Lemma
PEccatum

PEccatum

Section
Mortale est quod priuat in presenti animam vita spiritualis amicitie / que est seu esse debet inter hominem & deum: homo enim qui est in gratia dei / amat in veritate deum plusꝗ̈ quācũ rem creatā, & ecōtrario amatur a deo vt charus amicus. Quia ergo priuat hominẽ spũali hac vita/que cōsistit in charitate, ideo dr̃ & est pctm̃ mortale. Et etiam quia facit hominem dignum morte eterna: hoc est perpetua separatione a vita celestis patrie/ adiuncta simul perpetua miseria.
Consistit autem omne peccatum mortale in offensa diuine amicitie: quia quilibet peccans mortaliter/ vel expresse vel interpretatiue refutat deum pro vltimo fine suo & pro amico suo, dum mauult implere voluntatem suam ꝗ̈ dei. & ideo dauid dicebat deo/tibi soli peccaui.Et si hoc non penetras / vide ex contrario: ꝙ existens in charitate prefert in amore suo deum omnibus amabilibus/delectabilibus / honorabilibus / horribilibus &c. & sic videbis ꝙ peccans mortaliter/ ac per hoc amans aliquid aliud plusꝗ̈ diuinam facere voluntatem, remouet deum a loco suo quem in corde illius habere debet: quia non prefert amplius eum omni amabili &c. sed illud in quo peccat morta liter pluris facit pro tunc ꝗ̈ diuinam voluntatem.
Section
Veniale Autem peccatum non in fringit diuinā amici tiam: vtpote non contrased preter diuinam existens voluntatem/non contra sed preter charitatem/non contra sed preter diuina precepta: & ideo veniam a deo amico meret̃. Quemadmodũ in humanis amicitijs siquid displicens amico/ saluo tamen amicitie federe acciderit, facile remittitur.

Pedagium Illicitum

vide in verbo vectigal.
PEnam

PEnam

Subire statutam licet non tenea tur aliꝗs in foro conscientie nisi postꝗ̈ ad illam damnatus est a iudice: quia tamen hoc fallit in duobus casibus/scilicet in censuris & testamentarijs, ideo & excommunicatus & suspensus & interdictus & irregularis est quisquis contra latam a canone de huiusmodi sententiam facit/abs alia declaratione iudicis. Et rursus ideo vidua non caste viuens/cum mala con scientia perseuerat dōna & domina & vsu fructuaria vt relicta fuit a marito cum con ditione si caste vixerit. Vnde tenetur de consumptis postꝗ̈ non vixit caste / etiam si nullus iudex humanus ad hoc compellat. | Et hoc subtiliter consideratum non ideo est quia pena testamen taria infligitur sine exequutore: sed ideo est quia euenit casus in quo voluntas testatoris sic disposuit. Et propterea sicut reliqua a testatore disposita in diuersis casibus non egent declaratione iudicis quum casus illi eueniunt, ita disponente testatore ꝙ vxor sua sit domina &c. ꝗ̈diu caste vixerit/adueniente casu castitatis omisse/desinit succedere marito in illis bonis sic sibi dispositis. Simile est. n. hoc alteri casui/quo maritus relinquit illam vsu fructuariam nisi transierit ad secundas nuptias: constat. n. ꝙ siue clam siue publice nubat/desinit esse vsu fructuaria, etiā si nullus iudex/nullus exequutor inhibeat. Horum. n. omnium vna cōis est ratio: quia scilicet ventũ est ad casum in quo testator noluit bona sua ad illam transire. ac per hoc nullum tunc habet ius mulier in illis bonis, que ex testatoris voluntate sola habebat quicquid iuris in illis habebat.
PErcussio

PErcussio

/ Qua proximus verberatur, peccatum est mortale ex suo genere: quia iniuriosa est & nocet proximo.Propter imperfectionem tamẽ actus si minima est/venialis est. Quod si authoritatiue fiat / vel aiudice vel a prelato / patre / magistro &c. non est peccatum: sed opus iustitie & charitatis, modo non sit immoderata / nec malo animo fiat.
PErfidia

PErfidia

/ Qua hō nō facit quod ꝓmisit, peccatum est: vtpote contra vir tutem fidei/qua fiunt dicta: quia promissione facit se homo debitorẽ implende promissionis.
Inuenitur aũt triplex: scilicet perniciosa/officiosa/ & iocosa. Et iocosa quidem ac officiosa/venialis est: qm̃ ex simplici promissione non nascitur maius debitum/ꝗ̈ sit naturale debitũ nō mentiendi: nam vtrũ debitum est debitum mo rale, sine quo morũ honestas saluari nequit. & ad eandẽ virtutẽ | reduci credit̃, scilicet ad virtutẽ veracitatis: & vtrũ ad alterũ est/pro cōuictu/vtilitate & conuersatione hũana.Perniciosa aũt (que scilicet nocet proximo/siue quo ad animam/ siue quo ad corpus aut res) pctm̃ est mortale/sicut mendaciũꝑniciosum. Et hec de perfidia simplici dicta sint. Nā quũ promissio transit in debitũ legale (vt quũ quis promittit ita ꝙ pōt quantũ est ex vi promissionis cogi in iudicio humano) tunc supra debitum morale adiungitur debitum legale/ ac per hoc debitum iustitie. Et si non seruantur promissa/incurruntur duo crimina: scilicet perfidie & iniustitie/quā constat ex suo gñe esse pctm̃ mortale.Cũ quibus omnibus momẽto hic/ꝙ ꝑꝑ imꝑfectionem actus sepe actus excusat̃ a mortali. siue imꝑfectio sit ex ꝑte affectus: vt in primis motibus. siue ex parte materie: vt in nocumẽtis minimis. siue ex parte forme: hoc est quia non per se seu ex inten tione pctm̃ illud fit: puta non intendit quis violare fidem, sed ex obliuione aut ignorantia facti / aut ex fiducia quā accipit de eo cui promisit/aut ex causa que sibi vr̃ rōnabilis, & breuiter qñ non ꝑ se est ꝑfidus/nō incurrit mortale. nisi ꝑ accñs: hoc est ꝑꝑ notabile nocumentũ aut scandalum/ & siquod aliud eiusmodi esset accñs. Et hinc habes claritatẽ infinito℟ casuũ cōtingentiũ in nō seruata fide de tacendo/de fauendo/de eundo/ faciendo/&c.
PEriculo

