Vlpianus quoque claram personam dixit Senatoris, vel vxoris eius. l. curator. infrà de curatori. fur. & claram dignitatem Senatoriam appellauit. l. non est
verisimile. quod metus causa. Clarissimi
autẽ
autem
appellatio, vbi citra adulationem
loquendum esset, ijs adscribatur, qui non solùm patritij & Senatores essent, sed
& amplissimos honores ac magistratus gessissent. Docet hoc Asco. Pedianus,
qui cùm in argumento quod prætulit diuinationi Ciceronis in C. Verrem, meminisset, iudicio illo Glabrionem prætorem & amplissimos quosque Senatorij ordinis iudicasse, mox in expositione, iudicium, inquit, siue dubio magnum
est, & ex persona Verris, qui post præturam de fortunis omnibus dimicat, &
amplitudine iudicium. Sunt enim clarissimi &c. Cicero quoque in orat. pro
domo sua, clarissimos viros, principes ciuitatis vocat. Claritas generis & clarissima gens etiam de horum posteris dicebatur. Plinius in Paneger. ad Traianum. An consularis viri triumphalisque filius, cùm tertiò Consul creatur, ascendit non debitum hoc illi, non vel sola generis claritate, prouentum. Et paulò
post, An aliud à te quàm Senatus reuerentia obtinuit, vt iuuenibus clarissimæ
gentis debitum generi honorem: sed antequàm deberetur, offeres? Accipitur
& diui Antonini constit. in hunc sensum. lege prima. C. de dign. libro
xii. Si
vt proponitis, & auum consularem & patrem virum prætorium habuistis, &
non priuatæ conditionis hominibus, sed clarissimis nupsistis, claritatem generis retinetis. Paulatim tamen factum, vt clarissimi generaliter dicerentur Senatores omnes, tam qui honores gererent gessisséntve, quàm qui non gessissent: prætereà & qui Senatoria ornamenta impetrassent, & ab his omnibus
prognati filij, aut nepotes eodem titulo indifferenter decorarentur. Clarissimos, qui nihil vltra quam Senatores sunt, appellat Constantini constitutio.
C. de ijs qui ven. æt. impetr. l. ij. Eodem ferè sensu dictum apud Lampridium, in
vita Alexandri. Præfectis suis Senatoriam dignitatem addidisse eum, vt viri
clarissimi & essent & dicerentur. De his accipi debet, quod scribit Modestin.
Custodias auditurum Præsidem clarissimos viros adhibere debere, qui in ciuitate illa sunt. lege, custodias. de public. iudic. quanuis vulgo non intelligatur.
nam custodicæ quasi in conuentibus publicis audiebantur. l. vnius. §. fina. de
quæstion. Quare & antiquissimis canonibus.
xv. quæst. vij. cap. penul. traditum
est, episcopum nullius causam audire debere, absque præsentia suorum clericorum, & id quandoque etiam recentioribus temporibus obseruatum. cap. ex
literis. de diuor. Qui honores adhuc gererent, frequentissimè hi quoque clarissimi dicuntur: vt prætor vrbanus. l. prima. ff. de rebus eorum. Prætor tutela|
ris. l. j. C. de tut. illustri. præfectus prætorio. l. prima. C. de sententiam passis, & restitu. proconsul. aut præses prouinciæ. l. prima. C. de priuatis carceribus. l. fina. ad
legem Iuliam. de vi publi. lege prima. de annon. & capit. l. decuriones. ex quibus
causis infam. irrog. Sed nec de his qui senatoria duntaxat impetrauerant ornamenta, quíque erant, vt Ausionius ait, muneris exortes, nomine participes,
exempla desunt. Si Senator, ait Constantini lex, vel alius clarissimus priuatos
habeat filios editos, quippe antequàm susciperet dignitatem &c. l. si Senator. C.
de dignita. libro duodecimo. alios à Senatoribus clarissimos hîc intelligi non
oportet, quàm qui Senatoria, consularia, Proconsularia, aut prætoria ornamenta meruerant: ad clarissimatus enim dignitatem omnes hi referebantur. l. secunda. C. de domesti. & protect. libro duodecimo. & lege prima. de præpositis cub.
