PEruentum nobis tandem ad locum est
vbi cambiorum natura quæ mercatoribus in vsu habentur, explicanda est. Quam
profectò, si ego non fallor, nusquàm hactenùs apud auctores intellectam legerim. An
verò scopum ego tetigerim, alij iudices sunto. Igitur post ea quæ in superioribus iacta
sunt fundamenta, mercatorum modò praxis ante oculos
constituẽdaconstituenda illis est qui eius
MercatorũMercatorum praxis.
modi cambiorum mores deprehendere cupiunt. Dictum enim est,
chirographorũchirographorum solutiones quibus mercatores sua transigunt
negotia in nundinis statis temporibus celebrari: quæ quidem solutiones ac si tunc fierent præsenti pecunia quando res
vendunt̃venduntur,
ita reputantur. Subiiciamus ergo in nostratibus exempla quæ illis similima sunt, quæ
in alijs prouincijs, siue Venetijs siue Genuę,
siue Lugduni siue Londini vsu fiunt. Sunt
ergo apud nostrates quaternæ statæ nundinæ: quibus sub eodem numero aliæ respondent in Flandria. Primæ celebrantur Campensis Metinæ sub mensem
MaiũMaium: vbi campsorum mensæ ad soluendum sternuntur,
vel, suo idiomate, cambia aperiuntur, quintadecima Iulij, durantq́ue solutiones vsque
ad decimam Augusti. His respondent aliæ
in Flandria sub mensem Septembrem, vbi
cambia solutionibus faciendis panduntur
decima Nouembris,
durantq́;durantque solutiones toto illo mense. Secundæ nundinæ fiunt Metinæ Riui Sicci: vbi cambia
incipiũtincipiunt decimaquinta Septembris,
finiũturfiniuntur autem decima
Octobris. His respondent aliæ in Flandria,
quæ celebrantur sub Natalem Domini: in
quibus cambia incipiunt decima Februarij,
durantq́;durantque per totum mensem. Tertiæ fiunt
apud nos eâdem Metina
CampẽsiCampensi sub mensem Octobrem, cuius cambia durant à mense Decembri vsque ad initium Ianuarij. Cui
respōdentrespondent in Flandria nundinę Resurrectionis: in quibus
cābiacambia incipiunt decima Maij,
durantq́ue toto mense. Quartæ nundinæ
fiunt apud nos in Villalon, quarum cambia
fiunt Quadragesima dimidiata
vsq;vsque ad Pascha: quibus respondent in Flandria nundinæ Iunij, quarum cambia durant ferè toto
mense Augusti. Igitur cambiorum praxis
est hæc, vt tres menses post receptam pecuniam Metinæ, restituatur in Flandria. Nam
campsor qui in nundinis Maij Metinæ in initio Augusti pecuniam numerat, recepturus est in Flandria nundinis Septembris,
vbi solutiones, vt diximus, fiunt toto mense
Nouembri. Et qui Metinæ Riui Sicci pecuniam annumerat in initio Octobris,
eandẽeandem
recipit in Flandria in nundinis Natiuitatis,
puta mense Februarij. Et simili anologia de
alijs censendum. Aiunt enim illam temporis intercapedinem necessariam esse vt chirographa possint illuc commodè peruenire, & parari pecunia. ¶ His circa practicam
intellectis, ecce
cambiorũcambiorum punctum. Quando in
FlādriaFlandria vel propter bella vel alia quacunque de causa nummorum penuria laboratur, ille qui hinc illuc
suāsuam vult inter mercatores transmittere, pretium pendit: qui
autẽautem
vice versa
pecuniāpecuniam in Flandria numerat, Metinæ sibi restituendam, non modò nihil pendit, verùm & plus lucratur, quàm ille pendit
qui in Hispania numerat vt in Flandria recipiat. Exempli gratia. Nunc temporis quo
propter continua bella Cæsar pluribus indiget apud Flandriam talentis, raritas est pecuniæ illic maxima.
Itaq;Itaque minor pecunia tanti habetur
quātiquanti apud nos maior. Sicuti vbi
caritas esset tritici, vnus modius tanti væniret, quanti alibi duo. Quæstione enim
sequẽtisequenti arti. 1. narraturi sumus causas
augẽdiaugendi cambiorum pretia. Hac ergo de causa mercator
qui Metinæ alteri quadringentos ac decem
denariolos nostros, quos dupondia appellamus, Itali quatrinos, Galli turonos, non plures in Flandria recipit quàm trecentos sexaginta.
Itaq;Itaque pro transmissione perdit quinquaginta:
quāuisquamuis, vt suprà
diximꝰdicimus,
nōnon iactura, sed
lucrũlucrum est. Qui
autẽautem èex conuerso in Flandria numerat trecentos, recipit in Hispania
trecentos
septuagintaquinq;septuagintaquinque.
Itaq;Itaque plus lucratur in remittenda huc pecunia quàm
pẽderatpenderat, dum hinc illam illuc transmiserat. Simile fermè nunc
cōtingitcontingit inter Hispaniam
& Romam: vbi angustior est solito pecuniæ
inopia. ¶ Per hæc ergo, vt obiter adnotemus, patet eiusmodi cambia non esse à
DoctoribꝰDoctoribus intellecta: ac proinde in diuersas sententias dissident. Caietanus
nanq;nanque in suo illo
opusculo, cap. 7. fundamentum huius cambij illud excogitat, quòd pecunia loco absens minoris habetur quàm si esset loco pręsens: & eidem applaudit Syluest. verb. vsura.
