ARethvsa.
&c. Arescusam maluit Haloander, sed hac de re
Aug. lib.
iii. c.
xi. Arethusa notissimi nominis fons, vnde hoc
nomen, ductum. Cæterùm quod in
sequẽti
sequenti
capite affirmat Accur. si quo ordine nati sunt, apparere non possit, tam quartum
quàm tertium futurum liberum. arg. l. cùm inter. C. de fideic. liber. rectè à Barto. aliisq́ue compluribus reprehensum arbitror. Sed eorundem
sententia nimis dura est, existimantium neutri libertatem competere. arg. l. duo
sunt Titij. de test. tut. Benignius & humanius videtur quod Baldo & Angelo
eius consanguineo placuit,
cogendũ
cogendum
hoc casu
hæredẽ
hæredem
alterũ
alterum
eligere, vt is liber
sit. argu. l. si quis
seruũ
seruum
. §. si inter. de leg.
ii. Qua humanitatis ratione, & duobus
liberis vno vtero genitis, si incertum sit vter prius editus fuerit,
primogeniturę
primogenituræ
,
quam vocant, ius eum esse consequuturum, quem pater iusserit: idq́ue Bald. &
Alexan. probant. Alex. hîc, in addit. ad Barto. Bald. in l. in quibus. C. de sec. nupt.
Illum tamen ego non ingenuum, sed hæredis libertum fore credo. & hactenus
Barto. sententiam sequor, proprius enim stricto iuri erat, vt cùm re vera ingenuus apparere non posset, pro seruo haberetur. Vnde satis gratiæ videtur consequi, si quoquo modo ad libertatem peruenit. Idem dicendum & si hæres alterum posterius natum esse, cùm scilicet Arethusa iam libera facta sit, confiteri
velit, vt alterum in seruitute retineat, alterum arbitratu suo ingenuum faciat.
Ingenuitas enim non priuati, sed publici iuris est. Ideò non debet à voluntate
cuiusquam dependere. Quæ ratio efficit, vt in proposito nec à sorte quidem
iudicari debeat, ne ciuitatis ordines temere ac veluti per ludum inquinentur. l.
j. infrà de collus. deteg. Nam nec libertum suum adoptando patronus, quod ad
cæteros attinet, ingenuum facere potest. l. fin. infrà eod. titu. quamuis quod ad
se & familiam suam spectat, ingenuum faciat. l. sciendum. de ritu nupt. Quæ
runt etiam Doctores, quoniam hîc dicitur, satis esse vel eo momento quo pariat, implere
conditionẽ
conditionem
: vt libera parere videatur. quomodò intelligi hoc possit, cùm prius impletam conditionem perspicuè ostendendum esse videatur. l.
qui hæredi. §. fin. infrà de cond. Soluitur, quia nec seruam peperisse dici potest,
cùm vtique ante partum editum impleta fuerit conditio. Idcirco liberum peperisse à prudentibus probatum videri. Nam & Thales Milesius velocissimum
rerum omnium intellectum esse, ideoq́ue
quamquā
quamquam
tempus in motu distinctum non inueniatur, in intellectu tamen distingui posse existimauit, vt Baldus
refert. Sed & philosophorum magister Plato, cùm
Sophistę
Sophistæ
quærerent, quando
moriens moreretur, cùm iam in morte esset, an tum etiam cùm in vita foret?
|
idemq́ue de cæteris similibus, aliiq́ue viuentem adhuc mori putarent, alij nihil in eo tempore vitæ relinquerent. Ipse neque vitæ id tempus, neque morti
dedit: quippe vtrunque inter se pugnare, nec ex duobus contrariis altero manente, alterum constitui posse vidit, cùm quæstio fieret per diuersorum inter se finium, mortis & vitæ cohærentiam, ea propter expressit ipse medium
quoddam tempus in confinio positum, quod repentinam naturam appellauit,
quo repente id fieret, quod in alterum transiret, vt refert Gell. lib.
vi. cap.
xiii.
Noct. Atticarum. Quamobrem non
necessariũ
necessarium
fuisse videtur, cùm lex Cornelia eorum qui apud hostes decesserint, testamenta quæ antequàm caperentur
fecerant, perinde confirmet ac si in ciuitate decesserint, nec aliis verbis eius legis sententia vsque relata sit, quotquot locis eius in iure
mẽtio
mentio
est, vt l. lege Cornelia.
cũ
cum
concord. ibi in glo. infrà de test. necesse inquam fuit excogitari ab Accur. quem omnes posteà sequuti sunt, in glo. mag. Instin. quib. non est perm. fac.
test. l. fi. nouam cautionem, vt præambulat (sic enim ipse dixit) captiuitatis hora
fingi eos decessisse dicerent, qui apud hostes sic decesserunt. Proderit hæc Platonis sententia ad
aliarũ
aliarum
quoque quæstionum
explicationẽ
explicationem
. Postremò quæritur, si
execto ventre, tres educti sint, an hæc libera decessisse videatur, & probant omnes non fuisse liberam quæ non pepererit. Cæterùm si ita
scriptũ
scriptum
sit,
Si filios
tres habuerit, decessisse liberam. Sed in hoc ego subsisto: libertas enim ante existentem conditionem competere non potest, existente verò conditione, nulla
iam est, quæ libera fiat, non magis quàm cùm post mortem legatarij conditio
existit. Quod si mihi ita legatum proponas,
Si Arethusa tres pepererit, vel,
tres
liberos sustulerit, habuerit, genuerit, eaq́ue defuncta tres ex vtero extracti sunt:
deberi mihi
legatũ
legatum
verius esse, quicquid hac in re doctores controuertant, cùm
& partus dicatur, qui hoc modo editus est. l. quod dicitur. de liber. & posthu. l.
etiam mulier. de verb. sig. & verisimilius sit, testatorem effectum magis, quam
modum respexisse, vt cùm sub conditione emancipationis relinquitur, & ante
decedit pater quàm filios
emācipauerit
emancipauerit
. Sufficit quoquomodò ab eius potestate filios liberatos esse. l. iij. C. de cond. inser.