VEctigalia
Iniqua non solum sunt que
imponuntur a non habẽtibus
potestatem/vtpote tyrānis, sed que ex forma vel
ex fine aut ex abusu aut ex materia constat esse
iniqua.
¶
Et ex forma iniusta vectigalia sunt/que equalitatẽ proportionalem non continent, sed plus grauant minus grauandos: sicut
enim communes honores equalitate proportionali distribuendi
|
sunt/vt digniores plus honorentur &c. ita onera communia sic
distribuẽda sunt/vt secundum ratam a quolibet tolerentur. &
propterea iniusta ex forma sunt vectigalia que onerant improportionaliter: hoc est plus grauant minus grauandos. Et hec ma
nifeste videntur que pro his que vehuntur ad vsum proprium/
exiguntur: quoniam radix vsus est indigentia. ita ꝙ quanto hō
magis indiget/magis vtitur: qui. n. plures habet filios/plus indiget ac per hoc plus vtitur, & sic consequenter plus soluit vectigalis: ac per hoc de primo ad vltimum qui plus indiget / plus
grauatur vectigali, quod est iniquum. Gabelle igitur pro his
que deferuntur pro vsu proprio/inique sunt: & secundũ leges
ciuiles (codi. de vectiga. l. vniuersi) pena capitis plectendisunt
exigentes tam pro his que deferuntur pro vsu, ꝗ̈ his que deferuntur pro seminando / ꝗ̈ his que deferuntur ad fiscum. Vnde
hmōi vectigalia non tenentur homines soluere.
¶ Sunt quo iniqua ex fine vectigalia / que non pro publica
vtilitate sed pro bono proprio principis imponuntur. Nec obligantur subditi ad soluendũ huiusmodi vectigalia: qm̃ tyrānica
non politica sunt hmōi vectigalia ex proprio fine.
¶ Sunt etiam violenta ac iniqua ex abusu vectigalia imposita
rite pro temporali necessitate/puta pro muris ciuitatis construendis, si post completa menia perseuerat illorum vectigalium exa/
ctio quia prĩceps sie vult. Violente nan rapine sunt manifeste:
& propterea non obligant in foro conscientie. Similiter non ob
ligant si imposita sunt pro construendis muris / & tamen non
applicantur ad muros construendos nisi pro forma, sed imbursantur a principe aut rectoribus. Et breuiter si nō fit id pro quo
imposita sunt vectigalia, iniqua sunt ex abusu / & fraudes aut
rapine sunt: nec tenentur subditi soluere in foro conscientie.
¶
Reputantur quo ex ciuili iure iniqua vectigalia ex materia / quecun imponuntur super alijs ꝗ̈ super his que causa ne|
gociationis vehuntur. C. de vectigal. l. omnium. Et extenditur
negociationis nomen in proposito ad venalitatem: ita ꝙ que
deferuntur ad vendendum / sunt materia vectigalium, reliqua que pro vsu suo & familie sue deferuntur / exempta sunt
a vectigalibus licitis. Vnde non ligant in foro conscientie hmōi
illicita vectigalia ex materia.
¶ Iustorum autem vndi (scilicet ex agente/forma/fine/vsu/
ac materia) vectigalium fraus peccatum est mortale ex suo
genere: vtpote nocumentum inferens reipublice / & ad furti
vitium spectat. Ita ꝙ peccatum mortale interuenit in hac subtractione non ex inobedientia precepti obligantis ad mortale/
nec ex vinculo pene apposite contra trāsgressores, sed ex natura
debiti reipublice non soluti/quomodocun sonet statutũ: quia
eoipso ꝙ vectigal iustum est / tollit homo fraudulenter reipublice quod suum est. Nec refert an respublica per suos ministros sibi exigat / an per eos quibus ipsa vendidit: quia vectigal
reipublice soluitur / cuicun soluatur, & a republica tollitur/
quandocun non soluitur: & nihilominus iniuria fit illi qui
emit tanꝗ̈ subrogato. Nec excusat fraudem a peccato mortali/
quia institutores vectigalium & emptores precognoscunt ꝙ
fient multe fraudes abs restitutione nisi comperiantur in facto
fraudis: sicut non excusantur dispensatores rerum communita
tis aut domini aut ciuis a crimine furti / ex hoc ꝙ communitas
aut dominus aut ciuis prescit huiusmodi suos dispensatores
fraudulentos esse: sicut nec iudas excusatur a furto ex loculis/
ex eo ꝙ dominus precognoscebat ꝙ fur erat. Institutio enim &
venditio & emptio vectigalium intelligitur secundum id quod
debitum est. Et licet necesse sit vt fraudes eueniant, ve autem
homini illi per quem fraus venit.
