Lemma
CAlumnia

CAlumnia

(hoc est falsa & maliciosa impositio criminis) peccatum est in proximum: quod non sola penitentia abluitur, sed oportet satisfacere offenso ꝓximo. Si aũt ex errore imponit quis falso alicui crimen calumnie quidem vitium formaliter non incurrit/sed materialiter. & tenetur tam ad penitentiam peccati / ꝗ̈ ad satis faciendũ offenso & leso: quoniam in culpa fuit errando. Non. n. debebat assertiue proferre id in quo errasse se postea comperit: & incau tus preceps fuit, asserendo illud quod non constat esse verum in preiudicium presertim proximi.
CAmbiorum

CAmbiorum

genera sunt quattuor. Quedā vera & realia, quibus moneta in vno loco ac tempore recipitur/ & alio loco ac tempore redditur/prout in loco redditionis tempore restitutionis marca auri valet. Et in his nullum est peccatum/cessante omni dolo & | fraude. Veruntamen quum hec ad prolixius tempus fiunt aut protrahuntur/vt ex distantiori tempore plus lucri habeatur, ad vsuram declinant: quia dum temporis quo pecunia occupata te netur ratio habetur, ad eum vsure modum digreditur quo tem pus vendi dicitur.Quedam vero sunt non vera/ sed palliata/ & solo nomine cambia: quibus indigens rome pecunia/accipit pecuniam restituendam non lugduni/ sed rome iuxta valorem cambiorum lugduni in sequenti feria: seu quouis alio mō fictio cambij fiat. Et hec sunt manifeste iniqua: quum vere sit ibi con tractus mutui cum tali interesse.Quedam vero sunt quibus pecunia rome data/ per lr̃as cambij soluitur alibi. Et hec sunt li cita / si seruato solito moderato tñ lucro numulariorum fiunt.Quedā demũ sunt cambia ad minutũ: puta quũ pro ducato dantur decem argentei aut econtra. Et in his moderatum quo lucrum non damnatur/iuxta diuersa℟ patriarũ cōsuetudinem.
CAsus reseruati

CAsus reseruati

sedi apostolice/ clari sunt. nam sunt soli illi quos ecclesiastica censura (hoc est excōicatio) reseruat apostolice sedi. quos in fra habes in verbo excōmunicatio.Casus vero reseruati ep̃o / ambigui sunt. Et propterea sequendo regulam / dimitte incertum & tene certũ. Et nisi priuilegiatus in hoc sis / conforma te in qualibet diocesi consuetudini seu statuto illius ecclesie: quoniam consuetudo dat & tollit iurisdictionem in hmōi.Et scito ꝙ si excōmunicatus ob simoniam verbi gratia obtinuit a papa absolutionem ab excōmunicatione, poterit confessor simplex ipsum absoluere a pec cato simonie: quia ex quo ratio reseruationis cessat, cōsequens est vt ipsa reseruatio annexi peccati cesset. Et similiter siquis semel absolutus est a reseruatis / ꝗ̈uis inefficaciter quo ad salutẽ anime sue (puta quia incontrite) potest postea iterum confitendo a simplici confessore absolui etiam ab illis reseruatis: quia ex quo semel beneficium absolutionis concessum & executioni manda | tum est leg time in foro ecclesie, rationabile est vt nō habeat̃ amplius pro reseruato: vtpote semel cognitum & iudicatũ ante tribunal cui erat reseruatum.

CHorearum Pctm̃ caute

cōsiderandum est: qm̃ choreas ducere/ex suo gñe nō est pctm̃. Nam si ex suo gñe esset pctm̃, semper formaliter loquẽdo esset pctm̃: quod constat esse falsum: nā in nuptijs & publicis letitijs licite sunt choree.Quia igr̃ choreis pctm̃ non inest per se/ sed ꝑ accñs, nō sunt dānande choree / sed accñtia mala que a malis abutentibus bono immiscent̃. Et qm̃ infinita possunt vni accidere, extra rationem scientifice doctrine est de accñtibus docere.Propter instructionẽ tñ pusillorum scito/ꝙ ex tꝑe (puta die festo) chorea non fit mortalis: ꝗa nō est opus seruile. Immo imprudẽter arcent̃ a choreis rustici festis diebus chorizare assueti: qui nisi occuparent̃ choreis/ vacarent ocio & malis machinatiōibus ꝑturbatiuis reipublice. Et siłe est de siłibus iudiciũ.Ex frequẽtia quo chorea nō fit mortalis, vt pʒz: sicut nec freq̃ntia cōuiuij facit illud mortale.Ex ꝑiculo vero ꝓuocatiōis ad libidinẽ, vnusꝗs seip̃m mẽsuret/ & videat si ex ponit se ꝑiculo. Ego ex gñe actus ꝑiculũ nō cognosco: qm̃ actus choree nō est libidinis. sed letitie. Et ꝑꝑea si ex qualitate ꝑsone ꝑiculũ alicui imminet/prouideat sibi: sicut debet cauere sibi ab aspectu mulieris/si ex aspectu sibi cognoscit imminere ꝑiculũ.Ex actibus deinde leuitatis qui qñ ibi immiscent̃ (dũ aliꝗs intorquet digitos mulieris cũ qua choreā ducit) nō plus ꝗ̈ veniale pctm̃ incurrit̃. Et simile est iudiciũ de multis vane letitie actibus & verbis si cōtingit choreis immisceri.Ex praua aũt intentione (puta ad incestũ aut adulteriũ prouocādi) & siłr ex impudicicijs/nō solũ choreas sed elemosinas & ecclesiastica officia constat esse pctā mortalia. Conclude ergo choreas nō esse ex se malas: licet sepe afferāt pctā venialia vanitatis.
CLericorum Pcta

CLericorum Pctā

spālia ex trāsgressione iuris positiui / sunt tot vt vix numerari queāt. Tenẽtur siquidẽ quo ad habitũ/ deferre rasurā, hoc est clericā: & tonsuram, hoc est non nutrire comā/ & nō nutrire barbā: & deferre habitũ clericalem/ clausum desuper/nō nimia breuitate aut longitudine notabilem/abs pallio diffibulato: abstinere a viridis & rubri coloris vestibus & caligis. Calige quo scaccate & vestis virgata seu partita/ manice sotularia consuticia/ epithogium/infula linea/fibule corrigie aureę vel argenteę/ anuli nisi quibus ex dignitate cōuenit, frena/ selle/pecto ralia/calcariaue aurata eis inhibentur.
Quo ad artes/artes macellariorum seu carnificum / tabernariorum / ioculatorum seu histrionũ/goliardo℟ & bufsonũ/ & cirurgico℟/ ab eis tolluntur.
Quo ad officia/officia secularia/& spāliter iudicis in cā sanguinis/prepositi balistarijs / prepositi officialis seu ministri sub dño temporali/tabellionis seu notarij/ & aduocati seu procuratoris in placitis secularibus nisi in quibusdam casibus.
Quo ad actiōes/arma portare/ad tabernam ire nisi in itinere, aues canes sequi ad venandum / accipitres canes pro venatione habere, conducere a secularibus agros/ad aleas vel taxillos ludere/ludis huiusmodi interesse/ negociationes hoc est mercan tias cōmertia secularia exercere, habitare demum cũ mulieri bus (nisi matre / sorore & amita) clericis est prohibitum. Mandatur quo eisdem / vt benedictionem mense preponant/ & gratiarum deo actionibus terminẽt lectione semꝑ interiecta conuiuio, & vt vinum sibi temperent.
Verum Horum & hmōi transgressio/si temeritas si cō tumacia si contemptus desit, nō est pctm̃ mortale iudicio meo / quantum ex precepto positiui iuris pendet. Quod ideo adiunxi: ꝗa non loquor de pctō quo res ecclesiastice | male consumuntur, nec de peccato scandali & mali exempli, nec de auaricia/inani gloria aut luxuria & similibus ĩmixtis, nec de peccatis quibus se irregulares reddunt constituti in sacris ex actu prohibito/aut excōmunicationem quicun clerici incur rerent.Reddo rationem eorũ que dixi, & primo de spectantibus ad habitum clericalem. nam clerici non plus arcentur a iure ad habitum clericalem/ꝗ̈ religiosi ad habitum sue religionis: sed religiosus nō arcetur nisi temere dimittat suum habitũ, vt patet: ergo clericus nisi temere ea que sunt sui habitus transgrediatur, non est pene mortis aĩe subiectus. Etscito ꝙ in habitu clericali tanꝗ̈ substantiale est clerica: reliqua sunt cōcomitantia.Nec obstat dictis, ꝙ excōmunicandus sit siꝗs ex clericis comā relaxauerit: quoniam non incurrit penam excōmunicationis/nō dico late sed ferende sententie / nisi monitus contumax fuerit: quoniam quicquid sit de rigore iuris/ equitatis tamẽ ratio habet vt non sit excōmunicandus nisi premonitus a iudice suo. Tum ne quasi ex improuiso tanta talis pena inferatur pro his que nō sunt ex suo genere criminosa. tum propter tantam multitudinẽ impune solitam hec transgredi: ita vt non pro magno peccato transgressio reputetur / que ex suo genere mala non est / sed ex positiuo iure: excōmunicatio. n. non nisi pro magno crimine inferenda est. Et propterea non incurrit iudicio meo mortale pec catum ante contemptum seu contumaciam. Et propter hanc ra tionem (quia scilicet pene graues / grauiores ac grauissime in iure apposite/aut sunt tales vt sine peccato mortali incurri non possint/aut si sine peccato mortali incurri possunt, exigunt mo nitionem/vt non nisi in contumacem ferantur) extendi iudicium meũ ad oĩa clericis prohibita, & dixi ꝙ si desit temeritas/ contemptus & cōtumacia/nō video ex vi p̃cepti pctm̃ mortale. Non dubito tamen multa interuenire grauia peccata venialia in hmōi transgressionibus ex leuibus causis aut passionibus hũa nis, non curantibus prelatis obuiare & opponere se murũ pro | iure seruando. Non putes tamen inter grauia computandum, si clericus beneficiatus aut in sacris/comam paululum in fra aures attingentem portat/quia aliter quasi derideretur/aut quia sic con suetum estibi/aut quia habet collum longum & minus ꝗ̈ decet appareret/aut propter aliquam aliam a ratione non alienam ꝗ̈uis insufficientem causam: nullum. n. aut leue in huiusmodi peccatum est/vbi monstrat ille facto etsi non ad vnguem reue reri tamen ac seruare iura.Qui autem putat omnia precepta obligare ad mortale, eget lumine / quo videat nec naturalis nec diuini nec humani iuris precepta omnia ad mortale obligare: sed ea sola quorum transgressio contra charitatẽ est. Et hec sint pro timoratis conscientijs dicta.

COgitationis peccata

quin modis inueniuntur.
1
Primo dum mens vana aliqua cogitatione occupatur. Et est peccatum veniale: vt patet.
2
Secundo quum consentitur absolute in pctm̃ aliquod perpetrandum aut placet perpetratum. Et tunc constat esse mortale/si peccatum patratum aut patrandum est mortale: & similiter esse veniale/si peccatum faciendum aut factum est veniale.
3
Tertio/quando conditionaliter consentitur in peccatum: puta si abs infamia/periculo &c. possem, furarer aut raperẽ mille aureos. aut si possem volare/occiderem talem &c. & sic de alijs conditionalibus. Et interuenit peccatum in istis consensibus con ditionatis tam mortale ꝗ̈ veniale sicut in consensu absolute: hoc est ꝙ si operatio in consequente significata in quā conditionaliter consentitur est peccatum mortale, consensus ille cōditionalis est quo peccatum mortale, & si est peccatum veniale / consensus quo erit venialis. Et ratio est: quia licet conditionalis nihil ponat in esse, ponit tamen in appetitu rōnali (qualis est voluntas) affectum volendi peccatum illud. Nec impedimentum peccato | affert voluntas non peccandi, sed conditio non existens. Nec re fert an conditio interposita sit possibilis vel impossibilis: non mi nus. n. peccat mortaliter qui vellet destruere paradisum si posset/ ꝗ̈ qui absolute cupit paradisi destructionem. Excusarentur autẽ a mortali hmōi conditionales consensus / si conditio interposita tolleret ab actione volita rationem peccati: puta siquis diceret. ego si non esset peccatum/occiderem/raperẽ &c. vel si deus preciperet/occiderẽ &c. quia tunc voluntatis consensus freno rōnis a peccato retrahitur.
4
Quarto/quando consentitur conditionaliter in opus nō malũ/ sed sibi illicitum propter suum statum aut votum: puta si religiosus appetat ducere vxorem si esset liber: & similiter quum quis post votum ieiunij vellet non ieiunare si esset liber: & sic de alijs. In huiusmodi. n. peccatum veniale cōmuniter interuenit propter remissam voluntatem ab inchoato bono. Et ad hunc peccandi modum spectat, quum quis consentit ꝙ si ingressurus esset religionem non ingrederetur / ex quo tamen professus est intendit seruare eam: manifeste siquidem apparet remissio voluntatis a feruore prius habito, quia tamen consensus in fra limi tes liberi temporis consistit / mortale peccatum non interuenit.Et scito omnes conditionales secundum hunc modum / & multo magis secundum precedentem modum/esse opera & ten tationes fatuas & diaboli: nam diabolicum est/quenꝗ̈ in tentationem se aut alium precipitare, si esset si fuisset/facerẽ dicerem &c. ad nihil. n. hec ducunt nisi ad peccatum.
5
Quinto/quando in cogitando interuenit delectatio morosa. De qua vide in fra in verbo delectatio.
COllusio

