T
Tantisper
quod significat per tantum spatium, siue per tantum tempus, ut inquit Valla, semper ferè desiderat iungi huic particulæ dum, pro donec. Terentius in Heautontu. Ego te meum esse dici tantisper uolo, dum quod te
dignũ
dignum
est facias. & paulò post: |
Decreui tantisper me minus iniuriæ meo gnato facere, dum fiam miser. Liuius lib. j. Tantisper dum prisca illa tota mente repeto. Gellius lib. 6.
loco dum, æquiualens posuit quoad: Tantisper, inquit, quoad fieret permutatio. Vlpianus titu. de tutelis. l. qui tutorem. Dum magis ætati quàm dementi tantisper sit consulendum.
tectorivm
, opus est quod calce aut gypso incrustatum est, & tectorium substantiue pro ipsa calce siue gypso quod superinducitur. Varro libro 3. de re rustica: Cum uillam, inquit, haberes opere tectorio spectandam. Gellius libro 12. Villas inexcultas & rudes nec tectorio quidem prælitas esse dicit. Per translationem quoque de fœmina cerusata dixit Iuuenalis: Tandem aperit uultum & tectoria prima reponit. Vlpianus titulo de damno infecto. l. ex damni. Ob tectoria, inquit, & picturas. Item Proculus titulo de seruitutibus prædiorum urbanorum. l. quidam. Si parietem demolitus sit uicinus,
nō
non
pluris quàm uulgaria tectoria æstimari
debẽt
debent
. In alia tamen significatione uidetur accipere Paulus in titulo, uti poßidetis. l. si duo. Si uicinus, inquit, meus in pariete meo tectoria habeat & in pariete suo.
telvm
,
largo quodam modo quicquid nocere potest appellatur. Nam & apud Virgilium
at
atque
alios autores aliquando pro ense etiam accipitur. Iustinianus tamen libro 4.
Institu. titulo de publicis iudicijs. Telum, inquit, ut Caius noster ex interpretatione legum duodecim tabularum scriptum reliquit, uulgò quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur. sed & omne significat quod manu cuiusque iacitur. dictum ab eo quod in longum |
mittitur, à Græca uoce figuratum, teloten enim à longe significat. quæ uerba Caij iterum ponuntur in titulo de uerborum significatione. lege, si calumnietur.
temporaria
res, dicitur quæ ita extruitur ut
ad certum quoddam tempus duret, &
nō
non
in perpetuum.
Plinius libro octauo: Temporario, inquit, euripo ostendit. Idem libro trigesimosexto: Theatri, inquit, temporarij, & uix uno mense futuri. Seneca libro nono epistolarum: Hæ sunt, inquit, amicitiæ quas temporarias populus
appellat. Paulus titulo quibus ex causis. l. ad cognitionem. Exilio, inquit, temporario. Papinianus titulo de
pœnis. l. seruus. Cum seruus per errorem in opus temporarium fuisset datus, expleto tempore domino seruum esse reddendum respondi.
tepidarivm
, locus erat in balneo tepidior,
quemadmodum calidarium, calidior. Celsus lib. 1. Tunc,
inquit, in calidarium transire, ubi tepidario paululum
insudauit. Idem in eodem: Si est balneum ante omnia in
tepidario residere. Vitruuius lib. 5. Sudationes, inquit, quæ
sunt coniungendæ tepidario. Paulus in titulo de seruitutibus præd. urban. l. fistulam. Si talis, inquit, sit usus tepidarij, ut aßiduum humorem habeat, & id noceat uicino.
tessera
tum pro symbolo, hoc est belli signo accipitur. Virg. 7.
Aeneid. It bello tessera signum. tum pro talis, ut uulgò accipiuntur, nam talus aliud est. Martialis: Hæc mihi bisseno numeratur tessera puncto. tum pro frumenti quadam mensura, de qua Seruius in illud Virg. 1.
