Dactylotheca
interpretatur annulorum repositorium: nam dactylus digitus, & annulus interpretatur, & theca repositorium. Plinius libro 37.
Dactylothecā
Dactylothecam
primus omnium habuit Romæ priuignus Syllæ Scaurus. Martialis: Dactylothecam, inquit, non habet. Pau. lib. 32. de lega. tertio. l. argento. Annulis legatis dactylothecæ non cedunt.
at
atque
ibidem. Iterum in dactylotheca, inquit, legata.
damno
damnas, præter illam notam significationem significat etiam obligare, ut Virgi. in Buco. Damnabis tu quoque uotis. titu. de diuortijs. l. si filius.
Damnandũ
Damnandum
, inquit, eum quanti mulier
litẽ
litem
iurauerit.
Itẽ
Item
de lega. j. l. cum filio. Heredem, inquit, mihi dare damnauerit. Hinc sæpe legitur damnatus pro obligatus. nam
mẽdum
mendum
est ubicunque legitur damnas nihili uerbum, cum legi debeat damnatus. ut apud Horatium secundo
Sermonũ
Sermonum
: Gladiatorum dare centum damnati populo paria.
daphnensis
lucus, nemus est suburbanum Antiochiæ epidaphne, id est, ad Daphnem positæ: id est
lauretũ
lauretum
, quod
decẽ
decem
mille
passuũ
passuum
ambitu patet in Syria curua, quo in loco Antiochensium conuentus agitabatur. ex Strabone. fuit
autẽ
autem
hic lucus à Cneo Pompeio magno
cō
secratus
consecratus
, Eusebio autore. Est quoque Antiochiæ porta Daphnitica, de qua Hierony. in uita Ignatij: Reliquiæ, inquit, corporis eius Antiochiæ iacent extra portam Daphniticam in cœmiterio. Iustini. libro Codicis undecimo, de cupreßis luco daphnensis. l. Si quis autem daphnensis luci in Syria arborem amputauerit.
dardanarivs
, dicitur qui imitatur Dardanum quendam hominem sceleratum, de quo Sidonius libro quinto: Omnia in Dardano crimina simul execrantur. ab hoc Columella dixit in horto: Dardaniæ ueniant
artes. Dardanarij quoque dicuntur propolæ, qui omnia
præemunt, ut postea carius uendant. Cicero contra Pisonem: Panis tibi de cuppa atque propola. Plautus in Dardanarij præpropera emptione: Flagellabat, inquit, annonam. Vlpianus libro 47. de extraordinarijs crimini. l.
annonam. Annonam uexare dardanarij solent. Item de
pœnis. l. in dardanarios &c.
decedere
, contrarium est ei quod est succedere. ut si dixeris: Appius Claudius succeßit in prouincia Ciceroni, & Cicero deceßit Appio. Vnde dicti sunt successores & decessores. Vlpianus libro 48. digest. ad
legẽ
legem
Iuliam maiestatis. l. quíue. Quíue, inquit, de prouincia cum ei successum esset, non disceßit.
decido
decidis, est cum creditore super debito transigere. Cicero tertia in Verrem: Nisi cum muliere, inquit, decideretur. Idem quarta in
eundẽ
eundem
:
Cũ
Cum
reo transigat, cum accusatore decidat. Idem in quinta: Qui septingentis decidere noluisset, mille promisit. Plinius libro septimo: Abunde igitur atque indulgenter fortuna decidit cum eo, qui iure dici non queat felix. Martialis: Conturbabit Atlas, & non erit uncia cœlo. Decidat tecum qua pater ipse deûm. Scæuola libro 26. de administra. & periculo tutorum. l. cum hæreditas. Cum
pleris
plerisque
, inquit, creditoribus ita decidit. & infra: Cum plerisque creditoribus ita deciderunt.
