Oportvno
Loco, in quo de hypothecis loquimur, posuimus: vt cùm æmula
|
sit pignoratitijs actionibus. Loquitur de hypothecaria formula, quam ideò dicit
ęmulam
æmulam
esse pignoratitijs actionibus, quòd per actionem in rem ad pignoris persequutionem constitutam, idem ferme creditoribus præstat, quod pignoratitia actio quæ in
personā
personam
intenditur. Sed hoc loco videntur errasse omnes,
dum hypothecariam formulam, pro hypothecaria actione simpliciter accipiunt: videtur enim pleniùs quiddam significare hypothecaria formula, quàm
hypothecaria actio, quæ & quasi Seruiana & vtilis Seruiana, ac nonnunquàm
etiam Seruiana simpliciter appellatur. Inst. de act. §. item Seruiana. l. j. §. cùm
prę
dium
præ
dium
. & l. si superatus. infrà de pig. Hæc enim propriè ad
vendicationẽ
vendicationem
atque
attractionem pignorum pertinere videtur. d. §. item Seruiana. At hypothecaria formula, omnia omnino iura, persequutionis pignorum causa prodita
comprehendere. Significant hoc superiora verba, quæ proximè annotauimus,
Liber singularis ad hypothecariam formulam, & quod veterum non alij de pignoribus, aut de his quæ versantur circa pignora, proprij libri commemorantur, quàm qui ad hypothecariam formulam inscripti erant, ad quam singulares libros Caius, Paulus & Martianus scripserant, vt ex indice apparet. Papinianus quoque ante hos quædam commentatus erat, id quod indicant verba Imperatoris, paulò inferiùs, in §. ne autem tertij. librum, inquit, hypothecariæ ex
primordiis plenum eiusdem maximi Papiniani &c. loquitur enim hîc quoque de eadem hypothecaria formula. Opinor fuisse formulam à vetustissimo
aliquo iurisconsulto conceptam, ac proditam, quomodò posset quis paciscendo efficere, vt res pignori teneretur, quæ tamen creditori tradita non esset.
Nam cùm pignus à pugno diceretur, & initio in manum tradi consueuisset,
vt nuda conuentione quasi per fictionem quandam effectus idem præstaretur, existimasse antiquos, solemni quadam verborum formula in eam rem opus esse, vt de Aquiliana stipulatione, posthumorum institutione, & quibusdam aliis legimus. Eius
formulę
formulæ
interpretationem deinde facientes iurisconsultos, vt vim atque effectus omnes huius conuentionis, & qua de causa introducta esset, planè exprimerent, vniuersa ad pignora & hypothecas & earum
differentiam pertinentia exposuisse, atque in eosdem libros congessisse: hodie
tamen & citra formulam ac verborum conceptionem, vel nudo consensu &
sola
cōuentione
conuentione
contrahitur hypotheca, in
tantũ
tantum
vt nec scriptura
quidẽ
quidem
opus
sit. l. contrahitur. infrà de pig. l. j. de pig. act. modò aliter res gesta probari possit.