§. Et primi anni.

Passim et qvasi per satvram. Vide num legendũ legendum sit, Sed sparsim. Nam quod Ludouicus Bologninus admonuit, scribendum esse, per saturam. non, per satyram: id ipse quidem ex Florentinis Codicibus rectè sumpsit, siue architypos illos viderit, siue eos duntaxat, quos ex illorum fide Angelus Politianus emendauerat, quorum Bolognino cùm Florentiæ Prætor esset, describendorum potestas fuit. Idq́ue exemplum hodie in Dominicana bibliotheca Bononię Bononiæ adseruatur, vt Augustinus meminit, nec aliud magis sequutus est Haloander in editione sua. Cæterùm quod in Thucis libris v. pro y. ferè semper scribitur, hoc Bologninus non sat intelligens, suam ipsius inscitiam detexit, dum librariorum negligentiam insectatur, quod de imperitis magistris Quintilianus ait. Hodie nemo paulò doctior ignorat, per satyram idẽ idem propè significare, quod variè, & quasi per saltum: dum non perpetuò & continenter aliquid fit, sed velitatim & interruptè: quo sensu & alijs locis in iure accipitur. l. j. in princ. C. de lat. lib. tollen. c. satyra. ij. distinc.
Et haec Quidem fuerunt antiquæ eruditionis monumenta. Ab antiquæ eruditionis more atque ordine in tradendis suis legibus haud longè abscedit Iustinianus: vt ex superiorum & inferiorum collatione videre est. Sed pleniùs ac diligentiùs agi præcipit, & studendi tempus à quarto in quintũ quintum annum extendit.
Loading...