, onis, ab eo quod est decido idis, in superiori significatione ut sit decisio idem quod transactio. Cicero de prouincijs consularibus: Cum tyranno, inquit, decisiones & direptiones. Ambrosius ad
Titianũ
Titianum
: Promptior esto decisioni cuius & spes potior & fructus est. Paulus libro 35. ad legem Falcidiam. l. si hæres. Si hæres, inquit, cum creditoribus deciderit, ne solidum solueret,
& ob eam decisionem factum sit ut aliquid retineret.
decoctores
, dicuntur qui cum non sint soluendo, uertunt solum
at
atque
aufugiunt. unde Catullus: Decoctoris amica formiani. & Valerius de uarietate
casuũ
casuum
: Postea inopia turpem decoctoris
superlationẽ
superlationem
. Seneca libr. quinto de beneficijs: Quomodo fœnerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse. Iustinianus lib. decimo de decurionibus. l. Quilibet
principaliũ
principalium
uel decurionum decoctor pecuniæ publicæ si fraudulentus. Hic decoctorem uidetur posuisse non tam pro eo, qui cum soluendo
nō
non
sit, fidem publicam frangit, quàm pro eo qui depeculatus est pecuniam publicam. in quo significatu accepit Martialis,
cũ
cum
ait: Nihil colonus
uillicuś
uillicusque
decoxit. hoc est defraudauit
at
atque
intercepit. Accursius
nō
non
intelligens quid esset decoctor, officij nomen esse dixit.
decvriones
,
in colonijs & municipijs dicuntur qui Romæ Senatores appellantur: dicti à numero equitum quibus in militia præerant. Autores sunt Nonius Marcellus, & Festus Pompeius: dignitas uero ipsa, Decurionatus dicitur. de officio decurionum & de illorum dignitate, lege in libris digestorum titulum, ad municipales. l. quoties. & l. libertus. Item de decretis. l. ambi
|
tiosa. Omnino decurionum officium est pecuniam publicam habere, tractare, & exigere.
dedititii
serui, dicuntur qui ex obsidione se dediderunt in potestatem uictoris. formam autem deditionis scribit Liuius libro primo ab urbe condita: Obsessor, inquit, interrogauit: Estis'ne uos legati
oratoreś
oratoresque
mißi à populo Collatino: ut uos,
populuḿ
populumque
Collatinum dederitis? Sumus. Est'ne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditis'ne uos,
populuḿ
populumque
Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, diuina,
humaná
humanaque
omnia in meam
Romaní
Romanique
populi ditionem? Dedimus. Et ego recipio. De seruis dedititijs Iustinianus in primo Institutionum lib. titu. de libertinis, & quomodo manumißi
obtinebāt
obtinebant
infimum libertinitatis gradum: quoniam illorum, inquit, peßima conditio est.
definio
& definitio, non diffinio & diffinitio notatum à Ludouico Bonognino, semper legi in
Pādectis
Pandectis
Florentinis: & ferè
nunquā
nunquam
aliter legitur in libris uetustißimis, qui reperiuntur scripti
etiā
etiam
in alijs facultatibus.
defrvtvm
,
mustum est quod decoquitur quousque pars tertia relinquatur. Plinius tamen libro 14.
Sapa, inquit, fit musto usque ad tertiam mensuræ partem decocto, quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum uocamus. Virgilius quarto Georgic. Aut igni pinguia multo Defruta. Vlpianus libro 33.
digest. de fundo instructo. l. quæsitum. Vas, inquit, æneum in quo sapa coqueretur,
& defrutum fieret. Item de uino & tritico lega. l. qui uinum. Mulsum, inquit, passum, defrutum. Defrutum dictum est quod autore Plinio sit ad dimidias
defraudatũ
defraudatum
: |
aut quemadmodum uult Nonius Marcellus, quod ad tertiam
redactũ
redactum
sit.
