QVæstio est inter eas quæ de Decalogo
disputantur scitu digna: vtpotè per
quam
cōstatconstat quanta sit eius authoritas. Etenim sensus eius non est hic tantùm, vtrùm
homo aliquis authoritatem habeat super
huiusmodi pręceptis
dispẽsandidispensandi: sensus enim
hic nemini in dubium cadere potest. Quippe cùm publica confessio sit,
neq;neque penes summum Pontificem talem esse ordinariam potestatem: quia inferior superioris leges mutare nequit, ac multò minimè naturales, quæ
in nostris sunt
pectoribꝰpectoribus impressæ. At
dubiũdubium
est vtrùm simpliciter eò sint
vsq;vsque indispensabilia, vt
neq;neque ab ipso Deo per eius absolutam
potestatem fieri talis possit dispensatio. Vbi
ex postremo articulo superioris libri recolendum discrimen est inter tria hæc, legem
interpretari, & in lege dispensare, quod nihil
aliud est, quàm manente in genere eius ratione & vigore, eandem in particulari casu, certisq́ue personis relaxare. ¶ De hoc ergò
Triplex opinio de quæstione.
quæstionis intellectu tres, vt
plerunq;plerunque solet,
versantur opiniones: duę scilicet extremæ, &
vna media. Prima per vnum extremum opinio est Occham. 2. sent. distin. 19. vbi ait non
modò omnia præcepta Decalogi esse dispensabilia, verùm & Deum posse contraria præcipere. Quo ideò contrà præcipiente laudabile, inquit, esset ac
meritoriũmeritorium cōtracontra illa operari. Quin verò ait Deum & se solo posse in
nostra voluntate sui ipsius odium ingignere, & nobis
quoq;quoque, vt odio
eũeum prosequamur,
pręcipere. Et
vtroq;vtroque modo fatetur idem
odiũodium
esse laudabile.
Neq;Neque verò
tātam insignia dogma
ta aliter quàm ex suo familiari Achylle sibi
habet persuasa: videlicet, Quicquid non implicat contradictionem Deus potest facere:
secundùm illud Angeli, Lucæ. 1. Non erit impossibile apud
DeũDeum omne verbum: hæc autem, inquit,
nullānullam implicant. At verò opinio
hæc adeò se apertè rationi aduersam obijcit
ac subinde
absurdāabsurdam, vt sit repulsu facillima.
In primis articulus Parisiensis eos
condẽnatcondemnat,
qui affirmauerint posse
quenquāquenquam per odium
Dei mereri.
Neq;Neque eiusmodi articulus illam
glossam admittit, vt intelligatur de potentia
Dei ordinaria. Nam de illa nulla vnquàm
potuit esse controuersia: articulus autem
nōnon
est definitus nisi ad aliquam dirimendam.
¶ Sed præter articulum arguitur. Illud in pri
mis Nominalium axiôma, Quicquid
nōnon implicat contradictionem Deus potest facere,
perperàm à nonnullis illorum defenditur.
Nam si intelligatur quòd quicquid
nōnon apertè duas
cōtradictoriascontradictorias intulerit, Deus facere
possit, falsum est. Negant enim ijdem ipsi
duas inde colligi
cōtradictoriascontradictorias, quòd sit homo equus: & tamen id Deus non potest facere.
Neq;Neque verò Angelicus sensus alius fuit
quàm quòd quicquid Deus pollicetur, seu
quòd quicquid factibile sit, Deus potest perficere. Hoc
nanq;nanque dicitur Dei verbum: vtpotè qui dicendo operatur. ¶ Secundò argui
tur: Id re vera dicitur implicare contradictionem, quod, supposita natura vnius partis
cōtradictioniscontradictionis, ex concessis infert alteram. Et
quia immutabilis natura rationalis animalis est, non esse inhibilem, si concederetur
Deum facere posse hominem esse equum, esset inhibilis, & non esset inhibilis. Ad propositum ergò, Deum odio haberi, tam intrinseca ratione est malum, puta sempiternæ eius
legi absonum, quàm est intrinsecum hominem esse rationalem: ergò tam repugnat id
esse licitum, quàm hominem esse,
eundemq́;eundemque
irrationalem. Atque adeò repugnat, Deum
odiũodium sui vel efficere vel præcipere. ¶ At quò
res perspectius deprehendatur, fac, verbi gratia,
virũvirum iustũiustum iussu Dei eum ipsum odio habere: sequeretur
tũctunc simul esse in eius gratia
atq;atque in eiusdem inimicitia: qua nulla esse potest apertior
cōtradictiocontradictio. Nam quòd permaneat in eius amicitia, palàm est,
postquāpostquam nihil aliud facit quàm eius obsequi voluntati:
quod autem sit pariter inimicus, docet eius
odium, quo Deum prosequitur. Nam hoc
negare est negare naturam ipsius actus, cùm
amicitia ab amore dicatur.
