Lemma
RApina

RApina

(qua homo violentia iniusta accipit alienas res) pctm̃ est mortale: quia iniuriam infert proximo & quantũ ad res & quantũ ad modũ. Dr̃ aũt iniusta: quia si vio lentia iuste infertur/nō est rapina: vt quum in bello iusto preda tollitur: & similiter quũ authoritate publica/ iustitia exigente puniuntur in rebus ciues. Sed si iustitia desit, rapina committitur tam in bello ꝗ̈ in ciuitate res ciuium aufe/ rendo/publica authoritate abutendo ad rapiendum.
RAptus

RAptus

Quo persone rapiuntur iniuste/ maius crimẽ est ꝗ̈ rapina, quanto ꝑsona maior est rebus exterioribus. Et spāliter appropriat̃ ad raptũ puella℟: quecũ tñ ꝑsona rapiat̃, hẽt in se crimẽ raptus/& admixtā iniquitatem pro qua rapitur. que iuxta genus suum iudicanda est.

REligiosorum Peccata

specialia sunt in triplici differentia. Nam quedam sunt communia eis & clericis: que vide in verbo clericus. Quedam sunt com munia omnibus religiosis / vel ex tribus votis | communibus omni religioso (vt sunt vota castitatis/paupertatis & obedientie) vel ex sacris canonibus concernentibus spe cialiter religiosos: vt que sunt in cle. religiosi. de priuile. videlicet. Quibus etiam (scilicet religiosis) in virtute sancte obedientie & sub interminatione maledictionis eterne districtius inhibemus, ne in sermonibus suis ecclesiarum prelatis detrahant / aut etiam retrahant laicos ab ecclesiarum suarum frequentia vel accessu/seu indulgentias pronuncient indiscretas. neue quum confectionibus testamentorum intererunt, a restitutionibus debitis aut legatis matricibus ecclesiis faciendis retrahāt testatores. nec legata vel debita aut male ablata incerta, sibi aut alijs singularibus sui ordinis fratribus vel conuentibus/in aliorum preiudicium fieri seu erogari procurent. Nec etiam in casibus sedi apostolice aut locorum ordinarijs reseruatis quenꝗ̈ absoluere: aut personas ecclesiasticas presertim coram iudicibus delegatis a nobis suam contra eos iustitiam prosequentes vexare indebite/ aut ad loca plura & presertim multum remota conuenire presumant.Multa quo recitata sunt superius in tractatu de excommunicatione, que sunt sub excommunicationis late sententie pena religiosis specialiter inhibita. Quedam vero sunt propria istis religiosis ex propria sibi regula aut constitutionibus. & hec quilibet de seipso sciat.

REpresaliarum Iniquitas

frequens forte est. Vel quia iniuste decernuntur: vtpote non propter constitam culpam presidentium negligentium facere iustitiam. Nam si non constet illos puta florentinos culpabiles esse negligendo facere iustitiam paulo romano creditori florentie, inique essent represalie a romanis contra florentinos: sicut esset iniustum bellũ contra florentinos sine culpa communitatis propter culpam alicuius particularis ciuis: represalia. n. est species belli particularis.Contingit quo iniquitatẽ | in exequutione interuenire in quantitate plus exigendo, vel in qualitate/clericorum res accipiendo: clerici enim intelliguntur exempti a represalijs. vel in substantia: vt si facerent represalias non solum res sed personas accipiendo: quia in persona nec pater portat iniquitatem filij/nec filius patris.
REstitutio

REstitutio

Confessoribus sepe occurrit discutienda / & necessaria est (quia non remittitur peccatum nisi restituatur ablatum) nec facile potest quilibet discernere casus eius multos & ex multis capitibus contingentes, ideo diffusiore opus est doctrina. Sunt igitur octo capita in restitutione consideranda: scilicet quis/quid/quantum/cui/vbi/ quando/ qũo/& quo ordine.
1
Caput Primum est quis tenetur ad restitutionem. Et quantum ad hoc notande sunt due radices restitu tionis omnis: scilicet acceptio & res. ita ꝙ omnis restō aut est de bita ratione acceptionis precedentis / aut ratione rei accepte. Et extenditur hic acceptionis & accepti nomen ad omnem actionem/qua alienum accipitur, siue vere accipiendo siue damnificando: ita ꝙ accipere dicitur non solum qui mutuo accipit aut emit aut furatur aut rapit, sed qui cōburit/qui detrahit/ qui con ui iatur/& sic de alijsEt qm̃ acceptio duplex est (scilicet vel iusta: vt per mutuum/aut emptionem/aut depositum/cōductio nem &c. vel iniusta: vt rapina/vsura / detractio &c.) omissa prima/vtpote clara cōfessoribus, de secũda hñdũ est pro regula generali restōnum/ꝙ quicũ est cā iniuste acceptionis tenetus ad restōnẽ: ita ꝙ ex prima radice oritur hec regula ad cognoscen dum quis tenet̃ restituere? rñde & dic/ quicũ fuit causa in|iuste acceptionis. Ita ꝙ si vna acceptio iniusta eodẽ vel diuerso modo a multis causata est, quilibet illo℟ tenetur restituere.
Et ne vageris querendo quot modis cāre quis potest iniustam acceptionẽ vt teneatur ad restōnem, suscipe laborẽ patrũ nr̃orũ in his versibus positũ. iussio consiliũ/ consensus/palpo/recursus: ꝑticipans/mutus/nō obstans/non manifestans. In his. n. nouem modi ponunt̃ ꝗbus aliquis cooꝑat̃ iniuste acceptioni quā alius exequit̃. Ita ꝙ computato exequutore qui ip̃am actionẽ iniustā exercet/inueniũtur decẽ gña ꝑsona℟ que tenentur ad restōnem rōne iniuste acceptionis: quo℟ septẽ directe / tria vero vltima in directe ad causandam iniustam acceptionem concurrunt.
