I
Ianthinvs
, na, num, color est uiolaceus, quoniam
ion Græcè, uiola interpretatur Latinè. Plinius lib. 22.
Appellata, inquit, ia, & ab ijs ianthina uestis. Persius: Hic aliquis cui circa humeros & ianthina læna est. Martialis: Coccina famosæ donas & ianthina mœchæ. Vlpianus de legatis tertio. l. si cui. Buccinum, inquit, & ianthinum continetur. Et ferè quoties in libris
digestorũ
digestorum
, & in literis sacris legitur hyacinthinus color,
intelligẽdus
intelligendus
est uiolaceus, id est, coloris uiolæ.
ilienses
, dicti sunt populi ab urbe Ilio, clarißima
omniũ
omnium
quæ fuerunt in Asia, uel ex eo quod inde profecta est tota Romanorum nobilitas. De quibus Callistratus libro 27. digestorum, titulo de excusationibus. l. non
tātum
tantum
. Iliensibus, inquit, propter
inclytā
inclytam
ciuitatis nobilitatem, & propter coniunctionem originis Romanæ.
impostores
,
dicuntur deceptores, & qui fallunt præstigijs quibusdam: dicti ab imponendo, quod est decipere. Iuuenalis: Facile est barbato imponere regi. & Martialis: Callidus imposuit nuper mihi caupo Rauennæ. Vlpianus libro 21.
de ædilitio edicto. l. ob quæ uitia, |
Non gulosos, inquit, nec impostores. Accursius impostores interpretatur qui imponunt aliquid alicui. Inde dicta impostura, pro deceptione. Ambrosius in episto. ad Corinthios primam: Omnis impostura tenebras petit, & falsa pro ueris ostendit. Vlpianus, lib. 47.
de crimine stellionatus. l. stellionatus. Item si quis imposturam fecerit.
inavris
, quod à Græcis dicitur enotion, ornamentum est ex auribus fœminarum dependens. Plautus in Menech. Inaures da mihi faciendas pondo duûm nummûm. Vlpianus de auro & argento legato. l. argumento. Veluti inaures, armillæ, uiriolæ. Item. l. pediculis. Inaures in quibus duæ margaritæ.
inciles
fossæ, siue incilia, sunt quæ à Græcis dicuntur dyoriges, & sunt per quas aquæ pluuiales deducuntur ex satis. Apuleius libro nono de asino: Viam lacunosis incilibus uoraginosam. Cato de re rustica: Per hyemem aquam de agro depellere oportet, fossas inciles puras habere. Festus Pomp. Fossæ quæ in uijs fiunt ad deducendum aquam siue deriuationes de riuo communi factæ, inciles dicuntur. Vlpianus libro 40. digestorum, titulo de riuis. l. j. Incile est locus depressus ad latus fluminis, ex eo dictus quod incidatur. Inciditur enim uel lapis, uel terra, unde primum aqua ex flumine agi poßit. Idem Vlpianus in eodem libro, titulo ne quid in flumine publico. l. j. Si incile, inquit, ducat, & alio loco fiat. Meminit quoque incilis in titu. de aqua cotid. l. j.
incrvstare
,
est
crustā
crustam
parieti, uel alicui alteri rei inducere, siue ex calce, gypso, argilla, siue ex lapide, aut alia materia. Horatius primo Sermonum: Syncerum |
cupimus uas incrustare. Varro apud Marcel. Pauimenta, inquit, & parietes incrustatis. Proculus libro octauo digestorum de seruitutibus urbanorum prædiorum. l. quidam. Parietem, inquit,
cōmunem
communem
incrustare licet. Et paulò post: Quod obseruari in incrustatione oportet. Item de uerborum significatione. l. impensæ. Paulus ait, incrustationes, loricationes, & picturæ.
indictio
, est denunciatio, quia indicere est denunciare. Horatius in primo Sermonum: Ventri indico bellum. Idem in episto. Indictis comes ire Latinis. Vlpianus libro 38. digestorum, titulo de operis libertorum. l. libertus. Cui post indictionem, inquit, operarum. Atque aliubi: Si indictione temporariæ indictæ sunt.
indvciae
, sunt dictæ quòd in diem certum ab utrisque hostibus dantur. Plinius libro septimo: Inducias, inquit, Lycaon primus inuenit. Paulus libro 49. digestorum, titulo de captiuis. l. postliminium. Induciæ, inquit, sunt, cum in breue & in præsenti tempore conuenit, ne
inuicẽ
inuicem
se lacesserent hostes. Accursius satis inepte inter inducias & treugam differentiam facit, cum treuga non sit magis latinum, quàm guerra, quàm omagium, quàm feudum, quàm tenuta, quàm mille alia, quibus isti nulla neceßitate coacti utuntur.
indvcere
,
præter alios sensus quos habet plures, significat etiam expungere & cancellare, hoc est,
transuerso calamo quod scriptum erat delere. Vlpianus
in titulo de ijs quæ delentur. l. cancellauerat. Cancellauerat autem quis testamentum uel induxerat. Item: Si nomina omnia induxerat ut proponitur. Item: Quæ in te
|
stamento legi possunt, ea inconsulto deleta uel inducta
nihilominus ualent, consulto non ualent. hinc inductio
pro abolitione & litura.
