ARgumentum quæstionis huius locupletè D. Thom. vt
pleraq́;pleraque omnia & lucu
lenter edisserit. 2. 2. q. 84. & infrà summatim:
hîc verò & ad rem præsentem accommodè
octo conclusionibus respondebimus: quibus ab ijs qui monachos dilacerant, eorum
instituta protegamus. ¶ Est ergo prima
cōclusioconclusio.
Perfectio Christianæ vitæ, ad cuius fidem suscipiendam, adorandam, &
colendācolendam
vniuersus obligatus est orbis, in solo charitatis culmine secundùm suam
essentiāessentiam & substantiam posita est. Conclusio liquida est. In
hoc
nanq;nanque vniuscuiusq;vniuscuiusque rei perfectio consistit, quòd suo supremo fini vniatur: per
vnāvnam
autem charitatem & angeli & homo Deo
vniuntur, qui
vtriusq;vtriusque creaturæ finis est: ergo in charitatis fastigio nostra consistit perfectio: Secundùm illud citatum Apostoli, Super omnia charitatem habete, quæ est vinculum perfectionis. Cùm verò audis, vniri, non
intelligas, adipisci, assequi, & comprehendere: hoc enim per visionem Dei fit in qua proposita nobis est nostra fœlicitas. Nam quandiu in hoc corpore positi sumus, vt ait Paul.
peregrinamur à Domino:
atq;atque adeò ipsum
non attingimus: sed voluntatem habemus
præsentes fieri ad ipsum: quod cùm faciem
eius conspexerimus obtinget nobis. Per charitatem autem sic cum ipso conglutinamur,
vt cum anima corpus, secundùm illud Ioan.
4. Deus charitas est, & qui manet in charitate in Deo manet & Deus in eo. Nam si Physicam consulas, tam in anima corpus est,
ꝗ̈quam
in corpore anima: sed diuersimodè. Est enim
corpus in anima tanquam contentum in
cōtinentecontinente: hoc est in eo à quo esse & quicquid
est recipit. Et eo modo nos sumus per charitatem in viuificante nos Deo. Sicuti secundùm naturam in eo viuimus, mouemur, &
sumus. Sed est vicissim anima in corpore
tāquàmtanquam forma in subiecto,
atq;atque per quandam
similitudinem: sic Deus in nobis per charitatem est: quæ forma existit qua nostra perficitur anima: secundùm illud Ioan. 14. Qui diligit me, diligetur à patre meo: & ad eum veniemus & mansionem apud eum faciemus.
In hoc ergo vicarię charitatis glutino, qua &
nos prior Deus diligit, ac subinde à nobis vicissim diligitur, fastigium nostræ perfectionis consistit. Vnde. 1. Ioan. 3. Nos scimus
ꝙquod
translati sumus de morte ad vitam,
quoniāquoniam
diligimus fratres. Et subditur, Qui non diligit, manet in morte. Consultò tamen diximus secundùm essentiam & substantiam:
quoniam quodammodò ex aliarum
quoq;quoque
virtutum famulatu eadem perfectio
pẽdetpendet:
nempè quorum adminiculo nutritur ac protegitur: secundùm illud ad Ephesi. 6. Accipite armaturam Dei vt possitis resistere in die
malo, & in omnibus perfecti stare. Armaturam autem Dei appellat continentiam, qua
lumbos succincti, in veritate persistimus: lorîcam iustitiæ, & scutum fidei, &c. ¶ Secunda conclusio. Eadem perfectio in præceptis
duobus magnis charitatis consistit: scilicet,
Diliges Dominum Deum tuum: & proximum sicut teipsum. Neque verò
quenquāquenquam
conturbare debet quòd & in charitate perfectionem consistere profitemur: & rursùs
in eius præceptis. Prioris enim sensus est, eandem ipsam charitatem nostram esse perfectionem: posterioris verò per præceptorum
obseruantiam
cōseruariconseruari,
foueriq́;fouerique & augeri.