Occurrunt Circa vectigalia adhuc quin notanda.
¶
Primum circa authores. Nam secun|
dum canonica iura extra. de verbo. significa. super quibusdam.
declaratur illa esse pedagia/salinaria ac guidagia interdicta, que
non apparent imperatorum vel regum vel lateraneñ. concilij
largitione concessa / vel ex antiqua cōsuetudine a tempore cuius
non extat memoria / introducta. Ita ꝙ quantum est ex parte
authoris quattuor numerantur legitimi authores: scilicet imperatores/reges/vniuersale concilium / & antiqua cōsuetudo sine
memoria initij.
Et scito ꝙ sub appellatione concilij clauditur
papa etiam solus: quia ab ipso concilia authoritatem habent.
Et similiter sub appellatione regum comprehendi videntur ciui
tates habentes merum & mixtum imperium/non recognoscen
tes superiorem aliquem in temporalibus sub quo sint: quia eadẽ
ratio videtur de istis & de regibus.
Imponentes autem noua
pedagia vel augentes antiqua sine legitima authoritate, peccant
mortaliter rapine crimine.
¶ Secundum circa exactores. ꝙ exactores iniustorum vectigalium, si sunt iniusta manifeste/vel ex parte authoris vel forme
vel finis vel materie/vel abusus, & breuiter quomodolibet sint
iniusta manifeste/non excusantur ab iniquitate mortali. Si aũt
non sunt manifeste iniusta/sed in dubium ab aliquibus vertun
tur/alijs affirmantibus iusta, excusari vident̃ subditi exactores:
quia in dubijs obedientia excusat. Qui vero non sunt subditi
aut non ex obedientia faciunt, non debẽt se periculo iniuste
exactionis exponere. Et nihilominus memento excommunicationis contra exactores pedagiorum prohibitorum.
¶ Tertium circa exemptos a vectigalibus. Nam a clericis &
personis ecclestasticis pro se aut rebus suis quas non negociandi
causa deferunt / exigi nequeunt vectigalia: ca. ꝗ̈ꝗ̈ de censibus.
li. vi. Vbi habes censuras ecclesiasticas: scilicet excommunicatio
nis contra singulares personas/& interdicti contra communitates/donec extorta restituerint.
¶
Quartum circa presumptionem iuris de vectigalibus: quia
in ca. ꝗ̈ꝗ̈. de censibus. in. vi. dicitur. ꝗ̈ꝗ̈ pedagiorum exactiones
tam iure canonico ꝗ̈ ciuili regulariter merito sint damnate. Ex
hoc nan textu apparet/ꝙ communiter vectigalia que & pedagia vocantur/sunt damnata. Et intelligo hoc verificari propter
materiam/quia limites negociationis excedunt: & propter formam quantum ad immoderatum valde grauamen: & propter
nouitatem: & propter iniustam causam aut in principio aut in
prosequutione. tot nan conditiones exiguntur ad iusta vectiga/
lia / vt difficile forte sit inuenire vectigalia iusta: & propterea
merito damnata regulariter dicuntur vtro iure humano. Exigitur siquidem ad iustitiam vectigalium primo legitima authoritas imponentis: de quo dictum est. Secundo iusta causa finalis / que est solum bonum publicum. Tertio iusta forma, &
vt non violetur iustitia distributiua / & vt non sit immoderatum grauamen. Quarto iusta materia: que solum comprehendit res negociatorias. Quinto iustus vsus: vt scilicet fiat illud
publicum bonum pro quo imposita sunt. & demum ꝙ temporalia non prorogentur vltra suum tempus.
Vbi nota ꝙ quia
defectu actoris censentur illicita si non apparet aliquis quattuor
supradictorum authorum (ita ꝙ non presumitur pro iustitia
vectigalium ex parte actoris sed contra illam si non apparet: vt
in dicto ca. super quibusdam / clare patet) similiter presumendum videtur contra iustitiam vectigalium secundum alias con
ditiones si non apparent, tanto magis quanto regulariter dicunt̃
damnata. Et hec dicta sint, vt prudens confessor in his que non
apparent iusta/non cogat penitentes ad restituendum exactoribus vectigalium.