Georg. Numeros impreßit aceruis. tesseras interpretatur, quibus
frumẽto
frumento
numerus designatur. Iuuenalis: Sum
|
mula ne pereat, qua uilis tessera uenit Frumenti. Sueto. in August. Ne plebs frumentationum causa frequentius
à negotijs auocaretur, ter in annum quaternorum mensium tesseras dare destinauit. Hinc Persius per diminutionem fecit tesserula. Scabiosum, inquit, tesserula far possidet. Iustin. lib. 11.
codicis, titu. de frumento Alexandrino. l. diurnos. Tesseræ, inquit, designentur. Paulus de legatis secundo. l. mortuo. Si Titio tessera frumentaria legata sit. Vlpianus lib. 5.
de iudicijs. l. sed & si. Si libertis, inquit, suis tesseras frumentarias emi uoluerit.
theriaca
, non tyriaca, ut libri medicorum corruptè habent, antidotum est notißimum contra uenena. de cuius compositione duo extant Galeni opera, alterum ad Cæsarem, alterum ad Pamphilium, dicta theriaca, à
ther, quod est fera, hoc est uipera. Plinius libro uicesimo nono. Fiunt, inquit, ex uipera pastilli qui theriaci uocantur à Græcis. Hieronymus in Iouinianum, libro secundo: Viperæ, inquit, carnes unde theriaca conficitur, quantis rebus aptæ sunt, norunt medici. De fundo instructo. l. quæsitum. Theriacam, inquit, & cætera medicamenta. non tyriacam.
thymelicvs
,
interpretatur histrio. quoniam thymele, es, est pulpitum siue scæna. Apuleius pro magia. Si choragium, inquit, thymelicum, num argumentarere uti etiam me Gragidij syrmate histrionis? Augustinus, lib. 6.
de ciuitate dei: Quæ sunt, inquit, illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admittit obscœnitas. Vitru. lib. 5.
Ex eo, inquit, scænici & thymelici separatim nominantur. Vlpianus libro tertio, |
titulo de ijs qui notantur infamia. l. athletas. Neque thymelici, inquit, qui certaminibus sacris deseruiunt, ignominiosi habeantur. Item de consecra. dist. 5.
cap. non oportet. Sed
utrobi
utrobique
themelici corruptè legitur.
thlasiae
, siue thlibiæ, quod idem est, Latine dicti qui habent testiculos attritos, appellati sic à thlao, quod est frango, siue thlibo quod idem significat. Vlpia. titulo de uerborum significatione. l. spadonum. Thlibiæ, inquit, & thlasiæ, sed & si quod & aliud genus spadonum est. Item Paulus ad legem Corneliam de sicarijs. l. si
quo
quoque
. Ii, inquit, qui thlibias faciunt, ex constitutione diui Hadriani in ea sunt causa, qua ij qui castrant.
Vtrobi
Vtrobique
mendosi sunt codices recentiores. Accursius tota errat uia, nunc dicens esse ferramentum castratorium, nunc uenas quæ inciduntur, nunc id quod uerißimum est, nescire se, quid thlasia aut thlibia sit, cum sit non castratus siue exectus, sed qui ut diximus, attritos habet testiculos, de quo dominus per Mosen scribit in Deuteronomio, capite uigesimo tertio: Non intrabit eunuchus attritis uel amputatis testiculis, & abscisso ueretro ecclesiam domini.
tyberivs
Cæsar, Liuij Drusi ex Liuia Drusilla filius, Augusti deinde priuignus. ab illo ea lege est adoptatus, ut ipse Germanicum Drusi Neronis fratris sui filium adoptaret. Ex Suetonio in uita Augusti, Tyberij,
& Caij Cæsarum. Iustinia. lib. 1.
ti. de adoptionib. Augustus, inquit, non antè Tyberium adoptauit, quàm is Germanicum adoptauerit, ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse. Accurs. Imperator, |
inquit, uolebat adoptare
quẽdam
quendam
nomine Germanicum,
& Germanicus nolebat consentire. Vnde Augustus callide suasit cuidam nomine Tyberio, ut illum Germanicum adoptaret, quod fecit. Quis talia historiarum portenta fingeret, nisi Accursius, aut Accursij admiratores? De Tyberio uero tanquam de persona ignota & obscura dixit cuidam Tyberio cum successerit Augusto in imperio. Quòd si historias seculares nunquam legit, nunquam'ne audiuit illud ex Euange. Lucæ
3.
