F
Falx
messoria, est qua frumentum metitur. Falx putatoria, qua uites
aliæ
́
aliæque
arbores putantur. Falx fœ
naria, qua fœnum secatur, quæ dumaria quoque dicitur, qua etiam spinæ
uepreś
uepresque
cæduntur. Vlpia. de fund. instr. |
l. instrumenta. Falces, inquit. messoriæ, putatoriæ.
familia
, tum pro pecunia accipitur
rebuś
rebusque
hæ
reditarijs, ut in lege duodecim tabularum cuius uerba ponuntur in titulo de uerborum significatione: Agnatus, inquit, proximus familiam habeto. id est, hæreditatem. hinc titulus apud Iurisconsultos de familia herciscunda, id est, diuidenda hæreditate. Aliàs familiæ appellatione famuli & serui propriè continentur: unde & familia dicta est. Vlpianus libro 43. de ui & ui. l. j. Familiæ, inquit, appellatione serui
cōtinentur
continentur
. Item Vlpia. lib. 21. de ædili. edict. l. ædiles. Familiæ, inquit, appellatione omnes qui in seruitio sunt,
cōtinẽtur
continentur
,
etiā
etiam
liberi. Hinc patresfamiliâs et
familiarũ
familiarum
dicti. & dicitur familiâs in genitiuo casu, quod apud antiquiores nomina primæ declinationis in a terminata, as faciebant
genitiuũ
genitiuum
: ut Næuius: Rubens
at
atque
purpureus filij terras. et Liuius Andronicus: Escas habemus mentionem. pro terræ atque escæ:
ne
neque
habet
accẽtum
accentum
in ultima, quomodo nunc uulgus loquitur, sed in tertia à fine familiâs, hoc est, in secunda syllaba.
ferrvminare
, est per eandem materiam conglutinare, quemadmodum ferrum ferro adglutinatur, non interueniente alia materia. Plautus in Milite: Labra labellis ferruminauit, id est, premendo adglutinauit. Pomp. libro 41. de acquirend. rerum domin. l. quicquid: Quicquid, inquit, alieno argento ferruminaueris. Cassius quoque apud Paulum: Ferruminatio, inquit, per eandem materiam facit confusionem. lege replumbo, as, & quo differat à ferrumino, as.
figlina
,
æ, est officina figuli, id est, illius qui fa
|
cit uasa fictilia. Plinius lib. septimo: Figlinas, inquit, primus inuenit Chorœbus Atheniensis. Idem libro 35.
In crudis fictilibus urunt donec figlinum percoquatur. id est, opus figuli in figlina factum. Iurisconsultus de auro & argento legato. l. fundi. Cum in fundo, inquit, figlinas haberet. & in titulo de seruitutibus rusticorum præ
diorum, sæpe.
fiscvs
, siue fiscina, siue fiscella, textum est ex sparto. Est præterea fiscus, textum in quod oliuæ tritæ immittuntur, ut torculari expressæ exudent oleum
cũ
cum
amurca. Columella libro duodecimo: Intrita oliua nouo fisco includitur. Plinius libro 15. Fiscinas olearias spongia tergendas. Vlpianus in titu. locati. l. sed addes. Fiscos, inquit, quibus ad premenda olea utimur. Fiscus ex sparto quoque est saccus in quo numerosiores pecuniæ adseruantur. Iuuenalis:
Incremẽta
Incrementa
domus ærata multus in arca Fiscus. Cicero in Verrem: Fiscos complures cum pecunia. Sed quia principis pecuniæ uectigales ita magnæ sunt ut nequeant loculis aut crumenis minoribus capi,
cōsueuerũt
consueuerunt
deferri in sparteis fiscis. Inde fiscus pro pecunia publica plerunque accipitur. Iuuenalis: Quicquid conspicuum
pulchruḿ
pulchrumque
ex æquore toto est, Res fisci est ubicunque natat. Vnde apud iurisconsultos titulus est, de iure fisci. & de fiscalibus debitoribus & exactoribus sæpe legimus.
flavivs
,
cognominatus est Iustinianus Imperator, non quod Flauios deuicit, ut Accursius interpretatur, neque quod capillos habuerit flauos, quod nusquam legitur, sed quod fuerit ex gente Flauia, ex qua fuerunt |
Vespasianus, Titus, & Domitianus. De quo Iuuenalis: Dum iam
semianimẽ
semianimem
laceraret Flauius orbem Vltimus.
fomenta
, sunt medicamenta, dicta à fouendo, hoc est, calefaciendo & recreando. Ouid.