Inchoando igitur ab exequutore (qui nō cōputatur in dictis versibus/sed presupponitur: quia de cooperatoribus tm̃ loquunt̃ versus) scito ꝙ exequutor iniuste actionis/hoc est ille qui exercet per seipsum illam (vt est ille qui furatur / qui occidit / qui dat ad vsuram/qui detrahit &c.) siue hoc faciat motu proprio siue ex precepto dñi/siue pro proprio siue pro alieno lucro, tenetur ad restitutionem: quia est vere causa proxima efficiens iniustam actionem: vt clare patet.Et hinc patet/ꝙ sicut vulnera tor aut occisor proximi ad dñi sui mandatum & vtilitatẽ tantũ modo/tenetur satisfacere vulnerato vel occisi heredibus, ita minister vsurarij qui ad mandatũ & vtilitatem domini sui tantũ exercet vsurariā prauitatem/tenetur ad restitutionem. & sic de alijs. Nec obstat ꝙ si ille minister non faceret/ꝙ per aliũ omnino fieret: sicut non obstat vulneranti ꝙ si ipse nō vulneraret/ꝙ omnino per alium vulneraretur. scriptum est. n. necesse est vt veniant scandala, verumtamen ve homini illi per quẽ scandalũ venit.Et hoc intellige secundum veritatem iustitie ꝑꝑ rōnem dictam. nam secundũ quandam humanam equitatem ministri vsura℟ ad alio℟ tm̃ vtilitatẽ/excusari vident̃ a debito restōnis: veritas tamen iustitie preferenda est huic humanitati. magis tñ tenetur ad restōnem dominus ꝗ̈ minister.
Ingrediendo autem expositionem versuum ordine quo numerantur occurrit primo iussio: hoc est precipiens fieri actionem iniustam. Iubens enim habet rationem principalis cause mouen tis suo imperio ad patrandam actionem iniustam: & ideo tene tur ad restitutionem.
Consilium/hoc est dans consilium efficax ad perpetrandam actionem iniustam, causa est directe mouens suo consilio ad illam: & ideo tenetur ad restitutionem. Notanter autem dixi efficax: quia si consiliũ non peruenit ad hoc ꝙ sit causa rapine, non tenetur qui dedit consilium iniquitatis ad restitutionẽ: ꝗ̈uis peccauerit mortaliter.
Consensus: hoc est ille qui suo consensu causat aut concausat actionem iniustam. Vbi nota ꝙ de consensu oportet distingue re inter consensum qui est causa / & inter consensum qui solum modo est cōsensus & non causa. verbigratia. tractant aliqui de bello iniusto, requiruntur hi ad quos spectat/consentiunt. Horũ consensus non solum est consensus sed causa belli iniusti: quia ex horum consensu pendebat negocium. Audiunt pleri alij huiusmodi negocium/placet eis/consentiunt/dicunt fiat. Horũ consensus est solummodo consensus/& non causa belli iniusti: quum ex ipsis voluntas volentium bellum iniustum facere/ nō pendeat nō mutetur &c.Attende ergo si consensus fuit causa seu concausa actionis iniuste. Et si fuerit causa seu concausa/ scito ex tali consensu teneri ad restitutionem ex hocipso ꝙ fuit vere causa iniuste acceptionis. Et hinc habere potes ꝙ si in com munitate aliqua/plura vota vincunt, & dum dantur vota aper ta aliquis ex vltimis videns vnita vota precedentium iam vicisse / & videns ꝙ suum votum in contrarium nihil prodesset/ consentit ob aliquem humanũ respectum iniusto facinori, peccat quidem mortaliter (quia consentit iniquitati) non tenetur tamen ad restitutionẽ: quia consensus eius nec est causa nec con causa. Secus autem est de precedentibus: quia licet preuideant | subsequentes consensum daturos / non propterea consensus eorũ a causarum numero excluditur. tum quia consensus omnes an tecedentes sunt & tendunt vere ad integrandam causam. tum quia in instanti homo mutatur/ & propterea possent subsequen tes dissentire: quorum nullum locum habet in primo casu. Et hinc fit vt si indigno scđm deum/canonice tamen electo alij cō sentiant, peccent quidem mortaliter/ non tamen tenentur in con scientia de damnis spiritualibus & temporalibus subsequentibus: quia consensus eorum non est causa ꝙ eligatur, sed consen sus concurrens vt consensus tantum. nisi consensus eorum esset concausa vt confirmaretur: quod tunc nō habet locum quando scitur ꝙ electio omnino erat confirmanda. Et sic de similibus.Palpo: hoc est laudator criminis sub specie boni: puta quia sic oportet domare stultos &c. Sed hic etiam opus est discretio ne an adulatio sit causa acceptionis iniuste an non: si. n. pura est adulatio/non tenetur ad restitutionem, ꝗ̈uis peccet mortaliter. si vero est non solum adulatio letificatiua sed causatiua iniuste actionis, tenetur ad restitutionem adulator.
Recursus: hoc est receptator refugiũ iniuste agentis. Est. n. huiusmodi complexus causa iniuste actionis: & anteꝗ̈ fiat/tanꝗ̈ prebens seu adiuuans securitatem iniuste agendi/ac tanꝗ̈ conser uans hominem in perseuerando ad iniustas actiones: & postꝗ̈ facta est/ tanꝗ̈ saluans illam quasi proprius locus eius / & breuiter sicut patronus iniquitatis patrocinium illi prestans. Et propterea ad restitutionem tenetur.
Participans: hoc est qui particeps est criminis/siue vt socius/ siue vt mediator/siue vt explorator/ & vniuersaliter quomodo libet particeps est criminis illius iniuste actionis. Particeps. n. quicũ si sic est ꝑticeps criminis vt sit etiā cā seu concā iniuste actionis, tenetur ad restōnem rōne ipsius actionis. De participe aũt rei accepte dicet̃ in fra in secunda radice restōnum: nũc. n. de debito restituendi rōne actionis tractatur.
Mutus: hoc est qui potest & tenetur loqui consulendo/reprehendendo/precipiendo &c. & tamen tacet. Talis enim quia est causa/non directe seu positiue sed indirecte et priuatiue iniuste acceptionis (sicut incuria seu somnus naucleri est causa submersionis nauis) ideo tenetur ad restitutionem. Notanter autẽ dixi qui potest & tenetur: quia licet aliquis possit, si tamen non tenetur/computatur extra causas actionis sequẽtis. ad priuatiuā enim causam iniuste actionis exigitur ꝙ debeat seu teneatur impedire: alioquin non ei imputatur. vt patet ex hoc ꝙ deus pōt quidem obuiare cuilibet peccato hominis, quia tamẽ non tenet̃/ non ei imputatur peccatum aliquod nostrum. Qui ergo potest & debet precipere aut consulere & tacet, quia non impedit iniquam actionem quam tenetur & potest impedire / causa est illius: ac per hoc tenetur ad restōnem. Et ne vageris querendo quis est qui tenetur, scito illos solos esse quibus ex officio incumbit precipere/consulere &c. & idem intellige in duobus sequentibus.
Non obstans: hoc est non prebens auxilium impeditiuum actionis iniuste/si tamen potest & tenet̃. quia sic esset indirecte priuatiua causa inique actionis. Et propterea domini temporales qui non obstant latrocinijs crebre scentibus in terris suis/ tenent̃ ad restōnem damnum passis: quia possunt & tenentur ad hoc ex officio: quia sunt custodes iusti.