Anno decimoquinto Tyberij cæsaris &c.
tympanivm
, margaritarum genus est, ex altera parte sphæricum,
at
atque
ex altera planum. quasi in tympani effigiem formatum. Plin. lib. 9. ubi de margaritis & unionibus: Quibus, inquit, una tantum facies est & ab ea rotunditas, auersis planicies, tympania nominantur. De auro & argen. leg. l. pediculis. Cum quædam, inquit, ornamenta mamillarum ex cylindris triginta quatuor
& tympanijs & margaritis detraxisset.
tyrvs
, colonia Syriæ Phœnices, insula quondam, sed ab Alexandro in continentem translata, unde Luca. in 3. Et Tyros instabilis,
præciosá
præciosaque
murice Sidon. Tyriorum coloniæ meminit iuriscons. in ti. de censib.
toga
prætexta, dicebatur apud Romanos, qua utebantur
puerius
pueriusque
in annum octauumdecimum.
tũc
tunc
enim sumebant togam uirilem, quæ & libera dicebatur. Seneca in epist. Tenes memoria cum prætexta posita sumpsisti uirilem togam. Pueri
quo
quoque
in ea ætate, prætextati
appellabātur
appellabantur
. Iuue. Et prætextatus adulter. Hinc Fest. Pompe. ait: Prætextatis nefas erat obscæno uerbo uti,
ideó
ideoque
|
prætextatum appellabant sermonem, qui nihil obscœnitatis habebat. Vlp. de auro & arg. leg. l. uestis. Puerilia autem sunt, ueluti togæ, prætextæ, aliculæ, chlamydes, & pallia, quæ filijs nostris comparamus. Præterea uero appellata est, quoniam purpura uesti intertexebatur.
tomentvm
,
est quicquid puluillo aut culcitræ infercitur, siue illud sit lana, siue pluma, siue
stramẽtum
stramentum
, siue carices & iunci concisi, quod tomentum circense appellatur, id est uulgare, triuiale, & pauperibus commune, dictum à circo Romano, ubi huiusmodi tomenta uendebantur. Martial. Tomentum concisa palus circense uocatur. concisam appellat paludem, carices & iuncos, qui ad tomentum concidebantur, quod à temo, quod est incido, dicitur, non ut indocti putant, ab eo quod tum eat. Seneca de uita beata: Si super circense
tomentũ
tomentum
per fascias ueteris linthei effluens incubabo. Sueto. in Tyberio: Druso, inquit, adeò alimenta subducta, ut cogeretur
è
ex
culcitra tomentum mandere. Varro
quo
quoque
de ling. lat. Quod in culcitra tomentum aliud'ue quid calcabant, ab inculcando culcitra dicta. Vlp. de leg. 3.
l. si cui lana. Lanæ, inquit, appellatione tomentum non continebitur. Expone tu, id est lana quæ culcitræ inculcata est, nam ea poterat in
dubitationẽ
dubitationem
uenire. Quod uero Accursius putat genus esse uestis, uel coopertorium de lana factum, quis non iure poßit ridere? Nam ut in eadem lege habetur, si lanæ appellatio eatenus
extẽditur
extenditur
, quo ad telam peruenerit, hoc est ut idem Accursius interpretatur, ut solùm restet texere, nondum tamen est in tela posita. quomodo uestis siue coopertorium ex lana factum, debet lanæ appella
|
tione contineri? Quid quod Paulus in eodem titulo expresse dicit: Lana legata uestem quæ ex ea facta sit deberi non placet.
topiarivs
, est operis topiarij artifex. Opus uero topiarium dicitur, quod in uiridarijs topiarij faciunt, exprimentes uarias figuras animalium
aliaruḿ
aliarumque
rerum ex myrto, citro, buxo, hædera,
alijś
alijsque
arbusculis, fruticibus, & herbis, quarum natura flexibilis est. Plinius li. 15.
Satiuarum, inquit,
myrtorũ
myrtorum
genera topiarij faciunt. Idem libro 12. ficum Indicam ad opus topiarium dicit pertinere. Et libro 21. de chamædaphne. Topiaria, inquit, herba inopiam
florũ
florum
aliquando supplet. Idem libro 22. acathon herbam appellat topiariam, quia topiario operi accommodari potest. Cicero ad
Quintũ
Quintum
fratrem: Topiarium laudaui, ita omnia conuestiuit hædera. Atque ibidem: Vt
deni
denique
illi palleati topiariam facere uideantur. Vlpianus tit. de fundo instruct. l. instrumenta. Si uiridaria, inquit, sunt topiaria, accedunt instrumento fundi. Et in eodem tit. l. quæsitum. Hostiarij, inquit, uel topiarij, & diætarij. Aphricanus tit. de legatis tertio. l. cum quærerentur. præ
dijs legatis, & quæ eorum
prædiorũ
prædiorum
causa empta essent,
ne
neque
topiarium,
ne
neque
saltuarium legatum uideri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium autem tuendi & custodiendi fundi, magis quàm colendi causa paratum uideri. Accursius cuiusmodi ornatus esset topiarij, nesciuit, cum dicit illius officium esse, purgare agrum spinis & uepribus, & facere fossas. Imò uero eiusmodi serui legato cederentur,
cũ
cum
necessariò ager purgari debeat spinis, & fossæ
at
atque
elices
deducẽdæ
deducendæ
sint,
at
atque
ad
culturā
culturam
pertineāt
pertineant
.