ItẽItem Deus seipsum
odisse non potest. Quis
nanq;nanque intellectus
cōtrariumcontrarium capere posset? Et tamen tota ratio
repugnantiæ est quòd odium Dei adeò habet innatam malitiam vt nulla recta voluntate possit illud optari: ergò similis
repugnā| p. 116tiarepugnantia est vt Deus idem alteri præcipiat. Esset
enim præcipere vt alter faciat secundùm
suāsuam
regulam & voluntatem, & simul faciat contrà. Nam quid aduersantius esse potest diuinæ regulæ, quàm summam bonitatem odio
haberi? Negatur ergò hoc non implicare
contradictionem. ¶ Est igitur secunda opi
nio Scoti. 3. Sententiar. distinct. 37. non quidem tam extrema, sed medio incedens modo. Ait quippe bifariàm quippiam esse iuris naturæ. Vno modo tanquàm
principiũprincipium
practicum ex terminis notum, vel conclusionem quæ inde fit necessariò consequens.
Alij eius scholares in duos distinguunt hos
gradus: sed
tamẽtamen eorũeorum pręceptor pro eodem
ducit ambos quantum ad rationem dispensationis. Et in talibus, inquit, quæ strictissimæ sunt de lege naturæ, nulla esse potest dispensatio. Alia verò sunt quæ
neq;neque principia
existunt necessaria,
neq;neque conclusiones inde
necessariò illatæ:
atq;atque adeò
neq;neque necessariam
habent connexionem ad consecutionem vltimi finis. Secundum eius assertum est: Præcepta secundæ tabulæ sunt istius secundi ordinis,
obidq́;obidque sunt per diuinam autoritatem
dispensabilia: præcepta verò primæ tabulæ
sunt prioris ordinis: quę ideò dispensari
neq;neque
à Deo ipso valent. ¶ Tertia nihilo minùs
opinio est sancti Thomæ loco præsenti:
eademq́;eademque fuit Altissiod. lib. 3. tracta. 7. quęst. 5. &
antiquorũantiquorum: secundùm quam
statuũturstatuuntur duæ
conclusiones quibus soluitur quæstio. Prior
est. Vniuersa præcepta Decalogi tam secun
dæ quàm primæ tabulæ sunt prorsus indispensabilia:
vsq;vsque adeò, vt
neq;neque Deus possit super illa dispensare. Hæc enim plana mens est
sancti Thomæ, vt tum toto articulo, tum clarè in solutione secundi patet. Aliâs quæstio
non esset digna tanta disputatione. ¶ Poste
Secunda cōclusioconclusio.
rior conclusio. Alia præcepta quæ extra Decalogum vagantur,
neq;neque in ipso implicitè
cōtinenturcontinentur, etiam si sint iuris naturæ, nihil vetat quo minùs sint
dispẽsabiliadispensabilia.
Deniq́;Denique neq;neque
vlla principia, neque verò conclusiones primi,
secũdisecundi, aut tertij gradus, qui suprà articulo primo sunt designati,
vllāvllam dispensationem
admittunt. Illa verò præcepta quæ intrinsecè
non
cōtinentcontinent rationẽrationem ipsam iustitiæ, sed speciales modos ipsam
seruādiseruandi, dispensari possunt: puta illa quæ in Decalogo neque explicitè sunt neque implicitè: vt infrà luculentiùs liquebit. Quarta si vis opinio est Durandi in. 1. Sent. dist. 47. quæst. 4. qui tenet quartum duntaxat & quintum præceptum esse dispensabilia. Cuius hallucinationem infrà
reprobabimus. Probantur ergò ambæ conclusiones S. Tho. ista bimembri ratione: In
illis præceptis, vt arti. vlt. primi libri monstra
uimus, fieri potest dispensatio, per quæ si tali casu ad literam seruarentur, obuiaretur intentioni legislatoris: sed per nullum præceptorum Decalogi vllo vnquam casu & ratione potest intentioni Dei obuiari: quin verò
quotiescunq;quotiescunque contra præceptum fieret, contradiceretur eidem intentioni: ergò nullatenùs eorum dispensatio est licita. Maior
vsq;vsque
adeò nota est, vt
neq;neque aduersarijs ipsis sit dubia: sed probatur Minor de qua est controuersia. Intentio legislatoris præcipuè
tanquātanquam
in finem fertur in bonum commune: hoc
enim est ab eius
intẽtioneintentione inseparabile. Deinde respicit ordinem iustitiæ & virtutis quæ
media sunt assequendi
tenendiq́;tenendique eundem finem. Igitur quando præcepta per se intrinsecè continent eandem ipsam rationem & conseruationem boni communis, vel ordinem
ipsum iustitię ad idem bonum: eadem subinde præcepta per se intrinseca ratione sic continent legislatoris intentionem, vt non sit ab
ipsis se mouibilis:
atq;atque adeò nec sint dispensabilia: quia nunquàm contingere potest vt facere contra illa non aduersetur intentioni legislatoris. Exempla rem ipsam patefaciunt,
si iussio legis reipublicæ esset hæc, Nemo destructor sit
labefactatorq́;labefactatorque reipublicæ: vel
hęc, Nullus iniustè agat. Profectò rationi intrinsecæ & natiuæ talium legum repugnaret dispensatio: implicatio enim est contradictionis, licêre cuipiam iniustè agere, aut
bonum
cōmunecommune impugnare, ad cuius custodiam omnes leges
referũturreferuntur. Si autem lex diceret, nemo fores vrbis (dum obsessa est)
pādatpandat, quia hoc non est salus ipsa reipublicæ,
sed modus ipsam seruandi, nulla esset
repugnātiarepugnantia vt aliqua de causa fieret dispensatio:
puta dum
fugiẽsfugiens dux se illuc vellet recipere.
