Lemma
LAruarum

LAruarum

Vsus illicitus ex circunstan tia aliqua reddit̃, & nō est secundum se illicitus: vt patet ex hoc ꝙ in repre sentationibus est licitus. Nec solũ redditur illici tus ex malo fine/ et incongruo tꝑe/loco & mō, sed ex conditione persone plurimum pensandus est. Nam quia tempore quo quasi insanire licet larue assumuntur, iuuentutis hec est licentia: & propterea a grauibus viris aliena censetur.Et licet magnates etiam ecclesiastici ad excusandas excusatio nes in peccatis / dicant se maxime decere vt laruati incedant vt possint libere discurrere incogniti/quod non deceret illos manifestos, nihilominus non excusantur. Tum quia tales non egent propter graues toto anno occupationes huiusmodi recreatione. Tum quia non ad recreandum animum / sed ad superfluam agunt delectationem. Tum quia non curant cognosci, immo plures eorum volunt cognosci. Tum quia scandalizantur pusilli ex prelatis presertim ecclesiasticis laruatis. Et merito / quia personas subeunt leuium & iuuenum secundum morẽ. Et hoc est valde pensandum: scriptum est enim. qui scandalizauerit vnum ex istis pusillis/ expedit ei vt suspendatur mola asinaria in collo eius &c.
LAtrocinium

LAtrocinium

(quo obsessor viarum siue publice siue occulte ꝑ vim aufert res a transeuntibus) spẽs est rapine/& manifeste peccatum mortale: a quo denominantur latrones.
LEnocinium

LEnocinium

(quo persona mediat/ fouet/allicit ad venerea aliena) peccatum est mortale, tanto grauius quanto reatum in se habet omnium criminũ que inde sequuntur. Hinc. n. lenones & lene persone infames satis note denominantur.
LEx Iniusta

LEx Iniusta

peccatum est maximi criminis: nec meretur vocari lex/statutum/aut &c. sed corruptio legis.
Consurgit autem iniquitas legis ex quattuor. Primo ex materia: vt quum mandatur fieri aliquid quod est peccatum/& precipue mortale: vt sunt leges de sacrificando idolis/de fallendo proximum.Secũdo ex forma: vt sunt leges grauantes inequaliter subditos inequalitate propor tionis, que cōstituit iniustitiam distributiuā. Vt quum fit edictũ de colligendis decem milibus ducatorum a populo, ita ꝙ tales soluant centum & tales viginti &c. quum tamen secundum proportionalẽ iustitiam econuerso forte fieri deberet: sed quia attenditur ad fauores vel ad amicitiā/ideo sic inique distribuit̃ onus. Et sic de similibus.Tertio ex authore legis: quia scilicet non habet potestatem statuendi/vel non habet potestatem super illos vtpote exemptos/aut suꝑ illā rem seu illud opus.Quarto ex fine: quia non ordinatur in veritate ad commune bonum, sed ad proprium commodum principis.
Et quocun horum modorum lex seu mandatum iniustitiā habeat, non solum est iniqua / sed non obligat subditos ad sui obseruantiam.Ad secundum modum spectant oẽs gabelle inique ex forma: vt vident̃ omnes gabelle de his que deferunt̃ pro proprio vsu, que etiā ex ciuili iure sunt prohibite. Ad quartum autem omnes inique ex non durante amplius fine: vt si ga bella fuit posita ad faciendum muros ciuitatis, perfectis muris iniusta est si perseuerat exactio.

LJbellus Famosus

(quo quis proximum infamat exponendo in iuriosam alicui scedulam vt inueniatur/legatur &c.) ad detractionis crimen spectat/si actoris nomen occultatur. Si vero seipsum nominat/ ad cōtumelie nequiciā ꝑtinet. Et ꝑꝑea semꝑ est scelus magnũ.
LJteras

