acquisita per eam praesumantur de bonis mariti, & procedit istud argumentum de vxore ad ecclesiam, vt in praedictis iuribus, & Glos. ordinaria in cap. significauit, de dona. inter vir. & vxo. Ratio autem praedictorum est, quia ex quo[sect. 13] praelatus a principio non distinguit res suas per libellum a rebus ecclesiae, sicut debebat, vt probatur in d. ca. manifesta, supra allega. praesumptio est contra ipsum, quod nullas tempore promotionis res proprias habuerit, ex quo fuit in culpa non seruando cautelam legis, vt voluit Innoc. in c. cum in officijs, de testamen. sicut in simili dicimus, quod haeres qui non seruat dispositionem legis faciendo inuentarium, praesumitur subtraxisse res haereditarias, & ideo tenetur vltra vires, quia non praesumitur soluere de suo, vt in authen. de haeredit. & Falcid. §. sancimus colla. 1. Ad hoc facit, quia imputandum est ei qui a principio potuit prouidere & non prouidit, de quo vide multa & elegantia iura, per Lupum in repetitione capit. per vestras, de don. inter virum & vxor. 17. & 18. col. Et ex praedictis infert singulariter Innocen. in d. c. cum in officijs, quod [sect. 14] si ille cui praelatus reliquit bona sua iure testamenti, ea occupat propria auctoritate, quod incidit in poenam. l. si quis in tanta. C. vnde vi, &c. si quis in tantam. 1. q. 4. nec excusatur obtentu testament. quod est singulare, & exclamat Bald. in d. authen. licentiam, de episco. & clericis. 3. colum. dicens quod vbi non appareat de tempore acquisitionis, praesumitur pro ecclesia. Item vbi non apparet cuius contemplatione, praesumitur quod contemplatione ecclesiae, & contingit hoc propter culpam praelati, quia debet quasi inuentarium facere, & segregare res suas a rebus ecclesiae, & omnia congregare cum consilio clericorum, vnde si hoc omittit, multum praesumitur contra eum, sicut contra tutorem, ita Bald. vbi supra. Et ad corroborationem illius dicti Innoc.[sect. 15] & huius facit tex. in c. 1. de testam. vbi est text. quod quidquid clericus habet, praesumitur ecclesiae, nisi constet esse acquisitum ante promotionem, nam ibi quidam episcopus in suo testamento instituit haeredem, & post mortem episcopi eius successor petebat bona ab ipso relicta, text. ibi dicit, quidquid patuerit ipsum habere, a qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solum, quod ipsum ante episcopatum ordinem constitit habuisse, & pondero verbum, detineri, positum in illo textu, quod denotat nudam & rudem facti detentationem, vt nota. in ca. causam, de praescriptio. ideo ibi videtur text. expressus pro illa doctrina Innocent. Ad idem facit tex. in d. auth. licentia. versic. quodcunque ante episcopatum probatum fuit, &c. ergo in dubio praesumitur pro ecclesia, & per illum textum infert ibi Bald. quod non, vbi non apparet de tempore acquisitionis, praesumitur pro ecclesia, quia hoc contingit propter culpam ipsius non conficientis inuentarium, vnde si hoc omisit, praesumitur contra ipsum, sicut contra tutorem, argu. l. tutor qui repertorium. ff. de adim. tuto. Pro hoc etiam facit text. in capitul. primo. versic. vt si hoc constat. 12. q. 5. nam ibi quedam mulier seu ancilla dicebat, quaedam bona, quae ab ipsa petebantur, a quodam episcopo sibi relicta esse acquisita ante episcopatum illius, qui ea sibi reliquit, text. tamen ibi dicit, si hoc constat, non debent sibi auferri, & sic in casu illius text. illa ancilla possidebat, tamen Gregorius ibi requirit probari, quod illa bona fuerint episcopi. Ad confirmationem etiam praedictorum facit, [sect. 16] quia si mulier dicat se habuisse aliqua bona ante matrimonium, vir autem dicat quod post matrimonium sunt acquisita, mulieri incumbit probatio, Quia qui ante factum dicit probare debet. l. quoties. C. de rei vend. de quo in d. rubrica. c. per vestras. 284. coll. cum sequentibus, facit ad hoc, quia procedit istud argumentum de marito ad ecclesiam, Gloss. in d. c. significauit, fallit tamen hoc nisi mulier publice negociaretur, & ex ipsa licita negociatione quaestum faceret, nam tunc non praesumitur a viro quaesisse, cum probatur contrarium, ita tenet singulariter Bal. in l. cum oportet, in prin. de bonis quae libe. 3. col. & facit, quia in certis non est locus coniecturae & praesumptioni legis. l. continuus. §. cum ita. ff. de verb. obl. Fallit etiam istud de vxore, nisi poneremus de facto, quod fuisset diues, & maritus nihil habens, tunc illud quod vxor quaesiuit non deberet praesumi de bonis viri, quia nihil habebat, quia ex bonis quae non apparent aliquod lucrum proficisci non potest, & quia ex nihilo nihil fit, secundum Philoso. facit quod habetur in l. 1. ff. de contrahen. emp. Imol. singul. in c. 1. de peculio clericorum, & pro hoc Gloss. singula. in c. significauit, de dona. inter virum & vxorem, quam allegat Montalu. in l. 1. tit. 4. fori. Il. lib. 3. c. de las ganancias, admittitur tamen probatio in contratium per istum tex. singula. in c. sint manifesti, quem adhoc allegat praedictus doctor, vbi omnino videas, & vide quamplurima ad istud propositum, in repetitione d. rubricae. c. per vestras. colum. 278. versic. operatur. & colum. 181. cum sequentibus, & vide omnino in istis locis, quia inuenies multa memoria digna. Ad praedicta etiam facit quod singula. dicit Ancha. in d. ca. in officijs, scilicet quod non est facienda vis quis possideat post mortem clerici, scilicet an eius haeres vel ecclesia, sed quod ille probet res esse suas, pro quo minus facit praesumptio, ergo est dicendum, quod si praelatus tempore promotionis nihil habebat, praesumitur pro ipsa ecclesia, & debet probare haeres, licet possideat per supradicta, & per nota. in ca. 1. 2. de pecul. cleri. cuius contrarium tenet Glos. notabil. in ca. 1. 12. q. 5. quae dicit pro possessore praesumendum, plenior Gloss. in cap. 1. 12. q. 4. pro Abb. in c. 3. de pecul. clericorum. & in ca. cum esses, de testament. in repeti. Et ex praedictis infertur, quod cum appareat, talia bona sic demissa per praelatum nullo confecto inuentario esse ecclesiae, vel praesumantur ipsius ecclesiae, in qua erat beneficiatus, [sect. 17] si haeres qui institutus est in praedictis bonis post mortem ipsius instituentis apprehendit illa, sit spoliandus remedio. ca. reintegranda. 3. q. 1. vel interdicto recuperandae, cum ecclesia reperiat ipsum in suis bonis saltem praesumptione iuris, ob quam solam potest pro ipsa ecclesia fieri sententia, vt per Innoc. & Anch. in d. c. cum in officijs. Imo quod est plus, & istud reputo singulare,[sect. 18] quod etiam si requireretur probatio instrumentalis, nec sufficeret probatio per testes, iuxta Gloss. in l. contrahitur. ff. de pigno. & in leg. pactum quod bona fide. C. de pactis, & plene in cap. 1. de censibus, lib. 6. nihilominus sufficeret haec praesumptio iuris, istud colligo ex singulari decisione Bald. in l. 1. C. de fideicomm. 3. colum. vbi tenet quod etiam si per statutum requiratur quod delictum probetur per instrumentum, nihilominus sufficeret praesumptio, de qua in l. cum de in rem verso. ff. de vsuris, & sic illud quod dicitur, quod praesumptio iuris est liquidissima probatio, iuxta Gloss. singul. in l. si tutor. C. de peri. tu. vbi addo similes, procedit etiam si in aliquo casu requiratur probatio instrumentalis, per dictam decisionem Bald. de cuius veritate per Roma. in l. 1. C. de testamen. mil. & pro decisione Bal. facit text. singul. quem ipse allegat in leg. 3. C. de apo. pu. libro decimo. quod perpetuo tene menti. Facit etiam ad praedicta quod singulariter subdit Innoc. in d. c. cum in officijs. dicit enim cum in rebus ecclesiae, quae praesumuntur esse ecclesiae, retineat ecclesia ciuilem possessionem, clericus non etiam naturalem, cum non nomine suo sed ecclesiae possideat ad instar commodatarij. l. si colonus. ff. de acquir. poss. & in c. fina. ista d. causa, & q. refert Bald. ibidem singularia verba Innoc. in d. authe. licentiam, dicens esse subtilia, vnde secundum omnes non potuit clericus habere naturalem possessionem illorum bonorum, sed continuabitur per mortem ipsius ipsi ciuili possessioni, si ergo haeres occupet, videtur occupare bona possessa per ecclesiam, & ideo sunt restituenda interdicto recuperandae, vel saltem remedio dict. captu. reintegranda. Praedicta corroborantur etiam alio fundamento.[sect. 19] Nam clericus viuens aequiparatur vsufructuario, & habet in vita liberam administrationem, in morte autem assimilatur vsurario, qui suum facit quatenus consumpsit, & non vltra, ergo de bonis quae sic possidet tempore mortis quae sunt ecclesiae, vel dubitatur quod est idem cum praesumatur pro ecclesia testari non potest, vt notat Bald. in d. auth. licentiam, & si testamen. faciat, videtur illud facere de bonis ecclesiae, ergo oportet haeredem probare contrarium, scilicet quod fecit de bonis suis vel acquisitis intuitu personae, & si occupet possessionem propria authoritate, tenebitur vno de praedictis remedijs, scilicet interdicto recuperandae, vel remedio capitul. reintegranda. Facit etiam, quia clericus, vel praelatus in bonis ecclesiae, vel de quib. dubitatur, censetur administrator, vnde hanc administrationem, quae morte finitur, non potuit transmittere. l. cuius bonis. ff. de cura. furio. cum similibus. Facit etiam ad corroborandam doctrinam Innoc. de qua supra, quod sing. dixit Hostien. in c. ex parte, de consue. vbi dicit, quod bona [sect. 20] ingressi transeunt in monasterium, quo ad dominium & possessionem sine corporali apprehensione, nam ex quo transit persona, transeunt bona quae sunt accessoria ad personam, idem etiam tenet Anch. in ca. quia ingredientibus, de testam. Cin. in auth. si qua mulier, de sacros. eccl. & Archiadia. in c. si qua mulier. 19. q. vlt. & vide text. pro ista doctrina in leg. adoptauero. ff. de precar. Facit etiam talis ratio, [sect. 21] nam ex quo praelatus reperitur in possessione saltem naturali, ante mortem praesumitur possidere nomine ecclesiae, quia ad officium suum pertinet acquirere ecclesiae, vt tenet Innoc. in d. ca. cum in officijs, si igitur possidet nomine ecclesiae, non potest interuertere praedictam possessionem, immo potius illam naturalem, quam ipse habebat, continuat ipsi ciuili, quam habet ecclesia, non obstat Glo. in ca. 12. q. 5. & aliae quae dicunt praesumendum pro haerede, ex quo possidet, & sic ecclesia habet necesse probare, quia Gloss. haec dat tres intellectus, & videtur tenendus ille qui est magis fauorabilis ecclesiae, argumen. l. sunt personae. ff. de religio. & in c. fin. de re iud. & sic quod magis praesumatur pro ecclesia, licet haeres possideat, nam non obstante quod possideat, tenentur probare quod res erant praelati, cum ecclesiae intentio sit fundata, vt dictum est.[sect. 22] Nec obstat l. cogi, de peti. haeredi. quae dicit, quod possessor non cogitur dicere titulum suae possess. quia procedit nisi sit praesumptio contra possidentem, vt est tex. in c. ex insinuatione, de procura. & hic adde omnino quae not. in d. repet. c. per vestras. 213. col. Ad [sect. 23] praedicta facit etiam Glo. singul. in l. defensionis facultas, de iur. fis. libro decimo. quae dicit quod si officialis missus in prouinciam in aliquo lucratus est mille vltra officium, quod fiscus potest auferre, & quia praesumitur quaesisse de bonis fisci quantum cunque sit paratus reddere rationem, quia non potest contra fiscum, de quo per Cin. in l. penul. C. si cert. peta. & illam Gloss. dixit vnicam Bald. in l. eum oportet, de bonis quae liber. 3. colum. & eam sequitur in l. si defunctus. C. arbitr. tutel. & in l. 3. C. de don. inter virum & vxorem, & in d. auth. licentiam, & in l. 1. C. de haeredi. vel actio. vendi. & subdit ibi Bald. quod magnates optime seruant hodie illam Gloss. & eam[sect. 24] allegat pro vnica in cap. quia de praesump. verisimile quod thesaurarius principis praesumitur de thesauro emisse, sed Barto. illud non tenet, immo quod quaerit officialis, non praesumitur de bonis fisci nisi contrarium appareat. ff. de iure fis. l. 3. §. multa, & idem Sali. in leg. penul. C. si cert. pet. facit l. si defunctus. C. arbi. tute. & l. si creditores, in fi. ff. de separa. & l. circa. §. deficientium, de mu. & ho. sed Doct. in auth. de mand. princip. §. oportet. columna tertia. dicunt quod aut sunt tales officiales qui possunt negotiari, & tunc aut a subdito, & tunc ex industria sua praesumitur quaesisse, alias ex officio. l. 1. C. de cond. indeb. Alii dicunt quod aut infra prouinciam quaesiuit, & tunc aut ab subdito, & praesumitur habuisse ex administratione. d. l. defensionis, & l. quae offic. ff. de contrahen. emptio. aut a non subdito, & tunc ex industria sua praesumitur quaesisse. leg. Attilius. ff. de dona. Bald. tamen in d. anthen. licentiam, dicit quod est speciale in istis administratoribus publicis, vt contra eos praesumatur per nota. in d. l. defensionis, in versicul. sub correctione. quodque in praelato ecclesiae semper praesumitur quaesiuisse de bonis ecclesiae, nisi aliunde appareat quaesitum, vt dictis iuribus, & idem dico in vxore. d. l. etiam. C. de dona. inter virum & vxorem, & in filio familias, vt est Gloss. notab. in leg. cum oporteat, in princip. de bonis quae liber. & ibi per Cinum, & Bald. tertia col. & not. Roma. consilio 338. in alijs autem officialibus locupletatis durante officio, si est de prohibitis contrahere, praesumitur iniuste quaesiuisse. l. non licet. ff. de contrahen. emptio. l. quisquis. C. si certum petatur. si autem de permissis, si quidem non habet administrationem pecuniariam, tunc non praesumitur acquisiuisse de officio. l. praesidis. ff. si certum petatur. Idem si habet administrationem pecuniariam, si tamen reddit bonum computum, dicta l. si defunctus, secus si non reddit, & sic intelligitur Gloss. in dicta leg. defensionis, & haec omnia sunt notanda tanquam in materia singularia, & notat Bald. in dict. l. cum oporteat. 3. col. Et adde Glo. in clem. 1. de[sect. 25] haere. in versic. diminutionem, quae dicit quod dapifer & infideles seruientes deeo quod dominis datur semper decimam vel aliam cotam subtrahunt, non ergo mirum si praesumantur ditati ex bonis dominorum. Et in simili adde Bal. in l. apud antiquos, in fin. C. de furt. vbi arguit contra istos. [sect. 26] Et ad idem Gloss. singula. in authen. de exhib. reis. §. si vero etiam quaedam. colum. quinta, quae arguit contra seruientes fugientes, vt eo ipso res amissas praesumantur subtraxisse. Ad praedicta [sect. 27] etiam facit quod singulariter dicebat Rom. cons. trecentesimo trigesimoocta. vbi concludit quod si contrahens societatem erat pauper, nec in alio officio se exercuit, nisi in illa societate, nec alias poterat apparere, vnde quaesierit multa bona quae habebat, est praesumptio quo de bonis societatis allegat capitulum primum, de pecul. clericor. & ad hoc debent & possunt omnia praedicta iura allegari. Facit etiam ad praedicta [sect. 28] text. & quod ibi notat Dominicus in c. Abbat. §. sed ad hoc, de re iudi. li. 6. vbi dicitur quod tex. in dubio praesumitur acquisisse intuitu suae dignitatis, & ex hoc ampliatur capit. intellecto, de iureiur. & alia iura prohibentia alienationem eorum quae sunt regalis coronae, vt procedant etiam in acquisitis per regem in bello iusto vel alias. Hinc est quod quinta quae debetur regi de praeda est de regalibus, & non potest rex eam in perpetuum donare. 2. parti. titul. 26. l. 4. not. in repeti. capitul. per vestras. columna 206. alias 211. Ad praedicta etiam facit [sect. 29] quod dicitur de concubina retenta in domo Amasij, quia quid acquirit, praesumitur acquisisse de bonis Amasij, vt dicit Bald. in l. 1. C. de natu. liber. argu. illius l. & in l. cum oporteat, de bonis quae liberis. 4. colum. versi. sed quaeritur nunquid, allegat ad hoc text. in l. fina. ff. de actio. & obligat. quae iudicio meo parum facit, melius facit text. in l. item legato. §. parui. ff. de legat. 3. vbi aequi paratur vxor & concubina, & non differunt nisi in dignitate, vt ibi dicitur, de quo per Barba. in c. 1. de pecul. clericorum. [sect. 30] vbi inter alia dicit quod hoc habet locum etiam in vxore adulterata, quia si aliqua acquisiuit, praesumeretur in bonam partem, quod potius acquisiuit ex bonis mariti quam aliunde, argum. text. qui est singularis, in l. miles. §. defuncto. ff. de adulterijs, vbi singul. probatur, quod [sect. 31] quandiu vxor potuit ex marito concipere, licet probetur eo tempore cum alio adulterari, fauore matrimonij praesumitur ex marito concepisse. Idem in acquisitione, & istud eleganter tenet Bald. d. l. cum oporteat. 4. col. Praeterea ad praedicta facit bonus tex. in ca. 1. §. si vero, de feud. guard. in vsi. feud. [sect. 32] vbi probatur quod illa quae fiunt ab officiali, durante officio, praesumuntur fieri respectu officij. Et ideo dicit ibi eleganter Andre. de Isern. quod si Officialis emit, praesumitur emisse de bonis officij, & sic videtur ibi casus pro Gloss. in dict. l. defensionis, sed si vult probare quod emit de sua propria pecunia, bene admittitur, & talis probatio tollit sinistram suspicionem, quae est contra eum, & idem dicam in casu huius quaestionis, quia licet praesumantur quaesita intuitu ecclesiae, quae acquisiuit praelatus, non tamen ista est praesumptio iuris, & de iure, quia reciperetur probatio in contrarium, ita vult Glos. notab. in c. 1. de peculio clericorum, & hoc habeo pro indubitato. Ad praedicta etiam facit quod dicit Baldus in allegata auth. licentiam, vbi ponit quaestionem [sect. 33] de quodam rectore hospitalis, qui tempore assumptionis nihil habet, nec in aliquo se exercuit, postea multa quaesiuit, nec aliunde poterat ostendi, an esset praesumptio, quod de bonis hospitalis quaesierit, & consuluit quod sic, pro quo facit c. 1 supra allegatum, secundum Bal. vbi supra, facit etiam, quia hospitalia gaudent eodem priuilegio quo gaudent ecclesiae. l. omnia priuilegia, de episcop. & cler. cap. requisiti. de testam. not. Ioan. Andr. in ca. 2. de restit. in integrum, & sic conclusio ista loquens in praelato locum habet in rectore hospitalis, & an habeat locum in vicario temporali, vel perpetuo, remitto ad ea quae notat Bald. in d. authen. licentiam, & Abb. post alios in d. c. 1. Quid autem de laico qui administrauit[sect. 34] negotia magni domini demum redit ad ciuitatem suam multum diues, an praesumatur quaesisse ex bonis domini, remitto ad nota. per Ancha. & Imol. in d. cap. 1. & ibi plenius Barba. 5. colum. Restat autem ad contrarium respondendum, pro cuius intelligentia videnda est distinctio quam ponit Ioan. Andr. in c. 3. de pecul. clericorum, quam etiam recitat ibi Abb. & fere omnes, & plenius idem Abb. in repetit. c. cum esses. 11. 12. colum. dicit enim Ioan. Andr. recitatis aliorum opinionibus, quod aut constat praelatum habuisse tempore suae promotionis, aut constat quod nihil habebat, aut dubitatur.[sect. 35] Primo cum dicit praesumendum pro possessore, ideo si haeres clerici est in possessione illorum bonorum, ecclesiae incumbit onus probandi quod de reditibus ecclesiae fuerint quaesita, & isto casu posset procedere opin. dicentis, quod possessor est in possessione defendendus, & idem videtur velle Glo. in alleg. cap. 1. 12. q. 5. & habet locum hoc casu forte text. in allegato c. Abbatis. 12. q. 4. quem primo allegaui pro contrario. Secundo casu cum nihil habet praelatus tempore promotionis, praesumendum est pro ecclesia. cap. 1. de testam. & hoc casu possit procedere tex. in d. cap. sint manifesti, potest tamen isto casu haeres clerici probare quod ex artificio vel aliunde intuitu personae illa bona acquisierit, sibi tamen incumbit onus probandi, cum ecclesia habeat intentionem fundatam ex praesumptione iuris communis, & sic text. ille dicens, quod ista bona praesumuntur esse ecclesiae vel intuitu ecclesiae acquisita, non inducit praesumptionem iuris & de iure, quod patet etiam per Glos. notab. in d. c. 1. de pecul. clericorum. Tertio casu cum dubitatur an aliquid habuit tempore promotionis, & isto casu etiam poterit procedere text. ille. ista est distin. Ioann. Andr. per quam aliqua ex praedictis iuribus videntur reducta ad concordam, fateor tamen quod Abb. & alij Moderni non tenent indistincte praedictam distinctionem, licet scribentes ante Abb. communiter eam sequuntur, sed dictis ipsis nihil puto addendum, ideo remitto ad ea quae ipse notat in dictis locis. Specialius tamen respondendo ad praedicta contraria dico quod tex. in allegato ca. 1. 12. q. 4. procedit, quando constat quod praelatus tempore promotionis habuit patrimonium, & postea aliqua acquisiuit, [sect. 36] & dubitatur ex quibus bonis acquisiuit, quia promiscue vtebatur patrimonio & rebus ecclesiae, at patrimonium erat sufficiens ad acquisitionem illorum bonorum, & etiam ecclesia erat sufficiens in totum vel in partem, & tunc fit diuisio inter ecclesiam & haeredem clerici, secundum quantitatem patrimonij & rerum ecclesiae, & iste est proprius casus illius cap. 1. quod plenius videas per Abb. in dictis locis, & ibi per Inno. & Barb. & vide Glo. notabil. in c. 2. de pec. cler. secus in casu dict. c. sint manifesti, in quo non constabat tempore promotionis aliquid habuisse. Non ob. etiam doctri. Ioan. And. de qua supra, quia vel non est vera per supradicta, vel debet intelligi & distingui per ea quae dicta sunt. Non obstat etiam quod supra dixi de vxore, vt praesumatur acquisisse de bonis viri, sic praelatus, cum [sect. 37] ecclesia dicatur eius vxor, quia aliud est in viro spirituali, vt est praelatus vel rector, aliud in viro carnali. Ratio diuersitatis, quia vir spiritualis & sic praelatus, vel rector censetur administrator rerum ecclesiae, non autem dominus, sed ipsa ecclesia. ca. caeterorum, de dona. secus est in viro carnali, quia ille est dominus rerum suarum, & etiam rerum vxoris datarum in dotem. l. doce ancillam. C. de rei vendi. cum simil. & sic potest dici quod vtrobique praesumitur pro eo qui est dominus, nam in viro carnali praesumitur pro eo, quia dominus est, sed in viro spirituali non praesumitur pro eo, quia non est dominus, sed ecclesia. Secundo potest dici quod licet assimiletur matrimonium carnale spirituali, non tamen semper est bona aequiparatio, & argumentatio de vna ad aliud, nam in multis differunt, vt per Ioan. Andr. in c. tuae, de sponsa. & per Gloss. in regula beneficium, de regu. iur. lib. 6. vnde non debet sumi similitudo secundum rudem & simplicem figuram, sed a radice rationis, vt voluit Ioan. And. in d. c. 1. de peculio clericorum, & ex hoc colligitur tertia sol. scilicet vt acquisita per vxorem praesumantur esse mariti, vt euitetur suspicio turpis quaestus, & vt non praesumamus in ea peccatum, nam mulieres raro se miscent negociationibus, nec illae etiam conueniunt mulieribus, cum non debeant se immiscere negotijs virorum. C. mulieres, de iudi. lib. 6. l. maritus. C. de procura. & l. alienam, eo. tit. & l. foeminae, de reg. iur. ideo illud quod praesumitur penes vxorem alicuius, praesumitur a iure quod sit de bonis viri, vt euitetur suspicio turpis quaestus. d. l. etiam, & d. l. Quintus. idem dicendum in praelato eadem ratione, nam praelatus prohibetur negotiari, vt per totum titulum ne clerici vel monachi, & plene per Gloss. 14. q. 3. in summa, ideo quod penes eum reperitur praesumi debet, quia ex iusta causa acquisiuit, & sic ex reditibus ecclesiae, cuius administrationem gerit, non autem praesumitur quod ex negociatione quaesierit, cum illa sit ei prohibita, vt dictum est, & sic deliquerit se illi miscendo, & in dubio non debet praesumi delictum. l. merito. ff. pro soc. ne ergo praesumamus in praelato peccatum negociationis, acquisita per ipsum presumuntur acquisita ex reditibus beneficij, vel bonis ecclesiae, sicut dictum est in vxore, & sic eadem ratio diligenter considerata operatur diuersam praesumptionem in dictis casibus. Secus [sect. 38] tamen dicendum est in tutore. Nam cum sibi permissa sit negociatio, vt est notum, acquisita per ipsum durante tutelari officio, praesumuntur quaesita ex sua industria & negociatione, non autem ex bonis pupilli, nam si praesumeremus ea acquisiuisse ex bonis pupilli, tunc praesumeremus in eo crimen furti, vel bona pupilli alio modo subtraxisse, & sic deliquisse, ita dicit Innocent. in dict. capit. primo. de pecul. clericorum, sed hoc non est praesumendum. dict. l. merito, & capit. fin. de praesump. & sic eadem est ratio, quare secus praesumitur in tutore quam in praelato, scilicet, ne crimen praesumatur, & sic non obstat praeallegata l. si defunctus, arbitr. tute. ita eleganter dicit Abb. in allegato cap. cum omnes, & Imo. in dict. capit. primo. & idem Bald. in leg. cum oporteat, de bonis quae libr. quarta colum. dicens quod tutor non praesumitur subtraxisse, nec tenetur reddere rationem nisi de officio suo per dictam legem, si defunctus, & bona praesumptio est in rebus dubijs eligere saniorem partem, & turpis praesumptio est euitanda, & fugienda per dictam legem Quintus, ita Baldus in dicta leg. cum oporteat. Et per istas rationes nititur ipse impugnare Gloss. in allegata leg. defensionis, de quo ibi per eum. Alio etiam modo potest solui contrarium de dicta l. si defunctus, scilicet quod dicamus, aliud esse in tutore, aliud in praelato ecclesiae, ratio diuersitatis, quia praelatus habet administrationem perpetuam, & sustentatur de bonis ecclesiae, septuagesimasecunda distin. cap. sanctorum, & de praeb. capit. cum secundum. tutor vero habet administrationem temporalem, & sustentatur de bonis proprijs, non pupilli, & nota. per Gloss. in capit. fina. 5. quaestio. tertia. Istam solu. posuit Ioannes de Ligna. in clem. gratiae, de rescript. & Ant. & Imo. in d. c. 1. de pecul. cler. & per Abb. in d. c. cum omnes. in repet. 13. col. Vel aliter, & tertio non obstat dict. l. si defunctus, quia loquitur in tutore, & nulla est aequiparatio inter tutores & praelatos, nec valida argumentatio de tutore ad praelatum, vt vult Gloss. singularis in dict. capit. fina. 5. quaestio. tertia. Immo dicamus quod regulariter non aequiparentur, quanquam in quibus assimilentur, vt in praedicta Gloss. ideo ex ijs pluribus faciamus regulam, iuxta notata per Gloss. singularem in leg. Iulianus. §. primo. ff. de actionibus empt. quae dicit [sect. 39] quod quando plures leges tractantes eandem materiam reperiuntur contrariae, in hoc dubio ex pluralitate casuum est regula constituenda, & alij erunt casus excepti, cum ergo iste casus sic non reperiatur exceptus, scilic. quod in modo acquisitionis praelatus aequiparetur tutori, ergo remanet sub regula, iuxta Glo. notab. in rubr. de reg. iur. dicentem quod potior est causa illius pro quo facit regula, & in dubio istud est regulare, & debemus ei inhaerere sicut Bononienses, &c. vt dicit Glos. in l. omnis definitio. ff. de reg. iur. & istam solutionem ad d. l. si defunctus, nemo tangit, & credo eam verissimam, sed pro solu. est praestantior, secundum Docto. in dictis locis, scilicet Abb. in repet. c. cum omnes, & Imol. in d. c. 3. de pecul. cleric. & pro ea facit, [sect. 40] quia praelatus tenetur bona ecclesiae augmentare, vt est tex. singul. in c. quicunque. 12. q. 4. [sect. 41] Ideo dixit Gloss. reputata singula. iuncto tex. in ca. sacerdotes, eadem causa & q. quod si praelatus potuit aliquid acquirere ecclesiae, & neglexit, tenetur de suo proprio patrimonio satisfacere ecclesiae, si dicimus quod si per negligentiam passus est rem ecclesiae praescribi, tenetur de suo patrimonio satisfacere ecclesiae. Gloss. singula. in capit. placuit. el 2. 16. q. 3. & etiam his casibus tenebitur eius haeres,[sect. 42] vt probat tex. sing. in c. ex partium, de pigno. & ibi per Abb. & Imo. Hinc est quod quemadmodum praelatus alienans iam quaesita per ecclesiam debet administratione priuari. c. monemus. 12. q. 2. & c. si quis, de rebus eccl. l. iubemus, de sacros. eccl. ita & si fraudat ecclesiam in acquirendo, vt quia iam acquisita ex reditibus ecclesiae appropriat sibi vel alteri, tex. est notab. de hoc in c. 2. de pec. cler. si igitur tenetur augmentare & acquirere ecclesiae, nimirum si acquisita per eum praesumantur acquisita ex reditibus ecclesiae, & actus in dubio videtur geri secundum iuris dispositionem. l. si duo. ff. de acq. haered. & vbi reperitur factum, vel acquisitum, praesumitur factum per illum qui illud facere tenebatur. l. secunda. C. de cib. pou. praest. cum similibus. Et ista faciunt ad quaestionem notabilem [sect. 43] quidam volebat relinquerere ecclesiae certum quid, praelatus induxiteum, vt relinqueret sibi potius quam ecclesiae, nunquid praelatus teneatur ecclesiae ad interesse? Gloss. ponit quaestionem in leg. quicquid. C. arbitr. tutel. Abb. in c. 2. de pecul. clericorum. & ibi eleganter per Imol. 2. col. & plenius vide ibi per Barba. Denique hac in re vide multa per doctissimum Didacum de Couar. in d. c. cum in officijs,[sect. 44] de testam. Praelatus autem an iudex esse possit? videtur quod non, argu. l. 12. ti. de los corregid. lib. 2. ordin. vbi id militibus commentariensibus vetitum est, ergo fortius in praelato, & clerico, sed contrarium plene probauimus alibi.[sect. 45] In summa vehementur controuersum est, & vsu forensi agitatissimum, an milites seu nobiles illi quos commendatarios Hispane appellamus, possint facere testamentum, & de quibus rebus testentur, & an vt monachi vel clerici sint immunes a secularibus gabellis? qua in re pro vtraque parte allegabimus neutram eligendo, quia sub me praetore insignes lites etiam hodie pendent, ergo quaestio est, vtrum milites huius ordinis sint immunes a praedictis secularibus gabellis, ex huius decisione reliqua patebunt, in qua quaestione prima facie videbatur dicendum milites huius ordinis non esse a praedictis gabellis immunes, primo quia ad hoc vt laici vt ecclesiasticae personae existimantur, videtur requiri quod seruitio Dei plene se dedissent, & efferant per receptionem sacrorum ordinum, vel per ingressum alicuus religionis perfectae, vt in capitulo duo sunt genera, duodecima quaesti, prima, & in capitulo quisque, decima septima quaestione quarta, sed ij milites non videntur ex toto dedicati Deo per aliquem modum ex supradictis, nam non per receptionem sacrorum ordinum, quia nullum videtur recipere, quinimmo sacer ordo repugnat exercitio militari, cum ipsi intenti & occupati esse debent in fide Christi exaltanda, eiusque inimicis conterendis, vt in capitulo petitio, de homicidio, neque etiam per ingressum religionis videntur posse dici ex toto dedicati Deo, quia & si eorum regula sit approbata, non tamen videtur dici religio perfecta, ex quo dicebat Baldus in leg. officiales, in finalibus verbis. C. de episcop. & clericis. & Barthol. in l. prima. ff. de poenis, quod in similibus religionibus videtur potius esse quaedam apparentia in habitu, quam existentia & realitas in effectu, vtrique id esse religionis perfectae, videtur requiri, quod religiosi voueant & profiteantur tria substantialia vota, scilicet castitatis, obedientiae, & prosperitatis, de quibus in c. cum ad monasterium, de statu regularium, & notat in clementina prima, de religiosis domibus, & alia in clementina, cum ex eo, de sententia excommunicationis, quas commendat Abbas in rubric. de regularibus, & in cap. 2. de foro competenti, in cap. nullus, eod. titulo. Secundo, quia cum ij sint laici, videtur non potuisse Papam eos a regali manu & secularibus impositionibus eximere, vt veros & perfectos religiosos, vt notat Innocent. & Abbas in capitulo secundo, & maioritate & obedientia, per eosdem, & scribentes in capit. significantibus, de officio delegat. Tertio, pro ista parte negatiua videtur facere elegans tex. in l. prima. §. final. ff. de muneribus & honoribus. ibi, qui obnoxius muneribus suae ciuitatis nomen militiae defugiendi oneris gratia accepit, deteriorem causam reipublicae facere non potest, & ibi notat Gloss. ad fratres, qui sunt in Lombardia de poenitentia nuncupatos, igitur ex supradictis videtur hos milites esse laicos, & ita a gabellis & alijs laicorum oneribus non esse exemptos. Per contrarium vt huiusmodi milites religiosorum iure vetantur, multa eademque non leuia facere videntur, vt interim omittam quod nonnulli firmant id esse consuetudine moribusque receptum, quae quidem consuetudo est optima legum interpres. In primis ergo facit, quia in domo domini multae sunt mansiones, [sect. 46] & sicut quaedam religiones ordinantur in sacrosancta ecclesia Dei ad opera vitae contemplatiuae, ita & aliae ad opera vitae actiuae, vt legitur in beato Iacobo, capitulo primo: Sancta enim apud Deum religio est, visitare pupillos & viduas in tribulatione, sed hoc pertinet ad vitam actiuam, ergo conuenienter potest ordinari aliqua religio ad vitam actiuam, & ita concludit Sanctus Thomas secunda secundae quaestione 188. articulo secundo. omnes quippe status religionis ordinantur ad perfectionem charitatis, quae quidem charitas dilectionem Dei & proximi comprehendit, ad dilectionem autem proximi principaliter pertinet vita actiua, quae necessitatibus proximiorum deseruit, & sicut ex charitate diligitur proximus propter Deum, ita & vtilitas ex vita actiua ipsis proximis delata redundat, inde videlicet, vt Matthaei decimoquinto capitulo, indubitate ergo dicere possumus, quod recte ordinatur aliqua religio ad actus conuenientes ad subsidium, & dilectionem proximi, scilicet ad vitam actiuam, [sect. 47] hinc iusta ratione probamus, quod religio vel ordo militaris sui origine institutus ad defendendum & subueniendum Christianam plebem Christique religionem, prout haec constituta fuit, optimo iure subsistit, & recte constituitur, & ita dicebat diuus Augustinus ad Bonifacium, Noli existimate neminem Deo placere, quia armis bellicis ministrat, in his enim fuit sanctus Dauid, cui Dominus magnum testimonium praebuit. In his quoque fuit sanctus ille Centurio, vt legitur in capitulo, Noli existimare, vigesimatertia quaestione prima. fuit etiam Benedictus Abraham in armis, quem in eis benedixit Melchisedech, Genesis primo. Religio ergo militiae constituta ad defensionem diuini cultus & causa publicae salutis recte dicitur ordinata. & alias legimus de Iuda Machaboeo, qui praeibat praelium Israel dilatans populo suo gloriam, nos pugnauimus pro animabus & legibus nostris, & iterum dicebat Ambrosius, libro de Officijs, Quod fortitudo quae patriam tuetur a Barbaris, plena est iusticiae, quod rursus tali ratione demonstratur, certum est quod status poenitentiae est religio, vt in capitulo admonere, trigesimatertia quaestione secunda, & in capitulo si scriptura, de voto. & notat sanctus Thomas in quodlibeto tertio. q. 51. artic. 3. & est in opusculo de religione. capit. duodecimo. sed sic est, quod aliquando infertur poenitentia ad militiam, vt in capitulo licet, & in c. quod super his, de voto. igitur militia bene potest conuenire ad statum religionis, & ita probatur causam huius religionis instituendae, de qua in Chronica generali Hispaniae fol. 378. & fol. 390. sanctam & legi diuinae conformem fuisse: fuere enim ij ordines militares instituti ad conterendam Sarracenorum rabiem. Hispaniamque defendendam, vt in horum ordinum regula & institutione legitur, maxime quod mouere bellum non est eorum, sed domini magistri, & regiae maiestatis, nam vt dicebat August. contra Manic. in cap. quid culpatur. 23. q. 1. Ordo naturalis mortalium paci accomodatur hoc poscit, vt suscipiendi bellum auctoritas penes Principem remaneat, vt in c. iustum. 23. quaest. 2. & in leg. prima. C. vt armorum vsus. libro vndecimo. & in l. lex duodecim tabularum. ff. ad legem Iul. maiesta. [sect. 48] quod vero religiones militares ab ecclesia sint approbatae, probatur in clementina, quia contingit, de religiosis domibus. §. praemissa, in c. cum & plantare, de priuilegijs, & in c. dilecti, eod. titu. & in capit. porro, & in cap. dudum, & in c. ad eo, de decimis, & in c. parentibus, & in cap. canonica, vbi de ordinibus militaribus toties fit mentio, & in capitulo primo. de verb. signifi. libro sexto. vbi Gloss. & Docto. & in capit. ex parte, de decimis, & in capi. ad sedem, de restitutione spoliatorum, notatur etiam in d. clementina, quia contingit. §. permissa, per Glo. quae meminit de ordinatione Sanctae Mariae Celestrensium, & Sancti Ioannis Hierosolymitanorum, & similium, & ibi Ioannes de Imol. & Cardinalis meminit, de caeteris militaribus ordinibus notatur etiam in c. cum illorum, de sententia excommunic. & in c. sciant cuncti, de electione, libro 6. & in cap. quisque. 16. q. 4. & alibi saepe, approbatio enim Pontificis constituit religionem, probatur igitur causam huius religionis instituendae iure diuino conformem fuisse, inde patet, milites huius [sect. 49] ordinis religiosos, & ecclesiasticos censeri, quod vltra supradicta probatur sequentibus, primo, quia Pontificis approbatio, si subsit causa placida, Deo constituit religionem, & a patre coelesti hanc potestatem Pontifex habet, vt in extrauaganti Sancta Romana, vbi Gloss. notat, quod Papa hoc facit tanquam vicarius, & procedit ex potestate clauium, Quodcunque ligaueris super terram, vt Matthaei 16. & 24. q. 1. c. quodcunque, & in cap. ad Apostolicae. §. nos ita, de re iudic. in 6. & probatur in cap. fina. de religio. domib. & in capit. 1. eodem tit. in 6. & in cap. 1. de voto, & est communis nota omnium in rubrica de regularibus, & probat Barto. in l. sodales. vers. sed contra hoc. ff. de collegijs illicitis. nam sicut ordo clericalis eximit laicum a iurisdictione seculari, cui est subiectus ratione originis, quia natus laicus, sic suos conuersos eximit ordo per Papam approbatus, vt notat Anchar. in clementina, per literas de praebendis. secundo milites huius ordinis profitentur tria substantialia, obedientiam, paupertatem, castitatem, vt patet ex eorum regula, vbi praedicta promittunt, & proprium a se abdicant, vt cum licentia Magistri non aliter possideant, & inuentarium facere teneantur, vt haec & alia in eorum militum regula latius continetur, ergo ex istis fiunt personae ecclesiasticae, & ecclesiastico priuilegio gaudere debent, [sect. 50] cum vera & perfecta religio ex eo triplici voto constituatur, vt in cap. cum ad monasterium, de statu regularium, & in c. cum ecclesijs, de maioritate, & absentia, & in cap. ex parte, de regularibus, & est doctrina Hostiensis, Ioannis Andreae, & Abb. & communiter scriben. in rubri. eod. tit. idque firmant communiter Theologi, vt refert sanctus Thomas in opusculo 18. c. 8. & in opusculo 19. c. 5. & alibi saepe. Quinimo [sect. 51] promittendo vnum de substantialibus, & intrando ordinem a Pontifice approbatum efficitur quis persona ecclesiastica, vt eleganter notat Antonius in c. vno, de obligatis ad ratiocinia, & in cap. nullus, de foro competenti, & Cardin. in clementina, cum de quibusdam, de religiosis domibus, & elegantius Hostiensis in c. non dubium, de sententia excommunicationis, dicens, quod quando quis est conuersus ad aliquem ordinem a Pontifice approbatum remanens in domo propria, vt laicus viuens honeste, vt clericus censetur, ex toto translatus in foro, & immunitate ecclesiastica, vt 16. q. 4. c. quis facit, & de censibus. c. quanto, & in clementina praesenti, eod. tit. & 12. q. 1. cap. ecclesiarum. milites autem huius ordinis ista omnia faciunt, vt ex eorum regula patet, ergo multo fortius religiosi, & ecclesiasticae personae dicentur, vt not. gloss. in c. nullus. 93. distinct. & Archidiac. in c. vno, de excessibus praelatorum, & in proprijs terminis notat expresse gloss. singularis in d. cap. non dubium, in verbo religionis conuersus, de sententia excommunication. vbi dicit quod ex eo quod aliqui se tradiderunt diuino obsequio, siue in seculari, siue in regulari ecclesia, ecclesiasticae dicentur personae. tertio hoc etiam confirmatur ex eo quod notatur in c. sciant cuncti, de electione, in 6. & ex notatis in c. veniens, de verborum significat. per Ioannem Andre. & Doctor. ibi, ex quibus patet, quod quamuis aliqui sint laici non habentes ordinem clericalem, sunt tamen personae ecclesiasticae, vt probatur in c. cum laicis, quamuis religiosis de rebus ecclesiae non alienandis, hinc dicebat gloss. in d. c. sciant cuncti, [sect. 52] quod templarij & hospitales, licet non sint clerici, sunt tamen ecclesiasticae personae, dicebat enim Baldus in l. generaliter, la 2. C. de episc. & cler. quod clerici possunt esse monachi sine ordine clericali, & gaudebunt priuilegio ecclesiastico, & de istis sunt plurimi in ordine sancti Hieronymi, sancti Augustini, in caeterisque alijs ordinibus, dicebat etiam gloss. in c. duo sunt genera. 