Conclusio hæc
tũtum testimonio Christi suprà
citato stabilitur, In his duobus mandatis omnis lex pendet & prophetæ: tum etiam ad
superiorem protinùs consequitur. Etenim si
charitas ipsa perfectio est nostra,
cōsequensconsequens
est, vt ex eius obseruatione præceptorum
eadem perfectio salusq́ue nostra dependeat: secundùm verbum Christi, Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Tametsi
nōnon eodem gradu. Essentia
nanq;nanque perfectionis nostrę, in charitate Dei sita est: secundùm
tamẽtamen
hanc in charitate proximi. Quin verò ob id
secundus charitatis gradus ad eandem attinet perfectionem quòd dilectio proximi nihil aliud quàm quidam Dei amor est: iuxta
illud. 1. Ioan. 4. Si quis dixerit quoniam diligo Deum, & fratrem suum oderit, mendax
est. Qui enim non diligit fratrem
suũsuum quem
|
videt, Deum quem non videt quomodò potest diligere? Etenim cùm Deus omnium sit
parens nostrûm, quos intimè charos habet,
nemo eum ex corde diligit nisi & filios eius
diligat, quos ipse diligit. ¶ Tertia
cōclusioconclusio.
Tertia conclusio. Probatio.
Præcepta hæc charitatis nullum nobis
præfigũtpræfigunt diligendi modum. Probatur: quoniam
præcepta admetiri debent ipsorum fini: iubemur ergo eiusmodi præceptis sic Deum
diligere & proximum, vt
vterq;vterque diligibilis
est: modus
autẽautem diligendi Deum, vti ait Ber
nardus, est sine modo diligere: ergo eius præceptum nullum præfigit modum, scilicet vt
hoc aut illo gradu à nobis ametur, aliíve sic,
alij verò aliter, sed absoluta est diligendi præceptio. Nec verò
exemplũexemplum huius deest quod
nobis natura profert. Etenim vt. 1. Politicorum acutè Aristoteli perspectum est, sic in
ter finem & media differt quòd finis, cùm sit
per se bonus,
absq;absque modo & termino diligitur: nemo enim sibi præfinit quantum sibi
salutis velit: sed quia quo maior, eo melior, sine limite exoptatur: medicamina verò quia
totam bonitatem à fine sortiuntur,
nōnon quo
maiora sunt, eo meliora: ob
idq́;idque non
infinitũinifinitum, sed sub pondere & mensura, tum ab ægroto optantur, tum & applicantur à medico:
Deus ergo quia supremus est finis, sine modo iubetur amari:
atq;atque hoc illa verba sonant,
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota mente tua, & ex totis viribus tuis. Proximus autem, tametsi non
vsq;vsque
adeò
absq;absque modo sit diligendus, sed modus
ille præscribitur, Et proximum tuum sicut
te ipsum, tamen & modus ille quandam prę
se fert infinitatis imaginem: nam homines
etiam quadantenus
absq;absque modo seipsos diligunt: imò verò dum verè se diligunt, illam sibi debent æternam fœlicitatem absque vllo
modo exoptare,
eandemq́;eandemque reliquis. Consistit igitur essentialiter nostra perfectio in illis mandatis quibus
absq;absque modo iubemur
Deum
proximumq́;proximumque diligere. Vnde Augu
sti. lib. de perfectione iustitiæ: Cur ergo, inquit,
nōnon præciperetur nobis ista perfectio,
quam in hac vita non habeat, scilicet in gradu perfectissimo quæ nec venialem offensionem admittit. ¶ Existit autem contra con
clusionem hanc argumentum. Si perfectio
Christianæ vitæ in eiusmodi charitatis præceptis consistit, quibus sine modo diligere
Deum & proximum iubemur, cùm eisdem
