V
Vadimonivm
accipitur pro ea
spōsione
sponsione
quæ datur in causa grauiori, puta criminali: dictum uadimonium à uadibus, hoc est sponsoribus, quos qui dederit in iudicio, uadere, id est decedere potest
quocun
quocunque
libuerit. Autores sunt Acron & Porphyrion in illud Horat. in primo Ser. Ille datis uadibus qui rure extractus in urbem est. Iuuenal. Differt uadimonia prætor. Et Plinius in proœmio naturalis historiæ: Propter quod, inquit, uadimonium differri poßit.
valesii
,
apud antiquiores dicebantur qui postea s litera (
ut in
pleris
plerisque
alijs)
in r literam mutata, Valerij sunt appellati. Fuit autem Valeriorum familia Romæ dicta à Valesio uiro præclaro, nec minus locuplete, in gente Sabina, qui postea Manius Valerius Terentinus cognominatus est, à Terento loco quodam Diti patri sacro, Romæ in campo Martio, in quo aram illi dicatam ab antiquis primus omnium monstrauit Quintilianus |
libro primo: Vt Valesij, inquit, & Fusij, in Valerios, & Furios uenerunt, ita arbos ætatis fuit. Idem quoque Festus Pompeius scribit in dictione Aurelia familia. Pomponius in titulo de origine iuris. l. necessarium. autor est, Appium Claudium cæcum fuisse autorem, ut in illis nominibus s, litera in r, transiret. Appius, inquit, Claudius inuenit, ut pro Valesijs Valerij, & pro Furijs Fusij essent. Hinc est in libro Institutionum titulus de lege Fusia canina. pro eo quod est Furia canina.
valetvdo
,
& ualetudinarius, & nunquam ualitudo & ualitudinarius legendum est in libro digesto.
quoniam sic scriptum esse animaduertit Ludouicus Bonogninus in Pandectis Florentinis, atque apud antiquos
hæc nomina sic proferebantur.
varvs
,
uaricus, & uaricosus, quid significent, non est in promptu. Est autem uarus qui habet crura obtorta,
pedeś
pedesque
introrsus figens: quemadmodum ediuerso dicuntur uaciæ qui extrorsum crura habent,
ideḿ
idemque
Vatinij, & Vacieni. Plinius: Hinc, inquit, cognomina inuenta, Planci, Pansæ, Scauri. sicut à cruribus Vari, Vaciæ, & Vacieni, & Vatinij. Horatius primo Sermonum: Hunc, inquit, Varum distortis cruribus. Et Persius per translationem: Vel cum fallit pede regula Varo. Inde uaricus, pro eo qui ex distorsione pedum inæqualiter ambulat. Ouidius in tertio de arte: Ingentes uarica
fert́
fertque
gradus. Vlpianus titu. de ædilitio edicto. l. Offilius. Varus, inquit,
& Varicus an sanus sit & opinor sanos esse. Accursius nomina esse dicit illorum qui non possunt recte pronunciare. Varicosus qui à tumentibus & intortis uaricibus |
dicitur, uitium est longe diuersum. Iuuenalis: Varicosus fiat aruspex. & Persius: Dixeris hæc inter uaricosos centuriones. Vlpianus in eodem titulo: Varicosus, inquit, sanus non est. Neque est qui ut insipiens modo huc, modo illuc uadit, quod Accursius somniat: sed, ut diximus, qui ex nimio labore uenas habet
crurũ
crurum
intortas & conglobatas, quas Hippocrates appellat cirsas, Aristoteles ixias.
venaliciarivs
, est seruorum mango. Quintilianus: Adolescentem, inquit, apud uenaliciarium repertum. Et iterum: Dedit libertus pecuniam uenaliciario. Iidem & uenalicij dicuntur. Cicero in oratore ad Brutum: Aphricanos, & Lælios multi uenaliciarij
mercatoreś
mercatoresque
superarunt. Caius titulo de ædilitio edicto. l. iustißime. Venaliciarij, inquit, ita societatem coëunt, ut quicquid agunt &c. Vlpianus quoque: Quia uenaliciarij, inquit, sciunt decurri ad nouitiorum emptionem. Item Aphricanus de uerborum significatione. l. mercis appellatione. Mella mangones non mercatores, sed uenaliciarios appellari ait.
veneficvs
,
non simpliciter est qui uenenum necandi alterius gratia porrigit, sed quia adhibitis incantationibus quibusdam utitur, qui & maleficus dicitur. Ouidius septimo Metamorphos. de Medea:
Validoś
Validosque
uenefica succos Mergit in ære cauo. Lucanus in septimo: Pollutas cantu
diró
diroque
uenefica succo. Hinc apud Iurisconsultos titulus est de ueneficis & sic arijs. Idem & uenenarius dicitur. Iulius Firmicus libro secundo: Si Mars Mercurium de diametro aut de quadrato respexerit, faciet uenenarios & maleficos. Callist. titulo de |
pœnis. l. capitalium. Venenarij, inquit, capite puniendi sunt.