COllusio

(hoc est inter actorem & reũ latens & fraudulenta conuentio) est manifeste pctm̃ in vtro: quia vter colludens fraudi consentit. Et est pctm̃ mortale, pro quanto inique contra debitā tendit iustitiā.
COlumbarium

COlumbarium

Habere/vel cōtra municipalia statu ta disponentia certam terre mensuram oportere ibi habere eum qui columbariũ tenet / vel vbi statutum nullum est contra eo℟ qui damnificantur querelas, pctm̃ est/nisiex cōsuetudine aut p̃scriptiōe legi tima ius hoc hẽat. Et a mortali pctō nō excusat̃ / si notabile infert damnũ alteri. quod prudẽtie que circa singularia versatur/ relinquitur iudicandũ, attento loco/pastu/multitudine &c.
COmmunio

COmmunio

Qua sacr̃m eucharistie sumit̃, ex ꝑte sumentis exigit quattuor/sine quibus peccat cōmunicās.
1
Primum est vt sit mundus a pctō mortali: hoc est vt secundum suam conscientiā/p̃missa diligenti contritione & confessione / credat se mundum a peccato mortali. Et sine cōtritione quidẽ mortalis peccati cogniti cōicans/ peccat mortaliter: quia indigne sumit, ac per hoc reus est corporis dñi. inquit. n. apostolus. probet seip̃m homo, & sic de pane illo edat: qui. n. manducat indigne/reus erit corporis dñi.Sine confessione autem/si rōnabilis subest cā non confitendi, excusat̃ cōmunicans: quia preceptũ de confessione p̃mittenda cōioni/non est de iure diuino nec de iure positiuo: quum nullibi inueniatur/ nisi semel in anno. Si autem cōmoditas adest cōfitendi/ & hñs cōscientiā peccati mortalis differre vult cōfessionẽ & nihilominus cōicare/quia oportet ip̃m cum alijs cōicare aut oportet ip̃m celebrare, peccare videtur valde grauiter: quia minus digne vo luntarius accedit: vtpote ad ecclesiastice vnionis sacramentum sine ecclesiastica reconciliatione abs rationabili excusatione ac cedens. Non damno tñ ip̃m peccati mortalis / ꝑꝑ rōnem dictā.
2
Secundũ est/vt sit ieiunus ieiunio nature: hoc est ꝙ a media nocte nihil sumpserit per modũ cibi vel potus. ita ꝙ nō solũ de bet eẽ ieiunus a cibo & potu cōi, sed ab oĩbus ẽt medicinalibus | que per os sumuntur.Si autem sciens & aduertens aliquis non ieiunus cōmunicauerit/mortis articulo dumtaxat excepto, mortaliter peccat: vt cōmuniter tenetur. Dixi autem sciens, non propter ignorantiam iuris de ieiunio cōmunicandi / quum hoc ab omnibus sciatur: sed propter ignorātiam qua fallitur aliquis putans se esse ieiunum quum vere non sit ieiunus. Contingit. n. aliquos bonos viros credere ꝙ sumpta aliqua re aromatica (puta cinamomo vel nucemuscata/vel aliquo eiusmodi) non sit fractum ieiunium, propterea forte quia non frangitur ex his ieiunium ecclesie. Immo a fidedignis accepi quendam bonum sacerdotem multo tempore pro reuerentia sacramenti preaccepisse nucẽ muscatam / vt bonum odorem stomachi eucharistie prepararet. Sciebat ille ꝙ oportebat ieiunum cōmunicare, sed nesciebat se non esse ieiunum post sumptam nucemmuscatam pro reuerentia sacramenti/nesciens distinguere inter ieiunium ecclesie & ieiunium nature. Excusatur ille a pctō mortali cōtra ius positiuum: quia plus nesciebat in sua simplicitate gradiens/ & arbitrans se scire quod omnes sciunt, scilicet ꝙ ieiuni tantũ debent cōmunicare: & propterea non erat solicitus de fuganda ignorantia illa.Dixi aduertens: quia si contingat aliquẽ scien tem omnia/post sirupum sumptum cōmunicare/nō recolendo de sumpta potione, excusat̃ a mortali violatione iuris positiui: non. n. voluntarie cōmunicauit non ieiunus / qui ex obliuione huiusmodi cōmunicauit. Nec sunt tam arcte positiui iuris vincula interpretanda, vt inuoluntarias & quas nullo pacto sciens & prudens vir bone cōscientie ageret operationes / imputemus ad mortem eternam ex obliuione aut simplicitate transgredienti materialiter tantum ius positiuum: vt in vtro casu & similibus contingit.Dixi quo per modum cibi aut potus/ad differentiam eorum que trahũtur seu descendunt ad stomachũ per modum saliue: vt sunt reliquie cibi inter dentes remanẽtes / & alia hmōi. Hec. n. nō violant ieiuniũ nature/sicut nec saliua.
3
Tertium est tempus. De quo tria dicenda occurrunt: scilicet quantum ad etatem/quantum ad pasca/ quantum ad mortis ar ticulum. Etas peccantis si non communicet/est quum ad annos discretionis peruenerit: vt patet in ca. omnis vtrius sexus de pe. & re. Et habetur cōmuniter pro peccato mortali hmōi omissio.Aduerte tamen hic / ꝙ consuetudo optima legum interpres/ distinguit inter annum discretionis ad confitendum & annum discretionis ad cōicandum: quasi ad cōfitendum quelibet discretio sufficiat, ad cōmunicādum autem exigatur discretio deuota & reuerentialis. Nam parentes curam puerorum & puella℟ gerentes/ad confitendum paruulos decem annorum cogũt, ad cōmunionem autem cōiter non mittunt nisi post plures annos. Et licet preceptum ecclesie ad ipsos pueros dirigatur: quia tamen etas illa medijs parentibus iuris precepta suscipit, ideo pueri qui ex parentum iudicio annum discretionis determinandum expectant, quo ad communionem/ non sunt rei precepti violati si non communicant etiam in quartodecimo aut quintodecimo anno: inferiora. n. per media / diuina prouidentia gubernat & gubernanda disposuit. Deberet tamen puer si tante prudentie est / deberent & parentes eius quum dubitant / confessorem pueri consulere si videtur ei ꝙ ad communionem sit discretus. Excusantur quo parentes a violatione ecclesiastici precepti/si ob reuerentiam sacramenti seruant consuetudinem patrie vbi consueuerunt tardius pueri ad communionem admitti quia vi dentur non debitam reuerẽtiam deuotionem habere. Et ratio excusans est: quia lex ista quo ad hoc / non est ibi consensu vtentium comprobata, & prelati sciunt & non reprehendunt.Tenetur igitur omnis vtrius sexus quum ad annos discretionis peruenerit/communicare semel in anno, hoc est in pasca. Et quantum ad hoc preceptum spectat/intelligitur pasca durare duabus hebdomadis: vt eugenius quartus declarauit. ita ꝙ cōmunicans in hebdomadasctāvel in hebdomada pasce aut in | dñica immediate sequente/satisfacit precepto ecclesie. Pōt tñ de consilio proprij sacerdotis/ex rōnabili cā differre ad tp̃s aliquod hmōi cōionẽ: vt in decretali patet. Omissio aũt cōionis pascalis/ pctm̃ mortale est ꝑꝑ ecclesie p̃ceptũ contemptũ.Vtrũ aũt in mortis articulo teneatur fidelis quis cōicare, in dubium nō est vertendũ: qm̃ consuetudo ecclesie hoc mandat. & proculdubio peccat qui sine rōnabili cā abs viatico recedit. Si tñ cōtemptus desit, nō video rōnẽ peccati mortalis in hmōi omissione/ex quo pascalem cōionem impleuit. Nec video ẽt rōnem dubitandi de pctō mortali: qm̃ viaticũ vt sic nō est necessitatis sacr̃m ex eccłie precepto/quia non inuenitur, aut ex natura viatici/ quũ sine illo pñia sufficiat/sicut sine extrema vnctione: est. n. necessariũ viaticũ sicut equus ad iter/& non sicut nauis ad transeundũ mare.
4
Quartum est reuerentia & deuotio. Et reuerentia quidẽ con sideranda ac seruanda est/vt nec post pollutionẽ nocturnā nec post coitum coniugalem cōicet quis illo die. Nā nisi ex rōnabili cā eodem die aliquis cōicaret, peccaret/venialiter tñ: quia nō debitā exhiberet sacr̃o reuerentiā. Et multo magis peccāt/qui post continuata pctā mortalia hodie conteruntur & confitentur/& cras cōicant. Pa℟ siquidem curare se monstrant de disponenda mente ad tantum sacr̃m, qui quasi repente de assueta cibatione animi ex mundo & carne in vnionem chr̃i per modũ cibi pre sumunt accedere, quasi spũalis gustus statim sit aeꝗsitus ab eis: nō tñ peccāt mortaliter. Simili quo pctō inuoluũtur/ꝗ omittũt contritionẽ venialiũ, ex quibus actualis feruor seu deuotio impeditur: quia non se parant vt debent ad hoc sacr̃m. Reuerẽtia quo corporalis adesse debet: vt scilicet genuflexus cōicet qui nō celebrat: & postea non statim expuat/nec statim comedat. Deuotio vero actualis exigitur quo ad aliquid de necessitate, scilicet quo ad appetitum hmōi sacramẽti: oportet. n. vel tunc appetere vel prius appetisse suscipientem hoc sacr̃m. Dico aũt prius ap petisse/propter superuenientem egritudinem: puta dementiam/ | aut phrenesim/aut insensibilitatem cum periculo mortis: nam mentis compotes debẽt actualiter appetere. Et hec dicimus quo ad ecclesiā. Corā deo aũt tenentur mentis cōpotes ad deuotionẽ actualẽ/nō ꝑ solam voluntatem cōicandi, sed ꝑ meditationem & voluntatẽ pascendi animā suā de christo: hoc est de morte christi/de vita chr̃i/de imitatione chr̃i/de humilitate/patientia/ constantia/charitate &c. chr̃i: quia si deuotio actualis nō procu ratur, non se parat homo quantum in se est ad hoc sacramentũ vt debet: quia nō se parat ad actualiter masticandum spirituali masticatione cibum anime qui corpus christi est.
Comunio

Cōmunio

Ex parte ministri multis potest peccatis in uolui. Et primo si ipse qui dat sacramentũ non sit sacerdos curatus/aut ab eo vel superiore licentiam hñs. Oportet. n. nisi necessitatis articulo vrgente (in quo diaconus & de lñia ep̃i vel pbr̃i supplere pōt: vt hr̃ di. xciii. in ca. pñte. & sine lñia/illis absentibus: vt in ca. diacones/eadẽ. xciii. di.) ministrantem esse sacerdotem: vt in ca. peruenit de conse. di. ii. & curam illius habentem vel de illius licentia: vt in clemen. religiosi de priuile. Cōmunicans autem alienum parochianum/ peccat/ius violans, nisi sub ratihabitionis spe hoc faciat. Et si re ligiosus est/excōicatus esset: de quo tñ vt in fra inter excōes hẽs/ sentias. An aũt a seip̃o extra sacrificium misse liceat sacerdoti sumere eucharistiā, licet sancitũ legisse nō meminerim/puto in necessitatis articulo licere: vt sisacerdos sit peste laborans vbi alij timent ei appropinquare, qui tamen ei deferrent corpus christi ad locum propinquũ.Secundo. si vbi nō est consuetũ/p̃sumit dare eucharistiā sub vtra spẽ: peccaret siquidẽ & mortaliter/ rōne contemptiue presumptionis.Tertio si pueris añ discretio nis annos/aut a natiuitate amẽtibus/aut indignis, vt sunt excōi cati/interdicti/in publico pctō exñtes (quales sunt meretrices/ lenones/in cōcubinatu morātes/publici vsurarij/pugnātes ĩ duel lo: & alij hmōi) eucharistiā tribuat sciens. Infantes. n. & nati | amentes non sunt digni: quia nunꝗ̈ fuit in eis deuotio: & propterea peccatum interueniret. Et nisi sic fieret ꝙ a contemptu tā explicite ꝗ̈ implicite excusaretur, mortale esset. In reliquis vero dictis peccatum mortale manifeste interuenit / consentiendo & cooperando vt eucharistia ab indignis sumatur, immo sanctũ dando canibus.Quarto si eucharistiā det in loco interdicto: quia contra prohibitionem ecclesie. Aduerte tamen/ ꝙ qñcun & vbicun & quibuscũ potest dari sacr̃m penitentie, potest etiā dari si in articulo mortis est/viaticum: quia pro eodẽ computari decernit ius. de pe. & re. ca. quod in te. Debet tamẽ prius prouideri scandalo: vt scilicet publicetur cũ opere dimissum cōcubinatum/aut vsurā/&c. alioquin scandali pctō offendit popu lum sacerdos dans eucharistiā.Quinto si det/irreuerentiam exhibentibus sacr̃o: vt sunt phrenetici/ expuentes &c. esset. n. sa crilegij peccatũ, & sibi/nō illi extra se constituto imputandum.Sexto si infirmis viaticũ, & his quibus debet/sacr̃m hoc mini strare omisit: raro. n. hec abs peccato eueniunt negligentie.
COncubinatus

COncubinatus

Nōsolũ includit pctm̃ mortale fornicationis, sed addit statũ pctĩ mortalis. Et ꝑꝑea ad sui veram pñiam exigit nō solũ omissionem actus carnalis/sed recessum a tali statu.
COncussionis

COncussionis

Crimẽ (quo quis hñs ptātẽ vel officiũ/pecuniā accipit ad iudicandũ aut decernendũ quo magis vel minus faciat quod debet, vel ꝑ minas cogit aliquẽ ad faciendũ vel nō faciẽdum) est manifeste mortale pctm̃ / contra iustitiam.

