BArbarivs Philippvs cvm servvs fvgitivvs esset,
Romæ præturam petiit, & Prætor designatus est. Repetierat hoc
exemplum Pomponius ab antiqua historia, quò maior vtilitas
quæstionis appareret: ne nunquam posse hoc accidere crederemus: vt seruus per errorem
Pręturę
Præturæ
imponeretur.
Cęterùm
Cæterùm
verba hæc, & quæ posteà in fine capitis subiiciuntur,
Quòd ius multò magis in Imperatore seruandum est accidisse hoc ostendunt, cùm libera adhuc ciuitas esset.
|
Nam Pomponij temporibus, magistratuum creatio ad curam principis pertinebat. l. j. ad leg. Iul. de ambi. Anteà autem à populo solemni more magistratus
petebantur, & tribuum suffragiis mandabantur. Nam quòd Accurs. hoc loco
scrupulum iniicit, quasi lex ambitus vetuerit honores & magistratus peti. Falsum id esse dignosci potest. Cùm legem ambitus eos tantùm tenuisse constet,
qui per
pecuniā
pecuniam
, aut malis artibus inuadere magistratus & ad populi Rom. honores obrepere conati essent: vt docet Alex. ab Alex. lib.
iii. c.
xvii. apparétque
ex lib. Q. Ciceronis ad M. Fratrem, qui inscribitur, de petitione consulatus. Præ
hensationes verò &
blandā
blandam
petitionum
rationẽ
rationem
minimè vnquàm lex illa sustulit. Hodie etiam hoc sensu accipi debet. Caput
i. ad leg. Iul. de ambitu. Cùm ait,
contra hanc legem, &c. Nam in municipiis & ciuitatibus
cęteris
cæteris
, excepta vrbe
Roma, sententia eius legis etiam nunc viget, & vtilis interpretatio esse potest.