Non manifestans: hoc est non manifestans inuasorem vel tunc vel post factum, ita ꝙ non manifestatio sit causa vel iniuste actionis vel iniuste detentionis. Et hoc tunc tantum est quando aliquis potest & debet manifestare: alioquin non esset causa iniuste actionis vel detentionis. Et propterea testis non manifestans quod potest, quia ex officio ei incumbit/tenetur ad restitutionem eius damni quod patitur alter ex ipsius non mani festatione. Et sic de similibus.
Aduerte ꝙ in his tribus immediate precedentibus capitibus (scilicet mutus/non obstans/non manifestans) ꝗ̈uis verum sit regulariter/ꝙ soli illi quibus ex officio incumbit loqui / obstare aut manifestare/comprehendantur, verũ tñ quo est comprehendi il los qui ex occurrenti articulo necessitatis vrgentis/mani feste tenentur & possunt abs suo damno & periculo: vt siꝗs sciat inuasurum aliquem domũ alterius & rapturum seu fura turum/& nisi ipse presignificet sequetur furtum / & pōt abs periculo & damno prouidere, reus est furti: sicut reus esset homicidij/si eodem modo sciret homicidium futurũ/ & posset prouidere & non curaret. Et quia est causa iniuste actionis ꝗ̈uis indirecte/ad restitutionem tenetur.
Hec ergo decem personarum genera teneri ad restōnem intellige cum duplici adiectione. Prima est si effectus est subsequu tus, hoc est iniusta actio inferens damnum proximo. Nam si actio iniusta non est subsequuta/aut si esset subsequuta non tñ damnificasset proximum, nullus tenetur ad restōnem: quia restō non est necessaria nisi vt alterius damnum recompensetur, ac per hoc vbi nullum fuit damnũ/nulla est opus restōne. Secũda est/ꝙ quilibet supradictorum tenetur ad restōnem in solidum, hoc est ad restituendum totum damnum quod causauit seu concausauit: quia fuit cā actionis que intulit totũ illud damnũ. ꝗ̈uis. n. non fuerit solus in causando/ fuit tñ concā totius actionis que damnum illud intulit. Et hec quo ad primam restōnum ra dicem (scilicet actionem iniustam) pro nunc sufficiant ad discernendũ ex hac radice quis teneatur ad restituendum.
Secunda vero radix restōnum est res accepta. & iuxta hanc ponitur generalis regula / ꝙ quilibet habens rem alienam tenet̃ eam restituere. Et in promptu causa est: quia res illa non est ipsius sed alterius: ac per hoc nō detinenda sed danda illi cuius est. Si. n. non redderetur illi / minus haberet de suo & damnũ pateretur: quod constat esse iniquum.
Aduerte circa hanc regulam/ꝙ res aliena dupliciter hr̃i pōt: scilicet vel bona vel mala fide. & rursus vel in seipsa/ vel in ali qua re seu effectu loco illius rei: puta quia habetur illius preciũ, vel habetur res propria conseruata que consumpta fuisset nisi affuisset vsus rei aliene. Et si quidem mala fide res aliena habea tur quomodolibet habeatur/tenetur restituere. Si aũt bona fide habeatur in seipsa / tenetur eam restituere: quia aliena est. Et hinc fit vt qui bona fide emit rem alienam quam putabat esse vendentis/teneatur restituere eā domino rei abs precio aliquo: quia restitutio illa oritur ex re aliena/& nō ex culpa acceptionis.Si autem bona fide hr̃ non in seipsa/sed in suo vel precio vel effectu vel quocũ alio simili aut quasi simili mō, tenetur restituere id in quo factus est ex re illa locupletior/ & non plus: & si in nullo factus est locupletior/ad nullā tenet̃ restōnẽ. Et hinc primo fit / vt siquis bona fide rẽ alienā sibi dono datā vendidit, teneat̃ restituere dño rei preciũ: quia factus est ex re aliena locupletior in illo precio. Fit secundo vt si ipse emisset & vendidisset abs lucro eandẽ rem/ad nullā restōnem ipse teneret̃, sed solus ille apud quẽ res est: quia aliena est/& alter non est ex ea factus locupletior. Tertio vt siꝗs bona fide inuitatus ad cenā de alieno vitulo comedit, si omnino consuetus sumptus in domo sua cene proprie currit/non tenetur ad restōnem: quia non est factus ex vsu rei aliene locupletior. Si vero propter conuiuium pepercit sumptui quem fecisset pro cena propria, tenetur ad restituendũ non quantum valent comesta in conuiuio/ sed quantum factus est ex rei aliene vsu locupletior.Et hec ideo sint specialiter dicta, vt ex his similia scias dijudicare de vsu aliene vestis / aut cuiuscun alterius rei aliene quando bona fide actum est. aduertendo ꝙ nulla est quo ad restitutionem differentia inter rem alienam & fructus rei aliene: quia fructus ipse est res aliena/si fructus est rei aliene: secus autem si esset fructus industrie ex re aliena.
Ex his regulis & exemplis reliqua omnia iudicari posse puto de restitutione ex parte rei consurgente: sicut ex antedictis potest iudicari de restitutione ex parte actionis iniuste consurgente/& sciri quis tenetur ad restituendum.Quando vero aliquis tene tur ad restituendum ex parte vtrius/scilicet actionis iniuste & rei accepte (vt quum is qui iniuste accepit habet rem apud se vel precium eius) non oportet occupare librum: quia ex simplicibus consurgunt composita: & applicando dicta de vtra restitutionis radice & regulas earum / facillimum est nosse hoc compositum, scilicet obligatum ad restituendum ex vtra vel altera radice.
2
Caput Secundum/quid restituendum est. Vbi distingue de rebus vel damnis restituendis. & scito ꝙ si res aliena extat/illa restituenda regulariter est: si vero non extat/aut ex aliquo singulari casu occurrente non potest reddi, restituẽdũ est equiualens. Damna vero vite/membrorum/sanitatis/libertatis/honoris/fame/iurium/fructuum/seminum/damni emergentis vel lucri cessantis/& similium, restituenda sunt vt possibile est in bonis aliquibus loco damnorum/ita vt boni viri arbitrio satisfactũ reputetur quantũ ad quid pro quo: de quātitate. n. nunc nunc dicetur.
3
Caput Ergo tertium/quantum est restituendum. constat oportere restitui equale.