12. q. 1. quod omnes conuersi dicuntur ecclesiasticae personae, quamuis continere non teneantur, quia quidam hoc profitentur, quidam non, vt 27. q. 1. vt lex, nam accoliti sunt ecclesiasticae personae, & tamen non tenentur continere, quia legitimum matrimonium contrahere possunt, vt 32. distinctione. c. si quis eorum. Item & templarij sunt ecclesiasticae personae, licet arma mouere possint, quae omnia notat ibi gloss. singularis in d. c. duo sunt genera, & communiter scriben. quarto hoc confirmatur, quia [sect. 53] Eremitae sine aliqua professione gaudent priuilegio ecclesiae, vt 16. q. 1. c. qui vere, & notat Innoc. in c. cum monasterium, de electione, & bona quoque donata hospitalibus fundatis auctoritate Episcopi, gaudent priuilegio ecclesiae, vt notant Doctores in clementina, per literas, & in clementina, quia contingit, de religio. domibus. a fortiori ergo bona istius celeberrimi, & approbatissimi ordinis eo priuilegio gaudere debent. Quinto hoc etiam confirmatur ex dictis per Sozinum in c. 1. de foro competenti, vbi concludit in fratribus, & sororibus tertij ordinis, & in poenitentibus, & in fratribus, qui vocantur Iesuati, & in mulieribus, quae vocantur canonicae seculares, quod si habitum, & viuendi modum assumunt auctoritate superioris gaudent priuilegio fori, ex quo dicit posse decidi quamplures quaestiones de societatibus disciplinatorum, de quibus per Bart. in l. sub praetextu. C. de sacrosanct. ecclesijs, & per Bald. in c. 1. de pace iuramento firmanda, facit etiam quod notauit Cardinalis in c. 2. de foro competenti, quod rectores piorum locorum, & hospitalaris, & liprosaris licet non gaudeant priuilegio canonis si quis suadente, gaudebunt tamen priuilegio ecclesiastico, vt ecclesiasticae personae. Faciunt & alia multa quae ob rationem praelibatam missa consulto fecimus. # 106 Capvt cvi. Svmmarivm. -  1 Exemplaris fieri potest exhaeredato, contra communem cum altera fere communi. -  2 Legitima quo titulo liberis, aut parentibus relinquenda, ard. q. -  3 Legitima iure C. quo titulo relinquenda. -  4 Intellectus l. si quis haeredem. C. de institutio. & substitu. -  5 Nepotes, & deinceps iura suorum habentes, an sub omni conditione possint institui haeredes, not. quaestio. -  6 Intell. l. 2. §. nepotibus. ff. de vulga. & pupilla. substitutio. -  7 Exemplaris fuit inducta ad similitudinem pupillaris. -  8 Intell. l. humanitatis. C. de impub. contra communem, quod mater in exemplari a patre facta praeterita possit querelare. -  9 Pupillaris fieri potest exhaeredato. -  10 Intellect. l. si exhaeredato, & in l. miles ita. ff. de milit. testamento, contra Angel. & alios, vt etiam qui in potestate non est, possit exhaeredari. -  11 Intellect. l. 3. si emancipatus. ff. de bono. possessio. contratab. -  12 Intell. l. 2. C. de inoff. testam. contra communem, & emancipatum exhaeredatum querelam habere. -  13 Exhaeredari an possit impubes, egregia quaestio. -  14 Duae conclusiones contra communem. -  15 Intellectus l. final. C. de liber. praet. contra gloss. & alios. -  16 Intellectus auth. vt cum de appella. cog. §. aliud quoque. -  17 Intell. ad l. regni. 6. tit. 1. part. 6. -  18 Intellect. ad plures ll. cum quidam. C. de legatis, cum simil. -  19 Querelam non exhaeredatio producit, sed inofficiositas. -  20 Intellectus C. de inoff. testam. in l. ex tribus, & ad creationem pupillaris non est necesse quod legitima relinquatur, sed tantum ad eius tam creatae resolutionem euitandam, contra communem. -  21 Intell. l. si non mortis, & l. Papinianus. §. si quis mortis. ff. de inoff. testam. -  22 Intellectus l. non putauit. §. si quis sua manu filiusque qui de mandato patris sui exhaeredationem scripsit, non excluditur querela contra communem. -  23 Intellectus l. filio quem. ff. de lib. & posth. -  24 Intell. l. filio quem. ff. de lib. & posth. contra communem, quod filius qui post exhaeredationem emancipatus fuit, si iterum adoptetur a patre habebit querelam. -  25 Exemplaris fieri potest etiam filio naturali, contra communem. -  26 Mater illustris potest naturali filio substituere exemplariter, contra Doct. -  27 Exemplaris fieri potest filio spurio, contra Doct. -  28 Exemplaris fieri potest filijs natis ex damnato coitu, contra Doct. -  29 Exemplaris fieri potest ei, cui deminuta legitima relicta fuit, contra Doct. communiter. -  30 Intellectus l. humanitatis. C. de impub. -  31 Exemplaris an valeat si fit exhaeredato integram legitimam habenti, idem si integram non habeat, sed deminutam, vel nil omnino, contra communem. -  32 Pupillaris si fiebat exhaeredato integram legitimam habenti, querela nulla competebat per l. humanitatis, licet iure auth. aliud inductum contra communem. -  33 Testamentum patris exhaeredatione firmatur, non secus quam filiorum institutione. -  34 Exemplaris nec impedit, nec resoluitur per exhaeredationem, contra communem quaestio. duae. -  35 Exemplaris vtilis est ei cui fit. -  36 Querela supponit testamenti validitatem. -  37 Bonorum possessio contra tabulas est remedium rescissorium, & aliquando declaratorium. -  38 Emancipati praeteritio non reddit testamentum nullum. -  39 Exemplaris in sui tam creatione, quam resolutione similis est pupillari. -  40 Exemplaris cum fit instituto in minore portione, quam legitima, non potest rescindi querelae, cum communi contra alteram fere communem. -  41 Legitimae supplementum non petitur conditione ex lege, contra communem. -  42 Exemplaris fieri potest instituto in re aliena, contra communem. -  43 Legitima in re aliena an relinqui possit, contra communem. EX principali conclusione nostra colligitur plane, an [sect. 1] testator possit dispensare cum forma legis praecipientis exemplarem fieri non posse, vt quidam putant, exhaeredato, qua in re receptior opinio est, quod exemplaris substitutio mente capto, vel furioso exhaeredato fieri non potest, haec est communis opinio, quam tenuerunt Bart. in l. ex facto. num. 18. ff. de vulg. & pupil. Bart. in l. humanitatis. num. 4. C. de impub. & iterum idem Bart. ibidem num. 5. licet aliud fateatur esse in pupillari substitutione, & quia rationem differentiae nullam satis praestantem inuenit, remittit nos ad l. non omnium. ff. de legib. & cum Bart. in d. l. humanitatis, simpliciter transeunt Bald. Ang. Sali. Fulg. Paul. & alij, & hanc opinionem dicit communem Co uar. in c. Raynutius, extra de testam. §. 6. nu. 2. qui tamen contrarium tenet, sed communem sequitur Alex. col. 8. num. 32. in d. l. ex facto. Guliel. Bened. in d. c. Raynutius, titulo de exempl. nu. 20. de test. & hanc dicit communem Coras. nu. 9. in d. l. humanitatis, licet ipse contrarium teneat, eandem dicit communem Phil. Decius ibidem, qui tamen contrarium tenet, hanc sequitur & dicit communem Ripa in d. l. ex facto. nu. 71. sequitur Ias. in d. l. humanitatis. colum. 2. Bald. in tract. sub exemplaris. nu. 10. Politus in eod. tract. nu. 15. Zasi. in eod. tract. nu. 6. mouentur omnes vnico fundamento l. humanitatis, in verb. legitima, quae contrariam partem plane probat, tantum abest, vt communem sententiam tueatur, vt continuo videbimus. Contrariam partem, vt exemplaris exhaeredato fieri possit non secus quam pupillaris, tenent Ang. in §. qua ratione. Inst. de pupil. subst. Idem Angel. in tract. test. in verb. reliquit filio G. mente capto. Curt. iun. nu. 12. in d. l. humanitatis, & ibi Coras. nu. 9. & iterum nu. 13. vbi etiam Lancelotus, Dec. & similiter Philippus Dec. nu. 7. & Corn. nu. 8. & Fumeus in tract. sub compendiosae, in fi. & Couar. in d. §. 6. nu. 2. & nos hanc verissimam esse putamus, & non admodum minus communem, quam contrariam, quam periculo meo non solum in puncto iuris, sed etiam in iudicando & consulendo sequi poterimus, quae praestantissime probatur ex sequentibus. Et in primis facit nostra conclusio prin. quae docet, leges non secus, quam principes imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent: nocerent autem si talem exemplarem, quae (iuxta l. humanitatis. C. de impub. vtilis esse praesumitur) adimerent, ergo id extra mentem legis fore verosimillimum est, praesertim cum afflictis (hoc est, exhaeredatis, & praeterea mente captis) alia noua afflictio, quod huiusmodi beneficij ademptionem addenda non esset, l. vnic. C. qui ante apert. tabul. maxime secundum opinionem multorum contendentium exhaeredationem in dubio fieri videri bona mente, vt per Ias. in l. multi. ff. de lib. & posth. quam opinionem non multum laudandam alibi disseruimus. Deinde facit sequens eademque vrgentissima ratio, legitima potest relinqui filijs quoquo relicti titulo. Sed exemplaris potest fieri ei qui legitimam habet, ergo intelligendum fieri posse ei, qui quoquo titulo legitimam haberet, & si sit exhaeredatus. [sect. 2] quod autem legitima possit relinqui quoquo relicti titulo discutiendum est, & in primis inuestigandum quid iure ff. deinde quid iure C. postremo quid iure auth. quoad primum, licet inualuerit sententia existimantium iure ff. legitimam relinqui oportere iure Institutionis, cui sententiae subscripserunt sese Accursius, Bart. Bal. Angel. Salic. caeterique omnes scribentes in authen. nouissima. C. de inoff. test. Alex. qui plures citat in l. inter caetera. ff. de lib. & posthum. Guiliel. Bened. in cap. Raynutius. §. in eod. testa. relinquens, secundo extra de test. nu. 15. tamen in aduersam partem, cui nonnulli adstipulantur, procliuior sum, moueor in primis ratione: Nam ad firmitatem testamenti nil aliud desideratur praeter institutionem, vel exhaeredationem filij, vr fere per totum ff. de lib. & posth. fere per totum ff. de inius. rup. per totum C. de post. haer. inst. & exhaer. per totum C. de lib. praet. per totum. Inst. de exhaer. liber. Praeterea expressum videtur in l. Papinianus. §. si quis mortis. ff. de inoff. testa. vbi qui integram legitimam (id est, quartam) per donationem causa mortis recepit, non potest testamentum impugnare, per quem text. ita tenuit ibi Albericus, quod iure digestorum sufficeret legitima quoquo relicti titulo relinqui, quod & praesensisse idem Albericus videtur in l. si non mortis. ff. de inoff. test. per tex. ibi, qui similiter probat sufficere legitimam relinqui quoquo relicti titulo, dummodo is filius, cui relinquitur, exhaeredatus reperiatur, ne eo praeterito testamentum ab initio non iure fiat, sicque intelligendum est, quod tam in d. l. si non mortis, quam in d. §. si quis mortis, filius cui legitima titulo singulari relicta fuit, exhaeredatus fuerit, nec ea est diuinatio, quia cum dd. ll. sint locatae sub titulo de inoff. testa. vbi non agitur de primordiali testamenti validitate, sed de irreuocabili, quae contingit per exclusionem querelae, non debebat ibi quaeri, vtrum filius institutus fuisset, vel exhaeredatus, nec ne. Sed vtrum inofficiosus erga eum pater suus fuisset, nec ne. Inofficiosus autem fuisse videtur, si non integram legitimam reliquit, secus autem si reliquit siue instituto filio, siue exhaeredato. [sect. 3] Iure autem C. omnes vno ore fatentur, quod legitima non oportebat relinqui titulo Institutionis, sed sufficiebat quoquo titulo relinqui, per tex. in l. omnimodo. C. de inoff. test. quod & nos fatemur, sed non quasi id denuo introduxerit illic Iustinianus Imperator (quod omnes Doct. ibi, & vbique falso opinantur) sed quia id iure veteri antiquitati fuerat obseruatum. Illud autem quod Bald. Salic. caeterique omnes in d. l. omnimodo. Accurs. & omnes in authen. nouissima. C. de inoff. testa. secure firmant, scilicet iure C. valuisse testamentum, in quo filius neque institutus esset, neque exhaeredatus, si modo aliquid etiam minus legitima sibi quoquo titulo relinqueretur, mihi non satis probatur, nam praeteritus dicitur qui neque institutus est, neque exhaeredatus, quantumcunque iure singulari receperit. l. posthumo. C. de contratab. vbi Ias. col. 2. l. 3. in princ. ff. de iniust. rup. vnde cum in d. l. omnimodo. vers. si vero, nil aliud dicatur, quam quod patri filium praetereunti nullum priuilegium datur, sequitur hoc testamentum nullum esse, in quo filius, nec institutus, nec nominatim exhaeredatus fuerit, vtcunque plurimum titulo singulari receperit, nec me mouet d. l. omnimodo, quae non eo pertinet, vt testamentum quod inspecto iure veteri erat ipso iure nullum, id subsistere sustinereque velit, sed eo pertinet, vt testamentum quod olim ab initio valebat, poterat tamen ex post facto per querelam infirmari, id testamentum sustineatur, quod intelligitur multipliciter, primum quando filius fuit institutus in minore portione, quam legitima, quo casu licet olim posset querelam proponere. l. cum quaeritur. C. de inoff. testa. l. parentibus, eodem. l. Papinianus. §. quoniam autem. ff. eod. §. fin. Instit. eod. tamen hodie post d. l. omnimodo, non poterit, sed agere ad supplementum intelligitur, quod quando filius exhaeredatus fuit, singularique titulo aliquid habuit, minus tamen legitima, quo casu olim similiter, & si ab initio mero iure valeret testamentum, poterat tamen querelari, d. l. cum quaeritur, cum simi. hodie autem non poterit, sed agetur ad supplementum post dictam l. omnimodo. tertio intelligitur quando filius emancipatus fuit praeteritus, quia neque institutus, neque exhaeredatus, titulo tamen singulari recepit minus legitima, quo casu olim, vtpote praeteritus, poterat contra tab. l. ita tamen. §. si quis rogatus. 2. ff. ad Trebel. quem allegat Ias. in l. posthumo nato. nu. 5. C. de bono. poss. contratab. & pertotum C. & ff. de contra tabul. Quarto intelligitur etiam si titulo singulari emancipatus integram legitimam recepisset, quia adhuc verum est, quod licet id testamentum initio valuerit, tamen per contratab. ab emancipato praeterito testamentum poterat expugnari, hodie tamen post illam l. omnimodo, expugnari non poterit, sed denegatur contratab. bon. poss. vt siue minus legitima recipit, petat supplementum, siue integram receperit, ea contentus abstineat ab impugnatione testamenti, idque est quod mihi praesensisse videtur ille tex. dum ait, vel alio modo subuertendis, iuncta sua Glo. quae exponit per contratabul. bono. poss. extat ergo contra omnes indifferenter nullius momenti iure C. esse id testamentum, in quo filius in potestate neque institutus sit, neque exhaeredatus, quantumcunque sibi titulo singulari relinquatur, id quod primus Io. ab Imol. tentauit tam in l. fi. col. fi. de cond. inst. ff. quam in l. sed & si conditioni. §. nepotes. ff. de haered. inst. cuius sententiam caeteris omnibus tam in l. Gallus, per totam, quam vbique locorum repugnantib. libenter, atque ex professo teneo, quae probatur aperte in l. maximum vitium, per totam. C. de lib. praeteri. apertius in prin. Insti. de exhaer. lib. vers. sed non ita, vbi postquam Imperator tradiderat per praeteritionem filijfamilias testamentum vitiari subdit, sed non ita de filiabus caeterisque per virilem sexum descendentibus liberis antiquitati fuerat obseruatum, hos enim omnes praeteritos iniustum testamentum non facere, sed ius tantum accrescendi ad viriles portiones habituros. Tertio induco l. Gallus. §. in omnibus. ff. de lib. & posthum. dum dicitur, in omnibus his speciebus illud obseruandum est, vt filius duntaxat, qui in potestate est, aliqua ex parte sit institutus, expendenda sunt enim illa verba duntaxat, nam satis inducunt quod nepotes caeterique omnes liberi praeter filium possunt praeteriri. Quarto induco d. §. in vers. quod non est necesse, vbi postquam tradiderat filium instituendum esse, subdit necessum non esse in nepote, & pro nepote. Idemque in filiafa. antiquitati fuerat obseruatum, licet nullus aduertat, vt eius praeteritio iniustum non faceret patris testamentum, vt euidenter probatur in d. princ. Inst. de exhaer. lib. ibi, sed non ita euidentius, in l. maximum vitium. C. de lib. praet. probaturque in d. §. in omnibus. in verbo, duntaxat, probatur etiam in d. l. Gallus. §. nunc. in verbo, virilis sexus, vbi Velleyus dedit facultatem instituendorum posthumorum, qui masculi nascerentur, sed non ita si foeminae nascerentur, id quod omnium scribentium ibi nullus vnquam sat intellexit, neque vnquam intellexerunt, quare virilis tantum sexus non etiam foeminini Velleyus dixerit. Induco etiam text. in l. qui filium. ff. vbi pupillus educari debeat, vbi licet filia proponeretur praeterita, si tamen per legatum ei satisfactum fuit, non desijt valere testamentum, licet Gl. & Doct. ibi violentam suppletionem inducant diuinantes ibi filiam fuisse, vel institutam, vel exhaeredatam. Idem Guiliel. Bened. in c. Raynutius. §. in eodem testamento relinquis. numer. 15. cum plu. seq. Idemque omnes Moderni in auth. nouissima. C. de inof. test. Denique sunt aliae quam plures ll. nostram sententiam luculenter probantes, si non destruantur per Doctorum interpretantium imperitiam, quales sunt l. qui quartam. §. si quis vnam. l. qui filiabus, in prin. ff. de l. 1. l. haec conditio filiae meae. ff. de cond. & dem. vbi Paul. & Sozi. institutionem violenter supplent. l. filiae, eo. titu. l. vxorem. §. testamen. el. 2. ff. de leg. 3. l. filiae. ff. de annu. leg. l. cum pater impuberi filiae. ff. ad leg. Fal. l. cum vnus. §. fi. ff. de alim. & cib. leg. l. fi. §. filiae. ff. de leg. 2. in quibus omnibus simpliciter proponitur filiamfam. legato honoratam, neque apparet de institutione sui, vel exhaeredatione, quamuis institutionem, vel exhaeredationem interpretes supplent violenter, a nobis autem plane illae Il. suae integritati restituentur, vt simpliciter, prout iacent, intelligantur. Nec enim dubitamus (quod omnes negant) quin iure ff. valeret testamentum, in quo filiafa. praeterita esset. Accipe [sect. 4] hinc nouum verumque intellectum ad l. si quis haeredem. C. de inst. & subst. vbi filiaf. fuit instituta sub conditione nubendi Titio, quae conditio est (vt patet) mixta, quaerunt ibi Doct. vt illud testamentum sustineri possit, cum suus haeres sub conditione non potestatiua institui non possit. l. si pater, cum simili. C. de inst. & subst. & dum plerique omnes interpretum (quales sunt omnes antiqui, & noui ibi, & Ias. in l. si pater. C. de inst. & subst. col. in fi. vbi Dec. n. 4. Bal. ibid. opp. 10. Suares in l. quoniam in prioribus. f. 31. col. 2. de inof. test. C. Sozi. in l. in conditionibus, in prin. de cond. & dem. post antiquiores quos ipsi referunt) dum, inquam, plerique scribentium huic difficultati satisfacere conantur, mirabilia fingunt merasque nugas miscent, est ergo nitidus planusque illius tex. sensus, qui ex superiorib. colligitur, vt cum iure ff. & C. vsque ad tempus Iustiniani Imperatoris inualuerit illa traditio, filiamfa. impune posse patris testa. praeteriri, multo facilius possit sub cond. institui, siue illa potestatiua foret, siue casualis, vel mixta, qualis fuit in specie illa. Qua ratione aduersus plerosque scribentium tenendum etiam est, [sect. 5] quod nepotes, & deinceps caeteri liberi iura suorum habentes sua omni conditione institui possunt siue illa potestatiua sit siue casualis vel mixta, id quod satis probatur in l. suus quoque, in prin. ff. de haered. insti. in l. sed & si conditioni. §. nepotes. eo. in l. 1. §. sciendum. ff. de suis, & l. haere. l. 3. §. si sub ea. ff. de contratab. quam sententiam multi, quos libenter sequimur, tenuerunt, licet op. contrarium existimantium numero auctorum inualuerit frequentiorque sit, vt testantur Alex. Corn. Ias. Dec. in l. si pater. C. de inst. & subst. Suares in d. l. quoniam in priorib. 4. ampl. Denique nostram sententiam omnes (si non fallor) sequerentur, si diff. rationem vidissent inter institutionem conditionalem in filijfa. persona factam, & eam quae fieret in nepote suorum iura obtinente, siquidem talem nepotem filio exaequari existimabant, si intellexissent talem nepotem etiam ex testamen. praeteriri posse (quod in filio secus est) viderent multo facilius posse sub omni conditione institui, cum non tam peccet qui sub conditione liberos instituit, quam qui ex toto praeterijt, vt & patet ad sensum, & probatur in l. fi. C. de post. haered. instit. extat ergo ex superioribus iure ff. posse nepotes etiam iura suorum habentes, item filiamfam. sub omni conditone institui, sed an idem iure nouissimo quo vtimur, & in hoc articulo vtriusque factionis fautores etiam ij qui nostram tuentur sententiam tenuerunt, quod postquam Iustinianus tam in §. sed haec quidem vetustas. Insti. de exhaer. libero. quam in l. fi. §. sancimus. C. de lib. potestate. exaequauit foeminas marib. nepotesque filijs & posth. iam natis, & constat filiumf. sub omni cond. inst. non posse, ita etiam nec poterunt filiaef. vel nepotes inst. nisi tantum sub potestatiua cond. ad similitudinem filiorum, quos sub potestatiua constat posse institui. d. l. si pater. l. si libertus. §. existimo, de bo. li. ff. l. iam dubitari. l. Cornelius. ff. de haer. inst. l. fi. l. verba haec, de cond. inst. ff. Nos autem qui ex professo veterum legum tutores constantes sumus contrariam sententiam sequimur, vt per d. l. fi. §. sancimus, & d. §. sed haec quidem haec pars, atque species nouationem non receperit. Illa n. iura inducunt exaequationem inter commemoratas personas quo ad duo, s. quo ad hoc, vt filiae nepotesque iura suorum habentes, vel instituantur, vel exhaeredentur, vt ex toto praeteriti nullum reddant testamen. non secus quam si filiusf. esset praeteritus, verum si proponatur nepotes, vel filios fa. fuisse institutos licet sub conditione casuali, vel mixta, non dicitur ibi tunc testamen. euanuisse, de conditionali. n. institutione nullum verbum redditur in toto illo tit. C. de libe. potest. neque in tit. C. de exhaer. libe. neque licet arguere de omnimoda praeteritione ad conditionalem institu. vt probatur aperte in l. fi. C. de post. haere. inst. & in specie tenent Doct. in l. si pater. C. de inst. & subs. quales sunt Alex. nu. 12. & 15. & 16. Ias. nu. 13. Corn. col. 6. in prin. Paul. & Ias. n. 4. in l. si mater. in pri. de vulg. Suares in l. quoniam in priorib. f. 8. col. 1. cum ergo iura noua possimus satis vtiliter intelligere absque tot legum euersione, cur tam impij simus, & vno eodemque obscuro verbo iura vestimus delere, praesertim cum communis interpretatio longe minus respondet naturae titulorum, sub quib. dictae ll. sitae sunt, interpretatio nostra, cum vt dixi in dd. titulis de institutione conditionali verbum nullum. Denique quod omnes plerique auctorum, quos supra retulimus, existimant, vt saltem per l. quoniam in priorib. sint isthaec omnia innouata, id nobis similiter placere non potest, lex enim quoniam in prioribus, loquitur in quib. casibus olim per appositionem conditionis testament. poterat infirmari, idque accidebat cum filiusfa. sub cond. casuali, vel mixta instituebatur, vt patet multipliciter in dicta l. quoniam in prioribus, & in l. omnimoda, ad cuius interpretationem d. l. quoniam facta fuit, & per hoc est intelligenda secundum terminos legis interpretatae, vt dicunt omnes in d. l. si pater, per tex. in authe. de filij ante dot. inst. nat. §. fi. Verum cum nulla lege antiqua cautum esset vt conditio casualis, vel mixta apposita in institutione nepotum, vel filiarumfa. vitiaret testame. sequitur, quod d. l. quoniam, quae ad tuitionem testamentorum reijcit conditiones, non pertinet ad speciem nostram, & consequenter etiam post illam l. non reijcietur cond. de institutione nepotum, vel filiarumfam. nec id durum est, cum sub tali cond. nepotes, vel filiaefa. institui possint, & debeant, etiam non spectata conditione agnoscere secundum tab. bo. pos. l. 1. §. sciendum. ff. de suis & leg. Stat ergo ex superioribus, testamentum valere, in quo nepotes etiam suorum iura habentes, vel praeteriti essent, vel sub quauis conditione instituti, verum si nepotes, qui iura suorum non tenerent, sed a patre praecederentur, praetereuntur, tunc licet testamentum similiter initio valebat, tamen simul, atque tales nepotes patre mortuo in suitatis gradum primum succedebant, statim rumpebatur testamentum. l. posthumorum. ff. de inius. rup. §. posthumorum. Insti. eod. modo sic cum ad firmitatem subst. pupil. desideretur validitas testamenti paterni, non solum ab initio, sed etiam ex post facto, nam licet testamentum paternum initio valuerit, & per hoc pupillare, tamen si postea paternum euanescat per repudiationem haeredis, vel per agnationem posthumi, vel alia ratione, tunc statim, & pupillare intercidit. l. 2. §. adeo, de vulg. Ideo [sect. 6] ingeniosissimus Vlpianus in d. leg. secunda. §. nepotibus, consulit ei, qui pupillariter substituit nepotibus, quos pater praecedebat, vt eos vel instituat, vel exhaeredet, ne si praeteriti in suitatem successerint, statim rumpant testamentum principale, & in consequentiam pupillare. Itaque si tales nepotes sint instituti, valet pupill. tam ab initio, quam ex post facto, hoc primo. Idem si sint exhaeredati, hoc secundo, quod si sint praeteriti, valet ab initio pupillaris, potest tamen ex post facto infirmari, ne ergo hoc tertio casu infirmari possit, dixit Vlpianus per modum consilij non praecepti eos debere institui. Verum cum ab initio iam iura suorum tenebant nepotes, quo casu (vt diximus) testamentum per eorum praeteritionem, nec ab initio, nec ex post facto infirmari poterat, tunc pupillaris eis fieri poterat sine metu infirmationis, siue illi instituti essent, siue praeteriti, siue exhaeredati. Cum ergo haec in pupillari obtineant, pari ratione dicendum (id quod aperte infertur) quod exemplaris nepotibus etiam suitatem habentibus fieri potest, quando sunt exhaeredati, hoc primo contra communem. Idem si sint praeteriti, hoc secundo contra omnes. Fieri etiam poterit nepotibus, qui recasuri sunt in patris potestatem quando sunt instituti, hoc tertio contra omnes. Idem si exhaeredati sunt, hoc quarto contra omnes, licet isto vltimo casu ea exemplaris, quae initio valuit, infirmari postea possit. Extat ergo ex superioribus quod cum ad validitatem exemplareis nil aliud desideretur, quam quod legitima relinquatur, dict. l. humanitatis. Legitima aut quoquo titulo relinqui possit omni iure, quod exemplaris exhaeredato, non secus quam instituto fieri poterit, si modo is exhaeredatus legitimam habeat quoquo titulo, quod intelligendum, vt exemplaris non solum ab initio habeat, sed etiam ex post facto per querelam rescindi non possit, nam quod ad hoc vt ab initio valeat satis est, quod is cui fit, vel exhaeredetur vel instituatur, licet legitima legitimaeúe vlla pars nullo iure relinquatur. Deinde & principaliter pro nostra sententia, vt etiam exhaeredato exemplaris possit fieri, facit, nam exemplaris substitutio fuit lege introducta ad exemplum ac similitudinem pupillaris, quae paulatim moribus recepta fuit, sed pupillaris substitut. potest fieri exhaeredato, ergo exemplaris exhaeredato fieri non prohibetur. Quod autem exemplaris fuerit [sect. 7] inducta ad similitudinem pupillaris, patet ex eleganti Paul. Aemiliani resp. qui in l. ex facto, in prin. ff. de vulga. scriptum reliquit (vt quemadmodum iure ciuili pubertate finiretur testamentum, ita princeps imitatus sit ius in eo qui propter infirmitatem testari non posset) secundo expendimus illa verba (quia iam posset sibi testamentum facere) quorum verborum sensus est, vt exemplaris finiatur simul, atque mente captus, cui fit, potuerit sibi testamentum facere, non secus quam pupillaris finitur, cum primum pupillus, cui fit, facultatem testandi adipiscitur, id quod denotant eiusdem Iureconsulti verba illa (auferret enim testamenti factionem homini sanae mentis) eodemque pertinent quod idem consultus ait, igitur, inquit, etiam agnatione sui haeredis dicendum est rumpi substitutionem, id quod euidentius apparet ex constitutione Iustiniani Imperatoris, qui in l. humanitatis, C. impuberum, cum de substitutione exemplari ratiocinaretur ad exemplum inquit pupillaris querela nulla, &c. vt luculenter docuerit omni ex parte adsimilari inter se pupillarem, & exemplarem. Id quod rursus idem sanctissimus Imperator docuit in §. qua ratione. Instit. de pup. in verb. ad exemplum pupillaris substitutionis bis repetitum. Proinde plerique interpretum existimauerunt ijsdem numeris regendam exemplarem, quibus & pupillaris, nisi quis contrarium ostenderit, expressa lege cautum auctores sunt. Alex. nu. 5. in l. humanitatis. C. de impub. vbi Ias. nu. 6. Corn. nu. 15. Alex. consi. 125. [sect. 8] Proinde si in testamento exemplari mater reperiatur praeterita, licet vehementer controuersum sit, an possit mater querelam inof. testamenti instituere contra substi. exemp. tamen inualuit ea opinio, quae habet, non admittendam matrem ad inofficiosi querelam. Idque crebrius receptum esse testantur Bart. qui eam sequitur in d. l. ex facto. nu. 30. Corn. in d. l. humanitatis. nu. 15. Alex. nu. 5. Ias. nu. 6. estque de mente Fulgos. Paul. Bald. & Salicet. ibid. vbi eam sequitur, dicitque communem Decius nume. 9. eamque communem appellat ib Corasi. vbi Curt. numer. 15. Idem testatur & late Ias. in l. ex facto. nume. 43. qui contra communem sententiam pluribus contendit post Bal. in d. l. humanitatis. nu. 32. quod & sensit Bart. in l. ex facto. col. 1. Ancha. in c. si pater, de testa. lib. 6. 23. notab. Coras. vbi supra. Quorum sententiam libenter sequor primo, quia haec pars contra communem longe aequior est, ergo, &c. Secundo quia humanitatis intuitu facultas exemplariter substituendi data fuit, vt d. l. humanitatis, ergo hoc beneficio indignum se reddit qui impius inhumanusque extitit. Tertio, quia fratres eius, cui substituitur, necessario sunt substituendi, d. l. humanitatis, ergo multo magis mater, arg. l. nam & si parentibus. ff. de inof. testam. iunct. l. fratres. C. eo. tit. Quarto, quia mater, & fratres eius, cui fit substitutio pupillaris, olim exaequabantur. l. Papinianus. §. sed nec impuberis, de inof. testa. ff. ergo lex noua loquens in fratribus debet porrigi ad matrem ex regula Glo. fi. vbique ap. in l. si quis seruo alieno persuaserit. C. de fur. vnde cum d. l. humanitatis, exigat fratr. mente captum substitui, satis intellexisse videtur, vt & mater, si existat, substituatur. Quinto, quia mater non debet a luctuosa haereditate filij excludi, argument. l. fina. C. de inst. & subst. cum satis torquatur furore filij, argum. l. diuus. ff. de offic. praes. Sexto quia vt verba hominis generalia non praeiudicant quo ad legitimam. l. si quando. §. & illud. C. de inoffi. testam. ita non debent praeiudicare verba legis generalia, quo fit vt ex verbis dict. l. humanitatis, praeiudicium matri in legitima fieri non debeat, stringo hoc fund. quia mitius agitur in dispositionibus legalibus, quam hominis. l. Celsus, cum sim. ff. de arbit. Postremo ad duco nouum fundamentum, cui vix capit responsum, nam quae ratio matrem remouet a querela in subst. pupillari, ea ratio cessat in exemplari, quo fit vt licet regulariter aequiparentur, tamen in specie nostra non ita, quod autem cesset probo, nam quod mater praeterita contra testamen. pupillare nil dicere possit, id ex eo receptum est, quod testamentum pupillare dicitur esse testamentum patris, continens sub se duas haereditates, scilicet patris & filij. §. igitur. Instit. de pup. l. patris & filij. ff. de vulg. iuncto d. §. sed nec impuberis, vbi haec ratio nuncupatim redditur, vnum autem testam. ideo dicitur, quia pater & filius maxime impubes vna eademque persona reputantur. l. fi. C. de impu. §. ei vero. Instit. de inutil. stip. haec autem ratio cessat in exemplari, nam cum possit fieri a matre, vt d. l. humanitatis, quae non reputatur vna eademque persona cum filio, sequitur quod testamentum a matre filio factum non potest vnum idemque cum testamento ipsius matris reputari, cum & re vera, & etiam inspecta legis ciuilis censura testamenta non ab eadem persona facta, sed a diuersis intelligantur, quo fit, vt cum testamentum exemplare semper intelligatur esse testamentum filij, mater contra tale testamentum possit querelam instituere, non secus quam si id testamentum ab ipso filio re vera factum fuisset, nec me mouet quod dici posse videatur, vt cum exemplare testamentum fit a matre, tunc non matris, sed filij testamentum esse videatur, quia mater & filius non reputantur eadem persona, verum cum id testamentum fit a patre, tunc nil impedit, quin patris testamentum esse videatur, cum pater & filius vna eademque persona reputentur, nam resp. absurdum videri quod testamentum exemplare aliquando censeatur testamentum filij, aliquando testamentum alienum, arg. l. eum qui aedes. ff. de vsucap. l. in testamento. 2. C. de testam. mili. l. iam hoc iure. de vulg. l. 2. & l. quamuis. C. de impuberum, & alij, retenta tamen communi sententia, a qua non temere recedendum est, extat ex superioribus, quod exemplaris ijsdem regulis trutinatur quibus & pupillaris, etiam si ea substitutio aliquid subdurum impiumque continere videatur, quale est matrem luctuosae haereditatis filij expertem relinquere. Sed si vis tenere communem opin. vt mater possit praeteriri, non obstat ratio illa de fratribus, nam attento ordine naturae euenit fere semper, vt mater prior filio moriatur. l. Iulianus. ff. si quis om. cau. test. & l. scripto. ff. vnde lib. haecque ratio cessat inter fratres, vnde oportet quod substituantur, quia communiter accidentibus superstites ei, cui fit substit. fore creduntur, non mater, quae superstes fore non existimatur, arg. l. nam ad ea. ff. de legib. Praeterea haec materia fundatur in humanitate, humanum autem non est cogitare, quod mater succedet filio, ergo, &c. vt dd. ll. & per ista tolluntur fortiora fundamenta tenentium contrarium. Praeterea ista substitutio sequitur exemplum, & naturam pupillaris d. l. humanitatis, nisi in his, quae specialiter excepta sunt, vt ead. l. sed in pupillari est expeditum respectu matris. l. Papinianus. §. sed nec impuberis. ff. de inoffi. testamento. c. 1. de testam. in 6. ergo, &c. Nec obstat quod contra pupillarem etiam frater non habet querelam, sed contra exemplarem sic: nam resp. id esse expressum in d. l. humanitatis, potest etiam retorqueri contra communem illa ratio humanitatis, nam cum hae leges nitantur humanitate, inhumanum est matrem posse praeteriri, sed pro communi facit quod in d. l. humanitatis, & in §. qua ratione. Inst. eod. pariter tribuitur facultas exemplariter substituendi tam matri quam patri, & etiam vtrique secundum Bart. num. 37. in d. l. ex facto, vt ergo si pater esset solus, & hanc substitutionem faceret, vel mater esset sola, & hanc faceret substitutionem, se ipsos substituere non possent, vt per Barto. num. 33. in d. l. ex facto, vbi etiam Ias. num. 21. ita & si sit pater & mater, & vterque siue ambo faciant substitutionem expeditum est se ipsos praeterire debere, siue alter tantum faciat substitutionem, certum est alterum praeterire posse, tamen vt obseruatur regula aequalis determinationis. l. quamuis, de impuberum. l. iam hoc iure. ff. de vulg. & pupil. l. in testamento. C. de testam. mil. tum, vt quod iuris est, de casibus simplicibus idem sit, & de casu mixto. l. si viua matre. C. de bonis mater. & in hac ratione puto fundatam esse d. l. humanitatis. Quod autem [sect. 9] pupillaris fieri possit impuberi exhaeredato, non minus quam instituto, satis expressum est in §. non solum. Instit. de pup. substitu. in l. 1. §. substituere. ff. de vulg. l. cum[sect. 10] quidam. C. de lega. l. qui fundum. §. qui filios. ff. ad legem Falcid. l. miles ita. §. exhaeredato. ff. de mil. testa. quod ius in milite testante porrectum est, vt pupillariter substituere posset non solum ijs filijs quos in potestate habeat, sed & illis, qui sunt extra eius potestatem emancipati forte, vel in aui potestate retenti, verum, quia iniurium esset vt miles posset pupillariter substituere filijs suis in aui potestate retentis, per quod ipsi auo auferretur ius facultasque substituendi liberis suis, (scilicet nepotibus ex dicto filio milite) quos in potestate habebat, ideo ea substituendi facultas militi concessa coangustata fuit, vt liceat ei substituere pupillariter filijs suis, siue illi sint emancipati, siue in aui potestate retenti, in bonis tantum quae ab ipso milite ad filios profecta sunt, vt per hoc non auferatur auo ipsorum ius pupillariter substituenti in reliquis bonis, quae ad tales liberos aliunde, quam a patre ipsorum eodemque milite processerunt, vt sic priuilegium militis sine cuiusquam iniuria interpretetur ex regula. l. nec auos, de emancip. libe. C. cum simi. quae vera est interpretatio, ad dic. §. exhaeredato. quamuis Angel. & alij in §. non solum. Instit. de pupilla. substit. contra gloss. ibi aliter sentiant moti, quia exhaeredatio res inepta est in extraneo, qualis esse videtur filius emancipatus, argum. l. vnicae. §. extraneum. C. de rei vxo. act. vt l. quidam cum filium. ff. de verb. oblig. id quod parum me mouet, constat enim non inepte in liberis emancipatis fieri exhaeredationem, cuius vis ac potestas est, vt emancipati exhaeredari contratabul. bon. poss. habere desinant, vt l. non putauit, in princ. ff. de bon. poss. contratab. quam contra tab. bono. poss. procul dubio habituri essent si praeteriti fuissent, vt per totum C. de contratabul. & ff. eod. Praeterea [sect. 11] tales emancipati cum exhaeredantur, incipiunt esse capaces agnoscendi, atque instituendi querelam inoffic. testamenti, vt est expressum in d. l. non putauit, circa princ. ff. de contratab. bon. poss. & in l. 3. §. si emancipatus, eo. vbi plane tex. illum intelligo prout iacet, vt velit nepotem ex filio emancipato post emancipationem natum conceptumque posse ab auo, in cuius potestate non erat, exhaeredari propter odium patris exhaeredatumque querelam inofficiosi testamenti habiturum. Nec [sect. 12] ad rem pertinet quod Accursius, Bar. caeterique communiter Doct. tam ibi, quam in l. 2. C. de inoffic. testam. aiunt emancipatos, & ex eo descendentes extraneos reputari, sicque iuris ciuilis remedia non habituros, nam illud defendi posset cum tales emancipati cum prole sua praeteriti essent, secus si exhaeredati, vt in dd. ll. ratio diff. inter praeteritos, & exhaeredatos ea est, quia quando pater filios emancipatos agnouit, tractauitque tanquam filios eos instituendo haeredes, tunc l. ciuilis eosdem recognoscit, eisque sua beneficia iuraque accommodat, non secus quam si in potestate mansissent, hinc est quod emancipato instituto datur secundum tab. bon. poss. iusque adeundi de iure ciuili, quod ius ei praeterito non daretur. §. caeteri. Instit. de haered. qual. & vt c. emancipatus, qui haeres instituitur tanquam filius tractatus videtur, ideoque capax efficitur remediorum ciuilium, ita & si exhaeredatur tanquam filius tractatus videtur, capaxque effici debet remediorum ciuilium, quia exhaeredatio non minus, quinimo longe magis propria peculiarisque est liberis cuiusque quam institutio, arg. d. l. quidam cum filium, idque patet ratione, nam institutio etiam in extraneo, exhaeredatio autem non nisi in filio, vel nepotibus cadere potest, vt ibi. neque ad rem pertinet, quod tales filij non sint in potestate exhaeredantis, nam nihilominus exhaeredatio de eis fieri potest, nam & posthumus antequam nascatur exhaeredari potest, vt per totam l. Gallus. ff. de libe. & posth. §. posthumi. Instit. de exhaer. lib. l. 3. §. nominatim. ff. de iniusto, rupt. l. nam & si sub conditione. l. penul. eod. & lege. 3. in prin. eod. cum sim. & tamen posthumus antequam nascatur, non est in potestate exhaeredantis. l. fin. cum simil. ff. de col. bo. idque Angel. & sequaces non viderunt. Et ideo fabulari mihi videntur Gloss. & Doct. tam in l. 2. C. de in offi. testam. quam in l. Papinianus, in §. 1. ff. eo. dum aiunt quod emancipatus exhaeredatus non aliter querelam institueret, postquam si quodpiam signum a praetore, annulum forte vel quidpiam simile, acceperit gratia litis agnoscendae, idque appellant bo. poss. gratialitatis agn. quae traditio licet vbique recepta sit, magis tamen ridicula est, quam nostra refutatione egeat. Illius enim bonorum possessionis gratialitatis agnoscendae effectus non ille erat, vt filius per talem nugatorium actum a iure ciuili agnosceretur, possetque querelam proponere, iam enim postquam a patre fuit exhaeredatus, tam ab ipso patre (vt duximus) quam a lege coepit & cognosci & remediorum ciuilium capacem esse, verum quia emancipatus haereditatem non aditam non transmittebat. l. emancipata. C. qui admit. Ideo periculum erat, ne si inter moram litis is emancipatus decederet ad haeredes suos, in l. transmitteret, vnde consultissime prospexit lex, vt quemadmodum quando emancipatus sub conditione instituitur, potest pendente conditione secundum tab. bo. poss. agnoscere, vt interim decedens possit illam bo. poss. tanquam agnitam transmittere. l. 2. §. si sub conditione. ff. de secundum tabul. ita emancipatus exhaeredatus qui non conditione, sed lite impediebatur adire, posset interim bonorum poss. gratia litis agno. accipere, vt interim decedens transmitteret non ipsam litem (ipsa enim lis post lit. contest. regulariter transmittitur. §. non tantum. Instit. de perp. & temp. l. vn. C. vt act. ab haer.) sed facultatem adeundi, vt si haeres eius in querela vinceret, adire posset filij praemortui nomine, licet regulariter ea adeundi facultas non transmittatur, isque est verus intel. d. l. 2. C. de inoffi. testa. l. posthumus. §. fin. & l. quemadmodum, & l. Papinianus. §. 1. ff. eo. Denique quod diximus, pupillarem exhaeredato[sect. 13] fieri posse obtinuit olim, sed nouo iure innouatum est, extat enim Iustiniani Imperatoris constitutio vetantis impuberem posse exhaeredari, quo fit, vt cum non nisi impuberi pupillaris fieri possit, impubesque exhaeredari nequeat, iam pupillaris exhaeredato fieri non possit, quod aut impubes, qui doli capax non est, hodie exhaeredari non possit, videtur probare l. si quis in suo. §. legis. C. de inoff. testam. quod firmant ibidem Gloss. & omnes gloss. in l. 3. in princ. ff. de iniusto, rupto. Gloss. & omnes, in §. non solum. Instit. de pupilla. gloss. & omnes, in §. posthumi. Instit. de exhaered. libe. gloss. & omnes, in l. si quis in suo. §. legis. glo. & omnes, in l. maximum vitium. §. final. C. de libe. praeter. estque expressum in l. 6. titul. 5. particul. 