COnfessio Sacr̃alis

/ ex parte confitentis multis potest defectibus subiacere: qm̃ multas exigit condōnes/que his versibus continentur. Sit simplex/ humilis confessio/ pura/fidelis, at frequens/nuda/discreta/libens/ | verecunda. integra/secreta/lachrymabilis/ accelerata. fortis & accusans/ & sit parere parata. Quas quoniam libellus iste propter confessionem fit/ declarare intendimus.
1
Prima ergo condō est: vt cōfessio sit simplex: hoc est nō cōposita. Esset āt cōposita/qñ artificiose narrant̃ cōmissa: ita vt vera ꝗdẽ dicant̃ / sed ea arte vt vel nō ponderent̃ a cōfessore/vel delectent suauitate vane eloquẽtie. hoc. n. manifestũ pctm̃ cōtineret.
2
Secunda/humilis: quantum ad intellectum / recognoscendo se miserum peccatorem & indignum venia: quātũ ad affectũ/ affectando per subiectionem qua confitendo se subijcit cōfessori subijcere seip̃m intus diuino iudicio/nō in furore sed in iustitia iesu chr̃i crucifixi propter nos: quantũ ad linguam in mō etiam loquendi, vt exponat sua peccata vt reus cum reuerentia & tre more quasi coram christo: quātum ad actus exteriores, vt genuflexus omnis vtrius sexus/& capite si sanitas patitur discoper to vir confiteatur ob reuerentiam christi & sacramẽti. Omissio siquidem cuiuscun horum sine peccato non est, nisi causa rationabilis ab exterioribus excuset reuerentijs.
3
Tertia/pura: hoc est nō mixta impertinẽtibus ad pctā ꝓpria. peccat. n. saltem pctō vaniloquij qui alia immiscet, vltra irreuerentiam quam ex hmōi admixtione exhibet tanto mysterio. Et magis debet esse pura ab admixtione alienorum peccatorum/si propria possunt sine alienis sufficiẽter exprimi. Q si aliter fieri nequit/ & confessor vir est bonus (ita ꝙ nulla sit suspicio future infamie aut cuiuscun periculi) explicari potest. Vbi aũt periculum fame aliene vel alterius mali timeretur, cōfessor alter adeundus est qui confitentem non noscat. aut ipse confitens obuolutus seu transformatus vadat ad confessorem qui ex voce eum non discernat: & tacito suo nomine dicat / ego peccator potens confiteri tibi dico meam culpam &c. Non. n. tenetur penitens manifestare seip̃m quis est/nisi ꝗ̈tũ ad ea que sunt ne cessaria ad sacr̃m hoc: ad quod nō oportet scire quo noĩe vocat̃/ | nec vbi habitat / nec si est coniugatus si contra matrimonium non offendit/nec de qua patria aut parochia est, nisi vt sciatur si potest hic confessor illum audire & absoluere. Et ad hoc sufficit vt penitens dicat / vel ꝙipse potest sibi eligere confessorem/ vel ꝙ habet licentiam a suo superiore/vel ꝙ scit ꝙ potest ipsum absoluere sicut illos de illa diocesi seu parochia si curatus est cō fessor. Quod si nihil horum fieri posset, vtendum esset regula de non habente copiam cōfessoris quo ad illam circunstantiam: quia confessio cum aliena iactura non debet esse: & potest confitendo omnia peccata & illud abs illa circunstantia absolui. Et hoc dico si differri non potest confessio: puta quia oportet communicare aut celebrare. iuxta dicenda inferius in decima conditione.
4
Quarta/fidelis: hoc est verax. Mentiri siquidem in confessione per se (hoc est de pertinentibus ad confessionem) est pecca tum mortale: quia est mendacium perniciosum: quia est mendacium in iudicio/non qualicũ/ sed sacramentali. Et licet peius sit mentiri de aliquo mortali, tamen mentiri quo de veniali/ perniciosum est. Et hoc intellige cum grano salis: scilicet supposito ꝙ penitens subijciat se confessioni quo ad illa venialia: qm̃ ex hocipso ꝙ penitens assumit veniale illud vt materiam confessionis/ facit illius confessionem materiam sacr̃i & iudicij, ac per hoc tenetur facere illũ confitendi actum veracem: alioquin iniuriam infert sacr̃o & iudicio, tollens quantũ in se est/vtrius veracitatem: quod constat esse mortale. Sicut si predicator assu/ mat vt materiam predicationis aliquod miraculum vel aliquod gestum alicuius viri sancti, mortaliter peccat si mentiatur: ꝗ̈uis gestum illud seu mirum non spectet secundum se ad predica tionis necessitatem. ex hoc. n. ipso ꝙ assumitur vt materia predi cationis, nascitur vt mendacium de illo in actu predicandi/sit perniciosum: quia quantum in se est eneruat veracitatem predi cationis. Vnde si penitens confitendo mentitur se commisisse | aliquod veniale, peccat mortaliter: quia mentitur in iudicio. & propterea iniuriam facit iudici, & in proposito/christi vices ge renti. Si autem penitens non intendat confiteri nisi de peccatis mortalibus, & interrogatus a confessore de aliquo veniali/ne gando mentitur ea ratione quia non vult de illo peccato confiteri, peccat quidem/ sed non mortaliter: quia non mentitur de per tinentibus ad iudicium, ac per hoc non mentitur in iudicio. Et similiter si intenderet confiteri de illo / & pre verecundia nega ret mutans voluntatem confitendi de illo / vtpote quia nō tenet̃ de illo confiteri, non mentiretur in iudicio. Memento tamen confessionis iudicio non subdi quecun impertinentia sunt ad peccata: & propterea de impertinentibus mentiri in confessione/ non est perniciosum.Ad veracitatẽ quo confessionis spectat/ vt peccata quorum quis plenam memoriam non habet sed pro dubijs habet, vt dubia confiteatur/& non vt certa asserat / nec quasi nulla omittat: sed talem se narret ore qualis est in corde: puta videtur mihi ꝙ in tale quid cōsenserim, non tñsum certus.Aduerte hic/ꝙ quũ mentiri requirat non solũ falsam vocis significationem/sed etiam intentionem fallendi, si persona con fitens putans se bene facere/ falso accuset se commisisse aliquod veniale/vel affirmet aliquam circunstantiam vel aliquod pctm̃ dubiũ pro certo/non ea rōne vt mentiatur aut vt fallat confesso rem/sed tanꝗ̈ putans se eligere tutiorem ꝑtem volendo se face re reum etiam si non esset reus, errat quidem & peccat/quia a recta discedit ratione: quia tamen non dicit mendacium sed falsum / non peccat mortaliter, sed venialiter/ vtpote indiscrete se accusans.
5
Quinta/ frequens: hoc est vt qui frequenter cadit/ frequenter confiteatur. Et est medicina hec valde conseruatiua hominis in timore dei. Non inuenio tñ preceptum de maiore frequentia ꝗ̈ semel in anno: si tñ pōt dici frequẽtia. Et licet preceptum per se non inueniatur: interroget tamen seipsum quilibet chr̃ianus ꝗ̈tũ | detrimenti in anima patitur ex tam rara confessione/quod euitaret si frequenter confiteretur: & inde percipiet si per accidens (hoc est propter tollendas occasiones obliuionum pctō℟ & fir mitatũ seu cōsuetudinũ in peccādo) debeat frequẽtius cōfiteri.Confiteri aũt frequenter eadem peccata/ & laudabile & vituperabile quādo est. Nam ex scrupulosa & inquieta phantasia cadere in conscientiam iterande & reiterande pluries confessionis/ vituperabile est: qm̃ procuranda est pax anime & cōsciẽtie, que cum huiusmodi iterationibus non stat. Et quando hoc accidit in veritate, deberet talis postquā semel ita confessus est & ab solutus/vt tam ipse ꝗ̈ confessor doctus sufficientem iudicet confessionem/quiescere: & si postea scrupulus aliquis occurrit de aliquo tanꝗ̈ non confesso/si sibi videtur ꝙ fuerit confessus/quie scat & non amplius confiteatur. Nec propterea exponit se iste periculo/quia non est certus se esse cōfessum: quoniam hoc repu tandũ est huic bono viro infirmo vt certũ quod apud aliũ esset opinio. Est enim passio hec/infirmitas corporalis tollens seu impediens pro tunc firmitatem iudicij: & timor & motus phantasie intantum operantur, vt nisi quie scat/consurgent tot ambigua vt nunquam videatur confessus. Cuius signum est/& ꝙ idem centies confitentur / & ꝙ isti semper in dubium redeunt confessionis: quum forte diligentius ceteris confessi fuerint. Nec est in potestate talis / retinere motum phantasie/nisi in principio comprimatur: vnde sequuntur pericula corporis & anime ad tollendũ vel impediendum vtrius bona. Dixi aũt in veritate/ propter personas iterantes cōfessiones nō ꝙ in veritatescrupulose sint, sed quia nunꝗ̈ in veritate confitentur. ita ꝙ semper cōfitentur & nunꝗ̈ sunt confesse, tanꝗ̈ demones semꝑ penitentes & nunꝗ̈ se corrigentes.Confiteri autẽ ex deuotione pluries eadẽ peccata cum conscientia quieta/sine molestia confessorum/non conterendo in hoc tempus in alijs magis pijs aut vtilibus expen dendũ/& breuiter seruatis prudẽtie condōnibus, laudabile est.
6
Sexta/nuda: hoc ẽ nō vestita coloribus aut locis cooꝑientibus grauitatẽ pctĩ: & multo minus obscurantibus pctm̃/vt vel non ꝑcipiat̃ (hoc. n. esset nō cōfiteri) vel minus cōsideret̃ grauitas aut turpitudo pctĩ. ad cuius oppositũ recta tẽdit cōfessio/expectan do iustũ iudiciũ a chr̃i vices gerẽte. Propterea māifeste peccat̃.
7
Septima/ discreta: hoc est prudens. Et quantum ad verba/vt honestis vocabulis explicet sua peccata. Et quantum ad circunstantias, vt non nisi necessarias in peccatis carnis explicet/ si scit discernere necessarias a non necessarijs. Et quātũ ad modũ narrandi: vt que simul exprimi pñt nō diuisim dicant̃ / aut econtra. verbi gratia p̃t dici/ cōmisi furtũ decies. nō dicat̃ / semel furatus sum/& deinde iterũ furatus sum/ & post cōmisi vnum aliud furtũ &c. Hoc est. n. indiscrete cōfiteri/ & tedio afficere cōfessorẽ. & ꝑꝑea vt discreta sit confessio/ debet confessurus p̃meditari & preordinare qũo dicet / & que simul & que diuisim &c. Et quantũ ad querendũ idoneũ confessorẽ: non. n. tute quis se pōt credere cuilibet cōfessori occurrenti: qm̃ multa apparet multitudo confessorum ignorantium &c. Sed debet querere idoneũ scientia & authoritate, & bonum: hoc est qui credatur esse in dei gratia. De quibus confessoris cōditionibus in fra erit sermo. Nisi. n. discreta fuerit confessio/constat peccatum saltem imprudentie incurri.
8
Octaua/libens: hoc est nō ex metu pene/ sed ex amore sanitatis aĩe. sic. n. proprie volũtaria est cōfessio. Et ꝗa timor introducit charitatẽ sicut seta filũ, ad minorẽ spectat deuotionẽ/p̃parationẽ seu dispōnẽ/ ꝙ aliquis male libenter confitetur: ex quo tñ vincit seip̃m & confitetur/ sufficit ad salutem imperfectorum.
9
Nona/verecunda: hoc est erubescens apud semetip̃m penitentẽ/dũ non solũ ad memoriā sed verba reuocat̃ turpitudo feditas ꝓprie aĩe. Erubescens quo apud cōfessorẽ: hoc est nō quasi ĩactando/non quasi narrando historiā, sed estimando turpitudinẽ pctō℟ suo℟ cōfiteat̃ ꝑ modũ erubescẽtis ꝓpriā turpitudinẽ. | Verecundia autẽ proprie dicta (hoc est timor opprobrij, id est defectuosum inde haberi a confessore) passio concomitans est: que ex dei gratia imputatur ad partem satisfactionis si pro dei amore amplectendo superatur.
10
Decima/ integra. quantum ad peccata mortalia alias non cōfessa tam certa ꝗ̈ dubia / & eorum circunstantias necessarias. Confessio. n. non integra non est confessio que est materia sacr̃i penitentie, sed confessionis simulatio: quia ex propria rōne repugnat sacramenti forme, hoc est absolutioni: impium est. n. a deo dimidiam sperare veniam. Dupliciter autem contingit cōfessionem non esse integram. vel per se vel per accidens. Tunc est confessio per se non integra/quando ex intentione seu voluntarie dimidiatur. & sic truncata confessio non valet: immo est nouum peccatum mortale sacrilegij contra sacramentum penitentie. Tunc autẽ confessio est non integra per accidens/quando non voluntarie dimidiatur: puta quia per obliuionem relinquit̃ aliquid quod necessario fuisset confitendum. & confessio sic non integra valet: quoniam est per se & formaliter integra, & per accidens ac materialiter dimidiata: actus autem iudicandi sunt formaliter & per se/ & non per accñs & materialiter.Opus est autem hic non paruo sensu / ad discernendum in singularibus si per se aut per accidens confessio ab integritate recedit: quia multipliciter vtrun euenire potest. Dimidiatur siquidem confessio per se & formaliter, vel directe: vt quum intendit confitens tacere aliquod necessarium: siue hoc occasionem ha/ beat ex verecundia / siue ex pusillanimitate / siue ex quacun alia illicita causa. Vel indirecte: vt quum confitens negligit discutere conscientiam suam, paruifaciens in suo affectu aut valde notabiliter in effectu / si aliquid necessarium confessioni omit tatur. Tunc enim redit actus in naturam sue forme, & perinde est ac si formaliter fuissetintentus: quia sicut actus virtuo sus est non solum qui centrum attingit / sed etiam qui prope | centrum. ita non solũ vitiosus est qui directe intendit formam vitij/ sed qui prope illā ex obliquo tendit. Clare siquidẽ liquet/ꝙ qui tā parum curat de integritate cōfessionis vt vel in affectu par uifaciat si non sit integra/vel in effectu hoc est in actu discutiẽ di ita se habeat acsi paruifaceret integritatem (hoc enim est valde notabiliter in effectu) tendit ad dimidiandā confessionẽ/ tanꝗ̈ per se & formaliter dimidians. & propterea vtro modo di midiatio est perniciosa, & facit confessionem non valere.