, mappa est quæ toro, id est mensæ imponitur. Varro de lingua latina: Toral, inquit, quod ante
torum. Hora. 1. epist. Ne turpe toral, ne sordida mappa.
Florentinus de supellectili lega. l. de tapetis. Sicut toralia, inquit, quæ stragulorum non sunt. In eodem titu. l. supellectili, ut diximus in uerbo mappa, oralia pro toralia
legitur.
traianopolis
, ciuitas Siciliæ, à Traiano Cæ
sare cognominata, ut ex uerbis iurisconsulti colligimus in titulo de censibus. In Sicilia, inquit, Selinis & Traianopolis. Sed cum Traianopolis nusquam in Sicilia legatur,
at
atque
ediuerso Traianopolis oppidum sit Misiæ maioris, atque alterum eiusdem nominis in Piceno Italiæ, interpungenda sunt legis uerba, aut Selinis sit in Sicilia, & Traianopolis altera ex illis duabus.
traiecticia
pecunia, dicitur ut Modestinus lib. 22. tit. de nautico fœnore scribit, quæ trans mare uehitur. & ibidem sæpe. Aphricanus quoque in tit. de actionibus & obliga. l. traiecticiæ pecuniæ. Item codice de ueteri iure enucle. l. tanta. Dicta est
autẽ
autem
traiecticia, à traijciendo, hoc est transmittendo. unde est frequenter apud historicos, traijcere
mōtem
montem
, & traijcere mare, & traijcere flumen, & traijcere exercitum, traijcere merces, traijcere pecunias. Atque
utrun
utrunque
simul traijcere exercitum, mare, flumen. Quare traiecticiæ pecuniæ nomine ueniet ea quæ permutatur, & transuehitur ultra montes & maria.
trapetvm
,
siue trapetus, ut inquit Seruius in illud Vir. 2.
Geor. Venit hyems, teritur sicyonia bacca |
trapetis. olearia mola est. Martial. Nec tarteßiacis cedat tua sylua trapetis. dictum à tero, is, ut Var. de ling. lati. tradit, uel, ut alij, à trepo quod est uerto, quia molæ oleariæ uertuntur: uel à trepo, quod est premo, ad
priorẽ
priorem
etymologiam allusit Vir. cum dixit, teritur sicyonia bacca trapetis. ad alteram, uel potius ad
utran
utranque
. Plin. libro 15.
Mox, inquit, trapetis fractæ oliuæ premerentur. Vlpianus titulo locati & conducti. l. sed ades. Trapeta, inquit, instructa funibus. Accursius instrumentum tantum esse dicit, sed non cuiusmodi, aut ad quos usus. Quod uero in ti. de supellectili leg. l. de trapetis. bis scriptum est trapetum, expuncta r, litera, tapetum est legendum, quod nemo dubitat in genere stragulorum esse.
trapezophorvm
, theca erat in qua preciosiores mensæ deferebantur: nam trapeza interpretatur mensa, & phoreo uel phoresco, quod est fero. Florentinus de supellectili legata. l. supellectili. Trapezophora, inquit, delphica & subsellia. Cicero tamen ad
Fabiũ
Fabium
Gellium pro statua siue signo quod ferebat mensam posuit. Trapezophoron, inquit, si te delectat, habebit.
trierarchvs
, interpretatur nauis princeps,
nam trieris est nauis habens triplicem ordinem remorum, quæ triremis dicitur. Hierony. Ezechielis capite
30. Egredientur nuncij à facie mea in trieribus. Ad senatusconsultum Trebellianum. l. eius. Fiduciarium, inquit,
reliquit hæredem trierarchum. Item de bono. posseß. l. j.