6. quae traditio & si vbique recepta sit, mihi nunquam probatur neque probabitur. In primis enim considero eo pertinere, vt nec impubes possit exhaeredari, per quod corrigerentur omnes ll. supra allegatae, neque longe minus posthumus, id quod eo pertineret, vt fateremur corrigi totum illum titulum ff. de posthumis haeredi. instit. vel exhaere. & bona pars totius tituli de iniust. rup. ff. & totus ille titulus C. de posth. haered. inst. vel exhaer. & Inst. de exh. libe. fere per totum, & aliae innumerabiles ll. quod quam absurdum sit, euidentius est quam nostra demonstratione egeat. Proinde [sect. 14] teneo contra communem, primum, quod impubes etiam infans possit hodie exhaeredari: deinde quod posthumus similiter exhaeredari possit per iura vetera, neque ad rem pertinet d. §. legis, qui decepit Doct. non enim ibi dicitur, posthumum infantemúe exhaeredari non posse, sed dicitur, non posse a matre odio patris exhaeredari, quod eo pertinet, vt licet mater haberet iustam indignationis causam aduersus patrem filij sui infantis vel posthumi, per quem mater intelligebat patri suo quaerendam esse haereditatem, tamen per hoc non iuste a matre filius innocens condemnabitur vel exhaeredabitur, cum si id mater per respectum voluit, ne patri per filium haereditas quaereretur, possit eum filium instituere sub conditione hac, si emancipetur a patre, vt ita emancipatus patri acquirat nihil, itaque si contra officium pietatis is innocens exhaeredatus fuerit, non negat ille tex. quin valeat testamentum, quo ad primordialem firmitatem, licet dicat, quod licet is innocens rite exhaeredatus videatur, perque hoc testamentum ab initio valeat, tamen quia iniuste innocens ille alieno odio praegrauatur, iuste querelam instituere potest, id quod conuenit naturae illius tituli, sub quo locata est d. l. in tit. enim de inofficioso testamento, longe alienum est tractare de primordiali validitate testamenti, sed tantum de irreuocabili agendum est, ergo, &c. argum. l. Imperatores. ff. de in diem addictio. Illud [sect. 15] autem quod Accursius firmat, caeterique sequuntur in l. fi. §. fi. C. de lib. praet. scilicet legem priorem esse, quam d. §. legibus, est euidenter falsum, vt patet ex omnibus probatis historiographis, nam cum vtraque lex ab Iustiniano lata fuerit, tamen l. si quis in suo, fuit lata sub Decio consule. l. aut facta, fuit lata post consulatum Lampadij, & Orestis, qui consulatum gesserunt duobus annis post Decium, vnde euidenter constat, quod cum Iustinianus diu post latam dic. l. si quis in suo, approbauerit vsum exhaeredandorum posthumorum, in d. l. fin. vbi id concessit, non potuit videri id antea innouasse, extat ergo quod iure tam ff. quam C. infans & posthumus possunt exhaeredari, [sect. 16] sed an idem iure authen. quod omnes plerique negant post Accurs. per tex. ibi in authen. vt cum de app. cog. §. aliud quoque. gloss. & omnes in l. fin. C. de lib. praet. Gloss. inter caeteros, in §. posthumi. Instit. de exhaer. lib. quam ibi omnes sequuntur. nobis autem qui ex professo veteres leges summis vigilijs maturaque cogitatione latas atque inuentas ab imperitorum calumnia rudique interpretatione tuemur, haec traditio non probatur. Nec ad rem pertinet, quod Iustinianus in d. §. aliud quoque, ait non licere parentibus exhaeredare liberos, nisi duobus demum concurrentibus, primum quod iusta indignationis causa moti id fecerint, deinde quod illam causam nuncupatim in suo inseruerint testamento, quid ergo si de facto fiat contra, certe ibi modus bene non satis declaratur, & cum altero de duobus modis possimus interpretationem inducere, vel quod aliter obseruantibus testamentum ab initio sit ipso iure nullum, vel quod licet ab initio subsistat, possit tamen ex post facto querela pro posita infirmari, magis est vt posteriorem hanc interpretationem introducamus, vt ita saluae incolumesque maneant leges veteres quam priorem, per quam temere atque inconstanter delerentur, qua recepta interpretatione non leuis erit illius authen. vtilitas, cum enim olim iustae causae exhaeredationis non essent definitae, sed iudicis arbitrio relinquerentur, hodie per illam authen. definitae sunt, quas vltra citraque nequiuit consistere exhaeredatio. Praeterea cum olim non oportet eas a testatore exprimi, hodie oportet. tertio cum olim filius exhaeredatus de sua innocentia docere teneretur. l. liberi. C. de inoffi. l. 4. ff. eod. nunc post dictam authen. nil probare tenetur, sed obtinebit nisi haeres eius nequitiam ostenderit, quod & praesensisse idem Iustinianus videtur in l. omnimodo. C. de inoffic. testam. Extat [sect. 17] ergo quod infans Titius posthumus potest exhaeredari tam iure ff. quam C. sed & iure auth. regio autem secus, vt d. l. 6. tit. 5. par. 6. sed non male, & in specie hac interpretatio induceretur, vt cum constet regem Alphonsum non tam quippiam denuo inducere quam omnia traducere voluisse, dum ait infantem, qui doli capax non est, non posse exhaeredari, intelligatur secundum ius commune, vt si de facto exhaeredetur, testamentum non ipso iure euertatur, sed per querelam tantum expugnari possit. Denique [sect. 18] cum pupillaris exhaeredato fit, ab eius substituto nil relinqui potest, etiam si legatum vel fideicom. impubes acceperit, & tamen ipse impubes onerari posset. l. cum quidam. C. ad leg. l. qui fundum. §. qui filios. ff. ad legem Falcid. l. miles ita. §. si miles. ff. de mili. test. l. ab exhaeredati. in princ. ff. de legat. 3. Id quod contra regulas iuris communis receptum videtur, quae habent, quod quem possum onerare, eius quoque haeredem rogare possum, lege 5. ff. de legat. 3. Praeterea cum filius exhaeredatus iniuria affectus videatur. l. Papinianus, in princ. ff. de inoffic. testamen. dict. l. cum quidam. C. delega. substitutus aut nulla iniuria fuerit affectus, longe facilius ipse substitutus grauari posse deberet quam ipse filius, qua ratione deterritus Accurs. tam in d. l. 5. quam in d. l. cum quadam, respondit in dd. ll. esse speciale, specialitatis autem rationem reddit nullam, nec enim vlla varietatis ratio reddi posset, vt firmant omnes in d. l. cum quidam, qualis sunt Bart. Pau. Sali. Ale. & Ias. post Petrum & Cinum, Suares in lege, quoniam in prioribus. C. de inoffi. test. col. 4. fol. 50. tradit Segura in l. ab exhaeredati. nu. 72. de leg. 1. Ias. in leg. cum filio, de leg. 1. num. 45. vbi Ripa num. 30. Vigli. in §. non solum. Inst. delega. quorum interpretum quidam irrationabiles has leges appellant, alteri venales audent dicere, tertij ineptire atque fabulari videntur, dum rationem inuenire student, sed vt leges irrationabiles dicere arrogantissimi hominis ac petulantissimi est, venales autem appellare hominis temerarij impijque esse videtur, quare nobis altius cogitantibus visum est reddi posse nouam, satisque probabilem, quinimo peremptoriam diff. rationem. Ad cuius declarationem praemittendum est, quod iure ff. ad firmitatem testamenti primordialem nil aliud desiderabatur, nisi quod filius in potestate esset, vel institutus vel exhaeredatus, id est, non minus testamentum, in quo filius exhaeredatus erat, valebat quam si institutus fuisset, vt per totum ff. de liber. & posthum. per totum ff. de inius. rupt. per totum C. de lib. praet. per tot. C. de post. haere. institu. per totum. Instit. de exhaer. libe. Neque[sect. 19] ad rem pertinet, quod iniuste exhaeredatus posset querelam proponere, vt C. ff. & Instit. de inoffic. testam. nam & institutus querelam proponere poterat, si in minori portioneque legitima institutus fuisset. l. Papinianus. §. quoniam autem. ff. de inoffic. testam. l. cum quaeritur. l. parentibus. C. eo. vnde opportune Bald. in l. pater filium. colum. 3. cum seq. ff. de inoffic. testam. a Costa in l. Gallus. §. & quid si tantum, in princ. num. 7. dixit quod non exhaeredatio, sed inofficiositas producit querelam inofficiosi testamenti, nam qui integram legitimam habebat, etiam exhaeredatus querelam non habebat, qui autem integram legitimam non habebat, huic etiam instituto inofficiosi querela accommodabatur, modo sic, quod filius exhaeredatus, cui legatum, fideicommissumúe relictum erat, id legatum, fideicommissumúe restituere rogaretur, id sane iniurium non erat, nam siue illa facta restitutione integra adhuc legitima sibi maneret, tunc nil conqueri poterat, siue diminuta maneret, tunc ipse vtpote legitimam integram non habens poterat querelam proponere, quod sibi vtilius videbatur fore, vt rescisso patris testam. totam haereditatem consequeretur, vel cum reliquis fratribus patri intestato succederet, ergo nulla ex parte filio quicquam iniurij inferebatur, verum si onus substituto pupillari iniunctum valeret, posset fieri quod is substitutus ex bonis paternis haberet nil, veluti si pater filio exhaeredato integram legitimam iure legati reliquit, substitutumque de tota illa legitima restituenda rogauit, qui non potest conqueri deminui sibi legitimam, cum ei a patre impuberis legitima non deberetur, lex ergo consultissime prospectum voluit, vt non solum parentes non possent filios in legitima grauare, sed etiam vt filiorum haeredes pupillares grauare non possent, quodius & ad legitimos filij exhaeredati haeredes tractum esse videtur, d. l. ab exhaeredati. facit l. si Titio pecunia. §. sicuti, cum duabus legibus seq. ff. de legat. 1. vides ergo illas leges, quae interpretum incuria in hodiernum vsque diem absurde existimabantur, iustissimas nostra restitutione atque consultissimas vocitari debere. Extat ergo ex superioribus exemplarem fieri posse exhaeredato, non secus quam pupillariter, cum haec ad exemplum illius inuenta inductaque sit. Tertio & principaliter vt exemplaris fieri[sect. 20] possit exhaeredato, facit l. ex tribus. C. de inoffic. testam. cuius verba ex tribus vncijs haerede instituto filio intra pubertatis annos directam non inutiliter a patre fieri substitutionem, certum est, cum enim nulla etiam ex parte instituto, sed exhaeredato possit fieri pupillaris, quare ibi Diocletianus Imperator ad firmitatem pupillaris exegit ex integra legitima filium esse institutum, & certe licet Accursius, Bald. Ang. Salic. caeterique ibi non id satis percipiant, tamen Ias. visus est praesensisse, vt id non tam ad primordialem vtriusque testamenti validitatem, quam ad pellendam querelam exigatur, ego noto contra omnes quod nec etiam quo ad pellendam querelam necessum sit filium, cui fit pupillaris ex tribus vncijs, institutum proponi, sat enim fore si illas tres vncias quoquo titulo haberet, cum lex illa lata fuerit a Diocletiano, qui per multa secula prior fuit Iustiniano, qui Iustinianus primus induxit non sufficere legitimam relinqui, nisi praeterea titulo honorabili institutionis relinqueretur. Quid ergo noui, quidúe vtile inducit d. l. ex tribus, resp. ibi non agebatur de firmitate subst. pup. primordiali, non quoque de irreuocabili, sed tantum de duratione ipsius substitutionis agebatur, licet enim notum sit pupillarem pubertate expirare, tamen illud quidam intelligebant, quando pupillaris fiebat exhaeredato, secus autem putabant, si ex integra legitima instituto fieret. Ratio diff. quod post pubertatem postque quaesitum haereditatem nullus potest grauari, nisi in rebus a testatore profectis. l. ex facto, in princ. ad Trebel. l. cohaeredi. §. cum filiae, de vulg. Vnde videbatur quod pupillo exhaeredato, qui nil a testatore percepit, licet post pubertatem substitui non posset, posset tamen ei pupillo substitui, si legitimam habuit a patre, verum hanc allegationem excludit Imperator, nam licet ve rum sit, quod etiam post pubertatem postque aditionem possit testator cuique substituere, in eo quod ei reliquit, tamen illud intelligendum est substitui licere non directo, sed per fideicommissum, vt d. §. cohaeredi, & d. l. ex facto, isque est verissimus illius l. intellectus, idque denotant illa verba initia pubertatis annos, & illud verbum directam, quae verba inducuntur a contrario sensu, quod in terminis illius tex. directa pupillaris non posset fieri post pubertatem. Item quod fideicommissaria bene posset fieri, etiam post pubertatem, verissima est ergo nostra sententia, vt ibi, non de validitate primordiali nec secundaria, sed de duratione substitutionis ageretur. Extat ergo ex superioribus, quod tam pupillaris quam exemplaris fieri possunt exhaeredato, non secus quam instituto, & si quae ll. videantur exigere institutionem ipsius, illas non ad creationem substitutionis, sed ad querelam excludendam pertinere. Et ista [sect. 21] quam facimus inter has leges compositio opportune comprobatur in l. si non mortis, & in l. Papinianus. §. si quis mortis. ff. de inoffi. testamen. vbi proponitur filium integram legitimam titulo donationis non institutionis accepisse, & tamen ponitur, licet nullus aduertat, pro constanti, & testamentum ab initio valuisse, & ex post facto querela rescindi non posse, nempe ea (vt nos interpretamur) ratione, quod filius, de quo ibi, quem constabat institutum non fuisse, fuit tamen exhaeredatus, alias enim si neque institutus, neque exhaeredatus fuisset, nil valiturum esset testamentum, neque ad rem pertinet quod filij exhaeredationem diuinare tolerandum non videatur, nam resp. quod cum illae ll. sint locatae sub titulo de inoffi. testa. vbi non de firmitate testamenti primordiali, sed tantum de irreuocabili (quae in expulsione querelae consistit) agendum erat, ineptire enim viderentur, ibi consulti si in singulis legibus proponerent testamenta, de quibus ageretur, septem testes eosdemque rogatos vnoque tempore interfuisse, signasse atque subscripsisse tabulas filiosque institutos exhaeredatosúe fuisse, isthaec enim omnia, cum de alio principaliter agitur, pro constanti habenda sunt, intelligendumque interfuisse. Similiter in l. Gallus, in prin. iuncta gloss. in verb. posse, vbi omnes. Sic ergo & in specie nostra intelligendum est (id quod sententia mea nuncupatim expressit Imperator) vtrumque testamentum per exhaeredationem confirmari, & si quando vel filij institutio vel legitimae assignatio vlla lege desideretur, id non ad creationem pupillaris exemplarisúe, sed ad earum iam creatarum resolutionem impediendam desiderari. His etiam concinit elegans Vlpiani responsum [sect. 22] in l. non putauit. §. si quis sua manu. ff. de contratab. vbi filio sui ipsius exhaeredationem scribente illam exhaeredationem sibi nocere ait Vlpianus, quod intelligendum est nocituram non quo ad denegandam ei querelam, sed tantum quo ad hoc, vt initio per eam firmetur testamentum, non secus quam si ab alio scripta esset, si enim vt legatum quod qui sibi ipsi adscripsit, ita & exhaeredatio, quam quis sibi ipsius adscribit, vitiaretur, iam is filius praeteritur, reperiretur, sicque per contratabul. si erat emancipatus, vel per ius dicendi nullum si erat suus, id testamentum vitiaretur ipso iure, nocet ergo exhaeredatio in eo, quod non ipso iure id testamentum vitiatur, ibi enim non de querela danda vel deneganda (id enim non pertinebat ad illum titul. de contratab.) sed de contratab. bono. poss. danda vel deneganda agendum erat, quae rite exhaeredatis non datur, licet non denegetur eis, qui minus rite exhaeredati sunt, vt l. non putauit, in princip. iuncto §. non quaeuis. ff. de contratab. nocet ergo illa exhaeredatio solum, quia ei denegatur contratab. bon. poss. Infero +{ Contra communem. } grauiter errasse ibi Accurs. quem simpliciter sequuntur Bart. & Albe. ibi tenentes quod in terminis illius text. filio denegetur querela, quorum error defluxit ab illa lege male intellecta, eorumque opinio, vt pote durissima, & contra regulas iuris communis, reijcienda est. Subinfero +{ Contra communem. } contra communem, quod & si filius tempore quo pater facit testamentum, consentiat se praeteriri vel exhaeredari, non per hoc firmabitur magis testamentum, quam si is filius consensum non dedisset, vt probatur in d. §. si quis sua manu, secundum nostram declarationem, licet ille text. ad oppositum communiter adducatur, & est expressum in l. si quando. §. illud. C. de inoffic. testam. cum conc. vide Ias. in l. cum querela. C. de inoffic. testam. & in d. §. illud, & Couarru. in c. Raynut. §. 2. de testa. Suares in l. quoniam, in prioribus. fo. 31. col. 1. C. de inoff. test. Extat ergo ex superioribus quod tam pupillaris quam exemplaris fieri possunt exhaeredati, non secus quam instituto, & si quae ll. videantur exigere institutionem ipsius, vel legitime assignationem, illos non ad creationem harum substitu. sed ad querelam excludendam pertinere. Quibus adstipulatur Papiniani respon.[sect. 23] qui in l. filio quem pater. ff. de lib. & post. scripsit, quod si filius exhaeredatur emancipetur, deinde iterum per adoptionem in patris potestatem redigatur, ei nocet exhaeredatio, quale autem nocumentum inducat, non declarat, nos autem interpretamur vt noceat quo ad denegandam bono. poss. contratabulas. Item quo ad ius dicendi nullum denegandum, non autem quo ad excludendam inofficiosi querelam. Ratio dubitandi fuit, quia vt posthumi agnatione, ita & adoptione solet ruptum fieri testamentum. l. certum. ff. de iniusto, rupt. vnde cum ibi post factum testamentum filius naturalis adoptaretur, videbatur quod licet initio rite factum iureque fuerit illud testamentum, tamen nunc sequuta adoptione id testamentum infirmaretur, cuius contrarium deciditur per rationes, de quibus ibidem, scite ergo Papinianus dixit, exhaeredationem nocere filio, nam ex eo quod mero iure valeat testam. duo illi filio sequuntur mala, vt & ius dicendi nullum contratabul. bon. po. sibi denegentur, quae remedia si testa. ipso iure euerteretur. habiturus erat. l. fin. §. sancimus. C. de lib. praet. inofficiosi autem querelam habere non desinit, nam etiam si iusta de causa initio esset exhaeredatus, e domoque patris per emancipationem eiectus, iuxta l. quidam cum filium, de verb. & quod ibi per Bar. & Ias. tamen cum rursus per adoptionem in domum familiamque patris eductus sit, & pristinae indignationis causa a patre remissa, sicque ad non causam redacta est, arg. l. in ipsius. C. famil. hercis. l. 3. §. fin. cum l. seq. vbi Bartol. ff. de adim. leg. §. fi. Instit. de iniur. Francis. de Ripa in l. fin. C. de reuo. don. q. 61. Ias. in l. in arenam. C. de inoffi. testa. vt per hoc ille filius non modo querelam proponere, sed & in ea vincere possit & debeat, & si iusta de causa ab initio exhaeredatus fuisset, quasi illa iusta causa iam post remissionem indulgentiamque patris, quae per adoptionem praesumitur, non ad causam redacta sit. Infertur vehementer errasse Bar. Bald. Ang.[sect. 24] Imol. Paul. Aret. Alex. Ias. in l. filio quem, supra all. qui scriptum reliquerunt, illum filium querelam instituere non posse, quod euidenter est contra iura superius adducta, estque durissimum atque inhumanum, nec multum tribuendum est eorum authoritati, cum ab illa lege male intellecta errorrerum fluxerit, vide Costam in l. Gallus. §. & quid si tantum, pag. 132. num. 180. Ripam in d. q. 61. Cur. iuniorem in l. fin. C. de pact. num. 32. Vt ergo in terminis d. l. filio. tex. dicentem exhaeredationem nocere interpretamur quo ad primordialem testamenti firmitatem, non quo irreuocabilem, sic & in specie nostra ll. dicentes in pupillari exemplariúe substitutione oportere filium institutum esse, vel ei legitimam assignari scite interpretabimur, quo ad primordialem firmitatem id necessum non esse, sed tantum quo ad irreuocabilem. Proinde similiter [sect. 25] infertur veram non esse illam communem sententiam existimantium exemplarem filio tantum naturali fieri non posse, quam tenuerunt Angel. Imol. Cuma. Aret. & Alex. in l. ex facto. ff. vulg. vbi etiam Ias. num. 20. Aret. & Ias. colum. 2. in d. l. humanitatis, vbi hanc dicit communem Coras. num. 8. qui contrarium tenet post Bald. & Sali. & Cur. ibi. num. 13. & post Bart. in d. l. ex facto, quorum minus recepta sententia veriss. est, siquidem (vt docuimus) ad creationem exemplaris necessum non est legitimam relinqui, licet aliquando necessum sit ad resolutionem ipsius iam creatae impediendam, vt per hoc appareat parum ad rem pertinere. d. l. humanitatis, in verb. legitima, quae Doct. decipit dicentes, quod exemplaris capaces non sunt, nisi hi quibus debetur legitima, legitima autem non debetur filio naturali. Infero similiter [sect. 26] quod licet a matre illustri filio spurio legitima non debeatur, vt l. si qua illustris. ff. ad Orific. C. ei tamen potuit exemplariter ab ipsa matre substitui quod similiter contra mentem tenentium superiorem communem conclusionem. Infero similiter [sect. 27] quod licet filio qui spurius esset, non debeatur legitima a patre, tamen ei poterit exemplariter substitui, quod similiter est contra mentem tenentium superiorem conclusionem communem, & in specie contra Bart. in l. ex facto, de vulg. num. 7. nec me mouet quod Bart. aut quod isti non sunt liberi nominandi, nam resp. quod cum post c. cum haberet, de eo qui duxit in matrimonio, his a patre alimenta debeantur, iam per hoc tanquam filij tractantur, & quibus alimenta non denegantur, & aliquando ab inuito patre extorquentur talia alimenta, non video cur denegetur prouisio paterna, quae per exemplarem substit. fit, cum haec substitut. fiat a patre volente absque vlla erogatione sua & absque iniuria aliena. Infero contra eosdem [sect. 28] idem fore in natis ex damnato coitu, idque pari ratione, vide Couaru. lib. 4. parte 2. cap. 8. §. 6. Proinde longe facilius [sect. 29] infertur quod si filio legitima diminuta relinquatur, valebit adhuc exemplaris, cum tenuerimus quod & si exhaeredato nil omnino relinqueretur, valeret id quod est contra communem opin. Doct. vt per Ias. nu. 5. in d. l. humanitatis. Stat ergo quod tam pupillaris quam exemplaris fieri possunt exhaeredatis, non secus quam[sect. 30] institutis, & quod ll. quae contrarium innuere videntur, non tam ad creationem ipsarum quam ad earum iam creatarum resolutionem impediendam pertinere intelliguntur. Quarto & principaliter vt exemplaris etiam exhaeredato fieri possit, sicque huic nostrae sententiae adstipulatur insignis oportunaque Iustiniani constitutio, qui in l. humanitatis, de impub. in haec verba scriptum reliquit, vt occasione huiusmodi substitutionis ad exemplum substitutionis pupillaris querela nulla oriatur, animaduertit enim consultiss. Imperator, quod licet pupillaris ab initio valeret, quae etiam exhaeredato facta proponeretur, tamen ex post facto poterat facile per accusationem de inofficioso rescindi, ne ergo hac occasione similiter exemplaris exhaeredato facta, licet per exhaeredationem illam principale testamen. firmaretur ac subinde exemplare, tamen ex post facto querela perlata rescinderetur, consuluit, vt in legitima instituto fieret, eaque fuit sententia eorum qui nostram sententiam tuentur, quam verissimam existimamus multo antequam in eorum scripta incidissemus, verum enim vero si verum amamus, & hanc sententiam nota reprehensioneque dignam iudicauimus, non enim Imperator duxit filium in legitima instituendum, sed illud tamen per modum filij adnotauit, filio legitimam relinquendam, vt non solum illud[sect. 31] (quod qui nostram sententiam praesenserunt percipere videntur) adnotauerit valere ab initio exemplarem (quae exhaeredato legitimam habenti fieret verum, & illud valere ab initio exemplarem) exhaeredato factam, licet is non integram legitimam vel etiam nil omnino haberet, tunc enim illi exhaeredato superesse auxilium querelae, per quam rescisso patris testamen. & exemplare euanesceret. Itaque [sect. 32] teneo valere exemplarem exhaeredato factam, qui integram quoquo titulo habuit legitimam, hoc primo contra communem secundum aliquos. Idemque etiam si is exhaeredatus nilomnino a patre recepisset, hoc secundo contra vtriusque partis fautores, quod intelligendum quo ad primordialem ipsius substitutionis firmitatem. Quid ergo quantum ad irreuocabilem, & qui sunt nostrae sententiae fautores ingenue fallentur exhaeredationem efficere, vt licet ea substitutio initio valuerit, propterea quod exhaeredatus integram habuit legitimam, tamen querela perlata infirmabitur, idque sensisse aiunt Imperatorem in illis verbis, vt occasione, sed ausim dicere hanc sententiam (& si ab ea nullus vnquam discesserit) veram non esse, tempore enim illius l. ad validitatem primordialem vtriusque testamenti sufficiebat solennitas exhaeredationis ad irreuocabilem, id est, ad querelam excludendam, sat erat integram legitimam dari. l. cum quaeritur. l. parentibus. C. de inoffi. testamento. l. Papinianus. §. quoniam autem. & §. si quis mortis. & l. si non mortis. ff. eodem. §. fin. Institut. eod. cum ergo proponatur filius exhaeredatus, & integrae legitimae assignatio nil est quod desijt ad vtranque firmitatem, fateor tamen quod iure nouissimo authen. post §. aliud quoque. ne autem vt cum de app. cog. id innouatum est, cum ibi introductum sit non sufficere integram legitimam filio assignare, nisi praeterea titu. honorabili Institutionis assignetur. Quinto & principaliter quod [sect. 33] exhaeredato possit fieri exemplaris: facit, Nam ad confirmationem testamenti non minus efficax potensque est exhaeredatio quam institutio, sed quod filius instituatur vel exhaeredetur eo pertinet vt paternum testamentum confirmetur atque in consequentiam pupillare vel exemplare, ergo cum paternum per exhaeredationem non secus quam per filij institutionem confirmetur, consequenter & pupillare vel exemplare per talem exhaeredationem non secus confirmabitur quam per institutionem, quod autem ad confirmationem testamenti paterni non minus efficax sit exhaeredatio quam institutio, probatur fere per totum in rubro & in nigro. ff. de lib. & post. haer. insti. vel exhaere. fere per totum. ff. de iniust. rup. in rubro. & fere per totum nigrum. C. de possess. haered. institu. vel exhaeredat. fere per totum. C. de lib. praete. per totum rubrum & nigrum. Instit. de exhaereda. libe. Idque probatur ratione, nam exhaeredatio vel emancipatio res est magis peculiaris magisque propria atque interna liberis, quam institutio, quae extraneis etiam conuenit, cum illae res non conueniant nisi liberis. l. quidam cum filiam, ad fin. ff. de verbo. obliga. quo fit vt qui exhaeredatur non minus vt filius tractatus videtur quam si institueretur, vt inibi respondetur, quae traditio est intelligenda quo ad primordialem testamenti firmitatem, & inspecto iure veteri etiam quo ad secundariam & irreuocabilem, si quidem olim qui minus legitima accipiebat, querelam instituere etiam si institutus poterat, qui autem integram legitimam quoquo titu. receperat, is etiam exhaeredatus querelam proponere non poterat. l. Papinianus. §. si quis mortis. & §. quoniam autem. ff. de in officio. leg. si non mortis, eod. §. fina. Institutio. eodem. leg. cum quaeritur. leg. parentibus, eod. itaque quo ad concedendam vel denegandam inofficiosi querelam non referebat institutus, ne esset filius, an exhaeredatus, sed an integram legitimam accepisset nec ne, verum iure nouissimo auth. licet id ius obtineat quo ad primordialem testamentorum validitatem, secundum nos tamen quo ad irreuocabilem, & secundariam inductum est quid noui, vt si filius absque iusta causa exhaeredatus sit, tunc licet integram legitimam iure singulari receperit, de inofficioso agere possit, non secus quam si minus legitima vel nil omnino accepisset, vt §. aliud quoque. & §. sola enim est, in authen. vt cum de appell. cogno. Quod autem institutio vel exhaeredatio filij ad validitatem principaliter testamenti paterni desideretur, vt per hoc tam pupillare quam exemplare sustineatur, probatur de pupillari in l. 2. §. adeo. ff. de vulga. & in §. liberis. Institu. de pupil. docent Barthol. & omnes in dict. l. 2. Item de exemplari probatur in d. l. humanitatis. ibi legitima portione ei vel eis derelicta ne occasione, &c. quod ergo is, cui fit exemplaris, legitimam habeat, id necessum non est quo ad creationem exemplaris inducendam, sed tantum quo ad resolutionem ipsius iam creatae impediendam, quod autem ea legitima non exhaeredato, sed instituto relinquatur id inspecto iure. ff. & C. necessum non erat, neque ad creationem exemplaris inducendam, neque ad resolutionem ipsius iam creatae impediendam, siquidem eo iure (vt docuimus [sect. 34] querela inofficiosi excludebatur per legitimam quoquo tit. relictam euincuntur, ergo duo contra omnes, primum quod iure C. & ff. pro filij exhaeredatione cui fit pupillaris, cuique titulo singulari legitima relicta fuit, non impeditur natiuitas creatióve exemplaris. secundo quod per talem exhaeredationem non inducitur resolutio ipsius exemplaris iam creatae, quod est contra omnes Doct. qui tenent communem, qui dum fundantur in d. l. humanitatis, vtrumque illo iure procedere intellexerunt, cum re vera neutrum illo iure procederet, fatemur tamen quod iure auth. ea exhaeredatio potest inducere resolutionem exemplaris iam creatae, id tamen non peculiare est in exemplari, cum & idem sit in pupillari. Sexto & principaliter quod exemplaris exhaeredato fieri possit, probatur sic, per prohibitionem exemplaris inducitur laesio & incommodum furioso seu mente capto exhaeredato, qui cum multis nominibus afflictus esset, non debuit ei iniungi aliud genus afflictionis, nempe vt sibi prouisio atque tutela exemplaris substitutionis adimeretur, ergo dicendum est, cum afflicto non sit addenda afflictio, non permittendum quod ei auferatur subst. exempla. tutela atque prouisio, vt per hoc intelligatur exhaeredationem non eo pertinere, vt exemplaris impediatur, sed potius eo vt magis admittatur, sicque controuersum est suum ipsorum interpretum fundamentum. Quod [sect. 35] autem exemplaris vtilitatem prouisionemque filij inducat, colligitur ex l. si pupillus. ff. de acqui. haered. ibi, vtilitatem impuberis. per quem tex. Doct. communiter ibi, & vbi que dicunt pupillarem substitutionem pupillo vtilem esse, quod & docet Accursi. Barto. Bald. Ciuus, Petrus, Paul. & Iason in l. ex tribus. C. de inoffici. testam. vtilitas autem illinc descendit, quod cum impuberes sibi testamentum facere non possint. leg. qua aetate. ff. de testamen. §. praeterea. Instit. qui testament. face. poss. l. fi. C. de testament. mil. per mediam patris personam cum testamento decedat, vt signanter docet Iustinianus in §. nam maiorib. Instit. de pupil. interest enim cuiusque cum haerede testamentario decedere. l. & quia hoc interest. ff. de interrog. actio. §. 1. Instit. quibus ex ca. mand. non licet. Quod autem is mente captus vel furiosus multis nominibus afflictus sit accipe, nam furiosus vel ipso furore satis torquetur & punitur. l. diuus. ff. de of. praes. qua ratione magis communiter receptum est, vt si ante furorem delictum admisit, propter quod capitaliter puniendus esset, iam nune post furorem executio poenae in eum non fiet, late per Iason. in leg. ex facto. numero 31. ff. de vulg. per Dec. in l. furiosum. C. qui testament. face. poss. per Dec. & Coras. in l. humanitatis. C. de impube. Denique per ipsam exhaeredationem satis afflictione atque iniuria affectus videtur. leg. cum quidam. C. de lega. l. Papinianus, in prin. ff. de inoffi. testamen. authen. vt cum de appel. cog. §. sola enim est nostrae serenitatis intentio, iniuriam exhaeredationis & praeteritionis a parentibus & liberis auferri. Quod autem afflicto afflictionem addere impium inhumanumque sit, praeterea quod patet ad sensum, probatur in l. vnic. C. de his, qui ante aper. tab. in leg. fina. C. de instit. & subst. ibi, luctuosam, &c. & vtrobique notant Docto. & tex. in l. imperialis. C. de nupt. Ergo patet ex superioribus quod exhaeredatio non debet esse modus tollendae, sed potius inducendae substitutionis exemplaris cum, exhaeredatis, vt pote afflictis, per exemplarem sit merito consulendum. Septimo [sect. 36] quod exemplaris fieri possit exhaeredato, probatur sic, querela inofficiosi testamenti supponit validitatem primordialem ipsius testamenti, sed mente captus cui exhaeredato minus legitima relictum fuit, habet querelam, ergo sequitur id testamentum primordialiter valuisse, nec ipso iure per exhaeredationem euanuisse, quod autem querela supponat firmitatem primordialem testamenti, probatur, quia querela inofficiosi est remedium rescissorium, vt in leg. vt liberis, in verbo, rescisso. C. de coll. vbi nota. Docto. facit l. posthumus. §. si quis ex his. ff. de inoffi. testam. sed quod nullum est, rescindi non potest. leg. nam & si sub conditione. ff. de iniusto, rup. ergo, &c. Secundo patet. Nam querela non datur quandiu superest aliud remedium. §. tam autem. Instit. de inoffi. testam. l. maximum vitium. C. de lib. praet. & nemo ex alio orsus praesidio ad hanc decurrere possit, & notant communiter Docto. vtrobique id quod etiam adnotauit Accurs. caeterique sequuntur in l. 2. C. de inoffi. test. hinc est quod querela inofficiosi nunquam datur filiae praeteritae, quia per ius accrescendi poterat consequi virilem portionem. l. maximum vitium. C. de lib. praet. hodie autem cum per praeteritionem filiaefamilias vitietur testam. non secus quam per praeteritionem filijfamilias. d. l. maximum vitium. §. sancimus, & Insti. de exhaer. lib. §. sed haec quidem vetustas. iam filiafamilias praeterita non consequetur virilem portionem per ius accrescendi, sed per ius dicendi nullum ex toto testamentum vitiabitur quo ad institutiones, licet quo ad singularia relicta, qualia sunt legata, fideicommissa, mortis causa donationes, reliquaque id genus conseruetur. authen. ex causa. C. de libe. praet. & in corpore vnde sumitur, habebitque contratabulas, quod remedium cum iure dicendi nullum concurrit. dict. l. maximum vitium. §. sancimus, ibi, vel testamentum ipso iure euertat, vel per contrab. bo. poss. stare hoc non patiatur. Nec [sect. 37] ad rem pertinet quod contrab. bon. poss. sit remedium rescissorium. l. 1. in princi. in verbo. rescindunt. ff. de leg. praest. l. vt liberis, in verbo, resciss. C. de coll. l. quod vulgo. ff. de bono. possess. contratab. vnde quia quod nullum est, rescindi non potest. dict. l. nam & si sub. condi. videtur quod non possit id remedium concurrere cum iure dicendi nullum, quod supponit testamenti nullitatem, nam respondetur contratab. bo. pos. remedium esse rescissorium regulariter, vt dictis legibus. [sect. 38] Verum illud intelligendum quando datur contra testamentum validum, quale est id testamentum in quo emancipatus praeteritus fuit, quod mero iure valet tam iure ciuili, quam praetorio. Gloss. in l. filium. §. sed quemadmodum. ff. de contratab. quam communiter approbatam dicit Iason in l. posthumo nato. nu. 25. C. eodem. Idem firmat ibid. Curt. iun. colum. 1. & iterum col. pen. vbi respondet ad §. emancipatos. Inst. de exhaer. lib. vbi videbatur probari contrarium. Verum si contratab. detur contra testamentum ipso iure nullum, tunc non rescissorium sed declaratorium remedium est, vt d. l. maximum vitium. Idem si detur contra testamentum, quod licet ab initio fuit validum, tamen postea rumpitur posthumi agnatione, d. l. posthumo nato, tunc enim contra bo. poss. est remedium declaratorium non rescissorium, cum sit impossibile testamentum ipso iure ruptum posthumi agnatione iterum rumpi per contratabulas bo. poss. ita eleganter declarat Paul. tam in l. si filius qui in potestate. ff. de lib. & posthum. quam in d. l. posthumo, vbi subdit veteres lumine intellectus caruisse quo ad illius tex. intelligentiam, seque nouissime illum intellexisse, quam declarationem sequitur dicitque communem Ias. ibi nume. 31. sequuntur Imol. & Alexan. in d. l. si filius qui in potestate. Cur. iun. in d. l. posthumo. nume. 57. vbi etiam Philip. Decius & alij. Extat ergo quod habebit vel ius dicendi nullum, vel contratab. bon. posses. querelam autem inofficiosi non habebit, quae, vt diximus, cum nullo alio remedio competere potest, vnde cum huic filio detur querela, vt in l. humanitatis. C. de impuberum, ibi, querela nulla, a contrario sensu, sequitur quod non habebit nullum aliud remedium, quale est ius dicendi nullum, vel contratabu. bo. pos. & consequenter quod testamentum non desijt ipso iure valere per talem exhaeredationem, nam si desijsset valere, non querela sed contratabulas bon. possess. vel ius dicendi nullum daretur. Octauo quod [sect. 39] exemplaris exhaeredato fieri possit probatur sic, exemplaris assimilatur pupillari non solum quo ad sui creationem, sed etiam quo ad resolutionem sui, sed exhaeredatio non eo pertinet vt resoluatur pupillaris, sed eo vt confirmetur, ergo dicendum est, quod vt exhaeredatio non infirmat pupillarem ita nec exemplarem. Quod autem quo ad resolutionem sui assimilentur exemplaris & pupillaris, non secus quam quo ad creationem, probatur in §. qua ratione. Instit. de pupil. versicul. sin autem, & in l. humanitatis. versic. ita tamen, & in l. ex facto, de vulga. in princi. vbi exemplaris extinguitur per interuentum & superuenientiam iudicij atque intellectus, non secus quam pupillaris aduentum adolescentiae. Nec me mouet quod inhumanus esse videatur qui filium mente captum exhaeredauit, perque haec facultas exemplariter substituendi facilius perimatur quam facultas pupillariter substituendi, quae iure communi competit, argumen. leg. eius militis. §. militia missus. ff. de mil. testament. leg. si quid bello. ff. de capt. sed respon. quod non minus iure communi competit facultas substituendi exemplariter quam pupillariter, cum non minus Imperatorum sanctiones sint de iure communi, quam populorum ritus & mores, vt pater fere per totum. Inst. de iure natu. gent. & ciuil. fere pertotum. ff. de const. princip. in l. ius autem ciuile, cum plu. seq. ff. de leg. in l. leges sacratissimae, & l. fi. C. de legibus. Nec ad rem pertinet quod in d. l. humanitatis, dicatur humanitatis intuitu, id enim denotat ipsius sanctissimi Imperatoris humanitatem, id parentibus indulgentijs non autem pietatem, quam parentes erga liberos habere debent, vt notat Cornel. numero decimoquinto, in d. l. humanitatis, vbi Decius, & alij. Praeterea posita exhaeredatione non sequitur necessario inhumanitas, cum possit bona mente parens filium mente captum exhaeredare, ne sibi insidiae parentur ab eis qui eius captarent successionem, argument. leg. multi non notae. ff. de libe. & posthum. leg. penult. ff. de curat. furios. ibi. addita causa necessitateque consilij sui. leg. filijs matrem. C. de inofficio. testament. leg. si emancipatus. secunda. ff. de contratabul. bono. poss. leg. Seius Saturnius. ff. ad Trebellianum, leg. si quis in suo. §. legis. in fi. C. de inoffi. testam. Extat ergo ex superioribus, quod cum pupillaris & exemplaris aequiparentur quo ad sui resolutionem, & per exhaeredationem pupillaris non resoluatur, similiter nec exemplaris resolui debet. Sed iam hodie videtur quod cum mente captus vel furiosus, cui exemplaris fit, non possit committere iustam causam ingratitudinis, quod non deberet posse exhaeredari, argu. text. in authen. vt cum de appellation. cogno. §. aliud quoque. colu. 8. l. 6. titu. 5. part. 6. sed id dupliciter excludi potest primum, quia in superioribus negauimus, (quod plerique firmant) scilicet leges veteres esse correctas. Praeterea ante insaniam potuit is mente captus iustam causam ingratitudinis committere, propter quam etiam demens exhaeredari posset, cuius rei veritas pendet ex interpretatione text. in leg. diuus. ff. de offic. praesid. de quo per Ias. in lege ex facto. numero trigesimo. ff. de vulga. por Iaso. numero septimo, in leg. furiosum. C. qui testa, face. poss. vbi Decius col. fin. Stet ergo ex superioribus quod exemplaris potest fieri exhaeredato non secus quam pupillaris, vt data paritate temporis inter eas hac in re nulla differentia sit, haec conclusio intelligitur multipliciter: Primo quando is exhaeredatus habuit integram legitimam alio titu. quam institutionis, ita in specie tenet Cornel. numer. 