LJteras

Alienas sigillatas aꝑire inui to dño/pctm̃ est iniustitie & curiositatis. Interuenit siquidẽ in hoc oꝑe in iustitia: qm̃ fit iniuria custodienti literas sub sigillo: ideo. n. apponit̃ sigillũ/vt custodiatur scriptura interior per sigillum.
Et quia custoditur duobus/scilicet mittenti & ad quem mittitur (mittens siquidem/custodiam sigilli apposuit vt sic custo dita litera perueniat ad eum ad quem mittit) ideo appellatione domini in ꝓposito venit vter. Et ꝑꝑea nisi alter eo℟ cōsentiat/ aperitur sigillum inuito domino. Et vtri fit iniuria: quia ius aperiendi quod vtri soli conuenit / non solum vsurpatur sed tollitur: non. n. restat quod aperiatur postꝗ̈ apertum est.Curiositas quo inuenitur in hoc actu: quia ad hoc aperiuntur litere vt legantur/vt sciat legens id quod scire non decet / aut saltem vnde scire non decet: quia ex alienis secretis non decet acquirere notitiam. Est igitur peccatum iniuste curiositatis aperire literas sigillatas inuito domino.
Et ꝗa iniustitia ex suo gñe est mortale pctm̃ formaliter loquẽ do, ideo actus iste ex suo gñe est pctm̃ mortale si formaliter fiat.Dupłr nan cōtingit hoc facere. Primo formaliter & ꝑ se, hoc est ex intẽtione iniuriam talem faciendi: sicut detrahens animo detrahendi/ & dicẽs conuitium animo iniuriandi &c. Et sic est mortale: quia iniuria ista non est inter paruulas iniurias / que quasi pro nihilo ab hominibus habentur: sed est iniuria estimata ab hominibus: vt patet. Et si querat̃ in quo | iniustitia hec nocet proximo, dicendum est ꝙ leditur proximus in proprio iure custodie scriptorũ suorum: quod contra ius gen tium violatur/quasi ius legatorum inanimatorum: cōmuni. n. fidei sigilla lr̃arũ credita intelliguntur.Alio modo aperiuntur lr̃e sigillate non animo iniuriam hanc irrogandi. Et tunc non proprie incurritur iniustitia: quia non fit iniustum formaliter/ sed materialiter. ac per hoc non est peccatũ mortale/nisi actus redeat in naturam sue forme aliunde: puta ex nocumento subsequuto in fama/honore/rebus &c. vel forte ex excellentia perso ne offense/puta principis: vel ex alio accidente.
Exhis Aũt hr̃e potes tria spālia. Primũ est/ꝙ siquis sigil latas alienas lr̃as legat sub ratihabitiōis spe in mit tente vel ad quẽ mittitur, excusatur: quia non aperit inuito dño.Secundũ est/ꝙsiquis hmōi literas aperiat ex curiosa leuitate putans pro certo ꝙ non sunt ibi scripte res importantie/paratus tamen ad secretum si casu ibi inueniretur aliquid secreto tenen dum, peccat quidem sed venialiter tantum: quia nec per se facit iniustum/nec per accidens redit iniustum materialiter in naturam formalis iniustitie: quia nullum est periculum nocumẽti.Tertium est, ꝙ authoritate publica ex causa rationabili aꝑire hmōi literas/non est iniustum ꝗ̈uis fiat inuito dño: quia respublica ius habet prouidendi sibi oportune: ad prouidam autem cautelam publici boni spectat tempore belli vigilare super insidijs / proditionibus & tractatibus &c. que per literas possent significari. Et idcirco excusantur aperientes huiusmodi literas de mandato publico ex causa belli aut alia rationabili causa. Et sibijpsi imputet extraneus vel dominus ecclesiasticus aut secularis qui mittit literas / si displicet factum: scire enim debet/ ꝙ nulli iniuriam facit qui vtitur iure suo. Et hac eadem rōne (quia scilicet vtitur iure suo) maritus aperit literas vxoris seu ad vxorem/& pater filiorum/& prelatus religiosorum. & sic de similibus.
LJtigium

LJtigium

Duo significat pctā. Alte℟ quod vocatur cōtentio/qua quis contra veritatem ex proposito litigat. de qua superius dictum est. Alterum quod pro prium nomen non habet/quo homo in con/ uersatione humana omnibus opponit verbo vel motu aliquo: ac per hoc molestam habet conuersationem, vtpote tristitiam ingerens his cum quibus conuersatur. Est aũt peccatum hoc contrarium affabilitati: qua homo conuersatur cum omnibus delectabiliter vt decet.
Et potest hoc peccatum incurri dupliciter. Vel formaliter: hoc est ex intentione contristandi hominem contradicendo. Vel ma terialiter: hoc est abs hmōi intentione. Et vtro mō est pctm̃: quia cōtra rectā rōnem/exigentẽ hominẽ debere conuersari delectabiliter vt decet. Et cōiter est pctm̃ veniale / ꝑꝑ paruitatem nocumenti intenti seu subsequẽtis: nam hmōi tristitia minimũ quid est. Si tñ intenderet aliquis confundere hominem aut con temptibilem reddere per hmōi contradictiones, esset peccatum mortale/propter notabile proximi nocumentum.
LJtigare