Vt aũt discernat̃ & ꝑueniat̃ ad restituendũ equale/oportet distinguere de certa vel incerta quātitate rei seu damni. Si nā quātitas rei seu damni est certa, opus est vt tantundẽ restituat̃ quantũ ablatum/seu in quanto damnificatus quis est. Si vero incerta est quantitas (vt cōtingit in damnis iniuriarũ/ꝑcussionum/iurium pendentiũ/seminũ/lucri cessantis / & similium) restituendum est tantum quantum vir bonus arbitrabitur cōsideratis singularibus negocij / temporis / loci / ꝑsona℟ &c. | Debet autem vir bonus arbitrari tantum quantum ad equiualens exigitur si fieri potest: quod si fieri nequit/conetur appropin quare ad equale quantum fieri potest.
4
Caput quartũ/cui restituẽdum est. Distingue de cā restō nis/an sit acceptio iniusta / an solum res accepta. Nam si ex sola re aliena consurgit restitutio / reddenda est regulariter domino rei. & appellatione domini intellige illum cui debetur: siue perseuerauerit dominium apud eum siue translatum sit, siue sit verus dominus siue dispensator / vt prelatus ecclesiasticus. Dixi autem regulariter: quia in aliquo casu (puta si prelatus est dilapidator rerum ecclesie/ & experientia teste dilapidabit etiam hec) non ei sed illi ecclesie que est vera domina restitutio in foro conscientie fieri potest & debet, conuertendo restituendas res in vtilitatem illius ecclesie/habito (si fieri commode potest) vt seruetur etiam omnis iustitie modus/consensu superioris. Simile autem est iudicium in casibus in quibus do mino rei fieri restitutio non potest ꝑꝑ aliquod aliud accidens: puta quia est omnino ignotus. debet enim restitui tũc christo/ qui est heres vniuersorum.
Si autem restitutio consurgit ex acceptione iniusta / discernendum est an acceptio illa iniusta fuerit ex datione prohibitæ (ita ꝙ non solum obligatus ad restituendum accepit iniuste, sed etiā ille qui donauit/donatione iniqua dedit) ita ꝙ ipsa datio fuerit mala: vt quum datur pecunia pro corrumpendo iudice/ vel ingressu monasterij/vel quocun spirituali/ & breuiter qñ ĩpsum dare est prohibitum. Quia in huiusmodi casibus restitutio facienda est, sed non illi ꝗ male dedit/sed ecclesie in cuius iniuriam datũ est/ & eadem ratione homini in cuius iniuriam corruptus est iudex/aut christo heredi vniuersorum. Si vero sola interuenit acceptio iniusta / restitui debet damnificato ex illa acceptione iniusta. Ita ꝙ due conditiones oportet ꝙ simul concurrant. Prima ꝙ ille damnum habeat: alioquin nulla esset | restituendi eidem ratio. Secunda ꝙ damnum passus fuerit ex illa acceptione iniusta: alioquin etiam si damnum haberet / sed non illatum ex illa iniusta acceptione, non esset illi ab hoc restitutio facienda. Vt patet quũ quis furatus esset a mercatore aliquod pignus: tunc enim licet damnum sit duorum/ scilicet domini pignoris & mercatoris qui tenebat pignus, fur tamen tene tur restituere non domino sed mercatori: quia actio furti merca torem damnificauit/qui tenetur domino de pignore reddendo. Ita ꝙ in huiusmodi restitutione persona cui debet restitui / nō ex dominio rei sed ex damnificatione sibi illata discernitur & definitur. Et ratio est: quia ipsius interest saltem custodire seu reddere rem illam domino si non est sua. Et hoc intantum iura exigunt/vt etiam predo in possessione tuendus sit: quia preda etsi on est predonis simpliciter / est tamen ipsius ad custodiendũ vt reddatur domino: tenetur enim ipse reddere. Veruntamen quando sine scandalo potest publice vel secrete res reddi domino sine alterius iniuria damno vel periculo reali/hoc est quo ad rem, potest in foro conscientie restitui domino/tanꝗ̈ exequẽdo ius naturale dormiente iure scripto: vt si restituenda sit ablata res aliena deposita apud suspectum depositarium / aut ablata a fure aut latrone aut vsurario qui nō creduntur vnꝗ̈ restituturi, potest restitui vero domino/ cum illo salis grano ꝙ prouideatur ne iterato contingat fieri restitutionem si quando venerint illi occupatores ad penitentiam.
Quacun autem ex causa contingat restituere alicui mortuo/ignoto vel absenti, seruandum hoc est ꝙ mortuo succedit heres: ignoto vero post exactam diligentiam ad cognoscendũ succedit christus: de quo scriptum est ꝙ heres est vniuersorũ. Absenti autem si fideliter & facile mitti potest/mitti debet, vel saltẽ significari vt disponat de tali re sibi debita in tali loco. nisi forte res tam parua sit / & absentia tam a remotis, vt arbitrio boni viri censeatur ratum habendũ a domino si sciret/ ꝙ detur | christo pro salute domini. Verum quādo res mittenda esset non sine sumptibus, debet mitti sumptibus eius qui iniuste accepit: quoniam ipse semper fuit in mora & in causa iniqua ꝙ dominus rei non potuit vti re sua anteꝗ̈ perueniretur ad hunc articu lum necessitatis vt oporteat illi mitti.
5
Caput Quintum/vbi restitutio est facienda. Discerne si restitutio cōsurgit ex sola re aliena, restitutio est exercenda vbi res illa aliena habetur: vt possessor bone fidei ex restōnis opere iusto non reportet dānũ, quũ non fuerit in culpa.Si vero restō consurgit ex actione iniusta, restituendũ est vbi acceptio iniusta patrata est/si locus congruit restōni: vt sic restituatur in pristinũ statum in quo inuenta est tam res accepta ꝗ̈ possessio domini. Si vero locus ille restōni non congruit, restituendum est vbi est dominus/seu illic quo tunc dñs translatu rus rem suam erat: & breuiter debet dñs seruari indemnis/& grauari occupator qui semper fuit in mora.
6
Caput Sextum/quando restitutio fieri debet. Certum est oportere fieri statim: quia restituere licet pertineat ad preceptum affirmatiuum obligans pro loco & tẽpore, hẽt tñ annexũ preceptũ negatiuũ/ scilicet non detinebis alienum inuito dño: negatiuũ aũt preceptũ obligat semꝑ & ad semꝑ: & ꝑꝑea statim oportet restituere. Quod intellige cũ grano salis: hoc est ꝙ quantũ ad p̃parationem animi statim hñdus est animus non detinẽdi alienũ inuito dño/sed paratus restituere cui quod suũ est, quantũ vero ad exequutionẽ restōnis tꝑe cōgruo reddere. non. n. oportet surgere media nocte ad restituendum, sed cum prudentia actum restituendi exercere seruando congruas circũstantias loci/temporis &c.
