PRaefectvs vrbi cvm terminos exierit, po
testatem non habet, sed extra vrbem potest iubere iudicare. Ita sine dubio legendum est hoc responsum, vt & Haloander correxit. nam antiquior textus ab interpretibus penè corruptus est:
dum verum sensum non satis absequuntur. Notum est, potestatis verbo, in persona magistratum, imperium significari. l. potestatis. de verb. sig.
imperium autem à iurisdictione diuersum intelligi. Nam iurisdictio ad causarum ciuilium disceptationem pertinet, imperium ad coërcendos homines valet, quod plenius infrà attingam. in rub. de iurisd. om. iud. & in l. imperium. eod.
tit. iurisdictioni autem etiam iudicis dandi licentia inest. d. l. imperium. Cùm hoc
ita sit, primò visus est iurisconsultus hæc sentire,
præfectũ
præfectum
vrbi cùm terminos
egressus est suæ ditionis (ea intra centesimum milliarium circumscribitur, suprà
l. j. in prin.) imperium non habere, sed iurisdictionem retinere: & proptereà eo
loco distentum, iudices tamen qui intra terminos ditionis suæ iudicent, dare
posse, de rebus scilicet ad iurisdictionem, non etiam ad imperium
pertinẽtibus
pertinentibus
:
Quippe cùm imperium ipse iam non habeat, videturq́ue hæc fuisse expositio
antiqui interpretis,
quā
quam
tamen Accursius mirè implicat atque inuoluit. Sed vera non est: negari enim
nō
non
potest, id quod caput est in hac materia, quin omnino priuatus sit præfectus, vbi terminos excessit, vt de
Pręsidibus
Præsidibus
prouinciarum
dicimus. l. iij. de offic. præsidis. Ideò nec vllam iurisdictionem contentiosam in
|
quemquam habere, quamuis voluntaria fortassè ei relinquatur, exemplo proconsulum proficiscentium, aut decedentium. l. j. & ij. de offi. procons. l. emancipari. suprà, de adop. qua de re aliquid paulò pòst dicam, sub tit. de offi. procons.
Prætereà generaliter traditum est, neminem posse, nisi qui in magistratu positus sit, iubere iudicare, adeò quidem vt nec quo die priuatus quis futurus sit,
iudicare iubere possit. l. eum quem. infrà de iur. om. iudic. hîc autem certè extra
terminos magistratum gerere dici non potest. Accedit alia quoque generalis
regula, extra territorium ius dicenti impunè non pareri, quæ de illo quoque
accepta est, qui cùm extra territorium agit, de rebus intra territorium comprehensis ius dicere vult, vt id facere non possit. l. fi. vbi Albericus, in princ. de iuris.
om. iud. Nam quòd iurisdictionem huic Præfecto aliísque magistratibus prouincia egressis, etsi non in actu, tamen in habitu, relinqui dicunt, vt proptereà
iudices dare eos posse defendant, id quale sit, nec ipsos quidem satis intelligere
arbitror. Quem enim iudicem dare possit, qui iurisdictionem in actum deducere atque exercere nequeat, cùm potissimum sit hoc iurisdictionis munus, iudices litigantibus dare. d. l. imperium. & l. j. eod. tit. Adde quòd nec Latini sermonis puritas satis patitur hanc interpretationem. Subaudiri enim oportet, nescio quid non satis vsitato more, puta, agens, vel, existens, hoc modo. Sed extra
vrbem agens, vel existens, potest iubere iudicare. Quod quàm durum sit, nemo Latinæ linguæ peritus non iudicabit. Quòd nisi ratio me longè fugit, certè duæ illæ particulæ,
Extra vrbem, melius respiciunt verbum illud,
Iudicare,
quàm verbum,
potest. Igitur sciendum est, non idem esse iudicem dare, quòd iubere iudicare: vt hactenus falsò
existimatũ
existimatum
est,
differũt
differunt
enim hæc inter se. Nam
iudex datur initio cognoscendæ causæ, iubetur iudicare, qui iam cognouit, sed
aliquo respectu subtrahit se, ac sententiam dicere recusat. Argumento huic rei
est Vlpiani responsum, sub tit. de vacat. mu. capite pen. & nouella Imperatoris
constitutio, vt iudices sacras iussiones non expectent, quæ aliter inscribitur de
iudicibus. Præcipit enim Imperator, vt iudices
sententiā
sententiam