præceptis cuncti teneantur mortales, vniuersi cogerentur in culmine perfectionis viuere,
atq;atque adeò nemo esse valeret à culpa liber:
quod impium est concedere,
diuinæq́;diuinæque benignitati aduersum. Ad hoc autem responde
tur non sic esse intelligendum,
absq;absque modo
& termino positum esse charitatis
mandatũmandatum,
vt
quemcunq;quemcunque obligent fastigium charitatis
tenere: sed vt vnusquisque intelligat quô debeat diligendo conari. Quare, vt transgressionis delictum quis euitet, satis est vt nihil
contrarium charitati
eiusq́;eiusque præceptis committat: vt in solutione ad secundum luculentiùs patebit. ¶ Quarta conclusio. Reliqua
omnia præcepta, tam illa quæ in Decalogo
expressa sunt, quàm vniuersa quæ ad ipsorum rationes reducuntur,
atq;atque adeò cuncta
cōsiliaconsilia ad perfectionem ipsam charitatis assequendam referuntur: ac perinde in ipsis
tanꝗ̈tanquam in instrumentis perfectio nostra consistit: diuerso tamen modo in pręceptis quàm
in
cōsilijsconsilijs. Nam præcepta sic charitati inseruiunt vt impedimenta tollant, quæ vel ei
cōtrariacontraria sunt: vt, Non furtum facies, Non mœchaberis, & reliqua quæ sub reatu mortali
obligant: vel eandem tepefaciunt, vt venialia
peccamina. Consilia verò, vt suprà
suũsuum est,
illa rescindunt, quæ etsi licita sint, nec charitati prorsus inimica, tamen, nonnulla sunt
ad culmen progredientibus obstacula: qualia sunt rerum possessiones & matrimonia,
quæ mortalibus innumera facessunt negotia. ¶
ValeātValeant ergo qui
monachorũmonachorum institutis
petulanter oblâtrant: haud enim, vti nobis
imponunt, sic in operibus consiliorum exercendis perfectionem collocamus, vt eius substantia & essentia in illis suspicemur subsistere:
neq;neque verò eadem consilia præceptis anteferimus: vtpote quæ non perinde
atq;atque illa necessaria existimamus: sed sic prorsus monachatum ad perfectionem spectare profitemur, sicuti accliuis
cōpendiariaq́;compendiariaque via ad perfectionem
obtinendāobtinendam expeditior est. Accliuis inquam incipientibus: nam prouectioris
planissima est. Atqui hic fortè non sinister
est sensus illus verbi Christi, Matth. 5. Qui fecerit mandata hæc minima, & docuerit sic
homines, magnus vocabitur in regno cœlorum. Qui quidem sensus
ChrysostomũChrysostomum non
latuit: & ideo à nobis illic perampliùs locupletatus est. Apparet enim illic Christus consilia quibus Apostolicum ordinem instituebat, minima appellare mandata: & nihilo
minùs asseruit eorum cultores magnos apellari in regnum cœlorum. Vnde nonnulla repugnantia prodire videtur: nam si minima
|
sunt, quomodò eorum cultores magnos reddunt? aut si magnos reddunt, quomodò minima? Responsio ergo est,
cōsiliaconsilia idcircò censeri minima quòd non sunt ad salutem necessaria veluti præcepta: quæ proinde maxima censentur: quippe ex quibus nostra pendet salus: sed tamen qui hæc faciunt, eò magni vocabuntur, quòd non solùm præcepta
seruant necessaria, verùm illa quæ etsi licita
sint, obstare nihilo minùs ei possunt nè tanto compendio gradibus charitatis ad eius
perfectionem conari valeant. Vide quemadmodùm non in consilijs perfectio constituitur, imò tam ipsorum quàm etiam præceptorum perfectio in charitate posita est.