PEriculo

Peccandi se exponere/dupłr euenit.Primo faciẽdo sciẽter opus dubiũ an sit licitũ vel illicitũ. Et hoc modo exponere se ꝑiculo peccandi est pctm̃: & si agitur de licito aut illicito mortaliter/ est pctm̃ mortale. Et rō est: quia voluntas ex hocipso exorbitat a recta rōne & diuino amore/ꝙ mauult opus illud cũ dubio incurrendi transgressionẽ diuini precepti ꝗ̈ abstinere ab oꝑe illo cũ certitudine nō errādi, ac per hoc voluntas magis amat opus illud ꝗ̈ deum in suo precepto. Et sic verisicatur sententia illa. exponens se periculo peccan mortalis peccat mortaliter.
Secundo eundo ad locum siue societatem vbi est periculum peccandi mortaliter/propter aspectum/persuasiones/commoditates / aut aliquid huiusmodi. Et hoc quidem si sine vrgente necessitate fit/ad incautele peccatum spectat. Non est autem ex suo genere peccatũ mortale: quia in sue libertatis arbitrio restat/ peccare mortaliter etiam presentibus talibus occasionibus peccandi.Ex conditione vero persone fragilis/mensurare se tenet̃ qui fragilitatis proprie conscius dubitat de casu. Et si experientia teste didicit se non subsistere in huiusmodi / sed statim aut quasi statim cadere, nulla necessitate vincaturvt illuc eat aut ibi moretur: scriptum est enim. si pes tuus scandalizat te/abscinde eum & proijce abste. Si vero constantem se putat futurum/ & necessitas eundi vrget, peccatum non video. Non vrgente autem necessitate / peccatum est incautele (vt dictum est) maius vel minus iuxta conditiones singulares periculi vndi pensatas.
PEriurium