Nauarchos, inquit, & trierarchos claßium.
trietericvs
,
a, um, est illud quod tertio
quo
quoque
anno
cōtingit
contigit
, à tria quòd est tres, & etos annus. Vir. 4. |
Aeneid. Referunt trieterica Bacchi Orgia. Oui. 2.
de remed. Ibat ut ædonio
referẽs
referens
trieterica Baccho. Apuleius pro magia: Crotalum, inquit, ad trieterica Orgia. Modestinus lib. 50.
dig. titu. de pollicitationi. l. septicia. Agonem, inquit, constituo trietericum.
trini
,
æ, a, nomen est distributiuum, quale illud bini, & quini, & deni,
significat́
significatque
cuilibet competere tria.
Iungituŕ
Iungiturque
ut alia eiusmodi nomina nominibus pluraliter declinatis. Martialis: Transierint binæ forsan trinæ'ue calendæ. Sillius li. 15. Punicorum: Qui sua nunc trinis deducunt agmina castris. Martianus li. 50. de legatio. l. sciendum. Præcipitur, inquit, edicto Vespasiani omnibus ciuitatibus, ne plures quàm trinos legatos mittant. Accursius in erroribus pertinax est, nam qui binos exposuit pro quatuor, quinos pro decem, denos pro uiginti, hoc in loco trinos pro sex exponit, cum exponendum fuerit trinos, id est quælibet ciuitas tres. Sed quæro iam, non ab illo, sed ab illius amatoribus, an recte
dictũ
dictum
sit, quòd omnes ciuitates non amplius mittere debeant, quàm sex legatos? significaretur
nan
nanque
, quòd omnes ciuitates simul sumptæ non amplius essent missuræ quàm sex legatos, quod est perquàm ridiculum.
triphvs
, potest interpretari delicatus: nam tryphe, es, est delicium, & tryphao delicior. Vlpia. titulo de
ædilitio edicto. l. idem Offilius. Balbus, inquit, & blesus
& tryphus,
iś
isque
qui tardius loquitur. Vbi tryphum pro traulo hoc est bleso posuit, & qui quodammodo ex delicijs sic loquitur. Quintilianus libro primo: Illorum delicias reprehendi, qui, s, literam male proferunt.
,
instrumentũ
instrumentum
est cum orbiculis ad eleuanda & deprimenda onera. Cato de re rusti. Trochleas Græcanicas binis funibus sparteis. Vitru. lib. 10. cap. 2.
&
3. de trochleis multa, dicta à trecho, quod est curro. Vlpianus titulo locati. lege, sed addes. Tympanum, inquit, et trochleas quibus eleuatur prælum.
trozimos
, Græce, maturus siue comestibilis interpretatur. Vnde uua quæ esui adseruatur & quæ non
est apta uino, trozimos à iurisconsulto appellatur in titu. de uerb. signi. l. qui fundum. Qui fundum, inquit, uendidit, pomum excepit, nuces, ficos & uuas duntaxat duracinas, & purpureas, & quæ eiusdem generis essent,
quas non uini causa haberemus, quas Græci trozimus appellant, excepta uideri.
trvlla
, uas est quo
è
ex
culina in
lauatrinā
lauatrinam
aquam fundunt
at
atque
ad alia eiusmodi ministeria
comparatũ
comparatum
. Hora. 2. Ser. pro uase potorio uiliori posuit, dicens: Qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla. Iuuenal. Si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo. Pomponius de auro & arg. leg. l. & si. Veluti paropsidas, inquit, tabulas, trullas. Paulus de fundo instructo. l. tabernæ. Trullæ, inquit, quæ circa cœnam solent traijci.
tvbvs
,
bi, siue sit fictilis, siue ex alia materia, est fistula per quam aqua deducitur, imò uero aquæductus ipse tubulis pyxidatis constat. Hispani aranoras appellant. Columella lib. 1.
Aqua, inquit, sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur. Plinius li. 31.
Aquam
è
ex
fonte duci fictilibus tubis utilißimum est. Seneca lib. 14.
epist. Suspensuras balneorum & im
|
pressos parietibus tubos. Vlpia. tit. de cloacis. l. j. Cloacæ appellatione & tubus & fistulæ continentur. Et per diminutionem tubulus in eadem significatione. Plinius libro 33.
pro cuniculo subterraneo posuit. Hi colores, inquit, in eisdem tubulis inueniuntur. Proculus in titulo de seruitutibus urbanorum prædiorum. l. quidam. Non licet, inquit, tubulos habere admotos ad parietem communem. Hic Accursius tribulos pro tubulis legit,
interpretatuŕ
interpretaturque
esse uasa lapidea, in superiori lege tubum putat esse foramen cloacæ.