¶
Quintum est circa collectas. Prouerbium est. facta lege/
inuenta est malicia. Quia vectigalia que pedagia dicuntur/
& vulgo appellantur gabelle vel doane &c. tot laqueis
ac damnationibus subsunt / & de facto exiguntur gabelle
|
non solum pro mercature rebus sed rebus ad vsum, miserti doctores multarum animarum / adinuenerunt ꝙ licet non possint
per modum vectigalium imponi gabelle pro vsu, possunt tamẽ
per modum collecte imponi a communitatibus hoc adiecto
moderamine ꝙ imponant suis subditis tantum / ita ꝙ forenses
non teneātur.
Sed distinctione hic opus est. Nam hac in re aliquid est iuris
& aliquid est facti. Spectat siquidem ad ius an collecte huiusmodi sint licite. Et si quidem verum est quod dictum est (sci
licet ꝙ distributio onerum communium commensurata his
que vehuntur ad vsum est iniqua ex forma: quia plus indigens plus vtitur ac plus grauatur) collecte iste inique sunt.
Apparet quo alia iniquitas in istis: quia pro eisdem rebus non
negociatorijs eque grauatur pauper sicut diues. collecte nan
pro communi bono grauantes singulos / deberent commensurari personis iuxta earum facultates, & non ꝙ tantum soluat
pauper quantum diues. Si tamen communitates sibijpsis imponentes collectas / non ad commensurandum solutiones rebus
pro vsu vel non vsu / sed pro expedienti ad quietem & pacem
ciuium modo colligendi pecunias opportunas/ approbarent talẽ
modum collectarum vt quilibet ipsorum soluat in porta secundum ea que defert per portam, nō video damnationem aliquā:
quoniam si pro communi bono quietis & pacis seipsos tali mō
grauare eligunt / nulli iniuriam faciunt. Et ad hoc vt arbitror
tendunt doctores excusantes huiusmodi collectas etiam pro his
que deseruntur ad vsum. Essent quo in collectarum impositione & duratione / cause supradicte considerande ex ꝑte finis
& vsus: quia sine illis non sunt iuste, nec obligant in foro conscientie ad soluendum illas.
Ad factum autem spectat, an secundum veritatem iste exactiones sint collectarum/an solo nomine ab excusantibus dican
tur per modum collecte. Differentia siquidem inter collectas &
|
vectigalia est / ꝙ vectigalia imponuntur omnibus per portam
aut passum &c. vehentibus, siue sint subditi siue peregrini: collecte autem cantant ꝙ soli ciues aut subditi &c. Et propterea
quum constet ꝙ omnes transeuntes oportet soluere / constat ꝙ
non collectam sed gabellam per modum gabelle imposuerunt
& exigunt. Et quid adhuc egemus testibus, si etiam ab omnibus gabelle vocentur? ita ꝙ & nomen & rem gabelle habent,
ac per hoc iniquitatem. Non est igitur ingerendus conscientie
scrupulus non soluentibus hmōi vectigalia tam male excusata
ex colore collectarum.
VEnatio
Secundum se nullum est pec
catum: quia est vsus naturalis
dominij homini prestiti super animalia.
Per accidens autem est peccatum multipliciter. Primo ex incircunspectione in actu
venandi: vt si fiat cum periculo aut damno
proximi, non considerando si homo percuti possit/aut si damnũ
inferatur agris seu vineis &c. Et tunc iudicandum est peccatũ
secundum temeritatem/periculum & damnum si emersit.
Secundo ex conditione persone cui prohibitum est venari: vt
si sit clericus. nam cuilibet clerico interdicitur venatio & siluatica fatigatio cum canibus/& accipitres aut falcones habere ca.
omnibus. extra de cle. vena. Et constitutis in sacris pena suspensionis imponenda statuitur, siquis talium personarum in hac
voluptate venationis sepius detentus fuerit. ibidem. cap. ep̃um.
Tertio ex conditione temporis: quia scilicet venatio impedit a
debito cultu deo tunc exhibendo: vt siquis propterea omittat
missam/aut seruitores suos ad hoc occupando impediat audire
missam. Et simile est iudicium de alijs diuinis quibus interesse
debet: iuxta doctrinam ambro. que habetur. xcvi. di. ca. an.
putatis.
