DVO proposita argumenta duo nobis
membra designant. Est autem illicò in
quæstionis introitu adnotandum, hanc vocem, dominium, non esse tam vsufrequen
Dominium dominatus dominatio.
tem apud oratores & priscos Latinos, quàm
dominatus, ac dominatio: quæ quidem duæ
voces in malum crebriùs apud illos, quàm
in bonum vsurpantur. Significant enim
quandāquandam tyrannidis effigiem: videlicet quando quis in rem suam abutitur sibi subditis.
Vnde Cicero Tuscul. quæst. lib. 5. de Diony
sio: Dum, inquit, duo & viginti natus annos, dominatum occupauisset.
&c̃etc. Et libr. 2.
de Oratore: Brutus populum Romanum dominatu regio liberauit. Nam illa
quorũquorum homines domini sunt, facultates dicuntur Latinè, ac substantiæ, & possessiones. Sed
iuriscōsultiiurisconsulti sunt qui hac voce vtuntur, ad
significandũsignificandum id quod pariter
vocātvocant proprietatẽproprietatem rerum:
quæ ab earum possessione distinguitur,
atq;atque
ab vsu & vsufructu.
Neq;Neque verò vox hæc
secũdùmsecundum hunc significatum, ceu barbara aut inusitata habenda est. Versatur
nanq;nanque inter illustres Latinos: vt apud Varron. de re rusti
ca, lib. 2. In mercando & in emptionibus &
traditionibus dominium mutant. Et habetur in sacris literis, vt Thobiæ. 8. Fecit hanc
scripturam vt pars dimidia quæ supererat
Thobiæ dominio deueniret. Et. 1. Macchab.
11. Rex Ptolemæus obtinuit
dominiũdominium ciuitatum. In iure autem vsurpatissimum verbum
|
est. Extant quippe in Digesto Nouo, libr. 3.
distincti tituli, de acqui. rerum dominio. &
de acquirend. vel amit. possessione. ¶ At ve
Quid sit dominium. Gerson.
rò circa vocis descriptionem plus operę insumunt iuniores quàm opùs esset: vt puta Gerson de Potestat. Eccle. considera. 13. & tractatu De vita spirituali, lect. 3. cui
plurimũplurimum astipulatur Conrad. tract. 1. de contract. &
aliorũaliorum
nonnulli in. 4. dist. 15. Primùm enim
omniũomnium
aiũtaiunt isti, ius bifariàm accipi. Primò pro lege:
quo significatu dicimus, Ius Ciuile, & Canonicum. Secundò pro legitima potestate, qua
quis fungitur in personam aliquam vel rem.
Deinde aiunt dominium idem esse prorsus
quod ius secundo modo acceptum. Quapropter dominium, inquiunt, est potestas seu facultas propinqua assumendi res alias in
suāsuam
facultatem vel vsum licitum secundùm iura
rationabiliter instituta. Sic isti de dominio
loquũturloquuntur: an verò propriè, id perpendamus.
Primò pro eodem vsurpari iuris
nomẽnomen ac dominij, re vera voces ipsæ ægrè
ferũtferunt. Ius
nanq;nanque
(vt suprà visum est)
idẽidem est (vti ait lib. 5. Isid.)
quod iustum. Est enim obiectum iustitię: puta æquitas quam iustitia inter homines constituit: dominium autem facultas est domini
(vti nomen sonat) in seruos vel in res quibus
suo arbitratu, ob
suumq́;suumque cōmodumcommodum vtitur.
Fit ergò vt ius non conuertatur cum dominio, sed sit illi superius & latiùs
patẽspatens. Habet
enim vxor ius quoddam in maritum: iuxta
illud Pauli. 1. ad Corint. 7. vir sui corporis po
testatem
nōnon habet, sed mulier. Et filius in parentes: qui curam suorum habere tenentur:
ac serui in dominos, à quibus pasci
sustentariq́;sustentarique debẽtdebent. Et eâdem ratione subditus ius habet in prælatum à quo est instituendus & gubernandus: & tamen nullus istorum quantumuis nomen extendas, dominus est, appellatíve potest sui superioris. ¶ Sed ait Conr.