8. in d. l. humanitatis, quod sine dubio sentiunt omnes illi qui nostram sententiam affirmatiuam tenent contra communem. Secundo intelligitur etiam si non integram legitimam haberet, sed diminutam, quia tunc valeret exemplaris ipso iure, sed an possit ex post facto infirmari per querelam, videtur quod non, cum possit agere ad supplementum, sed contrarium est veritas, quia exhaeredatus, cui aliquid titul. singulari relictum est, non potest petere supplementum legitimae, licet praeteritus vel in minori portioneque legitima institutus posset, ita probat l. omnimodo. C. de inoffi. testa. Tertio intellige etiam si huic exhaeredato nil omnino relictum esset, nam & tunc quo ad sui creationem & originem valeret exemplaris, licet posset postea per querelam vtrunque testamentum infirmari, vt proxime dixi, quod si exemplaris fiat institutio, tunc aut ex bonis testatoris in integra legitima fuit institutus, aut in minori portione quam legitima, aut bonorum testatoris in nihilo fuit institutus, sed tantum in rebus alienis. Primo casu secundum vtriusque partis fautores, de quibus supra in princi. huius quaestionis mentionem habuimus, valet exemplaris, etiam irreuocabiliter, vt in specie tangit Corneus, nume. 8. in d. l. humanitatis. Secundo [sect. 40] casu communis sententia est valere substitutionem exemplarem etiam irreuocabiliter, quia licet fuerit institutus in minori portione quam legitima, tamen suppletur a lege, vt in l. omnimodo. C. de inoffi. test. sicque cessat querela, vt ibidem, & perinde habetur ac si integra legitima ex ipsa testatoris dispositione caperetur, vt ibidem, ita tenet Bar. in d. l. ex facto. n. 20. vbi hanc opinionem sequitur & dicit communem Ias. nu... Coras. nume. 13. in d. l. humanitatis. & ibi Decius nu. 7. eandem dicit communem Ripa in d. l. ex facto. nu. 75. licet contrarium teneat, vbi communem opin. sequuntur Aret. & Alexa. Curt. iun. in d. l. humanitatis, hanc opini. sequitur & dicit communem nu. 21. & ibi Ias. n. 5. post Ang. Sal. & Paul. ibidem dicit communem Alexa. ibi nu. 3. qui contrarium tenet, sequitur Alex. sibi contrarius in d. l. ex facto. num. 37. Bald. in tract. substit. exempla. nu. 11. Politus in eo. trac. num. 18. Contrariam partem vt non valeat exemplaris facta ei qui in minore portione quam legitima fuit institutus, tenent Glo. in verbo, in d. l. humanitatis. Cor. ibid. num. 8. Alex. ibidem num. 3. Faber in §. qua ratione. Instit. de pupil. Ang. & Imola in d. l. ex facto, vbi etiam Cumanus, & nouissime Ripa ibi, num. 75. mouentur, quia secundum eos, pro forma desiderat. dic. l. humanitatis, quod is, cui fit exemplaris, habeat ex ipsa testatoris dispositione integram legitimam, supplementum autem legitimae non habetur vel capitur ex dispositione testatoris, sed ex legis dispositione contra praesumptam voluntatem testatoris, defendendo communem resp. quod licet pater qui minus legitima relinquebat filio, inhumanus, & inofficiosus erga filium videretur, propter quod videbatur, quod exemplarem facere non posset, arg. l. humanitatis, in princi. C. de impuberum. tamen id fateor ante inuentum ius agendi ad supplementum, vt l. cum quaeritur, & l. parentibus. C. de inoffic. testa. sed post inuentionem illius iuris secus est, quia pater inofficiosus & inhumanus non reputatur, vt l. omnimodo. C. de inoffic. testa. nisi nil prorsus reliquerit, vt ibi. Sed contra communem vrget quod legitima appellatur Falcidia. l. quae nuper. C. de inoffi. testam. Glo. approbata in auth. vnde si parens, eo. sed Falcidia deducitur contra voluntatem testatoris. l. Titia, ad leg. Fal. ca. Raynal. in fin. de testamen. ergo detractio, quae fit per legem ad supplendam filij legitimam, fit contra voluntatem testatoris, quod etiam suadetur, quia testator praesumitur scire vires patrimonij sui. l. quisquis. C. de rescin. vend. Sed respon. tenendo communem, fateor quod contra voluntatem suppletur legitima, sed adhuc attenta iuris noui censura impius non reputatur pater, qui filio aliquid reliquit, licet minus legitima, & dum contra communem obijcitur, quod non sequitur, valet testamentum, licet minus legitima relinquatur, ergo valet exemplaris, nam exemplaris exhaeredato fieri non potest, & tamen tunc valeret testa. secundum communes resp. licet valeat test. adhuc exemplaris fieri non potest, quando pater reputatur inofficiosus, vt si filium exhaeredet nihilo ei relicto, sed si & totam valeret & pater impius non reputetur (quod est quando aliquid, licet minus legitima, ei reliquit) tunc valebit exempl. Pondera etiam tex. in l. humanitatis, qui in nuit quod ad finem excludendi querelam desideratur legitimam relinqui, ergo nil aliud exigitur, nisi quod taliter legitima relinquatur, vt querela excludatur, licet integra legitima relicta non sit, superest ergo vt licet integra non relinquatur, exemplaris adhuc fieri possit, quod in alio praeposito sensit Dec. in l. humanitatis. nume. 7. per totum. Praeterea verissima est opinio nostra, vt legitima non desideretur ibi ad creationem exemplaris, sed tantum ad vitandum resolutionem, quae per querelam posset contingere. Mouentur secundo tenentes contra communem,[sect. 41] quia inquiunt, supplementum legitimae non petitur eadem actione, qua petitur id quod primordialiter a testatore relictum fuit, sed petitur alia actione diuersa, scilicet conditione ex lege, iuxta Gloss. ordinariam in dict. l. omnimodo, quam sequuntur Doct. communiter ibi secundum Suares in leg. quoniam, in prin. C. de inof. test. & est communis secundum Rip. vbi supra, ergo sequitur quod illud supplementum non capitur ex ipsa testatoris dispositione (prout desiderat d. l. humanitatis) sed capitur ex legis dispositione, quod non sufficit, respo. dupliciter, primo nego quod tale supplementum petatur alia actione quam ea qua petitur illud quod primordialiter a testatore fuit relictum, probatur, quia cum legitima & minuta relinquitur, tunc quod deest ipso iure accrescit, tex. est in l. scimus, in pri. in verb. ipso iure. C. de inof. test. & in §. repletionem, ead. l. & sic absque vlla filij petitione accrescit, vt est communis opin. secundum Ias. ibi, contra Glo. ibi. id quod plene suo loco disseruimus, tunc sit portio, quae accrescit ipso iure, accrescit portioni, & eadem actione petitur, ista est non solum communis, sed indifferenter recepta opinio, quam tenuit Bar. in l. re coniuncti. ff. de legat. 3. nu ... Et nos latissime duximus in materia iuris accrescendi in illa quaestione quo iure petatur portio accrescens, qua communi opin. stante, stare non potest illa communis opinio, quae secundum Rip. vbi supra, habet quod supplementum legitimae, quod ipso iure (vt omnes fatentur) portioni a testatore relictae accrescit, petatur alia diuersa actione, quam ea qua petitur quod a testatore relictum fuerit. Praeterea licet illud verum esset, tamen nil obesset, quia, vt diximus, ad creationem exemplaris non est necesse legitimam relinqui, tene ergo communem opin. vt instituto in minore portione quam legitimae possit fieri exemplaris. Quo [sect. 42] ad tertium, quando in nihilo ex bonis testatoris fuit institutus is cui exemplaris fiebat, sed tantum in re aliena communis opi. vbi supra, est talem institutionem nullam esse, sicque haberi pro praeteritione & consequenter tam principale quam exemplare testamentum[sect. 43] nullius esse momenti, sed semper tenui contrarium, vt institutio filij possit fieri in re aliena, nam legatum rei alienae filio factum indistincte valet, dabiturque ei vel res ipsa empta ex pecunia haereditaria, vel rei aestimatio. l. non dubium. de leg. 3. ff. Item filius incerta re aliena institutus loco legatarij est l. quoties. C. de haered. inst. & per hoc res illa vel eius aestimatio filio ab haerededanda est, non secus quam si legata esset, ergo satis ex substantia patris supplementum legitimae factum videtur, quando quidem dabitur filio aestimatio illius rei alienae in pecunia haereditaria, vel in aliis rebus haereditarijs, sed & si aestimatio praestaretur non in pecunia haereditaria, nec in corporibus alijs haereditarijs, sed in pecunia vel rebus ipsius haeredis. idem crederem primo, quia dos, donatio simplex, vel donatio propter nuptias, quae in quartam im putantur in supplementum legitimae. l. quoniam nouella. leg. omnimodo. §. fi. l. si quando, in princi. §. & generaliter. leg. si non mortis. C. & ff. de inofficio. testamen. leg. etiam. §. si debita, de bon. lib. ff. istae inquam donationes nulli dubium quin de re aliena fieri possint, ergo, &c. Nec obst. dict. §. repletionem, cum sim. nam illud procedit ex legis dispositione, lex enim disponit singulis in rebus haereditarijs filium partem habere non secus quam caeteri haeredes ex parte instituti vel legatarij partium bonorum, caeterum ipsa lex permittit testatori, vt eam communem quam facit leg. ipse diuidendo dirimat. leg. quoties. C. fam. ercis. leg. parentibus. C. de inoffici. testament. leg. quae patri. leg. si pater. ff. famil. erciscun. leg. quid ergo secundo. de lega. primo. quod si dixeris, lex permittit facere diuisionem, dummodo recte fiat, sed recte non fieret, si vni res alienas, alteri res haereditarias assignaret. respon. quod consensus filij accipientis, donationem simplicem, vel propter nuptias, vel dotem in rebus alienis facit, ne ex poenitentia postea possit se laesum dicere, non secus quam si talis donatio seu dos de rebus patrisfamilias factae fuissent, ipseque silius allegaret se laesum quasi preciosiores sint caeterae res quae patri manserunt, nam licet preciosiores (vt filius allegabat) essent, id filio non noceret, cum in faciendo supplemento legitimae iustam omnium rerum aestimationem iudex facturus sit, dict. l. omnimodo. §. fina. nam & si res alienae euictae fuissent, tunc ex ijs vt pote euictis non fieret supplementum, & si propter timorem euictionis, quae iusta, vel iniusta de causa sperabatur, res illae communi aestimatione minoris essent valoris, & idque minus valerent, deduceretur in imputatione, iuxta formam leg. primae. §. si haeres praecepto. ff. ad Treb. itaque si in re aliena filius sit haeres vel legatarius, quae res cuius ne aestimatio ad eum peruenit, id in legitimam imputandum est, non secus quam si patris foret, cum exinde nullum incommodum filio sequatur, praesertim cum talis imputatio seu supplementum fiat ad excludendam querelam, vt dict. l. quoniam nouella, quae odiosissima est. §. tam autem. Institutio. de inoffici. testament. & id fiat ob conseruandum testamentum, cuius fauor supremus est, & vincit fauorem filiorum. leg. si pars. ff. de inoffi. testamen. Itaque negari non potest quin lex cuique patrifamilias dederit liberam facultatem, vt filijs suis in vita legitimam, vel in morte assignet in quibuslibet rebus suis, sicque potest assignare omnibus filijs vel quibusdam tantum vel vni tantum & non reliquis, vt quampluribus legibus supra allegatis patet, postque euenire, vt res illa in qua vni ex filij legitima assignata fuit, aliena esset, sicque in re aliena legitima sibi relicta virtualiter fuit, quod nullibi vnquam vetitum fuit, licet si quando id euenerit, vt res illa aliena euicta de facto fuerit, tunc euictio a cohaeredibus debeatur, iuxta l. cum pater. §. euictis. ff. de leg. secundo. nec vllibi vnquam legitur, quod propter talem euictionem desierit ab initio valere testamentum, valere post facto daretur querela, etenim vt ab initio quo ad sui creationem valeat testamentum, & etiam ex facto eius resolutio, quae querela perlata solet contingere euitetur, satis est quod filiusfamilias etiam incerta re fuerit institutus, vt in authen. vt cum de app. cog. §. aliud quoque. versicul. caeterum, & versicul. sola enim est nostrae serenitatis. columna octaua. sed in specie hac filius reperitur institutus in certa re, ergo siue aliena sit siue haereditaria, legi satisfactum est, quandoquidem quod deest ipso iure, suppletur a lege in rebus haereditarijs. leg. scimus, in princi. in verb. ipso iure, & in §. repletionem. C. de inoffic. testamen. sicque nullus est casus, in quo se filius laesum possit reperire, & sibi vtile esse potest quod in re aliena legitima fuerit relicta, si forte preciosor erat quam legitima, vel virilis portio haereditatis paternae, quo casu siue redempta fuerit a cohaeredibus, & sibi tradita iuxta leg. non dubium. ff. de lega. tertio. siue redempta non fuerit, eo quod forte domi illius rei alienae eam vendere voluit, tunc sibi dabitur iusta illius rei aestimatio, vt dict. l. non dubium, & alterutrum potest huic filio esse vtilius, quam habere integram legitimam, vel portionem haereditatis virilem, quod si ea res minoris sit valoris, quam legitima, vel quam virilis portio, tunc ipso iure per l. id quod deest, ad legitimae implementum suppletur in reliquis rebus haereditarijs, sicque ea assignatio legitimae, quae fit in re aliena, huic filio damnosa esse non potest, licet posset esse multum vtilis & vberior, ergo tenendo quod possit fieri in re aliena legitimae assignatio. (Cuius tamen contrarium communiter tenetur, vt per Barthol. in leg. in quartam. numero decimo. ff. ad leg. Fal. vbi Picus numero quinquagesimonono. Suares in leg. quoniam in prioribus. fol ... C. de inoffici. testamen.) tunc exemplaris substitutio fieri potest ei, qui in nihilo ex bonis testatoris fuit institutus, sed tantum in re aliena, licet tenentes communiter, quod in re aliena relinqui legitima non posset, tenerent similiter, quod ei, cui in re aliena legitima per testatorem esset assignata, exemplaris fieri non posset. # 107 Cap. cvii. Svmmarivm. -  1 Filus an patri etiam furioso acquirat haereditatem. -  2 Mors ciuilis naturali morti non aequiparatur nisi in casibus in iure expressis. -  3 Verbum Perinde quid significet. -  4 Mortui resurrectio in hoc seculo non spectanda. -  5 Iussus per interuentum furoris cessat. COlligitvr ex nostra principali conclusione, quod quaesita per filium acquiruntur patri etiam furioso, ne alias legis imperium ad proficiendum destinatum (vt conclu. nostra edocuit) noxium fieret. dum patri furioso, sicque afflicto nouam adderet afflictionem, & quod [sect. 1] quaesita per filium acquirantur patri etiam furioso defensurus, in primis arguam in contrarium, ergo contra istam conclusionem faciant sequentia, scilicet primo in ista materna mors, & furor aequiparantur, patet, quia quemadmodum per mortem patris reuocatur mandatum de acquirendo. leg. quia in aliena. §. si is qui putabat. d. l. si quis mihi bona. cum simi. ff. de acqui. haered. eodem reuocatur furor. l. qui seruum, & l. si quis alicui. ff. de acqui. haeredit. per Cyn. in l. fi. §. 1. C. de admi. tut. notatur in d. l. si quis mihi bona. §. fi. sed sic est quod filius non quaerit patri mortuo, sed tunc quaerit sibi, vt est notum, ergo nec debet quaerere furioso. Secundo in contrarium facit text. in l. fin. §. pen. ff. quis ordo in bo. po. serue. vbi in bon. possessione agnita per filium furiosi requiritur ratihabitio patris, postquam furor eum dimisit, ad hoc, vt ipsi patri quaeratur, ergo patet quod illa bonorum possessio non fuit patri quaesita, alias non requiretur ratihabitio, & sic contra conclusionem. Tertio in contrarium facit, certum est quod in acquisitione requiritur voluntas, sed furiosi nulla voluntas est. l. qui seruum. ff. de acqui. haered. & patet, quia aequiparatur absenti. l. 2. §. furiosus, cum simi. ff. de iure cod. sed absens non consentit, vt patet, ergo patri furioso non quaeritur, & vide Ias. in l. furiosum, in prin. qui test. fa. poss. Quarto in contrarium facit tex. in l. fina. §. tali. C. de cura. furio. vbi tex. dicit quod ad hoc vt haereditas cognita per curatorem furiosi acquiratur ipsi furioso, est necesse quod ipse furiosus habeat tantam cognitionem postquam ad sanam mentem peruenerit, ergo ante non fuit sibi acquisita, sed non potest dari differentiae ratio inter agnitionem factam per curatorem, & eam quae fit per filium, vt patet, ergo, &c. Quarto contra conclusionem est text. ad literam in l. cum haeres, in prin. ff. de acqu. haere. vbi tex. dicit, quod si filius furiosi est haeres institutus, potest adire proinde, ac si fuisset pater familias, modo sic, si esset paterfamilias adiret, & quaereret sibi. l. non est dubium, cum simi. C. de iure delib. ergo idem in isto casu, & idem tenet Gl. per illum text. in l. si quis mihi bona. §. iussu, de acquir. haer. Secundo modo, & fortius stringit ille tex. in fine principij, dum dicit, quod talis filius potest seruos haereditarios manumittere, sed certum est quod si non quaesisset sibi, & sic non esset dominus, non posset manumittere. C. de his qui a non domi. manu. per totum, ergo, &c. Sexto obstat, nam aut conclusio intelligitur de castrensibus vel quasi, & tunc cum de iure antiquo, & nouo acquirantur filio, & non patri, & si esset sanae mentis, ergo conclusio falsa, aut intelligitur de profectitijs, & tunc est indubitabilis, quia illa de iure antiquo & nouo acquiruntur patri, & quoad illa nihil est immutatum, vt in leg. prima. C. qui admi. & in d. §. iussu, & in l. fin. C. de repu. bono. poss. cum sim. aut intelligitur quarto casu, s. in aduentitijs, & tunc conclusio est falsa, cum illa hodie quaerantur filio non patri, etiam si esset sanae mentis, vt per totum. C. de bonis quae libe. maxime in l. cum oportet, ergo, &c. Septimo obstat, quia si quaereretur patri furioso, ergo esset obligatus absque facto & voluntate sua, sed hoc non est dicendum, cum omnis obligatio nascatur ex contractu, vel quasi delicto, vel quasi quorum nullum hic interuenit, ergo conclusio falsa, & pro hoc l. qui in aliena, in principio, & le. si quis mihi bona. §. iuss. de acquiren. haere. & l. 1. C. qui admi. ad bon. poss. cum simili. Octauo obstat lex qui in aliena. versicul. quanquam. ff. de acquiren. haered. vbi est tex. quod si filius adit mortuo patre, ipse filius remanet obligatus, & sic patri non quaesiuit, quia non potuit, ergo idem in patre furioso, quod si filius suus adeat, non quaerat ipsi patri, sed sibi ipsi, maxime cum mortuus, & furiosus aequiparentur, vt supra dixi. Nono contra conclusionem expresse tenet Bartholus in leg. cum haeres institutus, in princip. ff. de acquiren. haereditat. per illum textum, & ibi etiam Paulus de Castr. & ibi idem Baldus post Din. idem tenet Bartholus in leg. Antistius. §. fina. ff. eodem titulo. & Ioannes de Imol. ibi, & in dict. l. cum haeres, & idem late concluditur per Francisc. de Aretin. in dict. l. cum haeres in principio. ad quem recurre. Idem reperio quod tenet Bartholus in leg. placet. ff. de acquiren. haered. & ibi etiam Paulus de Castr. idem ibi. Alexander in additio. ad Bartholum per dictam l. cum haeres, quam ad hoc reputat singul. Cass. in consuetud. Burg. rubric. 6. §. 5. Boerium in consuetud. Biturb. titul. primo. §. 3. Rom. in d. l. cum haeres. Aretin. & Imol. in l. cum ex filio, in fi. ff. de vulg. Aym. Craue. in l. cum filio. nu. 13. par. 2. de leg. 1. ff. Pinellus, de bon. mater. in l. 1. num. 62. Decimo probatur contra dictam conclusionem in dict. l. Antistius. §. fina. iuncta solutione. Bart. ibi. Praedictis tamen non obstantibus ego teneo contrarium gratia disputationis, imo quod acquisita per filium acquirantur patri, & si pater sit furiosus, ad quod moueor per sequentia, Primo regula est quod quaesita per filium acquiruntur patri. ff. si a paren. quis fue. ma. in princip. & ff. de acquir. haered. l. placet, cum concord. nec iste casus reperitur exceptus, vt patebit ex responsionibus ad contraria, ergo debent acquiri patri etiam furioso, praesertim cum regulae iuris teneantur, & sint seruandae, vt inquit Bald. in l. si tutor, in fine. C. de ser. pigno. dam. manu. Secundo illa quae acquiruntur filio, quaeruntur patri ratione potestatis, non alias, vt est notum, hinc est quod quaesita per filium emancipatum non quaeruntur patri, quia cessat patria potestas. Inst. per quas person. nob. acquira. in princip. & notatur Insti. de pa. po. §. fina. Gloss. magna cum multis concor. modo si furiosus retinet filios in potestate. l. patre furioso, in princip. ff. de his qui sunt sui, vel alie. iur. & ff. de acquiren. haeredit. leg. cum haeres, in princip. dict. l. Antistius, in fine, cum sim. ergo acquisita per filium acquiruntur patri etiam furioso. Tertio facit, acquisitio quae fit per legem quaeritur etiam furioso, text. est in leg. sin autem perpetuo. C. de cura. fu. vbi haereditas patris ipso iure acquiritur filio etiam furioso, cum illa sit acquisitio legalis absque facto filij, licet possit eam repudiare per ius praetorium. Ad idem Institution. de haered. ab intesta. §. posthumis, & dict. l. Antistius. §. fin. 2. responso. modo sic quaesita per filium acquiruntur patri, per leg. vt dict. l. 1. ff. si a paren. quis fue. ma. cum concor. nec momento residet penes filium, d. l. placet, ergo debent acquiri patri etiam furioso per supra dictam regulam, & hoc optime stringit. Quarto ea quae quaeruntur nobis ignorantibus, acquiruntur etiam furiosis. Insti. de haered. quae ab intest. §. sin autem, & ff. si certum petat. l. si a furioso, & ff. de actio. & obligat. lege si a furioso, sed quaesita per filium acquiruntur patri sanae mentis etiam ignoranti, vt inuito. Instit. per quas perso. nob. acqui. §. item nobis, cum mille concordan. ergo eadem ratione debent acquiri patri etiam furioso. Quinto pro ista parte nouiter pondero tex. in l. patre furioso, in fin. ff. de his qui sunt sui, vel alie. cuius verba: Adeo autem retinet ius patriae potestatis pater furiosus, vt illi commodum acquiratur eius quid filius quaesierit, & sic est expressum pro hoc, & ibi nota. Iason. 2. not. Sexto illum textum induco aliter, qualitas adiuncta verbo debet determinari, & intelligi secundum tempus verbi. l. in delictis. §. si extraneus. ff. de nox. sed ibi tex. dicit, pater furiosus tempore acquisitionis, ergo quaeritur sibi, scilicet patri. Item quia si non esset furiosus tempore acquisitionis, nulli dubium quin patri quaereretur, ergo, &c. Septimo pro hoc dico esse tex. expressum in l. Antistius. §. fin. ff. de acquir. haered. vbi si filius furiosi haetes institutus adeat iussu curatoris patris, acquiritur patri, quemadmodum acquireretur, si pater esset sanae mentis, & iussisset, ergo ibi est tex. expressus pro conclusione, aduerte tamen quia Barthol. in d. l. Antistius. §. fina. & in d. l. cum haeres, de hoc perpendens dixit, quod aut filius furiosi adit sua sponte sine iussu curatoris patris, & tunc acquiratur patri, ita intelligatur d. l. Antistius. §. fi. ratio, quamuis ipse non dicat potuit esse, quia quando adit, quod potest, per d. l. cum haeres, tunc habet animum quaerendi sibi, non patri, vt in l. qui in aliena. §. si is, qui putabat, eodem titul. quae ratio cessat, quando adiuit iussu alterius, vnde nimirum si hoc vltimo casu acquirat patri, sed haec ratio mihi non satisfacit, quia quaesita per filium acquiruntur patri, etiam si alius non habeat animum quaerendi, cum haec sit acquisitio legalis, nec momento resideat penes filium, d. l. placet, regula autem praedicta, scil. de differentia inter iussum, & non iussum procedit in eo, qui potest sibi, vel alij quaerere de voluntate sua, vt patet in d. l. qui in aliena. §. si is qui, cum ergo isto casu voluntas filij nihil operetur, ergo quaesita per eum acquiruntur patri etiam furioso, per d. l. Antistius. §. fin. sed saluando Barth. & communem opin. posset dicere quod in his quae quaeruntur per filium patri, non inspicimus animum eius, verum in casibus, in quibus potest quaerere sibi, tunc inspicimus animum eius, vt si habet animum quaerendi, sibi quaerit, quod apparet, quando sine iussu adiuit. d. l. cum haeres, alias acquirat patri, scilicet quando cum iussu, d. §. fina. sed haec solutio adhuc non satisfacit, quia hoc est, de quo quaerimus, scilicet, an isto casu posset filius quaerere sibi, quo concesso procederet responsio praedicta, sed hoc est quod ego nego, & sic remanet insolutum & militat fundamentum, dict. l. Antistius. §. fina. cogita super hoc. Octauo pro ista parte facit, quia si diceremus patri non quaeri, sequerentur duo specialia, primo, quia filius in potestate potest absque iussu adire, contra leg. si quis mihi bona. §. iussum, secundum quod sibi ipsi quaereret, contra dict. l. placet, cum concor. & sic esset contra text. in l. prima. C. de dotis promiss. d. l. cum post. §. cum gener. ff. de iur. doti. & in l. mulieri, & Titio. ff. de cond. & dem. Nono istud probo a fortiori. Nam habeo quod furioso acquiritur per curatorem suum. d. l. fi. §. fin. & §. tali. C. de cura. furio. modo sic, curator non est in potestate furiosi, imo potius e contra, cum tutela, & cura sit ius ac potestas in capite libero Insti. de tute. in prin. cum sim. si ergo furiosus quaerit sibi per eum, in cuius potestate est, vt ibi, ergo a fortiori per eum quem habet in potestate, hoc est, per filium suum, & si dicas quod in curatore ideo est, quia potest ratione officij absque iussu adire haereditatem, ideo nimirum si furioso acquirat, fateor, sed non obstat, quia imo idem est in filio furiosi, qui potest adire absque iussu. d. l. cum haeres, in prin. de acq. haered. vbi est casus sing. & vnicus, & sic argumentum semper vrget a fortiori. Decimo hoc probo, lex semper debet intelligi, & interpretari, vt minus laedat ius commune quam possit, & vt iuri communi concordet. c. cum dilectus, de consue. l. 2. C. de noxa. l. si quando, in prin. cum si. C. de inof. test. modo sic, quod patri non quaeratur per filium, est contra regulam iuris. d. l. placet, cum si. Vnde licet text. in d. l. cum haeres, de acq. haer. dicat perinde habeatur atque si paterfam. adisset, tamen debet intelligi perinde, s. quo ad aditionem, non quo ad acquisitionem, id est, vt sibi filius quaerat; vt sic minus faedatarius commune, nam isto modo intelligendo solummodo laeditur regula le. si quis mihi bona. §. iussum. sed alio modo intelligendo laeditur illa regula & etiam alia, sci. quod quaesita per filium quaerantur patri, quod in dubio non est concedendum per supra dicta iura. Vndecimo, beneficium filio concessum per d. l. cum haeres, vt possit adire sine iussu contradictum §. iussum, debet intelligi sine iniuria patris, vel aliorum fratrum. leg. nec auus. C. de emanc. libe. l. cum filius, cum vulga. ff. de test. mil. ergo quamuis filius possit adire sine iussu, debet tamen patri quaeri, vt sic etiam per consequens possit ad alios fratres pro sua parte peruenire, & haec duo vltima fundamenta didici a Francisco de Are. in d. l. cum haeres, de acq. haere. qui tamen non tenet istam partem. Duodecimo facit dict. l. placet, vbi nec momento residet penes filium, ergo acquiritur patri. Tertiodecimo, quia quod quis sit furiosus non est delictum, sed infortunium, vnde non debet sibi nocere, vt notatur in dict. l. Antistius. §. fin. de acq. haered. sed si non esset pater furiosus, quaereretur sibi, ergo idem isto casu, ad hoc respondeo quod non punitur propter furorem, imo propter furorem fauetur filio principali, vt censeatur tanquam paterfamilias, vnde si damnificatur pater, illud venit in consequentiam, de quo non curatur, sic in filio milite, nam quod sit miles, non est propter delictum patris, & tum quaerit sibi, & non patri, vel secundo non nocet patri in effectu, cum possit ratificare postquam fuerit sanae mentis. l. fi. §. pen. ff. quis ord. in bon. poss. serue. & si dicatur, quod non potest ratificare, quia non fuit aditio facta suo nomine, sol. vt Baldus in l. prima. C. qui admi. 5. colum. in fi. 19. oppo. Restat ad contraria respondendum. Primo ergo non obst. quod in ista materia mors, & furor aequiparantur, quia illud est verum, quando mandatum praecessit, quo casu quemadmodum reuocatur per mortem, eodem modo per furorem superuenientem, quia vtroque casu extinguitur voluntas, sed ego loquor quando tempore delationis pater erat furiosus, & sic iubere non poterat, ideo in defectum lex totum committit filio, s. vt adeat, & etiam patri quaerat quemadmodum quando pater est sanae mentis. Vnde quod pater sanae mentis posset facere iubendo, vel alio modo illud idem operatur le. in furioso. [sect. 2] Praeterea furiosus est mortuus ciuiliter, vnde non aequiparatur naturaliter mortuo nisi in casibus expressis in iure, vt est Glos. sing. in c. placuit, el 2. 16. quaest. 1. & Glo. in c. susceptum, de rescr. libr. 6. facit le. cum pater. §. haereditatem, de l. 2. & ibi notab. in ad. Bartho. sed in nostro casu non reperiuntur aequiparati, ergo arg. non obst. imo reperitur differentia, quia mortuo nullo modo quaeritur, sed furioso sic. d. l. Antistius. §. fin. cum si. de acq. haered. ergo, &c. Secundo non oblig. l. fin. §. penu. ff. quis ordo in bon. poss. serue. nam potest dici quod ibi loquitur in bon. poss. quam filius potest agnoscere etiam absque iussu patris, etiam si pater esset sanae mentis. l. qui in aliena, in prin. ff. de acq. haere. l. 1. C. qui admi. ad bon. poss. ideo ibi necessario requiritur ratihabitio, vel secundo, aut loquimur de acquisitione legali, aut de acquisitione in effectu. Primo casu quaeritur furioso, vt ego teneo. Secundo vero casu non quaeritur, nisi habeat ratum, vt in contrario, & hoc est quod dicit l. fin. §. tali. C. de cura. furio. vel tertio est eadem solutio in effectu, aut loquimur de acquisitione commutabili, & illa acquiritur furioso, aut de incommutabili, & tunc secus, quia bene potest eam repudiare, & idem videmus in omnibus casib. in quib. patri quaeritur absque iussu suo, vt patet in legatis, & in similibus, & sic non obstat. Tertio non ob. quod in acquisitione requiratur voluntas, nam respondeo negando maiorem, nam ignoranti quaeritur in multis casibus, quod acquiritur per filium, vel seruum, vt est notum, & tunc ignorans non habet voluntatem eius, quod ignorat, quia nihil est in sensu, &c. l. alioqui. ff. de contrah. empt. & per Bald. in l. 1. C. de contrah. emp. ergo potest quaeri furioso, quia quod potest quaeri ignorantib. ergo & furiosis, vt supra dixi, vel sic in acquisitione requiritur voluntas, s. quando acquisitio potest afferre damnum, vt in haereditate, & ideo requiritur iussus praecedens, ne alias quis obligetur absque voluntate sua, secus in acquisitione, quae semper affert commodum, vt in legato, & in similibus, sed haec solutio non satisfacit, quia per eam nimis restringitur conclusio, vnde dicit quod inspecto exitu requiritur voluntas, vnde bene potest repudiare, sed quo ad acquisitionem non curamus de voluntate, vt dixi, quia lex defert haereditatem, sed non infert inuito, cum possit repudiare, & sic non obst. Quarto non ob. lex fin. §. tali, de cura. furio. vbi requiritur ratihabitio, ergo non fuit quaesitum, respondeo, quod ibi loquitur quo ad effectum, vt modo dixi, & est vera solutio, nam ibi non negatur quin fuerit sibi quaesitum, vel secundo ibi loquitur de eo quod est delatum ipsi furioso, per d. l. placet, & sic non obstat, potest tamen repudiare pater, vt modo dixi. Quinto non ob. l. cum haeres, in princip. ff. de acqui. haere. vnde pendent Leges, & Prophetae, ad quam multis modis respondeo. Primo quod ibi bene dicit text. quod potest filius adire ac si esset paterfamilias, quasi dicat non requiritur iussus in adeundo propter furorem, sed quod patri furioso quaeratur, non negat illa lex, & sic dico quod censetur paterfamilias quo ad adeundum propter patris furorem, sed censetur filiusfamilias quo ad acquirendum patri, & sic non obstat. Item & secundo, quia si diceremus patri non quaeri, essent in dict. l. cum haeres, duo specialia, scilicet quod posset adire sine iussu. Item quod sibi ipsi quaereret, quod in dubio non est dicendum, vt supra dixi, exponamus ergo text. ibi perinde, atque si paterfam. &c. s. quo ad adeundum, non autem quo ad acquirendum. Item & tertio, quod sic debeat ille text. exponi, probaui supra decimo fundam. quod pro me adduxi, scilicet, quia sic exponendo minus laeditur ius commune, scilicet qui in vno tantum, scil. quo ad iussum non in alio, s. quo ad acquisitionem, ergo debet sic intelligi, vt ibi probaui in decimo fundamento. Quarto modo etiam solue, & nouiter [sect. 3] nam licet dictio Proinde sit repetitiua, vel similitudinaria quo ad omnia. Inst. per quas pers. nob. acqui. §. item nobis, in fin. cum concor. illud est verum nisi sic intelligendo aliae leges contradicerent. Glo. est valde notab. & ibi Bartho. vbi videas, in l. sacrilegij poenam. ff. ad leg. Iul. pec. modo sic dict. l. cum haeres, dicit, perinde habeatur ac si paterf. &c. si ergo ibi exponeremus Perinde, s. quo ad omnia, contradicerent leges, quae dicunt, quod quaesita per filium quaeruntur patri, dict. l. placet, cum concor. ne ergo incidamus in hoc inconueniens, debet illa lex sic necessario exponi perinde, & c. s. quo ad aditionem tantum, vt expresse dicit illa l. non perinde, s. quo ad acquisitionem, quia sic exponit, contradicunt aliae leges, vt modo dixi, & sic perinde, s. quo ad quid, non quo ad omnia, & ista est notabilis solutio & vera. Sexto non obstat, nam respondeo fatendo, quod conclusio non procedit in castrensibus, vel quasi, quia sunt filij, item nec in profectitijs, quia absque dubio acquiruntur patri, sed dico quod intelligitur in aduentitijs, in quibus teneo quod de iure antiquo quaerebantur patri in totum, etiam si pater esset furiosus, & hoc erat maximum dubium propter carentiam sensus: item dico quod etiam hodie quaeruntur saltem quo ad vsumfructum, & erat ratio dubitandi propter defectum consensus, quia iura noua in titul. de bonis quae libe. loquuntur in patre sanae mentis, sed illa ratio non obst. cum loquamur de acquisitione legali, vt dixi, in quibus non est necessarius consensus, nec iussus, summa ergo huius conclusionis illa est, quod bona aduentitia quaesita per filium acquirebantur olim, & acquiruntur hodie patri etiam furioso eo modo quo acquirebantur, & acquiruntur patri sanae mentis, & sic non obstat. Septimo non obstat quod si acquireretur furioso esset obligatus absque voluntate sua, &c. nam respondeo, quod ista est acquisitio legalis, quae sibi defertur a lege, non autem infertur sibi inuito, imo potest repudiare ad similitudinem sui cui defertur a lege, & tamen potest abstinere. l. necessarijs, cum concor. ff. de acquiren. haered. & sic non obligatur absque voluntate, cum possit repudiare si velit, & sic non obstat, & potest soluere etiam alijs modis. Octauo non obstat l. qui in aliena. §. quanquam, vt supra induxi, nam ibi tempore quo filius adiuit erat factus sui iuris per mortem patris, & sic quaerit sibi, quia est capax non patri, quia non potuit, quae ratio hic cessat. Cum remaneat in potestate, ergo quaerit patri suo. Praeterea acquisitione facienda per filium inspicitur status eius tempore aditionis. l. non est dubium, cum si. C. de iure. deli. sed in contrario tempore aditionis erat extra potestatem, & sic nulli debet quaerere, secus in nostro casu. Praeterea haereditas delata mortuo est caduca, quae ratio cessat in delata furioso, leg. fi. §. primo. & §. tali, de cura. furio. ergo non obs. Praeterea non aequiparantur mortuus naturaliter & furiosus nisi in casibus expressis in iure, vt supra dixi, inter quos non est iste, ergo cessat argumentum. Praeterea in furioso est spes quod redeat ad sanam mentem, & sic omnia agit, & acquirit quemadmodum alius quicunque, quae ratio cessat in mortuo, [sect. 4] cum non speretur resurgere nisi miraculose, de quo non est curandum. l. ex his, cum ibi notatis. ff. de legi. Praeterea & 6. nullo modo illa lex obstat, nam ibi loquitur de iussu, quem dicit extingui morte patris, sed non interuenit iussus, quia furiosus iubere non potuit, & sic non obstat. Si autem [sect. 5] iussisset tempore sanae mentis, tunc extingueretur per furorem quemadmodum per mortem, leg. qui seruum, cum leg. seq. ff. de acqui. haered. & sic potius concordat, quam discordat. Sed caue, quia quando extinguitur per mortem, tunc potest adire, & quaerere sibi, dict. §. quanquam. Sed quando extinguitur per furorem, potest adiri absque iussu, tum quaerit illi, in cuius est potestate, non sibi, secundum quod ego teneo, licet omnes alij contrarium. Ad auctoritatem Barthol. & aliorum qui contrarium tenent, non est necesse respondere, quia fundamentum eorum est de dict. l. cum haeres, in principi. ad quam supra pluribus modis respondi, sed restat respondendum ad finem illius principij, vbi dicit, quod filius potest manumittere, vt patet, quia quaesiuit sibi, non patri, responde, vt ibi in Gloss. & cogita de meliore solutione, quia illa non satisfacit, & hic sit finis huius conclusionis. Si tamen velles tenere communem opini. tunc potes responderi ad ea, quae allegaui pro me, & primo non obs. regula legis placet, cum sim. quia dico, quod iste casus reperitur exceptus per dict. l. cum haeredes, cum nullo modo potest responderi in fi. prin. solues & alijs modis, quia est facile. Item secundo non obstat, quia nego quod sola patria potestas sufficiat, vt patet in filiofamil. qui acquirit sibi castrensia, & quasi, & tamen remanet in potestate, ergo sola patria potestas non sufficit, praesertim, quia quando pater est furiosus, censetur filius quodammodo paterfam. vt d. l. cum haeres, cum sim. quemadmodum in Castrensib. leg. 2. ff. ad Macedo. ergo nimirum si quaerat sibi, primo potest dici quod filius furiosi remanet in potestate patris, fateor quo ad alia de quib. per Glos. magistra. Instit. de pa. po. §. primo. non quo ad acquirendum, vt in nostro casu, vt dict. l. cum haeres, sic non obstat. Tertio non obst. l. fina. §. 1. C. de cura. furio. quia ibi loquitur de haereditate paterna, in qua quis inuitus ipso iure est haeres, sed nos loquimur in haereditate extranei, inter quos sunt variae differentiae, vt est notum. Praeterea ibi loquimur de haereditate immediate delata ipso furioso, sed ego loquor de ea, quae defertur filio, vnde nimirum quod primum acquiratur sibi facilius, quam quae deberet acquiri per medium, vt patet ad sensum. Quarto non obstat, quia illa regula procedit in mera acquisitione, in qua fateor, quod quemadmodum ignoranti quaeritur, eodem modo & furioso, sed in contrario loquimur in acquisitione mixta, quae non acquiritur ignoranti, nisi quando est haereditas paterna, ratio patet ex l. si haereditate, cum sim. ff. mand. Quinto d. l. patre furioso, in fi. non obstat, quia eodem modo debet solui, vt ibi patet in ratione Glos. Et eodem modo respondeo ad sextum quod fit de eadem lege, vel posses dicere quod ibi loquimur de acquisitione ipso iure, secus in effectu, cum possit repudiare, vt in nostro casu, sed quia haec est restrictiua, prima videtur verior. Septimo de l. Antistius. §. fi. solue vt ibi per Barthol. & vide quae dixi supra septimo fundamento contrariae partis. Octauo non obstat, quia nego quod sunt duo specialia, imo & vnum, scilicet quia isto casu censetur paterfamilias, & sic potest adire iussu non praecedente. Item sibi quaerere, & sic ista duo non sint specialia, sed sequentur ex primo, vt etiam patet ex castrensibus, vbi censetur paterfamilias, & sic potest sibi quaerere, non patri: vel secundo est vnum speciale, scilicet quod adeat sine iussu aliud, scilicet quod possit sibi quaerere, sequitur ex primo, & sic in effectu est eadem solutio: vel aliter duo specialia non praesumuntur in dubio, sed quando lex disponit expresse, nimirum si permittantur duo specialia, vt in casu nostro, & est vera solutio. Ad reliqua quinque fundamenta facilis est solutio, & hic sunt addenda, quae scripsimus de success. crea. §. 19. numero septuagesimoseptimo. vbi diximus, quod si filius iussus a patris furentis curatore adiuit haereditatem eam patri acquirit, quod si in iussu eius sponte adiuit, sibi acquirit. FINIS. INDEX RERVM, VOCVM, ET SENTENTIARVM, MAXIME INSIGNIVM ORDINE ELEMENTARIO IN LIBROS ILLVSTRIVM CONTROVERSIARUM PRAESTANTISSIMI IVRISCONSVLTI D. FERnandi Vasquij Pinziani Menchacensis Hispani, Regisque Catholici Consiliarij digestus, ac tanta fide, cura, studio, atque diligentia concinnatus, vt quae in ipsis libris diffuse lateque sparguntur, paucissimis verbis veluti digito commonstretur, sic vt omnia primo intuitu citra laborem molestiamque inueniri queant. -  A. -  ABstinendi beneficium esse praetorium, non ciuile Cap. 51. num. 52 -  Abstinendi ius non datur ei qui sponte suus haeres extitit cap. 60. nu. 6 -  Absentia contractus quando perfectus videatur cap. 62. nu. 10 -  Accrescendi ius assimilatur iuri vsucapionis cap. 69. nu. 3 -  Accrescendi ius cessat quando dominium legati non transit recta via in legatarium cap. 49. nu. 5 -  Accusare quem an quis possit compelli, ardua quaest. cap. 16. num. 1 -  Accusare se nullus tenetur nisi coram Deo cap. 48. nu. 27 -  Accusare nullus tenetur, cum quibusdam contra communem opin. conclusiones quatuor cap. 16. num. 3 -  Accusanti praemium designatum intelligitur si probauerit cap. 36. nu. 2 -  Accusatione pendente oneratur fama accusati ca. 87. n. 25 -  Actio personalis an iure canonico praescribatur sine titulo & cum mala fide, arduum certamen cap. 76. num. 1 -  Actiones temporales praescribuntur etiam a sciente cap. 55. num. 24 -  Actiones temporales praescribuntur etiam contra clericos, & contra ecclesias cap. 55. num. 25 -  Actor qui suam intentionem fundat de iure, an possit incipere ab executione cap. 85. nu. 11. c. 87. num. 13 -  Actor si fundat suam intentionem de iure, tunc reo incumbit onus probandi cum communi opi. quod intellige in petitorio cap. 86. num. 8 -  Actor fundans intentionem suam de iure & si nihil probet, obtinebit in petitorio cap. 85. nu. 1. 