Dimidiatur quo per accidens & materialiter tm̃ cōfessio, vel ex obliuione/vel ex insufficiente discussione ꝗ̈uis diligente (siue hoc cōtingat ex ignorantia iuris siue facti: & breuiter qũocun contingat preter intentionem cōfitentis, facta iuxta conditionẽ suam diligentia/ita vt vere credat se diligenter confiteri. Nā tũc constat confessionẽ non esse per se dimidiatam/nec ex propinquo affectu ad formam dimidiate reduci) vel quia ordinarius cōfessor superior non audit nisi cōfessionem casuũ reseruato℟. cōfessio siquidem illa qua quis hñs multa mortalia/cōfitetur ep̃o vel eius vicario vnũ mortale reseruatum, est confessio nō integra per accidens & materialiter: quia non ex voluntate penitentis prouenit non integritas, sed ex parte talis confessoris reseruantis &c. Et propterea huiusmodi confessio quamuis non integra/sancta est: sic nan sancte matris ecclesie vsus habet: nec oportet sapere plusꝗ̈ oportet/ sed sapere ad sobrietatem. Caue autem ne er res/dicendo absolutionem illam quam impendit episcopus huiusmodi peccatis non esse sacramentalem. Ex hoc nan ꝙ confessio illa partialis est sacramentalis (quod patet & ex eo ꝙ sigil lum confessionis illius est sacramentale: potest. n. ep̃s sicut quilibet confessor iurare se nihil scire. & ex eo ꝙ aliter penitentes essent delusi: quia nō intendunt nisi cōfiteri/nec tenẽtur nisi cōfessione sacr̃ali ire ad ep̃m) consequens necessario est/vt absolutio quo sit sacr̃alis: nec est hoc vertendũ in dubium.Nota diligẽter hic ex hoc vsu eccłie hr̃i mirāda: scilicet ꝙ aliqua cōfessio | non integra aduertenter/est salutaris. & ꝙ aliquod peccatũ est quando bis confitendũ: quia penitens debet proprio sacerdoti/ non sacerdotibus/ omnia sua peccata integre confiteri. de pe. & re. omnis vtrius sexus. & nihilominus tenetur confiteri reserua tum pctm̃ ep̃o/si non cōfert authoritatẽ proprio sacerdoti. Vtrũ aũt ho℟ desinit esse mirabile/ cōsiderantibus vtrũ euenire per accidens. Confessio nan suapte natura debet esse integra, ac per hoc vni sacerdoti: alioquin non esset confessio / sed confessiones. sed quoniam per accidens est / ꝙ sacerdos iste cui hic cōfitetur/ non habet potestatẽ absoluendi ipsum ab omnibus que cōmisit, ĩdeo per accidens & peccatum reseruatũ/huic confessum/recon fitendum est episcopo: & confessio partialis euenit salutifera.Vltra predictos autem tres modos quibus confessio per accñs non integra inuenitur, quartus quo est/quo etiam per accidens non integra admittitur confessio: quum quis non potest explicite confiteri peccatum suum abs reuelatione cōfessionis/ vel abs periculo fame vel vite aliene. Tunc. n. aut differat confessionẽ/ vsquequo confessor habeatur abs hmōi sequelis (qm̃ perinde se habet ac si non haberet copiā cōfessoris: quia nō reputatur cōfessor qui non pōt omnia audire) aut si opus fuerit / cōfiteatur cũ reliquis explicite/illud seu illius circunstantiam implicite/cũ animo confitendi explicite de hoc quum copia cōfessoris ad hoc idonei erit. Et tunc confessio ista esset non integra per accidens: quia non ex intentione penitentis/ sed ex carentia confessoris integri. Hanc doctrinam ego non approbarem, nisi viderem in supradicto ecclesie vsu confessionem non integram per accidens quando admitti, & rationem suffragari: quia est per accidens non integra. melius videtur prouideri conscientijs cōicantium si sic confiteantur/ꝗ̈ si cōicent dilata tota cōfessione.Memento hic ponere in practicā ea que diximus in tertia cōditione cōfessio nis de occultato habitu/si fieri potest, anteꝗ̈ precipites sentẽtiam ꝙ deficit confessor integre potens omnia audire.
11
Vndecĩa. secreta/exclusiōe internũcij/epłe & testis. Ex eo. n. ꝙ confessio fit sacerdoti in persona dei/excluduntur testes. ex eo vero ꝙ sacramentalis tam actio ꝗ̈ passio personalis est/excludun tur tam epistole ꝗ̈ internuncij. Monstrat autem hoc veritas for me sacramentalis quum dicitur absoluo te: nam li te demōstrat presentem personam: sicut in consecratione eucharistie li hoc de monstrat contentum sub presenti hostia. Et propterea non pōt quis sacramentum penitentie per procuratorẽ suscipere nec per scripturam: sicut non potest baptizari quis per procuratorẽ nec per scripturam.Verum aduerte hic perspicaciter duo. Primo quo ad confessionem per interpretem / ꝙ licet in casu quo non propria lingua intelligitur/possit fieri confessio per interpretem, non tamen tenetur aliquis ad hunc modum confitendi: quia nō tenetur nisi sacerdoti confiteri per seip̃m. & tanto minus/quāto interpres quum non se teneat ex parte sacerdotis cui vt deo pctā reuelantur/ sed ex parte penitentis ex cuius ore loquitur, non tenetur sigillo cōfessionis proprie dicto/ sed sigillo fidelitatis tenere secreta confitentis peccata. Secundo quo ad scripturam: ꝙ licet mutus non valens signis cōfiteri/ possit per scripturam pñtialiter manifestare sua pctā, non tñ tenetur ad hũc modũ cōfitendi: ꝗa scriptura ex sui natura est publica: cōfessio autem ex sui natura est secreta. Et si fiat pñtialiter, debet penitens tenere scripturam in manibus suis/& non tradere in libertatem confessoris, vt sic minus habeat de publico.Habere autẽ pctā scripta ad succurrendũ memorie confitentis / & ex scripture lectione confiteri, laudabile est adminiculum humane memorie ad integre confitendum. Absolutio autem nullo pacto potest fieri in scriptis tm̃. & si fiat siue in p̃sentia siue in absentia / nulla est: sicut si verba forme eucharistie aut baptismi in scriptis proposita sint/nihil operantur ad sacramentum.Expedit autẽ aduertere/ꝙ mutus a natiuitate/confiteri tenetur ꝑ nutus & signa vt melius potest. Is aũt qui postea factus est mutus, si scit legere, tenetur cōfiteri | modo quo potest. Potest autem sine periculo vllo publici signi confiteri hoc modo: vt habeat vnum folium in quo sint a quocun scripta noĩa oĩum spẽ℟ pctō℟ mortaliũ/& circũstantia℟ necessaria℟, & vnũ aliud in quo sint numeri: & rursus habeat aliquas scedulas. in vna contineatur cōmisi / in alia estimo seu credo/in alia dubito/in alia non recordor. Et sic posset complete cōfiteri/monstrando digito in folio pctm̃ de quo remordet ip̃m conscientia/& similiter eius circunstantiā / & siłr nume℟. & si est numerus nō certus sed estimatus, potest simul mōstrando numerum monstrare scedulam estimo. Et iuxta hunc modum etiam si inter loquendum subito moreretur / nulla potest sequi manifestatio cuius peccati: vt clare patet. Et propterea non excusaretur a p̃cepto cōfitendi mutus negligens sic vel alio modo confiteri/si per nutus impotens est cōfessionẽ ꝑficere integram.
12
Duodecima/lachrymabilis: hoc est contrita: hoc est cũ displicentia omniũ pctō℟ mortaliũ cōmisso℟ supra omne odibile/& cũ proposito vitandi omne pctm̃ mortale supra omne vitabile. Has. n. duas condōnes exigit contritio humana: alioꝗn contritio non est.Ve℟ quia de cōtritione in ordine ad cōfessionẽ pñs est doctrina, scito multipliciter admitti cōfessionẽ pro lachrymabili. In primo gradu lachrymarum sunt confitentes cum vera con tritione: hoc est humana/ formata charitate: imitantes illum qui ait. dixi confitebor aduersum me iniustitiam meam dño/ & tu remisisti impietatem peccati mei. & illam de qua dictum est. dimissasunt ei pctā multa qm̃ dilexit multum. In secũdo gradu sunt confitentes vere contriti cōtritione humana: qui sicut nihil sibi conscijsunt, ita nec olei in proprijs vasis sunt conscij/exeun tes obuiam sponso & sponse. Et hos credimus fieri de attritis con tritos contritione formata virtute clauium: ita ꝙ si contingit hos cōfiteri informes/ absoluti tñ formati regulariter sunt. In tertio gradu sunt cōfitẽtes cũ attritione quidẽ laudabili / cōtritione aũt ambigua. Et hisunt tā illi ꝗ dicũt displicer̃ sibi offensas patratas | in deũ/& intendere in futu℟ cauere a pctĩs mortalibus secũdũ posse suũ, ꝗ̈ illi qui ita se hñt ad deũ cōfitendo/ sicut se habẽt ad hoĩes maiores offensos quũ petũt veniā/ dicentes. displicet mihi ꝙ te offendi, amplius te nō offendam/parce mihi. Vtri. n. dolẽt de p̃terito/ & intendũt vitare in futurũ. Sed qm̃ p̃t animus eo℟ dupliciter esse affectus (vel ita vt virtualiter intendant pctā vi tare supra omne vitabile/ & similiter ꝙ virtualiter displiceat eis mortale cōmissum supra oẽ odibile: vel ita vt virtualiter non se extendat ad hec: quia nec dilectio dei acquisita seu humana tm̃ dominatur in corde/vt preponat vere dei amorem & obedientiam omnibus delectabilibus/honorabilibus & vtilibus) ideo dubia est horum contritio. Nam si primo modo sunt affecti/ essent contriti contritione saltem humana: si vero secundo mō/ non essent etiam humana contritione contriti. Vtrorũ tamen confessio ab ecclesia vt lachrymabilis admittitur: non audeo tamen dicere ꝙ vltimo modo dispositi regulariter fiant virtute clauium de attritis contriti.Non sunt autem penitentes in tentationem precipitandi a confessore nimis zelante / & imprudenter inuestigante an displiceant sibi cōmissa supra omne odibile in particulari, puta mortem / paupertatem &c. aut si intendit vitare mortalia supra omne vitabile: puta direptionem / occisionem &c. multos enim huiusmodi interrogatio induceret in tentationem. Sed si dubitat rationabiliter de tenui displicentia vel proposito vitandi, declaret sibi quid importat peccatum mortale: scilicet refutare deum pro vltimo fine: quod quantum ad factum/licet non quantum ad affectũ, perinde est vt refutare deum pro deo. ac proinde videat ꝙ si dixisset regi / nolo te in regem, quantum esset dolendum & cauendum si semel impetraret veniam, & ꝗ̈ fortiter & firmiter proponeret se omnem suam diligentiam adhibiturum vt in futurum non incideret in tantum excessum. ita in proposito compareat coram deo/petendo veniam, dolendo ꝙ totiens deũ | refutauit pro vltimo fine / ac pro deo (quia ex sua deitate est vltimus finis omnium & ciuium celestium) & proponat nō se facturum similem iniuriam deo. Et hortetur eum ad amorẽ dei super omnia: & ꝙ ex amore hmōi debeat dolere de p̃terito, & proponere vitationem de futuro. scriptum est. n. ꝙ charitas operit multitudinem peccatorum. Et sic accendet cor penitentis, & non ponet in periculum tentationis.In quarto gradu sunt confitentes cum attritione sola, quia eorum incontritio certa est: quibus scilicet displicent peccata preterita/ & vellent vitare futura peccata, sed in veritate hoc non volunt. habent siquidem velleitatem vitandi futura, sed non habent voluntatem delibe ratam ad vitandũ futura peccata. Tales sunt vsurarij/aut alias tenentes alienum qui nolunt restituere: & similiter omnes in concubinatu existentes: & pirate qui nolunt statum illum deserere: & vniuersaliter qui non sunt parati intentione & proposi to vere deliberato deserere peccare mortaliter. Horum confessio admittitur ab ecclesia, sed non ad absolutionem: tales. n. nō sunt absoluendi: vt patet extra de pe. & re. ca. quod quidam. sed sunt crebris & salubribus monitis ad penitentiam veram inducẽdi.
13
Tertiadecima / accelerata: hoc est post cōmissum mortale nō dilata si cōmoditas confitendi adest. Et sic intellecta hec conditio, quantum ad exequutionem confessionis/consilij est/non pre cepti: quantum autem ad propositum confitendi, periculi est/ne subito preoccupatus morte non habeat spatium penitendi. Et quantum ad vitationem huius periculi, seu quātũ ad recessum a statu peccati mortalis, tenetur homo statim habere propositũ confitendi. non autem quantum ad vitandum nouum peccatũ mortale: hoc est si homo vult assequi recessum a peccato mortali & a periculo moriendi sine penitentia, tenetur necessario ad statim habendum propositum confitendi &c. si tamen post cō missum mortale hoc nō proponit/non propterea peccat de nouo mortaliter. Et rō dictorũ est: quia preceptũ tam de cōfessione ꝗ̈ | de illius proposito/est preceptum affirmatiuum: precepta autem affirmatiua obligant quidem sempersed non ad semper/sed pro loco & tempore: hoc est tempore necessitatis. Et propterea si articulus necessitatis non occurrit, sufficit ad salutem semel in anno confiteri/iuxta ecclesie determinationem: ita ꝙ nunquam contemnat confiteri, proponat autem quando necessitas exiget / hoc est quando tenetur/conteri. De quo vide in fra de contritionis tempore.Tempus autem necessitatis respectu actualis cōfessionis nescio aliud ꝗ̈ tempus periculi mortis ex diuino iure/ & se/ mel in anno ex determinatione ecclesie. Ad ministrandum autẽ sacramenta sine nouo peccato mortali/ eadem suscipienda/& alia eiusmodi que mundam exigunt conscientiam, contritionẽ sufficere constat: dicente apostolo de supremo sacramento. ꝓbet autem seipsum homo/& sic de pane illo edat. & nullo diuini aut humani iuris vinculo ad confessionem cogente sub p̃cepto peccati mortalis apparente.
14
Quartadecima/fortis: hoc estsuperans timorem retrahentem a confitendo & explicando peccata. Et licet timor debeatita su perari/vt penitens audeat per semetipsum peccata sua dicere: si tamen fortitudo tanta est/vt vel per semetipsum dicendo vel in terroganti confessori respondendo / omnia confiteri deliberet & opere compleat, sufficiens fortitudo est: quia timor non domina tur in animo ad dimidiandam confessionem. Et licet persona ali qua nunquam auderet dicere aliqua peccata nisi interrogata: ex quo tamen intendit non complere confessionem nisi explicatis omnibus/ & tantum facere vt interrogetur ita & taliter ꝙ dicet omnia, sufficienter fortis est vt mulier. Si autem potius sacrilegium dimidie confessionis mauult incurrere ꝗ̈ explicare peccata / quia confessor abs interrogatione de illis concludit cōfessio nem & absolutionem impendit, eterne damnationis mortem in currit ex sua timiditate.
15
Quintadecima/ accusans: hoc est sibijpsi imputans peccata, | nō celo/non diabolo/non mundo/nō carni/nō socijs/nō cōplexio ni &c. Siłr accusans se /non excusans: nā circunstantias aggrauantes debet explicare, excusantes aũt debet tacere. imperfectionis siquidem est has afferre: criminis autem non parui est/reijce re iniquitatem suam in alias causas.
16
Sextadecima ac vltima est/parere parata: hoc est ꝙ penitens sit paratus ad satisfactionem pro peccatis suis debitam iuxta arbitrium cōfessoris: alioquin sacr̃m penitentie imperfectum esset/ carens tertia sui parte que est satisfactio. Intellige aũt hanc conditionem appositam secundũ cōem penitentium cursum. cōiter enim cōfitẽtes de mortalibus/veniunt nō vt qui satisfecerint/sed satisfacturi de suis peccatis. Si constaret enim aliquem satisfecis se, sufficeret ei ꝙ secundum preparationem animi esset sic dispositus / ꝙ est parere paratus si debet satisfacere. & hoc includitur in hoc ꝙ dicitur parere paratus ad satisfactionẽ debitam. Siquis autem tam parum dispositus est ad penitẽtiam/vt nullam velit acceptare a se agẽdam in hac vita satisfactionem/ sed absolui pe tit remittendus ad penam purgatorij, absolui pōt/tanꝗ̈ parere pa ratus per satisfactionem purgatorij: ne desperatus in infernum se precipitet, a quo nō multum distare videtur qui in hmōi ꝑtinacia persistit. Et tunc confessor absolueret a peccatis/ & non ligaret ad penam, sed ligatum ad penam relinqueret foro acerrimo diuinæ iustitiæ puniendum temporaliter. Nec sacramentum penitentiæ esset omnino perfectum secundum suæ materiæ par tes integrales: quia sacramẽta omnia ad presentẽ vitam spectant, in qua satisfactio valde manca esset. Hic tamen defectus non annullaret sacramentum: quia essentialia saluarentur.