Eadem enim prorsus dignatione habebantur, qua Senatores. Iam de liberis
istorum omnium, indifferenter clarissimos eos quoque censeri atque appellari, & in clarissimatus dignitate numerari, dubium non est, dicta l. si Senator. lege, fœminæ. ff. de Senatoribus. Hæc de clarissimi appellatione. Illustris verbum, apud antiquos notitiæ fuisse non meriti. Ideóque etiam in meretricibus
inueniri, cùm & nobiles & Illustres dicuntur, adnotat Seruius loco illo Virgilij:
Illustres animas nostrúmque in nomen ituras. Quo quidem significat, posterioribus temporibus planè tanquàm meriti, acceptum esse. Apud Ciceronem & latissimos quosque scriptores, Synonimia sunt, clarus & illustris. Denique libri extant Plinij Cæcilij de viris Illustribus. & Suetonij Tranquilli, de Illustribus Grammaticis, non alio argumento, quàm quo Cicero, de claris Oratoribus inscripsisse dicitur: quanquàm sint qui inscriptionem illam Ciceronis
esse non putent, sed Brutum simpliciter inscripsisse. Cæterùm posterior ætas,
præsertim quò propius ad Iustiniani tempora accedit (credo quòd clarissimorum tam pertæsum erat, quódque eorum numerus nimis tam excreuisset, vt
veri Senatores vix dignosci possent ab imaginarijs & fictis) Illustris titulum
honorificentiorem esse duxit, quàm clarissimi. Ideò de numero clarissimorum quosdam secreuit, quos Illustres appellaret: vt præfectos vrbi, aut præ
torio. lege, præcipimus. C. de appellationibus. lege, viros. C. de palatinis sacrarum largitionum & rerum priuatarum. libro
xii. Nouas prætereà quasdam
dignitates inuenit, aut à paruis initijs ad summa euexit, quas qui adepti essent,
Illustres hi quoque dicerentur. Vt Quæstor Cæsaris, Comes sacrarum largitionum, Magistri Militum, & si qui eiusdem gradus. Nam administrationes
quidem ipsas, propriè Illustres vocabant, per illas autem qui eis præfecti essent.
At nec consules ordinarios, hoc est, qui re vera consulatum gerebant, nec patritios eos, qui quasi patres Imperatoris habebantur, & cæteris honoribus anteponebantur. lege, nemini. C. de consulibus. libro
xii. hoc nomine appellatos inuenio, non quia non eo digni haberentur, sed credo, quòd ampliores
quasdam appellationes his attribuere æquum esse arbitrarentur. Vt Magnificentissimos, Gloriosissimos, Sublimissimos, Excellentissimos, aut eminentissimos eos dicerent. lege prima. §. ad istum. C. de nouo Codice confirmando. l. diuor. C. de quæstionibus. l. si quando. C. de appellationibus. l. sancimus. C. de consulibus. libro
xii. Hinc est quod generaliter sic dispositum & traditum sæpe
|
inuenias, viros à maximis dignitatibus vsque ad omnes Illustres aliquid facere posse, vel non posse, quod rectè Accursius descensiuè & inclusiuè accipiendum esse tradit. Authentica, Maximis. C. de nuptijs. & in corpore vnde sumitur. & authentica, quibus modis naturalies efficiantur sui. §. illud quoque. lege
fina. hoc titu. de Senatoribus. authenti. vt ab illus. per totum textum. Quò fit
vt vera esse antiquorum sententia videatur, quosdam esse supra Illustres, qui
tamen non superillustres appellentur, vt ipsi existimarunt, sed ijs nominibus,
quæ nos recensuimus, ornentur. cùm nusquam ea vox inueniatur. Nam quod
Valentini, & Theodosij constitutione legebatur, super illustris, est cognitio præfecturæ. lege penultima. C. de officio præfecti prætorio. Rectè ab Haloandro correctum esse videtur, semper illustris &c. Eminentissimorum tamen
appellatione, etiam ipsos Illustres interdum contineri animaduerti. dicta lege
diuo. C. de quæstionibus. Quòd si ij qui Illustres administrationes gessissent,
Senatores vel ab initio non fuissent, vel per eas facti non essent, perfectissimi
dicebantur, dicta lege, diuo. vt Alciatus libro tertio dispunctionum. capitulo
quarto, in fine rectè sentire videtur. Sed certè vel Senatores plerunque ad tales dignitates promouebantur, vel promoti Senatores quoque efficiebantur. Id tacitè significauit Amianus Marcellinus, libro vigesimoprimo, prope
finem, de Constantio Imperatore loquens, cùm ait
: Nihil circa administrationum augmenta, præter pauca, innouare passus est, nunquàm erigens cornua
militaria, nec sub eo dux quisquam, cum clarissimatu prouectus est. Erant
enim (vt nos
quoq;
quoque
meminimus) perfectissimi. Nec occurrebat Magistro Equitum prouinciæ Rector, &c. Nam hoc vult Amianus significare, Constantinum non promouisse Duces suos addita etiam Senatoria dignitate, vt alij
facere soliti erant. Quamobrem perfectissimos dictos fuisse. De his etiam intelligi debet titulus, de perfectissimatus dignitate, libro duodecimo Codicis,
quanquàm constitutio sub illo posita, non de veris perfectissimis loquatur,
sed de ijs qui eius dignitatis codicillos impetrauerit. Nam hæc quoque dignitas, vt aliæ superiores, codicillis à principe nonnunquàm impetrabantur.