Nō
Non
quod Accursius hallucinatur, quod de usu sit sublatum, ut quamdiu poßit seruetur. quasi sit dictum à fruor, eris.
deglabrare
, est delibrare siue cingere, hoc est arborem decorticare: nam glaber proprie dicitur qui læuis est, & pilis caret, sed hic deglabrare pro læuem facere posuit Iurisconsultus Paulus libr. 47. dig. tit.
arborũ
arborum
furtim cæsarum. l. cædere. Cingere, inquit, arborem, est deglabrare siue delibrare.
delator
, est alicuius criminis denunciator, dummodo ad officium suum non pertineat ea denunciatio. hoc genus hominum odiosum habetur. Martialis de delatoribus: Turba grauis paci
placidæ
́
placidæque
inimica quieti, Quæ miseras semper sollicitabat opes. Idem: Et delator habet quod dabat exilium. Pro denunciatore tantum posuit Iurisconsultus Papinianus tit. de diuersis. l. intra. Intra quatuor, inquit, annos uacantium bonorum delator. In titulo tamen de iure fisci, propria delatoris significatione utitur sæpe.
delibrare
, quod est librum, hoc est corticem
arbori detrahere. lege suprà in uerbo cingere arborem,
& in uerbo deglabrare.
delphi
, orum, ciuitas est Phocidis, ad montis Par
naßi radices posita, ubi Apollo solitus erat responsa dare: sed quemadmodum ait Iuuena. Nunc cessant oracula
Delphis. titu. de censibus.
delphicae
mensæ à Delphis urbe Apollini sacra dictæ sunt, & erant ex ære, quas ueteres Cortinas uo
|
cabant. Plinius libro 34.
Ex ære, inquit, factitauerunt cortinas tripodum nomine delphicas. Cicero sexto in Verrem: Mensas delphicas
è
ex
marmore. Martial. Argentum atque aurum non simplex delphica portat. Florentinus titulo de supellectili legata. l. id est. Trapezophora, inquit, delphicæ subsellia.
deminvo
, is, & deminutio, onis, non diminuo
& diminutio, ut paßim legitur in libris digestorum, debere scribi adnotauit Ludouicus Bonogninus in Pandectis Florentinorum. Est autem capite deminutus, ut ait Festus, qui ciuitate mutatus est, & ex alia familia in aliam adoptatus, & qui in hostium
potestatẽ
potestatem
uenit, & cui aqua & igni interdictum est.
demolior
demoliris, est illud quod extructum est diruere. Nam moliri est ædificare, cuius contrarium est demoliri. Virgilius primo Aeneid.
Molirí
Molirique
arcem,
& manibus subuoluere saxa. Apud antiquiores demolio is, declinabatur, ut Diomedes testimonio Varronis ostendit, quem citat in libro poëtico: Non demolio, inquit, astra. Et Næuius in corollaria: Hæc demolite, inquit. Vlpianus titu. de usufructu. l. hæres. Antequam usufructu prohibuerit, demolierit. Et demolitus paßiue, ut in titu. de ususcapionibus. l. eum qui.
deni
denæ dena,
nomẽ
nomen
est diuiduum distributiuum, quale illud bini binæ bina, & similia, cuiusmodi nomina Accursius solitus est exponere in bis tantum, cum re uera significent cuilibet tantum, quod latuit Bartolum. Is enim exponens legem quæ habetur de legatis 3.
si quis
testamẽto
testamento
Titio & Seio decem dari iusserit. nullam hæc |
uerba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixiße uideatur qui decem dixit: putauit per dena uiginti intelligi. Ait nanque: Qui reliquit decem, non uidetur relinquere uiginti. Nam cum inter decem & dena illa sit differentia inter oratores obseruata, quod decem numerum simplicem, hoc est, decem unitates significet, dena uero cuilibet decem, erat sensus legis: quod qui Titio & Seio legauit decem, non legauit dena, id est, cuilibet decem, sed decem simpliciter hoc est, cuilibet quinque. In titulo de uerborum obligatione. l. si ita. Accursius dena pro bis decem interpretatus est. Idem de annuis legatis. l. si legatum. exponens illud, Si legatum fortè sit relictum annua bina trina die, fortè triginta dena per singulos debentur annos. licet
nō
non
fuerit adiectum æquis pensionibus, dena pro decem interpretatus est, cum dena non simpliciter decem, sed per singulos annos decem significet.