Aduerte hoc in loco, vt quum de restitutione iudicas/habeas semper pre oculis preceptũ negatiuũ/ scilicet nō detinebis alienũ inuito dño: quoniā hinc videbis ꝙ sola aut voluntas domini aut ignorantia aut impotentia excusat a statim restituendo. Volũtas | quidem domini sicut excusaret totaliter a restitutione si donaret debitori libere/ita excusat a nunc restituendo si consentit dilatio ni: tunc enim constat alienum detineri non inuito sed consentiẽte domino ad tantum tempus. Ignorantia quo siue facti siue iuris (que tamen rationabiliter excusat talem hominem) ꝗ̈diu manet sicut excusat a restituendo ita excusat a tempore restituendi. Impotentia autem si vere est impotentia nunc restituendi / excusat a statim restituendo: quia reddit detentionem alieni inuito domino inuoluntariam: tunc enim voluntas restituendi parata sufficit coram deo/ & sufficere debet bominibus velint nolint. Est autem vere impotens ad restituendũ statim/ non solum constitutus in extrema necessitate, sed etiā cōstitutus in necessitatis articulo tali ꝙ magnũ damnũ bonorũ propriorũ incurreret ex pñti restōne alienorũ/quod magnũ damnũ vitaretur ex dilatione nō damnosa illi cui restituẽdũ est: nam impotens non solũ dr̃ ꝗ nō pōt omnino/sed qui vix pōt. In hmōi aũt humanis vix posse/est cũ magno suo damno posse. Et hoc qñ restituere quis tenetur ex sola aliena re/& nō ex iniusta acceptio ne propria: impium quippe videtur, vt is qui sine culpa est/damnificetur in suis ex restitutione alieni. Quando vero aliquis ex propria iniquitate tenetur ad restituendum, quia seipsum posuit in tali casu sibi damnoso/sibi imputet: multum tñ equitati inniti videtur dilatio restōnis etiam in hoc ad tantũ damnũ euitandũ. Notanter vero dixi damnum magnum propriorum: quia si damnum magnum esset non in proprijs / sed quia magna sunt que restituenda sunt, non excusaretur a statim: quia damnum hoc non est in proprijs / sed in carere alienis. Et similiter si damnum magnum est lucri cessantis: puta quia si restituit non potest amplius lucrari: hoc enim non est damnum in proprijs, sed in non posse vti alieno. Notanter quo dixi ex dilatiōe non damnosa illi cui restituendum est: quia si dilatio esset damnosa illi cui debet fieri restitutio, oporteret aut statim restituere | aut illum seruare indemnem. Est rursus vere impotens pro tunc/qui non potest tunc sine fame sue detrimento tunc restituere, quia non vult occultum peccatum detegere / sed expectas personam idoneam qua mediante secreta fiat restitutio: quoniā non tenetur incurrere damnum in rebus superioris ordinis (qualis est fama) ob vinculum ad statim restituendum.
Et ne preceptum hoc de statim restituendo/confitentes & con fessores reos simul inuoluat, non sunt absoluendi penitentes anteꝗ̈ cum effectu restituant / si in alia confessione absoluti ne/ glexerunt restituere. dicentibus enim/hac vice pater restituam vere &c. responderi debet. credo tibi: & propterea modo in illa bona dispositione vade ad restituendum / & postea absolueris. Debet enim confessor credere penitenti pro se & contra se: sed tamen cum hoc debet etiam cauere ne mora pariat delictum/ sicut alias peperit.
7
Caput Septimum qũo est restituendũ. Modus restituẽdi hẽt difficultatẽ vnā vłem, multas aũt in ꝗbusdā particularibus: scilicet incertis/occultis/priuilegiatis / fama / & bonis anime.Cōis. n. qō est an sufficiat restituere rogando sibi remitti a creditore/subsequẽte remissione. Dubitāt. n. de hoc ꝗdā pro eo ꝙ nō videt̃ oĩno libera remissio illius qui si rẽ haberet nō donaret. Oportet aũt in casibus istis nō respicere ad presumptio nes/sed ad veritatẽ animi illius qui remittit. Si. n. in veritate & ex corde intendit remittere (quod si ipse affirmat / credendum est: quum solus ipse possit esse certus testis sui cordis) proculdubio tutus est in foro conscientie ille cui remissio facta est: siue interuenerit ipsius rei oblatio/siue solum verbalis oblatio (hoc est paratus sum reddere) siue sole preces / hoc est rogo vt remittas, siue interueniant intercessores, & breuiter quomodocũ ad liberam ex corde remissionem veniatur: quia inde pendet totum negocium. Et hoc intellige si ille potest ad libitum dona re: vtpote verus dominus debiti sibi restituendi.Et scito ꝙ qñ | pauper obligatur ad restituendum diuiti / expedit non offerre diuiti rem restituendum/sed rogare & interponere intercessores ad remittendum, ne allectus ex presentia rei durior sit ad remittendum: facilius. n. remittimus non habita ꝗ̈ possessa. Sed hoc non obstat libertati remissionis, sed prodest ad tollendam tentationem inhumanitatis.
Ad particularia vero descedendo/de restitutione incertorum difficultas mouetur an per se vel alium &c. Veritas tamen est ꝙ tutius homo per seipsum restituit christo. Potest tamen per fide dignam personam restituere confidendo ꝙ melius dabit indigentibus &c.Occulta quo, occultando persone crimen ꝑ se vel alium fide dignum reddenda sunt.Priuilegiata autem/ hoc est ea de quibus lex statuit / quomodo restituenda sunt (vt quum publici vsurarij restitutio agenda est) iuxta ca. ꝗ̈ꝗ̈ de vsu. in sexto seruanda est lex.
Famam falso ablatam tenetur restituere dicendo se falsum dixisse. Si autem non falso ablata est / debet restitui dicendo se iniuste infamasse.Esto tamen hic prudens: quia si coram populo aut vulgaribus restō hec secunda facienda est / debet sic fieri. Sed si coram sapientibus tantum/ista restō esset cōfirmatio infamie: quia intelligentes penetrant ꝙ licet male & iniuste/ verum tamen dixit detrahendo.