inficiatio
, est negatio. ab inficior, inficiaris, quod est ire inficias, siue negare. Cice. de partitionibus: Rationem, inquit, habet criminis,
inficiationeḿ
inficiationemque
facti. Neratius libro 46. digestorum, titulo iudicatum solui. l. ex iudicatum. Ad inficiationem, inquit, compelli eum qui sine iudicio partem dare paratus est.
institor
, ut inquit Iurisconsultus, libro 14. digestorum, in titulo de institoria actione. l. institor. est qui tabernæ loco'ue ad emendum uendendum'ue præponitur. Atque ibidem: Institor, inquit, appellatus est ex eo quòd negocio gerendo instet. Iuuenalis: Institor hybernæ tegetis
niueí
niueique
cadurci. Accipitur etiam pro eo qui
circũfert
circumfert
per urbem merces uænales: ut in eodem titulo.
& apud Ouidium in primo de arte: Institor ad
dominā
dominam
ueniet discinctus emacem.
insvla
præter notam illam significationem, significat etiam domum in urbe ab alijs domibus seiunctam. Cornelius Tacitus: Germani suam quisque domum spacio circundat, nullis cohærentibus ædificijs, more insularum. Festus quoque Pomp. Insulæ, inquit, dictæ proprie quæ non iunguntur communibus parietibus cum uicinis,
circuitú
circuituque
publico aut priuato cinguntur: à similitudine uidelicet earum terrarum quæ fluminibus aut mari imminent. In hoc significatu crebrò reperitur insula apud Iurisconsultos. Vnde insularius, dominus siue custos huiusmodi insulæ.
, est in aliam formam mutare,
& quodammodo mangonizare. Plautus in Amphitrione: Illic homo me interpolabit,
meuḿ
meumque
os finget denuo. Ambrosius ad
Horatianũ
Horatianum
: Nostrorum peccatorum, in pœnis ultricibus interpolari. Vlpianus 21. digestorum titulo de ædilitio edicto. l. præcipiunt.
Interpolāt
Interpolant
, inquit, ueteratores, & pro nouitijs uendunt. id est, in habitum nouitiorum mutant.
intertritvra
, siue intertrimentum, est (ut inquit Varro de lingua Latina) dictum ab eo quod duo inter se trita & diminuta sunt, ut in nummis aureis quod ex usu & attrectatione
cōsumitur
consumitur
, & in uestibus
alijś
alijsque
rebus quæ usu deteruntur. Liuius lib. 34. In auro, inquit, nihil intertrimenti fuit. Idem lib. 32. Intertrimentum argenti suppleuerunt. Scæuola lib. 33. de pignoratitia actione. l. pignori. Quæro intertrituram quæ ex operis facta est.
At
Atque
ibidem iterum
utrobi
utrobique
pro detrimento.
irenarcha
,
interpretatur pacificator, siue pacis conciliator: nam irene interpretatur pax, & archos est princeps. Erant autem irenarchæ uiri boni & prudentes, quales significat Virgilius in primo Aeneidos: Ac ueluti magno in populo cum sæpe coorta est Seditio,
sæ
uit́
sæuitque
animis ignobile uulgus &c. Sub hoc habitu fuit Domitiani Cæsaris statua equo posita, de qua Papinius in principio Syluarum: Dextra uetat pugnas. Talem quoque Persius poëta significat, cum dicit: Fert animus calidæ fecisse silentia rixæ Maiestate manus. In Codice Iustiniano titulus est de irenarchis, quos Accursius interpretatur iram arcentes, quasi irenarcha nomen esset |
Latinum. Martianus libro 48.
in titulo de custodia & exhibitione reorum. l. diuus Hadrianus, irenarcharum sæpe meminit.
isavri
, populi sunt Ciliciæ contermini, qui in mari quondam piraticam exercuerunt, quos Pub. Seruilius
profligauit, qui cognomen Isaurici ex ea uictoria retulit. Iam uero Isauri & Cilices, pro piratis accipiuntur.
ut Iuuenalis: Piratæ Cilicum. & Iustinianus in Codice,
titulo de ferijs. l. prouinciarum. Latronum, inquit, & maxime Isaurorum.
isostates
, potest interpretari æqualitatis recognitor: nam Isos interpretatur æqualis in Codice Iustiniano de ponderationibus & auri illatione. l. quoties. Quoties, inquit, de qualitate solidorum orta fuerit dubitatio, placet quem sermo Græcus appellat isostaten pro sua fide & industria, ut neque fallat neque fallatur, contentionem dirimere. Accursius interpretatur ab igos, uictoria, & state militia. neque enim igos est uictoria: sed nice: neque state militia, sed stratia: sed
ne
neque
uictoria & militia faciunt ad rem.
ivgvm
, pro pari duorum animalium plerunque accipitur, ut apud Plin. lib. 10. de aquilis. Vbi aquilarum, inquit,
nō
non
sit
iugũ
iugum
. Varro de lingua Latina:
Iugũ
Iugum
, inquit,
&
iumentũ
iumentum
à iunctu. Virg. 5. Aenei. Nec sic
undātia
undantia
lora Concussere iugis. Vlpia. lib. 21. dig. de ædilitio edicto. l.
ædiles aiunt. sæpe iugum in hac significatione ponit.