Præcepta autem Decalogi sunt prioris ordinis. Nam præcepta prioris tabulæ innatum
ordinem habent ad bonum
cōmunecommune, quod
est Deus: præcepta verò secundæ, ad
bonũbonum
commune hominum: vt scilicet nemini iniuria fiat, sed
cuiq;cuique ius seruetur suum: quod licèt non sit tam persectum, est nihilo minùs
tam intrinsecè
bonũbonum ꝗ̈quam quod debetur Deo:
imò
cũcum rationẽrationem ipsam iustitiæ expressè
cōtineatcontineat, in
DeũDeum ipsum intimè
refert̃refertur. Qui enim
dicit,
NōNon furtũfurtum facies:
idẽidem dicit quod, Non iniustè, aut illicitè, aut male facies. Sic enim, vti
|
ait sanct. Thom. intelligenda sunt præcepta
Decalogi.
Atq;Atque in hoc hallucinatus est, salua
eius existimatione, Doctor subtilis, discriminans quantum ad hoc inter præcepta primæ ac secundæ tabulæ. ¶ Secundò quò ra
tionis vis luculentiùs pandatur, arguitur sic.
Hoc quod est adulterium facere, quod est in
Decalogo: & mentiri aut fornicari quæ implicitè illic latitant (nam de ambobus intelligitur prior conclusio) tam intrinsecè mala
sunt (vt de odio Dei proximè arguebamus)
quàm est homini esse rationalem: ergò naturę suę iustitia repugnat ac probitas: Deus autem
dispẽsaredispensare nequit nisi vbi aliqua est ratio
æqui & boni: ergò in his dispensare non potest: aut, quò temperatiùs loquamur, dispensabilia non sunt: perinde
atq;atque homo non est
factibilis irrationalis. Et hoc est quod S. Th.
cogitabat dum dixit huiusmodi præcepta
per se continere rationem communis boni,
atq;atque adeò intentionem legislatoris. Nam naturale est Deo, nihil nisi bonum velle: & naturale est huic, quod est furari aut mentiri
esse malum. ¶ Atqui vt opposita iuxta se
posita fulgentiùs elucescant, probatur secunda conclusio. Illa præcepta quæ non per se
continent bonum commune, quod est legis
finis, sed medium aliquod, puta ordinem iustitiæ ad ipsius
consequutionẽconsequutionem, possunt
quādoq́;quandoque deficere ab intentione eiusdem boni
cōmuniscommunis: ergò tunc eorum dispensatio nihil eidem fini officeret,
essentq́;essentque subinde dispensabilia. Exempli gratia. Lex ad seruandum fidelitatis bonum est vt reddatur
depositũdepositum: nihilo minùs dum vesano domino
suũsuum gladiũgladium
denegas,
nōnon vtiq́;vtique eidem fini aduersaris, sicuti in exemplo nuperrimè posito patet de aperienda obsessa vrbe contra legis verba. Et pariter si lex sit vt ciues per vices excubias sustineant, dispensare iusta de causa cum aliquo,
non est contra
cōmunecommune bonum. ¶ Prætereà
ad eandem
cōclusionemconclusionem arguitur argumento
eiusdẽeiusdem Scoti, quod re vera minimè soluit:
Præcepta secundæ tabulæ omnia secundùm
Paulum ad
Rom̃Rom. 5. includuntur in illo prin
cipio, Diliges
proximũproximum tuum sicut teipsum:
dilectio autem proximi sequitur ex præcepto dilectionis Dei. Nam vt ait
IoānesIoannes: Si hominem quem vides
nōnon diligis, Deum quem
non vides, quomodò potes diligere? Præceptum autem dilectionis Dei, vt Scotus fatetur, est indispensabile: ergò & præceptum dilectionis proximi,
atq;atque adeò præcepta secundæ tabulæ. Ad hoc argumentum prętermissis alijs solutionibus respondet Scotus distin
guendo de dilectione proximi. Hæc enim dilectio qua tenemur, inquit, velle proximo vt
Deum diligat, sequitur ex dilectione Dei.