depectvs
participium est, ab eo quod est depeciscor, quod significat turpiter pacisci. unde depector apud Apuleium in oratione pro magia: Est, inquit,
litiũ
litium
depector, omnium falsorum commentator. Vlpianus libro tertio de calumniato. l. & generaliter. Hoc, inquit, edicto tenetur qui depectus est.
deserere
proprie militum est, qui relinquunt
locum in acie, aut sine commeatu discedunt ex castris:
unde est desertor & desertio, de quibus sæpe in libris digestorum, tit. de re militari.
desidero
præter illam notam significat etiam deficere. Cæsar in commentarijs: Desiderati sunt, inquit, eo die sagittarij circiter ducenti. id est, defecerunt: hoc |
est, interempti sunt. Suetonius in Augusto: Desiderauit nonnunquam M. Agrippæ patientiam, & Mecœnatis taciturnitatem. Quem locum Eutropius & Sextus Aurelius non intelligentes, decepti huius uerbi ambigua significatione putauerunt, quòd Augustus uoluisset esse
æquè patiens atque Agrippa, & taciturnus ut Mecœ
nas: Cum apud
Suetoniũ
Suetonium
desiderare accipiatur pro deficere illud quod desideramus. In quo sensu accepit
Iuriscō
sultus
Iurisconsultus
in tit. si libertus ingenuus esse dicatur. l. quoties. Siue officium, inquit, desideretur. id est, deficiat in eo qui debet obsequi & obtemperare.
diaeta
locus est in domo, ubi per ocium uersamur. Papinius in secundo Syluarum: Vna tamen cunctis procul eminet una diætis. Sidonius Apollinaris in episto. Ex triclinio fit in diætam siue cœnaculum transitus. Iurisconsultus titulo de legatis tertio: Cellarium, inquit, iunctum eidem diætæ. Inde diætarius dictus est seruus siue minister in diæta deseruiens. Meminit Vlpianus in titulo de fundo instructo. l. quæsitum. Est præterea diæ
tarius, qui ex diæta quippiam furatur, ut Vlpianus in titulo de effractoribus: Simili, inquit, modo & dietarij & saccularij puniuntur. Pro quo mendose legitur detractarij. Idem in titu. de effractoribus. l. saccularij. Qui diæ
tarij, inquit, appellantur: hoc est, qui in aliena cœnacula se dirigunt furandi animo.
diathetvm
,
uidetur genus esse poculi, sicut
syntheton siue synthesis. Iurisconsultus ad legem Aquiliam. l. si seruus. Si calicem, inquit, diathetum faciendum dedisti. Iustinianus
quo
quoque
lib. 10.
l. j. Artifices, inquit, dia
|
thetarij, id est, calices diathetos fabricantes.
dienses
populi sunt Macedoniæ, à Dio colonia
dicti. hos Pausanias Diastas appellat, apud quos gymnicum certamen agebatur. Paul. lib. ult. in tit. de censib. In
Macedonia, inquit, iuris Italici sunt Dienses.
diffindere
diem, & diffißio diei, quid significet, non est in promptu,
ne
neque
cur sic dicatur. Gell. lib. 13.
Iußi, inquit, diem diffindi. Et iterum: In dierum diffißionibus & comperendinationibus. Vlpia. lib. 2. digest. tit. si quis cautionibus. l. non extinguemus. Si quis, inquit, cautionibus in iudicio sistendi causa non obtemperauerit. Si quis, ait, in iudicio se sisti promiserit, & ualetudine uel tempestate, uel ui fluminis prohibitus se sistere non potuit, exceptione adiuuatur: nec immeritò. Cum enim in tali promißione præsentia opus sit, quomodo poterit se sistere, qui aduersa ualetudine impeditus est? Et ideo
etiā
etiam
lex Duodecim tabularum, si iudex uel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet diem iudicij esse diffissum. Sic enim legitur in Pandectis archetypis Florentinorum, non diffusum:
uidetuŕ
uideturque
significare diem intercisum, siue intercapedinatum
at
atque
dilatum.