Quare de ambobus ordinibus ait simul in
Enchiridio August. Quæcunque mandat
Deus, ex quibus vnum est, Non mœchaberis: &
quæcunq;quæcunque non iubentur, sed speciali
consilio monentur: ex quibus vnum est, Bonum est homini mulierem
nōnon tangere: tunc
rectè fiunt quum referuntur ad diligendum
Deum, & in hoc sæculo & in futuro. Et Abbas quidam Moyses, vt in Collationibus Patrum legitur, Ieiunia, inquit, vigiliæ, meditatio scripturarum, nuditas, ac priuatio omnium facultatum, non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt: quia non in ipsis
consistit disciplinæ finis, sed per illam peruenitur ad finem. ¶ Quinta conclusio. Con
siliorum obseruatio non solùm rationibus
alijs, verùm & hac etiam
adminiculũadminiculum est ad
altiorem obtinendum charitatis gradum,
quòd cautionem præstant, vt pręstantiùs ac
tutiùs
custodiāturcustodiantur p̃ceptaprecepta. Non dixerim
cōsiliaconsilia eum habere finem. Votum quippe castitatis non in hunc scopum refertur, vt euitetur adulterium, vel fornicatio. Neque votum paupertatis refertur ad cauendum furtum. Imò plurimi qui hęc
vouẽtvouent ab illis sceleribus liberi sunt.
QuāuisQuamuis aliquem eâdem ratione contingat eiusmodi vota suscipere.
Sed tamen hoc certum est quòd
cōsiliorumconsiliorum
exercitium, clypeus præceptorum existit.
Qui enim paupertatem ex animo delegit,
elongatior est à perpetrando furto: & qui voto se castitatis obstrinxit, abstractior etiam
ab adulterijs. Et qui
pōpispompis sæculi vale dixit,
à cædibus est
alijsq́;alijsque inferẽdisinferendis iniurijs tutior.
¶ Quare nulla arbitror
violẽtiaviolentia vaticinium
illud Isaiæ. 26. in hunc sensum adduci. Vbi
propheta de vrbe fortitudinis loquens, cui
est Saluator comparatus, ait: Ponetur in ea
murus & antemurale. Muri enim appellatione quid nisi legis præceptiones intelligamus, quibus salus nostra circumsepta protegitur? Antemurale ergo, &, vt sic dicamus, legis pomœrium, haud ineptè consiliorum
exercitium est, quibus Seruator noster
legẽlegem
Euangelicam circumuallauit. Ecce quomodò monachi non in suis institutis perfectionem
collocātcollocant. Sed vt Augustini verbis in de
moribus ecclesiæ, vbi de ipsorum vita loquitur, vtamur, charitas inter eos si legitimi sint,
præcipuè custoditur, Charitati virtus, charitati sermo, charitati habitus, charitati vultus
aptatur. ¶ Sexta conclusio. Votum reli
gionis in paupertate consistit, castitate, &
obedientia. Ratio huius est quòd religio in
hoc vt dictum est collocatur, quòd sæculum
deseras, vt Christum sequens gradibus charitatis proficias. Huc enim attinet Paulinum
illud verbum ad Galat. 6. Mihi absit gloriari
nisi in cruce Domini nostri Iësu Christi, per
quem mihi mundus crucifixus est & ego
mundo. Voluit enim eos qui Apostolicum
institutum amplexuri essent, sic mundum
post terga relinquere, vt non solùm
eũeum prorsus obliuioni
traderẽttraderent, verùm & operam sedulò darent, vt mundus ipsorum vicissim
obliuisceretur.
Atq;Atque adeò
vterq;vterque alteri sic esset alienus, ac si duo essent cadauera: hæc autem abdicatio mundi non aliter fit quàm si
illa relinquamus quibus nos mundus retinet. Hæc verò, vt. 1. Ethicorum autor est Ari
stoteles, tria sunt genere bona: nempe externa, & corporis,
atq;atque animæ: de quibus in sua
1. cano. Ioannes, Omne quod est in mundo,
concupiscentia carnis est, & concupiscentia
oculorum, & superbia vitæ. Hæc ergo bona
nè sua exorbitantia, vel charitatem propellant, vel eius feruorem tepefaciant, præceptorum lineis ac normis limitantur. Quare qui
præcepta seruat, illis potest bonis licitè vti:
nam iustitiæ limina non egreditur. Attamen quia etiam tunc non possunt non multa alendæ charitati creare pericula, saluifica Christus adiecit consilia: vt illis prorsus
impedimentis eiectis expeditiores suam sequeremur crucem. Quòd enim ijs etiam qui
præceptis obtemperant possessio sæcularium bonorum periculosa sit, enarrauit diuinè Christus Lucæ. 18. in illa parabola triplicis malignæ terræ. Quòd enim seminantis verbum in terra iactum sit, legis præcepta designat, humanis mentibus suscepta.