dicant, de quibus causis cognouerunt, non expectato iussu suo: quia scilicet consuetudo illa inualuerat. Hoc frequentius dicimus, cogere iudicare. Nam tractatus, de arbitriis receptis, & vt qui receperunt, sententiam dicant, totus ferè in hoc consumitur, vt
cogi iudicare arbitros à Prætore doceamur, edicto suo id facturum se pollicente. Pertinet tamen ille etiam ad iudices datos. Nam sub tit. de iudiciis legimus,
de qua re iudex cognouerit, de ea quoque pronuntiare cogendum esse. l. de
qua re. Ait igitur Vlpianus, Præfectum vrbis, cùm terminos exierit, potestatem
hoc est, imperium non habere, sed hoc ei permissum esse, vt Romæ agens extra
vrbem, id est, extra terminos ditionis
suę
suæ
, possit iubere iudicare. Quod de his iudicibus intelligendum puto, qui cùm intra terminos iudices dati essent, & de
causa cognoscere cœpissent, posteà longius profecti sunt. Conuenit huic sententiæ, quod alibi relatum vidimus. l. venditor. §. fin. de iudi. Iudices à Præside
datos, etiam in tempus successoris durare, & cogi pronuntiare: quia scilicet iniquum est, magistratus, aut loci mutatione, susceptam cognitionem deseri, & litigatores frustrari. Facit etiam Valentiniana constitutio. l. ij. C. eo. tit. qua permittitur Præfecto, officiales suos & populares homines Almæ vrbis ditioni obno|
xios, arbitratu suo de prouincia euocare, quamuis seditioni obnoxios in omnibus codicibus corruptè legatur. Non negauerim tamen, iubere iudicare, interdum accipi pro, iudicem dare. l. Prætor. §. qui autem. infrà de vacat. mu. vt in l.
xii. tab. à Cicerone relata,
Prętor
Prætor
esto, qui priuata iudicet, iudicaríve iubeat. Sed
frequentius hoc, quo dixi sensu, accipi contendo, vt ex duobus responsis superius citatis apparet. d. l. eum quem. d. l. venditor. §. fin. Nec tamen incongruum
existimarem ita intelligi hoc responsum, vt præfectum Romæ agentem, etiam
rebus integris iudices extra terminos dare posse dicat: qui scilicet de rebus intra terminos contractis cognoscant & decidant. Æquum enim vt & de his extra vrbem quoque constituere Præfectus possit. Ex his apparet quam longè errauerint doctores nostri sumendis argumentis ex hoc responso. Nam secundum nostram interpretationem, nec Legatus Pontificius (quem de latere legatum vocant) nec Proconsul, nec Præses extra commissam sibi
prouinciā
prouinciam
agentes rescribere, iudicare, aut causas delegare poterunt, quod omnes falsò admittunt. Nec hoc cuiquam mirum videri debet: cùm hi prouincias egressi, statim
priuati esse incipiant. d. l. iij. de off. præs. At qui in prouincia est, imperium tenet. Ideò facilius extendere & prorogare id potest, quàm priuatus iam in prouinciam, vnde egressus est, imperium quod non habet, reflectere. Sanè vno casu, si necessariam moram in itinere patiantur, antequàm adhuc in prouinciam
peruenerint, hæc atque alia huiusmodi facere poterunt. arg. l. aliquando. eo. tit.
de off. procons. & legati. Quòd si ex prouincia decedendum eis sit, iurisdictionem antequàm proficiscantur, mandare debent, arg. l. j. §. huius rei. infrà de off.
eius. Nam vbi semel decesserint, incipiunt statim priuati esse. Ideò iurisdictionem quam iam non habent, minimè alteri mandare, nec per alios hæc quæ ad
iurisdictionem & imperium attinent, explicare possunt. Hæc de his, qui magistratus, aut quasi magistratus prouincias & administrationes ad tempus sortiti
sunt. Aliud dixerim in episcopis, & cæteris qui in perpetuum creantur, quales
nostri temporis Duces, Comites, Barones, & Marchiones. Hi enim sine dubio,
vbicunque distineantur, potestatem & dignitatem atque officia sua retinent.
Ideò & prædicta facere poterunt: qua re placent doctorum distinctiones. Ratio diuersitatis inter hos & illos manifesta est. Hi enim principis, aut populi instar obtinent, & perpetuas ac proprias dignitates acceperunt. Magistratus autem tantisper mandatas ac veluti precarias potestates gerunt.