2. & 5 -  Actor licet fundet suam intentionem de iure, non obtinebit in possessorio contra eum, qui diu fuit in possessione sine vitio cap. 85. nu. 7 -  Actor qui fundat suam intentionem de iure, an possit possessorem turbare, aut spoliare cap. 58. num. 8 -  Actoris implementum semper praecedere debet ca. 93. n. 7 -  Adam pater hominum cap. 41. num. 13 -  Aditio haereditatis praesumitur cap. 61. num. 8 -  Admonere fratrem contra rempublicam peccantem, an teneamur ante denunciationem cap. 61. num. 4 -  Admonere fratrem vbi periculum est, an teneamur? ard. quaest. cap. 16. num. 17 -  Adulatores principum humano generi pestis nocentissima in praefat. nu. 4 -  Adulteram occidi leges iubentes sunt iniustae ca. 8. nu. 49 -  Adulter se prodere non tenetur, quando id vtile fore desperat cap. 48. nu. 25 -  Adultera filium adulterinum vt abstineat a patris putatiui haereditate, an teneatur suadere cap. 48. n. 26 -  Adulter qui filium genuit, an restituere marito aliquid teneatur cap. 48. nu. 31 -  Adultera an restituere teneatur quod adulterinus capit ex haereditate patris putatiui cap. 48. nu. 34. estque ardua quaest. & nu. 39 -  Aequale nihil in praefa. nu. 12 -  Aequalitas inter homines an esse expediat in praefa. n. 23 -  Aetas aurea cap. 41. nu. 33 -  Afflictio non autem poena esse potest culpa cessante c. 55. n. 19 -  Alexandri Magni & similium belligerandi occasio & calor notatur cap. 10. n. 9 -  Alexandri historia & tyrannis in praefa. nu. 7 -  Allegationi si iubeatur stari, suppletur si probauerit cap. 36. num. 3 -  Alimenta a patre filio data, si is prodegit, an pater iterum alere cogatur? ardua q. cap. 35. nu. 14 -  Alimentorum transactio an longo tempore firmetur, noua opinio ca. 64. nu. 21 -  Alimentorum fauore an modus deficiens desinat nocere cap. 93. num. 27 -  Alimentorum fauore facile praesumitur obligatio in futurum etiam ex praestatione non diuturna, cum communi cap. 84. nu. 42 -  Ambasciatores iure naturali & gentium, non ciuili vtuntur cap. 51. nu. 35 -  Amor sui cap. 42. nu. 7 -  Anaxagorae historia & sententia in praefa. nu. 74 -  Angelus quid significet in praefa. nu. 138 -  Animas mortales esse. qui falso crediderint in praefa. n. 65 -  Animas in coelum redituras asserentes in praefa. nu. 72 -  Animas esse igneas in praefa. nu. 73 -  Anima rebus praeferenda cap. 41. nu. 14 -  Animus soli Deo notus cap. 58. nu. 6 -  Animus hominis solis indicijs colligitur cap. 52. nu. 4 -  Animalium innocens natura erga eiusdem speciei animantia cap. 41. nu. 32 -  Animus distinguit maleficia cap. 19. nu. 5 -  Animalium tam ratio nobilium quam brutorum, siue terrestrium, siue volucrium, siue aquatilium, variarum tam appetituum ac inclinationum quam actionum & operationum vera causa cap. 21. nu. 14 -  Animalium varij appetitus & actiones. cap. 21. n. 16 -  Animalia non solent nocere animalibus suae speciei, fallit in homine cap. 21. n. 25 -  Animal non saeuit in alterum animal eiusdem speciei cap. 24. num. 4 -  Animalium peritia cap. 21. nu. 18 -  Annuarum praestationum praescriptio diuersis regulis nititur quam rerum corporalium noua declara. ca. 83. num. 31. -  Annuae praestationes an inducant obligationem in futurum, ardua q. ca. 83. num. 1 -  Annuae praestationes an ex causa obligatoria factae videantur, statur coniecturis ca. 84. nu. 30 -  Annuae praestationes faciunt per longum tempus praesumi titulum allegatum etiam si contra allegantem esset praesumptio iuris, contra Ias. Riminal. Balb. & Alciatum ca. 84. nu. 39 -  Annuae praestationes geminatae decies, si vniformes sunt, ex debito non ex gratia factae praesumuntur, contra plures ca. 83. nu. 11 -  Annuarum praestationum praescriptio 30. vel 40. annorum contingit, nec eneruatur, licet probetur causam obligatoriam nunquam interfuisse, cum Coua. rub. contra multos ca. 83. nu. 33 -  Annuae praestationes non faciunt praesumi obligationem in futurum, si non allegetur ca. 84. nu. 43 -  Annuae praestationes cum vt in futurum quoque fiant tempore ius acquiritur & inducitur, an id contingat praescriptione, an consuetudine, an alia ratione, ardua pugna ca. 83. num. 28 -  Appellatio a legato superioris ad eius vicarium interdum fit ca. 31. nu. 22 -  Appellationem denegans in causa capitali, an capitaliter puniatur ca. 18. nu. 25 -  Appellationi potest renunciare damnatus etiam criminaliter ca. 41. num. 11 -  Appellare an possit quis pro paupere non appellante cap. 41. num. 9 -  Appellare permittitur etiam ob modicum praeiudicium ca. 41. num. 16 -  Appellare regulariter alter pro altero non potest c. 41. n. 10 -  Arg. de toto ad partem ca. 27. nu. 8 -  Arist. impia sententia in praefat. nu. 6 -  Armatorum ordines ab ecclesia probantur ca. 48. nu. 105 -  Arma quando placeant Deo ca. 47. num. 105 -  Augustini & D. Thomae locus declaratus ca. 20. nu. 31 -  B. -  BAnnitus an testetur ca. 96. num. 6 -  Bastardus idem est quod naturalis ca. 14. nu. 102 -  Bellum iniustum quo ad principes, non esse iniustum quo ad milites, egregia & noua declaratio ca. 9. nu. 16 -  Bellorum tempore vrbs cuius expensis muniri debeat ca. 6. num. 3 -  Bellorum impensae quando per principem fieri debeant ca. 6. num. 2 -  Bellum indici non posse infidelibus contra naturam peccantibus, ardua q. cap. 24. nu. 1 -  Bellum ius gentium non induxit, sed belligerandi occasionem ca. 9. num. 7 -  Bellorum tempore ciues principem sequi suis expensis non tenentur, & quid in vasallo respectu domini, & quid si princeps non habeat idoneos reditus ca. 6. num. 4 -  Bellorum calamitas ca. 9. num. 8 -  Bellum iurisgentium est non dispositiue, sed occasionaliter ca. 9. num. 5 -  Bello iniusto capta capientium fiunt contra nouiss. cap. 10.uum. 2 -  Bellum inducit nequitia ca. 10. nu. 6 -  Bellorum mala ca. 10. nu. 7 -  Bellum contractibus simillimum quo ad acquisitiones ca. 9. num. 17 -  Bellum iniustum si sit publice indictum, tribuit dominium etiam principibus, egregia decla. id tamen dominium est reuocabile ca. 9. num. 19 -  Bellum an vtrinque iustum esse possit ca. 9. num. 15 -  Bonus quisque praesumitur ca. 7. num. 3 -  Bona fides praesumitur ca. 7. num. 2 -  Bona fides an sit alleganda ca. 7. nu. 11 -  Bona aut mala fides quo ad praescribendum non admittunt medium. Dubietas inculpata non differt a bona fide, quo ad praescribendum, talis dubietas non impedit praescriptionem inchoari non magis quam inchoatam perfici ca. 77. num. 6 -  Bonam fidem post causam conclusam allegari sat est ca. 7. num. 13 -  Bonam fidem implicite allegari sat est ca. 7. num. 12 -  Bona fides vt allegetur an requiratur? ardua quaest. ca. 7. num. 14 -  Bona fides orta etiam ex iusta causa, sufficit ad praescribendum ca. 78. num. 4 -  Bona fides in praescriptione immemoriali, an sit necessaria, ardua quaest. ca. 79. num. 19 -  Bona fides praesumitur ex longa possessione cap. 79. num. 17 -  Bona fides an praesumatur titulo deficiente, ardua quaest. ca. 79. num. 15 -  Bona fides ad vsucapionem vel praescriptionem positiue non requiritur, contra Doct. ca. 77. nu. 12 -  Bonorum pos. contrat ab. est remedium rescissorium, & aliquando declaratorium ca. 106. nu. 37 -  Bona fides praesumitur ca. 81. num. 4 -  Bonae fidei possessor quis dicatur ca. 77. nu. 17 -  Bona aut mala fides soli Deo certo nota ca. 81. num. 3 -  Bona fides orta etiam ex iniusta causa, caeteris habilibus sufficit ad praescribendum ca. 77. num. 9 -  Bonam inter & malam fidem, an medium esse possit, egregia quaest. ca. 77. num. 11 -  Bona fides orta ex iniusta causa, an sufficiat ad praescriptionem, ardua quaest. ca. 81. num. 8 -  Bona cuiusque ciuis vt probentur ca. 40. nu. 4 -  Bona fides non est necesse vt probetur ca. 7. num. 9 -  Bona fides requiritur ad praescriptionem ca. 7. nu. 1 -  C. -  CAdauer interdum punitur ca. 96. num. 10 -  Cadauer non punitur, cum com. ca. 96. num. 8 -  Calumniae iuramentum remoueri non potest per statutum locale ca. 31. nu. 44 -  Calumniae iuramentum non subit, qui plene probauit ca. 31. num. 41 -  Calumniator quis ca. 62. nu. 17 -  Canonicus a Papa creatus reliquis sublimior habetur in praefat. num. 137 -  Captiui, obsides, & similes non testantur ca. 103. nu. 1 -  Carceris custos non tenetur, si socij malignatione incarcerati fugiant ca. 33. num. 6 -  Castrum vnius ciuis munitur impensis communibus, si bellum imminet ca. 6. num. 1 -  Casus quid ca. 19. num. 3 -  Casus impedit peccatum, & delictum fieri iure poli & fori ca. 19. num. 2 -  Causa iusta facit vt Princeps suum contractum possit violare cum communi opin. contra Paul. Castren. & Marcum Mant. cap. 26. nu. 17 -  Causa praesumitur in principe etiam contra ius diuinum dispensante ca. 26. num. 30 -  Causa iusta quae praesumitur in principe, an admittat probationem in contrarium? egregia q. ca. 26. nu. 28 -  Causa iusta praesumitur in principe ca. 25. num. 17 -  Censum annuum habens super re, quae post alienatur, an agere impeditus dicatur, not. q. ca. 26. num. 16 -  Coelestia signa duodecim ca. 21. num. 15 -  Coelestia sydera habent potestatem & vim influendi in animalia cuncta ca. 21. nu. 17 -  Coelestia & terrestria omnia operantur cogente natura praeter hominem, qui operatur ex libero arbitrio cap. 21. num. 19 -  Caeci testamentum olim valebat, licet non inciperet ab haeredis institutione contra communem, idem etiam hodie contra communem ca. 103. num. 10 -  Caecus inter liberos sine regulari solennitate testatur cum communi contra quam plures ca. 103. nu. 11 -  Caecus non prohibetur esse Doctor vel testis ca. 103. nu. 17 -  Caecus non testatur, nisi cum obseruatione sua peculiari ca. 103. num. 9 -  Caeci testamentum minus solenne valet in 17. casibus ca. 103. num. 15 -  Caeci codicillus iure regio tantam solennitatem requirit, quantam testamentum per l. 3. Tauri. ca. 103. nu. 14 -  Caeci codicillus etiam iure communi requirit tantam solennitatem quantam testamentum, cum communi contra quam plures ca. 103. num. 13 -  Charitas bene ordinata incipit a se ipso ca. 13. num. 3 -  Christi in genus humanum beneficia in praef. nu. 27. & 28 -  Charitatiuum subsidium quando exigatur ca. 8. nu. 3 -  Christus dominus noster an habuerit in toto orbe dominium temporale vt homo ca. 21. nu. 2 -  Ciceronis grauis sententia ca. 8. nu. 6 -  Citationes Princeps an tollere possit ca. 18. nu. 2 -  Citationis omissio ex causa fit ca. 31. nu. 8 -  Ciues an digniores quam municipales in praefat. nu. 131 Et vide vers. vasallus. -  Ciuem deserere culpatum licet ca. 13. nu. 15 -  Ciues respectu populi non est vt pars respectu totius, contra nouissimos ca. 13. nu. 2 -  Ciues tempore periculi an vnum ciuem deserere possint ca. 13. nu. 13 -  Ciuem male tractatum a domino Princeps superior eximere potest, etiam non requisitus ca. 8. nu. 18 -  Ciuibus Principe moderatam saeuitiam an inferri liceat, ard. quaest. cap. 8. nu. 17. -  Ciues regem etiam habentes dicuntur ingenui, & possunt esse testes in causa Regis ca. 8. nu. 16 -  Clausula ex certa scientia an inducat plenitudinem potestatis ca. 26. nu. 3 -  Clerici monachis quare honoribus praeferantur, in praefat. nu. 95 -  Clericus interdum potest aduocare ca. 31. nu. 29 -  Clericus vel Ecclesiasticus vt quis fiat ca. 105. nu. 51 -  Clericus bona patrimonialia potest adseruare, & de bonis Ecclesiae se alere ca. 105. nu. 9 -  Clericorum vel religiosorum iure variae personae vtuntur ca. 105. nu. 46 -  Clericus habens opulenta salaria, an praesumatur quaesisse de bonis Ecclesiae ca. 105. nu. 10 -  Clerici haeres capiens poss. sua authoritate, an puniatur ca. 105. nu. 14. -  Clerici haeres repertus in possessione, an sit spoliandus ca. 105. nu. 17 -  Clericus an vsufructuario, an vero vsurario aequiparetur ca. 105. nu. 19 -  Clericus si mutuo dat pecuniam cuius ea praesumatur ca. 105. nu. 11 -  Collationes ciuium explicationem praesentem & seruitutem futuram inducunt ca. 8. num. 8 -  Collegium nihil capit ex toto ca. 102. num. 6 -  Compensatio non fit ex obligatione praescripta ca. 53. n. 15 -  Communia sunt terra, aer, aqua ca. 51. nu. 13 -  Commendatarij an sint immunes a secularibus gabellis ca. 105. nu. 45 -  Concilij decreta alterat interdum episcopus ca. 31. nu. 5 -  Concubina praesumitur quaesisse ex bonis Amasij ca. 105. num. 29 -  Condemnatus damnatusque ad metallum iure communi non testatur contra nouiss. ca. 96. num. 3 -  Conditionalia nil ponunt in esse ca. 60. nu. 13 -  Conditio negatiua non nubendi alteri quam mercatori, an referatur ad primas nuptias, ard. q. ca. 30. nu. 17 -  Conditio illa, ei qui primus metam attigerit, praemium dabitur, si ex decem currentibus duo anteriores pariter metam attigerunt, an impleta videatur, egregia q. ca. 91. num. 5 -  Conditionem non inducit vox Si, quando per eam exprimitur quod inerat a iure ca. 39. nu. 19 -  Conditio illa, ei qui primus ex decem currentibus metam attigerit, praemium dabitur, an si duo anteriores pariter metam attigerunt, sicque certamen sit repetendum, defecta videatur quo ad omnes, demptis illis duobus anterioribus, vt sic ab illis tantum non etiam a reliquis tardioribus sit certamen repetendum, egregia q. ca. 92. nu. 1 -  Conditio nubendi arbitrio alterius adeo reijcitur, vt nec illius voluntatem requirere teneamur nedum sequi, contra mentem Petri, Cyni, Pauli, & Cornei ca. 94. num. 15. -  Conditionum aliae suspensiuae sunt, aliae resolutiuae ca. 99. num. 2. -  Conditio deficens quando stetit per casum nocet ca. 93. num. 20. -  Conditio illa equo qui primus metam attigerit, praemium dabitur, non verificatur in equo, qui sine sessore primus metam attigit in ludo equestri, contra communem opin. ca. 91. nu. 4 -  Conditio pendens ex facto nostro per voluntatis declarationem deficit, nec est locus poenitentiae si aderat substitutus ca. 94. num. 4 -  Conditione in omni quod per me stat mihi nocet ca. 93. num. 8 -  Conditio deficiens quando stat per tertium, in cuius persona est conditio implenda, non nocet ca. 93. num. 15 -  Conditio deficiens quando stat per casum nocet, licet dotis nomine legetur ca. 93. nu. 21 -  Conditio illa, si opus infra biennium factum non fuerit, ante biennium etiam cum effectu impletur, cum primum certum esse caeperit infra residuum termini opus perfici non posse, contra communem cap. 95. nu. 1 -  Conditio si nupserit, sub qua mulieri fuit legatum relictum, si semetipsa declarat nolle se nubere, an defecisse videatur irreparabiliter, dub. quaest. ca. 94. nu. 9 -  Conditionis implementum licet pendeat ex facto promissoris, tamen post conditionem existentem non semper spectatur dies cap. 95. num. 7 -  Conditio deficiens per casum contingentem in persona implere debentis nocet, si est mixta conditio ca. 93. nu. 10 -  Conditio deficiens quando stat per tertium, in cuius persona conditio non erat implenda, an noceat? cap. 93. num. 16 -  Conditio si stichum non dederis, decem dato, quando impleta vel defecta videatur cap. 95. num. 6 -  Conditio si deficit facto implere debentis, deficit relictum cap. 93. nu. 6 -  Conditionalia nihil ponunt in esse ca. 55. num. 6 -  Conditio casu deficiens, an noceat quando testator alias erat relicturus ca. 93. nu. 23 -  Conditionem illam si nupserit, non tenemur implere infra triennium, cum multis contra communem ca. 94. n. 6 -  Conditio nubendi semel repudiata, & si postea impleatur nihil prodest, contra nouissimos ca. 94. nu. 10 -  Conditionis verba formaliter intelliguntur, cum agitur de lucro captando ca. 91. num. 3 -  Conditionem nubendi mulier si semel declarauerit se nolle implere, & si postea poeniteat, nihil agit, tam in haereditate quam in legato, contra Alex. & Decium ca. 94. nu. 12 -  Conditio mixta deficiens per casum non nocet Ecclesiae ca. 93. nu. 28 -  Conditio si nupserit arbitrio alterius non designata persona, cui nubendum esset, reijcitur etiam de ademptione non secus quam de datione cum Emanu. contra Aymo. ca. 94. nu. 18 -  Conditio potestatiua implenda est quam primum potest ca. 94. num. 7 -  Conditio mixta si deficit per casum, deficit relictum, secus si deficit per eum in cuius persona erat implenda cap. 93. num. 3 -  Conditio defecta nocet per casum contingentem in persona implere debentis, id est, honorati ca. 93. nu. 9 -  Conditio non nubendi vsque ad annum decimumquintum reijcitur, contra Aret. ca. 94. nu. 20 -  Conditio deficiens quando stat per testatorem non nocet ca. 93. nu. 19 -  Conditionem si legatarius implere non recusat, sed tantum moratur, non perditur legatum quando conditio erat casualis vel mixta, cum nouiss. contra communem ca. 94. num. 13 -  Conditio deficiens non nocet, quando per implere debentem stetit ex post facto ca. 93. nu. 13 -  Conditio nubendi de fratrum consensu sorori apposita in relicto etiam voluntario reijcitur, cum Emanu. contra Pal. Rub. ca. 94. nu. 16 -  Conditio si volet, suspendit relictum, & impedit transmissionem ca. 93. nu. 11 -  Conditio deficiens quando per me stat, nocet, & etiam in libertate ca. 93. nu. 12 -  Conditio illa ei qui primus metam attigerit, praemium dabitur, non verificatur in equo metam attingente sine sessore, egreg. q. ca. 91. nu. 1 -  Conditio si nupserit, an per voluntatis declarationem deficiat irreparabiliter, egregia q. ca. 94. num. 1 -  Conditio illa, qui primus metam attigerit, praemium feret in ludo equestri, non est potestatiua, contra nouissi. ca. 91. nu. 2 -  Conditio interpretatiue tantum impleta, quam actionem producat, noua declaratio ca. 94. num. 12 -  Conditio casualis deficiens per casum nocet ca. 93. nu. 22 -  Conditio deficiens quando stat per oneratum, nunquam nocet ca. 93. num. 17 -  Conditio potestatiua non est necesse vt quam primum potest, impleatur in haereditate ca. 94. nu. 8 -  Conditio deficiens quando per implere debentem stetit, quia inhonesta, non nocet ca. 93. num. 14 -  Conditio nubendi de consensu alterius non designata persona cui nubendum sit, reijcitur, cum Emanu. contra Aym. ca. 94. nu. 17 -  Conditio nubendi alterius arbitratu reijcitur, siue accipiatur pro libera illius voluntate, siue pro arbitrio boni viri, cum comm. ca. 94. nu. 14 -  Conditio potestatiua deficiens per casum, nocet aliquando ca. 93. nu. 24 -  Conditione de opere intra diem certum faciendo non vere, sed interpretatiue existente, tunc licet poena ante finem termini peti possit, tamen concessa prorogatione peti non poterit ante terminum, nec etiam postea, &c. ca. 95. num. 2 -  Conditione defecta an dies spectetur ca. 95. num. 12 -  Confessio illa, occidi, sed ad meam defensionem, an scindi possit, ard. q. ca. 2. nu. 8 -  Conscientiam sequi tenemur in criminalibus contra probationes processales in foro animae, estque ardua quaest. Idem in foro contentioso, & est ard. qu. idem in causa ciuili, estque 3. ard. q. ca. 14. num. 12 -  Conscientiae foro tenetur haeres tacitam fidem accommodans, si se fisco non defert contra nouiss. ca. 102. nu. 24 -  Conscientiam an processus probationes sequi debeamus? ard. q. ca. 14. num. 1 -  Conscientiae foro tenetur se deferre tacitam fidem accommodans, licet iur asset taciturnitatem, contra nouiss. ca. 102. nu. 24 -  Conscientiae in foro liber est, qui actionem personalem praescripsit cum bona fide ca. 74. num. 4 -  Consensus reuocabilis non impedit poenitere ca. 29. nu. 8 -  Conscientiae in foro an poena ipso iure imposita debeatur, ard. q. ca. 28. nu. 4 -  Conscientiae in foro an retineatur relictum in minus solenni voluntate ca. 28. nu. 6 -  Consensus episcopi in vnione praesumitur ex longo tempore ca. 61. nu. 25 -  Consensus praesumitur post longum tempus ca. 61. nu. 9 -  Consensu coniecturato obligamur ca. 53. nu. 8 -  Consensus domini in pacto futurae successionis non praesumitur ex longo tempore, noua opin. ca. 64. nu. 18 -  Consensus non solis verbis, sed & alijs modis conijcitur ca. 62. num. 14 -  Consensus quid sit ca. 62. nu. 9 -  Consensus patris praesumitur post longum tempus ad validandum filij contractum ca. 61. num. 12 -  Consequentiam remouet differentia inter aequiparandos cap. 47. num. 8 -  Consequentia vt cesset, sufficit vna varietas ca. 37. nu. 7 -  Consequentia vt cesset, sufficit dare vnam differentiam ca. 106. num. 6 -  Constantini donatio ca. 5. nu. 27 -  Constitutum non fit post obligationem praescriptam contra doctores ca. 53. num. 16 -  Conscientiae in foro opinio facientis inspicitur ca. 57. n. 11 -  Consuetudo eximens laicos ab decimarum praestatione, an sit tolerabilis ca. 89. nu. 9 -  Contractus sunt informes inter extraneos a iurisdictione populos, principes, priuatosque homines, inter quos omnes nudae conuentiones & naturales obligationes efficaces sunt ca. 51. nu. 34 -  Contractus cum principe initus, an remaneat in terminis iuris communis, ard. q. ca. 45. nu. 16 -  Contractus quando in scriptis fieri dicatur, ardua quaest. ca. 28. num. 22 -  Contumacia vna aggrauat sequentem ca. 31. nu. 38 -  Contrahentium tam amittens, quam lucrans consentire dicuntur ca. 52. num. 19 -  Creditor pecuniam creditam si petere negligit, an videatur remittere ca. 76. nu. 5 -  Credulitas sufficit ad adeundum ca. 77. nu. 4 -  Culpa est miscere se rei ad se non pertinenti ca. 19. nu. 7 -  Credulitas nimia vitio datur ca. 80. nu. 3 -  D. -  DAndi causa expressa in praecedentibus dationibus, videtur repetita in sequentibus ca. 83. nu. 7 -  Damnatus ad mortem naturalem, vel ciuilem hodie iure regio non perdit testamenti factionem ca. 96. num. 4 -  Damnatus in carcerem perpetuum an testetur ca. 96. nu. 5 -  Dapifer ergo fur ca. 105. num. 25 -  Datum simpliciter an donatum videatur ca. 83. nu. 8 -  Datum simpliciter donatum videri potest, si adest aliqua coniectura donationis ca. 83. nu. 6 -  Debitor ipsum debitum possidere videtur ca. 76. num. 3 -  Debitor & fideiussor quando quis esse possit ca. 33. nu. 6 -  Decimae consuetudine an tolli possint, vel minui, ardua q. ca. 89. nu. 8 -  Decimae praescribi possunt a laico contra laicum num. 3. cum communi opinione ca. 89. num. 3 -  Decimas quando eas laici habebant, an alienare possent, ardua quaest. ca. 89. num. 2 -  Decimae quo iure debeantur, ard. q ca. 89. num. 1 -  Decimae an possint praescribi tempore immemoriali cap. 89. num. 7 -  Decimas an laicus possit praescribere, ard. q. ca. 89. nu. 6 -  Decimarum praestandarum liberi & exempti quare esse intelligantur nonnulli monachorum ca. 89. num. 11 -  Decimarum praestandarum libertas quo tempore praescribatur ca. 89. nu. 10 -  Decimarum possessione laicus spoliatus an sit restituendus ca. 89. nu. 4 -  Decimarum possessione si laicus a laico spolietur restituendus est, cum multis contra multos ca. 89. nu. 5 -  Declaratio l. 54. Tauri. ca. 104. nu. 2 -  Declaratio l. 2. tit. delos alcaldes, lib. 2. ord. ca. 102. nu. 3 -  Declaratio l. 3. tit. 15. lib. 2. ord. ca. 103. nu. 2 -  Declaratio l. fin. tit. 4. lib. 5. ord. ca. 104. nu. 5 -  Declaratio l. 2. tit. 15. lib. 2. ord. ca. 103. nu. 48 -  Declaratio nihil denuo inducit ca. 8. nu. 46 -  Declaratio de lege fin. & d. l. 22. ca. 102. nu. 23 -  Declaratio l. 1. tit. 4. lib. 5. ord. & l. 9. titul. de las donationes, eodem lib. ca. 104. nu. 7 -  Declaratio l. 2. tit. delos alcaldes, lib. 2. fori ordin. ca. 102. num. 2 -  Declaratio l. 2. & 4. tit. ord. ca. 102. num. 2 -  Declaratio l. final. titul. de las ganancias, lib. 5. ordinam. ca. 104. nu. 6. -  Declaratio l. 55. Tauri. ca. 104. nu. 1 -  Declaratio l. fin. tit. 3. lib. ord. ca. 102. nu. 20 -  Decretum praesumitur rite & recte interpositum ca. 39. num. 16 -  Decretum omnia solennia praesumuntur praecessisse, licet pro forma exigerentur ca. 39. num. 14 -  Decretum iudicis solennia praecessisse praesumuntur cap. 39. num. 5 -  Decretum interfuisse aliquando praesumitur ca. 39. nu. 7 -  Decretum iudicis praesumitur habuisse praeambulam causae cognitionem ca. 39. num. 4 -  Defensio est iuris naturae ca. 24. num. 11 -  Defendere tenetur homo priuatus alterum hominem priuatum de iure diuino, naturali, canonico & ciuili ca. 41. nu. 22 -  Defensio an tollatur per statutum iubens vt occidens quomodocunque & qualitercunque occidatur, ardua quaest. ca. 36. num. 5 -  Defensio prius competit magistratibus, deinde etiam reliquis ca. 41. num. 23 -  Defensio homini ab altero homine debita est cap. 41. num. 34 -  Defensionis naturalis loco successit defensio artificialis, seu iurisdictionalis ca. 41. nu. 36 -  Defensio competit cuilibet de populo, quando ipse magistratus iniuriam inferebat ca. 41. nu. 24 -  Defendere subditos incumbit magistratibus de iure diuino, naturali, & positiuo ca. 41. num. 20 -  Defensio fit aut vi iurisdictionis, aut vi naturalis defensionis ca. 41. num. 19 -  Defendere res nostras an etiam cum nece alterius liceat ca. 2. num. 5 -  Defensionem princeps an tollere possit, ardua quaest. ca. 18. num. 1. -  Defensio licita ca. 57. num. 10 -  Defendendi corporis causa alium occidere licet ca. 18. num. 4. -  Defensionis commendatio ca. 49. num. 8 -  Defendendi honoris causa licet occidere ca. 18. num. 13 -  Defensionis necessariae causa occidere licet, non aliter ca. 18. num. 6 -  Defendendarum rerum causa occidere licet ca. 18. nu. 5 -  Defendere se tenetur princeps etiam cum nece aggressoris, reliqui possunt, sed non tenentur ca. 18. nu. 7 -  Defendere me possum etiam cum nece aggressoris, licet is esset ad regimen publicum necessarius iure poli, contra Theologos, idem iure fori contra eosdem cap. 18. num. 8 -  Defensio inculpata est, licet quis fugere possit ca. 18. n. 14 -  Defensionis causa occidere licere aggressorem etiam iure poli contra Gersonem ca. 18. nu. 11 -  Defensio est iuris naturae ca. 18. num. 3 -  Defensio inculpata non est in rustico, vel clerico, quando poterant tute fugere ca. 19. nu. 20 -  Defensio inculpata quando videatur ca. 18. nu. 21 -  Defensio ex causa nobis tollitur ca. 31. num. 9 -  Definitio praescriptionum & vsucapionum ca. 51. num. 7 -  Delictum delicto accedens aggrauat ca. 31. num. 37 -  Delictum extra fines regni commissum an puniatur cap. 8. num. 13 -  Delicto futuro qui non obuiauit, vt puniatur ca. 16. nu. 16 -  Delicta an pari compensatione tollantur ca. 18. nu. 44 -  Delicta puniuntur etiam post partis indulgentiam cap. 18. num. 6 -  Delinquens sponte sua plecti videtur ca. 19. nu. 8 -  Delinquens sponte sua puniri videtur ca. 26. nu. 23 -  Demones, non homines sunt appellandi, qui vitia induunt virtutum nominibus ca. 8. nu. 5 -  Denuncianti quando credendum sit ca. 80. nu. 8 -  Denunciare in foro contentioso canonico, an quis teneatur, vt priuati damno obuietur, ard. q. & quid de iure ciuili, alia quaest. ardua ca. 16. nu. 6 -  Denunciare & obuiare periculo priuati non tenemur in foro contentioso canonico, contra communem opin. nec in foro ciuili contra communem, nec in foro conscientiae contra comm. opin. ca. 16. nu. 13 -  Deportatus & similes non possunt facere testamentum cum communi ca. 96. num. 1 -  Deportato haereditas data, defertur legitimis haeredibus testatoris cum communi contra Accur. Guil. Rai. But. & alios ca. 102. num. 3 -  Dei reuerentia commendatur ca. 31. nu. 42 -  Deum nullus mortalium videt in praef. num. 114 -  Deus praemium & poenam probe dispensat in praefatione num. 83 -  Deus olim mundum per se ipsum regebat in praef. nu. 109 -  Deus cunctis humanis praeest, & cunctorum author est in praef. num. 110 -  Dei non minore, aut maiore cura regitur domus familiáue cuiusque pauperis, quam vnius magni regis cap. 41. num. 42 -  Deus malum facere nequit ca. 51. num. 65 -  Dei prouidentia mundus non solum in vniuersis, sed & in singulis regitur ca. 51. nu. 70 -  Deus dedit omne quod habemus ca. 11. nu. 2 -  Deus prouidet & consulit non solum vniuersis, sed etiam singulis rebus ca. 21. num. 13 -  Deus mundum gubernat ca. 20. nu. 3 -  Deus an facere possit vt malum non sit, creaturam non diligere Creatorem suum ca. 27. nu. 12 -  Dei prouidentia & concurrentia qualis sit respectu cunctarum rerum ca. 21. nu. 21 -  Dei a prudentia & iusticia alienum, vnum hominem mundi totius esse Imperatorem ca. 21. nu. 23 -  Dei prouidentia & voluntate omnia fieri rectissimo ordine, etiam si inordinata nobis videantur ca. 27. nu. 6 -  Dei arcana scrutari an liceat ca. 27. nu. 5 -  Dei prouidentia mundus regitur ca. 51. num. 69 -  Deo authore omnia fieri, quo sensu accipiendum in praef. num. 11 -  Dei omnipotentia ca. 51. nu. 68 -  Deus dat omnem potestatem ca. 51. nu. 61 -  Dei qualis potestas circa animorum varietatem, contra nouiss. ca. 9. num. 6 -  Dignior qui potentior in praef. num. 32 -  Dignus ad officia publica quis intelligatur ca. 43. nu. 13. -  Dignitas pendet ab hominum opinione in praef. nu. 85 -  Dignior est, qui digniori loco praeest in praef. nu. 128 -  Dignior est is cui princeps magis fauet in praef. num. 135 -  Dispensare ex iusticia est opus necessitatis, non voluntatis, contra nouiss. nec cum quibusdam tantum, sed cum omnibus fieri debet, qui in eadem causa fuerint, cum nouiss. nec in quibusdam tantum casibus, sed in omnibus, in quibus par ratio inueniatur ca. 25. num. 8 -  Dispensare ex gratia principibus non licet, nisi quatenus expressim vel tacite, vel vero similiter sibi fuerit a populo ca. 25. num. 4 -  Dispensationis quae vtilitas ca. 25. num. 6 -  Dispensat episcopus cum statutis ecclesiae ca. 25. nu. 30 -  Dispensatio superioris praesumitur facta ex iusta causa, aliud in inferiore ca. 25. num. 28 -  Dispensare circa leges tenentur omnes principes, & magistratus secundum veram vocis significationem cap. 25. num. 3 -  Dispensatio alia ex gratia, alia ex iusticia ca. 25. nu. 9 -  Dispensare commutando testantium dispositionem, an episcopus possit? ardua q. ca. 25. num. 26 -  Dispensatio ex causa fit ab inferiore quo ad legem superioris ca. 25. nu. 24 -  Dispensatur cum iure positiuo ca. 25. nu. 22 -  Dispensari potest ex causa vt exceptio non admittatur cap. 25. nu. 21 -  Dispensatur ex causa, vt non fiat citatio ca. 25. nu. 20 -  Dispensare an possit Deus cum praeceptis Decalogi, egregia q. ca. 27. nu. 2 -  Dispensandi iusta causa quae sit ca. 16. nu. 1 -  Dispensationis definitio ca. 27. nu. 3 -  Dispensare potest episcopus interdum, vt quis duas dignitates ecclesiae vnius teneat ca. 31. num. 17 -  Dispensatio ex iusticia requirit causam iustam, dispensatio ex gratia nullam ca. 25. num. 13 -  Dispensare & temperare idem sunt ca. 25. nu. 7 -  Dispensare quid significet ca. 25. num. 2 -  Dispensatur ex iusticia in his quae sunt iuris diuini ca. 25. num. 18 -  Dispensat episcopus circa votum ca. 25. nu. 29 -  Dispensatio ex iusticia fieri potest in his, quae sunt iuris naturae ca. 25. num. 19 -  Dispensare an princeps possit, ardua q. ca. 25. num. 1 -  Dispensat episcopus ex causa cum iure canonico, non alias ca. 25. num. 23 -  Dispensat ex causa episcopus cum poenitentia a Papa iniuncta ca. 25. num. 25 -  Dispensatio ex iusticia est mentalis legis declaratio ca. 25. num. 11 -  Dispensare quando sit vel non sit peccatum ca. 25. nu. 10 -  Dispensans & dispensatus quando peccent, vel non peccent, egregia q. ca. 25. nu. 16 -  Dispensatione ex gratia vti, & rebus suis abuti aeque liberum est principi sine vlla causa ca. 26. nu. 20 -  Diuisio huius tractatus ca. 51. num. 4 -  Diuisio partis primae ca. 51. nu. 6 -  Diuisio ex diutina separatim possessione praesumitur, etiam si partes essent inaequales, vel ageretur de magno praeiudicio, cum multis contra multos ca. 66. num. 1 -  Diuitiae pariunt potentiam in praefat. nu. 78 -  Diuitiae conferunt ad maioritatem in praefat. nu. 77 -  Diuturnitas temporis facit praesumi etiam ea quae sunt facti cap. 81. nu. 12 -  Diuturna praestatio etiam lucratiua potest in posterum esse obligatoria, contra Ias. & alios cap. 84. nu. 35 -  Diuitiae, praestationes vniformes, annuae decies geminatae, & quasi ex debito, non quasi ex gratia factae, faciunt praesumi non tantum debitum fuisse in praeteritum, sed etiam tantundem deberi in futurum, contra plures Docto. cap. 83. num. 10 -  Doctor a principe creatus, reliquis sublimior habetur, in praefa. nu. 136 -  Doctores actu legentes praeferunturijs, qui actu non legunt in praefa. nu. 127 -  Dolus an culpa quando in iudice praesumatur capit. 18. numero 27 -  Domicilium quanto tempore videtur quaeri, capit. 61. numero 20 -  Domini ex bonis an famulus ditatus praesumatur capit. 105. numero 34 -  Dominium directum quaeritur praescriptione currente contra scientem cap. 53. num. 11 -  Dominium cadit in iuribus & incorporalibus capit. 51. numero 22 -  Dominium probatur ex possessione contra violentum cap. 7. nume. 19 -  Domini mala fides nocet, licet contractus fiat per procuratorem de iure canonico cap. 71. nu. 2 -  Dominium mobilium, vel se mouentium erat etiam iure primaeuo ca. 87. nu. 23 -  Dominium sine praescriptione probatur in actionibus, & in rebus mobilibus ca. 51. nu. 21 -  Dominium iuris gentium secundarij est ca. 54. nu. 2 -  Dominium habere nobiliorem confert ad dignitatem vasallorum, & nobiliores habere subditos confert ad nobilitatem & dignitatem principis in praefa. nu. 26 -  Dominium vtile praescribit Dominus directus ca. 68. nu. 3 -  Dominium vt probetur ca. 88. nu. 2 -  Dominium non praesumitur ex possessione praeterita, fallit in 3. casibus ca. 7. nu. 20 -  Dominium an praesumatur ex possessione praesenti, ardua q. ca. 7. nu. 17 -  Dominium incidenter agendum probatur ex possessione ca. 7. nu. 18. -  Dominij signa ca. 57. nu. 14 -  Dominium directum facilius quaeri praescriptione longi temporis, quam vsucapione triennali, contra Doct. ca. 54. nu. 7 -  Dominium transferatur ne, an extinguatur vsucapione, ardua quaestio ca. 54. nu. 10 -  Dominij probandi modus ca. 88. nu. 9. & nu. 10 -  Dominium directum an praescriptione acquiratur, ardua quaestio ca. 54. nu. 1 -  Dominium praescriptione quaesitum nobis per principem adimi non posset, contra doct. ca. 5. nu. 13 -  Dominij definitio communiter tradita, notatur ca. 17. numero 6 -  Dominium difficulter probatur ca. 77. nu. 5 -  Dominus rem suam negligens, quando videatur eam pro derelicto habere ca. 72. nu. 6 -  Dominij definitio ca. 17. nu. 4 -  Dominium nobis etiam inuitis interdum aufertur ca. 72. num. 2. -  Dominij definitio tradit aper nouissimos notatur ca. 13. num. 8 -  Dominia essent in incerto cessante praescriptione ca. 51 num. 10 -  Dominium vt probetur ca. 51. nu. 17 -  Dominium est ius ca. 41. nu. 31 -  Dominium plene probatur per praescriptionem ca. 51. nu. 19 -  Dominium praescriptione quaesitum an princeps adimat ca. 51. nu. 26 -  Dominium probatur ex possessione contra commodatarium, & depositarium ca. 7. nu. 20 -  Dominium reuocabile sine facto nostro nobis auelli potest ca. 9. nu. 22. -  Dominium est etiam in rebus incorporeis ca. 17. nu. 7 -  Donare an principes & reges possint res suorum regnorum, ardua q. ca. 4. nu. 1 -  Donatio post longum tempus praesumitur ca. 53. nu. 7 -  Donatio simplex facta praesenti & tacenti an valeat ca. 62. num. 13 -  Donatio mortis causa fit hodie pacto nudo ca. 62. nu. 11 -  Donatio causa mortis facta praesenti & tacenti, an valeat, ardua q. ca. 62. nu. 12 -  Donandi causa praesumitur, quando alia non apparet ca. 83. num. 2 -  Donatio inter virum & vxorem non aequiparatur donationi, quam facit pater filio, contra docto. ca. 38. nu. 4 -  Dotandae filiae causa an princeps possit ciues collectare? ardua quaest. ca. 7. num. 3 -  Dotis spiritualis causa filiae dandae an princeps ciues possit collectare ca. 7. num. 4 -  Dotandae filiae causa an princeps foemina ciues collectare possit, & quid in fratre pro sorore dotanda, vel in sorore pro altera sorore ca. 7. nu. 7 -  Dubietas non inducit malam fidem, nec impedit praescriptionem, cum multis contra communem ca. 11. nu. 3 -  Dubietas quo ad praescribendum inducit bonam fidem ca. 11. num. 2 -  Duellum honoris priuati causa an licitum ca. 49. nu. 21 -  Duellum an in dubio licitum ca. 49. nu. 11 -  Duellum an licitum esse possit? ardua q. ca. 49. nu. 1 -  Duellum quando illicitum ca. 49. nu. 14 -  Duellum inire an liceat ad propriam iniuriam vindicandam, ardua q. ca. 12. nu. 2 -  Duellum princeps si permittat, an peccet ca. 49. nu. 23. -  Duellum inter milites quando licitum contra doct. ca. 49. num. 16 -  Duellum licitum est pro republica, non pro iactantia ca. 12. nu. 1 -  Duellum illicitum ad rei occultae probationem ca. 49. num. 20 -  Duellum suscipiens an peccet ca. 49. nu. 22 -  Duellum patriae causa inire an liceat ca. 49. nu. 24 -  Duelli definitio improbata ca. 11. nu. 35 -  Duellum ob bonum publicum licitum, contra glo. & nouis. ca. 49. nu. 15 -  Duellum ob priuatum honorem inire an liceat? ca. 49. nu. 12 -  Duelli vera definitio ca. 41. nu. 36 -  Duellum inire prouocatus, non tenetur morigerari ca. 18. num. 15 -  Duellum inire non licet pro honoris aut rerum defensione, ard. q. ca. 18. nu. 12 -  E. -  EBrietas inculpata, inculpatum facit, quicquid inde sequitur ca. 19. nu. 14 -  Ecclesiasticus vt quis sit, vt clericali ordine insignitus sit, necesse non est ca. 105. nu. 52 -  Ecclesiae an praesumantur bona a praelato relicta c. 105. n. 15 -  Ecclesiastica iurisdictio iustius exercenda quam profana ca. 51. nu. 55 -  Ecclesia ex necessitate vendens, non tenetur solennia seruare ca. 32. nu. 14 -  Ecclesiae etiam fauore non potest princeps cum magna regni laesione res regiae coronae alienare, contra Docto. ca. 5. num. 24 -  Ecclesia an habeat fundatam intentionem in bonis a clerico defuncto relictis ca. 105. nu. 12 -  Ecclesiae diu singulis annis solutum non perpetuatur, contra Doct. ca. 63. nu. 12 -  Ecclesia minoribus aequatur ca. nu. 6 -  Ecclesiae res praelatus interdum potest alienare ca. 31. num. 18 -  Ecclesiae res interdum infeudare non potest inferior ca. 31. num. 13 -  Ecclesiae quod conceditur, Deo quando gratum esse intelligitur ca. 5. nu. 26 -  Ecclesiae priuilegijs praelatus interdum potest renunciare ca. 31. nu. 19 -  Ecclesias non subesse hodie Imperatori, an iure fiat ca. 22. num. 9 -  Ecclesiasticorum iniustitia turpior quam profanorum ca. 51. nu. 57 -  Ecclesiae consecratio ex longo tempore praesumitur ca. 62. num. 3 -  Ecclesiae oppida donare non potest princeps, contra nouiss. ca. 5. nu. 4 -  Effectus non semper regulatur a sua causa ca. 54. nu. 8 -  Elementa inuicem conuertuntur ca. 51. nu. 5 -  Elementa an sint quatuor ca. 59. nu. 8 -  Elementa corrumpuntur, & inuicem conuertuntur ca. 56. num. 8 -  Electionis forma ca. 43. nu. 15 -  Electus tutus est in conscientia, si erat dignus, licet dignior non deesset ca. 28. nu. 2 -  Eligens dignum omisso digniore bis peccat ca. 43. nu. 16 -  Eligens dignum omisso digniore, an peccet mortaliter, ard. q. ca. 28. nu. 1 -  Emancipatio illegitima validatur ex longo tempore ca. 61. nu. 16 -  Emancipatio post longum tempus praesumitur ca. 61. num. 7 -  Emancipati praeteritio non reddit testamentum nullum ca. 106. num. 38 -  Emphyteuticus praesumitur fundus ex longo tempore ca. 62. nu. 1 -  Episcopus an populum vendere possit ca. 43. nu. 23 -  Episcopus interdum tertio praeiudicat, vt bono communi consulat ca. 31. nu. 16 -  Episcopus interdum etiam olim non tenebatur requirere consensum capituli ca. 31. nu. 14 -  Episcopus interdum punit clericum exemptum ca. 31. num. 18 -  Episcopus interdum potest creari, vbi nunquam fuit ca. 31. num. 20. -  Equalitas seruanda ca. 24. nu. 6 -  Errorem iuris inter & errorem facti nil interesse quo ad praescriptionem vel vsucap. data paritate terminorum, contra doct. ca. 77. nu. 21 -  Errans in iure non ideo est in mala fide, contra docto. & ideo praescribit annis 30. contra eosdem ca. 77. num. 16 -  Error iuris etiam resistentis non impedit praescriptionem 30. annorum ca. 77. nu. 15 -  Error iuris non impedit praescriptionem de iure ciuili, si sit praescriptio 30. annor. & quid de iure canonico ca. 77. num. 14. -  Error iuris omnino inculpatus an praescriptionem vel vsucap. ordinariam impediat ca. 77. nu. 22 -  Error iuris regulariter impedit praescriptionem, etiam si concurrat cum errore facti, contra com. ca. 79. nu. 3 -  Error iuris non inducit malam fidem, contra docto. ca. 73. num. 19 -  Error iuris difficillimi prodest ad praescriptionem, vel vsucap. ordinariam, contra Couarub. cum Medina ca. 77. nume. 21 -  Error iuris an impediat longi temporis praescriptionem ca. 77. num. 13 -  Error Iacobi & Aluaro. ca. 79. nu. 6 -  Errans in iure etiam resistente praescribit annis 30. contra doctores ca. 77. nu. 18 -  Etymologia vocabuli non consideratur ca. 103. nu. 20 -  Euangelica denunciatio non facit rem corpoream praescriptam restitui ca. 53. nu. 17 -  Euangelica denunciatio an faciat infectam praescriptionem actionis personalis, ard. q. ca. 53. nu. 19 -  Exemptionis in quasi possessione, quando quis esse videatur ca. 87. nu. 12 -  Exceptio non semper est actionis exclusio ca. 54. nu. 9 -  Exemptionis in quasi possessione, quando quis esse videatur ca. 87. nu. 12 -  Exceptio non numeratae pecuniae cessat in mercatoribus ca. 33. nu. 24 -  Exceptio in continenti probanda non comprehenditur in statuto exceptionem excludente ca. 32. nu. 2 -  Exceptio saepe auget regulam ca. 51. nu. 75 -  Excellentia facit, vt cum prohibitis dispensetur ca. 103. nume. 18 -  Excommunicatus habet vtramque testamenti factionem cum communi ca. 102. nu. 5 -  Excussio cessat in fideiussore de iudicio sistendo ca. 33. n. 18 -  Excussionis beneficium perdit mendax ca. 33. nume. 16 -  Excussio cessat si est notorium, quod debitor non est soluendo ca. 33. nu. 13 -  Excussio cessat cum pater fideiubet pro filio ca. 33. nu. 17 -  Excussio omissa non vitiat processum ca. 33. nu. 19 -  Excussionis beneficio potest renunciari ca. 33. nu. 12 -  Excussionis beneficium opponitur contra collegam, qui solus administrauit ca. 33. nu. 10 -  Excussio cessat, quando fideiubeo pro naturaliter tantum obligato ca. 33. nu. 14 -  Excussio cessat, quando principalis est, vbi conueniri nequit ca. 33. nu. 15 -  Excussio cessat, quando debitor est valde cauillosus vel rixosus ca. 33. nu. 21 -  Excussio cessat in mercat. & campsore fideiubente c. 33. n. 23 -  Excussio cessat, quando fideiussor impugnatur per modum exceptionis ca. 33. nu. 22 -  Executio poenae corporalis interdum fit extra locum delicti ca. 31. nu. 33 -  Exemplaris prodigo fieri non potest ca. 37. nu. 8 -  Exemplaris fieri potest etiam filio naturali contra communem ca. 106. nu. 25 -  Exemplaris fieri potest filio spurio contra doct. ca. 106. nu. 27 -  Exemplaris vtilis est ei cui fit ca. 106. nu. 35 -  Exemplaris fieri potest filijs natis ex damnato coitu, contra Docto. ca. 106. nu. 28 -  Exemplaris cum fit instituto in minore portione, quam legitima, non potest rescindi querela, cum communi contra alteram fere comm. ca. 106. nu. 40 -  Exemplaris substitutio fieri non potest muto & surdo, cum multis contra commu. ca. 106. nu. 9 -  Exemplaris in sui tam creatione, quam resolutione similis est pupillari ca. 106. nu. 39 -  Exemplaris valet, si fit exhaeredato integram legitimam habenti, idem si integram non habeat, sed deminutam, vel nil omnino, contra comm. ca. 106. nu. 31 -  Exemplaris fuit inducta ad similitudinem pupillaris ca. 106. nu. 7 -  Exemplaris fieri potest instituto in re aliena, contra com. ca. 106. nu. 42 -  Exemplaris substitutio prodigo fieri non potest, cum multis contra comm. ca. 106. nu. 8 -  Exemplaris fieri potest ei, cui diminuta legitttima relicta fuit, contra comm. ca. 106. nu. 29 -  Exemplaris fieri potest exhaeredato, contra communem cum altera fere communi ca. 106. nu. 1 -  Exemplaris fieri non potest muto & surdo ca. 37. nu. 9 -  Exemplaris nec impedit nec resoluit per exhaered. contra communem conclusiones duae ca. 106. nu. 34 -  Exemplaris caeco fieri non potest ca. 103. nu. 16 -  Exhaeredari an possit impubes, egregia q. ca. 106. nu. 13 -  Exhaeredatio facta ob hanc causam, quod filius per nepotem ex se institutum potest acquirere patris haereditatem, non firmat testamentum de iure communi, noua declaratio, idem iure regio ibidem ca. 101. nu. 3 -  F. -  FAbella Cucul. ca. 8. nu. 56 -  Fabula Ranarum ca. 41. nu. 38 -  Fabula Orolandi Furiosi in praef. nu. 62 -  Fabula Panthoides in praef. nu. 76 -  Fabula Amadigij cap. 11. nu. 38 -  Facetia Anacarsis num. 21 -  Fabula Saturni in praef. nu. 39 -  Fabella luporum & ouium ca. 13. nu. 5 -  Fabula bouis & cameli ca. 21. nu. 31 -  Fabula fidei ca. 8. nu. 55 -  Fabula Daedali ca. 27. nu. 4 -  Facti obligatio descendens ab vltima voluntate est praecisa ca. 25. nu. 35 -  Fatorum vis ca. 20. nu. 7 -  Facti obligatio descendens a lege est praecisa ca. 25. nu. 34 -  Facere non tam videtur, qui iussus parit, quam qui iubet in praef. nu. 112 -  Facti obligatio in iudicijs est praecisa ca. 25. nu. 31 -  Facti appellatione non factum etiam continetur ca. 72. nu. 4 -  Facti obligatio iurata est praecisa ca. 25. nu. 36 -  Facti appellatione etiam non facere continetur ca. 57. num. 12 -  Falsas margaritas gestans non comprehenditur statuto, quod punit margaritas gestantem ca. 31. nu. 39 -  Falsum quod est, nihil est ca. 77. nu. 11 -  Fama probantur antiqua, & vix alio