Ideò cautum à Constantino, ne cui minus honestis natutalibus orto, aut minur liberaliter educato concederetur. dicta lege prima. Verùm quia Imperatores non clarissimi generis homines ad tantos gradus rarò assumebant, aut
certè assumptos plerunque etiam Senatores faciebant, Ideò rara in iure, (vt
prædiximus) huius dignitatis mentio, apud Cassiodorum nulla. Nam Ghottorum Reges, quorum nomine epistolas ille & dignitatum codicillos concipiebat, Romanis legibus ac moribus omnia agere instituerant, & Senatui
quæcunque agerent probare. Probabilis autem mos non erat, vt à plebe
homines, præteritis Senatoribus & Patritijs, ad tales dignitates extollerentur. Moris autem hoc fuisse, & quasi per legitimam quandam consequentiam vsurpatum, vt qui Illustres administrationes & dignitates acciperent, si
Senatores non erant, ad Senatoriam quoque dignitatem simul assumi intelligerentur, alia quoque permulta ostendunt. Imprimis Iustiniani nouella
constitutio sexagesimanona, quæ inscribitur, de decurionibus, vt accepta
|
dignitate præfectoria &c. Ea autem, inquit, ab Imperatore codicillorum datio, Præfectoriæ dignitatis videlicet, ad hoc tantum valeat, vt honoratus ipse
magni Senatus portio esse videatur: multò ergo magis hoc efficiet præfectura ipsa in actu posita, aut olim administrata. Sed & constitutio vltima Codicis, libro tertio, sub titulo, vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter
conueniantur, non obscurè ostendit, quosdam ex his statim Senatores censeri, vt Præfectos, Consules, Magistros militum. Alios post peractam demum
administrationem Senatorio ordini sociari, vt Quæstorem, & præpositum cubiculo Imperatoris, quod ipsum & de præposito cubiculo Augustæ alia constitutione traditum est, lege finali. C. de præpositis sacri cubiculi, & de omnibus cubicularijs, & priuilegijs eorum, libro duodecimo. Quare seruis ociùs
Senatores tamen efficiebantur omnes. Prætereà sub hoc titulo, capite vltimo,
ita scriptum est.
Senatores accipiendum est eos esse, qui à patritijs & consularibus vsque ad omnes Illustres viros descendunt:
quia hi soli in Senatu sententiam
dicere possunt. Quibus verbis non obscurè significatur, maximas dignitates
gerentes, aut his defunctos, quicunque sint, Senatores esse intelligi. Quod
verò ait, solos eos in Senatu sententiam posse dicere, quomodo intelligendum
sit, eo loco, quoad eius fieri poterit, explicabimus. Nam consistorium principis, ad quod omnia ferè Senatus munera translata erant, ex proceribus constabat & Senatoribus. lege, humanum. C. de legibus. lege prima, ad legem Iuliam maiestatis. vt significat etiam Cassiodorus, libro sexto, variarum formula. Quomodo proceres vacantes fiant, & Iustinianus nouella
xxii. de appellationibus. §. adhæc. & nouella
lxii. quæ inscribitur, de consultationibus.
in principio. Proceres autem ij erant, qui administrationes gerebant. Senatores qui tam gessissent, aut certè & si nunquàm gessissent, dummodò in actu
positi Senatoria munera obirent atque exercerent. Hi omnes veri, non imaginarij Senatores generaliter Illustres dicebantur. lege, decurionibus. C. de silentiarijs & decurionibus. libro duodecimo. Reliqui qui solis Senatorijs codicillis, aut ornamentis vterentur, vel Senatorum liberi essent, clarissimi tantùm
appellabantur, & sola clarissimatus dignitate fruebantur. Hinc est quòd Constantini constitutio sub eodem titulo
: vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel
criminaliter conueniantur. lege prima, ita loquitur.