De bonis aũt anime / si pertinent ad partem intellectiuam, vt siquis damnificauit aliquem docendo falsa / tenetur restituere docendo vera/vel saltẽ significādo illi ꝙ falsa sunt que docuit. Si aũt ꝑtinent ad partem affectiuā (vt sunt illa que ad mores spectant, que non pñt ab inuito tolli / nec ab altero pñt restitui) tenetur dare operam ad reducendũ eundem ad bonos mores si pōt, vel saltẽ or̃onibus/ieiunijs/elemosynis iuuare illũ vt resipiscat. Et hec ꝓprie hñt locum quando dānificatio in huiusmodi bonis anime fuit per se: qm̃ si fuit ꝑ accñs (puta quia doctor putauit se vera dicere: & lasciuus sociũ prouocauit ad similes | libidines/non vt illi noceret, sed delectationis / libidinis & hmōi causa) satisfaciendum est magis deo ꝗ̈ hominibus: vt experien tia testatur penitentium: satisfacere. n. intelligitur vtri ex hoc ꝙ vere penitens est. & plus edificat penitentia ꝗ̈ leserat petulan tia: vt in maria magdalena & alijs similibus videmus.
8
Caput Octauum/quo ordine restituendum est. Nullus est ordo in restitutione necessarius/si potest omni/ bus restitui. Sed vbi facultates ad restituendum non suppetunt vt omnibus satisfiat, seruandus est ordo iste vt certa prius resti tuant̃ ꝗ̈ incerta: quia illa possunt abs humano damno omitti/ certa aũt non. constat. n. omnia restituenda/ ad humana damna restauranda ordinari.Et hinc habere potes ꝗ̈ grauis sit eorum error qui quum omnia restituere nequeant, componere querunt pro incertis cũ prelatis ecclesie/quasi propriũ decetero possessuri quantum equiualet incertis restituendis, & sic certos creditores eludere. His quippe dicendum est. nolite errare / deus non irridetur. Nisi incerta extarent in sua adhuc specie: puta quia inuen tus aut furto sublatus calix adhuc extat/& non potest inueniri dominus. Nam in tali casu/reddendo prius christo rem ecclesie seu pauperum nulli fit iniuria creditori certo: quia debitor non tenetur creditoribus satisfacere de re aliena: constat autem rem illam in tali casu nunꝗ̈ fuisse suam/ sed adhuc perseuerare alienam: & propterea idem est de illius restitutione iudicium, vt nunc nunc de similibus certis subiungetur.
Inter certa igitur prius restituenda sunt que adhuc in sua spẽ extant & aliena sunt: qualia sunt deposite res / & similiter res furto aut rapina occupate. quia res huiusmodi non computant̃ inter bona restituentis, vtpote quarum dominium nunꝗ̈ fuit in eum translatum: & ideo res ipse ante omnia restituende sunt dominis. Similiter etiam si res empte & possesse sed non solute/ adhuc in sua specie extant, reddende sunt illi a quo empte sunt: quoniam licet translatum fuerit dominium in eum qui emit, | subiecta tamẽ obligationi ipsamet res manet quous soluta est: & ꝑꝑea tanꝗ̈ non fuerit inter bona restituentis computāda est.Postꝗ̈ autem res extantes aliene simpliciter vel propter pendentem solutionem ipsarum restitute sunt, seruanda videntur statuta municipalia si extant & iniqua non sunt/circa restituẽdi ordinem in huiusmodi: vt in multis locis dicuntur esse circa numularios qui decoxerunt. Si vero nullum extat statutum/ius ciuile seruandum videtur. & vbi diuersitas opinionum occurrit/tutior pars eligatur si vera nescitur.
Esto ergo cautus in huius iudicio / interrogando si ibi extant statuta aliqua de hoc: & si nescis consule peritos an iustificata sint. Si nan contra supradicta pugnarent/ tuta nō viderentur. nisi forte circa vltimum dictorum aliter disponerent: quia pro communi bono creditorum certorum quos oportet aliquid perdere de suo, tolerabile videtur / vt res empte ac possesse extantes licet nō solute inter bona debitoris cōputarentur sicut alia: quia hoc etiam pro communi bono ciuitatis videtur, & non contra ius naturale / sed ciuile. Sed ꝙ res extantes aliene in veritate & indubie / computarentur promiscue sicut alia debitoris bona, contra naturale ius est/quo aliena bona tuenda non occupanda non minuenda sunt vt alteri benefiat.
Circa questionem vero illam / an quum bona vsurarij non sufficiunt ad satisfaciendũ debitis licite contractis (puta emptio nis/conductionis/mutui honesti/& similium) & vsuris, prius satisfaciendum sit debitis licite contractis & de residuo vsuris quantum potest / an econtrario. Naturalis ratio dictat ꝙ restituenda sunt integre debita licite contracta / si due adsint conditiones. Prima est ꝙ res vsurarie non extent in propria specie/vt si extent pignora per vsuram acquisita. Nam quia huiusmodi res sunt aliene (hoc est domini pignoris) debent hec prius restitui dominis reddentibus quod mutuo acceperant super illis pignoribus / & postea restitui debita licitorum contractuum: | hoc enim patet sic oportere fieri ex superius habita regula / ꝙ res extantes aliene debent ante omnia restitui dominis earum. Secunda conditio est / si ex huiusmodi contractibus licitis non est factus pauperior ad reddenda priora vsurarum debita: vt contingeret in dote promissa/& in conductionibus in fructuosis/ & similibus: quia huiusmodi contractus superuenientes vsurarijs debitis non debent tollere aut impedire ius illorum quibus debent vsure restitui: constat autem ꝙ ius illorum tolleretur ex huiusmodi superuenientibus contractibus/eoipso ꝙ ex illis contrahens redditur impotens aut magis impotens ad restituendũ vsuras: quia in restituendo hec id quod debebatur pro vsuris/ oporteret dari pro istis contractibus. Non sic autem est in contractibus mutui/emptionis / & huiusmodi, ex quibus nihil fit quo minus vsure possint restitui vt prius. nā ex mutuo accreuit in bonis tantum quantum accepit mutuo, & si emit/res empta accreuit: & sic restituendo mutuum & soluendo rem emptā/ non fit pauperior ad restituendum.
Ratio autem quare regulariter prius restituenda sunt debita ex licitis contractibus ꝗ̈ vsure est: quia non sunt accipienda alie na inuito domino vt restituantur alias male accepta aliena: si autem debita ex licitis contractibus non redderentur, eoipso ꝙ inciperent detineri inuito domino / acciperentur aliena inuito domino/que vs in illam horam accepta & possessa erant volente & expectante domino.Et si instetur ꝙ si ista ratio efficax est/ concluderet etiam ꝙ quando esset factus ad restituendum pauperior ex licito contractu/adhuc prius restituenda sunt debita ex licito contractu ꝗ̈ vsure: quia tunc si debita ex licito contractu non redduntur / incipit detineri alienum inuito domino. Soluitur hec instantia / intelligendo ꝙ in tali casu quo ex contractu debiti liciti factus est ad restituendum priores vsuras pauperior, non incipit detineri alienum inuito domino: sed incipit detrahi ex debito talis contractus tantum quantum | damnificauit talis contractus preexistentia debita ex reddendis vsuris. Non enim diximus ꝙ prius restitui debent omnes vsure ꝗ̈ aliquid debitum ex tali contractu licito: sed ꝙ debitum ex contractu licito superueniente debito vsurarum / pro quanto fecit pauperiorem ad restituendum vsuras pro tanto non debet preponi debito vsurarum, pro quanto autem non damnificauit / debet preponi debito vsurarum: alioquin acci peretur alienum inuito domino / eoipso ꝙ inciperet detineri inuito domino.