PEriurium

Proprie (hoc est iuramen tum falsum) peccatum est mortale: quia deo inuocato in testem iniuria fit. Contingit autem incurrere periurium & in iuramento assertorio/& in iuramento ꝓmissorio/ & in iuramento comminatorio.
Ad quo℟ clariorem notitiā duas prenota distōnes. alteram de formali vel māli: alterā de perfecto vel imꝑfecto. Que distō nes lʒz in oĩbus hmōi moralibus hñde sint añ oculos: in pctĩs tñ lingue (de quo℟ numero est ꝑiuriũ) sunt multum necessarie.Discernendum est. n. periurium si est ex intentione, quod vocatur formale: vt quum quis aduertit se falsum iurare / & vult falsum iurare. Et hoc semper est peccatum mortale. Au si non intendit iurare falsum / & tamen iurat falsum: quod vocat̃ ꝑiuriũ materialiter.Et rursus si ꝑiuriũ ipsum exit ab | hoĩe vt actus ꝑfectus (puta quia sciẽs & prudẽs ꝑiurat) quia sine dubio semper est mortale peccatum. Aut vt actus imperfectus (puta ex lapsu lingue / aut alias inaduertenter seu ignoranter) nam periurium materialiter tantum / hoc est non ex animo iurandi falsum, nō est pctm̃ mortale: quia nō est ꝑiuriũ: quoniam nullus actus bonus vel malus est talis sine sua forma.Memento tamẽ hic & semper in similibus illius exceptionis/ nisi actus redeat in naturam sue forme. quod in proposito contingeret, siquis non intenderet iurare falsum/ & tñ non curaret adhibere curam ne iuret falsum. Tunc. n. talis iurans falsum/ incurreret periurium mortale: quia propter talem negligentiam in tanta re/rediret actus in naturam sue forme. conuincitur. n. ille ꝙ maluit incurrere periuriũ / ꝗ̈ discutere vt debuit an iuret falsum.
Jnchoando Igitur a periurio assertorio (hoc est iuramento mendaciter affirmante vel negante) scito omne huiusmodi periurium esse mortale/in qua cun materia sit/& quibuscun verbis dicatur, & quacun coactione/metu/ioco/leuitate/consuetudine/vtilitate aut excusatione fiat: quia deo fit magna irreuerentia inducendo ipsum in testem quasi mendacem. Nulla. n. admittitur in hoc excusatio/ nisi (vt dictum est) ex imperfectione actus: puta quia inaduertenter/vel vt primus motus/ex lapsu lingue / & siquid est aliud reddens actum imperfectum.
Promissorium Autem periurium duobus incur ritur temporibus. Vel presenti qñ fit: vel futuro quando non adimpletur.
Et in pñti quidem (hoc est qñ iuramentũ promissoriũ fit) incurrit̃ dupliciter ꝑiuriũ. Primo ex mendaci animo: vt quum sub iuramento promittitur aliquid bonum vel malum sine ani mo seruandi / aut sine animo promittendi seu obligandi se / aut sine animo iurandi. Et hoc semper est mortale: quia deest | veritas presens. idem est. n. iudicium de hoc periurio quantum ad presentem veritatem/& de periurio assertorio.Secundo ex materia mala: vt quũ quis vero animo sub iuramẽto promittit aliquod malum, puta interficere talem/vel adulteriũ perficere/ &c. Et tunc si iuratur super patrando pctō mortali, incurritur iurando ꝑiuriũ non solũ ꝗa firmat̃ voluntas ad pctm̃ mortale/ sed ẽt ꝗa applicatur iuramentũ ad materiā quā oportet omnino falsificare: quia est cōtra charitatẽ. Si vero est malũ veniale, in curritur ꝑiuriũ nō simpliciter (quia nō deficit veritas pñs iura mento: nec de necessitate salutis oportet deficere veritatẽ futurā, quia non est cōtra sed preter charitatẽ) sed secundũ quid: quia firmat̃ volũtas ad malũ/veniale tñ. & irreuerentia quedam fit iuramẽto/applicando illud ad materiā nō obligabilẽ: apponit̃. n. ꝑ hoc impedimentũ effectui iuramenti/ꝗ est obligare ad facien dũ. Vñ graue vr̃ & est hoc pctm̃/nō tñ mortale.Idẽ est quo iudicium si iuramentũ promissorium est de omittendo bonum supererogationis: vt quum quis iurat se non ingressurum reli/ gionem/non mutuaturum/nō fideiussurũ/& similia. Hmōi. n. iuramenta veraci animo facta/pctā sunt quādo fiunt: quia irreuerentia fit iuramento/vtendo illo ad materiā non obligabilẽ ad verificandũ. & ꝑꝑea ꝑiuriũ secundũ ꝗd incurrit̃/sicut de iura mẽto venialiũ operũ dictũ est. Nō tñ est ꝑiuriũ absolute: ꝗa nec deest pñs veritas, nec oportet deficere veritatẽ futurā / que esset nō cōtra charitatem. Et hec intellige quando hmōi iuramenta fiunt cum animo non faciendi hec communiter. nam si inten deret ꝗs non facere hec etiā in casu quo de necessitate salutis acci deret ipsum teneri ad illud, iam non iuraret omittere bonum supererogationis/ sed bonum necessarium ad salutẽ. & peccaret mortaliter: vtpote iurans peccare mortaliter. Sunt autem cōmuniter & nō sic extense ad casus de necessitate salutis interpretāda hmōi iuramẽta: quia iurātes/suꝑ sua libertate se fundant, dicentes. ego non teneor mutuare/fideiubere/&c. & iō nolẽs incidere | in foueam iuraui. Vnde manifestum indicium est intentionis communis, & non ad casum de necessitate salutis/ qui in hmōi ꝗ̈ rarissimus videtur.
In futuro vero tempore (hoc est si iuramentum promissorium non adimpletur) incurritur periurium semper quando iuramentum obligatiuum est: quia deesset veritas iuramento, ac per hoc peccaretur mortaliter. Ex quattuor autem capitibus contingit iuramentum promissorium non adimplere abs pctō. primo ex parte materie. Secundo ex parte euentus. Tertio ex parte modi. Quarto ex parte relaxationis.
Primum caput ex parte materie/intellige quando materia nō est capax vinculi obligatorij. Talis autem est triplex. Primo omnis actus moraliter malus / siue sit peccatum mortale siue veniale. & ideo quicun iurauit occidere aut dicere verbum ociosum/non obligatur ad exequendum ìuramentum, sed peccat exequendo. Secundo omnis omissio boni supererogationis. nam licet bomo non teneatur ad illud bonum, tenetur tamen non ponere obicem spirituisancto. Et propterea qui iurauit non mutuare/aut non fideiubere/aut aliquid huiusmodi, non obligatur ad implendum iuramẽtum: sed liber remanet, & potest mutuare & non mutuare sicut prius anteꝗ̈ iuraret. Tertio actio indifferens salua sua indifferentia: vt siquis abs vlla ratione boni vtilis/honesti vel delectabilis iurauit transire extra muros ciuitatis aut aliquid eiusmodi, non tenetur seruare si nulla sit ratio sic transeundi: quia iuramentum non est vinculum ad ociosum aliquid: constat autem ꝙ salua indifferentia actus ociosum est exercere illum. Secus autem est si actus in seip̃o indifferens iuratus esset ad cautelam seu vtilitatem spiritualem vel temporalem sui vel alterius: quia tunc teneretur implere iuramentum. Vt siquis iurauit non intrare in talem domum/ aut non transire per talem viam ad cauendum sibi a tentatione talis mulieris &c.
Caput vero secundum ex parte euentus / intellige primo si euentus sit malus: vt patet de iuramento herodis quũ iurasset dare puelle saltanti quicquid petijsset. tolerabile enim erat iuramentum sane intellectum: sed malus fuit euentus/quādo puella petijt caput ioannis baptiste. Non enim astringebatur herodes ex iureiurando facere tantum scelus: quia euentus male petitionis excludebat vim iuramenti. Et hinc qui iurauit reddere depositum ensem/non tenetur reddere furioso. Et sic de similibus.Intellige secundo / si euentus sit impeditiuus maioris boni: vt siquis iurauit contrahere matrimonium / & postea inspirante deo vult in veritate celibem vitam ducere, non tenetur adimplere iuramentum: quia in euentu isto iuramentum esset vinculum ad impediendum meliorem statum scilicet con tinentium, quem constat esse meliorem statu coniugatorum. Et sic de similibus.
Caput tertium ex parte modi/intellige primo quantum ad cō suetum modum subintelligendi: vt quum aliqui honorare se vo lentes iurant non precedam per deum &c. In his enim & similibus scđm communem & sanum sensum subintelligitur / quantum est ex me: sicut in petri apostoli verbo quum dixit/ non lauabis mihi pedes in eternum. & propterea abs peccato periurij faciunt statim oppositũ/ ꝑmittendo se vinci.Intellige secundo quantum ad modum iurandi violẽtum in materia tamen matrimonij: quia sicut matrimonium coactum timore ca dente in constantem &c. non valet, ita iuramentum metu ex tortum de contrahendo/videtur relaxatum ipso iure. Tutius ta men est relaxationem a superiori habere, sicut in ceteris iuramentis vi vel metu extortis.
Caput quartum ex parte relaxationis clare patet. nam siue re laxatio fiat ab illo cui promissio facta est cum iuramento (qui pōt libere quod in sui fauorẽ factum est relaxare) siue fiat a suꝑiore ꝗ possit relaxare, cessat obligatio iuramẽti promissorij.
Cōminatorium deni iuramentum inducit per iurium in duobus quo temporibus. Vel in presenti. Et hoc dupliciter.Primo si fiat mendaci animo. Et tunc semper est periurium mortale: quia deficit iuramento presens veritas, siue comminatio sit iusta siue iniqua. In quacun nan materia bona vel mala iuramentum cadit super mendacio/inexcusabile est a peccato mortali.Secundo si fiat veraci animo super materia mala: hoc est siquis comminetur facere opus aliquod quod est peccatum mortale vel veniale. Et idem est tunc iudicium de cōminatorio quod de promissorio. ideo non replico.
Vel in futuro: hoc est tẽpore exequutionis. Et si quidem com minatio facta est de aliquo malo culpe/siue mortali siue venia li, potest & debet iuramentum cōminatorium non adimpleri: vt siquis cōminatus est percutere aliquẽ/ aut diripere bona eius/ aut impedire eum ab aliquo assequendo &c. tenetur nō exequi: vt patet. Si vero comminatio facta est de iusta inflictione aut procuratione mali pene/siue quantum ad corpus siue quantum ad bona temporalia, grano salis opus est: quoniam hinc est vinculũ iuramenti ad opus iustũ adimplendũ, hinc vero est malũ proximo infligendũ/ad cuius cessationem misericordia inuitat.Tria igitur hic cōsidera. Primũ cōe. ꝙ sicut iuramentũ nō est vinculũ iniquitatis/ita nec impedimenti melioris boni. Et hinc fit/vt qñ melius est parcere/aut abstinere a cōminati mali iusti exequutione, nō teneat̃ quis ad iuramenti exequutionẽ / exẽplo dauid: qui licet iurasset ꝑcutere nabal cũ domo eius / postea ad p̃ces abigail abstinuit.Secundũ appropriatũ comminationi. ꝙ cōminatio intelligit̃ secundũ pñtem iustitiā: testante hoc verbo domini apud hiere. repente loquar aduersus regnũ & gentẽ vt disperdam, si penitentiā egerit gens illa/penitentiam agā & ego super verbo meo. Et hinc fit/vt qui iurauit iustam punitionem/ postea petenti veniam parcat abs periurio: quia cessauit illa tũc | presens iustitia secundum quam iurauit / ex quasi cessatione demeriti: quia ad penitentiam conuersus est qui peccauerat. Et hoc est etiam perspicere in dicto exemplo dauid: qui non ad pe nitentiam nabal / sed ad merita & preces abigail innocentis pepercit ipsi nabal, tanꝗ̈ cessauerit ratio presentis iustitie ex aliquorum innocentia & supplicatione humili preueniente.
Tertium proprium materie comminate: scilicet ꝙ pene in hac vita non sunt appetibiles nisi vt medicine / vel persone puniende vel boni communis. Et propterea quando comminata pena cessaret habere rationem vtrius medicine, non teneretur quis ex vinculo iuramenti ad implendum iuratam comminationem. Quando autem hoc accidat/relinquitur iudicio prudentie, que est circa singularia occurrentia. Ex his autem habes/ quare mater que iurauit verberare filium/aut dominus qui iurauit verberare seruum/& postea parcit (vel ne turbet pacem domus/vel quia amplius non opus est medicina talis pene/ & breuiter quia iudicat melius esse vt parcat) non tenetur ad implendam comminationem iuratam. Et sic de similibus.
De periurio Autem large sumpto (hoc est quum abs necessitate iuratur suꝑ veritate) constat veniale tantum peccatum esse. Periculosum tamẽ pctm̃ est si sit frequens: scriptum est enim. iurationi non assuescat os tuum, multi. n. sunt casus in illa.
PErmissio