modo ca. 84. nu. 16 -  Fama plene probat in antiquis ca. 84. nu. 15 -  Famuli ex delicto an dominus teneatur ca. 35. nu. 8 -  Feudum ex longo tempore praesumitur ca. 64. nu 1 -  Feudi alienationi dominus ex longa patientia consentire videtur ca. 64. nu. 2 -  Fides ideo in terris non est, quod in coelum euolauit ca. 8. nume. 54 -  Fides incerta earum rerum, quae ex remotis regionibus circumferuntur & narrantur ca. 87. nu. 21 -  Fideiussorum obligatio principali euanescit ca. 96. nu. 17 -  Fideiussor potest conueniri, excussioque cessat, vbi notorium erat, debitorem non esse soluendo, estque dubia pugna ca. 40. nu. 1 -  Fideiussor non accedit obligationi praescriptae ca. 53. num. 13 -  Fideiussio facta pacto nudo non valet, etiam de iure canonico ca. 33. nu. 3 -  Fideiussio in 8. casibus cessat ca. 40. nu. 9 -  Fideiussor durius quam principalis obligari nequit, regula cum 8. declar. ca. 40. nu. 6 -  Fideiussor in plus, quam principalis acceptus, an saltem pro concurrente summa teneatur, anceps pugna ca. 40. nu. 5 -  Fideiussio multis nominibus significatur ca. 33. nu. 1 -  Fideiussor fisci non habet beneficium excussionis ca. 33. num. 20 -  Fideiussor quando liberetur, quando creditor negligens fuit in debitore conueniendo ca. 33. num. 8 -  Fideiussor & si iuret, non tenetur in plus, quam principalis, cum quibusdam contra communem ca. 40. nu. 7 -  Fideiussor indemnitatis quis sit ca. 33. nu. 4 -  Fideiussor non est, qui promittit soluere nomine debitoris ca. 33. nu. 5 -  Fideiussor etiam vt principalis obligatus gaudet beneficio excussionis ca. 33. nu. 9 -  Fideiussor licet promittat soluere sine vlla, exceptione adhuc potest opponere excep. excussionis ca. 33. nu. 11 -  Fideiussor dicitur quis diuersimode ca. 33. nu. 2 -  Fideiussor cuicunque obligationi accedere potest, regula cum 18. declar. ca. 40. num. 8 -  Fideiussorum differentia ca. 33. nu. 7 -  Filia similis matri ca. 51. nu. 60 -  Filiationis quasi possessio & praesumptio inducitur, eo ipso quod quis tractabatur & alebatur, vt filius etiam quo ad effectum succedendi, cum communi contra Alciatum ca. 85. nu. 20 -  Filius similis patri ca. 51. nu. 58 -  Filius an sit patri ratione officij praeferendus in praefat. num. 129 -  Filiationis intuitu legatum relictum non debetur, si ille filius non erat ca. 48. nu. 30. contra nouiss. -  Filius praesumitur in potestate patris cum communi ca. 85. num. 10 -  Filius exhaeredatus non fit suus haeres patri per nepotem ex se institutum ex testamento, contra commu. ca. 101. nu. 1 -  Filius an patri etiam furioso acquirat haereditatem ca. 108. nu. 1 -  Filius an praesumatur in patris potestate ca. 86. nu. 4 -  Filij praesumuntur Spurij ca. 85. num. 15 -  Filius an in patris potestate praesumatur, ard. q. ca. 85. n. 13 -  Filijfam. bona vnde quaesita praesumantur ca. 105. nu. 8 -  Filius in re dubia non praesumitur in patris potestate ca. 85. nu. 19 -  Filiatio interdum potest certo probari ca. 48. nu. 29 -  Finitorum sola remanet vmbra in praef. num. 35 -  Finis non media considerantur ca. 30. nu. 13 -  Finis non media curantur ca. 28. nu. 7 -  Finis melior quam media ca. 40. nu. 3 -  Fiscus regulariter vtitur iure communi ca. 87. nu. 14 -  Formaliter nunquam leges intelliguntur, quae gratia certitudinis vel probationis aliquid disponunt vel exigunt ca. 87. nu. 22 -  Fortuitus casus excusat a poena statuti ca. 32. nu. 5 -  Formaliter quando quid videatur exigi ca. 39. nu. 15 -  Fortunae debilitas ca. 20. nu. 9 -  Fortunae vis ca. 20. nu. 8 -  Fortuna vt caeca sit & iniqua ca. 93. nu. 4 -  Frequentia delicti auget poenam eius delicti ca. 96. nu. 24 -  Frustra nihil ca. 40. nu. 2 -  Fructus triennio praescribuntur ca. 38. nu. 7 -  Fructus restituuntur, cum rem legatam, quam in vita tradiderat, reuocauit, contra nouiss. ca. 38. nu. 5 -  Eructus restituuntur, quando donatio vt inofficiosa rescinditur, contra doct. ca. 38. nu. 1 -  Fructus an post triennium sint restituendi ca. 38. nu. 8 -  Fructus restituuntur, cum pater, qui filio legittimam in vita tradiderat, eum reuocauit, contra nouiss. ca. 38. num. 3 -  Fructus restituuntur, quando donatio euanescit ob modum non impletum, contra nouiss. ca. 38. nu. 2 -  Fructus veniunt in reuocanda donatione inofficiosa, contra Doct. ca. 38. nu. 6 -  Fuga famuli facit eum praesumi, res subtraxisse ca. 26. num. 105 -  Furiosus & infans possunt vsucapere ca. 77. nu. 8 -  Furor superueniens an excuset a poena ca. 96. nu. 31 -  Furor etiam superueniens liberat a poena corporis afflictiua ca. 96. nu. 9 -  Furiosus ex ante gesto potest exhaeredari ca. 96. nu. 12 -  Furem diurnum an occidere liceat? ard. q. & leges contrarium iubentes an sint noxiae ca. 8. nu. 48 -  Fur non tenetur in conscientia ad poenam ca. 28. nu. 9 -  G. -  GEminatae confessioni etiam in tormentis exactae statur ca. 83. nu. 13. -  Geminata iussio idem operatur quod proprius principis iussus ca. 83. nu. 15 -  Geminata confessio excludit exceptionem non numeratae pecuniae ca. 83. nu. 14 -  Geminata confessio extraiudicialis nocet ca. 83. nu. 12 -  Generatum simile generanti c. 7. n. 7. c. 50. n. 10. & c. 51. n. 59 -  Gloria vera labore emenda in praef. nu. 96 -  H. -  HErcules quo potissimum nomine commendetur, quareque ad coelum euolauerit ca. 16. num. 9 -  Haeres nunquam praescribit legatum, contra Doct. ca. 55. num. 26 -  Haereditatis lucrum transferri tolerantius, quam de adulterio quaeri ca. 48. nu. 18 -  Haeres in delictis priuatus criminaliter intentatis non tenetur ca. 96. nu. 28 -  Haeredis institutio facta ad interrogationem alterius valet ca. 101. nu. 4 -  Haeredes delinquentis tenentur, quatenus ad eos peruenit ca. 96. nu. 26 -  Haeredis institutio ad interrogationem alterius a semimoriente facta, licet regulariter non valeat, valeat tamen in testamento facto inter liberos ca. 101. nu. 6 -  Haeredes delinquentis etiam ante litis contestationem aliquando tenentur ca. 96. nu. 25 -  Haeredes delinquentis tenentur, licet ad eos nil peruenisset ca. 96. nu. 27 -  Haeredis institutio ad interrogationem alterius a ferme moriente facta, non valet ca. 101. nu. 5 -  Haeredes delinquentis tenentur post litem contesta. in priuatis delictis ca. 96. nu. 25 -  Haeredes possunt petere, vt procedatur ad purgandam infamiam accusati etiam in criminibus publicis ca. 96. num. 16 -  Haeredes delinquentis an teneantur rei persecutione ca. 66. numero 24 -  Haeres quod defunctus mala fide possidebat, an longo tempore praescribat, egregia q. ca. 73. nu. 2 -  Heremita dicitur ecclesiasticus, licet clericus non sit ca. 105. nu. 52 -  Hidalguiae vel nobilitatis in possessione, vel quasi possessione qui est, an si sibi moueatur lis super tali nobilitate sit in ea quasi possessione tuendus lite pendente ca. 87. num. 18 -  Hidalguiae priuilegia a nobis possunt separari ca. 11. nu. 25 -  Hidalgus vel nobilis lite pendente an ad munera nobilium eligi possit ca. 87. nu. 24 -  Hispania dignissima in praef. nu. 132 -  Hispania etiam de iure non subest imperio ca. 51. nu. 33 -  Hispaniarum reges vt iure Imperatoris vtantur, declaratio noua ca. 82. nu. 21 -  Hispani deficiente progenie regia possunt regem sibi eligere ca. 22. nu. 12 -  Hispaniae populos a Mauris iure exemptos ca. 82. num. 19 -  Hispaniarum rex quod ius patronatus habeat in ecclesijs regni sui ca. 22. nu. 14 -  Hispaniarum rex non subest imperio ca. 22. num. 11 -  Hispaniarum rex ius habet eligendi episcopos ca. 22. numero 15 -  Hispaniarum rex iura Imperatoris habet in regno suo ca. 22. nume. 13 -  Hispaniarum rex vt pressus oneribus ita excellens honoribus in praef. nu. 90 -  Historia Hispanorum cap. 49. num. 2. 3. -  Historia Romanorum fratrum ter geminorum ca. 49. n. 25 -  Historia Alexandri in praef. nu. 134 -  Historia Torquati ca. 49. nu. 17 -  Historia Hispalensis ca. 7. nu. 2 -  Historia Adriani Papae ca. 8. nu. 32 -  Historia per Aulum Gellium relata in praef. nu. 130 -  Historia Craesi in praef. nu. 51 -  Historia Pausaniae ca. 1. nu. 16 -  Homines ingenij hebetioris seruos non esse in praef. nu. 5 -  Historia Antigoni, Macedonum regis in praef. n. 10. 42. & 103 -  Historia & error Pompeij Magni in praef. nu. 93 -  Historia regis cuiusdam in praef. nu. 100 -  Historia & labores Herculis in praef. nu. 79 -  Historiae Dionysij in praef. nu. 52. & cap. 8. nu. 37 -  Historia Romuli & Remi in praef. nu. 46 -  Historia Antigoni regis ca. 1. nu. 13 -  Historia ter geminorum in praef. nu. 49 -  Historia Pompeij Magni in praef. nu. 56 -  Historia Fabij Maximi in praef. nu. 54 -  Historia Epaminundae in praef. nu. 61 -  Historia Lentuli & Cethegi & Catilinae in praef. nu. 58 -  Historia Priami, Hectoris, Polixenae & Casandrae in praef. num. 59 -  Historia Solonis & Craesi in praef. nu. 60 -  Historia Fabij Maximi ca. 14. nu. 6 -  Historia Innocentij Papae ca. 8. nu. 22 -  Historia Hannibalis & Romanorum ca. 30. nu. 10 -  Historia Caracallae ca. 8. nu. 38. & nu. 39 -  Historia Caesaris num. 20 -  Historia Martini. 4. Papae ca. 8. nu. 29 -  Historia Papae Alex. ca. 8. nu. 31 -  Historia Papae Leonis ca. 8. nu. 26 -  Historia Heracliti ca. 1. num. 17 -  Historia Zachariae ca. 8. nu. 24 -  Historia Tulliae ca. 27. nu. 13 -  Historia Hannibalis in praef. nu. 53 -  Historia Caligulae ca. 8. nu. 40 -  Hist. regis Sanctij, & ciuium Maniorensium ca. 11. nu. 37 -  Historia Innocentij. 3. Papae ca. 8. nu. 28 -  Historia Leonis primi Papae ca. 8. nu. 23 -  Historia Antistenis ca. 14. nu. 9 -  Historia Diogenis ca. 14. nu. 8 -  Historia Samuelis ca. 8. nu. 21 -  Historia Castij ca. 17. nu. 11 -  Historiae variae Priami & Craesi & Xerxis in praef. nu. 44 -  Historia Alexandri ca. 21. nu. 28 -  Historia Aeneae in praef. nu. 45 -  Historia Scaeuolae in praef. nu. 47. & cap. 11. nu. 28 -  Historia Crassi in praef. nu. 50 -  Historia Curij in praef. nu. 25. & ca. 24. nu. 9 -  Historia Alexandri Magni in praef. nu. 41 -  Historia Diagorae in praef. nu. 71 -  Historia Socratis in praef. nu. 67 -  Historia Horatij in praef. nu. 48 -  Historia Aristodemi & Hipomedontis ca. 90. nu. 4 -  Historia Archidami in praef. nu. 40. & ca. 1. nu. 15 -  Historiae variarum ciuitatum in praef. nu. 36 -  Historia Licurgi in praef. nu. 24 -  Hispanorum regum ius, quo ad ecclesiastica ca. 51. nu. 37 -  Historia Bruti ca. 13. nu. 6 -  Historia Mutij Scaeuolae ca. 13. nu. 12 -  Historia Antigonis ca. 10. nu. 8 -  Historia vxorum Indarum ca. 11. nu. 30 -  Historia Socratis ca. 16. nu. 5 -  Historia Ipsius ca. 14. nu. 11 -  Historia Marij ca. 11. nu. 22 -  Historia Caroli V. Imperatoris ca. 11. nu. 20 -  Historia Demosthenis ca. 13. nu. 4 -  Historia Deciorum ca. 13. nu. 7 -  Historia Leonis ca. 24. nu. 7 -  Historia Marij & Pompeij ca. 18. nu. 17 -  Historia Fotionis ca. 14. nu. 10 -  Historia Piladis & Orestis ca. 11. nu. 29 -  Historia Ambrosii ca. 11. num. 16 -  Historia Gregorij septimi Papae ca. 8. num. 25 -  Historia Caesaris ca. 11. nu. 23 -  Historia Constantini Papae ca. 8. nu. 27 -  Historia nobilium duorum Hispanorum ca. 16. nu. 2 -  Historia Camilli & Catonis ca. 13. nu. 9 -  Historia Coriolani ca. 11. nu. 12 -  Historia Caesaris & Pompeij ca. 13. nu. 16 -  Historia Agesilai ca. 24. num. 8 -  Historia Herculis ca. 16. nu. 8 -  Historia Bonifacij Papae ca. 8. nu. 30 -  Historia Othi & Alberti ca. 30. nu. 12 -  Historia trium Romanorum, & totidem Albanorum ca. 11. n. 39 -  Historia Eliogabali Imperatoris ca. 2. nu. 13 -  Historia Labieni ca. 11. nu. 13 -  Historia Cocles & Fabij Maximi ca. 13. nu. 8 -  Historia Fabricij & aliorum ca. 13. nu. 10 -  Historia Lucretiae Romanae ca. 11. nu. 19 -  Historiae variae ca. 11. nu. 21 -  Historia Augusti & Marci Antonij ca. 18. nu. 16 -  Historiae Pompeij ca. 11. nu. 32 -  Historia Adriani Imperatoris in praef. nu. 97 -  Historia Lisandri in praef. nu. 82 -  Homo homini tenetur subuenire ca. 49. nu. 6 -  Hominis ingenium procliue ad dissentiendum in praef. n. 122 -  Hominis cognitio est per aliquem ex quinque sensibus corporeis in praef. nu. 115 -  Homines a suis negocijs & prouincijs auocari necessitate non cogente noxium, & contra naturalem iusticiam est ca. 51. nu. 40 -  Homini naturaliter sunt innata virtutum semina c. 7. n. 4 -  Homines non esse in aequali fortuna ad decus vniuersi expetebat in praef. n. 22 -  Homo homini pernicies in praef. nu. 3 -  Homo est animal sociabile naturali instinctu in praefa. num. 121 -  Homo homini vt prodesse velit, de iure naturae est in praefa. num. 1 -  Hominem beneficio affici, interest hominis ca. 41. nu. 12 -  Hominem beneficio affici, & damno non affici, interest hominis ca. 41. nu. 17 -  Homo homini quantum debeat ca. 57. nu. 9 -  Hominem homini opitulari natura tenetur, idque vt intelligendum sit, declaratur ca. 16. nu. 10 -  Homo liber nascitur de iure naturae, etiam quo ad iurisdictionem, cui subesse nequit, nisi sponte sua ca. 20. nu. 24 -  Homo mortuus non est homo ca. 96. nu. 14 -  Homo autem breuiori tempore praescriberet ca. 83. nu. 25 -  Homo iurisdictioni alterius non subest, nisi sponte sua ca. 20. numero 25 -  Homo homini auxiliari iure naturae tenetur ca. 21. nu. 29 -  Homo animal rationale ca. 18. nu. 33 -  Homo liber est ca. 9. nu. 1. -  Homines hebetiores venari vt feras non licet, cum Soto contra Aristotelem ca. 10. num. 4 -  Homo praesumitur bonus ca. 49. nu. 10 -  Homicidium & omne delictum interdum punitur poena ordinaria, interdum poena extraordinaria, interdum nulla ca. 19. nu. 18 -  Homicida an puniatur capitaliter, si vnum occidit, cum alium vellet occidere ca. 96. nu. 32 -  Homicidium sui facere, quare homini non liceat ratione improbata nouiss. ca. 11. nu. 1 -  Homicidij reus quando quis fiat, ard. q. ca. 19. nu. 4 -  Homicidium culpa perpetratum extraordinariam inducit punitionem ca. 19. nu. 9 -  Homicidium nec dolo nec culpa consider abilis factum poena etiam extraordinaria caret ca. 19. nu. 10 -  Homicidium aut vulnus insperato factum non habet plus culpae, quam fuerat in causa, vt si ab ebrio fieret ca. 19. nu. 12 -  Homicidij reus non fit, qui dat operam rei illicitae, ex qua sequitur homicidium praeter voluntatem occisoris, cum Soto contra commu. opin. conclusiones sex capit. 19. nu. 15. -  Homicidium fecit, qui vulnus tantum infligere volebat, an homicidij reus fiat ca. 19. nu. 17 -  Honoris defendendi causa licet alterum occidere c. 11. n. 10 -  Honoris causa licet inire duellum ca. 11. nu. 15 -  Honorem nobilioribus qui non exhibent, an teneantur iniuriarum ca. 18. nu. 19 -  Honor reliquis rebus preciosior ca. 11. nu. 9 -  Honor cunctis rebus praeferendus ca. 42. nu. 8 -  Honor amissus an recuperari possit ca. 11. nu. 11 -  Honores separari possunt per actum meritorium, vel demeritorium, vel medium ca. 11. n. 17 -  Honoris sui homo an sit dominus ca. 11. num. 7 -  Honor vitae aequatur ca. 11. nu. 8 -  Honor virtute paratus laedi potest per actum demeritorium, non per meritorium, vel medium ca. 11. num. 18 -  Honorem exhibere nobilibus reliqui an cogantur ca. 18 num. 18 -  Hospitalis rector praesumitur quaesisse de bonis hospitalis ca. 105. nu. 33 -  Hospitia gratis an regis familiae a ciuibus debeantur, not. q. ca. 8. nu. 15 -  Hypocrisis detestanda ca. 8. nu. 57 -  Hypothecaria quanto tempore praescribatur, ardua q. ca. 60. nu. 4 -  Hypothecaria vel pignoratitia directa vt praescribatur, ard. q. ca. 60. nu. 9 -  Hypothecaria an competat ante excussum principalem debitorem ca. 60. nu. 8 -  Hypothecaria generalis an praescribatur, ard. q. c. 60. n. 12 -  I. -  IEiunium non ob solam carnis macerationem inductum est, contra nouiss. ca. 25. nu. 14 -  Immemorialis praescriptio quae dicatur ca. 51. nu. 49 -  Impeditis sua sponte non subuenitur ca. 60. nu. 5 -  Impedito non currit praescriptio ca. 60. nu. 3 -  Impeditis currit praescriptio 30. annorum ca. 60. nu. 15 -  Impedito etiam sine spe restitutionis, currit tempus, si potuit remouere impedimentum, & neglexit ca. 60. nu. 10 -  Impedito agere de euictione an currat praescript. ca. 60. num. 14 -  Imperium quo maius, eo maius periculum in praef. nu. 99 -  Imperium a Deo esse, varie intelligitur ca. 21. nu. 22 -  Imperia an sint a fatis ca. 20. num. 6 -  Imperatoris potestatem anormalam non esse ca. 29. n. 17 -  Imperium a Deo esse vt intelligendum ca. 29. nu. 4 -  Imperio omnes initio vtuntur, sed illico abutuntur ca. 8. nu. 53 -  Imperium a Papa in Imperatorem numquam migrauit, quia apud eum nunquam fuerat, ardua quaest. ca. 21. nu. 27 -  Imperiorum variationes ca. 20. nu. 34 -  Imperium esse videtur de iure naturali, vel gentium primaeuo, ita tamen vt cesset coactio ca. 21. nu. 23 -  Imperatori non subsunt ciuitates liberae, contra Docto. ca. 21. nu. 6 -  Imperatori Romano non licere magistratus in omnibus mundi ciuitatibus ponere, contra Doct. ca. 21. nu. 7 -  Imperatori Romano non subsunt etiam de iure reliqui principes, contra Bal. & alios ca. 21. num. 5 -  Imperator non est dominus rerum singularium, contra quosdam ca. 21. num. 4 -  Imperatorem alieno in territorio delinquentem posse puniri, contra nouissimos ca. 22. num. 19 -  Imperator non est vnicus Christi vicarius ca. 22. nu. 20 -  Imperatori reliquos principes non teneri tributum praestare, contra nouiss. ca. 22. nu. 16 -  Imperator olim Papam eligebat ca. 22. nu. 7 -  Imperatori olim suber ant ecclesiae ca. 22. nu. 8 -  Imperium an etiam post tempus immemoriale possimus effugere ca. 82. nu. 18 -  Imperium quare non sit inter bruta, quae secialiter vel gregatim vitam degunt, vt est inter homines ca. 21. nu. 24 -  Imperator vnus solus in mundo esse non debet capit. 22. num. 21 -  Imperator Romanorum an sit Dominus totius mundi, egregia q. ca. 20. num. 1 -  Imperium an sit immediate a Deo ca. 20. nu 4 -  Imperio vacante legatus Papae non exercet iurisdictionem temporalem ca. 22. nu. 4 -  Imperator non potest castrum ciuitatis alicui concedere, contra Doct. ca. 4. nu. 7 -  Impossibilia an possit Deus ca. 51. nu. 48 -  Impossibilia sunt, quae turpia sunt ca. 51. nu. 66 -  Impossibilium nulla obligatio ca. 51. nu. 47 -  Impossibile reputatur, quod est nimis difficile c. 51. nu. 46 -  Incapax simpliciter an tempore immemoriali praescribat ca. 84. nu. 11 -  Incertus euentus remouet laesionem interpretatiue ca. 52. num. 11 -  Incertitudo vbi est, ad coniecturas deueniendum est ca. 90. nume. 6 -  Indefinita relata ad rem aequipollet vniuersali cap. 90. num. 3 -  Indefinitae ambiguitas ca. 30. nu. 21 -  Indicere bellum ca. 10. nu. 10 -  Indorum regiones an bello infestare liceat ca. 10. nu. 11 -  Indefinita an aequetur vniuersali ca. 20. nu. 30 -  Indefinita negatiue prolata an aequipolleat vniuersali, & quid si affirmatiue proferatur, ardua quaest. c. 30. n. 16 -  Indefinita quando aequetur vniuersali ca. 30. nu. 14 -  Indefinita negatiue prolata non magis nec minus aequatur vniuersali ex proprietate sermonis, quam si affirmatiue proferretur ca. 30. nu. 20 -  Indefinita aequipollet vniuersali ca. 8. nu. 44 -  Industriosus quisque praesumitur ca. 105. nu. 2 -  Industria quotidie acquirit ca. 105. nu. 4 -  Indefinita aliquando cuique ex multis solidum tribuit ca. 90. nu. 5 -  Infideles licet Papam non recognoscant, non ideo possunt bonis suis spoliari, contra Doct. Idem & si Imperatorem non recognoscant, contra eosdem c. 24. n. 5 -  Infideles contra naturam peccantes, rebus suis priuari non posse, ard. quaest. c. 25. nu. 2 -  Inferior superioris iura nequit subuertere c. 35. nu. 10 -  Inferior ius superioris potest interpretari c. 5. nu. 18 -  Ingenium labescit calamitatibus c. 10. nu. 5 -  Iniuriarum actio quo tempore finiatur ca. 2. nu. 15 -  Iniuria verbalis an infra dies 30. reuocari possit, not. quaest. ca. 18. nu. 38 -  Iniuria non cadit sub potestate, sed sub tempestate c. 26. n. 3 -  Immemorialis temporis acquisitio non admittit probationem in contrarium etiam per confessionem, contra Aymo. & alios ca. 83. nu. 34 -  Innocens an damnari possit, not. q. ca. 13. nu. 1 -  Inuidia sedatur virtute in praef. nu. 20 -  Inutilium interuentus non nocet, vbi eorum defectus non noceret ca. 81. nu. 14 -  Instrumento decreti iudicis si dicitur omnia solennia interfuisse, omnia solennia adfuisse praesumuntur cap. 39. num. 2 -  Instrumentum rite exemplatum praesumitur post longum tempus ca. 63. nu. 5 -  Instrumentum minus solenne ex longa sui obseruantia fide dignum fit ca. 63. nu. 6 -  Ex ff. veteri. -  Intell. l. manifestae. ff. de iure iur. c. 31. n. 43 -  Intell. l. ius ciuile. ff. de iust. & iure cap. 50. nu. 7. & c. 51. nu. 54 -  Intell. l. princeps. ff. de legibus simil. ca. 2. num. 1. cap. 3. n. 3. .ca. 26. nu. 16. &. ca. 39. nu. 21 -  Intell. l. cum de in rem verso. ff. de vsur. ca. 56. nu. 16 in cap. 58. nu. 11. & 14 ca. 61. nu. 3. & 18. ca. 64. nu. 31. & 35. ca. 65. nu. 5. ca. 83. nu. 4. & ca. 84. nu. 8. & 20 -  Intell. l. cum hic status. §. ait Oratio. ff. de iu. dot. c. 2. nu. 6 -  Intell. l. si quis diuturno. ff. si seruit. ca. 64. nu. 24. ca. 65. nu. 6. ca. 66. nu. 4. ca. 85. nu. 11. & ca. 87. nu. 5 -  Intell. tit. ff. ad leg. Acquil. ca. 84. n. 35. & ca. 35. nu. 14 -  Intell. l. filium eum. ff. qui sunt sui vel alie. ca. 48. nu. 32 -  Intell. l. 1 ff. de const. prin. ca. 2. nu. 1. & 6. & in ca. 26. n. 13. ca. 43. nu. 2. & c. 45. nu. 4. 5. & 16 -  Intell. l. si in lege. ff. locati ca. 95. nu. 9. & 11 -  Intell. l. maritus. ff. locati ca. 95. nu. 13 -  Intell. l. si non mortis, & l. Papinianus. §. si quis mortis. ff. de inoff. testa. ca. 106. nu. 21 -  Intell. l. de precatio. ff. ad l. Rodiam, de iactu. c. 20. nu. 18 -  Intell. l. quaecunque. ff. de publ. in rem act. c. 39. nu. 10 -  Ex Infortiato. -  Intell. l. filio quem. ff. de lib. & posth. ca. 107. nu. 23. & 24 -  Intell. l. qui in aliena. ff. de acqui. haered. cap. 64. num. 30. & ca. 64. num. 3 -  Intel. l. pe. §. testamento. ff. de secund. tab. ca. 64. nu. 23 -  Intell. l. non putauit. §. si quis sua manu. ff. de bo. po. con. ta. filiusque quide mandato patris sui exhaeredationem scripsit non excluditur a querela contra communem c. 106. n. 22 -  Intell. l. 2. §. nepotibus. ff. de vulg. ca. 106. nu. 6 -  Intell. l. si exhaeredato, & in l. miles ita. ff. de mil. test. contra Ang. & alios, vt etiam qui in potestate non est, possit exhaeredari ca. 106. nu. 10 -  Intell. l. 3. §. si emancipatus. ff. de contratab. c. 106. n. 11 -  Intell. l. si testamentum. ff. de testam. ca. 100. nu. 2 -  Intell. l. filio praeterito. ff. de iniust. rupto. ca. 99. nu. 3. 14. in consil. 100. nu. 5 -  Intell. l. licet imperat. ff. de leg. 1. ca. 2. nu. 6 -  Intell. l. si Titio & Maeuio. §. Iulianus. ff. de leg. 2. ibidem. -  Intell. l. fi. ff. de lucro instituen. ibidem -  Intell. l. Lucius. ff. de cond. & dem. c. 48. nu. 17. & 22 -  Intell. l. qui in aliena. §. interdum. ff. de acq. haer. capit. 101. num. 2 -  Ex ff. nouo. -  Intell. l. cum haeredes. ff. de acq. poss. ca. 69. nu. 9 -  Intell. ad. tit. ff. pro derelicto, qui est omnium firmissimus titulus ca. 9. nu. 10 -  Intell. l. 4. ff. de vsucap. ca. 56. nu. 14. -  Intell. l. quod vulgo. ff. pro empt. ca. 58. nu. 13 -  Intell. l. si id quod. ff. pro derelicto. cap. 65. num. 17. & c. 79. nu. 7. & nu. 13 -  Intell. l. quemadmodum. ff. de acquirend. possess. cap. 69. num. 10. -  Intell. l. fi. ff. pro suo ca. 58. nu. 13. & ca. 79. n. 15 -  Intell. l. 1. §. si quis propter. ff. de itinere actuque priuato, c. 75 nu. 4 -  Intell. l. cum stip. sim. mihi a proculo. ff. de verb. oblig. c. 95. nu. 8. & 10 -  Intell. l. in illa stipulatione, & l. hoc iure. ff. de verb. oblig. ca. 95. nu. 3 -  Intell. l. cum haeres. ff. de diuers. & temp. praescript. ca. 73. nu. 4. -  Intell. l. si vir. ff. pro donato. ca. 67. nu. 7. & cap. 79. num. 4. 5. & 6 -  Intell. l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquir. poss. cap. 89. nu. 6. & 8 -  Intell. l. in personam. ff. de reg. iur. ca. 10. nu. 17 -  Intell. l. culpa caret, & l. nullum crimen. ff. de reg. iur. ca. 16. nu. 7 -  Intell. l. nemo. ff. pro legato ca. 81. nu. 18 -  Intell. l. a Titio. ff de furt. cum concord. ca. 69. nu. 11 -  Intell. l. & ideo haesitat, vt ff. de verb. obl. ca. 95. nu. 13 -  Intell. l. 2. §. circa. ff. de doli exceptione, contra Doct. c. 83. nu. 3. & nu. 9 -  Intell. l. si quis ab alio. §. fi. ff. de re iudi. ca. 25. nu. 38 -  Intell. l. 2. §. si sub conditione. ff. pro empt. ca. 79. n. 2 -  Intell. l. 1. 2. pe. & fi. ff. pro lega. ca. 69. nu. 4 -  Intell. l. totius tituli de furt. ca. 48. nu. 36. & c. 55. nu. 15 -  Ex Codice. -  Intell. l. 2. C. quor. appella. non recipi. ca. 41. nu. 15 -  Intell l fi. C. de lib. prae. contra Gl. & alios c. 106. nu. 15 -  Intell. l. si filius. C. de pet. haere. ca. 64. nu. 29 -  Intell. auth. bona damnatorum. C. de bon. pros. c. 96. nu. 2 -  Intell. l. 1. C. de patr. potes. ca. 84. num. 21 -  Intell. l. humanitatis. C. de impub. ca. 106. nu. 8. & 30 -  Intell. l. 2. C. de inoff. testa. contra communem & emancipatum exhaeredatum querelam habere c. 106. n. 12 -  Intell. tit. C. ad l. Aquil. ca. 46. nu. 35 -  Intell. tit. C. de furt. ibi. nu. 36 -  Intell. l. non iustum. C. ad Trebell. ca. 2. nu. 6 -  Ex Institutio. -  Intell. §. fi. de iniurijs ca. 72. nu. 10 -  Intell. §. fi. & quod Principi, de iur. natur. ca. 2. nu. 1. 6. & ca. 26. nu. 13. & ca. 43. nu. 2 -  Intell. tit. de oblig. quae deli. ca. 48. nu. 36. & 46 -  Intell. tit de vi bono. rapt. ca. 48. nu. 35. & c. 55. nu. 15 -  Intell. tit. de lege Aquil. c. 48. nu. 35. & c. 54. nu. 14 -  Intell. §. non tamen, quib modis test. infir. c. 64. nu. 23 -  Intell. l. si quis haeredem. C. de institut. substitu. c. 106. nu. 4 -  Intell. l cum quidam. C. de legatis, cum similibus c. 106. nu. 18. -  Intell. l. si filius. C. de pet. haere. contra Doct. c. 64. nu. 33. & vide in c. 66. nu. 2 -  Intell. l. fi. §. sin autem. C. com. de leg. ca. 79. nu. 10 -  Intell. l. fi. C. de legi. c. 2. nu. 61. &. 8 -  Intell. C. de inoff. test. in l. ex tribus, & ad creationem pupillaris non est necesse, quod legitima relinquantur, sed tantum ad eius iam creatae resolutionem vitandam, contra communem c. 106. nu. 20 -  Intell. l. donationes quas. C. de don. inter virum & vxorem. c. 3. nu. 6 -  Intell. l. nullo. C. de rei vendi. c. 58. nu. 13. ca. 65. nu. 9. & 11. c. 83. nu. 3. & c. 84. nu. 19 -  Intell. l. 2. C. pro emp. c. 79. nu. 9 -  Intell. vn. in prin. C. de cad. tollen. c. 50. nu. 4. -  Intell. l. neque fructuarium. C. de vsufruct. c. 65. nu. 18. 73. nu. 1. & 11 -  Intell. l. Grachus. C. de adult. c. 49. nu. 9 -  Intell. l. ad titulum. C. de vi bonorum rap. c. 55. nu. 15 -  Intell. tit. C. de furt. c. 48. nu. 36 -  Ex auth. -  Intell. auth. vt cum de app. cog. §. aliud quoque. c. 106. n. 16 -  Intell. antll. vt Eccle. Rom. §. habeat c. 52. nu. 21 -  Ex iure can. -  Intell. c. 1. de praescrip. lib. 6. in c. 83. nu. 41. c. 84. nu. 18. & c. 87. nu. 4. -  Intellectus c. cum Ecclesia, de causa possess. & propr. c. 85. nu. 6. &. c. 87. nu. 10 -  Intell. clem. quia contingit, de relig. domi. ca. 25. nu. 27 -  Intell. c. qui causam damni, de reg. iur. lib. 6. c. 48. nu. 41 -  Intell. c. ad decimas, de rest. spolia. lib. 6. ca. 81. nu. 22. c. 86 nu. 1. & in cap. 87. nu. 16 -  Intell. c. cum personae. §. quod si tales, de priuileg. lib. 6. c. 85. nu. 12. & c. 87. nu. 9. & 17 -  Intell. c. cum simus, de reg. ca. 37. nu. 11. & ca. 106. nu. 11 -  Ex legibus regijs. -  Intell. l. 14. tit. 1. par. 6 c. 103. nu. 12 -  Intell. ad l. regi. 6. tit. 1. part. 6. ca. 106. nu. 17 -  Intell. l. 6. tit delos hidalgos, lib. 4. ordinamen. capit. 87. nu. 19 -  Intell. l. fi. tit. de las praescriptio, lib. 5. ordina. capit. 83. nu. 36. -  Intell. & de vlt. l. fi. tit. 3. lib. 5. ord. & l. 22. tit. 3. lib. 1. ord. ca. 102. nu. 24 -  Intell. pragmaticae legionensis & pragma. Regis Fernandi ca. 87. nu. 2. & 21 -  Intell. pragma. Regis Entici & pragma. anni. 1403. ca. 77. nu. 20. & cap. 87. nu. 20 -  Intell. l. 54. Tauri. ca. 64. nu. 12 -  Intell. l. 45. Tauri. ca. 57. nu. 25. & 29 -  Intell. statu in Medioliani ca. 57. n. 30 -  Intell. l. tauri ca. 57. nu. 20 -  Intellectus infirmitas est, quaeritur legem vbi naturaliter sentimus ca. 51. nu. 42 -  Inuidia sedatur virtute in praefat. nu. 20 -  Inuidia pares impetit in praef. num. 19 -  Interpretatio pia quae fit in actu non reiterabili cessat, quando actus ille reiterabilis est ca. 91. nu. 7 -  Iracunde facta an pro infectis habeantur, in his quae iuris sortiuntur effectum, ard. quaest. cap. 18. nu. 31 -  Ira ex iniusta causa concepta nec remouet nec lenit poenam ca. 18. nu. 30 -  Ira non praesumitur nisi probetur ca. 18. nu. 32 -  Italiae ciuitates an potuerunt se subducere ab imperio, contra Dec. & Ang. cap. 82. nu. 9 -  Iudaeorum paruuli possunt eripi parentibus vt baptizentur ca. 8. nu. 12 -  Ira per dies triginta non videtur durare ad excusandum, contra Doct. ca. 18. nu. 37 -  Ira iusta poenam mitigat legalem ca. 18. nu. 40 -  Ira remouet rationem ca. 18. nu. 34 -  Ira post interuallum an poenam legalem minuat, egreg. q. ca. 18. nu. 41 -  Ira factum non videtur post interuallum c. 18. nu. 35 -  Irae motus quis factum infra quot dies dicatur, elegans q. ca. 18. nu 39 -  Ira iuste concepta efficit, vt etiam post interuallum abolitio criminis impetrari possit ca. 18. nu. 42 -  Iracundia ex iusta causa orta remouet poenam incontinenti, sed ex interuallo non remouet, sed lenit c. 18. n. 29 -  Iudices Hispalenses a Rege electi, digniores caeteris, in praef. nu. 29 -  Iudex potest ex causa terminos legales alterare etiamsi sit dictio taxatiua ca. 5. nu. 20 -  Iudex ex causa legales transgredi potest ca. 14. nu. 4 -  Iudici, non parti denuncians est suum ostendere tenetur ca. 80. nu. 2 -  Iudici dicenti ex iusta causa se legem transgressum creditur ca. 14. nu. 5 -  Iudex proclama generale facere nequit ad poenas legis alterandas, fallit interdum ca. 31. nu. 28 -  Iudicis officiali delinquente an Iudex teneatur, capitu. 35. num. 9 -  Iudicis arbitrio quam minima relinquenda ca. 1. nu. 12 -  Iudex interdum permittit arma noctu portare contra formam statuti ca. 31. nu. 32 -  Iudex interdum alterat terminum ad restitutionem definitum ca. 31. nu. 25 -  Iudicis decretum semper praesumitur iustis ex causis interpositum cum communi ca. 39. nu. 1 -  Iudicis maioris factum rite factum praesumitur ca. 39. num. 3 -  Iuramentum reuerentia emissum non obligat, capitul. 35 num. 18 -  Iuramentum an impediat rescissionem colore laesionis enormissimae ca. 2. nu. 17 -  Iuramentum damno passi quod stetur, vt intelligendum not. quaest. 36. nu. 4 -  Iuramenti calumniae renuntiatio non firmatur longo tempore, noua opin. ca. 64. nu. 19 -  Iuramento calumniae non potest renunciari tacite, contra Doct. ca. 64. nu. 20 -  Iuramentum praesumitur ex longo tempore c. 62. nu. 4 -  Iurisdictio suprema an praescribatur ca. 79. nu. 20 -  Iurisdictio an praescribatur ca. 83. nu. 35 -  Iurisdictio est propter vsum ca. 29. nu. 3 -  Iurisdictio suprema an praescribi possit, ingens pugna cap. 82. nu. 1 -  Iurisdictio cum litera c. an iurisdictio sine litera c. concedatur, nil interest, noua decla. c. 3. nu. 10 -  Iurisdictione concessa an veniat etiam merum & mistum imperium, ard. quaest. ca. 3. nu. 9. -  Iurisdictionem alienam vsurpare interdum capitale est ca. 21. nu. 35. -  Iurisdictioni alienae se committere stulticia est ca. 8. n. 52 -  Iurisdictio initio Mundi nulla erat, sed postea esse coepit cap. 41. nu. 40. -  Ius gentium primaeuum dicitur naturale ca. 53. nu. 3 -  Ius gentium quid in praef. nu. 118 -  Ius accrescendi est lucrum simile praescriptionis, c. 52. nu. 18 -  Ius naturale quid ca. 27. nu. 11 -  Iure naturali abutimur falsis imbuti doctrinis, in praefat. num. 2 -  Iuri naturali derogare vt possimus ca. 82. nu. 5 -  Ius positiuum iuris naturalis repetitiuum non naturale, sed positiuum dicitur ca. 51. nu. 51 -  Iurisdictio suprema an tempore immemoriali iure regio praescribatur ca. 82. nu. 17 -  Ius commune quid ca. 45. nu. 17 -  Ius positiuum aut consuetudines inducure non possunt, quod iustitiae naturali aduersatur ca. 51. nu. 41 -  Ius naturale est diuinum ca. 55. nu. 10 -  Ius naturale & diuinum non immutantur per abusus ca. 51. nu. 50 -  Ius naturale appellatur ius gentium primaeuum, cap. 41. nu. 30 -  Ius naturale & diuinum obligant nos ante vllam promulgationem non si in iure diuino positiuo ca. 44. nu. 10 -  Iurisgentium secundarij quae sunt, libere possunt immutari ca. 54. nu. 6 -  Ius gentium secundarium positiuum est ca. 46. nu. 12 -  Ius nouum per adiectionem, vel declarationem fit, quo ad particulam solum additam, vel detractam c. 51. nu. 53 -  Iuri canonico subsunt omnes Christiani ca. 51. nu. 39 -  Ius ciuile & canonicum quasi societatem coisse videntur ca. 87. nu. 28 -  Ius naturale interdum transgreditur ca. 31. nu. 10 -  Ius gentium primaeuum appellatur natura vel naturale ius ca. 10. nu. 18 -  Ius naturale & diuinum an semper obligent in conscientia ca. 29. nu. 12 -  Ius naturale & ius diuinum vt differant ca. 29. nu. 13 -  Iure naturae omnia erant communia ca. 4. nu. 3 -  Ius naturale compulsionis ignarum ca. 35. nu. 15 -  Ius canonicum per inferiorem interdum dispensatur ca. 31. nu. 12. -  Ius naturae est ius gentium ca. 16. nu. 11 -  Ius diuinum interdum transgreditur ca. 31. nu. 11 -  Ius naturale a Deo posset immutari ca. 27. nu. 9 -  Iure naturali & gentium regimur, a quo non recedimus nisi ex causa ca. 26. nu. 14 -  Ius gentium secundarium initio fuit ius ciuile ca. 54. n. 4 -  Ius gentium primaeuum appellatur naturale ca. 51. n. 14 -  Ius ciuile non ligat Principes aut extraneos a iurisdictione ca. 51. nu. 31 -  Ius gentium secundarium dicitur positiuum c. 54. nu. 3 -  Iussus per interuentum furoris cessat ca. 108. nu. 5 -  Iusticia naturalis est immutabilis ca. 51. nu. 44 -  Iusticia virtutum regina ca. 51. nu. 56 -  Iusticia gratis exhibenda est a iudicibus, & a Principibus, nec valeret consuetudo contraria in Ecclesiasticis ca. 7 nu. 1 -  Iusticiae denegatio Principibus periculosa in praef. nu. 17 -  Iusticiae quae pestis capitalior ib. nu. 8. & in c. 62. nu. 16 -  Iusticiae commendatio in praef. nu. 15 -  L. -  LAbores an fugiendi in praef. nu. 94 -  Labor praemio dignus in praef. nu. 87 -  Labores vt ad veram gloriam & aeternam vitam conducibiles, ita ad humanam noxij sunt in praef. nu. 92 -  Labores faciunt viros celebres in praef. nu. 88 -  Lazarus in praef. nu. 64 -  Legatus de latere causam interdum committit definiendam sine strepitu ca. 31. nu. 23 -  Legatum relictum sub conditione, si haeres infra annum non fecerit, idque in se erat, an debeatur ante finem anni ca. 95. nu. 5 -  Legatum non dicitur ius quaerendum ca. 55. nu. 27 -  Legaui centum filiae si nuberet, & 50. si fieret monacha, monacha facta fuit, an centum habitura sit, ard. quaest. ca. 35. nu. 23 -  Legitimi non sunt liberi ex eo matrimonio nati, quod valebat de iure ciuili, sed non de iure canonico, nec etiam in foro Caesareo succedunt vt filij legitimi, cum communi contra Bal. & Saly. ca. 85. nu. 17 -  Legitima vt ipsis viuo patre assignetur petere nequeunt filij, licet pater dissipet bona sua, egreg. q. c. 106. nu 3 -  Legitima quo titulo liberis aut parentibis relinquenda, ard. quaest. ca. 106. nu. 2 -  Legitima in re aliena an relinqui possit, contra commun. c. 106. nu. 43 -  Legitima iure C. quo titulo relinquenda c. 106. nu. 3 -  Legitime suppl. non petitur condictione ex lege, contra com. ca. 106. nu. 41 -  Legitimam viuo patre monacho an filius petere possit, ard. quaest. ca. 37. nu. 10. & in ca. 106. nu. 10 -  Legitima vt sibi assignetur petere nequeunt filij, licet pater dissipet bona sua, ard. quaest. ca. 37. nu. 1 -  Legitima filio non debetur in vita patris ca. 37. nu. 2. & in ca. 106. nu. 2 -  Legitimis patre monacho viuente, licet sit minorita, non debetur filio contra communem c. 37. n. 12 & in ca. 106. nu. 12 -  Legislator an malo obuiare teneatur, ard. q. ca. 49. nu. 5 -  Legislator non praesumitur habere animum obligandi ad poenam aeternam, sed ad solam temporalem expressam, vel arbitrariam ca. 29. nu. 7 -  Legis principatum ad vtilitatem ciuium est c. 30. nu. 3 -  Legis ratione in particulari cessante, ipso facto enodatur ille a legis vinculo, contra nouiss. ca. 25. nu. 12. -  Lex interdum non communis toleratur ca. 31. nu. 26 -  Legum verbo aut scriptura non obligamur, sed mente ca. 8. nu. 43 -  Lex si vtilis non est, noxia est ca. 29. nu. 22 -  Lex poenalis non obligat in conscientia, etiam si poenam imponat ipso iure, vel ipso facto, & etiam si nullam defensionem reus possit habere, quod vltimum est contra nouiss. ca. 29. nu. 19 -  Legis fraudatur quis ca. 30. nu. 9 -  Legis verba transgrediuntur ex mente ipsius, etiam a iudice ordinario, quando ea lex coepit esse noxia ca. 31. nu. 2 -  Legum & statutorum exorbitantium verba restringuntur secundum subiectam materiam ca. 35. nu. 7 -  Leges ad propriam vtilitatem ferre tyranni est, ad publicam principis ca. 30. nu. 2 -  Legem principis aut reipublicae secularis nunquam obligare in conscientia ca. 29. nu. 16 -  Lex humana non potest esse iusta, nisi deriuetur naturali vel diuina ca. 29. nu. 20 -  Leges humanae & diuinae concursus ca. 29. nu. 21 -  Lex humana nequaquam obligat transgressorem ad peccatum, siue sit poenalis siue non, & siue grauis sit materia siue non ca. 29. nu. 18 -  L. 3. Tauri. ca. 103. nu. 9 -  Lex sufficit quod sit tolerabilis ca. 27. nu. 14 -  Leges ferre potest princeps sine vllius consilio ca. 2. num. 20 -  Leges nouare malum ca. 8. nu. 50 -  L. 3. tit. 15. lib. 1. ordi. cap. 102. nu. 2 -  Lex canonica non praesumitur velle obligare ad poenam aeternam ca. 29. nu. 10 -  Legis resistentis transgressor an mortaliter peccet, contra Docto. ca. 77. nu. 20 -  Lex sit inutilis, vel aliquantulum noxia a principio, an vero postea talis esse incipiat, multum interest ca. 46 num. 15 -  Legem in particulari cessare potest interpretari homo priuatus, contra Doct. ca. 46. nu. 8 -  Legem in particulari cessare iudex ordinarius potest interpretari, contra Doct. quinimo ita interpretari necesse habet, contra Doct. & etiam princeps ad id tenetur contra Doct. ca. 46. nu. 7 -  Legum, principum & arbitrorum potestas non egreditur fines commissionis a populo datae ca. 29. nu. 2 -  L. si mater. C. de inoffi. testamento ca. 66. nu. 6 -  Legum in coniectura sese fundantes vnaquaeque in suo foro seruanda est ca. 76. num. 7 -  Leges nouae noxiae sunt ca. 44. nu. 4 -  Lex quando teneat priuilegiatos ca. 45. nu. 2 -  Legis ratio non cessat, quando contingenter cessat ca. 46. nu. 9. contra Doct. -  Lex noua priuilegiorum reuocatoria non ligat ante sui promulgationem ca. 44. nu. 9 -  Lex initio vtilis, & si postea fiat inutilis, non perdit vim obligatoriam, contra Theologos ca. 46. nu. 3 -  Lex ne quis caedat syluam suam, cessat, vbi id noxium esset in parte regionis, contra Doct. ca. 46. nu. 6 -  Lex non valet, nisi publice vtilis sit, & rationabilis, & a naturali vel diuina lege deriuetur ca. 46. nu. 2. -  Legem non faciunt verba ipsius, aut scriptura, sed mens ca. 46. nu. 5 -  Leges an mero iure obligare incipiant ante sui promulgationem ca. 44. nu. 1 -  Lex contractus est, & contractus lex est ca. 44. nu. 5 -  Lex & mandatum aequantur in obligando ca. 44. numero 6 -  Lex inutilis vel aliquantulum noxia in foro animae seruanda est ca. 46. nu. 13 -  Lex est vt contractus ca. 52. nu. 10 -  Legislator an malo obuiare teneatur, ard. q. ca. 49. nu. 5 -  Lex noua praeterita annullans, an extendatur ad diu obseruata ca. 65. nu. 19 -  Lex noua ante sui promulgationem non ligat, etiam scientes, contra nouiss. ca. 44. n. 3 -  Lex si vtilis non est, noxia est ca. 50. nu. 3 -  Legis vita quanta sit ca. 50. nu. 12 -  Leges ante sui promulgationem non ligant etiam quo ad contractus infirmandos ca. 44. nu. 7 -  Lex positiua large dici potest naturalis ca. 50. nu. 6 -  Leges declaratoriae respiciunt etiam praeterita, & obligant ante sui promulgationem ca. 44. nu. 2 -  Legibus consensu obligamur ca. 55. nu. 3 -  Legis vis ca. 42. nu. 10 -  Legem sibi imponere an priuatus possit, ardua quaest. cap. 47. nu. 6 -  Lex inutilis an valeat ca. 50. nu. 11 -  Lex etiam iustos comprehendit ca. 45. nu. 11 -  Lex positiua vt valeat debet deriuari a lege naturae ca. 50. nu. 5 -  Leges positiuae specificant ex materia iuris naturae ca. 50 nu. 8 -  Lex ciuilis in materia spirituali praesumptionem inducere nequit, cum communi opin. ca. 85. nu. 18 -  Lex generalis comprehendit etiam personas priuilegiatas, si in ea materia, qua de agitur, non reperiuntur habere priuilegium speciale ca. 84. nu. 24 -  Lex positiua contra ius gentium secundarium valet ca. 46. num. 11. -  L. tit. 15. lib. 2. ordin. ca. 96. nu. 5 -  L. 3. tit. de los alcaldes, lib. 3. ordin. ibid. nu. 6 -  L. 3. tit. 1. lib. 5. ordi. ibid. nu. 30 -  L. 3. tit. 5. lib. 2. ordi. ca. 103. nu. 2 -  L. 1. tit. 4. lib. 1. ord. ca. 103. nu. 5 -  Lex inutilis an valeat, ard. quaest. ca. 50. nu. 1 -  Leges post sui promulgationem an teneant inculpabiliter ignorantes ca. 44. nu. 11 -  Leges ligent nec ne an priuato iudicare liceat ca. 46. nu. 1. ard. quaest. -  Leges passim mutare nocet ca. 46. nu. 14 -  Legum verbis aut scriptura non obligamur, sed earum sensu ca. 25. nu. 5 -  Lex canonica in materia pauci momenti, an ad poenam aeternam possit obligare ca. 29. nu. 11 -  Lex parum vtilis, vel etiam omnino invtilis, vel etiam aliquantulum noxia seruanda est ca. 46. nu. 10 -  Lex an obliget in conscientia, ard. q. & quid si sit poenalis ca, 29. nu. 1 -  Legum plurimum intell. ca. 29. nu. 24 -  Lex poenalis quare non obliget in conscientia capit. 