facere, siue negocium exhibere, quod
apud Iurisconsultos frequenter legitur, significat molestiam alicui facere. & sic est illud: In eum qui calumniæ
causa negocium faceret. & illud: Qui pecuniam acceperit ut faceret negocium uel non faceret. pro eo quod
est molestiam.
pro debitore, maxime in re fœneratoria apud Iurisconsultos sæpißime inuenitur. Seneca de uita beata: Nunquam magis nomina facio quàm cum dono. Alphius fœnerator apud Columellam: Optima, inquit, nomina non adpellando fieri mala. Horatius: Cautus nominibus certos expendere nummos. Iuuenalis: Qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen. Hinc apud
Iuriscō
sultos
Iurisconsultos
pecuniæ in nominibus dicuntur quæ datæ sunt fœ
nori. In hac quoque significatione accipitur nomen ab Vlpiano libro 47. dig. in titu. de furtis. l. si quis uxori. Si quis, inquit, seruo meo persuaserit, ut nomen suum ex instrumento tolleret.
, particula negatiua turbat sensum adiecta, in titulo de officio proconsulis. Legatus, inquit, mandata sibi iurisditione iudicis dandi ius non habet. Cæterum in Pandectis non particula non habetur. Notauit primus
hũc
hunc
errorẽ
errorem
Angelus Politianus in quadam obseruatione eius centuriæ, quam tunicam nobis uidere contingit.
, non est qui uulgò putatur, hoc est tabellio, sed qui excipiens uerba dictantis per notas &
cō
pendia
compendia
scribit. Talis describitur à Martiale in disticho cuius index est, Notarius: Currant uerba licet, manus est uelocior illis,
Nōdum
Nondum
lingua suum, dextra peregit opus. Paulus lib. 29. dig. tit. de militari testa. l. Lucius Titius miles notario suo testamentum scribendum notis dictauit, & antequam literis perscriberetur, uita defunctus est. Ergo per notas intelligendum est, per literarum
cō
pendia
compendia
, hoc est breuiaturas.