Nam qui verè diligit Deum, omnes velle debet vt eundem ipsum diligant: ac perinde dilectio hæc proximi indispensabilis est. Attamen dilectio, inquit, qua proximo volo temporalem
vitāvitam & honorem,
temporaliaq́;temporaliaque bona, & immaculatum torum & similia, non sequitur necessariò ex dilectione Dei,
neq;neque habet connexionem necessariam ad
consequutionẽconsequutionem ipsius vltimi finis. Quapropter dispensare Deus
mecũmecum potest vt occidendo, furando, inhonorando parentes.
&c̃etc. non peccem:
imò assequar vltimum ipsum finem. ¶ Con
tra solutionem autem est
argumentũargumentum , ex
cōtrarijscontrarijs principijs ortum. Dilectio enim proximi quæ est de iure naturæ, est illa quæ ex dilectione Dei sequitur, qui est author
institutorq́;institutorque naturæ: hæc autem non solùm est illa
qua ei volumus vt Deum diligat: nam hæc
plus habet dilectionis ipsius Dei: sed illa quoque qua illi cupimus bona naturalia quæ ad
mutuum
vicariumq́;vicariumque amorem pertinent. Ecquis enim dicat non aliud nobis præcepisse
naturam, ac Deum ipsum, quàm vt ipsum diligeremus? Imò verò cùm omnes simus factura Dei, sic nos
cōglutinauitconglutinauit, vt inter nos ipsos
custodiremus iustitiam ac fidem: vnde Ioannes: Qui viderit fratrem suum necesse habere
& clauserit viscera sua, quomodò charitas
Dei manet in illo? ¶ Respondetur ergò Sco
to
ꝙquod hæc dilectio proximi
necessariānecessariam habet
inseparabilemq́;inseparabilemque iustitiam: ac proinde
tanꝗ̈tanquam
ex dilectione Dei necessariò consequens necessariam habet connexionem ad consequutionem vltimi finis. Quare perinde esset
DeũDeum
dispensare in homicidio, aut furto,
atq;atque si dispensaret, vt iustitia ipsa iustè perturbaretur:
quod est
cōtradictioniscontradictionis implicatio. ¶ Ac per
idem soluitur aliud Scoticum
argumentũargumentum .
NẽpèNempè ꝙquod si præcepta
secũdæsecundæ tabulæ
nōnon essent
dispensabilia, sequeretur quòd Deus necessariò aliquid extra se vellet, sic vt
nōnon posset velle contrarium: vt puta honorare parentes: &
nè quis bona aliena furaretur.
&c̃etc. Responde
tur inquam per distinctionem quòd Deum
extra se quidpiam velle, stat dupliciter. Vno
modo vt velit existentiam illius rei: & hoc
modo nihil necessariò extra se vult: quia vniuersa liberè, tum
cōdiditcondidit, tum etiam sustinet
Deus aliquæ necessario vult.
ac seruat. Alio modo vt velit connexionem
extremorum.
Atq;Atque hoc pacto necessariò fa|
tendum philosophis est, aliqua necessariò velle: puta cuncta illa quę sunt perpetuę veritatis: vt hominem esse animal rationale: &, vti
ait August. quatuor & tria esse septem: quæ
quidem, etiam si mundus non fuisset nec res
existerent, vera essent. Hoc ergò pacto,
nōnon est
occidendum, non est furandum,
nōnon est mœchandum.
&c̃etc. necessaria sunt diuinæ voluntatis obiecta: quia perpetuæ veritatis:
quorũquorum
ergò contraria
neq;neque præcipere potest, neque
permittere, vt iustè fiant. Quod Scotus ipse
necessitate
cōpulsuscompulsus concedere habet de primis principijs naturæ quæ ipse agnouit esse
indispensabilia: vt, Id alijs faciendum quod
sibi homo vult fieri: & de dilectione qua homines Deum diligunt, quæ res creata est: ex
qua sequuntur præcepta primæ tabulæ quę
ipse indispensabilia fatetur.