29. nu. 6 -  Lex humana concordans cum iure diuino vel naturali non inducit nouum ius ca. 29. nu. 17 -  Leges resistentes an obligent nos ad peccatum, contra nouiss. ca. 77. nu. 19 -  Lex vt vt nulla collecta imponi possit, cessat quando vt imponatur vtile esse coepit ca. 31. nu. 1 -  Leges Hispanae hic relatae quod non obligant in conscientia cap. 29. nu. 15 -  Legis canonicae potestas ad obligandum in conscientia ca. 29. nu. 9 -  Lex generalis vel localis iniusta quare effectu careat ca. 31. num. 35. -  Lex ad unum quarterium ciuitatis regulariter non valet ca. 31. num. 27. -  Lex generaliter loquens non comprehendit personas peculiare priuilegium habentes in illa materia ca. 103. nu. 5. -  Legumque principum salubrius imperium ca. 1. nu. 11 -  Legum & conuentionum eadem est natura ca. 1. nu. 23 -  Legis ratione cessante in particulari, an cesset ipsa lex ca. 87. nu. 23. -  Legem vtilem esse Reipublicae oportere ca. 30. nu. 1 -  Legalis obligatio est ad patiendum tantum ca. 28. nu. 12 -  Legalis causa cessante cessat lex, contra nouissimos ca. 25. nu. 15 -  L. 12. titulo delos corregidores, lib. 2. ordin. ca. 105. nu. 44. -  Legalis obligatio vnde descendat cap. 28. nu. 11 -  Lex iniqua a Principe lata an valeat ca. 26. nu. 29 -  Leges ferre possunt alij praeter Imperatorem ca. 22 nu. 22. -  Libertatis fauore an modus deficiens desinat nocere cap. 93. nu. 26. -  Libertas hominibus iure naturae debita ca. 20. nu. 26 -  Libertas animorum describitur ca. 9. nu. 13 -  Libertas corporis & animi non aequantur ca. 9. nu. 12 -  Libertatis definitio ca. 17. nu. 5 -  Libri huius inscriptio declaratur in praef. nu. 12 -  Lites breuiari interest Reipublicae ca. 41. nu. 18 -  Litis ingressus an praescriptione tollatur, quando per eam vtile tantum dominium quaeritur ca. 56. nu. 2. -  Lites a prouincijs ad curiam non reuocandae capitul. 51. num. 74 -  Lites breuiari expedit reipublicae & principaliter ca. 52. nu. 12. -  Loci consideratio magni momenti est in praef. nu. 133 -  Locupletari aliena iactura nisi sit iniuriosum, iniquum non est, cum Cagn. contra Dec. ca. 52. nu. 13 -  Longum tempus inducit mutationem malae fidei ca. 62. nu. 2 -  Longum tempus legitimat executionem ca. 63. nu. 2 -  Longum tempus facit filium praesumi emancipatum ca. 61. nu. 17 -  Lucrum res efficacissima in praef. nu. 84 -  M. -  MAgistratus quilibet large dicitur rex, in praefat. nu. 123. -  Magistratuum quantum onus ca. 41. nu. 21 -  Magistratus ciues tueri tenetur ca. 43. nu. 11 -  Magistratus an populum vendere possit ca. 43. nu. 22 -  Magistratus minores an leges transgredi possint, ardua q. ca. 35. nu. 24 -  Maiestatis lege committitur contra ciuitatem liberam, cum multis contra non paucos ca. 72. nu. 20 -  Maioribus maiora debentur in praef. nu. 18 -  Maioratum vter ex duobus geminis habiturus sit, si incertum sit vter eorum natus fuerit ca. 90. nu. 11 -  Maioratus in venditione non praesumitur licentia principis ex tempore longo, noua opin. ca. 64. nu. 16 -  Maioratus in successorem vel etiam in haeredem continuari potest poss. natur. ca. 57. nu. 17 -  Maioratus vni diuitias, multis seruitutem miseram inducit ca. 8. nu. 7 -  Maioratus noxij sunt ca. 41. nu. 6 -  Malaefidei vitium an purgetur tempore ca. 79. nu. 16 -  Malaefidei superuentus, post completam praescriptionem non nocet, ingens pugna ca. 74. nu. 1 -  Malaefidei praesumptio an purgetur longissimo tempore, ard. quaest. ca. 81. nu. 2 -  Malaefidei vitium purgatur tempore ca. 79. nu. 18 -  Malafides praesumitur de iure canonico in praescribente contra eum, qui habeat fundatam intentionem de iure, sed ipsa mala fides tempore purgetur ca. 87. nu. 7 -  Malaefidei emptor est, qui altero denunciante se dominum esse, nihilominus emit ca. 80. nu. 1 -  Malaefidei possessor est, qui contra iura sua mercatur ca. 81. nu. 1 -  Malaefidei possessor quis dicatur c. 32. nu. 10 -  Malam fidem non dicit habere, qui contra iura mercatur, si & prohibitio fiebat ob priuatam vtilitatem, & cum eo contraxit, qui inops intellectus a lege non praesumebatur, noua traditio ca. 79. nu. 8 -  Malafides non semper sequitur & arguitur ex scientia rei alienae cap. 72. nu. 5 -  Malafides impedit praescript. 30. annorum iure canonico & ciuili cap. 73. nu. 9 -  Malafides nocet etiam in praescriptione immemoriali, ardua quaest. ca. 81. nu. 10 -  Mala etiam fide a defuncto possessum an haeres praescribat longo tempore contra communem ca. 73. nu. 5 -  Mala fides praesumpta quae deducitur ex denunciatione, an impediat praescript. 30. annorum ca. 80. nu. 7 -  Mala fides praesumitur de iure canonico in praescribente contra eum qui habebat fundatam intentionem de iure, sed ipsa mala fides tempore purgatur ca. 87. nu. 7 -  Mala fides an noceat, quando contractus fit per procuratorem ca. 71. nu. 1 -  Malae fidei emptor est, qui emit ab eo, quem dominum non esse fama est ca. 80. nu. 4 -  Mala fides defuncti haeredi non nocet, quo ad rem non quasi haereditariam apprehensam ca. 73. nu. 17 -  Mala fides incidens post coeptam a defuncto praescrip. non impedit, quin haeres eam possit perficere, etiamsi velit vti accessione temporis defuncti, contra communem ca. 73. nu. 6. -  Mala fides aut hortis an noceat successori vniuersali, cap. 73. num. 3 -  Mala fides ficta quando noceat ca. 73. nu. 20 -  Mala fides quando in esse intelligatur ca. 72. nu. 2 -  Malae fidei vitium potest purgari ca. 73. nu. 13 -  Mala fide esse videntur ementes aut dono accipientes oppida & reditus regales a regibus Hispaniae, malam fidem, inducit denunciatio quae praeuenerat non quae postea secuta fuit ca. 80. nu. 8 -  Malam fidem populus quando videatur habere, & quomodo purgetur ca. 71. nu. 5 -  Mala fides non potest non esse pie sumpta, contra Doct. ca. 73. nu. 18 -  Mala fides an praesumatur ex defectu tituli quando apparet antiquior possessor ca. 81. nu. 6 -  Mala fides non praesumitur ex tituli defectu post annos 30. cap. 81. nu. 7 -  Mala fides authoris an impediat praescribi eandem rem ab haere. ardua pugna ca. 37. nu. 7 -  Mala fides respectu vnius impedit praescriptionem respectu alterius, ard. q. ca. 79. nu. 21 -  Mala fides non videtur adesse, nisi tribus demum concurrentibus ca. 79. nu. 14 -  Malitijs obuiandum ca. 93. nu. 5 -  Malum minus eligendum ex duobus malis ca. 48. nu. 2 -  Mandatum ex longa scientia & patientia an praesumatur, ard. q. ca. 62. nu. 7 -  Mandatum regis de oppidis alienandis vt intelligendum ca. 103. nu. 5 -  Mandatum an inducatur ex scientia & patientia inter absentes, ard. q. ca. 62. nu. 8 -  Mandatum generale restringitur ex mente concedentis ca. 43. nu. 5 -  Mandatum ostendere debet, qui alterius vtilitatem denunciat ca. 80. nu. 6 -  Mandatum & commissionem etiam in melius egredi non licet ca. 5. nu. 7 -  Mandatum egressus interdum capite punitur, licet res bene cesserit ca. 5. nu. 8. -  Manumissio praesumitur post longum tempus ca. 61. nu. 11 -  Mater illustris potest naturali filio substituere exemplariter, contra Doct. ca. 106. nu. 26 -  Mater ratione tutelae male administratae non capitur, etiam si per pactum renunciasset omni legum auxilio ca. 97. nu. 8 -  Mater ex mala tutelae administratione an possit incarcerari, cum omni legum auxilio renunciauit, ard. q. ca. 97. nu. 1. -  Matrimonium non infirmat lex noua ante sui promulgationem ca. 44. nu. 8 -  Matrimonium spirituale metu etiam reuerentiali contractum vitiatur, aliud in carnali matrimonio ca. 35. nu. 17 -  Matrimonium hodie an vitietur per metum reuerentialem ca. 35. nu. 19 -  Matrimonium per patres contractum, respectu liberorum an vitietur metu reuerentiali ca. 35. nu. 21 -  Matrimonium quando praesumatur de iure ciuili, & quando de iure canonico ca. 85. nu. 6 -  Matrimonium praesumitur post longum tempus ca. 61. nu. 10 -  Matrimonium metu contractum irritatur ca. 35. nu. 20 -  Medicus qui dum morari valetudinem aegroti volebat, eum peremit, an reus homicidij fiat, not. q. ca. 19. nu. 16 -  Mens praeualet verbis ca. 43. nu. 3 -  Mens tenet primum locum, sequentem verisimilitudo, vltimum verba ca. 30. nu. 6 -  Mentium humanarum varietas ca. 9. nu. 11 -  Merum quid significet ca. 4. nu. 2 -  Media talia intelliguntur, qualia extrema ca. 88. nu. 3 -  Meretrici datum effugit dominium dantis ca. 48. nu. 7 -  Meretrix in foro conscientiae, an mercedem petere, vel retinere possit, ard. q. ca. 48. nu. 5 -  Meretrix si vult nubere ei, qui ad supplicium ducebatur, an sit audienda ca. 48. nu. 15 -  Meretrices an tolerandae ca. 48. nu. 1 -  Meretrici quod datur, ei acquiritur ca. 48. nu. 9 -  Meretricibus sui quaestus gratia datur actio & retentio ca. 48. nu. 3 -  Meretrici datum repeti nequit ca. 48. nu. 10 -  Meretrici an liceat vim inserri ca. 48. nu. 4 -  Meretrici datum non publicatur, contra Accursium & Guiliel. ca. 48. nu. 16 -  Meum mihi inuito, vt iniquum est adimi, ita aquam me volente ca. 52. num. 2. -  Meum prodigere possum ca. 55. num. 13 -  Meum negligere quando videar ca. 53. num. 4 -  Miles regulariter subest legibus ca. 26. nu. 6 -  Miles an iure communi in dubio vti videatur ca. 26. nu. 5 -  Miles hodie, surdus, & mutus testantur cum communi contra Cuma. Ias. & alios ca. 103. nu. 4 -  Miles etiam mutus & surdus testantur, cum communi contra nouiss. ca. 103. nu. 3 -  Minor non comprehenditur statuto puniente eum, qui de comitatu bladum extrahit ca. 32. nu. 12 -  Minor non comprehenditur statuto puniente delicta non communia ca. 32. nu. 11 -  Modus mistus deficiens per casum non nocet ca. 93. nu. 25 -  Modi pluralitas resoluitur in singularitates ca. 93. nu. 29 -  Modus & conditio differunt ca. 92. nu. 2 -  Monachi minoritae an dominium habeant in commestibilibus & vtensilibus, ard. q. ca. 17. nu. 10 -  Monachi an possint esse executores testamentorum, ard. q. cap. 98. nu. 1 -  Monachi minoritae fundi ad vendendum, an sint capaces ca. 32. nu. 13 -  Monachismo superueniente an rumpatur testamentum cum communi, & contra alteram communem ca. 102. num. 2. -  Monachismus vel religio vel ordo religiosorum quando factus videatur ca. 105. nu. 49 -  Monachus non testatur cum communi ca. 102. nu. 1 -  Monachi bona etiam quo ad possessionem transeunt ipso iure ad monasterium ca. 105. nu. 2. -  Monomachia vnde dicta ca. 12. nu. 4 -  Monachus testatur Papa permittente cum communi ca. 2. nu. 102 -  Monachismi & religionis tria substantialia vota ca. 105. num. 50 -  Mores mutantur & hominum opiniones. ca. 27. nu. 7 -  Morum mutatio quotidie fit ca. 20. nu. 32 -  Mors ciuilis naturali morti non aequiparatur, nisi in casibus in iure expressis ca. 108. nu. 2 -  Moras non patitur auxilium ca. 21. nu. 30 -  Mors quid sit in praefa. nu. 68 -  Mortem naturalem sequitur ademptio bonorum ca. 96. num. 2 -  Mortui resurrectio in hoc seculo non expectanda ca. 108. num. 4. -  Mortui quo loco iacebunt in praefa. nu. 69 -  Mors saxis venit ca. 55. nu. 8 -  Mors indiuidua in praefa. nu. 70 -  Mortem certam oppetere pro saluanda tota etiam patria nullus tenetur ca. 13. nu. 11 -  Moriuntur fatiscuntque saxa & monumenta in praefa. num. 37 -  Morte delinquentis liberatur fideiussor ipsius ca. 96. nu. 23 -  Mors nihil ca. 55. nu. 7. & ca. 57. nu. 15 -  Mulieri parcendum est aduersus dolum praesumptum ca. 97. nu. 51 -  Mulier capi non potest pro debito ciuili, cum communi opin. ca. 97. nu. 2 -  Mundi dominum nullum esse, nec vnquam fuisse, aut futurum, & contrarium monstrum esset, noua ratione docemur ca. 20. num. 10 -  Mundi dominus in temporaelibus nec fuit Christus dominus noster, nec est Papa, nec Imperator, sed solus Adam ca. 21. num. 3 -  Mundus sub vno esse Imperatore nihil incommodius cap. 20. num. 37 -  Mundum vni principi non subesse ostenditur iure tam naturae quam gentium, & etiam ciuili, & diuino capit. 20. num. 27 -  Mundi dominum qui se iactaret, daemonum e coelo cadentium audaciam superaret ca. 21. num. 33 -  Mundus continet quatuor elementa omnia generantia ca. 56. num. 13 -  Mundus constat quatuor elementis ca. 51. num. 3 -  Mundi dominum vnum hominem esse, nocentissimum esset ca. 21. num. 34 -  Mundi vox varie sumitur ca. 20. nu. 29 -  Mutus qui illam solam vocem exprimere potest, sic, vel, testari potest ca. 103. num. 8 -  N. -  NAturalis filius & nepos legitimus ex filio naturali non excluduntur ab vxore patris iure regio ca. 102. num. 17 -  Naturalis, nothus, spurius, & similes institui possunt sub conditione si a Principe legitimentur, cum communi ca. 102. num. 19. -  Naturalis vt succedat, quando concurrit iam legitimus ca. 102. num. 18 -  Naturalis filius & nepos legitimus ex filio naturali exaequantur ca. 102. num. 16 -  Naturae suae quaeque facile reddunt ca. 82. num. 4 -  Natura dux optima ca. 7. num. 5 -  Naturalis filius ex concubina fauorabilior est, quam si ex seorsum habitante nasceretur contra nouiss. quod procedit etiam iure regio ca. 102. num. 11 -  Naturalis capit duas vncias ab initio, fallit varie ca. 102. num. 15 -  Naturalis filius vt succedat ca. 102. num. 10 -  Nauigantes morti proximi ca. 20. num. 15 -  Nauigatio horrida ca. 20. num. 20 -  Nauigatio impossibilis fere & noxia reputatur c. 51. n. 45 -  Nauigatio perfida ca. 20. num. 16 -  Nauigare contra naturam est ca. 20. num. 13 -  Nauigare nephas est ca. 20. num. 12 -  Nauigare est animam ventis credere ca. 20. num. 17 -  Nauigare triste est ca. 20. num. 11 -  Nauigantes inter viuentes esse non videntur ca. 20. nu. 21 -  Nauigationis inuentor fuit mortis inuentor ca. 20. nu. 18 -  Nauigare periculosissimum est ca. 20. nu. 14 -  Nauigare est ire contra leges naturae ca. 20. num. 19 -  Necessitatis aut bellorum tempore iudex potest compellere ciues ad pecunias mutuandas Reipublicae c. 6. nu. 7 -  Necessitati culpatae non subuenitur ca. 35. nu. 16 -  Necessitatis causa receditur a regulis iuris ca. 90. nu. 12 -  Negatiua praecepta an efficacius obligent, quam affirmatiua? ard. q. ca. 30. nu. 19 -  Nepotes & deinceps iura suorum habentes, an sub omni conditione possint institui haeredes, nota. quaestio cap. 107. numero 5. -  Necessitas sponte causata non consideratur ca. 60. nu. 7 -  Nil vt non generat aliquid, ita aliquid ad nihilum nunquam reducitur, sed transmutari potest ca. 50. nu. 11 -  Nobilitatis priuilegium quanto tempore pereat cap. 64. num. 5 -  Nobilis aggressus non tenetur fugere ca. 11. nu. 14 -  Nobilitatis priuilegia a nobis possunt separari ca. 11. n. 24 -  Nobilitas quid ca. 25. num. 31 -  Nobilis vel hidalgus quando participet commoda, licet non participet onera ca. 35. num. 3 -  Nobilis non capitur pro debito ciuili ca. 97. num. 7 -  Nobilitatis commendatio ca. 25. num. 32 -  Nobiles an homines suos caedere plagis possint, ardua q. ca. 8. nu. 10 -  Nostrum nobis absolute non aufertur ob publicam etiam vtilitatem, sed demum data compensatione idonea, ardua quaest. ca. 5. nu. 1 -  Nostrum nobis inuitis saepe etiam sine facto nostro adimitur ca. 48. num. 23 -  Nostrum nobis inuitis & ignaris quandoque aufertur ca. 75. num. 2 -  Nostrum nobis sine facto nostro non rato ex legis dispositione adimitur ca. 74. nu. 2 -  Nostrum prodigere fas est ca. 48. nu. 8 -  Nostrum interdum sine facto nostro nobis aufertur cap. 82. num. 12 -  Nostrum quando pro derelicto videamur habere ca. 73 num. 12 -  Notariatus praesumitur ex longo tempore ca. 62. num. 5 -  Notarius interdum potest pluries scripturam edere cap. 31. num. 31 -  Notorietas excludit, aut non eget probatione aut causae cognitione ca. 103. num. 19 -  Notorium est allegandum ca. 7. num. 10 -  Notorij vis ca. 20. num. 23 -  Notorietas superat omne genus probationis ca 51. nu. 43 -  Notorium iuris non expedit allegari ca. 7. num. 15 -  Nothus capere potest ex testamento patris cum nouissimis contra Bar. Oldra. & alios ca. 102. nu. 12 -  Nothus & naturalis differunt in successione abint. cap. 102. num. 13. -  Notorium quam habeat vim noua distinctio ca. 76. nu. 8 -  Nouari non potest obligatio praescripta ca. 53. num. 14 -  Nuptiarum fauore minor potest transgredi praeceptum testatoris, quod aliter transgredi non liceret cap. 94. num. 21 -  O. -  OBligatio & actiones ciuiles comprehendunt principes ca. 45. nu. 13 -  Obligatio vtraque tollitur praescriptione contra communem ca. 53. num. 9 -  Obligatio interdum praesumitur post longum tempus ca. 53. num. 5 -  Obligatio naturalis ex delicto orta, an perimatur praescriptione, ard. q. ca. 55. num. 4 -  Obligatio vtraque vt perimatur, an fieri possit per legem, ard. q. ca. 53. nu. 20 -  Obligatio naturalis oritur ex iuregentium primaeuo ca. 53. num. 2 -  Obligari personaliter durius quam rem tradere suam, & alienari cap. 61. nu. 4 -  Obligatio naturalis an perimatur praescriptione capit. 51 num. 24 -  Obligatio sola naturalis non est efficax contra principem Romanum ca. 45. nu. 14 -  Obligatio vtraque perimitur praescriptione, acceptilatione & nouatione, contra Doct. ca. 53. nu. 12 -  Obligatio naturalis an praescriptione perimatur cap. 53. num. 1 -  Obligationem praescriptione debilitari, falsum est, quia extinguitur ca. 53. nu. 10 -  Obligationi naturali quare non assistat lex ciuilis capit. 10. num. 20 -  Obligationi naturali an lex assistere desinat, egregia declaratio ca. 10. nu. 22 -  Obligatio facti an sit praecisa ca. 25. nu. 33 -  Obligamur mente, non verborum aut literarum figura ca. 30. num. 7 -  Obligatio naturalis vnica est ca. 10. nu. 19 -  Obliuio praesumitur post longum tempus ca. 61. nu. 6 -  Occasio quid ca. 9. nu. 9 -  Occidens mediatorem se defendendo punitur, si erat de illis, qui se defendere non debebat ca. 19. nu. 21 -  Occidens mediatorem se defendendo punitur si erat de illis, qui fugere tenebantur ca. 19. nu. 20 -  Occidens lapide versus hominum turbam iacto, extra ordinem punitur ca. 19. nu. 22 -  Occidens quare occidatur ca. 18. nu. 24 -  Occidere licet etiam extra casus veteri lege contentos ca. 8. num. 47 -  Occidens mediatorem interdum extraordinaria poena, interdum nulla punitur, ordinaria nunquam capit. 19. num. 19 -  Occisionis vitandae praeceptum egregia declaratio cap. 8. numero 42 -  Occidens non occidendi, sed vulnerandi animo, an occidatur, not. q. ca. 18. nu. 43 -  Occidens vt occidatur, an procedat etiam in iudice, qui innocentem capitaliter damnauit ca. 18. num. 26 -  Occidere bannitum si licet, licebit etiam si sit pater, aut filius occisoris ca. 49. nu. 13 -  Occidens damnatum ad mortem capite punitur cap. 18. num. 23 -  Occidens mediatorem dum filium, vxorem, discipulum, aut famulum castigaret, an puniatur c. 19. nu. 23 -  Occidere an liceat hominem pro rerum defensione, ardua quaest. ca. 57. nu. 8 -  Occidens adulterum, an peccet, ard. q. c. 49. num. 4 -  Officia publica honores sunt c. 42. nu. 9 -  Officium quando praesumatur affectatum ca. 105. nu. 5 -  Officialis quando praesumatur quaesisse de bonis fisci ca. 105. num. 23 -  Officia quando vendere non licet, tunc nec decet, nec expedit, contra Theol. idem e contra, contra eosdem capit. 43. num. 8 -  Officia publica vendere principi non solum licet, sed & decet quando a populo erat insufficienter dotatus, contra Theologos ca. 43. nu. 9 -  Officia publica populus vendere potest c. 42. nu. 5 -  Officia publica & dignitates non dignis, sed dignioribus danda ca. 43. num. 14 -  Officiorum venditio a populo libero facta decens videtur ca. 42. num. 12 -  Officia publica vendita, an transeant ad successores cap. 43. num. 12 -  Officia publica an vendi possint? ard. q. ca. 42. nu. 1 -  Officia publica vendente populo praesumam id vtile esse, contra Doct. & quid si a principe venderentur cap. 42. num. 1 -  Officia publica an princeps vendere possit? ca. 43. nu. 1 -  Officia publica an vendere possint Duces, Comites, & Marchiones ca. 43. num. 10 -  Officialis praelatus & similes possunt probare quod non quaesierunt intuitu officij vel dignitatis ca. 105. nu. 32 -  Officia publica ita vendi posse, vt transeant ad successores, contra Sotum ca. 43. nu. 17 -  Officia publica vendi licet etiam practice ca. 42. nu. 13 -  Opinio Basteorum & Saduceorum circa animarum immortalitatem in praef. nu. 66 -  Operibus credendum ca. 51. nu. 6 -  Opera indicant auctorem ca. 51. nu. 63 -  Oratio prima in praefa. nu. 13 -  Oratio sequens in praefa. nu. 14 -  Oratio negatiua an plus neget, quam affirmatiua affirmet, ard. q. ca. 30. nu. 18 -  Ordo sacer praesumitur ex longo tempore ca. 61. num. 23 -  P. -  PActi appellatione & non factum venit capitul. 52. num. 6 -  Pactum futurae successionis inter liberos de patris haered. improbatur ca. 37. nu. 6 -  Pactum nudum cum Principe Romano initum non est efficax ad agendum contra Principem, contra Doct. nec contra priuatum, contra eosd. ca. 45. nu. 15 -  Parentibus maior pietas debetur quam reliquis ca. 97 num. 7. -  Pactum futurae successionis inter liberos initum super patris viuentis haereditate improbatur ca. 106. nu. 5 -  Papa non exercet iurisdictionem temporalem vacante imperio, ard. q. ca. 22. num. 1 -  Papae electio de consuetudine spectat ad Cardinales ca. 22. num. 10 -  Papa an iuriscripto derogare possit, ardua quaest. ca. 26. num. 26 -  Papa ius diuinum potest interpretari ca. 5. num. 19 -  Papa vacante imperio non praescribit Imperatoris iurisdictionem ca. 22. num. 2 -  Papa an habeat iurisdictionem tempor alium in toto orbe, ard. q. ca. 21. nu. 1 -  Papa non potuit alienare Castellum Perusinum, contra Doct. ca. 4. num. 6 -  Papatu vacante Imperator non exercet iurisdictionem spiritualem ca. 22. nu. 5 -  Papae abutenti an occurri possit ca. 41. num. 25 -  Papa sine Cardinalium consilio ardua expedire an possit? ard. q. ca. 23. num. 2 -  Papa an habeat temporalem iurisdictionem? egregia q. ca. 2. nu. 2 -  Parentum vtrique par pietas debetur, licet eis in liberos non sit par potestas ca. 97. num. 4 -  Parentibus summus honor a liberis debetur ca. 37. nu. 5. & ca. 106. num. 4 -  Parochus interdum extra parochiam potest residere ca. 31. num. 30 -  Pascendi ius an tempore ordinario praescribatur, contra communem ca. 83. nu. 40 -  Pater filij iniuriam an remittere possit, ardua quaestio ca. 15. num. 8 -  Patria est omne solum ca. 51. nu. 12 -  Patientia sine tempore longo non inducit consensus praesumptionem ca. 64. nu. 4 -  Patriae magis quam parentibus debemus ca. 16. nu. 15 -  Pater ob iniuriam filij etiam ignoscentis agere potest ca. 18. num. 7 -  Paternum praeceptum quatenus obliget filium c. 29. nu 14 -  Patronatus iura iustius conceduntur terrae ab infidelibus debellatae causa, quam dotationis causa c. 51. nu. 38 -  Pater illustris potest naturali filio substituere exemplariter, contra Doct. ca. 107. nu. 26 -  Pauperes alienigenis pares ca. 41. nu. 8 -  Pauperibus an currat tempus appellandi, ardua quaest. ca. 141. nu. 5 -  Pauperes stipendia non praestant aduocatis, procuratoribus, iudicibus, & notarijs ca. 41. nu. 3 -  Paupertas excusat a prosecutione appellationis cap. 41. num. 2 -  Paupertas excusat moram soluendi ca. 41. num. 1 -  Pauperes non collectantur ca. 41. nu. 4 -  Pauperes quare non collectantur ca. 4. nu. 7 -  Pauperibus currit tempus, sed restituuntur ca. 60. nu. 11 -  Pecunia quando mutatur, vt solutio fieri debeat, ardua q. cap. 2. nu. 7 -  Peccatum fere omne contra naturam esse c. 42. nu. 3 -  Peregrinus expers testandi actiue & passiue ca. 51. nu. 32 -  Periculum vbi maius, ibi maior remuneratio in praefa. num. 98 -  Poena status finitur morte ca. 96. nu. 14 -  Poenalis obligatio extinguitur ipso iure praescriptione ca. 55. nu. 5 -  Poenis sponte subijcimur ca. 52. nu. 7 -  Poenae vt consensum dedisse videmur ca. 52. nu. 17 -  Poenis an ex aequitate quadam obligemur ca. 55. nu. 2 -  Poena spontanea non est poena ca. 55. nu. 22 -  Poenae legales an obligent naturaliter, ard. q. ca. 55. nu. 1 -  Poena culpae aequa ca. 18. nu. 36 -  Poena non datur culpa cessante ca. 55. nu. 18 -  Poena conuentionalis praescribi potest ca. 55. nu. 23 -  Poenam pecuniariam aerario publico applicandam iudex facilius potest remittere, quam parti applicandam ca. 24. num. 18 -  Poena a principibus, vel iudicibus vt & quatenus remitti possit, egregia dist. ca. 18. nu. 117 -  Poenam legalem iudex remittens, lege punitur c. 15. nu. 12 -  Poenam post partis abscessum minuere potest iudex contra nouiss. aliquantulum, ex toto autem remittere nec iudex potest nec princeps, contra nouiss. nam iudex & princeps differunt in quanto, non in toto, contra nouiss. ca. 18. nu. 9 -  Poena non est actus irritatio, quando non fit in odium agentium ca. 28. nu. 5 -  Poenam euitare facit ordinariam quaelibet etiam iniusta causa ca. 18. nu. 28 -  Poena etiam immoderata non differt ab alia quo ad hoc vt in conscientia debeatur, contra Decium & Cagn. ca. 28. nu. 14 -  Poenam lenire etiam post sententiam interdum & licet & expedit capit. 31. numero 3. -  Poena promissa sub conditione si opus infra annum factum non fuerit, an peti possit ante finem termini ca. 95 num. 4 -  Poena caret, qui figit hominem dum taurum loco solito agitatum figere curabat, non sic si in loco insolito cap. 19. num. 11 -  Poena corporalis interdum datur insensato ca. 96. nu. 11 -  Poena, culpa maior non sit c. 19. nu. 6 -  Poenitentiae an locus sit ante scripturam confectam quando in scriptis fit contractus, ard. q. ca. 28. nu. 21 -  Poena etiam pecuniaria non transit in haeredes in criminibus publicis c. 96. nu. 18 -  Poena in priuatis delictis an transeat ad haeredes ca. 96. num. 20 -  Poena pecuniaria an transeat in haeredes morientis infra tempus appellandi ca. 96. nu. 18 -  Poena corporis afflictiua finitur morte delinquentis ca. 96. num. 7 -  Poena delicti quae imponitur ipso iure, semper transit ad haeredes ca. 96. nu. 22 -  Poena commutatur ex inhabilitate personae plectendae ca. 96. num. 30 -  Poenitentiam a Papa iniunctam minuit episcopus c. 31. n. 4 -  Poenam parti vel fisco applicandam quando princeps possit remittere c. 24. nu. 13 -  Poena peccato aequa ca. 12. nu. 3 -  Poena delicti an transeat in successorem dignitatis ca. 96. num. 21 -  Poena an debeatur in conscientia ca. 32. nu. 9 -  Poena conuentionalis non magis nec minus debetur in conscientia quam legalis, contra Decium, Cagno. & alios ca. 28. nu. 15 -  Poena adulterij non extenditur ad vitiantem monacham, egregia q. cap. 35. nu. 11 -  Poena dupli aut quadrupli an peti possit de iure canonico ca. 28. num. 10 -  Poenam etiam in conscientia an creditor petere possit, ard. quaest. ca. 28. nu. 20 -  Poena corporea quare non descendat in haeredes capit. 96. num. 13 -  Poena transit contra haeredes, quando delictum opponitur excipiendo ca. 96. nu. 23 -  Poena non extenditur de casu vero ad casum fictum ca. 31. num. 40 -  Poena & premio rem publicam contineri in praefatio. numero 81 -  Poena est infirmatio actus ca. 28. num. 3 -  Poena suos debet tenere authores capitul. 35. num. 5. & c. 48. num. 40 -  Poena an post sententiam, quae transit in rem iudicatam, transeat ad haeredes ca. 96. nu. 19 -  Poena legalis si petatur, debetur in conscientia a damni aedificatore etiam quo ad damni aestimationem vbi interfuit dolus, contra communem opinionem, idem si culpa lata contra eandem communem opinionem capit. 28. num. 17 -  Poena etiam ipso iure irrogata non debetur in conscientia, contra communem opin. ca. 28. nu. 13 -  Poena conuentionalis etiam nimis dura non debetur minus nec magis, quam si esset mediocris, contra Accursium, Decium, Corse. & Cag. ca. 28. num. 16 -  Poena pro damno leuissima culpa dato, non debetur etiam in foro contentioso, contra Lud. Rom. & Nico. Pigno. ca. 28. num. 19 -  Poena pro damno leui culpa dato, an debeatur in conscientia, ard. q. ca. 28. nu. 18 -  Poena pecuniaria an transeat in haeredes post sententiam ca. 96. num. 17 -  Poena par culpae vt intelligatur ca. 24. nu. 17 -  Poena culpae par ca. 8. num. 51. & ca. 55. num. 20 -  Poenam legalem etiam si procedatur per modum accusationis, iudex alterare potest ex causa, ard. q. ca. 35. n. 4 -  Poena in contractu apposita quare leniat obligationem principalem, noua declaratio ca. 29. num. 5 -  Permitt ere malum, alienum est a lege ca. 49. nu. 7 -  Petitorium suspendere, & ad possessorium redire, an liceat post litem contestatam, ard. q. ca. 87. n. 27 -  Pluralitas resoluitur in suas singularitates, etiam in conditionibus implendis ca. 92. num. 2 -  Possessionis vel quasi possessionis ius & commodum quanto tempore quis acquirat, contra eum, qui fundabat intentionem suam de iure ca. 87. num. 15 -  Possessio vel occupationis ius olim erat in rebus soli ca. 57. num. 22 -  Possessio naturalis solo animo retinebatur iuregentium etiam primaeuo ca. 57. n. 24 -  Possessio vt continuetur in haeredem ex vi statuti, vel in successorem maioratus, intelligitur nisi ab alio occupetur, ard. q. ca. 57. num. 19 -  Possessionis continuatio exigitur ad praescribendum cap. 58. num. 1 -  Possessorio recuperandae an obijci possit exceptio de sententia lata inter easdem partes, dubia pugna cap. 88. num. 4 -  Possessio quae ipso iure in maioratus successorem vel in haeredem transiuit, coepta sine vllo vitio fuit naturaliter ab aliquo tertio, vtilis est ad praescribendum, contra Doct. ca. 57. num. 27. & ea possessio nil interest occupata esset haereditate iacente an postea, contra Claudium ibi num. 28 -  Possessionem occupauit tertius, an sit vi repellendus cap. 57. num. 31. & possessio naturalis non est in quatuor speciebus ibi enumeratis, contra Doct. ibi num. 32. -  Possessor an sit tuendus in sua possessione contra aduersarium, qui suam intentionem fundabat de iure si diu vel aliquandiu dissimulauit ca. 86. num. 11 -  Possessor an sit lite pendente tuendus in sua possessione, & etiam contra actorem, qui suam intentionem fundabat de iure ca. 86. nu. 9 -  Possessor quando sit tuendus contra fundantem suam intentionem de iure, ard. q. ca. 85. nu. 9 -  Possessorio retinendae an obijci possit exceptio de dominio in continenti probando, dubia pugna ca. 88. num. 3 -  Possessorio recuperandae non magis opponi potest exceptio sententiae latae inter easdem partes, quam exceptio cuiusque alterius causae legitimae inter easdem partes habitae, contra communem opin. cap. 88. num. 5 -  Possessorio remedio agenti potest opponi exceptio de dominio in continenti probando ca. 88. num. 1 -  Possessionis vel quasi possessionis ius & commodum quanto tempore quis acquirat contra eum, qui fundabat intentionem suam de iure c. 87. nu. 15 -  Possessorio recuperandae non magis opponi potest exceptio sententiae latae inter easdem partes quam exceptio cuiusque alterius causae legitimae inter easdem partes habitae, contra comm. opin. cap. 88. nu. 5 -  Possessorio recuperandae an obijci possit exceptio de sententia lata inter easdem partes, dubia pugna capitul. 88. nu. 4. -  Possessionis ius quo tempore amittatur ca. 86. num. 12 -  Possessorio recuperandae non potest obijci exceptio de dominio in continenti probando ca. 88. nu. 2 -  Possessio diutina an transferat in aduersarium onus probandi ca. 86. nu. 5 -  Possessorio retinendae an obijci possit exceptio de dominio incontinenti probando, dubia pugna c. 88. nu. 3 -  Possessorio remedio agenti potest opponi exceptio de dominio incontinenti probando cap. 88. nu. 1 -  Possessio quaesita per constitutum, vel precarium an sufficiat ad praescriptionem, ard. q. c. 57. n. 5 -  Possessor quando sit tuendus in sua possessione contra eum, qui suam intentionem fundabat de iure, & est ard. q. ca. 86. nu. 3 -  Possidere se ignorans si vere possideat praescribit ca. 69. num. 7 -  Possessio vitiosa perdurat ca. 65. nu. 14 -  Possessio ignoranti interdum quaeritur ca. 69. nu. 8 -  Possessionem capit haeres testamentarius, licet filius praeteritus sese opponat ca. 100. nu. 4 -  Possessio perditur decennio ca. 76. nu. 4 -  Possessionis vitium vt purgetur ca. 59. nu. 4 -  Possessio naturalis an sufficiat ad praescriptionem, ca. 57. num. 3. -  Possessionis vis magna ca. 90. n. 9 -  Possessio dicitur violenta, clandestina, precaria cap. 65 num. 13 -  Possessio ciuilis & naturalis requiritur ad praescriptionem ca. 57. nu. 1. -  Possessio adij citur longi temporis negligentia c. 68. n. 7 -  Pithagorae dogma cap. 27. num. 10 -  Possessio naturalis sola an sufficiat ad praescrip. etiamsi ciuilis ab alio teneatur, ard. quaest. c. 57. nu. 6 -  Possessio vitiosa non prodest ad praescriptionem cap. 59. num. 2 -  Possessio sola radix & fundamentum praescriptionis, noua opin. cap. 65. nu. 10 -  Possessorio recuperandae non potest obijci exceptio de dominio incontinenti probando cap. 88. nu. 2 -  Possessio iunior clandestina praesumitur, cum comm. ca. 85. num. 6. -  Possessio naturalis quid c. 57. n. 21 -  Possessio naturalis iustior quam ciuilis c. 57. n. 16 -  Possessionis continuatio an praesumatur, ard. quaest. c. 58. nu. 5 -  Possessio naturalis sola an sufficiat ad praescriptionem vsusfructus cap. 57. nu. 4 -  Possessio ciuilis sufficit ad praescriptionem c. 57. n. 2 -  Possessio ad aliquo tertio licite an illicite capiatur multum interest ca. 57. nu. 26 -  Possessio in haereditatem iacentem videtur continuata ad explendam praescriptionem, nisi ab alio occupetur cap. 57. n. 18 -  Potentia mentita ca. 51. nu. 67. -  Potestas propter vsum cap. 20. nu. 38 -  Potentia nulla, & finita exaequatur in praefa. nu. 34 -  Potestas ordinaria & absoluta an sit in principibus, ard. quaest. ca. 26. num. 2 -  Potestates etiam minime dicuntur esse a Deo ca. 20. nu. 5 -  Potestatis plenitudine princeps vti videtur, quando alias eius actus periret ca. 26. nu. 9 -  Potestatis plenitudine vel potestate priuilegiata in dubio an princeps vti videatur, egregia q. ca. 26. nu. 21 -  Potestatis absolutae & ordinariae non est in principe differentia, egregia q. ca. 26. nu. 18 -  Potestatis plenitudine cum vtitur princeps, intelligitur de laudabili ca. 26. nu. 11 -  Potestatis plenitudine an princeps possit contractum suum violare ca. 26. num. 12 -  Potestatis plenitudine supplentes, haec clausula refertur adiuris positiui solennia, non adius diuinum naturale vel gentium alterandum ca. 26. num. 27 -  Potentia vera quis ca. 27. num. 1 -  Potestatis plenitudine sine causa iusta an princeps vtatur ca. 26. nu. 10 -  Potentiores digniores in praef. num. 79 -  Potestatis vtriusque finis in praefa. nu. 16 -  Potestatis plenitudo non est ad malum ca. 5. nu. 17 -  Populi rumor non curandus ca. 14. num. 7 -  Populus postquam principem accepit, desinit habere ius legum ferendarum ca. 1. nu. 7 -  Populus regem habens praesumitur facultatem legis ferendi sibi reseruasse ca. 47. nu. 11 -  Populo male alienato adest peccatum & restituendi obligatio ca. 43. num. 21 -  Populus imitatur principem ca. 43. num. 7 -  Populum a principe habitum, qui alienare potest, poterit & vendere, contra nouiss. ca. 43. nu. 20 -  Populus regem habens an leges sibi ferre possit ca. 47. n. 9 -  Populorum a rege alienatorum duplex laesio ca. 43. nu. 19 -  Populi vox & opinio maximam vim habet in praefatio. num. 86 -  Populi vetus memoria pro veritate est ca. 63. num. 9 -  Populorum alienationes necessitatis causa an perpetuo fieri liceat ca. 43. num. 18 -  Populus ad singulos ciues non se habet, vt corpus ad singula membra, contra nouiss. ca. 47. nu. 7 -  Populi vox Dei vox est ca. 51. num. 71 -  Populus principem habens, an leges ferre possit ca. 47. n. 1 -  Pretio qui subditum se fecit, an se liberare possit ca. 82. num. 7. -  Praelatus, vxor, & similes, ex cuius bonis praesumantur contraxisse ca. 105. nu. 6 -  Praelatus tam ex bonis suis quam ecclesiae quaesisse aliquando praesumitur ca. 105. num. 36 -  Praelatus quando debeat facere inuentarium ca. 105. n. 13 -  Praelatus non semper marito assimilatur ca. 105. num. 37 -  Praelatus quaesisse an praesumatur ex bonis ecclesiae ca. 105. num. 1 -  Praelatus qui curauit vt sibi relinqueret, quod quis ecclesiae relinquere volebat, an teneatur ca. 105. nu. 43 -  Praelatus qui laesit ecclesiam in quaesitis vel quaerendis quando teneatur ca. 105. num. 42 -  Praelatus & eius haeres tenentur, si res ecclesiae praescripta est eius culpa ca. 105. nu. 41 -  Praelatus tenetur augere bona ecclesiae si potest cap. 105. num. 40 -  Praelatus an videatur possidere nomine ecclesiae ca. 105. num. 21 -  Praelatus quando de bonis ecclesiae quaesisse videatur, nec ne ca. 105. num. 35 -  Praemium si indiuiduum est vt inter merentes partiatur ca. 90. num. 8 -  Praemium propter onus ca. 35. nu. 2 -  Praelia tumultuaria (scaramuzas vocant) licita esse inter milites, contra nouiss. ca. 49. num. 18 -  Praemium pinguius praestandum esse interpretamur ob facinus memorabile ca. 90. num. 7 -  Praesentia vt probetur ca. 60. nu. 2 -  Praesentia est quid facti ca. 60. num. 1 -  Praescriptiones non tenent extraneos a iurisdictione principes aut priuatos ca. 51. num. 28 -  Praescribere potest ne rex vt quid arduum expediat sine procerum consilio ca. 23. nu. 3 -  Praescriptio de iure canonico, si est annorum 30. procedit si haeres sit in bona fide, licet defunctus fuisset malaefidei possessor, cum communi contra alteram communem. Idem de iure ciuili cum communi, contra alteram communem ca. 73. nu. 14 -  Praemium propositum ei, qui primus vrbis obsessae muros ascenderet, vtri eorum qui muros pariter ascenderunt debeatur, egregia q. ca. 90. num. 1 -  Praescripta actione personali, obligatio naturali si qua super est, non proderit, vt super eam possit fieri nouatio, cum communi contra alteram communem, nec proderit vt ei posset accedere fideiussor, cum communi contra alteram communem, nec pariet exceptionem cum communi contra alteram communem cap. 74. num. 5. -  Praescribere an possit missus in possessionem ex causa noxali vel damni infecti, cum sciret rem illam non esse illius, contra quem decretum fuit interpositum, egregia q. ca. 72. num. 4 -  Praescriptio qualitatis per quam res deterior fit, facilius admittitur, quam praescriptio per quam res tota aufertur ca. 78. num. 2 -  Praescriptio immemorialis non nititur in possessione ciuili, sed naturali detentatione contenta est ca. 81. nu. 20 -  Praescriptio procedit quando vxor virorem alienam donauit etiam si vir eam vxoris esse, & sic donationem quo ad transferendum dominium non valuisse, existimasset, contra Doct. ca. 79. nu. 5 -  Praescriptio immemorialis an cesset si appareat de titulo illegitimo, ard. q. ca. 81. num. 11 -  Praescribatur vt per decennium, vel aliud etiam breuius tempus, statuto ciuitatis superiorem non recognoscentis induci potest ca. 76. num. 9 -  Praescriptione completa cessat restitutio, primo in praescriptione centum annorum: deinde etiam in praescriptione 40. annorum: tertio etiam in praescriptione 30. annorum: quarto etiam in praescriptione ordinaria, haec omnia contra communem cum multis tamen ca. 75. nu. 3 -  Praescriptio longi temporis de iure canonico procedit in ijs, quae sunt modici praeiudicij, licet possidens haberet scientiam iuris alieni ca. 87. num. 6 -  Praescribi iniqua nullo tempore possunt capitul. 51. num. 75 -  Praescribi potest exemptio de iure canonico etiam sine titulo ca. 87. num. 11 -  Praescrip. 