Sed vel superbia vitæ eorum qui secus viam
ambulant, hoc est cunctis mundi honori|
bus inhiant, vel cordium ariditas eorum qui
carnis desiderijs madentes in spiritualibus
arescunt, vel eorum solicitudo qui pungentibus diuitijs implicantur, semen idem salutiferum, aut dæmonibus exponunt, aut roris
inopia
exiccātexiccant, aut
deniq;denique rerũrerum auaritia suffôcant. Hac igitur de causa Christus legifer
noster
dũdum in
mōtemmontem ascendens, vt Matth. 5.
refertur, vnde eum mundus audiret, non hominum, aut angelorum, sed os
suũsuum aperiens
leges orbi ponere adornaret, statim vt optimus architector, ab ipso legum fine, nempè
à beatitudine exorsus, Beati, inquit, pauperes spiritu: beati mites: beati qui lugent. Vbi
tria monachorum vota delineauit. In triplici
nanq;nanque, vt. 1. Ethico. author est Arist. sa
pientes huius mundi versabantur errore de
suprema fœlicitate. Alij quippe in diuitijs
eāeam
collocabant, alij verò in honoribus,
atq;atque alij
in voluptatibus. Eorum ergo temulentam
vesaniam trina sententia Redemptor retundit. Cùm enim totus mortalium orbis fœlicitatem quam nullus
nōnon auet, vbi sita esset scire percuperet,
cōmunicommuni omniũomnium desiderio primo verbo obuiam exiuit. Optatis, inquit,
beatitudinẽbeatitudinem cognoscere quô lex omnis ducit: Beati ergo pauperes spiritu: hoc est spontanei. Ac si dicat, Tantum abest
immodicāimmodicam
rerum exuberantiam homines beare, vt iustitia in
earũearum potiùs moderato vsu consistat:
beatitudo verò in eorum prorsus neglectu
& abiectu. Mox, beati mites: nempè qui
nōnon
satis habent iusto
honorũhonorum moderamine vti,
verùm altiori se obedientia religantes, ab
eorum tumultu perfugiunt. Beati qui
lugẽtlugent:
hoc est
nōnon qui voluptatibus submerguntur,
fœlices sunt: sed qui legis præscripto eis
fruũturfruuntur, illi iusti. Qui verò
vsq;vsque ad lutum illas repudiauerint, illi beati. Et quò id quod paulò
antè diximus clarescat, Nempè consiliorum
exercitia ad egregiam mandatorum custodiam magnopere conducere, subdit: Beati
qui esuriunt & sitiunt iustitiam: & beati misericordes. Etenim qui consiliorum votis sese perstringunt, non satis ducunt præcepta
iustitiæ ac misericordiæ vtcunque seruare, verùm sitientissimè. Et quoniam tam
consilia quàm præcepta ad fastigium, vt dictum est, &
perfectionẽperfectionem charitatis
perducũtperducunt
qua corda mundantur:
cordiũcordium verò mundities ad
DeũDeum videndũvidendum mentis aciem purificat
& exacuit, in qua visione beatitudo
cōsistitconsistit,
subdit: Beati mundi corde:
quoniāquoniam ipsi
DeũDeum
videbunt. Et
quoniāquoniam in omnimoda illa
desideriorũdesideriorum satietate & tranquillitate
positũpositum est,
vt iuxta Ioan. verbum filij Dei nominemur
& simus: tandem concludit, Beati pacifici,
quoniāquoniam filij Dei
vocabũturvocabuntur. ¶ Quòd si
trinũtrinum
hoc
consiliorũconsiliorum votũvotum quod vno hoc loco stabilitur dispersum per
EuangeliũEuangelium desideras,
diuersis illud locis inuenies. Est enim paupertas
horũhorum ordine & vsu prima: quod Ambros.
super
LucāLucam adnotauit.