Saltem negari non debet quin propriè ius
quodcunq;quodcunque superioris in inferiorem, dominium sit censendum: ita vt dominium vltra
ius præcisè addat superioris
rationẽrationem. At pro
fectò
neq;neque hoc ego istis facilè
concedāconcedam. Enimuerò pater ius habet in filios: dominium autem, si propriè fandum est, non item. Est inquam æquum & iustum
atq;atque adeò ius vt pater filijs imperet ob suum ipsorum bonum,
quos propter ipsos diligit, instituit, & educat. Dominium autem non
quodcunq;quodcunque ius
Definitio propria dominii.
& potestatem significat, sed certè illam quæ
est in
rẽrem qua vti pro libito nostro possumus
in nostram propriam vtilitatem,
quamq́;quamque ob nosipsos diligimus. Id quod palàm nomen
ipsum auribus exhibet. Domini siquidem
correlatiuum est seruus: qui quicquid est, totum est domini, veluti pecus. Nisi
ꝙquod seruus
occîdi
nōnon potest: quia solus Deus est vitę dominus. Vnde Aristo. 1. Polit. cap. 3. distinguit
inter imperium ciuile seu regium, & despoticum, quod est dominicum: dicens animam
habere in corpus dominicum principatum:
mentem verò in appetitum, non nisi ciuile &
regium: quod non est dominium. Et. 5. Ethi.
cap. 6. distinguit inter ius herile &
paternũpaternum:
pater
nanq;nanque possidet filium ante legitimam
ætatem, non tanquàm dominus seruum, sed
tanꝗ̈tanquam partem suî: & ideo ius illud non est dominicum: herus autem possidet seruum tanquàm instrumentum quo vtitur. ¶ Arguit
verò contrà Richardus. Si quis aut filium pa
tri, aut marito vxorem raperet, diceretur fur:
furtum autem non committitur nisi inuito
domino: ergò & pater filij dominus est, & maritus vxoris. Ad hoc
tamẽtamen lib. sequenti, quæstione de furto respondebitur, raptum filiorum, aut vxoris non esse propriè furtum: sed
captiuitatem, vel aliam iniuriæ speciem: sed
seruum surripere, propriè est
furtũfurtum. Prætereà
satis est ad rationem furti, quòd fiat vel inuito domino, vel eo inuito ad quem res pertinet,
etiāetiam si non sit dominus, sed alio iure possidens. Quapropter Institut. de iure persona
rum, distinguuntur statim homines in liberos & seruos: quoniam ius in liberos
nōnon propriè dicitur dominium, sed in seruos. Princeps enim licèt dominus sit vrbium ac possessionum, ciuium tamen non est dicendus
nisi Rex, aut Dux.
&c̃etc. Imò verò cùm dominatu agit in subditos, vtendo scilicet illis ad
suāsuam
propriāpropriam vtilitatem, tyrannus fit. Quare
neq;neque
iudex
neq;neque prælatus, etsi ius habeat in subditos, dicitur propriè eorum dominus. Et hoc
notauit Christus Matth. 20. Principes gentium dominantur eorum.
&c̃etc. non ità inter
vos. Etenim (vt in summa iam dicamus) do
minium solùm est ius, quo quis vtitur ad
suũsuum
proprium commodum: ius autem non hoc
solùm significat, sed amplectitur ius etiam
quo superior ac præfectus in
subditorũsubditorum rem
& bonum ipsis vtitur. Quocircà ius
tanquātanquam
superius genus ponendum est in definitione dominij: tantum abest vt conuersim dicantur. ¶ De viro
autẽautem respectu vxoris mo
uere quempiam fortè posset illud Genes. 3.
Sub viri potestate eris, & ipse dominabitur
tui. Haud tamen hoc ad dominium ciuile re
|
ferendum est. Imò Arist. loco citato illud ius
viri in vxorem innominatum esse ait. Sed dicitur dominari, primùm quantum ad vsum
coniugalem: quia cùm natura integra sine
vlla fuisset turpitudine
laborisq́;laborisque molestia:
post peccatum, quia in dolore paritura mulier erat, dicta est esse sub viri potestate. Prætereà quia innocentia superstite nullus esset
ignorantiæ locus, vtpote quæ peccatum subsequuta est: ideo quantum ad regimen dominari dicitur vir vxori, quam docere debet: sicut infrà dicturi sumus, elegantiores rudibus
dominari: non quidem legali dominio, in bonum proprium dominorum: sed vrbano, in
rem ipsorum, disciplinæ egentium. ¶ Hinc
sequitur
neq;neque istorum definitionem quam
dominio asscribunt, legitimam esse,
neq;neque exactè
cōstructamcontructam. Et quia (vt. 1. de Anima tex.
