IN consilivm cvratoris reipvblicae, vir eivs
dem ciuitatis aßidere non prohibetur:
quia publico salario non fruitur. Curatorem reipublicæ falso accipit Accursius, pro rationali
principis, qui procurator Cæsaris appellatur suprà titu. iij. & l. ij.
C. de offi. assesso. Verius est enim curatorem reipub. intelligi, suæ
quemque ciuitatis, aut municipij pecuniarum & bonorum procuratorem,
quę
quæ
bona abusiuè publica dicuntur. l. bona ciuitatis. de verb. sig. Id etiam significat
illud
verbũ
verbum
,
eiusdem ciuitatis. Nec
nouũ
nouum
est in iure curatores hos appellari. l. curatores. l. seq. & l. fi. de adm. re. ad ciu. pertin. l. curatoris. C. de modo mul. l. ad curatoris. ff. de dam. infe. l. Lucius. §. Sempronij. de adm. tu. Corrasius lib.
iii. Misc. c. vj.
Accur.
errorẽ
errorem
etiā
etiam
Cast. animaduertit. Sed difficilius esse videtur defendere
hāc
hanc
rationem, quam Papin. affert.
quia publico salario non fruitur. Videtur enim esse
vitiosa, ne dicam inuida & maligna. Cùm non ideò prohibeatur quis in prouincia sua assidere, quòd salario, aut publico, aut priuato fruatur. Quid enim hoc
ad rem pertineat? Sed quòd suspitio fuisse videatur, ne gratiosus, aut factiosus
quis inter populares suos
quandoq;
quandoque
futurus esset. arg. l. fi. C. de offi. rect. prouin.
Fuit cùm existimarem Alex. Imperatorem, qui assessoribus salaria primus instituit, vt Lampredius in vita eius scriptum reliquit, non ex ærario & fisco suo,
sed ex pecunijs ciuitatum exolui voluisse, proptereà prouincialibus
cōcessum
concessum
,
vt non nisi ex eorum consensu eligerent sibi præsides huiusmodi consiliarios.
Nam generali constitutione prohiberi Præsides animaduertebam, cancellarios
& domesticos in prouincias secum ducere. l. nullus. C. eo. tit. vbi dixi. Et domesticorum appellatione,
etiā
etiam
assessores contineri putabam. arg. l. j. C. ad leg. Iul. repet. Sed verius est, nec prohiberi præsides, quominus assessores arbitratu suo in
prouincias secum ducant. l. liceat. C. eo. arg. etiam l. liberti. suprà eod. tit. nec salarium his à prouincialibus, aut municipibus, sed ex fisco & ærario principis solui
consueuisse. Rubri. & l. j. C. de anno. & capitatione administrantium. Quod &
Alciatus probat. Cur enim grauaret princeps prouinciales, vt vltra solitas pensitationes, hoc quoque præstarent. Igitur rationem hanc à remotis ductam arbi|
tror, secundum Hugonis antiqui interpretis opinionem. Is hoc sibi voluisse
Papinianum interpretatus est: quia publico salario non fruitur hic assessor: ideò
neminem aliunde facilè adduci potuisse, ob id ciuibus exercere hoc officium
permitti. Quòd si ita scripsit Papinianus, vt nonnunquàm suspicatus sum,
Qui
à publico salario non fruitur, vt particula illa, à, distincta sit à relatiuo, quo, & hoc
relatiuum, quasi pro taxatione accipiatur, de illo videlicet assessore tantùm,
qui ex publico, hoc est ex fisco (nam ita accipi debet illud verbum, arg.
l. in omnibus. C. de cur. pub. lib. xii.) salarium non capit, iam expedita & clara erit huius capitis sententia, nec ratio vlla repugnare videbitur. Nam in Pandectis Florentinis
vnde omnes libri nostri emanauerunt, continua literarum serie omnia descripta sunt.
Quod dicit de curatore reipublicæ, id & de alijs magistratibus muninicipalibus sine dubio intelligendum
est.