Quicunque non illustris, sed
tantùm clarißima dignitate præditus, &c. Denique cùm rubrica ipsa ita sit inscripta,
Vbi Senatores, vel clarißimi &c. In nigro non nisi de illustribus & clarissimis tractatur, ex quo apparet, per Illustres intelligi Senatores. Nam Illustres omnes sine dubio & clarissimi erant, sed non econtra, clarissimi omnes
Illustres, nisi interdum fortè (quia natura sua synonyma hæc esse diximus) appellationes hæ confundantur: vt in principio constitutionis Zenonianæ, cuius suprà mentionem feci, dicta lege finali. C. vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. Illustrauit & clarum fecit, pro eodem accipitur, quod & alijs quibusdam locis (perpaucis tamen) factum est. lege prima,
de præpositis lab. libro duodecimo. dicta lege secunda. de ijs qui veniam ætatis impetrauerunt. rubri. & lege prima, & secunda. C. de tutela illustrium, vel
|
clarissimarum personarum. quibusquidem locis non de ipsarum dignitatum
discrimine, aut muneribus principaliter agitur, sed de alia quauis re, cui
mẽtio
mentio
earum dignitatum obiter incidit. Sanè Illustres hactenus modo dictos existimat Alciatus, quo ad illustres gererent administrationes. Vbi gessissent, clarissimos simpliciter appellatos putat, quod nos non probamus. Vt enim clarissimi vtique semper appellari possent, tamen & Illustris titulum, post peractam quoque administrationem, eis remansisse argumento sunt complures
constitutiones, dicta l. finali §. viros autem Illustres. C. vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. l. secunda. C. vt dignitat. ordo
seruetur. lib.
xii. præsertim illæ, quæ Illustres iudicio per procuratores adesse
statuunt, dicta l. fina. de
iuiurijs
iniurijs
. authen. vt ab illustris. nam alioquin Illustres dignitates plereque id præstare videntur, vt qui eas gerunt, neque agere neque
conueniri possint, vt præfectura vrbis, vel prætorij. l. secunda, de in ius vocand.
Quare superuacuo id cautum foret, vt per procuratores iudicio adessent. Remanebat enim hoc eis velut insigne honoris gesti. Quin eorum quoque filij
Illustres nonnunquam dicti. d. rubri. & l. fina. C. de tutela Illustr. & patribus Illustribus Senatoria dignitate ac priuilegijs exæquati. dicta l. finali. C. de iniur. qua
de re inferius plenè disseram. l. fina. hoc titu. Ex his intelligi posse arbitror, viros illustres ab Imperatore appellari eos, ad quos scribitur proœmium Digestorum, vel quòd ex talibus orti essent, vel quòd illustres ipsi administrationes
peregissent. Nam Anatolium quidem à talibus ortum esse Dorotheum per se
Quæstorem, Cratinium verò Comitem sacrarum largitionum fuisse, ipsemet
Imperator scribit. l. secunda. §. quæ omnia. C. de vet. iur. enucl. Cæteri ad quos
idem proœmium scribitur, aut eodem loco orti, aut honoribus eisdem, vel similibus vsi erant, aut certè illustratus vacantis dignitatem, & codicillos à principe meruerant. sæpissime enim, vt diximus, impetrabantur hæ dignitates: vt
qui non gesserant, tamen gessisse viderentur. Hi vel Illustres sine cingulo constituti, dicta l. finali. de iniurijs. vel vacantes Illustres appellabantur, dicta l. ij. C.
vt dignita. ordo seruetur. Quarto apud Cassiodorum etiam formula, Illustratus vacantis legitur, cuius ex tenore hoc ipsum cognosci potest. Hæc de
illustribus & clarissimis, atque etiam de perfectissimis dicta sint. Sed spectabiles quoque qui dicantur, nisi declarauerimus, nihil egisse videamur. Igitur
spectabilis titulus, vt illustris, ab administratione quoque ducitur, sed inferiore, que tamen post illustratum, statim consequitur.