30. annorum iure ff. erat incognita ca. 73. nu. 8 -  Praescribi potest tempore immemoriali ius concedendi veniam aetatis, contra Romanum ca. 82. num. 10 -  Praescriptio contingit sine legitimo titulo & cum scientia rei alienae, noua declaratio ca. 65. num. 15 -  Praesumuntur etiam ea quae sunt facti post longum tempus in ijs, quae sunt modici praeiudicij ca. 87. nu. 2 -  Praescriptiones etiam contra ignor antes non sunt iniquae, contra communem ca. 52. nu. 14 -  Praescribit annis 30. emens rem filij, in qua pater habebat vsumfructum ca. 81. num. 9 -  Praescriptio quare non currat sine titulo in reditu alcaualarum ca. 78. num. 3 -  Praescripta actione personali cum bona fide, obligatio naturalis si qua superest, inutilis est, quo ad effectus iuris ciuilis ca. 74. num. 3 -  Praescriptionis exceptio impedit litis ingressum, contra Bald. ca. 54. num. 13 -  Praescriptione semel completa an detur restitutio, egregia pugna ca. 75. nu. 1 -  Praescriptio tam impeditur ex vno vitio quam ex multis, cum quibusdam contra alios ca. 73. nu. 16 -  Praescribere possum sine titulo in casu hic relato ca. 68. num. 2 -  Praescriptio 30. annorum cessat in spurio, qui dispensationem illegitimam impetrauit, eiusque virtute bona patris possedit, egregia q. ca. 81. nu. 18 -  Praescriptioni immemoriali non nocet initium vitiosum ca. 81. num. 16 -  Praescriptio iuris, est probatio etiam vbi requiritur probatio instrumentorum ca. 105. nu. 15 -  Praescriptio non est poena etiam si currat contra scientem, contra comm. opin. ca. 55. nu. 21 -  Praescriptio sine titulo legitimo, & cum scientia rei alienae contingit in decem casibus hic relatis, nouae declarationes ca. 65. num. 16 -  Praescriptio assimilatur iuri accrescendi ca. 59. num. 5 -  Praescriptio, quae currit contra ignorantem non est poena, contra commu. opin. c. 55. num. 17 -  Praescriptionum leges non ex nostro consensu ligant, sicque naturaliter & veluti ex contractu ca. 52. nu. 9 -  Praescribi qui rem suam patitur, eam concedere videtur ca. 52. num. 3 -  Praescriptio longi temporis cessat in spurio, qui bona patris virtute illegitimae dispensationis possidebat ca. 81. num. 19 -  Praescriptio temporis immemorialis consuetudo est, non praescriptio ca. 83. num. 22 -  Praescribi potest tempore immemoriali vt appellationes etiam vltimae non ad regem, sed ad aliquem magnatem deferantur, contra nouiss. ca. 82. num. 8 -  Praescriptio 30. annorum in persona haeredis non magis iustificatur ex confectione inuentarij, quam si illud non confecisset, contra Alex. Ias. Fel. & Bald. ca. 73. nu. 15 -  Praescriptio forenses collectandi breuiori tempore quam immemoriali contingit, cum multis contra multos ca. 83. nu. 37 -  Praescriptio ordinaria non cessat propterea quod sit praesumptio iuris contra possidentem ca. 83. num. 21 -  Praescriptio assimilatur alluuionis acquisitioni ca. 59. num. 6 -  Praescriptio est aduentitium lucrum ca. 59. num. 7 -  Praescriptiones sunt iuris ciuilis ca. 51. num. 23 -  Praescriptio an sit contra aequitatem naturalem, ardua q. ca. 52. nu. 1 -  Praescriptiones nunquam fuissent, si ius ciuile non esset ca. 51. num. 25 -  Praescriptio capit naturam pacti etiam contra ignorantes, contra Gloss. Bald. Fulg. & Barbat. ca. 52. nu. 15 -  Praescriptio an sponte patienti accidere dicatur, ardua q. ca. 52. num. 16 -  Praescriptio quare inuenta ca. 57. nu. 13 -  Praescribi an possint quae Imperatori reseruata sunt, contra nouiss. ca. 22. nu. 18 -  Praescriptio longi temporis de iure canonico procedit in ijs, quae sunt modici praeiudicij, licet possidens haberet scientiam iuris alieni ca. 87. num. 6 -  Praescriptionis exceptio impedit litis ingressum ca. 56. n. 1 -  Praescriptionum materia quatuor principijs seu elementis consistit ca. 51. num. 2 -  Praescri. & iura ciuilia cessant in extraneis populis, principibus, priuatis hominibus ca. 51. num. 36 -  Praescriptio & vsucapio an differant inter se ca. 51. nu. 8 -  Praescriptio triginta annorum iure digestorum non erat cognita ca. 51. nu. 27 -  Praescriptionis continuatio facilior quam inchoatio ca. 59. num. 3 -  Praescribi potest exemptio de iure canonico, etiam sine titulo ca. 87. nu. 11 -  Praescriptio & consuetudo differunt ca. 83. nu. 30 -  Praescribi an possit ius superioritatis, ard. q. ca. 2. nu. 14 -  Praescriptio quare introducta ca. 51. nu. 9 -  Praescriptio cum mala fide quare non valeat ca. 32. nu. 8 -  Praescribi potest ne Papa quid arduum in temporali sua iurisdictione expediat sine Cardinalium cons. c. 23. n. 4 -  Praescriptio sine titulo & cum scientia rei alienae currit in decem casibus hic delatis, nouae declarationes ca. 65. num. 19 -  Praescriptionum materia summi momenti est ca. 51. nu. 1 -  Praescriptionem repellere non potest arbiter assumptus, vt secundum aequitatem iudicet, ard. q. ca. 52. nu. 20 -  Praescriptio interdum occidit non transfert ius ca. 68. n. 4 -  Praestationum annuarum liberati breuiori tempore, quam immemoriali contingit, cum Aymo. contra plures ca. 83. num. 38 -  Praesumuntur etiam ea, quae sunt facti post longum tempus in ijs, quae sunt modici praeiudicij ca. 87. num. 2 -  Principia qualia sunt, talia sunt principiata ca. 7. nu. 6. & ca. 47. num. 10 -  Principiata sunt talia, qualia principia ca. 56. nu. 12. -  Princeps Romanus non subest legibus ciuilibus Romanorum, sed tantum iuri naturali vel gentium, reliqui principes subsunt legibus ciuilibus suarum regionum ca. 26. nu. 15 -  Princeps censum antiquum ciuibus inuitis augere non potest ca. 8. num. 2 -  Princeps merus & legitimus ca. 1. nu. 2 -  Princeps legitimus non merus ca. 1. nu. 3 -  Princeps non est dominus personarum non magis quam rerum, contra Isern. ca. 5. nu. 28 -  Principem possunt ciues abijcere ob ignauiam eius ca. 5. num. 10 -  Princeps rem ciuis sine causa an auferre possit de plenitudine potestatis, ard. q. ca. 5. num. 15 -  Principes imperio abutentes an possint per Papam priuari principatu ca. 8. num. 20 -  Princeps contrahendo cum subditis manet obligatus naturaliter, & ea obligatio est efficax etiam ad agendum, adeo vt nec de potestate absoluta possit ab eo discedere ca. 3. num. 1 -  Princeps nec postquam accusator destitit, potest poenam legis minuere, quae imponi debeat, vbi accusator non esset, contra nouiss. ca. 15. nu. 5 -  Princeps bis aut pluries quando possit ciues collectare ca. 8. num. 1. -  Principum, regum, imperatorum potestas, non est legibus soluta, aut anormala, contra nouiss. ca. 4. num. 10 -  Principem captum an ciues redimere teneantur cap. 7. num. 6 -  Principis homines, ciues non recte appellari, contra Afflictum ca. 8. num. 9 -  Princeps etiam de plenitudine potestatis nequit auferre rem subditi sine causa, ard. q. ca. 15. nu. 1 -  Princeps res regiae coronae regulariter alienare nequit ca. 5. num. 25 -  Princeps oppida alienare nequit, licet retineat sibi iurisdictionem, contra Doct. ca. 4. nu. 9 -  Princeps an pro pace consequenda possit remittere damna priuatis illata, ard. q. ca. 4. num. 11 -  Princeps regalia alienare nequit in enorme, nec etiam in mediocre damnum regni, contra nouiss. & quid si leuissimum esset damnum ca. 5. nu. 23 -  Princeps rem ciuis etiam tempore necessitatis vendere non potest, & quid si sit extrema necessitas ca. 6. num. 5 -  Principes regulariter non sunt legibus soluti ca. 3. nu. 4 -  Princeps non potest modum succedendi a testatore ordinatum mutare, contra Doct. ca. 5. nu. 11 -  Principes boni sunt a Deo ca. 21. nu. 9 -  Princeps cum incapace scienter contrahendo eum habilem facit ca. 3. num. 7 -  Principes oppidum alienare etiam suprema iurisdictione retenta non potest, contra nouiss. ca. 5. num. 3 -  Princeps nec vnum aut certos ciues potest alienare, nec vniuersos. contra Doct. ca. 5. nu. 11 -  Principales conuentiones non habere vim legis, contra communem opin. ca. 3. num. 5 -  Princeps etiam ob publicam vtilitatem oppidum nequit alienare, contra quam plures Doct. ca. 4. nu. 4 -  Princeps subest legibus ca. 1. num. 19 -  Principis praeceptum notorie iniquum non exequitur ca. 2. num. 12 -  Principatus ecclesiasticus ad populorum vtilitatem est ca. 1. nu. 26. -  Principum triplex distinctio ca. 1 nu. 1 -  Principem legibus solutum esse, vt intelligendum, egregia quaest. ca. 26. nu. 13 -  Princeps quoties potestate ordinaria vti potest, toties & plenitudine potestatis, contra quam plures Doct. ca. 26. nu. 19 -  Principes aut populi liberi inter se iure naturali, & gentium ciuili ligantur ca. 51. nu. 30 -  Principes & magistratus mali dicuntur non esse a Deo ca. 21. nu. 11 -  Princeps legitimus leges ferre potest ca. 1. num. 6 -  Princeps legib. subest iure naturali, diuino, & positiuo ca. 45. num. 3 -  Princeps dum legibus abutitur, numquam praesumitur iusta causa motus ca. 41. num. 27 -  Principi imperio abutenti cui occurri non potest in vim iurisdictionis, occurri tamen & potest & debet in vim naturalis defensionis ca. 41. nu. 26 -  Principes sunt Dei ministri in praef. nu. 139 -  Princeps iure naturali ciues ab omni laesione tueri tenetur ca. 51. nu. 72 -  Princeps ciues etiam ob publicam necessitatem perpetuo alienare non potest ca. 64. num. 37 -  Principes an ardua possint sine procerum consilio expedire, ard. q. ca. 23. nu. 1 -  Princeps ex iusta causa defensionem tollere potest in criminalibus, plures arduae q. ca 36. num. 1 -  Princeps subest legibus ca. 26. num. 7. -  Princeps priuilegium non subdito concessum interdum reuocat ca. 31. num. 24 -  Principi an sit plenitudo potestatis ca. 26. num. 22 -  Principes & magistratus alij sunt a Deo ca. 21. nu. 10 -  Principes mali & boni a Deo esse, vt intelligendum, noua declaratio ca. 21. num. 12 -  Princeps in dubio an plenitudine potestatis vti videatur ca. 26. nu. 8 -  Principes an possint leges mutare ca. 2. nu. 19 -  Principis non erit miserrima conditio, licet nequeat oppida alienare, contra Doct. ca. 4. nu. 8 -  Principatus intuetur meram ciuium vtilitatem, non principum ca. 1. num. 10 -  Principum creandorum, aut legum finis populorum vtilitas ca. 1. num. 24 -  Princeps non potest facere supra ius, nec contra ius, contra Doct. ca. 15. num. 3 -  Princeps non est causa causarum, sed solus Deus, contra Doct. ca. 15. num. 2 -  Principum de potestate disputare non est instar sacrilegij ca. 15. num. 4 -  Princeps imperio abutens quid a ciuibus iure spectet, ard. quaest. ca. 8. num. 33 -  Princeps agere potest & debet pro vexatione, aut damno ciuibus suis illato ca. 8. num. 14 -  Princeps esse desinit, qui fit tyrannus ca. 18. num. 10 -  Princeps nobilibus prohibere ne nubant, non potest ca. 17. num. 9 -  Principi quod placuit, ita demum habet vim legis, si populo vtile sit ca. 2. num. 3 -  Princeps tyrannice aut perperam regens, an ipso iure desinat esse princeps ca. 8. num. 19 -  Princeps ante accusatoris abscessum poenam aliquantulum laxare potest, contra nouiss. ca. 15. nu. 10 -  Princeps ex bello an sit legitimus ca. 1. num. 5 -  Principum placita, quae non recedunt a iure naturali vel gentium, legis ciuilis vim non habent, vt inductiua, sed vt declaratiua ca. 2. num. 10 -  Principi a populo data potestas reuocari nequit, fallit in tribus casibus ca. 1. num. 8 -  Principi thesaurarius an de bonis fisci praesumatur emisse ca. 105. num. 24 -  Princeps illegitimus ca. 1. num. 4 -  Princeps est legum minister, sicque eis subest ca. 1. num. 14 -  Principum placita quando habeant vim legis ca. 2. nu. 4 -  Princeps continetur appellatione magistratuum ca. 1. num. 18 -  Princeps res regiae coronae non alienat, nisi in casibus ca. 4. num. 5 -  Princeps potestate ordinaria vti intelligitur, quando solitum ordinem in iudicijs non seruat, contra Glo. Abb. & Mar. Mant. ca. 26. nu. 24 -  Princeps liberum rerum nostrarum vsum, aut etiam abusum impedire an possit? ca. 17. nu. 1 -  Principatus & iurisdictio a Deo non magis nec minus procedit, quam reliqua omnia ca. 41. nu. 39 -  Princeps an possit remittere talionis poenam, vel aliam parti debitam, ard. q. ca. 24. nu. 22 -  Princeps in causa propria iudex est, & executor c. 45. n. 8 -  Principatus deificus ca. 47. num. 4 -  Princeps in dubio an habeat ius leges ferendi ca. 47. nu. 13 -  Princeps cum subdito contrahendo non obligatur ciuiliter, sed solum naturaliter, sed ea natur alis obligatio efficax omnino est ca. 51. num. 29 -  Principum quanta debeat esse cura & prouidentia ca. 51. num. 73. -  Princeps sine iusta causa dispensare nequit ca. 41. nu. 28 -  Princeps legibus ciuilibus an obligetur? ardua quaest. ca. 45. num. 12 -  Principatus quadripartitus ca. 47. nu. 2 -  Principatus & iurisdictiones vt sint, necessarium non est, sed tantum vtile ca. 41. nu. 41 -  Princeps quantam suorum curam habere debeat ca. 42. num. 3 -  Princeps sufficienter a populo dotatus, nil vltra exigere potest ca. 43. nu. 6 -  Principatus, imperium, regnum dici possunt de iure ciuili, & de iuregentium, & de iure diuino in praef. nu. 117 -  Principatus legitimus ex solo populi consensu ca. 47. n. 5 -  Princeps subest legibus ciuilibus etiam a naturali vel diuina differentibus, contra nouiss. ca. 45. nu. 10 -  Principatus ad ciuium vtilitatem ca. 42. nu. 2 -  Princeps legibus etiam ciuilibus subest trifariam ca. 45. num. 7 -  Princeps cum fit tyrannus ciuibus, quale supersit remedium, contra nouiss. ca. 22. num. 6 -  Principatus ad vtilitatem subditorum inuentus in praef. num. 102 -  Princeps subest legibus ciuilibus quo ad poenam, contra nouiss. & quo ad poenae executionem, contra eosdem ca. 45. nu. 9 -  Princeps an sit legibus solutus, ard. q. ca. 45. nu. 1 -  Principatus & iurisdictio est de iuregentium secundario, & sic positiuo, non de iuregentium primaeuo aut naturali ca. 41. nu. 29 -  Principatus & iurisdictio iuri naturae aduersantur cap. 41. num. 37 -  Princeps quare nequeat contractum suum violare ca. 26. num. 16 -  Princeps etiam de plenitudine potestatis sine iusta causa non potest modum succedendi a testatore dispositum mutare, ard. q. ca. 5. num. 22 -  Princeps contrahendo etiam ciuiliter obligatur, contra communem opin. ca. 3. num. 2 -  Princeps foemina pro se dotanda, an ciues possit collectare? ard. q. ca. 7. num. 5 -  Princeps ciuibus iussit vt se redimerent, eos in suos recepturus, numquam a regia corona separaturos pollicitus, an contrarium facere possit de plenitudine potestatis? ard. q. ca. 5. num. 14 -  Princeps necessitatis suae causa ciues alienare non potest, contra plurimos Doct. fallit in vasallis feudatarij vel feudo similibus ca. 5. num. 9 -  Principem non posse vnum oppidum aut vrbem alienare, contra quam plures Doct. ca. 3. num. 8 -  Priuatio quae nunc est, non praesumitur in futurum, secus in eo quod est aliquid positiue ca. 105. nu. 3 -  Priuilegijs quando praeiudicet dispositio generalis ca. 26. num. 4 -  Priuilegium praesumitur ex longo tempore ca. 62. nu. 6 -  Probatio leuior sufficit incidentibus ca. 51. nu. 18 -  Probationes, sufficit, vt a communiter accidentibus concludant ca. 85. num. 14 -  Probatio nulla concludit indubitanter, sed solum praesumptiue ca. 14. nu. 2 -  Probantur indicijs bona, vel mala fides, metus & dolus ca. 58. num. 8 -  Probationum species nulla est, quae necessario concludat, sed tantum contingenter ca. 83. nu. 32 -  Probatio leuior sufficit in aliquibus ca. 63. nu. 10 -  Probationes coniecturales sufficiunt in antiquis ca. 84. num. 17 -  Probationes, sufficit, vt concludant verisimiliter ca. 90. num. 10 -  Prodigaliter viuenti non datur curator cum commu. contra plures ca. 37. nu. 8. & ca. 106. nu. 7 -  Proditio irreparabilis ca. 32. num. 7 -  Prodigere licitum ca. 9. num. 18. & ca. 37. num. 3. & ca. 52. num. 8 -  Prodigere nostra fas est ca. 11. num. 3 -  Prodigere nostra possumus, fallit in 3. casibus ca. 17. nu. 2 -  Prodigere bona suacuique liberum est ca. 106. num. 3 -  Prodigere nullus praesumitur ca. 57. num. 7 -  Prohibitus habere praedia in territorio, non vtatur si ea illico sit venditurus ca. 32. num. 3 -  Progressus praesumitur talis, quale initium ca. 58. num. 4 -  Pupillaris si fiebat exhaeredato integram legitimam habenti querela nulla competebat per l. humanitatis, licet iure authen. aliud inductum, contra comm. cap. 106. num. 32 -  Publica vtilitas reparanda, non quorundam impensa, aut damno, sed vniuersorum in praef. num. 31 -  Publicum vtile quid videatur, vtque priuato commodo praeferatur ca. 8. num. 34 -  Pupillo non nocet tutoris mala fides ca. 71. num. 3 -  Pupillus non potest habere malam fidem ca. 71. num. 4 -  Pupillaris fieri potest exhaeredato ca. 106. num. 9 -  Q. -  QVerelam non exhaeredatio producit, sed inofficiositas ca. 106. num. 19 -  Querela supponit testamenti validitatem ca. 106. nu. 36 -  Qualitas adiuncta verbo intelligitur secundum tempus verbi in praefat. num. 33 -  R. -  RAtio affirmatiua an negatiua sit efficacior? ard. q. ca. 30. num. 22 -  Ratione legis cessante, cessat eius dispositio, licet ratio in lege non esset expressa, contra Galiaulam ca. 10. nu. 25 -  Ratione legis cessante etiam in particulari lex cessat, contra Doctores ca. 46. nu. 4 -  Ratio elegans ca. 16. nu. 12 -  Ratio expressa in lege, pro lege est ca. 37. nu. 4 -  Ratio expressa in lege est vere lex c. 57. nu. 15 -  Ratio noua ca. 76. nu. 6 -  Ratio expressa in lege pro lege habetur, capit. 85. nu. 3. & ca. 106. nu. 4. & cap. 97. nu. 6 -  Ratio communis improbatur ca. 94. num. 19 -  Reges dici possunt omnes legitimi magistratus in praefa. nu. 119 -  Regis & tyranni differentia c. 42. nu. 4 -  Regis verum trophoeum esse omnibus parem in praefa. numero 91 -  Regna, imperia, & principatus instabiles in praefa. n. 43 -  Regalia interdum alienantur ca. 31. nu. 34 -  Regnum successione a tempore immemoriali delatum non subesse subditorum arbitrio c. 82. n. 6 -  Regno vacante, vel imperio, ciues possunt regem sibi eligere ca. 22. num. 3 -  Rex praesumitur quaesisse intuitu dignitatis & taliter quaesita non potest alienare ca. 105. nu. 28 -  Regem eligere posse ciuitates, contra nouiss. c. 21. nu. 8 -  Reges sunt de iure gentium ca. 1. nu. 25 -  Regibus aut magistratibus subesse non est necessitatis praecisae in praefa. num. 125 -  Regnum & rex sunt nomina generalia ad omnes magistratus spectantia in praef. nu. 107 -  Regula quando fiat ca. 105. nu. 39 -  Regnum an sit iuris diuini in praef. nu. 106 -  Rex est propter regnum, non regnum propter regem in praefa. nu. 104 -  Regnum est iuris gentium in praef. nu. 105 -  Reges prius quam leges scriptae in praef. nu. 108 -  Reges a Deo esse quo sensu accipiendum in praefa. num. 112. & 113 -  Reges quare inuenti in praef. nu. 120 -  Reges quare non habeant, aut egeant bruta in praef. n. 114 -  Regina Amazonum pretio emit Alexandri congressum ca. 48. nu. 6 -  Reges creatos subditorum gratia ca. 82. nu. 2 -  Reipublicae quantum debeamus ca. 16. nu. 14 -  Rei vendicatio non datur domino rei praescriptae contra tertium possessorem, contra Doct. ca. 54. nu. 12 -  Rei appellatione omnes suae partes continentur c. 7. n. 16 -  Reipublicae vtilitas priuato commodo praeferenda capit. 5. num. 16. -  Remissio facilior quam noua concessio c. 53. nu. 6 -  Remunerationis etiam causa oppidum regiae coronae donare principi non licet, contra nouiss. ca. 5. nu. 2 -  Renunciare possumus nostris vtilitatibus c. 42. nu. 6 -  Repudiatio quando facta videatur ca. 94. num. 2. -  Restituendi obligatio non tollitur exceptione ca. 55. nu. 16. -  Restitutio non conceditur domino rei praescriptae contra Doct. ca. 54. nu. 11 -  Restituendi obligatio non perimitur praescriptione c. 55. n. 9 -  Restitutio cessat interdum etiam si acquisitio fiat sine domini voluntate ca. 48. nu. 38 -  Restituitur difficilius laesus in toto, quam si in parte laesus esset dimidia ca. 48. nu. 11 -  Restituere non tenetur quod a viro secum congrediente accepit vidua, aut virgo, aut nupta ca. 48. nu. 13 -  Restituendi obligatio perimitur, quando praescriptio currit contra scientem & patientem, ard. q. c. 55. nu. 12 -  Restitutio cessat vbi est legitima acquisitio c. 48. nu. 37 -  Reuocabilis est omnis concessio facta ad concedentis vt ilitatem ca. 47. nu. 12 -  Romanorum mores in deterius ca. 20. nu. 33 -  Romanus populus potestatis plenitudine an aliquando vsus fuerit contra Bald. & Mar. Man. ca. 26. nu. 25 -  Ruina Thebarum & Troiae c. 20. nu. 35 -  Ruina multarum vrbium ca. 20. nu. 36 -  S. -  SCientia quantum distet ab ignorantia quoad praescriptionem ca. 65. nu. 12 -  Scripturae clausula de consuetudine tabellionem apponi consueta inutilis est in tribus casibus ca. 33. nu. 27 -  Scriptura an obliget quo ad clausulas quae iniussu partium sed de consuetudine tabellionum apponuntur, ar. q. ca. 33. num. 25 -  Scripturam praesentans quatenus pro se faceret non vltra, an ea protestatio prosit, ard. q. ca. 2. nu. 9 -  Scripturae interuentus an ex tempore longo praesumatur, ard. q. ca. 64. nu. 8 -  Sententiae quae enarrat acta processus statur, licet aliter de actis non appareat, etiam si non sit actum vetus ca. 39. num. 12 -  Sententiae quae continet relationem actorum creditur, licet aliter de actis non appareat ca. 39. nu. 8 -  Sententiam etiam nulla dat titulum ad praescribendum ca. 67. nu. 1 -  Sententia vt feratur parte praesente vel vt postea ei notificetur, paria sunt ca. 39. nu. 11 -  Seruitutis ad praescriptionem non est necessaria tituli allegatio, contra communem opinionem conclusiones quatuor ca. 65. nu. 7 -  Seruitutem discontinuam res inanimata non praescribit nisi tempore immemoriali ca. 83. nu. 25 -  Seruitus discontinua an praescribatur longo tempore virtualiter per tituli allegationem, quod non cum communi opin. quando ille simpliciter ibat non vtens seruitute sibi delata ca. 84. nu. 5 -  Seruitus mala est, sed maioris mali vitandi causa iure gentium introducta ca. 9. nu. 4 -  Seruire hebetiores an prudentioribus videantur naturaliter ca. 9. nu. 3 -  Seruire caeteris mortalibus hominum nulli a domino Deo creati ca. 10. nu. 12 -  Seruitutis imago est, alienae dictioni subesse c. 82. nu. 14 -  Seruus, domini salutem, suae praeponere debet c. 11. nu. 4 -  Seruus delicto affectus fugere potest tutus in conscientia ca. 10. nu. 3 -  Seruus bello captus tutus erit, si fugiat etiam in conscientia, estque egregia q. ca. 9. nu. 21 -  Seruus poenae an testari possit ca. 10. nu. 15 -  Seruus dominatus fugere in conscientia non potest secundum nouiss. nos contra ca. 10. nu. 1 -  Seruitute vtens sine causa an iure canonico praesumatur esse in bona fide ca. 81. nu. 5 -  Seruitus habens causam continuam vel quasi longo tempore, habens vero causam discontinuam tempore inmemoriali praescribitur cum communi c. 84. n. 6 -  Seruitus sine titulo an praescribatur, egregia q. c. 78. nu. 1 -  Seruorum status quo iure fuerit annichilatus, egregia q. ca. 10. num. 13 -  Seruus an Reipublicae causa abesse possit c. 10. nu. 14 -  Seruitus quadruplex ca. 9. nu. 2 -  Seruitus an causetur ex bello etiam iniusto, egregia quaest. ca. 9. num. 14 -  Seruitus voluntaria ca. 9. nu. 10. -  Serui fugientes an sui iuris fiant ca. 82. nu. 11 -  Seruus qui sponte vendidit sese, deterioris conditionis est quam reliqui serui ca. 82. nu. 16 -  Seruus an naturaliter, & quo iure obligatur c. 10. nu. 16 -  Seruitutis onera ca. 82. nu. 15 -  Seruitus est contra naturam c. 82. n. 13 -  Seruus homo iure naturae non est in praef. nu. 9 -  Sermo quando intelligatur de prima vice c. 30. nu. 15 -  Similitudo ecclesiae militantis ad ecclesiam triumphantem ca. 21. nu. 26 -  Socius quando ex societate quaesisse praesumatur capitul. 105. nu. 27 -  Socium itineris defendere non secus quam rempublicam tenemur ca. 16. nu. 18 -  Socratis locus in praef. num. 75 -  Socium deserere periclitantem turpe est c. 13. nu. 14 -  Solennitatis extrinsecae interuentus licet non praesumatur ex assertione partium, praesumitur tamen ex assertione sententiae iudicialis ca. 39. nu. 13 -  Solennitatis praesumptio inducitur ex longo tempore ad firmandam rei ecclesiasticae alienationem capitul. 63. num. 4 -  Solennitas extrinseca non praesumitur ex longo tempore quando nimis difficilis erat ipse actus principalis, idem si non erat verisimilis ca. 64. nu. 15 -  Solennitas extrinseca ex tempore longo cum alijs adminiculis praesumitur vel sine alijs adminiculis, ardua quaes. ca. 64. nu. 7 -  Solennitas extrinseca non praesumitur ex longo tempore, quando nec veritas locum posset habere capitul. 64. num. 14 -  Solennitas extrinseca requisita ad bonum publicum an praesumatur ex longo tempore ca. 64. n. 13 -  Solennitas extrinseca ex longo tempore an praesumatur ad damnum tertij ca. 64. nu. 10 -  Solennitas extrinseca etiam si de ea instrumentum non meminit, praesumitur ex longo tempore, ardua quaestio ca. 64. nu. 32 -  Solennitas a lege requisita non praesumitur interfuisse, nisi probetur ca. 84 -  Solennitas extrinseca ex longo tempore non praesumitur, si ei partes renunciauere ca. 64. nu. 17 -  Solennitas abundans non nocet ca. 32. num. 1 -  Solennitas extrinseca praesumitur ex longo tempore ca. 64. num. 6 -  Sortis iudicium quando licitum ca. 49. nu. 19 -  Spes improba est ad haereditatem viuentis c. 48. nu. 24 -  Spoliato agenti remedio recuperandae quando possit opponi remedium sententiae, ard. q. ca. 86. nu. 17 -  Spoliatus an restituatur ante omnia contra fundantem intentionem suam de iure regula cum 14. limitationibus cap. 86. nu. 19. -  Spurius ex damnato coitu natus nil capit ex testamento, & quod ei relinquitur legitimis haeredibus testatoris applicatur iure regio & iure communi c. 102. num. 8 -  Spurius qui habet bona patris nec fisco denunciat, tutus non est ca. 102. nu. 4 -  Spurius bona sibi a patre donata retinens an sit tutus in foro animae c. 102. nu. 22 -  Spurio haereditatem restituens non peccat, contra nouiss. ca. 102. nu. 23 -  Spurius quis dicatur c. 102. nu. 7 -  Spurius nil capit a patre, varieque ampliat ca. 102. nu. 9 -  Spurius ex interuallo capere iure regio non posse res patris clerici, contra nouiss. c. 102. nu. 21 -  Statuti mens sequenda spretis verbis, egregia q. c. 31. n. 36 -  Statutum foeminas dotatas excludens intelligitur quo ad successionem eorum qui dotare tenebantur capit. 32. num. 4 -  Statutum a superiore confirmatum quando municipes possint reuocare ca. 34. nu. 2 -  Statutum ne in forenses immobilia alienentur, non comprehendit domunculam ca. 34. nu. 1 -  Statutum quod vno delinquente caeteri de familia patiantur, an valeat, ard. q. ca. 32. nu. 16 -  Statutum vt mortua vxore maritus lucretur dotem, an locum habeat quando maritus & vxor simul perierunt, ard. q. c. 32. n. 15 -  Statutum dotem marito concedens vxore mortua cessat, si is non sustinuit onera matrimonij ca. 35. nu. 1 -  Statuti etiam iurati nociui libera transgressio c. 31. n. 7 -  Statuta confirmata a superiore an per statuentes possint reuocari, ard. q. ca. 35. nu. 11 -  Statuta collegij confirmata per superiorem, an per collegas possint reuocari, ard. q. ca. 35. nu. 12 -  Statuti iniqui transgressio libera ca. 31. nu. 6 -  Stipendium denotat dignitatem mercenarij in praefatio. num. 80. -  Stipulatio facta inter absentes non firmatur tempore ca. 64. nu. 26 -  Subditi quando possint in suam laxitatem sese vendicare ca. 82. nu. 3 -  Successiones sunt iuris ciuilis ca. 48. nu. 19 -  Successionum ius prius fuit ciuile quam gentium cap. 54. num. 5 -  Superioris factum meram inferioris vtilitatem respiciens per ipsum inferiorem potest alterari ca. 35. nu. 13 -  Supplementum actus facilius inducitur, quam ipsemet actus ca. 64. nu. 9 -  Surdus & mutus non possunt testari ca. 103. num. 1 -  Surdus mutusque natura ex dispensatione principis testatur cum Rom. Alexan. Cyno, contra Cuma. Paul. Aret. Ias. & alios ca. 103. nu. 6 -  Surdus & mutus natura non testatur etiam ad pias causas cum Bald. Roma. Ias. contra Alexand. & Decium ca. 103. nu. 7 -  Suscitari non potest extinctum naturaliter quod si, super naturaliter suscitetur, tunc non eadem res, sed alia noua videtur in praefa. nu. 63 -  T. -  TAcitum interdum paris, interdum maioris, interdum minoris potentiae est quam expressum cap. 33. numero 26 -  Talionis poena ista est contra nouiss. & approbata iure naturali & diuino, & gentium, & canonico, & ciuili ca. 24. num. 16 -  Tempore ex longo praesumitur ratificatio ca. 61. nu. 15 -  Tempus longum inducit praesumptionem actorum, vt teneat, sed sententia ca. 63. nu. 1 -  Temporis longi taciturnitas facit praesumi diuisionem etiam si agatur de graui praeiudicio, ardua quaestio ca. 61 num. 27 -  Tempus nil est, nisi nudum nomen, sicque nil generat cap. 56. num. 6 -  Temporis immemorabilis virtus ca. 84. nu. 14 -  Tempus immemoriale inducit iuris substantiam ca. 65. num. 3 -  Tempus longum non iuducit praesumptionem instrumento contrariam ca. 64. nu. 25 -  Tempore ex longo praesumitur consensus domini in venditione rei emphyteuticae ca. 62. nu. 14 -  Tempus non firmat locationem factam sine mercede certa ca. 64. nu. 28 -  Tempore immemoriali quaeruntur quae acquiri sola principis concessione possunt, siue titulus allegetur, siue etiam solum tempus, contra Curtium, Alexan. Fel. & alios ca. 84. nu. 12 -  Tempus longum cum scientia & patientia inducit non sensus authoritatis licentiae praesumptionem ca. 63. nu. 14 -  Tempus antiquum quod dicatur magna varietas ca. 39. num. 20 -  Tempus longum facit praesumi aditionem haereditatis, licet agatur de magno praeiudicio contra multos, & praesumi filij consensum, licet agatur de magno praeiudicio, & aliae tres conclusiones contra Doctores capit. 66. numero 5 -  Tempus omnia transformat ca. 56. nu. 7 -  Tempus immemoriale tuetur possessorem etiam contra eum qui fundat intentionem suam de iure, nec est necesse titulum allegare ca. 85. nu. 4 -  Tempore ex longo praesumitur consensus coniugis ad solutionem thori ca. 61. nu. 26 -  Tempus non firmat venditionem factam sine pretio ca. 64. nu. 27 -  Tempus alit omnia ca. 56. nu. 5 -  Tempus omnia consumit quo ad formam, & corrumpit materiam ex qua rursum aliud generatur c. 56. nu. 10 -  Tempus antiquum facit praesumi quod omnia solennia praecesserant sententiam, licet aliter de illis non appareat, & antiquum tempus dicitur decennium ca. 18. numero 39 -  Tempus an habeat vim inductiuam in praestationibus temporis cuius vitij memoria non sit ca. 83. nu. 18 -  Tempus immemoriale non tam intelligitur ius praesumere aut fingere quam ius vere inducere ca. 84. nu. 9 -  Temporis diuturnitatis quadruplex effectus ca. 65. nu. 2 -  Tempus longum facit praesumi licentiam mariti in vxoris contractu, idem quoad consensum propinquorum ca. 61. nu. 13 -  Tempus longum facit praesumi consensum consanguineorum contra Docto. & praesumi insinuationem contra Doctores ca. 64. nu. 11 -  Tempus longum facit sustineri contractum illegitimum ca 61. num. 21. -  Tempus post longum praesumuntur ea quae sunt facti & quae sunt solennitatis extrinsecae ca. 39. nu. 9 -  Tempus quando extinguatius ca. 65. nu. 4 -  Tempus pater veritatis ca. 63. nu. 8 -  Tempus immemoriale facit vt omnium possibilium concursus praesumatur ca. 81. nu. 7 -  Tempus immemoriale in annuis praestationibus habet vim inductiuam, cum comm. c. 83. nu. 19 -  Tempore ex longo praesumitur auctoritas superioris cap. 63. num. 3 -  Tempus omnium rerum sepultura in praef. nu. 38 -  Tempus longum consensum ignorantis praesumi non facit c. 64. nu. 3 -  Terrae dominium probari nisi praescriptione non potest ca. 51. num. 56 -  Terra fit pontus & e contra ca. 56. nu. 9 -  Terrae dominium non praesumitur nisi probetur ca. 51. num. 15 -  Terrarum dominium iure gentium primaeuo erat in communi ca. 51. nu. 11 -  Testandi inuentum a iure ciuili non etiam naturali descendisse ca. 100. num. 3 -  Testamento per errorem testantis vitiato haereditas legitimis defertur, cum comm. ca. 102. nu. 4 -  Testamentum an vacillet vnius testis contradictione ca. 63. nu. 11. -  Testamentum in quo filiusf. fuit praeteritus a patre an valeat iure praetorio, & est egregia q. ca. 100. nu. 1 -  Testamentum minus solenne ex tempore longo non sumit vires, nec rumpit superius, noua opinio capit. 64. numero 22 -  Testa. patris exhaeredatione firmatur, non secus quam filiorum institutiore ca. 106. nu. 33 -  Testamentum in quo filiusf. a patre praeteritus fuit est ipso iure nullum, etiam antequam filius illud impugnet, ard. q. ca. 99. nu. 1 -  Testamentum minus solenne an conualescat capi. 63. numero 7 -  Testes requiruntur interdum 2. interdum 3. interdum 5. interdum 7. interdum 64. interdum 72. ca. 14. nu. 3 -  Testis id tantum scire dicitur quod percipit aliquo ex quinque sensibus corporeis in praef. num. 116 -  Testis in re sua vt quis sit an admittatur c. 35. nu. 6 -  Testis dictum accipiendum est secundum communem vsum loquendi ca. 85. nu 21 -  Tempus nil est ca. 56. nu. 15 -  Titulus improbatus proderit interdum ad praescribendum, ard. q. c. 79. num. 1 -  Tituli allegatio ad praescribendam seruitutem discontinuam nil iuuat, cum communi contra Accursi. capit. 83. num. 39 -  Titulus in annuis praestationibus quando praesumitur, admittitur probatio in contrarium c. 84. nu. 33 -  Titulus allegatus praesumitur contra facientem, cum communi c. 84. nu. 1 -  Titulus allegatus an post longum tempus praesumatur ad acquirendam seruitutem discontinuam, ingens pugna ca. 84. num. 4 -  Titulus in praescriptionibus an requiratur ca. 77. num. 7 -  Titulus allegatus ex annuis praestationibus non praesumitur, nisi esset vniformis ca. 84. nu. 34 -  Titulus allegatus post diutinam praestationem etiam contra mulierem praesumitur ca. 84. nu. 25 -  Titulus in consuetud. non requiritur, cum communi ca. 83. num. 29 -  Titulus ad praescribendum de iure canonico non exigitur, vbi agitur de non magno praeiudicio ca. 87. num. 8 -  Tituli allegatio aut probatio, non requiritur in praescriptione immemoriali ca. 81. num. 13 -  Titulus quando exigitur ad praescriptionem, non praesumitur ex tempore longo, etiam si agatur de leui praeiudicio ca. 58. nu. 12 -  Titulus allegatus post diutinam praestationem praesumitur etiam contra ecclesiam ca. 84. nu. 26 -  Titulus allegatus an in ijs, quae sunt modici praeiudicij, praesumatur non tantum contra agentem, sed etiam contra patientem ca. 84. nu. 7 -  Titulus in annuis praestationibus non aliter praesumitur, quam si allegetur ca. 84. num. 32 -  Titulus legitimus, aut illegitimus, aut etiam nullus sufficit ad praescribendum ca. 69. nu. 6 -  Titulus conditionalis non sufficit ad praescribendum cap. 67. num. 3 -  Titulus putatiuus sufficit ad praescriptionem ca. 7. nu. 8 -  Titulus allegatus praesumitur etiam contra rusticum soluentem in annuis praestationibus longissimi temporis cum communi, contra multos, & quid si sit longum tempus ca. 84. nu. 23 -  Titulus ad praescribendum de iure canonico non exigitur vbi agitur de non magno praeiudicio ca. 87. num. 8 -  Titulus an ex longo tempore praesumatur ad praescribendum, ard. q. ca. 64. nu. 34 -  Titulus allegatus ex diutina possessione praesumitur etiam si agatur de praescribendo dominio, contra communem opin. Idem & si agatur de praescribendo vsufructu, contra communem opin. ca. 65. num. 8 -  Titulus reuocabilis sufficit ad praescribendum c. 67. n. 4 -  Titulus in vsucapionibus, vel praescriptionibus an requiratur noua traditio ca. 77. nu. 10 -  Titulus ad praescribendum requiritur ca. 61. num. 1 -  Titulus illegitimus non inducit obligationem in posterum cum communi opin. ca. 84. nu. 41 -  Titulum ostendere cogitur possessor contra quem stat praesumptio iuris ca. 105. nu. 22 -  Titulus an de iure canonico in praescriptione 30. annorum requiratur, cum adest contra possessorem praescribentem vehemens iuris praesumptio c. 87. nu. 3 -  Titulus allegatus an praesumatur post longam possessionem in reditibus regalibus contra ipsum regem agentem ca. 84. nu. 13 -  Titulus qui ignoratur an sufficiat ad praescriptionem, ard. quaest. ca. 69. nu. 1 -  Titulus allegatus an post longam possessionem praesumatur in praescribenda seruitute discontinua ca. 84. nu. 8 -  Titulus praesumitur in possessione vel quasi possessione, quae nititur in facto vel factis aduersarij, licet non praesumetur si niteretur in non facto ipsius, noua declaratio ca. 83. nu. 24 -  Titulus allegatus contra patientem rem suam ab alio vti frui non praesumitur per solum longum tempus, cum quibusdam contra plures c. 84. nu. 40 -  Titulus ex decennio non praesumitur ad vasallagium, sed ex tricennio ca. 64. nu. 36 -  Titulus an de iure canonico requiratur in praescriptione longissimi temporis, ardua q. c. 87. num. 1 -  Titulum allegare necesse non est, vbi est possessio immemorialis nu 10. contra plures cum communi c. 84. nu. 10 -  Titulus non requiritur ad praescribendum in hoc casu ca. 69. num. 2 -  Titulus ad praescriptionem praesumitur post longissimum tempus ca. 29. num. 17 -  Titulus illegitimus quando noceat praescribenti c. 69. n. 5 -  Titulus simulatus non prodest ad praescribendum ca. 67. num. 6 -  Tituli plures concurrunt ad praescribendum ca. 67. nu. 7 -  Titulus ad praescribendum non requiritur in casu sequen. & num. 6 ca. 68. num. 5 -  Titulus allegatus post diutinam praestationem etiam contra fiscum praesumitur ca. 84. nu. 27 -  Titulus beneficij praesumitur ex longo tempore c. 61. nu. 5 -  Titulus allegatus post diutinam possessionem praesumitur in iudicio, siue petitorio, siue possessorio ca. 84. nu. 29 -  Titulus inutilis non nocet praescriptioni etiam longissimi temporis ca. 81. nu. 18 -  Titulus allegatus non praesumitur ad excludendam proprietatem ca. 84. num. 3 -  Titulus suppletur adiectione temporis c. 51. nu. 20 -  Titulus praesumitur post longum tempus c. 65. num. 1 -  Tituli qui sufficiant ad praescribendum c. 67. nu. 5 -  Titulus allegatus an praesumatur c. 61. nu. 2 -  Titulus pro suo sufficit ad praescribendum c. 68. nu. 1 -  Tituli allegatio necessaria non est, post tempus immemoriale, cum communi c. 84. nu. 28 -  Traditio ad praescriptionem an requiratur, ar. q. c. 89. n. 1 -  Transactionis titulus an sufficiat ad praescriptionem siue res tradatur siue remittatur c. 67. nu. 2 -  Tucididis sententia c. 29. nu. 23 -  Tutor non praesumitur quaesisse de bonis pupilli, & quare ca. 105. nu. 38 -  Tyrannidis descriptio ca. 8. nu. 35 -  Tyrannus quis ca. 50. nu. 2 -  Tyranni est regnum dolo aut vi quaesitum ca. 47. nu. 3 -  Tyrannorum infelicitas ca. 8. nu. 36 -  Tyrannorum occisio inculpata est c. 8. nu. 41 -  V. -  VAriare an liceat in vltimis voluntatibus c. 94. nu. 3 Variae conditionum species ca. 93. num. 1 -  Vasalli vt noceant sibi in futurum cum quid annuum dominis suis praestabant, oportet solutiones factas fuisse ex causa certa expressa legitima & in futurum obligatoria, secundum communem opin. de cuius veritate discutitur c. 83. nu. 27 -  Vasallus dominum belligerantem quando sequi teneatur ca. 1. num. 9 -  Vasalli qui longo vel longissimo tempore vniformiter praestiterunt dominis suis, an & in posterum tantum praestare teneantur, anceps pugna. c. 83. nu. 20 -  Vasallorum interest dominum non mutare, sicque inuiti non alienantur ca. 5. nu. 5 -  Vasalli si dominis suis longo vel longissimo tempore annuum quid vniformiter praestiterunt, an ex titulo per eum allegato, an vero ex tyrannide praestitum ac exactum praesumatur, ingens q. ca. 83. nu. 26 -  Vasalli in casu superiore possunt probare eam causam non esse veram, cum com. ca. 83. nu. 17 -  Vasallus & dominus an iudicentur a pari c. 8. nu. 11 -  Vasalli post annos etiam 30. quibus quid annuum & vniforme quasi ex debito quid dominis suis praestiterant, an ad probandum causam illam non esse veram admittantur ca. 83. nu. 18 -  Vasallos an principibus vendere liceat ob publicam necessitatem in praef. nu. 30 -  Vasalli an possint ex causa remunerationis concedi, licet ciues nequeant ca. 5. nu. 12 -  Vasallorum praestationes an iustificentur ex tituli allegatione quo ad nobiles Hispaniae ca. 84. nu. 2 -  Vasallus domini salutem suae praeponere non tenetur cap. 11. num. 5 -  Vasallus an dominum ob debitum incarceratum liberare teneatur ca. 6. num. 6 -  Vasalli & similes annuas praestationes diu facientes vt in posterum teneantur, oportet apparere quod eas faciebant ex causa obligatoria ca. 84. nu. 31 -  Vasalli si dominis suis decem praestationes vniformes annuatim ex certa causa obligatoria, etiam in futurum faciunt, tenebuntur etiam in futurum tantundem praestare, nisi probent eam causam veram non esse, cum Cor. contra Cynum cap. 83. nu. 16 -  Vasalli an possint se tueri contra Duces, Comites, Marchiones, aut nobiles alios Hispaniae, quibus longo tempore id vectigal, quod alcauala dicitur, praestiterunt capit. 84. num. 22 -  Veneris causa quod dedit minor aut filiusfa. an sit restituendum ca. 48. nu. 14 -  Verosimilitudo verbis praefertur ca. 8. nu. 45 -  Verosimilia pro expressis habentur, licet nec mente nec verbis essent comprehensa ca. 90. nu. 2 -  Verosimilia pro dispositis habentur c. 76. nu. 2 -  Vasallus inuitus non alienatur etiam domino aeque bono, aut meliori ca. 5. nu. 6 -  Verba sunt animi signum, non certitudo c. 58. num. 7 -  Verborum ministerium ca. 52. num. 5 -  Verba cedunt menti in legibus & in hominib. c. 30. n. 4 -  Verborum complexus mente fraudata non minuit, sed auget legis violationem ca. 30. nu. 11 -  Verba enunciatiua non inducunt dispositionem c. 30. n. 8 -  Verbum Perinde quid significet ca. 108. nu. 3 -  Verba enunciatiua probant post longum tempus c. 63. n. 13 -  Verba statutorum restringenda quoties resultaret absurdus intellectus ca. 36. nu. 6 -  Verba inuenta vt indicarent, non vt impedirent nostram voluntatem ca. 30. n. 5 -  Verba indicium duntaxat non certa probatio nostrae sunt voluntatis ca. 62. nu. 18 -  Verba non inspicienda, sed mens ca. 43. num. 4 -  Vicarius generalis alium vicarium generalem interdum creare potest ca. 31. nu. 21 -  Victoria non est res potestatiua ca. 93. nu. 18 -  Victor extitisse quando quis videatur in ludo schachorum, vel in congressibus & pugnis, seu certaminibus quae Hispanie (iustas o torneos) appellamus c. 91. nu. 18 -  Victor, qui extitit simul cum alijs non tanto praemio dignus est, quam si solus victor existeret ca. 91. nu. 6 -  Vidua decimo mense post mortem mariti pariens ab eo concepisse videtur c. 48. n. 20. etiam si adultera esset, nu. 21 -  Viduitatem virgini inducere non licet nec perpetuam nec temporalem nec etiam momentaneam contra nouiss. ca. 94. nu. 22 -  Vindicta aut defensio quando intelligatur c. 18. nu. 22 -  Vindictae ius competens non debetur de iure can. c. 28. n. 8 -  Vindicta etiam in continenti est peccatum in foro animae ca. 19. nu. 1 -  Vini effectus noxij ca. 19. nu. 13 -  Vnio ecclesiarum praesumitur ex longo tempore c. 6. n. 24 -  Vir bonus quis ca. 41. nu. 35 -  Virtutis opus non iactantiae fuit facinus Mutij Scaeuolae brachium concremantis, quidquid diuus Aug. & Sotus interpretentur ca. 11. nu. 24 -  Vitam pro amico periculo exponere licet iure fori & poli ca. 11. nu. 26 -  Vitam pro parentib. exponere licet & decet c. 11. nu. 33 -  Vitam pro patria periculo exponere licet & decet ca. 11. num. 31 -  Vitam tueri & pericula abhorrere hominibus iure naturae insitum ca. 2. nu. 22 -  Vitia virtutis specie tegere venenum est validissimum in praef. nu. 11 -  Vita aut bona non eadem ratione nobis a Deo data ca. 11. num. 6 -  Vita mortalibus nihil charius ca. 18. nu. 9 -  Vocabula rerum immutabilia ca. 8. nu. 4 -  Volenti non fit iniuria, aut damnum ca. 48. n. 12 -  Voluntarij actus poenam aut praemium merentur, non necessarij ca. 21. nu. 20 -  Votum continentiae praesumitur ex longo tempore c. 61. n. 22 -  Vox populi, vox Dei aut naturae est ca. 11. nu. 34 -  Vrbium ruinae ca. 56. nu. 4 -  Vsuras recipere potest, qui coactus mutuauit ca. 6. n. 8. -  Vtilitatis causa admissa, non sunt ad contrarium conuertenda ca. 51. nu. 64 -  Vtile nobis id quod libet, est ca. 17. nu. 3 -  Vtilior pluribus maiore praemio dignus, quam qui paucioribus vtilis est in praef. nu. 101 -  Vulnerans vnum, dum alium vulnerare volebat, an ordinarie puniatur ca. 19. nu. 24 -  Vxoris contractus sine mariti licentia factus iure regio non firmatur iuramento ipsius vxoris ca. 104. nu. 3 -  Vxor etiam adultera ex marito praesumitur concepisse ca. 106. num. 31 -  Vxor luxuriose viuens non amittit testamenti factionem ca. 104. nu. 7 -  Vxor quaesisse praesumitur de bonis mariti capitul. 105. num. 4 -  Vxor etiam adultera praesumitur quaesisse ex bonis mariti ca. 105. nu. 30 -  Vxor non praesumitur quaesisse ante matrimonium nisi probet cap. 105. nu. 16 FINIS. IMPRESSVM FRANCOFVRTI AD MOENVM APVD GEORGIVM CORVINVM, IMPENSIS SIGISMVNdi Feyerabend. M. D. LXXII.