85. author est Arist.) recto ipsum &
obliquũobliquum
cognoscimus, rectam pro captu nostro statuamus definitionem, per quam de altera iudicemus. Dominium ergo, si secundùm
artẽartem
describas, est propria
cuiusq́;cuisque facultas & ius
in rem quamlibet, quam in suum ipsius commodum vsurpare potest
quocunq;quocunque vsu lege
permisso. Positum est ergo loco generis, facultas, potiùs quàm, potestas: non
vtiq;vtique ratione illa Ioan. Gerson cap. 3. De vita spiritua
li, videlicet quia facultas dicitur à fas, quare
potestas latronis vtendi aliena re, non est facultas: Etenim facultas non à fas, sed à facile
deriuatur: vt sit quasi facilitas. Sunt etenim
contraria, facultas & difficultas. Ob
idq́;idque potestas genus est plura
comprehendẽscomprehendens, quàm
facultas. Potest quippe tyrannus abuti ciuium bonis, non tamen habet facultatem, id
est, facilitatem: quia id sine licentia & facultate domini aut iusta intercedente causa, non
potest. Quare minimè opùs est addere, propinqua: nam facultas hoc ipsum sonat. Potestas siquidem remota vtendi aliena re,
nōnon est
facultas. Addiderim autem, propria, vt dominium distinguatur à mera possessione, vsu, &
vsufructu. Etenim qui
tantũtantum habet vsum, aut
vsumfructum, non habet propriam facultatem, sed dependentem à vero domino, vel à
iudice id permittente.
Itaq́;Itaque ꝙquod non soli barbari, verùm & latinissimi iuris prudentes more
iam proprietatem dicunt, id magis latinè dicitur propria facultas.
Neq;Neque opùs est addere
cũcum Gersone, assumendi res alias. Nam & homo per propriam voluntatem, quæ motrix
est omnium potentiarum, vtitur etiam suis
proprijs membris: in quæ (vt paulò antè ex Arist. citatum est) habet anima dominicum
imperium. Adiectum tamen est definitioni,
ꝙquod dominium sit facultas ad
propriũproprium vtentis
cōmodumcommodum, quò differat ab alijs iuris speciebus, quibus superior inferiores ob
suũsuum ipsorum
bonũbonum gubernat. At dictum est deinde
vniuersaliter in
quemcunq;quemcunque vsum, vt distinguatur dominium ab vsu & vsufructu. Est
enim dominium facultas non solùm vtendi
fruendiq́;fruendique re, verùm & ipsam distrahendi, donandi, vendendi, negligendi.
&c̃etc. Verùm tamen adhibitus est modus, vt vsus ille sit lege
permissus ad dissoluendam
obiectionẽobiectionem, qua
quis tentaret infirmare definitionem. Enim
Obiectio cũcum sua dilutione.
uerò pupillus ante ætatem legitimam dominio rerum suarum pollet: quarum tamen potiundi liberam facultatem non habet, cùm
talia bona
neq;neque donare valeat,
neq;neque vendere:
quoniam lege humana prohibetur ea dilapidare. Nam cùm
dominiũdominium fundetur in libertate, licèt ante vsum rationis verè sit dominus, quia verè liber, & non seruus: vsus
tamẽtamen
dominij ei ob bonum
suũsuum interdicitur,
quoadusq;quoadusque rationis lux illi affulgeat. Vnde vt ait
Paul.