NāNam vt
rerũrerum facultates
instrumenta sunt
omniũomnium vitiorũvitiorum, sic
earũearum ab
legatio generatrix est
nutrixq́;nutrixque omniũomnium virtutũvirtutum. De qua insigne
plenissimũq́;plenissimumque extat Christi
documentũdocumentum, Matth. 19. vbi adolescentem,
qui
vitāvitam æternāæternam sitiebat, gradatim instituit.
PrimũPrimum enim quod necessarium erat, admonuit: Si vis ad vitam ingredi, serua mandata.
Mox cùm se illa à iuuentute seruari respondisset, adiecit: Si vis perfectus esse, vade &
vẽdevende omnia quæ habes, & da pauperibus, & sequere me. Haud enim vendere quæ habes, si
nudè id
cōsideresconsideres,
cōsiliumconsilium est: sed pauperibus erogare. At quia
neq;neque in
consiliorũconsiliorum vllo
perfectio
cōsistitconsistit, verùm in eo quod asseclasis Christi, ac perinde charitatis cultor, subdit: Et sequere me. ¶
SũtSunt fateor Hieronymus
HieronymꝰHieronymus. Origenes.
& Orige. illuc annuentes
ꝙquod adolescens ille
præcepta non seruaret, cuius
nonnullũnonnullum inde
sumitur
argumentũargumentum quod subditur: Impossibile est diuitem intrare in
regnũregnum cœlorũcœlorum: vnde Lutherani colligunt
nullānullam illic
perfectionẽperfectionem designari, præter
illāillam quæ in
præceptorũpræceptorum
cultura sita est. Re
tamẽtamen penitiùs
cōsiderataconsiderata,
præferenda est
aliorũaliorum patrũpatrum sententia. Videlicet verè
respōdisserespondisse, dum eam dixit ab
ineũteineunte
ætate seruasse, tametsi
nōnon adeò id feruidè fecisset. Refert enim Marcus tum
eũeum Christum
intuitum dilexisse: quod nisi verè loquutum
intellexisset, non fecisset. Adde
ꝙquod si Christus
nosset
mentitũmentitum fuisse, vel id ipsi significasset,
vel
nōnon tanꝗ̈tanquam altiorem
gradũgradum supra
mandatorũmandatorum culturāculturam adiecisset: Si vis perfectus esse. In
summa,
cũcum tanto
verborũverborum discrimine priùs
dixisset, Si vis ad
vitāvitam ingredi, serua
mādatamandata.
ac subinde, Si vis perfectus esse,
vẽdevende omnia
quæ habes: quod re vera ad ingressum vitæ
nōnon est
necessariũnecessarium, citra
dubiũdubium mandatorũmandatorum necessitati adiecit
spōtaneaspontanea cōsiliaconsilia: quę
vtiq;vtique ad
perfectionem tutior
cōpendiosiorq́;compendiosiorque via est.
Quod
quidẽquidem Petrus planè
intelligẽsintelligens protinꝰprotinus
noĩenomine oĩmomnium interrogauit: Ecce nos reliquimus
oĩaomnia & sequuti sumus te, quid ergo erit nobis?