PErmissio

Ex suo genere pctm̃ non est: vt patet ex hoc ꝙ deo cōuenit permittere mala culpe / que sunt maxima mala. & propterea tũc tm̃ pctm̃ est/ quando abs rōnabili causa fit. Est autem rōnabilis cā permissionis / vel vitatio maioris mali (sicut meretricium permittitur / ne ciuitas adulterijs & incestibus repleatur) vel deductio maioris boni: sicut petrus presumptuosus permissus est labi in negationem christi & periurium / vt esset humilior. Vñ superior | qui potest obuiare ne subditus peccet / & sine rationabili causa non obuiat, peccat. Et similiter qui potest punire / & sine rationabili causa permittit impunitos, peccat. Quando autem morta liter vel venialiter, oportet ex singularibus occurrentijs considerare & iudicare/in eo qui vigilare studet super gregem suum. De illo autem cui cura non est an oues errent/ non oportet soli citum esse: quia iam iudicatus est.
PErmutatio

PErmutatio

Illicita est tripliciter. Primo ex communibus / si iniusta est: puta quia non seruatur equalitas rei ad rem: & similiter si cum fraude aut dolo fiat.Secundo ex materia repugnante: vt si permutentur spiritualia/ quasi estimata precio aliquo.Tertio ex materia prohibita/seu limitata ex iure humano. Et hec ponitur triplex: scilicet mancipia ecclesie, que permutari si debeant/oportet seruari que de illis iura disponunt. serui fugitiui ꝗ̈diu in fuga sunt, qui prohibent̃ permutari. Et tertio beneficia ecclesiastica: que non licite permu tantur cōmuniter/si aut pacta firmantur sine authoritate superioris/aut si fiat sine authoritate superioris / aut si detur aliquid temporale pro spirituali, aut omnibus his seruatis/si ꝑmutando nulla cura est cui christi oues committantur. Et hoc coram deo est crimen maximum.
PErtinacia