Confessio Iteranda

/considerari debet vel ex parte penitentis vel ex parte cōfessoris. Et quia in cō/ fitente quattuor inueniuntur (scilicet contritio/confessio/ satisfactio/& habilitas ad sacramentũ) ideo sigillatim pertransire hec oportet / vt clarior sit doctrina.
Contritio igitur ex duobus integratur: scilicet ex displicentia preterito℟/ & proposito vitādi futura. Si totaliter deficeret cōtritio/esset sine dubio iteranda confessio: quia nec cōfessio esset sed cō fessionis simulatio vbi totaliter contritio deficeret. Impossibile siꝗ dem est/vt confiteat̃ quis sine aliqua displicentia pctĩ: nā qui cō fitetur/proponit suũ pctm̃ vt malũ proprium quo desiderat carere: & ꝗ̈tum appetit exonerari/tm̃ sibi displicet peccati onus. Qui aũt solum narrandi gr̃a cōfiteretur, non nisi equiuoce confitere tur: confessio. n. sacr̃alis/detestatiua est pctō℟ confitentis. Quod si attritio pro parte inuenit̃ (puta quia displicet offendisse deũ, sed non habet ꝓpositũ vitandi futura/ꝗ̈uis hẽat velleitatem: pu ta non habet aĩum restituendi aliena/nō habet animũ relinquen di cōcubinam/ꝗ̈uis vellet non offendere deũ) ex tali defectu cō tritionis pnĩa redditur nō vera: vt patet de pe. & re. ca. quod qui dam. & absolutio neganda est. Et proculdubio sacrilegium cōmittit tā confessor talẽ absoluens/ꝗ̈ penitẽs absolutionẽ suscipiẽs: quia iniuriam inferunt sacr̃o penitentie. Et qm̃ talis sic cōfitens/ sicut in sue attritiōis defectu ꝓponit se deo vt impenitẽtẽ (quia vt perseuerantem in peccati mortalis statu scienter & aduerten ter) ita eccłie clauibus proponit se similiter vt impenitẽtem/explicando suum animũ non deserendi statum peccati mortalis, ideo confessio huiusmodi est iudicio meo iteranda de necessitate quātumcun integra fuerit: non quia fuit informis, sed quia per se fuit contra formam sacramenti: nam sciens & prudens proposuit se vt inabsolubilẽ.Si demum contritio ambas par tes habet / scilicet displicentiam preteritorum & propositum vitandi futura, sed imperfecte (puta sic se habet acsi hominem offensum placaret: puta parce preteritis / decetero non te offendam) ex huiusmodi imperfectionibus contritionis non est iteranda confessio: quia perfecta contritio etsi exigitur ad deletionem peccati apud deum, non tamen exigitur ad deletionem peccati apud forum penitentialem ecclesie: pōt. n. | nostra vera confessio esse informis. Et nisi posset esse informis/ nullus esset certus se esse vere confessum / & oporteret hominẽ semper de iteranda confessione solicitari/& nunquā confessioni finem imponere: quod ecclesie aures pias offendit. Rursus nisi confessio posset esse informis, oporteret probare hanc exceptionẽ sacramenti penitentie/ ꝙ solum inter sacramenta nō potest esse informe. nam reliqua omnia sacramenta possunt esse vera & in formia simul: vt patet discurrendo per singula. Potest igitur sacramentum penitentie verum esse & informe simul.
Ex confessionis autem vnico tantum defectu redditur cōfessio necessario iteranda: scilicet si non est integra. Et hoc etiam intelligitur si per se & formaliter (hoc est si voluntarie) non est in tegra ex parte confitentis: vt superius declaratum est. Contingit autem hoc (vt etiam predictum est) dupliciter. vel quum con fitens/ex verecundia &c. tacet aliquid necessario dicendum. vel quum tam crasse cogitat de confitendis/ vt omittat ea que communiter omnes confitentur: puta si non habet animum absti nendi a mortalibus: quod etiam minime muliercule explicare solent. Hec. n. & similia reducunt confessionem dimidiam ma terialiter/ad dimidiam formaliter/ propter propinquitatẽ animi ad incuriam de integritate confessionis.
Ex satisfactionis autem defectu/nullum scio casum quo rite confessus & absolutus teneatur necessario confessionem iterare. Nam si satisfactionem a confessore impositam/in peccato mortali perfecit, non propterea iterare tenetur confessionem: quoniā sine penitentia sunt dona dei: vt dicitur ad ro. xi. Et si satisfactio informis non valet vt satisfaciat deo, sufficit tamen ecclesie/non minus ꝗ̈ confessio informis. Si quo satisfactionis iniuncte peni tens est oblitus, non propterea tenetur iterare confessionem: tum quia sine penitentia sunt dona dei. Tum quia potest commutari/ estimando ꝙ satisfactio oblita non excedebat tria psalteria / aut annũ ieiunij/aut elemo synā centũ ducato℟/& hmōi. Tum ꝗa | penitens non tenetur ad peragendam iniunctam satisfactionem/ nisi vt satisfaciat soluendo temporalem penam a se debitā/iam taxatam & acceptatam. & propterea si omittat illam abs con temptu, nihil aliud nisi peccatũ omissionis incurrit/ & in reatu temporalis pene non solute perseuerat. Ex nullo autem horum constat sequi ꝙ debeat iterare confessionem: sed ꝙ debeat penitentiam delicti agere/ & satisfacere illam vel equiualentem soluendo penam.
Ex inhabilitate demum confitentis ad susceptionem sacr̃i/ propter ecclesiasticas censuras (quia scilicet est excōicatus siue maiore siue minore excōicatione: vtra siquidẽ excludit a passiua participatione sacr̃o℟) impediri sacr̃m/pōt dupłr intelligi. Primo vt sacr̃m nullum sit. Et iuxta hunc sensum non verificatur: qm̃ sicut cetera sacramẽta ab excōicatis sumpta/sunt vera sacramenta, ita & sacramentum penitentie. Secundo vt sacr̃m in iudiciũ sibi sumatur. Et hic est sensus verus: quia excōicatus/ ab omnibus excluditur sacramentis, & nullum sacramentum ab excōmunicato suscipitur abs sacrilegij crimine.Et quoniā alia est questio an excōmunicatus /illicite & indigne immisceat se sacramentis, & alia questio an excōmunicatus suscipiat ve℟ sacramentum quodcũ sit illud: & veritas nostri propositi ex fecunda pendet questione. ideo si ve℟sacr̃m penitentie suscipitur ab excōicato, nō habet excōicatio vnde cogat ad sacr̃i pñie iterationẽ: si autem sacr̃m ab excommunicatione annullaretur/ oporteret sacramentum iterari. Ex iure autem excōmunicationẽ annullare suscepta sacramenta non habetur: quum tñ multa ex cōicatis sint sic inhibita/ꝙ facta sunt irrita: vt acquirere beneficia/eligi &c. Vnde consequens est vt excommunicati confessio ĩntegra si subsequuta est de facto absolutio sacramentalis / non sit necessario iteranda: sicut non est iteranda persolutio borarum canonicarum quas excommunicatus exoluit cum alijs solenniter in ecclesia, & tamen a participatione aliorum qui medie|tatem dixerunt/erat per excōmunicationem exclusus. Et sicut non est iterandum sacramentum matrimonij quod excommunicatus contraxit: & sicut non est iterandum sacramentum extreme vnctionis quod excommunicatus sumpsit.
Ex parte Autem confessoris/ iteranda confessio propter defectum potestatis vel scientie vel voluntatis est: quoniam hec omnia ad perfectionem sacramenti exigũtur.Et de potestate quidem constat secundum iura / ꝙ si deficit confessori potestas ordinis / quia non est sacerdos, aut potestas iurisdictionis/quia nec ordinariam nec delegatam iurisdictionẽ quouis modo habet, aut vsus potestatis/quia est excōmunicatus maiore excōicatione/aut suspensus ab hmōi vsu, confessio iteranda est: quia absolutio nulla fuit. Et ideo sacr̃m nullum fuit: quia defuis ipsius forma que est absolutio.Memento tamen hic supradictorum de absolutione: scilicet quando gesta tenent ratione publici officij propter cōmunem errorem facti cũ titulo: quia tunc tenet etiam absolutio sacramentalis/nisi deficeret ptās ordinis: quia potestas ista non potest suppleri a iure positiuo. Hodie quo propter constitutionem concilij constantieñ. sub martino. v. non est iteranda confessio absolutorum ab excōicato &c. nisi fuisset denunciatus/ aut ꝑꝑ notoriam ꝑcussionẽ clerici excōicatus: quia canon ille concedit receptionẽ sacramentorum ab excommunicato/nō releuando excōmunicatum: constat aũt ꝙ absolutio non est in fauorem absoluẽtis sed absoluti. Si vero confessori potestas defuit absoluendi a solis casibus aliquibus reseruatis / de quibus penitens ei est confessus & de facto absolu tus ab eodem, quando sibi constabit hic confessoris error/non te netur iterare confessionem totam/ sed confiteri de illis reseruatis tantum/sicut si tunc fuisset missus ad episcopum pro absolutio ne illorum.
Ex defectu vero scientie quando confessio est iteranda vel nō iteranda/relinquo prudẽtis arbitrio: vt fingularibus condōnibus | penitentis & confessoris pensatis/iudicet si confessio sit iteranda. Hoc aũt dico: quia ad sacr̃m hoc sufficit / vt sacerdos intelligat que cōfitetur penitẽs esse pctā & mortalia/quo ad cōia, & iudi cet istũ esse absoluendum/ & sciat absoluere &c. Sed respectu istius vel illius penitentis/pōt tanta esse ignorātia vt ip̃emet peni tens cognoscat se nō cōfessum. Et pōt esse sine scientia/tāta practi ca, vt fuerit sufficientior multis doctis confessoribus.
Ex parte demũ voluntatis/si finxit absoluere & nō absoluit/ aut si non erat tunc mentis compos (quia deficiẽte ei vsu liberi arbitrij) aut quia noluit absoluere, cōfessionem iterare oportet: quia sine vera absolutione sacramẽtum nullum est.Memẽto inter omnia hec/ꝙ quando oportet iterare cōfessionem, si eidem confessori persona confitetur/non oportet iterare particulariter re plicando, sed sufficit dicere. dico meam culpā de illis omnibus que alias dixi pa. v. & penitentiam taxatam ab eodem in memoriam reuocare saltem modo superius explicato. Vt sic confessio olim facta perficiatur & continuetur cũ noua contritione/ satisfactione & forma sacramenti.