Ex quibus verbis, vt quæstione
sequẽtisequenti visuri sumus, edocti sumus Apostolos
votũvotum suscepisse, quod modò religiosi
eorũeorum exẽploexemplo ędũtędunt.
|
Quòd
autẽautem iuuene consilium renuente Christus adiecit, nempè diuitibus difficilem esse
ingressum regni cœlorum: exaggeratio fuit
periculorum quæ à diuitiarum possessione
possessoribus
imminẽtimminent. Nam si ille qui cùm
præcepta
vtcunq;vtcunque seruasset, tanta auiditate
Christum, quem
magistrũmagistrum confitebatur,
cōueneratconuenerat, qui se viam regni doceret, anteà eius
consilium quàm diuitiarum possessiones repudiauit: quid de alijs sperandum? ¶ Ecce
quemadmodùm paupertatis votum
nōnon est
perfectio, sed perfectionis medium, quæ in
Christi obsequio
charitatisq́;charitatisque ardore collocatur. Idem ergo & de voto castitatis censendum. Hoc enim & alterum verbum eiusdem Redemptoris in eodem capitulo denotat: Sunt eunuchi qui se
castrauerũtcastrauerunt propter
regnum
cœlorũcœlorum.
Idemq́;Idemque docet Paul. 1. ad Co
rinth. 7. Qui sine vxore est, solicitus est quæ
domini sunt: quomodò placeat Deo. Et mulier innupta & virgo cogitat quę
dñidomini sunt, vt
sit sancta & corpore & spiritu. Quibus locis
nōnon in castitate, sed in charitate perfectio ponitur.
Atq;Atque idem de voto
obediẽtiæobedientiæ facile est
elicere ex verbo Christi, Luc. 9. Si quis vult
post me venire, abneget semetipsum, & tollat crucem
suāsuam quotidie, & sequatur me. Etenim cùm hominis natura quæ cæteris
animātibusanimantibus præstat, de libertate penitus dignoscatur, secundùm quam factus est ad imaginem Dei, idem est se
hominẽhominem ipsum abnegare quod
propriāpropriam libertatem alterius arbitrio
voti nexu subdere. Sed nec in hoc perfectio
figitur nisi
ChristũChristum sequaris, vbi sita est charitas. ¶ Consultò autem septimam hîc addi
derim
conclusionẽconclusionem. Abrenuntiatio sæculi eo
pacto quod explicatum est, non modò in iure diuino existit per Christum legiferum nostrum constituto, verùm ex visceribus naturalis iuris depromitur.
Atq;Atque adeò Christi prędicatio, legis naturalis declaratio fuit. Probatur. Christus qui autor fuit naturę, vt crebrò
Probatio cōclusionisconclusionis.
in superioribus diximus,
illāillam neq;neque destruxit,
neque mutauit, sed sua lege tum declarauit,
tum etiam, vbi ipsa deficiebat, perfecit: consuluit autem nobis eandem sæculi renuntiationem: ergo idipsum in iure naturę latebat:
licèt non omnibus esset
notũnotum. ¶ Secundò ad
idem arguitur. Deum, dum homo factus in
hunc venit mundum, maximè decebat, vt illud vitæ
institutũinstitutum nobiscum victurus iniret,
quod secundùm naturam quam ipse condiderat, optimum esset: elegit autem eam
vitāvitam
quæ in
cōsiliorumconsiliorum exercitio posita est, nempe paupertatem, & in accessum castitatis culmen: nam obedientiam quæ castitatis voto
annexa est, cùm caput esset ecclesiæ, nemini
præter parentem suum pręstare potuit: ergo
hęc est à natura sua optima vita. ¶ Sed for
san quis
respōdeatrespondeat, Non quòd secundùm naturam optima est eam elegit vitæ
conditionẽconditionem, sed quòd cùm nobis esset ad vitam æternam expeditior, decuit vt non solùm verbis,
sed
exẽploexemplo nos suo sic institueret. Fuit enim
condecens, vt facere inciperet, quod verbo
docturus erat. Hic autem cauillus neruum
argumenti non rumpit. Imò illud
cōfirmatconfirmat.
Si enim nobis hæc vita expediebat, signum
est, ex natura rei esse expedientem: alioquî
aliter nos instituisset. Quoniam nè rerum
naturānaturam mutaret, docuit nos eius veritatem.