Section
Quia vero Restitutionis casus infiniti sunt/& innu mere accidunt questiones an oporteat restituere an non, reducendum ad mentem duxi vt confessor qui iudicare debet/habeat ante oculos mentis duas restitutionis radices ex quibus consurgit omnis necessitas restitutionis / vt ad illas semper examinet an sit restituendum. Sunt due he radices/ acceptio & res. Omnis nan restitutio consurgit aut ex acceptione (puta quia accepit mutuo / deposito / conducto / pignore/furto/repina/ fraude/combustione / excidio / & similibus) aut ex re: puta quia res aliena est apud eum in seipsa vel in suo effectu / fructu seu equiualente. Aut ex vtra scilicet acceptione & re simul: vt quia & accepit & habet rem alienam.
Et scito ꝙ seclusis licitis contractibus / acceptio obligans ad restitutionem est duplex. Quedam iniusta proprie (hoc est secundum propriam rationem iniustitie) quia scilicet damnificans proximum: vt acceptio furtiua/raptiua/ vsuraria/fraudis lenta/violenta tam absolute ꝗ̈ mixtum inuoluntarium inducẽs (vt meretricum blande valde extorsiones supra debitam mer cedem/& cupida attractio quasi compellens ad ludendum. est siquidem omnis similis actio ex suo genere damnificatiua proxi mi/causans inuoluntariam dationem rei sue: quia non minus necessitatur ex huiusmodi humanus animus ad dandum sua ꝗ̈ | ad subeundas vsuras: passiones enim nostre ab extrinseco suasore illate quasi vim faciunt) detractiua / contumeliosa, vexatiua iurium/rerum/proximorum &c. & similes que proximũ ledunt. Quedam vero est iniusta/ hoc est mala quia acceptio ipsa prohibita est: vt acceptio simoniaca / vel ad faciendam iustitiam vel iniustitiam: vt si iudex vendat sententiam aut testis veritatem.
Vide ergo quando occurrit casus aliquis/si aliqua restitutionis radix inuenitur an nō. Verbigratia si queritur an meretrix seu adultera teneatur restituere, considerabis ꝙ licet personis istis cā accipiendi (.s. concubitus malus) cadat sub prohibitiōe & sit peccatum/ipsa tamen acceptio non est peccatum: non enim peccat meretrix accipiendo mercedem, ac propterea non tenetur ad restituendum ratione acceptionis: nec ratione rei, quia volũtarie ei data est. si fraudulenter accepisset/ teneretur ratione acceptionis. Similiter videre potes in lucratis ex ludo. nam dato ꝙ ludere sit peccatum, accipere tamen quod ex ludo euenit abs fraude/non est peccatum. nisi hoc alicubi esset prohibitum/& esset in obseruantia: quia tunc acceptio ipsa esset peccatum.
Perspice quo exempla de actionibus iniustis. Si queritur an impediens proximum a cōsequutione alicuius boni/ teneatur re stituere, vide si impediuit ius illius aut gratuitum beneficium. Nam si impediuit ius proximi/tenetur restituere: quia actio im peditiua terminatur ad iniustum. & propterea tenetur restitue re ad equalitatem iusti reducendo. Et hinc consurgit ꝙ impediens clericum dignum a consequendo ecclesiasticum beneficium/tenetur ad restituendum: quia impediuit iustum distri butiuum/quo illi digno erat debitum &c.Si vero impediuit gratuitum beneficium (puta donationem/legatum/testamentũ, procurando ꝙ donator reuocet legatum / testamentum aut donandi voluntatem) non tenetur restituere, ꝗ̈uis mortaliter peccauerit si ex odio fecit: quia actio impeditiua nō terminatur ad | iniustum: quia nullum ius adhuc habebat proximus/ volunta te existente ambulatoria.Et vt sis capax rationis/considera ꝙ si testator ipse ex odio reuocet testamentum/ꝗ̈uis peccet morta liter, nullius tamen ius violat/ad nullam restitutionem tenetur. Si igitur ipse testator ex odio reuocans non tenetur restituere/ quia nullius ius tollit, multo minus inducens testatorẽ ex odio tenetur restituere: quum sit causa remotior. Radix ergo non restituendi est / quia actio non terminatur ad iniustum.Ex istis ergo regulis prudens confessor consideret & iudicet, vt non oporteat scribendo singulos casus/implere libros.
Quauis

Quāuis

Autem non sint omnes scribendi casus sigilla tim, quidam tamen qui quasi dubij videntur tacendi non sunt.
1
Primus est circa restōnem fame indirecte lese. Verbigratia. petrus accusatur vel denunciatur de furto a ioanne. & licet vere petrus fecerit furtum illud, negat tamen affirmando in iudicio se non fecisse furtum illud: ac per hoc indirecte petrus facit ioannem mendacem mendacio pernicioso/vt patet. Dubitatur an petrus teneatur ad restitutionem fame ioannis.Si respondendo distinguitur de obligatione accusati petri. vel est obligatus secundum iuris ordinem fateri veritatem vel non: & rursus vel ioannes potest probare vel non. & dicatur ꝙ in casu quo non potest ioannes probare / aut in quo petrus non tenetur confiteri, sibijpsi imputet ioannes suam infamiam: quia non de buit temere accusare. Si sic inquam dicatur/ aduerte ꝙ erratur. tum quia non licet maleficium maleficio compensare. tum quia non agitur nunc de culpa, sed de fama. Vnde supposito ꝙ ioan nes temere/de vero tamẽ crimine accusasset, si propterea a petro accusato fuisset percussus / constat ꝙ deberet ei a petro satisfieri de iniuria & damno. & si pro quia sic est, consequens est ꝙ si est ab eodem percussus in fama/debet ei restitui fama: quanto damnum fame maius est damno rerum. Vnde non est atten|dendum in huiusmodi restitutione si ioānes potest probare vel non/aut si petrus tenetur confiteri vel non: quoniam hec omnia per accidens concurrunt ad percussionem ioannis in sua fama.Dicendum est autem ad casum: ꝙ quia non directe petrus ac cusatus tollit famā (quia non animo detrahendi ioanni petrus negat/sed excusandi sui gratia) ideo secundum regulas detractionis materialiter tantum respondendum est. ꝙ si ex hmōi negatione subsequuta est lesio fame ipsius ioannis (puta quia inde reputatur mendax perniciose) tenetur petrus restituere illi famam. Si vero ex hoc ioannes non minus bonus habetur/ sed creditur ꝙ ille omni quo potest modo se excusat siue vere siue falso, non tenetur ad restitutionem: quia nō est illi ablata fama ne secundum rem ne secundum affectum: quia vt dictum est/non animo detrahendi negauit.