PErtinacia

(qua homo in propria per seuerat sentẽtia plusꝗ̈ oportet) peccatum est: vtpote a recta rōne dissonās.Oportet autem secundum subiectam materiam iudicare an sit mortale vel veniale pctm̃. Nam si pertinax quis est circa plantandam arborem aut aliꝗd eiusmodi, hoc non perniciosum est/sed veniale. Si autem circa aliquid perniciosum (vt sunt ea que sunt fidei / & que nocent homini) mortale est/ propter iniuriam que fit deo aut homini | gratia materie.Et hoc intellige de sententia consummata in opere voluntario interiore (puta credere) vel exteriore: puta colere/emere &c. secũdum erroneam pertinaciam. Quod ideo dico: quia si in solo nudo puro intellectu quecun pertinacia consistat/credat autem/speret/diligat operetur secundũ cōem ecclesie traditionem, nullum video peccatum mortale.
PJgnus

PJgnus

Accipere/illicitum redditur tripliciter. Primo si ad lucrum non cō putandum in sortem accipitur: quia hoc est con tra naturalem iustitiam.Secundo ex materia prohibita: vt si homo liber accipiatur in pignus pro debito: aut si vasa sacra & huiusmodi ecclesiastica contra iuris dispositionem impignorentur.Tertio ex adiacentibus pactis prohibitis a iure. que tria ponuntur. Primum si debitor obligat se dare pignus insolutum. Et ad hoc reduci dicitur, si fiat pactum vt si die certo non soluerit/ pignus transeat in feudum. Secundum / si debitor obligatur ad non redimendum pignus absolute vel ante talem diem. Tertium / si creditor obligatur ad non vendendum pignus post legitimam interpellationem debitoris.
Et hec omnia pro quanto cum damno partis siue debitoris (vt duo prima) siue creditoris / vt tertium/tendunt, peccata sunt iniustitie: ac per hoc mortalia: vltra iuris positiui transgressionem, que ex concurrentibus conditionibus singularibus personarum &c. pensatur.
PJgricia

PJgricia

(qua homo/tardus metu laboris / passionis aut difficultatis ap parentis redditur ad oportuna exequenda) peccatum est: quia recte discordat rationi. Iuxta materiam autem subiectam iudicandum est de mortali: si scilicet contra aliquid necessarium ad salutem trahit & ducit/iuxta regulas de negligentia.
PJrata

PJrata

(hoc est predo marinus) con tra humani generis pacem manifeste agit: & est in statu damnato. Quomodo autem sint pirate excōmunicati/ habes supra / excommunicatio.

PLacere Hominibus

/ peccatũ tunc solũ est / quum propterea a recta ratione di sceditur.Mortale autem est tunc tm̃/ quum propterea dilectionem dei aut proximi postponimus. Quod tunc tantum incurrimus/ quũ propterea diuina aut humana precepta transgredimur: vt quum ministri principis vt placeant illi non curant offendere proximos, vt placeant iuncto sanguine vel amicitia / negant iustitiam / aut opprimunt alios faciendo vel loquendo vel tacendo: & sic de alijs. Frequens hoc videtur vitium / paruipendentium illud apostoli. si adhuc hominibus placerem/ christi seruus non essem.
POllutio

POllutio

(qua semen humanum soli tarie funditur) si non est voluntaria / siue in somno siue in vigilia sit, peccatum non est. Si autem est voluntaria, peccatum mortale est: & est vnum de peccatis contra naturam/& vocatur mollicies.
Est autem voluntaria non solum si sit procurata, sed etiam si ex se venienti consensus prebetur / & etiam si quum potest & debet persona prohibere non prohibet: primis enim duobus modis est voluntaria directe, tertio aũt est voluntaria indirecte. Dixi autem si potest & debet: quia ad indirecte voluntarium culpabile / requiritur vtrun simul, scilicet ꝙ possit & debeat. Nam si non potest prohibere / quia natura facit opus suum, constat non teneri. & siłr si possit impedire tollendo occasiones/ & tamen non tenetur illas tollere, non est in culpa.
Et hinc doctores & confessores vacantes cogitationibus vel auditionibus operum turpium intuitu pietatis, non peccant subsequentibus corporalibus pollutionibus contra eorum volunta/ tem: quia licet possint non tamen debent subtrabere se ab operi/ bus sanctis/propter huiusmodi que sequuntur ex necessitate ma terie. Et de similibus idem est iudicium. De hoc diffuse scripsi in quolibeto primo.
Persone vero que sine rationabili causa manent voluntarie in cogitationibus turpibus aut conuersationibus ingerentibus sibi huiusmodi commotiones, quia possunt & debent tollere tales occasiones/incurrunt voluntariam pollutionem nisi inaduerten tia excuset: quia volendo illas illicitas / periculosas & sibi notas causas pollutionis proprie, conuincuntur velle culpabiliter ip̃am pollutionem/earum naturalem effectum.
PRecepti