¶
Atq;Atque id
demũdemum legitima ratione & causa
cōmonstraturcommonstratur: Ille est secundùm naturam optimus vitæ status, qui ad sempiternam fœlicitatem
assequendāassequendam aptior est & expeditior:
quòd autem eiusmodi status in renuntiatione sæculi
cōsistatconsistat ex natura rerum, planè colligitur: quandoquidem iam
mōstratummonstratum est,
temporalia bona,
vxorumq́;vxorumque ac familiæ apparatum humanos animos inescare
atq;atque irretire, nè ad spiritualia suo ferantur impetu.
¶ Quòd si nos quis fortè redarguat, hæc bo
na temporalia Deo authore in gratiam humani generis esse creata,
nobisq́;nobisque in vsum indulta: quare legitimum eorum vsum propiùs ad perfectionem accedere, quàm omnimodam eorum abiectionem: Respondetur,
argumentum
cōcludereconcludere quòd si in eo statu
hominũhominum genus perstitisset in quo Deus illud
condidit, nihil periculi ab eiusmodi bonis
nobis immineret: sed potiùs ad inflammandum
diuinũdiuinum amorem nobis esset obsequio:
atq;atque adeò tunc
neq;neque castitas virtutis munus
esset,
neq;neque verò paupertas. Attamen post lapsum eiusdem nostri generis, illa quæ nobis
salubria erant, facta sunt nocua. Non
ꝙquod res
ipsæ naturas suas mutâuerint, sed quòd nos
nostram deprauauimus. Sicuti vinum quod
sanis vsui est, ægrotis est nocuum: inedia verò quæ firmis
validisq́;validisque hominibus nocet, febrem patientibus medela est. ¶ Octaua
deniq;denique
postremaq́;postremaque cōclusioconclusio sit. Ad
perfectiōisperfectionis
statum, qualiter in consilijs consistere explicatum est, nec sufficit nec verò requiritur vt
re ipsa legitimè
custodiāturcustodiantur: sed in hoc eiusmodi status consistit, quòd perpetua voti solennis obligatione stabiliatur.
ConclusionẽConclusionem
hanc contra eandem Lutheranorum hære|
sim, sic enim eodem citato lib. De votis monasticis, religionis vota permittit, vt
tñtamen non
sint perpetua: & quo hominem de suis verbis agnoscas, sic inquit: Monachis vouendum esset: Voueo
obedientiāobedientiam, castitatem, &
paupertatem, secundùm regulam Diui Augustini vsque ad mortem liberè. Hoc est, vt
quando mihi visum fuerit, mutare possim.
Vide temulentam verborum pugnantiam,
vsque ad mortem, vt mutare possim. Si enim
vsque ad mortem, quomodò mutari potest? nam vinculum quod ante mortem abrumpitur, non est vsque ad mortem
firmũfirmum.
¶ Igitur
cōclusioconclusio hęc
èex duobus pendet. Prius
est, vtrùm legitimè ac decenter tale votum facere quis possit perpetuum. Posterius, an
ad statum perfectionis sit necessarium. Et
Prima ratio in LutherũLutherum.
quidem priorem partem, nemo nisi mente
cæcus negare valet. Enimuerò cùm se homo
ciuilibus contractibus in perpetuum obligare queat, cur se non poterit Deo æternùm mancipare? vt quod anteà integrum
erat,
atq;atque adeò sibi liberum facere, deinceps,
per datam fidem in vinculum præcepti
trāseattranseat? Potest inquam quisque res suas in perpetuum vendere, potest & libertatem suam
connubiali fœdere coniugi obligare, vt nexus inde restet insolubilis: imò verò & secundùm ciuiles leges potest quis sese in perpetuum seruum alteri vendere: atque adeò
alijs multis modis suam alteri sic in perpetuum impignorare fidem, vt citra culpam
nullus ei pateat ad libertatem regressus.