quādiuquamdiu hæres paruulus est nihil differt
à seruo: non quidem quantum ad
dominiũdominium,
sed quantum ad vsum: & ideo est sub tutoribus. Et simile fit
argumentũargumentum de illo cuius bona vinculo primogeniturę obligata sunt: qui
cũcum sit verè
eorũeorum dñsdominus, illa
tamẽtamen nōnon potest ratione aliqua alienare, eò
ꝙquod ciuili sit lege prohibitus. Nam
ꝙquod verè sit
dñsdominus, inde patet
ꝙquod aliâs illa
bona
carerẽtcarerent dñodomino. Prætereà
cũcum rex,
cuiuspiācuiuspiam
postulatiōipostulationi annuẽsannuens, bona
eiꝰeius vinculo primogenituræ alligat quæ priùs
erāterant libera,
nullũnullum
ei adimit
dominiũdominium:
neq;neque postmodũpostmodum quando
possessori
facultatẽfacultatem cōceditconcedit alienādialienandi,
nouānouam illi
cōfertconfert proprietatẽproprietatem aut
dominiũdominium: ergò semper
est
dñsdominus, prohibitus
tamẽtamen sicut pupillus. ¶ Ab
sit
autẽautem de illis hîc nænijs meminisse vtrùm
dominiũdominium sit res ipsa quæ
possidet̃possidetur, an
dñsdominus, an
potiùs relatio. Hoc
verũtamẽverumtamen admonere
nōnon
p̃teribopreteribo, vt philosophi
caueātcaueant barbaras illas
TerministarũTerministarum loquutiones. Ecquis
em̃enim audireferat,
dominiũdominium equi, esse, vel
equũequum, vel
equitẽequitem? Est
em̃enim dominiũdominium illa
rerũrerum habitudo inter
possidentẽpossidentem &
possessũpossessum: puta facultas
possidẽtispossidentis in
rẽrem possessāpossessam.
Obidq́;Obidque definit̃definitur per
suũsuum actũactum:
qui
quidẽquidem modus
definiẽdisdefiniendis potẽtijspotentijs peculiaris est. Etenim vt visus est
potẽtiapotentia sentiẽdisentiendi colores, &
auditꝰauditus potẽtiapotentia sentiẽdisentiendi sonos: sic
dominiũdominium est facultas
vtẽdivtendi rerem,
fruẽdiq́;fruendique.
&c̃etc. ¶ Ad
hæc
adnotandũadnotandum est diuersam
rẽrem esse
titulũtitulum dominij ab ipso
dñiodominio: id
qquod negligẽtiùsnegligentius quidāquidam
|
ParisiensiũParisiensum considerant: arbitrantes
cũcum suo
CācellarioCancellario eandẽeandem facultatẽfacultatem quę est
dominiũdominium,
esse &
titulũtitulum. Enimuerò titulus, basis dominij est: seu radix ex qua pullulat. Est
autẽautem do
miniorum titulus, vel natura, vel lex, vel contractus, vel electio, &c. Exempli gratia: Titulus dominij naturalis quod homo habet in
terræ nascentia, est naturalis vita, quæ sine illis conseruari nequit, ratione cuius Deus &
natura homini dedit vnâ cum appetitu seruandi se ius etiam vtendi necessario alimento: veluti titulus iuris (non
dicādicam dominij)
qquod
parentes habent in suas proles est naturalis
genitura. Titulus autem quo
quisq;quisque propria
possidet est ius gentium, quo facta est
rerũrerum
diuisio. Titulus verò episcopi est electio. Et
titulus quo quis possidet domum est, vel natiua hæreditas, vel emptio, vel præscriptio,
&c. ¶ Ex hac constituta definitione domi
nij colligitur
differẽtiadifferentia inter ipsum, & vsum,
atq;atque vsumfructum. Dominium enim est facultas in
substātiamsubstantiam rei: vsusfructus verò
nōnon
nisi in eius qualitates & accidentia. In
substātiamsubstantiam inquam rei quia si est vsu
cōsumptibilisconsumptibilis, veluti cibus & vestitus, potest eam dominus
cōsumereconsumere: sin minùs, potest illam donare & vendere, vt domum & seruum: quin verò & occidere, vt pecudem. At verò vsusfru
ctus est ius alienis vtendi ac fruendi rebus,
salua eorum substantia: vt habetur. ff. de vsufruct. & Insti. eod. tit. Nam qui habet vsumfructum agri vel hortorum potest non
solũsolum
fructus edere, verùm etiam & vendere: quin
verò & agrum alteri locare. Nudus autem v
sus est ius rebus alienis vtendi salua earum
substantia, non tamen fruendi. Quocircà vt
habetur Institut. de vsu & habi. minus iuris
est in vsu,
ꝗ̈quam in vsufructu. Fruitur enim ille re,
qui in fructus habet plenam
potestatẽpotestatem: quos
scilicet non solùm edere, verùm
quomodocunq;quomodocunque alienare potest: vtitur autem, cui
tantũtantum illis vesci licet: vel sua alere armenta: haud
tamen illos aliter distrahere: vt qui habet nudum vsum agri potest illuc intrare, comedere poma, & fœno iumenta sua & pecudes pascere: vendere tamen fructus aut locare non
item. Quapropter in vtrâque definitione dictum est alienis rebus, quoniam verus dominus
nōnon dicitur vsuarius aut vsufructuarius:
sed ille qui præcisum habet vsum vel vsumfructum.