PRecepti

Transgressionem peccatũ esse constat. Sed quia p̃cepti nomen vt distinguitur contra consilium / confusum inuenitur (dum quando proprie secundum suā significationem sumitur/vt imponit necessitatem obediendi, ita ꝙ peccatur si non impletur: iuxta illud. xiiij. q. i. quod precipitur imperatur / & quod imperatur necesse est fieri &c. Quando autem anthonomasice / vt imponit necessitatem talem scilicet mortaliter peccandi si non pareatur: iuxta clemen. exiui de paradiso. de verb. sig. Et vtro modo in omni iure inuenitur) ideo obscura redditur discretio transgressionis preceptorũ quando est mortalis & quando venialis.
Commune est autem vtrius generis precepto/ ꝙ trāsgressio tam ex contemptu ꝗ̈ ex per se impeditione finis / est peccatum mortale. Et horum primum clarum est: quia contemptus siue precepti siue precipientis / iniuriam infert ex propria ratione. Secundum autem declaratur / ex eo ꝙ finis preceptorum communium est dispositio animi virtuosa necessaria ad salutem: ad | hoc. n. ordinant̃ p̃cepta naturalia/diuina & ecclesiastica. iuxta illud apostoli. i. ad thi. i. finis precepti est charitas de corde puro & cōscientia bona & fide nō ficta. Et declarat̃. Nā aut sunt de necessarijs ad salutẽ/qualia sunt que spectant ad pctā mortalia. aut de necessarijs ad mundiciā: qualia sunt que sunt peccatorũ venialium: que disponũt ad mortalia/& ad illa ordinantur vt imperfecta ad perfecta. ac per hoc precepta contra venialia sanitatem anime perturbantia / ad vitam anime que per mortalia tollitur ordinantur, sicut sanitas corporalis ad vitam corporis.Existente aũt cōium precepto℟ fine necessario ad salutẽ, conse quẽs est vt si hmōi p̃cepta transgrediat̃ ꝗs vt impediat finẽ/vel (& in idẽ redit) ꝑꝑ aliquid cui annexa per se est impeditio finis/peccet mortaliter: qui. n. hoc mō p̃ceptũ trāsgredit̃/proportionaliter se habet ad finẽ precepti/sicut qui transgredit̃ ex contemptu se habet ad preceptũ seu precipientẽ: nā iste respuit finẽ/ sicut ille respuit preceptũ. Verbigr̃a circa preceptũ de audiendo missam. non solum peccat mortaliter qui omittit audire missam quia non vult subijci precepto, sed etiam si ideo omittit quia nō vult mente vacare deo.
Preter Hos vero duos modos mortalis transgressionis preceptorũ/ sunt alij quattuor modi discernendi hmōi trāsgressiones seu p̃cepta: scilicet ex materia pena verbis/ & intentione. Diuinorũ. n. & naturaliũ preceptorum anthonomasice materia est necessaria ad vitā anime: vt sunt nō occides/ non mechaberis &c. & ꝑꝑea eo℟ transgressio est mortalis. Precepto℟ aũt alio℟ materia necessaria est ad sanitatẽ aĩe: vt sunt/ nō dices verbũ ociosum/ iurationi nō assuescat os tuum &c. & propterea eorũ transgressio nō occidit sed egrā reddit animam. In iure aũt humano exsola materia discernere precepta impossibile videt̃: quũ inueniant̃ minima quedā precepta sub mortali pctō: vt patet de concidentibus cadauera vt transferant ad alia loca, quod ex se nullũ est pctm̃. &c.
Pena preceptorum anthonomasice/ est excōmunicatio / vel aliquid simile quod non stat cum vita anime. & propterea vbi cun apponitur excōmunicatio / incurritur peccatum mortale transgrediendo. Pena autem aliorum preceptorum est aliquid stans cum vita anime: vt suspensio/interdictum / irregularitas/ vel aliqua pena pecuniaria / & huiusmodi. & propterea non oportet in transgressiosie horum incurrere peccatum mortale.Siste tamen hic pedem/& aduerte ꝙ inter excōmunicationẽ late sententie & cōminatam excōmunicationis penam/ differen tia est etiam quantum ad peccatum transgressionis, in hoc ꝙ transgressor precepti cum lata excōmunicationis sententia/ peccat mortaliter: quia solum peccatum mortale dignum facit excōmunicatione. transgressor autem precepti sub cōminata pena/ non peccat mortaliter quous transgressio nō peruenerit ad hoc ꝙ ille dignus sit excōmunicari. Quod ideo dico / quia si debet precedere monitio anteꝗ̈ ille excōmunicetur, non peccat mortaliter anteꝗ̈ monitorio resistat: quia non est adhuc dignus excōmunicari. Verbigratia: clericus si nutrierit comam / excōmunicetur. si nutriens comam non debet excommunicari nisi moni tus gñaliter vel specialiter, nō peccat mortaliter quous monitus perseueret: tunc. n. vtpote excōicatione dignus/peccat mortaliter.Verba distinctiua preceptorum non sunt certa: quum ipsum precepti nomen incertum sit / vtpote cōmune vtris preceptis. Et propterea de preceptis iuris cōis incerta est sententia. In quali bet aũt ecclesia seu religione, illa im̃ verba vim ẜcepti anthonomasice obtinent que cōsueuerunt intelligi apud illos pro p̃cepto anthonomasice: & que non cōsueuerunt sic intelligi/nō habent vim huiusmodi precepti: quia nominibus vtimur iuxta vsum.Intentio demum potest referri vel ad hominẽ vel ad legem. Et intentio quidem hominis precipientis si sciri potest / sufficit: quoniam ex intentione precipientis pendet precepti vis. Intentio autem legis in cōmuni certa est: qm̃ est facere hoĩes virtuosos. | Et legis ecclesiastice intentio est non inijcere laqueos animabus, sed ad edificationem corporis christi mystici promouere.Et hinc fit vt non tam lata multitudo preceptorum obligantium ad mortale in iure interpretanda sit, ne laqueus multiplicatus contra animas censeaturHinc etiam fit vniuersalis regula. ꝙ in his que sunt positiui iuris / si abs contemptu ac refutatione finis ex ignorantia pura/aut ex apparente sibi excusatione transgressio fiat ab eo qui animum habet nullo pacto consentiendi contra preceptum obligans ad mortale, non incurritur mortale peccatum: quoniam non est intentio pie ac iuste matris ecclesie/ bonas hmōi animas illaqueare tam hostili vinculo. Et propterea talis apud deum non incurreret excommunicationem: absoluen dum tamen ad cautelam crediderim ignorantem.
PRecipitatio