Quarto ex immoderato affectu. ex quo capite facile omnia
humana opera fiunt peccata. Exosa autem inuenitur venatio
sanctis hiero. & ambro. quia ad peccatum implicat: & forte
specialiter quia abducit dominos a necessarijs expeditionibus,
dum propter venationes minorem gerunt curam subditorum/
subtrahunt seipsos reipublice: aut quia animum quasi ferocẽ
facit aut fouet in prosequutione & percussione animalium cum
delectatione. Ex quocun autem accidente fiat mala venatio/
certum est non esse malam ex suo genere: ac per hoc cōstat esse
licitam debitis adhibitis circunstantijs.
Efficitur quo quinto illicita venatio si propterea dominus
priuat populum libertate capiendi animalia siluestria que in nul
lius sunt bonis/in loco vbi consueuerunt esse capientium: ita ꝙ
nec ex parte animalium possessor aliquis damnificetur / nec ex
parte loci alicui fiat iniuria. Huiusmodi. n. priuatio tyrānica est:
vtpote contra bonum communis libertatis & vtilitatis propter
bonum proprie delectationis. & perniciosa est/ si penam notabilem adijciat. Secus autem est si ab antiquo cuius initij non
extat memoria/venationes reseruate sunt domino. Et tunc etiā
debet pena moderata esse.
VEnditio
Licet nullum sonet peccatum,
multis tamen modis peccatum
sit. Primo ex quantitate precij: vt si vendat̃ res
pluris ꝗ̈ valeat, vel in se secundum communem
estimationem seu vsum/vel vendenti. nā licitũ
est vendenti / pluris vendere si plus valet sibi / non quia pluris
emit, sed quia commoda sibi tantum est vt licet valeat decem/
sibi tamen valet viginti.
Secundo ex fraude in substantia rei: vt siquis vnam rem vendit pro alia. vt aquam pro vino: vt faciunt miscentes vinum in
|
vegete. aut mel prozucharo / vel fumum terre pro reubarbaro
&c. vt faciunt mali aromatarij in confectionibus & medicinis
&c. Et hinc in multis artibus fraudulenta ac iniqua redditur
venditio vendendo vnam rem in toto vel in parte pro alia. Et
est ex suo genere fraus hec mortalis.
Tertio ex fraude in qualitate rei: vt si vitiosam rem vendit
pro non vitiosa. Est. n. hic fraus & iniquitas manifesta. Secus
autem si vendit rem (puta caballum) vt est, explicans se
nolle pro defectu teneri. tunc. n. si non pluris vendit ꝗ̈ in veritate
valeat omnibus defectibus consideratis, non peccat: ꝗ̈uis emptor
fallatur a seipso/sic ꝙ si sciret tot defectus / non emeret. Sed si
vendit pluris ꝗ̈ valeat in veritate, peccatum est iniustitie in foro
conscientie. Et est mortale ex suo genere: quia nocumentum in
fert proximo iniuste.
Quarto ex fraude in quātitate mensure/ponderis aut numeri:
quod constat esse mortale.
Quinto ex monopolio augmentatiuo precij. nam & monopolium est prohibitum, & quantum de precio augetur ex monopolio tantum iniquitatis apponit̃ precio. Nec excusantur hmōi
mercatores ex concessione dominorum: quia nec ipsi domini ex
cusantur a rapina, dum emptores coguntur emere tanto pluris
quia nō possunt aliunde emere. Est. n. monopolium huiusmodi
non solum in priuatorum hoc damnum, sed communis libertatis offensiuum. & ideo non est tolerandum.
Sexto ex temporis expectatione: vt si pluris vendat ꝗ̈ valeat/
quia non nunc sed post annum precium expectat. Est tamen
hic grano salis opus/primo ratione latitudinis precij. Nō. n. cōsistit iustũ preciũ in pũcto, sed distinguit̃ trifariā: aliud siquidem
est piũ/aliud moderatũ/aliud rigorosum. Hinc. n. fit vt res eadẽ
in eodem loco ac tꝑe vendat̃ decem / vndecim & duodecim,
ita ꝙ in fra huiusmodi latitudinem reputatur precium iustum.
|
Et propterea si venditor soluenti nunc dat pro decem/ & soluturo ad annum non vult dare nisi pro duodecim, iniustus non
est: quia non exit terminos iusti precij. Sed si vellet quattuordecim/iniuste venderet, & ad vsurā reducitur: vt in fra de vsura
patebit. Ex dicta autem precij latitudine contingit vt in eodem
die prudens negociator multum lucretur, emendo in precio
miti & vendendo in rigoroso.