versicolor
uestis, inquit Valla, non tam illa
dicitur quæ colorem natiuum mutauit, puta in rubrum,
pallidum, aut nigrum, quàm illa quæ uarium habet colorem. Gellius libro sexto: Tunica, inquit, longa muliebri
indutus & uersicolori pallio. Cicero tertio de finibus:
Plumæ, inquit, uersicolores columbis. Plinius lib. 35. Capita earum mitris uersicoloribus operuit. Vlpianus de legatis tertio. l. si cui lana. De uersicoloribus, inquit, uidendum est. Paulus de auro & argento legato. l. pediculis.
Vestem, inquit, tam coloriam quàm uersicoloriam.
vespilones
,
& uespæ, ut inquit Festus, dicuntur qui funerandis corporibus officium gerunt, non à minutis illis uolucribus, sed quia uespertino tempore eos
efrunt
efferunt
, qui funebri pompa propter inopiam nequeunt. Suetonius in Domitiano: Cadauer, inquit, eius populari sandapila per uespilones exportatum. Apuleius libro Floridorum quarto: Vespilonum manibus extortum uelut ab inferis postliminio domum retulit. Martialis: Chirurgus fuerat, nunc est uespilo Diolus. Martianus in titulo de solutionibus. l. qui decem. Num ergo & si uespilonem aut aliàs turpem dederit hominem. pro quo mendose legitur uespertilionem. Item Vlpianus titulo ad Senatusconsultum Trebellianum. l. sed sciendum. Vel nomen quidem uespilonis testatoris ferre. Hic Accursius
nō
non
minus insanit, quàm in superiori lege fecerat. Nam utrobique uespilonem intelligendum ait esse nomen infamiæ, ut si cognominaretur carnifex: ut apud Mart. Postquam |
triste caput fastidia uespilonum, Et miseri meruit tædia carnificis.
vestiarivm
, pro loco ubi reponuntur uestes, ut apud Plinium libro decimoquinto: Vestiarium, inquit, contra teredines ac noxia animalia amurca aspergi. Aliàs uestiarium pro ipsis uestibus, sicut ministerium pro ministris, cibaria pro cibis. Seneca libro de uitæ tranquillitate: Familia uestiarium petit
uictuḿ
uictumque
. Scæuola, titulo de annuis legatis. l. annua. Ac per hoc, inquit, neque uestiaria, neque cibaria his debeantur. Iabolenus titulo soluto matrimonio. l. in his. Seruis, inquit, uxoris uir nummos in uestiarium dederat.
veterator
, seruus is dicitur qui diu seruiuit,
& qui ex uetustate callidus est, quemadmodum ediuerso
nouitius, qui nouus est in seruitio. Festus: Veteratores,
inquit, callidi dicti à multa rerum gerendarum uetustate. Donatus in illud Terentij in Andria: Quidnam hic
uult ueterator sibi. Veterator, inquit, est uetus in astutia.
Vlpianus titulo de ædilitio edicto. l. præcipiunt. Præcipiunt, inquit, ædiles, ne ueterator pro nouitio ueneat. Atque ibidem: Quia uenaliciarij sciunt facile decurri ad nouitiorum emptionem, idcirco interpolant ueteratores.
veterinarivs
,
est ueterinarum medicus. Est autem ueterina iumentum, uel à uehendo dictum, ut putauit Cato, referente Festo Pompeio, uel ut Opilius, ueterinam dici uoluit, quasi uterinam, quod ad
uentrẽ
uentrem
onus religatum gerat: inde ueterinaria, medicatiua iumentorum ars. Columella libro octauo: Veterinariæ medicinæ prudens esse debet pecoris magister. Callistratus titulo |
de iure immunitatis. l. quibusdam. Accursius: Qui fodiunt, inquit, aurum & argentum, aut qui faciunt uitra. sed hoc diuinare est.
viaticvm
, ci, est pecunia illa quæ in uiæ sumptus alicui datur. Cicero de senectu. Quo minus uiæ restat, eo plus uiatici quærere. Plinius Cæcilius de Martiale: Prosequutus, inquit, eram uiatico sedentem. Inde Viaticulum, paruum uiaticum. Apuleius libro septimo de asino: Viaticulum, inquit, mihi corrasi. Vlpianus libro quinto, titulo de iudicijs. l. si longius. Egestate, inquit, Romæ laboraret uiaticulo suo non recepto quod ad sumptus pater ei destinauerit. Accursius ignorans quid uiaticum sit: quod propter impensas, inquit, in scholis datur. quia suprà dixerat, studiorum causa.