Estq́;
Estque
hic titulus omnium
nouissimus. Nam speciosæ personæ Senatoriæ, antiquitus dicebantur, lege
speciosas. de verborum significat. credo ab ornamentis Senatorijs, lato clauo,
calceis lunatis, & si quibus alijs insignibus vtebantur. Qui aliquo pluris, quàm
Senatores essent, clarissimi olim, posteà Illustres dici cœperunt, vt suprà ostendimus. At Præfecti, qui initio Senatores non erant, sed ex equestribus creabantur, spectabiles dicti: non Præfecti vrbis modò, sed & Præfecti vigilum, lege
tertia, infrà de officio præfect. vig. Nam Vlpianus cohortibus vigilum spectabilem virum ab Augusto Præpositum dicit, quem Dionis. libro
lv. ex equestri ordine fuisse scribit. Præfectus quoque Augustalis ex equestribus eli|
gebatur, ideò spectabilis appellatur. lege prima. C. de priuileg. caro. l. quinque
summates. C. de decurionibus. libro decimo. Tantùm enim non speciosi nomen additum his est, quod quidem Senatoribus conueniebat, nec de alijs temere vsurpari debuit. Non enim Alciato in hoc assentior, qui spectabilis appellatione, etiam illustrem contineri existimat. Nam Illustres solos veros Senatores esse iam demonstrauimus. Spectabilis autem titulum & spectabilitatis
dignitatem præfectis propriè attribui solitam ostendit etiam Cassiodorus, in
formula Comitiuæ primi ordinis, cuius verba mox referemus. Cæterùm quia
Præfecti Augustalis imperium quod ad exemplum proconsulum antiquorum
acceperat, latè patebat. lege prima, infrà de officio prefect. August. Ideò illud
quoque factum videtur, vt exemplo eius, cæteri non Senatorij ordinis viri, quibus vniuersæ diœceses gubernandæ mandabantur, initio spectabiles dicti fuerint: vt Comes Orientis Asianæ, vel Ponticæ diœcesis. Duces Moderatores quoque, puta Rhetiarum & Illyrij. (Hi sic dicti videntur, quòd ijdem & belli duces & moderatores prouinciarum constitui consueuissent. authen. de appellat.
§. illud. l. præcipimus. & lege, si quando. C. de appellationibus.) Hæc appellatio
posteà in ipsis veluti Satrapijs & administrationibus perpetuò mansit, & ab eis
duci cœpit, siue Senatores essent qui eas gererent, siue non excepta præfectura vrbis & prætorij, quæ pridem Senatorio ordine dignata, maturè ad Illustres
transijt. Igitur spectabiles hi omnes supra clarissimos, etiam prouinciarum
præsides habebantur. l. prima. C. vt omnes iudices tam ciui. quàm militi. in principio. quia scilicet prouinciæ iam in minutiores partes dissectæ & distinctæ
erant: vt cognosci potest, ex indice consuetudinum pro officijs soluendarum
ab Imperatore nostro post nouellam constitutionem, præcepta seu mandata
præsidum continentem, posito. Quinimo Præsides ipsi prouinciarum in quibusdam subesse intelligebantur his spectabilibus: vt præfecto prætorio Africæ moderatores illarum partium. lege prima. C. de officio præf. præto. Afric.
hîc enim quoque spectabilis dicebatur, dicto §. illud. in authen. de appellat. Ad
exemplum horum etiam in comitatu principis spectabiles alij haberi cœpti,
qui quasi inferioris generis post Illustres administrationes, aut officia assequuti
erant: vt Vicarius Præfecti vrbi, Præfectus annonæ, præpositi, notarij, cornicularij, Aduocati fisci, Cartularij sacri cubiculi, scriniarij & si qui similes. Item extra comitatum principis nonnulli citra diœcesim administrationes, vt procuratores Cæsaris & exactores tributorum. Hi omnes comitiuæ primi ordinis
adscribebantur. Nam ea propriè attributa fuisse spectabilibus videtur, hoc est,
præfectorijs, vel quibus instar præfectoriæ dignitatis concessum esset. Dicebatur autem comitiua primi ordinis, quanuis Illustres antecederent: quia illustres non tanquàm comites, sed velut pars corporis ipsius Principis numerabantur. d. l. quisquis. C. ad legem Iuliam maiest. Quemadmodùm & Princeps
ipse se tanquàm vnum ex Senatoribus haberi vult. l. ius Senatorum. C. de dign.