Secundo ratione dubij. Nam
siquis merces suas non esset in veritate nunc venditurus / sed
seruaturus in tempus aliud in quo credũtur verisimiliter plus
valiture ꝗ̈ nunc, non intelligitur vendere pluris iusto precio si
pluris vendat ꝗ̈ nũc valeāt. Quod potest dupliciter fieri. Primo
vt vendat nunc pro illo precio quod tũc valebunt communiter
siue plus siue minus. Et hoc caret omni scrupulo. Secundo vt
ex nunc determinetur precium. Et sic oportet precium esse moderatum, ita ꝙ stet in fra limites dubij futuro illo tempore p̃cij.
Verbigratia seruandum frumentum ad mensem maij/verisimi
liter creditur ꝙ valebit decem / & ꝙ poterit plus aut minus
valere/nunc vero valet octo, licitum est mihi qui seruaturus
ad illud tempus eram vendere nunc decem / ex quo verisimili/
ter dubitatur ꝙ plus aut minus tunc valebit: vt patet in ca, naui
ganti extra de vsuris.
Septimo ex pacto de retrouendendo / si minoris vendit ꝗ̈
valeat: quia palliatur sub venditionis nomine mutui acceptio.
Et tunc in venditore peccatum est, pro quanto participat in
crimine cum vsurario / si inducit eum ad hoc. Verum si iusto
precio venditur / & adiungitur pactum de retrouendendo &
interim locando eidem qui vendit sub annuo censu honesto, cen
setur venditio licita cum omnibus adiectis pactis. Et fit frequen
ter huiusmodi venditio a constitutis in aliqua necessitate/ nolen
tibus tamen abdicare a se vsum illius agri seu domus quam
vendunt. Et si rationem queris / vide commentaria nostra in
secundamsecunde.
Octauo ex loco vel tempore prohibitis: vt sunt tempus sacrũ/
& locus sacer. Diebus nan festis deo dicatis nō licet vendere
nisi ad minutum que ad cibum & potum ac medicinam vel
ad articulum aliquem occurrentis necessitatis necessaria sunt.
Tolerantur quo illa que ex con suetudine nundinarum aut ali
ter currunt: vt diffuse in verbo festi dies habes. In locis quo
sacris (vt in verbo immunitas habes) prohibitum est vendere,
eijciente domino vendentes de templo.
VJndicatio
Duplex inuenitur. Prima
que exercetur per principẽ
seu iudicem contra malos. Et hec est opus iustitie sanctum. Altera est que fit seu appetitur ab
homine priuato. Et hec licet possit esse iusta, frequentissime tamen est mala/& quātum ad affectum & quan
tum ad exercitium. Nam quantum ad opus / vindicare se vel
alios / est illicitum cuilibet priuato, nisi quo ad actionem defen siuam/qua vim vi repellere licet cũ moderamine inculpate
tutele: quia punire est actio habentis potestatem super eum qui
punitur: ac per hoc est illicitum immo vsurpatum si a non hñte
super illum potestatem vindicta fiat.
Quantũ vero ad appetitũ/nullũ est pctm̃ appetere vindictā/
hoc est iustā punitionẽ: quia hoc est appetere iustitiā: & scriptũ
est. letabit̃ iustus quũ viderit vindictā. Sed cā appetendi / pctm̃
ingerere pōt: vt si ex odio/ex saciandi animi mei gratia vindictā
affectem. Est igit̃ in appetitu vindicte pctm̃/tum siquis vult ꝑ
seipsum facere vindictam, tum si ex malo animo contra hominem vult per iudicem vindictam fieri. Oportet. n. hoc fieri &
appeti cum dilectione hominum & odio vitiorum / pro bono
iustitie/pro bono pacis / vt alij non audeant contra bonos insurgere/& ne impunitas delictorum pariat incentiua vitio℟: sic. n.
licet non solum appetere sed querere per officium iudicis vindictam illorum qui se vel alios offenderunt.
Cōsecratio illicita
redditur si in veri
tate virgo non est que consecratur.
Nec excusatur ex hoc ꝙ occulta est
virginitatis amissio / & scandalũ esset
si non consecraretur: quia insacramen
talibus ecclesie actionibus non debet
interuenire fictio / sicut nec in sacramentis. Et quia fictio ista qua vt virgo se ingerit consecrationi
que virgo non est/iniuriosa est sacramentalibus ecclesie, peccatum est mortale ex suo genere.