Confessor Debet habere quin conditiones

: ptātem/ scientiam/prudentiam/bonitatem / sigillũ.Et de potestate quidem tam ordinis ꝗ̈ iurisdictionis dictũ est & paulo ante/ & in verbo absolutio.
De sciẽtia autem in ca. omnis vtrius sexus. de pe. & re. dr̃. Sit discretus & cautus, vt more periti medici superinfundat vinum & oleum vulneribus sauciati: diligenter inquirens & peccatoris & peccati circunstantias, quibus prudenter intelligat quale debeat ei prebere consilium & cuiusmodi remedium ad hibere / diuersis experimentis vtendo ad saluandum egrotum.Vnde euidenter apparet/confessorem oportere habere scientiā inquisitiuam de circunstantijs peccatoris & peccati/& scientiā medicatiuā anime egrote. Et prima quidẽ sciẽtia necessaria est simpliciter cōfessori ad cognoscendũ & iudicādũ. q cōstat esse | officium confessoris: quum vere & proprie sit iudex in foro pe nitentiali. Secunda autem scientia requiritur ad confessorẽ quatenus se habet vt medicus anime. Et quia hoe non conuenit con fessori nisi metaphorice/nec totaliter nisi sit pastor, ideo ista secunda scientia minus requiritur ꝗ̈ prima. Oportet ergo secundũ sacros canones confessorem habere tantam sciẽtiam vt sciat circunstantias pctōris & pctĩ: siue hec sciat latine siue vulgariter. Et quoniā inter circunstantias peccatoris & peccati constat com putari/si excōmunicatus est peccator / & si tenetur ad restōnẽ/ & si est in statu perseuerandi in pctō mortali / & siquid aliud est simile/& si pctm̃ est reseruatum superiori / & si confitens est sibi subditus quo ad hoc, ideo scire prima tria horum tenetur quilibet confessor: quartum vero (scilicet casus reseruatos) qui libet impotens absoluere a reseruatis: quintum autẽ quilibet qui non vniuersalis totius mundi confessor est. Et si confessor hec nescit/& alias est idoneus, anteꝗ̈ audiat penitentem/predicat ei vt liquidet se cum doctis si incidit in aliquam excommunicatio nem, & ꝙ det sibi notitiam casuum ibi reseruatorum &c. Sine autem hac prima scientia nescio excusare a peccato mortali audientem cōfessiones/nisi per accidens: puta quia penitens supplet scientia aut practica, aut conscientia/ quia scitur esse personam sine huiusmodi laqueis. Hanc autem scientiam non ita intelligo exigi vt omnia peccata & excōmunicationes & circunstantias in promptu habeat: sed ꝙ sciat sic/vt audiendo confessionẽ sciat dubitare de excommunicatione/de reseruatione/ de statu/de restitutione &c. vt habito consilio vel recursu ad librum sciat iudicare. Ratio autem necessitatis huius scientie est: quia sine illa officium iudicis exercet / cecus ceco ducatum prebens, & non nisi a casu recte iudicabit.Secunda autem scientia debet se ex tendere ad minus ad hoc / vt sciat oleo diuine misericordie vel vino diuine iustitie impenitentem emollire / desperatũ erigere/ pusillanimẽ cōfortare/au tremitter ead meliorẽ confessorem: & | breuiter in remedijs necessarijs ad salutem/aut per seipsumsciat prouidere/aut remittere ad alium meliorem seu doctiorem: vel saltem sciat seipsum exonerare/dicens. fili quere alium confesso rem pro salute tua, quia ego non possum mee conscientie satisfacere de casibus tuis &c.
Tertium necessarium confessori est prudentia: qua post admissum penitẽtem pro subdito/ hortetur vt dicat vt scit peccata de quibus ipsum conscientia remordet / & precipue grauiora/ permittat dicere etiam crassissimo modo: vt vel sic ipse confessor sciat quibus est inuolutus peccatis ille penitens/& de qui bus interrogaturus est. Deinde interroget prudenter circa proposita, & sique alia verisimiliter putat aut dubitat omissa: de re liquis non interroget. Interrogando autem non sit molestus/ nimis exacte querens numerum estimatum: non sit scandalo sus sibi aut penitenti/nimis querens circũstantias venereorum. Hoc nan vltra peccatum superfluitatis / est precipitare se aut penitentem in tentationem. Nimis autem queritur / quando ha bita peccati specie adhuc queritur. verbi gratia si mulier confite tur se cognitam extra vas naturale, sufficit/ & non queratur in qua parte corporis. Immo instruatur vt omnes vices quibus extra naturale vas est cognita/fimul adunet, & non aliter explicando dicat/peccaui extra totiens: nec ad plus tenetur. Et si peccatum est molliciei voluntarie/non queratur quomodo. & sic de alijs. Nec excusent se confessores super ignorantia aut desola tione penitentis: quoniam si declaretur penitenti ꝙ sufficit dicere speciem / & ꝙ non expedit dicere nec ad memoriam reuocare huiusmodi obscenos modos/sed doleat de offen sa dei, fugatur ignorantia/& aduenit consolatio. Et quod de his dixi / intellige de reliquis superfluis.Debet quo esse prudens in vocabulis, vt non nominet turpiter que turpe est audire: vt si de modo naturalis vsus coniugij instruendus est penitens, potest dicere ꝙ est vt mulier faciem babeat versus celum / & vir versus | terram: & sic intelliget si opposito modo fuerit / aut si spatulas habuit mulier ad virum. Et sic honestis vocabulis/quando oportet instruat penitentem confiteri & seipsum interrogare. Et hec sint dicta causa exempli.Multa opus est confessori prudentia circa media quibus penitentem inducere debet ad duo potissime: scilicet ad displicentiam maximam offensarum dei / & ad propositum firmum mutandi vitam ita ꝙ amplius non offendat deum mortaliter. Et ad primum quidem ex parte ipsius dei summi/optimi/creatoris/redemptoris/benefactoris/ gubernatoris &c. expedit procedere. Ad secundum vero/ excidẽdo causas quare cecidit: puta malam societatem / frequentationẽ talis loci &c. proponendo quo periculum mortis repentine / grauitatẽ ingratitudinis in recidiuo / exempla de terra sepe compluta & in fructuosa ad hebr. vi. & similia. His enim duobus debet precipue confessor studere: quoniam omnis fructus est vt auferat̃ pctm̃: & melius est audire duos bene ꝗ̈ viginti ꝑfunctorie.
Sit demum prudens circa satisfactionem imponendam, vt commensurata sit penitenti magis ꝗ̈ peccatis. Declaret quidem quanta peccatis suis debetur/imponatur fructuosa: exhor tetur ad reliquam per seipsum exoluendam. Nec laudo imponentes breuissimam satisfactionem tunc explendam/ quasi solā sacramentalem. testis siquidem est huiusmodi actio/animi mini me penitentis/minime reuersionis ad deum: cuius oppositum supponere debet confessor. immo talibus est differenda cōmu nio / & interim in operibus misericordie exerceantur. Non cognosco hanc prudentiam esse/sed cautelam non secundum vir tutem. Non est forus penitentie foro mercium similandus: non sunt confessores vt mercatores / vt dispendium patiantur si ad forum non concurritur. non eget christus nostris imprudentijs.Quartum ad confessorem requisitum est bonitas / vt scilicet sit sine peccato mortali: hoc est vt nullum habeat mortale pecca tum de quo non sit contritus formaliter vel virtualiter. Nam | siquis in peccato mortali existens ministraret sacramentum peni tentie, incurreret crimen sacrilegij: quoniam indigne tractat sacramentum, & quantum in se est / polluit sacramentum sua iniquitate. Et ideo qui accedit ad audiendas confessiones, debet prius probare seipsum saltem in generali / dicendo vere suam culpam de omnibus commissis / cum vero proposito amplius non peccandi mortaliter/& satisfaciendi deo &c. Et sic contri tus ministret sacramentum.
Quintum cōfessori necessarium est sigillũ confessionis: hoc est debitũ efficax secretam tenendi cōfessionẽ auditā. Reuelans. n. confessionẽ/mortaliter peccat: quia sacrilegij iniuriā infertsacr̃o: ex cuius natura est vt confessor nihil sciat vt homo.Vbi scito figillum confessionis/obligare ita ad secretum, vt nullo p̃cepto/ nullo metu/nulla vi excusari possit. Immo potest iurare se nihil scire/si de alicuius peccato quod in confessione tantum scit interrogatur. & si interrogatus fuerit an in confessione sciat talem furtum fecisse, potest libere iurare ego nihil scio: sed non addat in confessione. nec tenetur respondendo addere / nec respondere secundum mentem interrogantis.Et nota ꝙ si ego sciam cum toto populo magdalenā cōcubinam/ & magdalena mihi confessa sit de peccatis suis & specialiter de concubinatu suo, si ego postea dixero/magdalena confessa est mihi pctā sua/non reuelo confessionẽ: quia cōfessio non fit nisi de peccatis. Sed si dixero/magdalena confessa est mihi de concubinatu suo/ iam reuelo confessionem: quia concubinatus vt cognitus per confessionem / manifestatur. Et simile est de vsurarijs & de alijs peccatis. Et propterea confessor quum audire eum contingit confessiones publicorum peccatorum, licentiam petat a penitente loquendi de istis publicis, ad dicendum ꝙ iste cōfessus est de tali peccato/& reliquit illud/ & petit veniā de scandalo/& mādat restitui &c. Pōt tñ sine omni licentia dicere. ego audiui cōfessionẽ istius/rite cōfessus est/absolutionis bñficium impendi: | hec enim bona generalia potest dicere. Sed si non absoluit/& oporteat respondere interrogantibus, debet dicere/ ego feci offi cium meum/vel aliquid hmōi. Si tamẽ diceret/ego illũ non absolui, non esset de iuris rigore reuelator confessionis: quia ista ne gatio nullum manifestat pctm̃ confitẽtis: quia potest ex pluribus causis ꝓuenire. Ex parte quidem cōfessionis: puta quia confessio non est completa: vt contingit in producentibus vnā confessionem per multos dies: & ex alijs causis. Ex parte vero confessoris quia noluit absoluere: vt contingit his qui proprij capitis sunt. Ex parte quo penitentis/quia penitenti non satisfacit confessor: & ex pluribus alijs causis. Quia tamen suspicio non irrationa bilis/impenitentie confitentis ex his verbis quando generatur, non est dicendum / ego illum non absolui: sed ego feci officiũ meum. Nullo autem modo excusari posset/si diceret causam: puta non absolui quia non vult restituere / quia est impenitens seu obstinatus / quia non vult relinquere concubinam. Hoc enim manifeste confessionem reuelat.Curatus autem quum ad communicandum concubinarios / vsurarios & huiusmodi vocatur, non petat a confessore si est absolutus: sed etiam si ipsemet illius confessionem audisset / & non absoluisset, habeat se tanquam si nihil in confessione sciret / & dicat. quia iste hactenus fuit & est quantum apparet in tali peccato publico/ & pec catum publicum debet publica penitentia apud homines purga ri propter scandalum, ideo nisi publice constet te vel illum reliquisse peccatum / nolo communionem dare / nec ad ecclesiasticam sepulturam admittere. Et sic abs hoc ꝙ ipse reuelet cō fessionem / negabit communionem &c. iuste & sancte. Si quo diceret. ego non possum aut potui ipsum absoluere, quia non video penitentiam publicam de peccato publici concubina tus / apostasie/vsure &c. non reuelat confessionẽ: quia nihil dicit quod sciat per confessionem, sed quod tam ipse ꝗ̈ alij vident, scilicet non penitere publice de peccato publico. Quum debeat | publica penitentia precedere absolutionem si peccatum est publicum: ita ꝙ saltem debet penitens publice satisfacere publico ecclesie scandalo, docendo publice ꝙ reliquit concubinā/ ꝙ restituit/ꝙ &c. Aliud quippe est dicere/iste nō facit aut fecit pñiam publice: & aliud est dicere/iste nō vult penitere/iste est obdura tus in pctō suo. Hoc. n. cōfessor per confessionẽ scit: quia ille dixit cōfitendo/ego nolo relinquere statũ meum malum. Illud vero confessor videt sicut ceteri: & iō hoc tacẽdũ & illud dicẽdũ est.Extendit̃ aũt confessionis sigillũ nō solũ ad occultādũ pctā in confessione audita quatenus sunt pctā illius qui cōfessus est: sed etiam ad occultandũ omnia in confessione audita/ quatenus per illo℟ aliquid posset ꝑcipi vel in suspicionem duci pctm̃ aliquod illius qui confessus est.Et obligatur confessor sigillo cōfessionis siue absoluerit siue nō: qm̃ pctā sunt ei dicta nō vt homini/sed vt deo, siue subsequuta fuerit absolutio siue nō.Sed si nō in sa cramentali confessione sed secretum cōmittendo dicatur alicui/ hoc tibi dico in penitentia seu sub sigillo confessionis, non ꝑꝑea obligat ibi sigillum cōfessionis: qm̃ sigillũ cōfessionis nō pōt inueniri sine sacr̃ali confessione: qm̃ nō est humane authoritatis sed solius diuine instōnis vinculũ sacr̃ale. Et scito ꝙ hmōi secreta extra sacr̃alem cōfessionem dicta sub sigillo &c. si audiens non acceptat se reciꝑe sub sigillo/nō tenet̃: si vero acceptat, tenet̃ ex promissione sua iuxta alio℟ iura secretorum/minus ꝗ̈ si iurasset tenere secretum: quia iuramentum est maius vinculum ꝗ̈ promissio assimilandi sigillum confessionis.

