Officium consulis florente repu. latissimum fuit, habuitq́ue Imperium &
potestatem maximam, excepto quòd in caput ciuis Roma. iniussu populi animaduertere non poterat. l. ij. suprà de orig. iur. & à consulibus ad populum
prouocatio erat. hi etiam iudices appellabantur, quòd & rebus iudicandis initio præessent, donec prætores constituti fuerunt, vt cognoscitur ex Liuio libro
iii. & Cicerone de legibus tabula secunda. Posteà constituta sub domina Cæ
sarum ciuitate, Consulare Imperium paulatim imminutum est. Quamobrem
non mirum si tum pauca de officio consulis, aut à iurisconsultis nostris, qui
temporibus Imperatorum floruerunt, scripta, aut à compilatoribus in hos libros congesta sunt. Nam Iustiniani temporibus officium consulis, prorsus iam
penè ad nihilum redactum erat. Pridem enim honorarios magis, hoc est titulo tenus: tum plures
cōsules
consules
fieri inualuerat, quàm binos atque ordinarios, dum
consulatus dignitas codicillis passim impetrabatur. l. fin. C. de decur. lib.
x. l. pe.
& fi. de consulibus. lib.
xii. vt superius adnotauimus, in Rub. tit. prox. Idem &
de
Prętoribus
Prætoribus
factum erat, vt quidam
etiā
etiam
in his honorarij
crearẽtur
crearentur
: & exigua
Prætorum munera essent, vt mox dicemus, & vt Iulius Capitolinus significat,
in pertinace. Igitur eadem ratione & de officio pretoris pauca tradita sunt. Scripsit tamen Vlpianus de officio consulis libros tres, quorum ex altero
excerptũ
excerptum
est quicquid Iustinianus hîc posuit.
Idẽ
Idem
Vlpianus, de officio
quoq;
quoque
consularium
|
librum singularem scripsisse commemoratur, in indice ante digesta. Sed ex hoc
nihil extare adhuc inueni.