PRecipitatio

(qua homo ad similitu dinem precipitationis localis secundum actus interiores animi preceps ruit) peccatum est consilio contrarium. Maturitas enim consilij gradatim procedit ex memoria preteritorum/intelligẽtia presentium / auscultatione aliorum/ circunspectione obuiantium &c. preceps aũt omissis huiusmodi statim concludit/deliberat/ facit: & propterea peccat contra prudentiam.Quando autem mortaliter & quando venialiter/ex materia discernitur. Si. n. precipitatio hmōi ꝑniciosa est/vtpote contra precepta, mortalis est. si autem preter/venialis est: vt in alijs peccatis prudentie oppositis contingit.
PRedicatorum

PRedicatorum

Pctā peculiaria sunt sex.Primum est sine authoritate predicare. oportet enim vel ex pastorali officio vel superioris authoritate predicare, iuxta apostoli sententiā/& iura in ca. excōicamus extra de here. Et quia hoc sub pena excōis interdicit̃/ad mortale pctm̃ spectat. | Secundum est indigne predicare: hoc est in peccato mortali sibi noto incontrito. iuxta illud. peccatori dixit deus / quare tu enarras iustitias meas & assumis testamentum meum per os tuum. Et hoc mortale videtur: quia iniuria fit predicationi a christo institute, euacuans quantum in se est authoritatem predicatorum christi / quasi verbo & non facto predicatores fue/ rint instituti velut declamatores quidam. Vnde & in predicto psalmo subditur. existimasti inique ꝙ ero tui similis: scilicet dicens bona & non faciens bona. Et hoc intellige & in eo qui sic indigne predicat vt predicatione tanꝗ̈ declamatione abutat̃ (quoniam hic directe iniuriatur officio predicationis christi) & in contemnente. Qui autem predicat indignus non vt predi cet indignus / sed vellet predicare mundus licet per accidens ex humana passione/incuria & huiusmodi indignus predicet, ꝗ̈uis peccet (quia non se exhibet dei talem ministrum qualis esse debet) mortale tamen peccatum non video: quia predicare non est secundum se actus alicuius sacramenti. Et licet predicans non furandum predicet contra seipsum si furto maculatus est, nouam tamen inde damnationem non incurrit / plusꝗ̈ adulter iudex condemnans alterum adulterum: quem non dubito excusari a nouo peccato mortali.
Tertium est mendacia predicare. Et hoc constat esse peccatũ mortale grauissimum: quoniam euacuat quantum in se est vni uersam ecclesie authoritatem ac christi fidem per predicationẽ propagatam. Siue mendacium dicatur contra doctrinam fidei aut morum/ siue circa gesta sanctorum aut miracula aut prophetias, siue quodcũ aliud quod ad docendum/ instruendum/ persuadendum/mouendum auditorem tanꝗ̈ verbum dei predicatur: quia quicquid a predicatore vt sic dicitur / oportet esse verum. & si est incertum/debet dici vt incertum: & sic non receditur a vero/dum ita dicitur vt scitur. Sed si dubium predi catur vt certum/hoc est assertiue, peccatum est mortale eadem | ratione qua mendacium.Quod si is qui predicat/impertinẽtia inserat, non peccat mortaliter mentiendo, nisi forte ratione scandali: sicut nec iudex de impertinentibus ad iudicium mentiens peccat mortaliter/ꝗ̈uis sedens pro tribunali illa mendacia dicat.Quartum est predicare inutilia: vt speculatiuas questiones/ & leges ciuiles/poetas vulgares vel latinos / philosophos/gesta romanorum/& similia. hoc. n. est abuti predicationis officio/ dicente christo predicare euangelium: sunt. n. huiusmodi predicationes solo nomine. Et propterea si aduertenter in his exceditur/grauissimum peccatum incurritur: immo tanꝗ̈ falsarij sunt apud deum, adulterantes predicationis officium / annunciantes in persona christi & ecclesie que nec christus nec ecclesia sibi commisit predicanda.
Quintum est affectus mercenarius, siue pecunie/siue laudis humane/glorie/&c. Et ad hoc si oculus dexter predicatoris spe ctaret, peccatum esset manifeste. mortale quidem si finis vltimus in huiusmodi poneretur/aut si affectus pecunie in effectum pro cederet simonie vendendo predicationem. Veniale autẽ si vane propter gloriam aut spem questuarie elemosyne predicaretur: receperunt. n. mercedem suam.
Si autem oculo sinistro (hoc est non principaliter sed accessorie) hec expetuntur, mensuret seipsum apud se predicator quid plus sibi displicet/minui auditores aut animarum fructum / de quo est magis solicitus si fructuose an si gratiose auditur. Et sic cognoscet quanta rectitudine vel peruersitate affectus tenetur, ac per hoc quantum peccat: quia quanto magis sinister oculus ipsum solicitat ꝗ̈ dexter / tanto magis sibimet homo mentitur, tribuens sinistro oculo illud in quo dextri solicitudo superatur.Ad hoc autem caput spectant quecun gesticulationes/cantilene & hmōi fiunt vt placeant hominibus.
Sextum est immiscere predicationi facetas fabellas delectandi gratia. Quod beatus ambro, reprehendit: quia non debẽs | in tam graui actione de rebus tam arduis qualia sunt diuina verba/immisceri iocosa & ridicula. Communiter autem est hoc veniale, cauendum tamen ob reuerentiam diuini verbi.
Prelatorum

Prelatorum

Peculiaria pctā vide in verbo ep̃us.
PRescriptio

PRescriptio

Legitima (hoc est cum bona fide possessio tanto tempore vt iura canonica approbant &c.) ius parit in foro conscientie. ita vt sine peccato post retineatur etiam si postea sciatur fuisse alienum: quia authoritate legũ rationabilium (vtpote pro cōmuni bono sancitarum) factus est dominus prescriptarum legitime rerũ.
PResumptio