¶
De remedio autem a multis dato occulte violatis virginibus
consecrandis ad euitandum scandalum/ scilicet vt nomen virgi
nitatis in nomen castitatis aut continentie mutetur. Dicendum
videtur ꝙ vanum est: quia si officium consecrationis virginũ
perspiciatur, apparebit ꝙ aut oportet virginem consecrare per
illud officium/aut illud omittere: sicut per officium quo consecratur episcopus/oportet episcopum consecrari. & similia. Nec
puto doctorem aliquem qui officium huiusmodi viderit / hoc
consuluisse: sed solummodo ꝙ alique cerimonie illius officij &
alique illius orationes / mutato virginitatis nomine in nomen
castitatis / fieri vel dici possunt: vt vel sic appareat illam benedici
ad vitandum scandalum: quod a ratione alienũ non est.
Sed
aduerte ꝙ virginitas sumitur in proposito vt est nomen status.
ita ꝙ sufficit ad consecrationem ꝙ sit virgo secundum carnis
integritatem. Tum quia ecclesia vtitur nominibus vt plures
vtuntur: virginitas autem communi vsu est nomen status: vt
patet ex vsu. Et in euangelio virgines distinguuntur in fatuas
& prudentes. & paulus virgines distingui in castas & non
castas denotat, dum dicit despondi vos vni viro virginẽ castam
exhibere. Et confirmatur: quia aliter ecclesia daret occasionem
fallendi. nam & mulieres & puelle cum toto mundo vocant
|
virgines que carnis retinent integritatem. & propterea si aliud
ꝗ̈ hoc ecclesia exigeret quum ponit a puellis consecrandis si virgines sunt, falli oportet ecclesiam. & tamen puelle non decipiũt
ecclesiam dicentes se esse virgines ꝗ̈diu carnis retinent integritatem: quia hoc intelligunt per esse virginem. Et confirmatur ad
huc: quia in pontificali romano postꝗ̈ dictum est ꝙ pontifex diligenter inquirat ante consecrationem de etate. xxv. annorum &
proposito seruandi virginitatẽ/subiungitur. & insuper seorsum
cum qualibet consecranda/de vita & conscientia & carnis integritate. Vbi clare patet explicari quid per virginitatem intelligat
pontifex inquirens/scilicet carnis integritatem. Et hec sint dicta:
ne putet quis puellas integras carne/mente autem & negligen/
tia seu complacentia pollutionum delectabilium corruptas / a
consecratione repellendas esse quia irreparabiliter perdiderunt
virginitatis virtutem. possunt. n. consecrari: quia sunt vere virgines secundum statum/licet non secundum virtutem.
VJsitatio
Qua episcopi seu prelati visitant
gregem suum, illicita redditur si
non cōformetur sacris canonibus: & spāliter forme
precepte in li. vi. de censibus. ca. romana.
VNctionem
Extremā ꝗ̈uis non teneatur
homo accipere vt necessariam ad salutem, contemptus tamen illius peccatum est mortale / non minus ꝗ̈ quilibet alius
contemptus aliorum mandatorum ecclesie.
VOti Violatio
peccatum est mortale: quia
est perfidia cōtraria fidei deo debite
ex promissione ipsi deo facta: est nan votũ
promissio deo facta de bono: est autem promittere constituere se debitorem eius quod
promittitur. Et propterea sicut ad virtutem
fidei seu veracitatis pertinet vt seruetur promissio facta homini,
|
ita ad virtutem fidei religiose spectat vt seruetur promissio facta
deo de re illi grata. Et consequenter irreligiose perfidie est violare promissionem factam deo de re deo grata: quā promissionẽ
vocamus votum.
¶ Et scito ꝙ quando factum est votum de illo bono ad quod
quis non tenebatur, perfidia voti est speciale peccatum mortale.
Quando vero factũ est votum de illo bono ad quod omnino
tenebatur, perfidia voti est circunstantia mutans speciem &
necessaria ad confitendũ: vt siquis vouit non fornicari, si postea
fornicatur / crimen illud est & in specie fornicationis & in
specie perfidie irreligiose.
