salsugo erat ex certis
quibusdā
quibusdam
piscibus, puta scombro, halece, lacerto, & huiusmodi: utebantur autem eo pro salsamento siue conditura aliorum ciborum. Gari
meminerũt
meminerunt
poëtæ multis in locis. Plinius, Apicius, Galenus, cæteri. Vlpia. lib. 33. de penu leg. l. qui penum. Garum, inquit, amurca, mel. Accursius salsamenti genus esse dicit, ipsa ueritate coactus, sed quod sit non dicit.
, est deus
uniuscuius
uniuscuiusque
hominis præses, cui nos angeli boni
nomẽ
nomen
indidimus. Symmachus in oratione contra Christianam religionem, cui respondit D. Ambrosius: Vt animæ, inquit, nascentibus, ita populis fatales genij diuiduntur. De genio principis Persius poëta: Dijs igitur
genió
genioque
ducis centum paria ob res Egregie gestas induco. Vlpia. lib. 12. de iureiurando. l. si duo. Si quis, inquit, iurauerit in re pecuniaria per genium principis.
, locus est ubi nudi exercentur, maxime in palæstra,
quoniā
quoniam
gymnos nudus interpretatur. Manilius lib. 4. Gymnasium præfert uultu,
forteś
fortesque
palæ
stras. & per translationem pro schola & literarum exercitio. Iuuenalis: transi Gymnasia
at
atque
audi facinus maioris Abollæ. de excusation. l. sed &. Medicos, inquit, immunes esse à gymnasijs.
, complura significat, sed significatus deducuntur ab arboris glande, cuius tredecim genera ponit Plin. Iurisconsultus tamen latius diffinit glandis appellationem in tit. qui est de glande legenda. l. prima. Glandis, inquit, nomine omnes fructus continentur. Item de uerborum signific. l. qui uenenum. Item l. sylua.
, terra est lapillis permixta, qualis est quæ post effossum terræ
tergũ
tergum
ex scrobibus eruitur. Virgil. 2.
Georg. Nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris. Columella lib. 2. Cum parte dimidia lapides minutos uel glaream repererint. Paul. lib. 30. de aqua pluuia arcenda. l. supra iter glarea iniecta. Item de uia publica. l. j. In uiam terrenam glaream immittere.
, unguenti genus est, siue ex herba glaucio sic dictum, quod ualet ad
oculorũ
oculorum
scabritias, siue glaucinum, id est, uiride, quale est quod chirurgi tempestatis nostræ Vnguentum apostolorum
uocāt
uocant
. Pompon. tit. de auro & arg. leg. in l. in argento. Vnguentis autem legatis, non tantum ea legata uidentur quibus ungimur uoluptatis causa, sed & ualetudinis, qualia sunt conagena, glaucina, erina, rhodina, murrhia, nardum purum. Conageni unguenti à Congena Syria unde aduehebatur, cognominati, meminit Galen. in 3. decameridon. Crina, unguenta sunt quæ fiunt ex lilio rubenti. Plin. lib. 21. ubi de lilij generibus: Est, inquit,
rubẽs
rubens
liliũ
lilium
quod Græci crinon appellant. Rhodina dicta à Rhodo quod est rosa. Per Nardum purum,
pisticũ
pisticum
, id est, non
adulteratũ
adulteratum
, intelligit.
, locus est ubi publice literarum monumenta seruantur, à grammatis, hoc est literis, & phylazo seruo. dicitur etiam archion siue archiuum. Vlpia. lib. 48. dig. tit. de pœnis. l. moris. Quo loco, inquit, in publico instrumento deponuntur, archiuo fortè uel grammatophylacio.
uidetur uerbum ab impetu
gradiẽdi
gradiendi
,
& qui ex insidijs uiatores adoriuntur, grassatores dicimus.
Iuriscōsultus
Iurisconsultus
de suspectis tutoribus. l. quia grassandi, inquit, in re familiari facultatem præstat. & ibidem l. tutor. Si fortè, inquit, grassatus sit in tutela. in l. quoque cuius initium est, apud Labeonem. Deinde, inquit, mulæ
à grassatoribus fuerint ablatæ.