COnfirmationis Sacr̃m

(quod chrisma vocatur) negligẽs acciꝑe / peccat: ꝗa debet esse sibi solicitus de sacr̃o cōmuni omnibus chr̃ianis ad robur fidei a chr̃o instituto. Non peccat tñ mor taliter si desit contemptus: quia sacramentum hoc nec est necessi tatis absolute nec ex exactione ecclesie.
COniuratio

COniuratio

Que & conspiratio dici tur (qua plures fide sibi inuicem prestita cōueniunt ad malum aliquod patrandum/vel ad se tuendum contra publicā potestatem/vel ad nō parendũ in aliquo) cōiter est peccatũ mortale & scandalosum: quia cōiter est contra bonũ publicum vel alicuius priuati, licet rarius hoc videat̃ accidere.
COnscientia

COnscientia

Etiam erronea obligat, intantum ꝙ si conscientia alicuius haberet ꝙ spuere in ecclesia esset peccatum mortale/ & tñ contra perseuerantem talem conscientiam spueret in ecclesia, peccaret mortaliter: quia quantum in se est/consentiret in peccatum mor tale formaliter. Et similiter si conscientia dictat ꝙ est veniale/ & tamen facit, peccat venialiter: quia quantum est ex parte sui/ consentit in peccatum veniale formaliter. Deponat autem hmōi erroneam conscientiam/ex se vel aliorum cōsilio: & sic libere operetur vt alij operantur.
COntemptus

COntemptus

Dupliciter in morali bus sumitur. Primo vt est peccatum: quo scilicet aliquis spernit proximum. Et vt est causa peccati: prout dicitur vnus peccare ex cōtemptu/ alius ex infirmitate/ alius ex ignorantia. Et primo quidem modo si proprie & formaliter intelligatur/ est peccatum mortale ex suo genere: quia est actus iniuriosus proximo/ledens quantum in se est notabiliter proximum. Contemnere. n. proximum / importat affectum deprimentem proximum a sua estimabilitate: opponitur siquidẽ contemptus proximi/estimationi illius. Et quantum bonum est homini estimari/tantum malum ei infert contemni. constat aũt hominẽ a multo℟ cōsequutione bono℟ impediri ex hoc ꝙ despicitur, & multum se sentire offensum quicun sentit se despici: | testantur hoc ire/rixe/pugne/scismata/bella/& innumera mala que homo committit ex hoc ꝙ despici non suffert. Quia igitur notabilis proximo irrogatur iniuria ex hoc ꝙ despicitur, patet ꝙ contemptus proximi est peccatum mortale/ formaliter loquendo, hoc est ex intentione contemnendi: nullus enim formaliter contemnit proximum / nisi qui spernit proximum vt spernat proximum: sicut nullus detrahit formaliter/nisi qui detrahit vt detrahat: & nullus contumeliam formaliter dicit/ nisi qui dicit vt contumelietur: & sic de alijs. Qui vero despicit proximum non vt spernat, materialiter tantum contemnit. Nec peccat mor taliter, nisi notabiliter offendatur proximus: tunc enim redit actus in naturam sue forme: sicut in detractione & similibus accidit. Est quo proximi contemptus peccatum veniale propter imperfectionem actus / vel ex parte imperfecti actus spernendi: vt contingit in primis motibus. vel ex parte rei in qua spernitur / quia minima est: quia parum pro nihilo reputatur. Et si paululum subsistes, videbis peccatum hoc materialiter sumptum / valde commune esse humano generi: vtpote a superbia procedens, a qua nisi speciali priuilegio nullus expers videtur.
Contemptus autem secundo modo (hoc est vt connumerat̃ specialis causa peccati/distincta contra infirmitatem &c.) est nolle subijci cui oportet subijci. Et hoc quo formaliter intellectum / ex suo genere peccatum mortale est. peccatum quidem / quia contra rectam rationem est. mortale vero: quia contra dilectionem dei vel proximi est/ nolle subijci cui oportet subijci. Nam contra dilectionem dei est / nolle subijci deo/ seu preceptis & mandatis & consilijs eius quibus oportet subijci: & contra dilectionem proximi est, si oportet illi subijci / nolle ei hoc debitum exhibere quod est subijci illi. Et propterea ex contemptu peccare / formaliter loquendo est peccare mortaliter. Vnde dicere verbum ociosum | ex cōntemptu/est mortale peccatum. Immo nolle sequi consilia christi (puta nolle ingredi religionem ex contemptu consilij chr̃i) est peccatũ mortale: hoc. n. nihil aliud est ꝗ̈ nolle subijci christi consilijs vt cōsilijs: quod tamen est de necessitate salutis. quāuis adimplere consilia christi/sit non necessitatis sed ꝑfectio nis. Et dicere verbum ociosum ex contemptu /est dicere verbũ ociosum vt faciat contra legem dei que inhibet verbum ociosum. Hec autem maxima peccata raro accidunt nisi pessime di spositis seu habituatis, intantum vt ex odio legum & legislato℟ operentur: contemptus. n. formaliter contra superioritatem legis vel legislatoris directe tendit.
Aduerte hic duas distinctiones. Prima est inter consolationẽ & subiectionem. Propter quam puella indignata parata se vestire puerũ, que dicente matre/indue puerũ/non vult vestire illum ne mater habeat consolationem de bene induto puero, nō peccat ex contemptu/sed ex indignatione. nec indignatio ducit illam ad contemptum: quia illa non eligit non subijci, sed non consolari. Nec preterit mandatum vt non obediat/sed vt nō con soletur. Et simile est de similibus iudicium.Secunda est inter contemptum simpliciter vel secundum quid. Propter quā sub/ ditus qui dicente prelato claude hostium/vt non faciat verbum prelati in hoc tamen minimo / paratus absolute obedire omittit claudere ostium, non peccat mortaliter: quia non contemnit simpliciter sed secundum quid mandatum prelati: hoc est quia non preterit illius mandatum vt faciat contra illius mandatum absolute, sed cum hac additione in minimo. Ita ꝙ li minimum minuit rationem mandati, ac per hoc minuit rationem contemptus: vt tanquam imperfectus actus non sit contemptus simpliciter, ac per hoc nec peccatum mortale. Et ex hoc capite verifica tur/ꝙ peccare venialiter ex contemptu in fra limites venialis/nō est peccatum mortale: hoc. n. est ex contemptu secundum quid peccare venialiter. Quum enim simpliciter & absolute quis | contemnit mandatum / non modificat illud ex minimo opere. Et econtra quũ quis ex hoc ꝙ de minimo agitur in contemptũ tendit, non ruit in contemptũ/sed sustentatur affectus a minimo tanꝗ̈ non contemnat: sicut in minimo furto sustentatur accipiẽs occulte minimum tanꝗ̈ non furetur.
COntentio

COntentio

Vt est nomen peccati, significat pugnā loquutionis nō secundum rationem/vel quantum ad modum vel quantum ad rem de qua est cōtentio. Vnde quando est peccatũ mortale & qñ veniale. Nam si contentio pugnat contra veritatem cognitam, erit iuxta veritatis naturam iudicanda: hoc est si veritas impugnata est veritas fidei aut necessaria ad salutem alicuius / siue quantum ad animam siue quantum ad corpus / siue quantum ad res seu famam/& breuiter si veritas est talis ꝙ eius mendacium esset perniciosum, contentio pugnans contra talem veritatem est per niciosa/ac per hoc mortale peccatum. Si vero huiusmodi veritas non est talis vt oppositum mendacium sit perniciosum, contentio contra illam peccatum veniale est. Et hec intellige forma liter, scilicet in pugnante contra veritatem ex intentione contra veritatem. Nam si ex alia intentione fit (puta propter exercitiũ aut disputationem) contentio non nisi materialiter est: que pōt esse & est sepe laudabilis. Si vero contentio a ratione discedat/ quia immoderata est (puta clamando &c.) sic communiter videtur peccatũ veniale: nisi forte scandalum haberet annexũ trahens ad mortale. De quo dic vt in fra de scandalo.
COntritionis