diffvndi
uina proprie dicuntur, quæ postea quàm defecata sunt, in dolijs conduntur
transuasantuŕ
transuasanturque
. Iuuenalis: Ipse capillato diffusum consule potat. Et Horatius: Vina bibes iterum tauro diffusa. Vlpianus lib. 32. de leg. iij. l. cum quæreretur. Nam si uina diffudisset, habiturus usui. Item Proculus lib. 33. de tritico & uino leg. l. cum uinum. Cum uinum, inquit, quod in amphoris seu cadis diffusum est.
aquæ, est modulus unde salientes tali mensura censentur. Frontinus de aquæ ductibus: Aquarum moduli aut ad digitorum, aut ad unciarum mensuram redigendi sunt. Est autem digitus sextadecima pars pedis, uncia uero duodecima. Quemadmodum igitur inter unciam & digitum diuersitas, ita & ipsius digiti: nam alius uocatur quadratus, alius
rotũdus
rotundus
. Hæc Frontinus. Paul. lib. 8. dig. de seruitutib. rusti. præd. l. Lucius Titius. Digitum tibi dono aquæ. Accursius per aquæ digitum intelligit quantum fluit per digitum statuæ.
dioecesis
per œ diphthongum in secunda scribitur, & non diocesis, ut uulgò legitur:
ne
neque
accẽtu
accentu
in tertia à fine, ut omnes proferunt, sed in penultima. Item diœ
cetes, non diocetes, pro diœceseos præfecto. Est
autẽ
autem
diœ
cesis gubernatio siue dispositio, & diœcetes gubernator siue procurator. Cicer. in Epist. Ex prouincia Ciliciensi cui scis tres diœceses astaticas attributas esse. Iustinianus tit. de episcopali aud. l. archigerontes & diœcetæ.
diplomata
,
sunt codicilli siue libelli, in quibus beneficia à principibus impetrantur, quales nostro sunt tempore quas appellant bullas: dicta quòd in duplicibus tabellis solitæ sunt concedi supplicibus. Sueton. in Augusto: In diplomatis
libelliś
libellisque
& epistolis signandis. Idem in Nerone: Diplomata ciuitatibus singulis obtulit. Cice. in Epist. ad T. Appium: Diploma, inquit, statim non est datum. Apud Iurisconsult. accipitur pro itineris festinatione, hoc est, cum per dies singulos duplicia itinera conficiuntur. Venuleius lib. 45.
dig. de uerb. oblig. l.
cōtinuus
continuus
. Quibus, inquit, quasi interpretatio quædam inserta est. |
is qui Ephesi daturum se spoponderit: ut
ne
neque
diplomata, id est, diebus ac noctibus, & omni tempestate
cōtempta
contempta
iter continuare cogatur. Et sequitur: Quòd si diplomate usus, ac felici nauigatione, maturius quàm quisque peruenerit Ephesum: confestim obligatus est. Modestinus lib. 48.
ad legem Corneliam, de falsis. l. falso, inquit, diplomate commeauit.
dispvngere
siue expungere est transuerso calamo
rationẽ
rationem
cancellare. Seneca de breuitate uitæ.
Dispũ
ge
Dispunge
, inquit, ac recense uitæ tuæ dies. Apuleius de deo Socratis: Si cotidiana eorum dispungas, inuenies multa rationibus prodigè diffusa. Item de uerb. sign. l. cognoscere. Dispungere, inquit, est conferre accepta & data, & ex ea collatione, ut ait Accursius, cancellare quod est
redditũ
redditum
. Hinc est dispunctio, onis, pro ipsa rationis cancellatura, ut apud Tertul. in Apologetico: Ad
utrius
utriusque
, inquit, meriti dispunctionem. Vlpia. lib. 42. dig. tit. de bonis autor. iud. poßid. l.
cōplures
complures
. An recognitio, inquit, &
dispũctio
dispunctio
concedenda sit creditoribus. nam quod in quibusdam codicibus legitur disputatio, pro dispunctio, mendum est.
dissidivm
inter uirum &
uxorẽ
uxorem
idem est quod diuortium, hoc à diuertendo, illud à dißidendo appellatum. Terent. in And. Valeant qui inter nos dißidia quæ
runt. Idem in Ecyra: Nihil mali est quod sit dißidio dignum. Papinius lib. 48. dig. ad leg.