Fomentiś
Fomentisque
iuuas uulnera nostra tuis. Inde est fomentare, & fomentatio, ut apud consultos iuris de leg. iij. l. si cui. Nec ea quidem quæ fomentationis causa parata sunt.
forma
sutoris, est lignum illud quo calcei informantur. Horat. secundo Serm. Si scalpra & formas non
sutor nautica uela. Vlpianus in tit. ad legem Aquiliam. l.
sed & si. Si forma, inquit, calcei ceruicem percußit. Item
Vlpianus tit. locati. l. item quæritur. Si forma calcei tam
fortiter ceruicem percusserit.
fvgitivvs
seruus, quo distet ab errone, diximus in uerbo erro, onis. Definitur autem ab Offilio in tit. de
ædilitio edicto, in hunc modum: Fugitiuus est, qui extra domini domum, fugæ causa quo se à domino celaret,
mā
sit
mansit
. Fugitiuarius autem est, ad quem se fugitiuus receperat: locus
quo
quoque
fugitiuarius dicitur, ut apud Varronem lib. iij. de re rustica. de cochleis: Fugitiuarius, inquit, parandus est illis locus. Papinianus lib. 21. de præscriptis uerbis. l. si apud. Si apud te, inquit, ego & fugitiuarius deposuimus.
fvlcimentvm
, sustentaculum
dictũ
dictum
à fulciendo, hoc est, sustentando siue sustinendo. Macrob. 7. Satur. Desertum iam fulcimentis suis labitur in ruinam. Apuleius in primo de asino: Pede altero fulcimentum quo sustinebat repello. Vlpianus de fundo instruc. l. quæsitum. Proinde, inquit, fulcimenta si qua habeat.
quo
quoque
, idem est quod fulcimentum, dictum
utrun
utrunque
à fulciendo, id est, sustinendo. Vnde Horat. per translationem dixit in secundo Serm. Ingens accedat stomacho fultura ruenti. Et Plinius Cæcilius in Epistol. Corporis fulturis animus sustinetur. Vlpianus in tit. si seruitus uendicetur. l. sicuti autem. Sicuti, inquit, refectio parietis ad uicinum pertinet, ita & fultura ædificiorum uicini.
fvllo
, onis, est qui uestes polit
emaculat́
emaculatque
, non quod uulgò persuasum est, pannarius, id est, lanicij artifex. Martialis: Non tam sæpe teret lintea fullo tibi. Fullonicam Nicias Megarensis primus omnium inuenit, ut scribit Plin. 7. Plautus in asinaria: Non didicisti fullonicam, non mirandum est. Vlpianus lib. 47. de furtis. l.
ita
itaque
fullo. Fullo, inquit, uel sarcinator qui polienda uel sarcienda uestimenta accipit. In alia
quo
quoque
lege cuius
iniciũ
inicium
est, sed si. diuersoria uel fullonica appellantur.
fvndvs
, est quicquid in solo poßidetur, puta præ
dium urbanum, prædium rusticum. Seruius in illud Virg. secundo Georg. Diues opum uariarum ac latis ocia fundis. Fundus, inquit, dicitur ex eo quod omnium rerum sit fundamentum. Vlpia. tit. de uerb. signific. l. locus, inquit, est, non fundus, sed portio fundi. Fundus
autẽ
autem
aliquid integrum est. & infrà lege, quæstio. &
iterũ
iterum
lege, fundi. Fundus pro uasis potorij
fundamẽto
fundamento
, ad cuius similitudinem, inquit Festus, fundus dicitur ager qui planus sit. Martialis lib. 8. Hi duo longæuo censentur Nestore fundi. Paulus lib. 41. de acquir. rerum domin. l. sed si. Cuiusmodi poculi fundus ille sit: Scypho, inquit, fundus aut ansa.