Et quoniam Frequenter contingit confessores de
votis iudicare, ideo diffusiorem oportet sermonem facere. Primo ex parte materie: secundo ex parte
vouentis: tertio ex parte impedimentorum occurrẽtium: quarto
ex parte dispensationis seu commutationis. Quum enim materia voti sit solummodo bonum aut sub precepto aut sub consilio diuino contentum, alienum a voti materia scito omne illici
tum/omne quod est contra consilium diuinum / & omne indifferens. Ita ꝙ siquis voueat aliquid illicitum (puta occidere
hominem aut dicere verbum ociosum) vel aliquid contra diuina consilia (puta non ingredi religionem / non mutuare/nō
fideiubere/non facere elemosynam) vel aliquid indifferens ad
morale bonum vel malum/vt non ire ad talem domum/vestiri
veste alba, non est validum votum: quia non est votum: quia
promittitur deo quod deo non placet.
¶
Sed occurrunt hic multa declaranda. Et in primis ꝙ qui de
facto vouet aliquid illicitum aut contra consilium aut indifferens/peccat vouendo: quia abutitur voto. & quando quidem
mortaliter/quādo autem venialiter.
In tribus siquidem casibus peccat mortaliter vouendo. Primus est si vouet committere
aliquod opus quod est mortale: vt occidere/mutilare &c. Secun|
dus est si vouendo non facere ea que sunt consilij/habet animũ
ita pertinacem vt intendat obligare se voto etiam in casu in quo
consilium habet vim precepti: puta non mutuare patienti extremam necessitatem: & sic de alijs. Tertius est si vouendo hmōi
vota stulta & displicentia deo/cognoscit quid facit, hoc est ꝙ
attribuit deo id quod deo non cōuenit. s. acceptare hmōi vincula
votorum/& tamen vult hec vouere. Nam esset peccatum blasphemie hmōi votum: vtpote quod sciens & prudens attribuit
deo quod deo non conuenit. Secus autem esset si crederet deo di
splicere hec vota sicut peccata venialia displicent deo, & nihilo
minus credens votum valere aut saltem ꝙ valeat quātũ valere
potest/ faciat hmōi vota: nā tunc veñialiter tm̃ peccat, excusante
illum ignorantia communi / & existente intentione non mala
sed promissione stulta. Venialiter autem semper peccat vouens
quodcun horum: quia displicet deo stulta promissio: qualis est
tam indifferentium ꝗ̈ opposito℟ consilijs ꝗ̈ venialiũ promissio
deo exhibita.
¶
Circa illicitorum deinde vota/nota cōtingere hec sex modis.
Primo promittẽdo opus in se illicitũ: vt siꝗs voueat occidere ali
quẽ. Scđo ꝓmittendo opus bonũ vestitũ malo fine: vt siquis vo
ueat dare elemosynā ob inanẽ gloriā. Et neutrũ ho℟ est votũ,
sed peccat̃ vouẽdo et implẽdo.
Tertio ꝓmittẽdo licitũ ob illici
tā petitionẽ obtinẽdā: vt siꝗs vouerit offerre deo mille aureos ad
occupādũ ciuitatẽ nōsuā. Et hoc votũ blasphemia est/nō votũ:
quia ẽ facere deũ actorẽ seu pr̃onũ criminis.
Quarto ꝓmitten
do deo licitũ pro obtento illicito quasi recōpensationẽ seu gr̃a℟
actiones: vt siquis vouerit se sacrificiũ deo oblaturũ pro obtenta
aliena vxore. Et hoc quo blasphemia/nō votum est.
Quinto
ꝓmittẽdo licitũ pro petitione licita/ex turpi tñ cāpendente: vt si
quis hñs cōcubinā voueat deo centũ aureos si concesserit sibi ex
illa filiũ. Et hoc votum est vere votum / & obligat si conditio
extat: quoniam votum non cadit super illicito coitu, sed super
|
dono filij / prefupposito illicito concubitu. Non tenetur tamen
retinere concubinam vt faciat quod in se est ad implendum
votum: quia presuppositum est malum & illicitum.
Sexto promittendo licitum / non pro aliqua petitione obtinen
da / sed pure conditionaliter apponendo euentum illicitum: vt
siquis voueat se ingressurum religionem si committet adulterium, ad hoc vt caueat ab adulterio / vel vt penitentiam faciat
de adulterio / vel absolute intendit in tali euentu obligare se ad
tale votum. Et huiusmodi vota sunt vere vota conditionalia/
& obligant eueniente conditione, & non alias.