Iuliā
Iuliam
de adult. l. miles. Quæro, inquit, an causam dißidij præstitisse uidear.
distrahere
,
pro eo quod est uendere, aut auctioni exponere. Suetonius in Vespasiano: Coëmendo quædam tantum ut postea distraheret. Gellius libro 19. |
Sicut nunc, inquit, bona uænum distrahuntur. Vlp. in tit. de transactionibus. l. si uni. Si uni, inquit, pluribus'ue fundus fuerit distractus. Titulus est præterea lib. 20.
dig. de distractione pignorum.
divortivm
, ut paulò ante diximus,
idẽ
idem
est propè quod dißidium. hoc dictum ab eo quod uir & uxor dißideant, id est, dissentiant inuicem, illud quod in diuersas partes uertantur. Fiebat
autẽ
autem
diuortium per illa uerba quæ sunt apud Plaut. Res tuas tibi habe, quæ mea, redde mihi. Paul. in tit. de uerborum significatione. inter diuortium & repudium hoc interesse dicit, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem sponsa diuertisse dicitur, quod diuortium ex eo
dictũ
dictum
est, quod in diuersas partes eunt qui discedunt. Est præ
terea titulus de diuortijs, lib. 23. dig.
dolivm
, uas fictile est, uino
at
atque
alijs rebus
cōdendis
condendis
aptißimum. Plin. lib. 13. Mitiores, inquit, plagæ dolijs condunt uina,
infodiunt́
infodiuntque
. Cato de re rust. Dolia olearia
decẽ
decem
habeat. Vlp. lib. 33. dig. de fundo instr. l.
instrumẽta
instrumenta
. Dolia, inquit, licet de fossa non sint & cuppæ. Idem de auro & argento leg. l. Dolia, inquit, fictilia, quibus terra adiecta est. Inde doliarius, qui facit dolia: & doliarius, a, um: & doliaris, re, ad dolia pertinens. Plinius lib. 3. A figlinis, inquit, doliariorum. Et Paul. de fundo instr. l. tabernæ. Doliaria, inquit, uasa & ancones. Item. l. si uinum. Si doliare, inquit, uinum emetis.
dolones
,
hastæ sunt in quibus tanquam in uaginis lacent pugiones: dicti ab eo quod dolus subeat. Virgil. lib. 7.
Sæuoś
Sæuosque
gerunt in bella dolones. Sueto. in Claudio: |
Cum dolone ac uenatorio cultro præstolantes. Alphenus lib. 9.
dig. ad legem Aquil. l. si ex plagis. Flagello, inquit, quod in manu habebat, in quo dolon inerat, uulnerare tabernarium cœperat. ubi mendose pro dolon legitur dolor, neque minus falso Accursij interpretamento locus enarratus.
donaria
, inquit Valla contra Seruium, non sunt loca in templo ubi dona reponuntur, sed potius ipsa quæ offeruntur dona. Virgil. 3. Georg. Imparibus ductos alta ad donaria currus. Luc. in 9.
Ne
Neque
eois splendent donaria gemmis. Paul lib. 49. de re militari. l. qui excubias. donarium pro donatiuo posuit. Item C. de sacrosanct. eccl. l. sancimus. pro dono posuit Iustinia. dicens: uasa uel uestem
cæterá
cæteraque
donaria.
dvracinae
uuæ dicuntur, & duracina persica. De uuis duracinis lemma est apud Martialem in disti. de persicis duracinis. Pli. lib. 15. Duracinis, inquit, hæret corpus. Iurisconsultus de uerb. sign. l. qui fundum. Qui fundum, inquit, uendidit,
pomuḿ
pomumque
excepit, ficus, nuces, & uuas duracinas, duntaxat & purpureas, & quæ eiusdem generis essent, & quas non uini causa haberemus, quas Græci trozimus appellant. Lege in uerbo trozimos.