, uel de repetundis, accusatur quis uel damnatur, qui in administratione magistratus pecunias accepit, unde accipere non debuit.
Ne
Neque
habet alios casus quàm genitiuum & ablatiuum numeri pluralis. Sallustius in Catilina substantiuum subintellectum expreßit, dicens: Catilina pecuniarum repetundarum reus. Titulus est in libro digestorum 48. ad legem Iuliam repetundarum, de qua Martianus his uerbis scribit: Lex Iulia repetund. pertinet ad eas pecunias quas quis in magistratu potestatis'ue curatione, legatione'ue acceperit.
, est ex temporario furore in pristinum sensum redire. Liuius lib. 24. Si quis resipiscat & antiquam sanitatem recipiat. De uulgari & pupilla. l. ex facto. Desinere, inquit, ualere testamentum cum resipuisset.
, uehiculi genus est. Quintilianus lib. primo, uocabulum gallicum esse putat: Plurima, inquit, Gallice ualuerunt, ut rheda, petoritum: quorum altero Cicero, altero Horatius utitur. Iabolenus libro 19. titulo locati & conducti. l. cum in plures. Pro sola, inquit, rheda portorium daturus fuerit.
, dicuntur qui eundem riuum
communẽ
communem
habent. Gellius libro decimotertio: Negotium quoque alicuius quod ei fortè de aquæ ductu cum riualibus est. Pompo. lib. 43. titu. de aqua cotidiana. l. hoc iure. Dum ne fundum, inquit, domino, aut aquarium riualibus deterius faciat. Per translationem riuales dicuntur, qui communem habent amicam. Iuuenalis: Non unus tibi riualis ditabitur hæres.
, rogationis, pro eo quod est lex, propterea sic appellata, quòd cum promulgatur, populus rogatur, uelit ne, & iubeat eam legem sanciri. Festus: Rogatio, inquit, est cum populus consulitur de uno pluribus'ue hominibus, quod non ad omnes pertineat, & de una pluribus'ue rebus de quibus omnibus sanciatur. Nam quod in omnes homines
reś
resque
populus sciuit, lex appellatur.
, genus est terræ rubræ, quæ ad
picturā
picturam
solet accommodari.
habet́
habetque
accentum in penultima. Horatius Sermonum libro secundo. Prælia rubrica picta aut carbone. Persius: Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno. Quæ uero in iure ciuili & pontificio dicuntur rubricæ, tituli siue indices rubri, uel ex rubro, possunt rectius appellari.
, ruderis, siue rudus ruderis, est purgamentum domus, siue putei, siue cuiuscunque rei quæ ex sordibus purgari debeat. Columella in horto: Rudere tum pingui solido uel stercore aselli. Suetonius in Vespasiano: Ipse restitutionem Capitolij aggressus ruderibus purgandis manus primus admouit. Vlpianus titulo de damno infecto. l. prætor ait. Neque dominus uelit rudera egerere. & in eodem titulo sæpe.