LJtigare

In iudicio pro tꝑalibus rebus sibi iuste debitis/vt quotidie fit, pctm̃ est quadrupłr.Primo ex irrōnabili cā: puta si ex cupiditate seu auaricia aut pertinacia quadā vel opprimẽdi aut molestandi cā litigat̃.Secundo ex modo personali: si contentiose & quasi inimice/ non colloquendo &c. litigatur.Tertio ex mō iudiciali: si fraudulenter/si peruerse producendo / probando/ prorogando &c. litigatur.Quarto ex scandalo pusillorũ: vt contingit qñ frater contra fratrem, aut religiosi contra laicos grauatos filijs & filia bus / seu alias indigentes &c. quibus deberent donare/litigant. Deberent enim prepositi proponere capitulo / & cum capituli consilio blanda charitate aut donare/aut differre in pinguiorem | fortunam. Hec enim est vera fides boni dispensatoris rerum christi: & non scandalizare mundum litibus/quasi suffocando debitorem (redde quod debes) pretextu ecclesie: quasi christus non habeat vnde aliunde cultores suos pascat.
LVdere

LVdere

Ex duplici capite inuenitur peccatum. vel ex genere ludi/vel ex circunstantijs.
Ludus autem ex proprio genere peccatum est/qui consistit in actioni bus turpibus vel iniustis. Et distingui tur in tria genera.Primum genus est / quũ ludus assumit turpia verba vel facta. Et si quidẽ verba vel facta sint peccata mortalia / ludus est peccatum mortale: si autem verba vel facta sunt peccata venialia / ludus quo erit peccatũ veniale.Secundum genus est / quum ludus assumit nociua proximo: siue noceant in persona/siue in fama / siue in honore &c. Et sic semper est peccatum mortale: quia nocere proximo est mortale peccatum: nisi propter imperfectionem actus excusetur. Esto tamen hic prudens interpres: quoniam moderata hastiludia & moderata gladiatoria & similes exercitationes ar morum que parum nocumenti periculo exponunt ob cōmune bonum militaris discipline/que exercitatione comparatur prouo catur & fouetur, non comprehenduntur sub his dānatis ludis.Tertium genus est/quum in ludum assumuntur sanctorum gesta, tanꝗ̈ contemnantur & in derisionem deducantur: hoc. n. peccatum mortale est / iniuriam inferens non homini sed deo in sanctis aut sacris suis.
Ludus Vero ex circunstantijs malus censetur ex septẽ. Primo ex fine: vt siquis ita esset affectus ludo vt multum tempus consumeret in ludis, & hoc esset veniale: | vel etiam nō curaret de preceptis dei vel ecclesie propter ludũ, quia hoc esset mortale.Secundo ex persona: vt si dedecet perso nam talem ludere tali ludo/vt prelatos &c.Tertio ex loco: vt si in ecclesia luderetur. quod esset mortale quo ad ludos theatrales & similes. Veniale autem si sine rationabili causa quis ibi luderet ad scaccos.Quarto ex tẽpore: vt si diebus festis nimis abstraheretur a diuinis propter ludum.Quinto ex qualitate: vt si talis ludus (puta alearum) sit prohibitus. Hodie tamen solis clericis prohibiti quidam ludi videntur: vide in verbo cleri cus. laicis enim omnis ludus non secũdum se malus licitus vr̃: nisi vbi specialiter prohibitio seruari cōsueuit.Sexto ex modo: vt si fraudulẽter ludatur.Septimo ex abusu, dum multi ludo qui causa recreationis licitus & sanctus est / abutuntur vt negociatione ad lucrum. ita ꝙ non ludunt propter delectationem principaliter / & pecuniam interponunt quasi stimulum ad vere ludendum, sed ludunt principaliter propter lucrum. Et hoc semper est peccatum: quoniam est dare operam turpi lucro: si tamen nulla alia deformitas immisceatur/non est peccatum mortale.
LVxuria

LVxuria

Apud morales peccatum generale est animi superfluitatibus vacantis. Appropriate tamen vsurpat̃ pro super fluitate in venereis. Et sic ponitur vnum inter septem vitia capitalia.
Potest autem dupliciter superfluitas venereorum inueniri. Primo secundum solas circunstantias: vt contingit inter coniu ges. Et sic communiter est venialis luxuria.
Secundo secundum ipsam speciem actus: vt contingit in fornicatione/stupro/adulterio/&c. & his que ad hec ordinantur. Et sic semper est mortale peccatum: vt de qualibet specie in suo loco patet.
Loading...