Poteſstas autem ſspiritualis duobus modis conſsi
10
*derari poteſst, imperfectè ſscilicet, & intra terminos naturæ, alio modo perfectè, & ſsupra naturam; priori modo conſsiderata in lege naturæ, & poſsitiua reperitur; ante Chriſsti namque legem in omni ſstatu naturæ fuit ſsacra inſstitutio Sacerdotum, & flaminum. Etenim naturali lumine homines cognoſscunt Deum colendum, cum autem omnes hũchunc diuinum cultum commodè præſstare non poſssint, oportebat aliquos deputari miniſstros, quibus diuinorum cura committeretur, & cum ea cura ſsine aliqua poteſstate rectè geri non poſsſset, ſsequitur in lege naturæ aliquam ſspiritualem poteſstatem reperiri, quæ etiam reperitur apud omnes fermè gentes, quæ ſsunt extra Eccleſsiam, & Sacerdotes, ac PõtificesPontifices inſstituunt cum aliqua poteſstate, & licet in falſsos Deos illam conſstituant, potuere tamen ad veri Dei cultum illos deputare, iuxta illud D. Pauli ad Rom. 1. Eò quòd cum Deum cognouiſsſsent, non ſsicut Deum glorificauerunt, aut gratias egerunt, Victor. de poteſst. Eccleſs. 1. p. quæſst. 3. num. 3. & 2. p. in princip. num. 1. Sot. in 4. diſst. 20. quæſst. 1. art. 3. ad finem. Ledeſsma 2. part. quæſst. 21. articul. 1. fol. 207. Gi|rald. ſsyntagm. 17. de ſsacrificijs.
Loading...