viatores
, inquit Festus, appellabantur qui magistratibus parebant, eo quòd plerunque ex agris homines euocabantur à magistratibus, & frequens erat eorum ab agris in urbem uia. Plinius libro decimo octauo: Cincinato uiator attulit dictaturam. Tales tunc uiatores erant, quibus idipsum nomen inditum est subinde ex agris senatum
duceś
ducesque
accersentibus. Vlpianus titulo de rebus eorum qui sub tutela. l. magis. Dari, inquit, uiatorem qui ei renunciet.
vicarivs
seruus, dicitur ille, quem atriensis seruus substituit. Itaque uicarius dicitur serui seruus. Martialis: Esse sat est seruum, iam nolo uicarius esse. Plautus in asinar. Sticho, inquit, uicario ipsi tuo. cui Leonidas Atriensis respondet: Mihi scio
uicariũ
uicarium
esse. Vlpianus titulo de legatis tertio. l. seruos. Vicarios seruorum suorum |
numero non
cōtineri
contineri
. Idem in titulo de peculio legato. l. si peculium legetur. Recte igitur atque Latine Pontifices appellant se uicarios, hoc est, seruos serui Petri, qui se appellat seruum iesv christi in suis canonicis. sed Petrus non uicarius christi,
quia non est seruus serui.
vienna
, ciuitas est Allobrogum in Gallia Narbonensi, cuius meminit Iurisconsultus, titulo de censibus.
vinacivm
, uel uinacius proprie acini semen est. Acinus
autẽ
autem
granũ
granum
uuæ. Cato tamen in libro de re rustica, pro acinis musto exhaustis uinacium posuit. Dolia, inquit, quibus uinacios condat decem habeat. Vlpianus quoque titulo de furtis. l. si quis uxori. Vuarum, inquit,
& musti & uinaciorum nomine furti agere potest.
vindicta
, uirga Prætoris erat, qua seruo imposita illum faciebat liberum. Persius: Vindicta postquam meus à prætore receßi. unde per metonymiam,
uindicta pro libertate aliquando. Ouidius de remed. Vindictæ quisque fauete suæ. & ibidem: Optima uindictæ
proxima quæque dies. Dicta est autem uindicta à uindicando, hoc est in libertatem asserendo, uel à Vindicio seruo Vitelliorum, qui coniurationem de reddenda urbe
Tarquinijs patefecit. de quo Liuius libro secundo. &
Pomponius de origine iuris. lege, necessarium. Titulus est
præterea in libris digestorum, de manumißis uindicta.
viriolae
,
armillæ erant ex gemmis
margaritiś
margaritisque
auro cælatis, quæ & uiriæ dicebantur. Plinius libro trigesimotertio: Vt habeant quidem in lacertis iam quidem & uiri, quod
è
ex
Dardanis uenit, atque itaque Dar
|
danium uocabatur, uiriolæ celticæ dicuntur uiriæ celtibericæ, habeant fœminæ in armis
digitiś
digitisque
totis, collo & auribus. Itaque uult Plinius quod Dardanium sit armilla, quoniam à Dardanis uenit, Viriola qua utuntur Celtæ, id est, Galli: Viria, qua Celtiberi, id est, Hispani. Vlpianus titu. de auro & argento legato. l. argu. Armillæ, inquit, uiriolæ, annuli præter signatorios. & infra. l. medico. Lineas duas ex margaritis, & uiriolas ex smaragdis. Paulus de optione & electione leg. l. si tibi. Si ex quatuor, inquit, uiriolis duæ.
vitis
, centurionis gestamen erat, ad fustigandos
milites pigre munera sua obeuntes. de qua in uerbo Centurio multa diximus.
vniones
, dicuntur margaritæ grandiores, dicti ab eo ut Plinius libro nono scribit, quod nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum, inquit, Romanæ imposuere deliciæ. de auro & argento legato. l. seia. Legauit, inquit,
unionẽ
unionem
cum hyacinthis, & postea unionem soluit.
vrinatores
,
dicuntur qui subter aqua natantes tempore multo
cōtinent
continent
spiritum, ab eo quod est urino, as, uel urinor, aris. Varro de lingua Latina: Vrnæ, inquit, dictæ quod urinant in aqua haurienda. Vrinari enim est in aqua mergi. Plinius libro secundo: Vrinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem. Idem lib. 9.
Has, inquit, urinantium cura capi. Idem libro undecimo: Eadem est causa quare sub aqua diu Ranæ & diu Phocæ urinentur. Callistratus ad legem Rhodiam de iactu. lege, nauis. Merces per urinatores extractæ. Audi som
|
nium Accursij: Qui ita, inquit, subtiliter perpendunt & uident sub aqua, sicut medicus per urinam perpendit
ægritudinem.
vvlpianvs
an Vlpianus dici debeat Iurisconsultißimus Alexandri Cæsaris ille assessor, multi dubitant: quæ ambiguitas ex Pandectarum Florentinarum
lectione tollitur, in quibus semper Vulpianus per duplex
u, alteram consonantem, alteram uocalem scribitur.