PResumptio

(qua homo actu interio re vel exteriore aggredit̃ opus excedens suam facultatem/quasi non excedat sed sit sibi commensuratum) peccatum est: vtpote contra rectam rationem. Et quia facultas quando consistit in scientia (vt in medicina/ & in cura animarum/ & vniuersaliter in artibus) presumptio est ignorantẽ medicinam velle medicare corpora/& nescium sacrarum literarũ velle medicare animas: sicut in ceteris artibus accidit ignorantibus similis presumptio. Quando vero consistit in potesta te ordinis vel iurisdictionis. & sic presumptio est diaconẽ velle dicere missam/aut nō iudicem velle iudicare/aut laicum iudicẽ velle iudicare clericos. Quando autem consistit in habitibus virtutum seu dispositionibus earundem. Et sic presumptio est in peccato communicare, aut incipientẽ velle facere ea quesunt perfecto℟: vt quotidie celebrare/arguere alios/conuersari secure cum mulieribus/velle vacare assidue contemplationi non domi tis adhuc passionibus/& similia.
Est autem peccatum presumptionis quando veniale: quum scilicet nulli est perniciosa seu iniuriosa. Et quando mortale: | quum scilicet iniuriosa est alteri. qualis est presumptio medici in damnum corporis: & similiter presumptio confessoris ignorantis/& iudicis & similium.
Presumptio Rursus qua hō sperat aliquid posse cō sequi a deo quod impossibile est secun dum diuinam legem ab illo consequi, peccatum est contrarium secunde virtuti theologice que vocatur spes/& contrarium desperationi: vt quum quis sperat consequi peccatorum veniā sine penitentia/aut eternam gloriam sine meritis. Et hoc est peccatũ mortale: vtpote derogans diuine dispositioni/qua decretum est non dari veniam perseuerantibus in peccato / nec gloriam sine merito. Et est vnum de peccatis in spiritumsanctum: vtpote contemnens spiritussancti auxilium ad penitendũ & merendũ.
PReuaricatio

PReuaricatio

(qua homo a debito officio seu certamine variat ad oppositum fouendum: vt actor ad fouendum reũ aut econtrario: & sic in similibus) peccatum est: quia contra rectam rationem. Et si in iudicio iusto hoc fiat / aut alias in preiudicium diuini vel communis boni aut cuius proximi, peccatũ est mortale: quia iniustitia ipsa peccatum est mortale ex suo genere. Seclusa aũt omni iniuria / pensanda est ratio declinandi: & secundum illā iudicanda est preuaricatio/an sit mortalis.
Procuratorum

Procuratorum

Crimina videsuperius in verbo aduocatus.
PRodigalitas

PRodigalitas

(qua homo suꝑ flue erogat res suas) pctm̃ est: vtpote liberalitatis virtuti contraria. Non est autem mortale pctm̃ si pura est: quia minus pctm̃ est ꝗ̈ auaricia liberalitati contraria, quā si pura est constat non esse mortalem. Et vtrius rō est, quia neutra agit contra charitatem dei aut proximi/sed preter illam.
Si vero mixta est iniurie diuinorum preceptorum/ & breuiter cuicũ alteri vitio (puta impietati filiorum aut filiarũ / aut intemperantie: vt filius prodigus dissipauit substantiam suam cum meretricibus) iudicanda est iuxta qualitatem vitij cui ad miscetur. Ita ꝙ si prodigus agitur ab appetitu mortali prodigalitas ipsa mortalis est: vt patet de filio prodigo/& de parente ob prodigalitatẽ impio versus filios effundendo bona debita filijs. Si vero agitur ab appetitu veniali (vt quum superflue dat ob vanam gloriam) venialis est.
Promissionis

Promissionis

Violatio/vide supra in verbo per fidia.
PRoxoneta

PRoxoneta

(.i. mediator inter ne gociatores) hoc habet familiare peccatum vt fallat vtrun inter quos mediat, neutri dicendo integram veritatem/& vtri sepe mentiendo. Et quia dam nificare est ex suo genere mortale, ideo pro xoneta non contentus sua mercede / fallens vtrun aut alterũ/ & peccat mortaliter & tenetur restituere siquid sibi appropria uit ex huiusmodi fraude: vt si dixit vni puta venditori ꝙ non inuenit precium nisi centum/ & sic accipit licentiam vendendi pro centum, & dicit emptori ꝙ non potest minus solui ꝗ̈ centũ & viginti/& sic appropriat sibi illos viginti, tenetur restituere illos viginti venditori: tenetur. n. ex officio mediatoris fideliter agere vtrius negocium.
PVsillanimitas

PVsillanimitas

(qua homo ex ꝑuitate animi retrahit se a magnis oꝑibus & honoribus suam facultatẽ excedentibus/ tanꝗ̈ si excederent) peccatum est: vtpote contraria virtuti magnani mitatis. Et est maius peccatum presumptione/vtpote magis con traria virtuti: quia dissimilior est magnanimitati/ vt patet.
Est autem peccatum mortale / qñ retrahit a magnis que sunt de necessitate salutis. vel simpliciter: vt siquis ex timore peccandi post baptismum nollet baptizari aut communicare. vel in casu: vt siquis ex timore deficiendi / nollet preceptum sibi officium pastorale acceptare. Nec excusatur sed accusat̃ ex hmōi timore & ignorantia proprie virtutis/quā non discutit: qm̃ ex his causatur pusillanimitas. Vnde dominus in euangelio/ seruum pusil lanimem qui talentum non exposuerat lucro dānauit.
Quando vero retrahit ab alijs vtilibus proximo & precipue saluti animarum, licet veniale sit/graue tamen est: & tanto peri culosius quanto sub humilitatis spẽ detinens animum imbibit̃ & radicatur perseuerans.
Loading...