2
Secundus casus est circa restitutionem etiam fame: an falso confitens se homicidium aut aliud crimen patrasse/ob dolorem seu timorem tormẽtorum, teneatur ad restitutionem sue fame.Si dicitur ꝙ si potius vult mori in illa sua infamia ꝗ̈ experiri iterum tormenta/que oporteret experiri iterum si postꝗ̈ ratificauit retractaret restituendo sibi famam, non tenetur ad restitutio nem fame. Aduerte ꝙ erratur: quoniam detinere alienā famā non restituendo illam, multo grauius est ꝗ̈ detinere es alienũ. non minus autem tenetur homo ad restituendum sibijpsi iesu christi membro famam ꝗ̈ alteri: est igitur in peccato detentionis fame ꝗ̈diu illam non restituit. Vnde sicut tormenta non excusant a negatione veritatis necessarie ad salutem, ita nec ab huiusmodi omissione restitutionis fame membri christi: quum sit necessarium ad salutem non detinere famam non minus suā ꝗ̈ proximi a se lesam.Quia igitur iste infamando seipsum ob tormenta/peccauit mortaliter/vt patet (quoniam commisit deliberate actum ex suo genere peccati mortalis / detractionem scilicet falsam) consequens est vt detinendo quo famā quā | detrahendo abstulit/peccet mortaliter: ac per hoc sicut tormento rum metus aut dolor non excusauit detractionem/ita nec excuset detentionem fame. Tenetur igitur restituere sibi christi membro famam.
3
Tertius casus est de restitutione rerum: an vxor/filia/serua hominis nihil aliud habentis ꝗ̈ bona aliena seu ad restitutionẽ obligata, peccet victum sumẽdo & teneatur restituere. Ad hoc dicitur immiscendo ea que sunt per accidens: ꝙ si persone iste consumentes hec bona, induunt personas vtiliter gerentes negocium creditorum (puta quia dant operam vt maritus / pater/ dominus &c. restituat) vel si tantum operarum suarum im/ pendũt ad bonificandum bona illa/& huiusmodi: aut si sunt in extrema necessitate/in qua sunt omnia communia, non tenen tur restituere. Manẽdo autem in casu seclusis his accidentibus/ dicendum est ꝙ non est dubium personas istas que aliena con sumunt in suo victu / teneri ad restitutionem: quia alienas res consumunt.Sed an peccent sic vtendo quasi coacte (quia oportet vxorem/filias/ & huiusmodi personas sub aliena potestate constitutas vesci his que in mensa sunt, vestiri vestes quas maritus/pater &c. dat) non facile patet. Crediderim ego has & similes personas posse abs peccato vti rebus hmōi alienis, non tanꝗ̈ inuito domino: sed sub rationabili ratihabitionis spe ꝙ ego innocens vescar/induar, restituturus de meo si habeo aut si habuero/ tantundem: ita tamen ꝙ si non habeo in presenti vnde restituere possim/solis necessarijs cũ timore domini vtar. quia rationabile est vt quis velit alteri quod sibi vellet fieri: constat autem ꝙ quilibet innocens sub patria potestate / vellet sibi hoc concedi: igitur rationabile est ꝙ quis hoc velit alteri in tali articulo constituto. Quumprimum autem persona sui iuris est / tenetur potius mendicare ꝗ̈ de alieno viuere. Si autẽ habeo in presenti vnde & possum & volo restituere equiualẽs, possum etiā non subditus/vti re aliena abs mea culpa accepta: | quia hoc non est vti re aliena inuito domino, sed hoc est emere rem alienam ad vtilitatem potius domini/ qui ex hoc pro quāto ego vtar nihil perdet. Verum oportet in huiusmodi casibus pro uidere/vt non eueniat alicui scandalum ex hac mea libertate & voluntate bona latente.
4
Quartus casus est de restitutione rerum ex fictione: an fingens se bonum aut pauperem aut oraturum/ teneatur restituere elemosynaliter sibi collata. Et breuiter distinguendum occurrit/ si fictio talis concurrit per se (hoc est ex intentione) ita ꝙ pro pterea ille fingat vt habeat elemosynam: aut si concurrit per accidens, hoc est si non propter habendam elemosinam fictio ista fit/sed propter alium finẽ. Nam si primo modo concurrit fictio, consequens est vt lucrum hoc fraudulentum sit/& iste simula tor reus sit fraudulente actionis acquisitiue: & propterea tenetur ad restitutionem/ sicut quilibet alius ex fraude & dolo acquirens. Non est tamen restituendum illi qui elemosynaliter dedit, sed christi pauperibus / seu operibus talibus qualibus ille qui dedit putauit se dare: quia ex quo dator elemosyne principaliter dedit christi bonis seruis seu pauperibus / seu pro missis & orationibus expositis, iam ius quesitum aut quasi quesitum est christo / qui mercedem reddidit (iuxta illud: qui dederit calicẽ aque frigide alicui in nomine discipuli / non perdet mercedem suam) iam non est suum quod dedit christo in nomine discipuli, siue ille sit vere discipulus siue non.
Si vero fingit quis se bonum aut sanctum non ratione lucri, non tenetur restituere / sed satisfacere deuotioni elemosynam dantis: quia licet dans decipiatur in opinione bonitatis ab isto hypocrita, non tamen decipitur ab eodem quantum ad actionem dandi elemosynam / sed ad hanc ex pro pria deuotione ducitur.
RJxa

RJxa

(hoc est contentio ad facta perueniens ex inordinato animo: vt quũ propria authoritate vnus alterum inuadit) peccatum est mortale ex proprio genere: quia nociua est proximo. Et si ex vtra parte rixa se tenet (hoc est ꝙ mutuo contra se pugnant irati) vtrin est peccatum mortale. Si autem altera pars soli defensioni operam dat, non est ex parte eius rixa.
Aduerte tamen si seruata est moderatio inculpate tutele / & quantum ad factum & quantum ad animum deliberatum. passiones nan nisi ad deliberatum consensum vindicte inducant / veniales sunt. & similiter modicus excessus moderate tutele venialis est.
Loading...