lib.
x. Sed re vera primi erant Illustres, hoc est, Senatorij ipsi. Post ipsos autem
præfectorij & præfectorijs exæquati statim consequebantur. Et hoc est quod
Ausonius ait:
Præfecturarũ
Præfecturarum
titulo tenuere
secũdo
secundo
. Titulus enim hic spectabilis,
|
erat secundus pòst Illustris, quanuis ad primi ordinis comitiuam pertineret
Cassiodorus in formula comitiuæ eiusdem primi ordinis, Quid ergo, inquit, de
tali honore sentiatur, agnosce. Quando Præfecti viri pro tot laudabilibus
institutis, huius inueniunt proœmia dignitatis, & meritò cum tanta pompa
cæditur, quæ Senatorij quoque ordinis splendore censetur. Spectabilitas clara, & consistorio nostro dignissima, quæ inter illustres ingreditur, inter proceres aduocatur &c. In formula quoque ipsius spectabilitatis. Atque ideò, inquit, te spectabilitatis nitore decoramus, vt sententiam tuam in conuentibus
publicis spectandum esse cognoscas, cùm inter nobiles decorus adsederis.
Illud enim semper tenendum, plures penè fuisse quibus imaginaria, quàm quibus vera hæc dignitas contigisset, cùm vel officia alia instar supradictorum
spectabilitatis titulo decorata essent, vel codicillis hæc dignitas, vocantibus sæ
penumero concederetur. Comitiuæ autem secundi ordinis rara in iure mentio, tantùm in vltima constitutione tituli, De professoribus & medicis, libro
x.
C. inuenimus. Nec quinam proprio huic Comitiuæ adscriberentur, satis compertum habemus. Ex prædictis tamen planè apparere arbitror, quid sibi voluerit Isidorus, cùm scripsit, Primos ordines Senatorum dici Illustres, secundos
spectabiles, tertios clarissimos. sed re vera posteriores hi duo ordines, non propriè Senatores erant, quòd scilicet ad munia Senatoria attinet, sed quòd ad dignationem atque honorem duntaxat. Nam inter Illustres quoque ipsos, gradus rursum fuisse quosdam, necesse est dicere, cùm aut simpliciter Illustres, hoc
est, Senatores essent, aut secundum administrationes & potestates quas obtinuerant, & vtroque modo intelligi posse arbitror, quod Pomponius scribit.
l. iiij. de Senatoribus.
Qui indignus est inferiore ordine, indignior est superiore.
Et quod Modestinus tradit. l. spadonem. §. scire oportet. de excusatione tutorum.
Si quis Senator sit, Tutor erit etiam liberorum eorum, qui inferioris ordinis
Senatores sunt. In quo etiam Augustini autoritate defendimur. Illud nequaquàm rectè Alciatum existimasse arbitror, non à muneribus, seu officijs ipsis
dignitates accipi, sed Illustres viros ad ipsa munera assumi consueuisse. Nam
secundum hæc quæ hactenus diximus, Illustratus dignitas ac titulus, aut ab
administratione, aut à Senatorio munere ducitur, aut personis quibusdam, ad
exemplum eorum qui hæc gesserunt, codicillis indulgetur, qui alio modo initio quæratur non animaduerto. Nam generis Illustrium caput aliquod fuisse
necesse est dicere, nec à genere ducitur, nisi eo modo quo suprà dixi. Postremò meminerimus, spectabiles administrationes & illustribus nonnunquàm
committi, quod Iustiniani constitutio indicat, dicta l. si quando. C. de appellat.
His pristina Illustratus dignitas non minuitur, sed noua spectabilitatis accessione augescunt. Ab his an perinde atque ab Illustribus, an verò vt à spectabilibus appellari oporteat, Iustiniani constitutiones definierunt. dicta l. si quando. & l. præcipimus. C. de appellat. auth. de appella. §. illo. Eadem ratione credendum est, & ex his qui tantùm clarissimi essent, & ex his quoque, qui nec
clarissimi nec Illustres erant, quosdam ad spectabilitatis gradum sæpissimè
atque indifferenter promoueri consueuisse. Hæc de his dicta sint. Hinc ad
alia transeamus.