4. Nam quæ loco, inquiunt, distat, pluribus
est subiecta periculis: quocircà potest minor quæ tutior est iustè pro maiori cambiri
quæ minùs est tuta. Et quidem si re vera hęc
|
existerent pericula, inficias non irem. Fassi
enim suprà sumus, æs alienum quod ille debet, à quo vel propter
pauperiẽpauperiem vel propter
fidei tenuitatem
nōnon est recuperatu facile, minoris vendi posse, quàm sit eius quantitas:
neque merces insanis vndis commissæ tanti
emerentur quàm si essent in portu.
AttamẽAttamen
Refutatur proxima sententia.
inter mercatores nulla sunt, aut vix vlla huiusmodi pericula. Nam illi qui Metinæ recipit apud Flandriam soluturo, tanta habetur
fides quàm si
pecuniāpecuniam haberet in Hispania.
Quare hanc illis licentiam facere est plus illis indulgere quàm ipsi petunt. Adde quòd
si hæc esset horum cambiorum basis, tunc ille qui modò Metinæ pecuniam numerat, recepturus in Flandria, minoris deberet illam
Flandrensem emere: hoc est auctior illi deberet in Flandria restitui: cùm
tamẽtamen multò minus illic recipiat. ¶ Alij ergo arbitrantur rationem qua huius cambij iustitia fundatur,
eam esse quòd aurum pluris
pẽditurpenditur in Flandria. Et ideo aiunt hoc non licêre nisi commutatio fiat diuersarum pecuniarum, scilicet
argẽteæargentæ pro aurea, vel ęnea. At verò hoc
iam suprà diximus, merè gratis esse dictum.
Nam cambia ratione loci non est fieri necessarium in diuersis monetis. De quo cambio
superiori articulo tertia nostra conclusio loquebatur. Imò, vt proximè dicebamus, nulla inter mercatores auri vel argenti vel æris
habetur ratio. Sed fac
nullũnullum esse aurum vel
argentum pręter æneos
eosdemq́;eosdemque minutissimos denariolos. Ex his nanque qui modò
Metinæ confert quadringentos decem, in
Flandria recipit non nisi tercentum supra
sexaginta. Et vice versa, qui illic
cōfertconfert tercentum, hîc recipit septuagintaquinque supra trecentos. Vnde cùm amplius sit
lucrũlucrum
dum priùs pecunia numeratur in Flandria
reddenda in Hispania, quàm dispendium si
Metinæ numeretur
redhibẽdaredhibenda Brugis,
vnũvnum
ex frugiferis negotijs est thesaurizare pecuniam apud Flandriam, hoc est illam à nobis
illuc transmittere, in hunc
potissimũpotissimum vsum
vt inde huc rursus remittatur. Fit enim lucri accessio. 25.
dupōdiorumdupondiorum in singulos ducatos. Quanuis illud etiam
ꝙquod dispendium
facere videtur qui plus Metinæ videtur
priꝰprius
cōferreconferre quàm pòst recipit in Flandria, re vera non est iactura, verùm etiam sępe
lucrũlucrum.
¶ Sed & hoc demum nosse oportet quòd
quanto exuberantior est Metinæ pecunia,
tanto viliùs cambitur: hoc est qui pecuniam
numerat
soluẽdamsoluendam sibi in Flandria, auctius pendit pretium: quia rariores inueniuntur
qui Metinæ egeant. Et quanto angustior,
tanto minus pendit: quia plures sunt recipientes Metinæ vt consignent in Flandria.
¶ Quæstio ergo præsens est, vtrùm cambia
hæc sint licita. Et præter argumentum in capite quæstionis
factũfactum, arguitur hoc modo.
Si hoc cambium, reale esset ac licitum, id ma
ximè, vel quia esset diminutum
cambiũcambium, vel
ratione loci: nempe quia pecunia ab vno in
alterum traducitur: minuti
autẽautem nullum habet
specimẽspecimen. Haud anim illic pretiosior moneta cum viliori cambitur: sed denarij pro
denarijs.
Neq;Neque verò totum eius
fundamentũfundamentum est ratione loci: nam tunc sicut pro
trāslationetranslatione ab Hispania vbi copiosior est pecunia
ad Flandriam pretium soluitur: ita & econuersò pro translatione solueretur quæ fit à
Flandria in Hispaniam: quod tamen, vt in
practica ostensum est, non fit, sed accedit lucrum. Adde quòd qui in Flandria
pecuniāpecuniam
confert quæ sibi in Hispania referatur, porrò id non facit quia indiget huc suam transmittere
pecuniāpecuniam, quia forsan
illāillam hinc
trāstulerattranstulerat: sed propter lucrum. ¶ Secundò arguitur. Genus hoc cambij manifestam oculis
exhibet speciem vsuræ. Nam qui Metinæ,
verbi gratia, pecuniam numerat, restituendam sibi in Flandria,
dominiũdominium eius in illum
transfert
absolutũabsolutum, quam perinde alter ibîdem dispendit ac si simpliciter esset
mutuũmutuum.
Et (quod rem probabiliorem facit) ille qui
recipit, non ob id videtur facere vt quam habet in Flandria, Metinam transferat: quia
fortè nullam illic habet: sed quia Metinæ indiget: & quò expectetur solutio, fucatur illo
colore quòd soluatur in Flandria. Accedit
quòd si quis alteri in Hispania re vera mutuaret
pecuniāpecuniam quam mutuatarius in Flandria esset repensurus: quia ambo illuc fortè
proficiscuntur, proptereà quòd in diuerso
loco esset soluenda, nihil de natura mutui amitteret. ¶ Et confirmatur hæc ratio. Vt
cambium ratione loci sit
licitũlicitum, nulla debet
temporis mora de necessitate interuenire.