TāetsiTametsi emphyteuta dicatur habe
re dominium vtile: ad differentiam dominij
directi, quod simpliciter est dominium. Hęc
autem
nōnon sunt nostræ modò speculationis. ¶ Attamen quoniam
mendicantiũmendicantium religio
nem profitemur, institutio nos admonet nostra circa hanc constitutam
definitionẽdefinitionem quadantenùs disputare, an in rebus vsu
cōsumptibilisconsumptibilis possit vsus à dominio distingui. Res
enim vsu non consumptibiles sunt, quarum
vsus non est
cōsumptioconsumptio: veluti prædium, domus & huiusmodi. Res autem vsu consumptibiles sunt illæ quarum vsus
nōnon est nisi distractio rei vel consumptio: veluti est pecunia cuius vsus est illam in alienum
dominiũdominium
transferre: & panis, cuius vsus est ipsum comedere. De his enim quæ vnico actu consumuntur (vt grauius sit dubium) sermo nobis est in proposito: nam in veste, licèt vsu
atteratur, tamen quia non vnico actu contrita perit, posset
vtcunq;vtcunque discerni vsus à dominio. Mouemus autem potissimè
dubiũdubium
propter institutum eorum qui sub sancta
Regula diui Francisci degunt, & eorum qui
ex nostris in eodem instituto perseuêrant.
Aiunt enim Minores omne abdicasse dominium: adeò vt
neq;neque pecuniæ,
neq;neque panis,
neq;neque
eduliorum quibus vescuntur dominio fungantur vt possint dici (si suo vti licet verbo)
proprietarij.
Neq;Neque verò tantùm inter Theologos lis hæc controuersa est & contestata,
verùm & à Summis Pontificibus variæ sunt
de hoc pronuntiatæ sententiæ. Extat enim
Constitutio Nicolai. iij. in cap. exijt qui se
minat. de verbor. significa. lib. 6. vbi declarando dicta Gregorij
aliorumq́;aliorumque PontificũPontificum
luculenter affirmat,
permultisq́;permultisque adiectis verbis confirmat, Fratres Minores nullum hare dominium,
neq;neque in
cōmunecommune,
neq;neque in particulari vtensilium, aut victualium: sed meros
esse vsuarios. Dominium autem pecuniæ
semper apud erogantes remanere, cibariorum verò & vtensilium apud Summum
PōtificemPontificem. Eadem ferè extat sententia Clemen
tis. v. Clement. Exiui de paradiso. eod. titul.
Contrariam verò
sententiāsententiam his obiecit Ioan
nes. xxij. in Extrauagantibus, Ad
cōditorẽconditorem.
&, Cùm inter
nōnullosnonnullos. &, quia
quorũdamquorundam.
de verbo. significa. vbi indubius asserit, in rebus vsu consumptibilibus vsum minimè distingui à dominio:
neq;neque vllo pacto posse ab
illo separari. Res certè est difficilis. Et pri
mùm, vt ab ipsa natura
rerũrerum initium contrà
arguendi sumamus, apparet quòd
cũcum vsus
huiusmodi rerum sit earum consumptio, nemo possit re vti nisi tanquàm verus dominus. Verum enim dominium, si eius definitionem suprà constitutam respicias, in hoc
|
consistit
ꝙquod in omnem vsum res possit assumi: postquàm autem consumitur, nullus fit
eius reliquus vsus. Vnde sanctus Tho. 2. 2. q.
78. ar. 1. pro
cōstāticonstanti habet, in vino, & in pecunia, & in rebus huiusmodi neutiquàm computari seorsum posse vsum præter
rẽrem ipsam:
sed
cuicunq;cuicunque conceditur vsus, eidem concedi rem,
atq;atque adeò eius dominium. Et tamen
si vsus huius generis rerum à dominio secerneretur, fieret inde apertè consequens, posse
locari vsum distincto pretio ab illo quo res
æstimatur, vt quis mihi daret pro esu
tantũtantum,
& insuper pro capone quantum valet. ¶ Se
Secundum argumentũargumentum .
cundo loco iuris autoritate arguitur: nam
ff. de vsufru. earum rerum quæ vsu consu. l.