COntritionis

Quin sunt consideranda: scilicet differentia ab attritione / manteria/ modus/necessitas & tempus.Contritio tria exigit: displicentiam de commissis peccatis supra omne odibile/ propositum vitandi peccata supra omne vitabile/ & propositũ | confitendi seu satisfaciendi. Hoc tertium requiritur si homo nō est confessus: duo autem prima simpliciter & absolute exigunt̃.Ita ꝙ hinc habes differentiam ab attritione. Nam si alicui displicet peccatum quod fecit/sed non supra omne displicibile, non est contritio sed attritio. Et similiter si intendit vitare pecca tum/sed non supra omne vitabile, non est contritio sed attritio.Et scito ꝙ huiusmodi vera cōtritio dupliciter inueniri potest: scilicet formata vel informis: hoc est cum gratia & charitate iesu christi/& sine illa. Et homo quidem potest esse certus se habere contritionem veram/dubitando an sit formata vel infor mis: quoniam potest esse certus de affectu sue voluntatis ꝙ plus displicet sibi offendisse deum mortaliter / ꝗ̈ quodcun aliud malum, & similiter ꝙ plus intendit vitare mortalem offensam dei ꝗ̈ quodcun aliud: non tamen est certus propter hoc se esse in charitate & gratia dei. Vnde debet quilibet esse certus de con tritione humana, hoc est quantum ex nobis pendet: non autem de contritione formata diuina gratia. Hec de primo.
Materia vero contritionis (hoc est de quo debet homo con teri) constat principaliter esse peccatum mortale/& secũdario veniale. Et quia impium est dimidiam a deo sperare veniam, oportet conteri non de vno peccato sic & de alio non / sed de omni peccato mortali proprio.
Modus autem contritionis sufficiens adsalutem/ est vt homo qui multa habet mortalia in generali detestetur omnem suam mortalem in deum offensam / cum animo vitandi decetero vt dictum est: hoc est vt displicentia hec odio habeat commissa supra omne odibile / & propositum vitandi intendat supra omne vitabile. Sic nan contritio generalis est contritio virtualiter attingens omnia & singula commissa etiam oblita. Nec exigitur ad salutem habere singulas contritiones iuxta singula peccata / nec secundum numerum nec secundum spẽs peccatorum. testante hoc domino dicente de magdalena. dimissa | sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum: & non dixit quoniam dilexit multotiens.
Necessaria autem est contritio peccatori ad salutem: quoniam sine penitentia peccatum non remittitur. penitentia autẽ principaliter consistit in contritione: que necessaria fuit añ legẽ/ sub lege & tempore gratie.
Tempus aũt quo tenetur post cōmissum mortale quis cōteri, quantũ ad surgendũ a morte pctĩ/& vitandũ periculũ repẽtine mortis ac damnationis/determinatũ est ad statim: quia nec per momentum/tutum est licitũ stare in statu offense & ire dei. Quantũ aũt ad vitandũ nouũ pctm̃ transgressionis precepti de contritione/tempus est determinatum ad articulũ necessitatis: ficut in alijs affirmatiuis preceptis contingit.Duplex autem necessitas ex se cogit ad contritionẽ. Prima est periculũ mortis: quia tenetur homo in hac vita conteri. Secũda est susceptio vel administratio sacramẽti, & vniuersaliter exercitatio cuiuscũ actus exigentis necessario hominem sine peccato mortali: quia nisi conteratur tunc homo/mortale peccatum incurreret. Tertia vero necessitas scilicet ex precepto ecclesie semel in anno/scilicet tꝑe cōfessionis, non tute affirmat̃: ꝗa si attritus (vt p̃dictũ est) suscipit sacr̃m pñie & eucharistie, satisfacit precepto ecclesie.
Ex hoc autem ꝙ peccata memorie occurrunt/sicut non tenet̃ ad tunc confitendum ita nec ad tunc conterendum. Vtrun. n. est preceptum affirmatiuum/obligās tempore necessitatis, quod non constituit memoria. Sed tenetur semper ad non approbandum/ad non complacendum: quia ista sunt precepta negatiua, que obligant semper & ad semꝑ. Dies quo festos sanctificare noua contritione peccatorum/sanctum consilium ac omni obseruatione dignum est, non tamen preceptum: quia nec ex parte contritionis preceptum de cōtritione determinatur ad diẽ festũ, nec ex parte diei festi preceptum de sanctificatione festorum/ determinat sibi contritionem peccatorum.
COntumacia

COntumacia

pro quanto cōtra obediẽ tiam iudici debitā tẽdit/ peccatum est mortale. In cuius signum potest cō tumax excommunicari.
COntumelia

COntumelia

(qua quis malum culpe iniuriose in proximũ coram profert: puta tu es fur) peccatum mortale est formaliter sumpta: quia quantum in se est/ ledit proximũ in bono honoris. Dixi formaliter, hoc est ex intentione dehonorandi: quia materialiter (hoc est nō ex intentione dehonorandi) possunt verba contumeliosa etiā abs vllo peccato dici reprehensionis gratia, vel cum peccato veniali ex leuitate.
Memento quo hic & vbi ꝙ huiusmodi peccata mortalia ex suo genere/sunt venialia propter imperfectionem actus. vel quia primi motus/vel quia contumelia in minimo/vel quia ma terialiter tantum contumelia est: nisi forte notabilis lesio proximi inde sit.
COnuitium

COnuitium

duplicis iniurie nomen est. Quādo enim generalem sonat iniuriam in proximum/coram illatam ver bis: siue significetur malum culpe, vt esse sacrilegum/sicarium &c. siue malum pene: vt eẽ cecũ vel claudum. ita ꝙ contumelia est species conuitij. Quādo au tem sonat iniuriam plurium simul vociferantiũ iniuriose contra proximum: vt dicatur conuicium quasi conuocium a multitudine vocum. vt contingit sepe transeunti pauperi a leuibus personis iocose tamen fieri. Et vtro modo ex suo genere/ formali ter (hoc est ex intentione dehonorandi factũ) constat esse pctm̃ mortale: quia ꝗ̈tũ est ex intentione actus & loquentis/leditur ꝓximus in honore. Verũtamen propter imperfectionẽ actus (puta | quia materialiter tantum conuitium dicitur sine notabili detrimento honoris, aut quia non vere consensit vt dehonorandi gra tia conuitiaretur/sed quasi primus motus fuit quo ad hoc, aut quia in minimo non curauit dehonorare) veniale tantum pec catum incurritur. De exemplo autem dicto conuitiantium iocose/diximus, vt intelligatur conuitij significatio / non ꝙ iocose factum sit mortale: communiter enim veniale est conuitium iocosum. sed quod serio & formaliter fit / mortale est ratione dicta.
COrrectionis

COrrectionis

Qua subditi a suꝑioribus corrigi debent (siue puniendo factis siue increpando verbis: siue superiores sint prelati ecclesiastici siue domini seculares) omissio quādo/sicut/vbi &c. oportet, proculdubio peccatum est mortale / nisi propter imperfectionem actus sit veniale: quia preceptum de huiusmodi cor rectione/est preceptum de actu iustitie necessarie ad publicum precipue bonũ.Sed perspicere in singularibus casibus occurrentibus / si nunc huius hec correctio est de necessitate iustitie, non est facile. ita ꝙ in generali constat correctionem de qua loquimur non posse sine peccato mortali omitti quādo est necessaria ad rempu. si correctio incumbit propter bonum publicum, vel ad personam priuatam/si correctio exigitur propter bonum alicuius priuati: tenetur. n. superior ad exercẽdam iustitiam propter vtrun bonum. Sed quoniam contingit quando punitionem que propter bonum publicum esset absolute necessaria/pro pter incidentia non expedire tunc, sed eẽ differendā (vt dauid distulit punitionem ioab/qui occiderat duos principes) aut remittendā (vt dauid pepercit absalon qui interfecerat fratrẽ/ & pepercit nabal) aut aliter cōmutandā &c. ideo prudentia que circa singularia versatur/maximum locum habet circa huiusmodi correctionis preceptum exequendũ. Nec facile damnandi | sunt quinon omnia corrigunt / rationabiliter aliquas correctiones omittentes (isboseth quia minus caute increpauit abner ꝙ ad concubinam patris introisset / regnum perdidit. Dauid quia nunꝗ̈ increpauit amon suum primogenitum de stupro sororis/ reprehenditur a scriptura) nec facile excusandi sunt omittentes corrigere. Ex parte siquidem correctoris/ si conatur secundum prudentiam implere correctionis preceptum, in tuto a mortali peccato conscientia est/ etiam si quando erraret: esset enim tunc materialiter tantum transgressor, scilicet non ex intentione omittendi correctionem. & venialiter peccaret sicut & leuium correctionem omittendo/ propter imperfectionem actus ex parte materie.

COrrectionis Fraterne

(qua quis tenetur proximũ suũ corrigere verbo quando oportet &c.) omissio potest esse peccatum mortale & veniale. Est enim preceptum huius correctionis de p̃ceptis charitatis & elemosyne spiritualis. & ideo non quilibet venit corrigendus/sed indigens correctione: elemosyna enim non nisi indigenti danda est. Et quia est preceptum affirmatiuum/ obligat pro loco & tempore necessitatis: quando scilicet aliquis mor te peccati detentus probabiliter creditur mea correctione liberandus. ita ꝙ si credo ꝙ sine mea correctione resurget (puta quia est homo sue conscientie scrutator) aut nullam habeo probabi litatem ꝙ ex mea correctione resurget (puta quia nullam hẽo illius notitiam) aut dubito ꝙ egre feret correctionem & blasphemabit/vel nihil prodero, non teneor ad correctionem frater nam: quoniam tunc non sumus in casu necessitatis, quando scilicet aliquis morte peccati detentus / probabiliter creditur mea correctione liberandus: quia deest vel probabilis credulitas libe rationis/vel deest necessitas mee correctionis. Immo stante isto casu necessitatis/ si non ex intentione / sed ex quadam tepiditate | omitteretur correctio, non esset peccatum mortale / sed veniale: quia in affectu non preponitur bono fratris omissio correctionis, ex quo non intendit omittere illam: sed materialiter tantum omitteret. nisi tanta esset necessitas peccatoris ob ignorātiā forte/ ꝙ rōne notabilis damni imputanda esset omissio ista/& rediret in naturam sue forme ac si fuisset ex intentione: vt in alijs pec catis contingit.
Est ergo omissio fraterne correctionis circa peccata mortalia tunc tantum mortale peccatum/quando ex intẽtione fit, in casu quo creditur opus esse illius correctione ad liberandum a pecca to mortali/& probabiliter creditur liberatio inde futura: quia tunc tantum fit formaliter contra preceptum correctionis fra terne. Veniale autẽ quum vel materialiter omittitur, nisi emergens damnum in mortalis naturam reduceret / vt dictum est (materialiter autem omittit quicun in animo fraterne chari tatis bonum preponens quibuscun bonis & malis mundi/ omittit: quoniam talis non intendit subtrahere bonum necessarium ad salutem proximi) vel in alijs nō mortalibus omittit̃.Nec mireris ꝙ in hoc precepto diximus requiri probabilem opinionem de fructu correctionis: quoniam corrector tenet locum agentis/& corrigendus patientis: actus autem actiuorum fiunt in patiente disposito. Et propterea sicut oportet correctorẽ non ex voluntate sed ratione accipere tempus & locũ & alias occupationes & dispositiones corrigendi, ita non ex voluntate sed ratione debet habere si est fructuose susceptiuus sue correctionis: quod est habere probabilem opinionem de futuro fructu.
CRudelitas

CRudelitas

(hoc est atrocitas animi in penis exigendis) pec catum est mortale, pro quanto excessum in puniendo ponit: crudelis enim cām puniendi habet/sed modũ non habet. Peccat manifeste | contra proximũ/plus puniendo ꝗ̈ mereatur: vltra malā dispōnẽ proprij animi/qua seipsum fedat cruditate.
CVriositas

CVriositas

Quum immoderatũ ponat appetitum cognoscẽdi siue per intellectum siue per sensum, peccatum est: quia plus ꝗ̈ recta ratio dictat/ appetitum cognoscendi protrahit. Non est autem mortale peccatum si nuda sit, hoc est nisi ex adiuncto fiat mortalis: vt si curiositas intantum exorbitet vt demonibus vti velit magr̃is, vel ad periurium seu perfidiam inducere velit habentẽ aliquid insecreto. & sic de alijs que possunt adiungi criminibus/trahen tibus curiositatem ad peccatum mortale.
Loading...