2. cautio fit, pecuniæ vsumfructum non posse legari
absq;absque ipsa pecunia,
neq;neque aliarum rerum, puta vini & olei, quæ vsu
consumunt̃consumuntur:
quia nemo potest his vti nisi consumendo:
ob
idq́;idque quantum ex illo titulo syncerè colligitur, vsusfructus
harũharum rerũrerum ad genus quoddam mutuationis spectat. Ille enim cui vsusfructus pecuniæ vel frumenti legatur, tenetur cautionem dare quòd totam rem restituet legitimo hæredi. Et. ff. de vsufr. &
quẽadmodquemadmod. quis vtatur. l. omnium. §. constituitur.
prohibetur vsumfructum perpetuum esse,
nè inutilia sint dominia:
nānam frustra esset rei
dominium, qua nunquàm liceret vti. Ex his
ergo sumitur argumentum: Si panis & vini
mendicantium vsus est apud illos: & talis vsus vt nunquàm rem teneantur restituere:
compertissimum fit &
dominiũdominium esse penes
eosdem. Respondent autem hac distinctione vsus. Aiunt inquam, vt habetur in dicto
cap. exijt. duplicem esse rerum vsum:
alterũalterum
videlicet iuris:
atq;atque alterum facti. Vsus iuris
est concessio legis: & hic in hisce rebus non
separatur à dominio: hoc tamen aiunt carere mendicantes. Vsus autem facti est actio
ipsa comedendi & bibendi:
atq;atque hic tantùm
illis concessus est. Sic ait Nicolaus Pontifex
eodem cap. exijt. At verò distinctio hæc
nōnon
est intellectu tam facilis, quàm dictu. Nam
vsus iuris non alius intelligitur quàm quod
ius ex voluntate domini permittit: Legauit
mihi quisquam vsumfructum pecunię, inde
fit vsum esse mihi legitimum. Si ergo legitimus, est ergo iure concessus. Pari modo si
erogas mendicanti panem, cur vsus ille
mendicantiũmendicantium non erit iuridicus? Accedit huc
qquod
eodem loco ait Papa, perinde illis concedere
vsum, ac si essent verè domini: quin verò
IoānesIoannes.
22. palàm
ingenueq́;ingenueque fatetur nullum se habere dominium
rerũrerum mendicantium: & si
quod habet,
libẽtissimèlibentissimè renuntiare. ¶ Hisce
tamen minimè obstantibus, si quæstio non
tantùm de nomine est, statuitur
cōclusioconclusio in
Secunda cōclusioconclusio.
gratiam Mendicantium, quæ sit huius
artiliarticuli secunda. Vsus rerum comestibilium & vtensilium distinguitur quodam pacto à dominio: ita vt mendicantes
absq;absque vlla (vt
aiũtaiunt)
proprietate illis vtantur. Probatur. Ad
verũverum
Probatur cōclusioconclusio.
dominium non sufficit vt cui liceat rem
cōsumereconsumere: sed
requirit̃requiritur prætereà vt possit ipsam
(quod in definitione positum est) in
omnẽomnem
vsum absumere: puta alienare, vendicare in
iudicio, legare, negligere, &c. Minoritę
autẽautem
non possunt neque conuentu iuncti talibus
modis
rebꝰrebus suis vti. Quin verò qui pecunias
illis largiuntur, possunt pro libito amouere
quoties libuerit tanquàm veri domini. Aliorum verò vtensilium, atque
alimẽtorumalimentorum Pa
Similitudo quāquam apposita
pa se dominum pronuntiat. Itâque quemadmodùm dum quis amicos conuiuio excipit non facit eos dominos esculentorum &
poculentorũpoculentorum, quibus mensa extruitur: quia
neq;neque illis facit facultatem illa surripiendi vt
in proprias domos importent: sed tantùm
vt sedentes vescantur illis: eodem pene modo Papa inuitat quotidie fratres quibus tantùm facit facultatem edendi ac bibendi, vestiendi, &c. Quare etsi eis illa de medio tolleret, nullam eis faceret iniuriam:
neq;neque esset
habendus tanquàm fur & latro, sed
tanquātanquam
dominus qui sua repetit. Facit in fauorem
huius conclusionis illud Act. 2. vbi habetur,
Omnes credentes habuisse omnia communia. quod de illis intelligendum est qui Hierosolymis agebant: omnia ergo
vsq;vsque ad alimenta erant illis communia, & gerebant se
veluti conuiuæ ad mensam conuiuatoris.