¶ Circa indifferentium vota aduerte/ꝙ promittere deo indifferentia (vt sunt ea que nec bona nec mala sunt) est stultum.
prouenit. n. ex stulta de deo imaginatione/quasi deo placeāt humana hoc est voluntaria opera que non sunt moraliter bona.
vt non filare in sabbato/ non pectere caput &c. Verum hoc
intelligendum est de operibus indifferentibus manentibus in
sua indifferentia. Nam si opera indifferentia ex aliquo respectu
fierent bona vel mala moraliter / tunc cadere possent sub voto.
Verbigratia. tam ire ꝗ̈ non ire ad domũ ioannis est opus secun
dũ se indifferens: sed si in ioannis domo sit vel fiat aliquid attra
ctiuum mei ad malum (puta ludus vel mulier attrahens &c.)
tunc ire ad domum ioannis non est indifferens sed declinat ad
malum/& non ire declinat ad bonum. Et propterea si in hmōi
casibus vouerit quis non ire ad ioannis domum vt caueat sibi,
votum est validum. Si tamen ex ioannis domo cessaret ludus
aut mulier & breuiter ratio mali, cessat obligatio voti: ꝗa cessat
voti materia. ex hocipso. n. ꝙ non ire ad domum ioannis non ha
bet amplius rationem cautele seu preseruatiui a periculo / redit
in naturam indifferentis: & sic non est amplius materia voti.
Hec de materia voti.
Ex parte Aũt vouẽtis quattuor cōnditiones occurrunt:
scilicet fallacia/ imperfectio actus/imperfectio
|
etatis/& subiectio.
¶ Inuenitur igitur fallacia quando in voto / vel quia non intendit vouere sed simulat se vouere. Et quoniam hoc est decipere ecclesiam cui fit votum solenne/ aut homines testes coram
quibus aliquis emitteret publicum votum / & dolus ac fraus
nulli debet patrocinari, licet votum in veritate nullum sit/compelli tamen debet ad implendum quod ore proprio deo promittere se dixit: sicut compelli debet quilibet ad seruandum contractum cum homine / licet non intenderit promittere. Et nihilominus peccauit mortaliter perniciosum incurrendo mendacium / qui solenne aut publicum votum cum animo non vouendi fecit: & ratione irreuerentie diuine coram hominibus,
& ratione scandali sequentis: cui dat operam efficacem, dum
vouere se promulgans intendit monstrare se facto contempto/
rem voti. Vel est fallax votum, quia licet intendat homo vere
vouere/non intendit tamen seruare promissum. Et huius modi
vota vera quidem sunt (quia ibi interuenit intentio vouendi
cum promissione facta deo de bono illi grato) peccat tamen
mortaliter sic vouens. Nec minus tenetur coram deo adimplere
votum/ꝗ̈ si vouisset cum intentione seruandi promissum: quia
ex suo iniquo ꝓposito nihil reportat exemptionis a vinculo voti
cui se subiecit.
¶
Imperfectio actus in voto dupliciter inuenitur. Vel per modum primi motus, quando scilicet votum (hoc est promissio
deo facta) non est actus deliberatus/ sed est promissio imperfecta: sicut in tentationibus fidei vacillatio abs consensu / non
est deliberata in fidelitas: & affectus ad occidendũ inimicum
abs cōsensu rōnis/ non est mẽtale homicidiũ cōplete: & sic de
siłibus. Et hmōi ꝓmissiōes votiue nō sunt vere vota/ sed inchoa
tiones voto℟: ac ꝑ hoc nō obligāt.
Alio mōinuenit̃ imꝑfectio
actus votiui ex defectu plene ac discusse deliberatiōis: vt cōtingit
|
in votis que fiunt ex timore repentinorum malorum/aut ex ma
gno dolore/aut ex leuitate animi/ aut pronitate ad vouendum/
& similibus. Et talia vota sunt quidem vera vota / sed minus
plena.
Quod vt clare intelligas/ distingue deliberationem dupliciter intelligi. Primo vt sufficit ad constituendum actum deliberatum absolute: sicut quodlibet peccatum mortale est delibe
ratum, ita ꝙ nisi esset deliberate voluntatis / non esset mortale
peccatum. Alio modo vt cōstituit actum deliberatum ex modo
deliberandi: sicut actus cum meditatione & discursu discussi
concluduntur/acceptantur/eliguntur. Et sic non omne mortale
peccatum fit ex deliberatione: sed multa homicidia / sacrilegia/
luxurie &c. committuntur ex passione abs huiusmodi delibe
randi modo. Vota ergo que ex deliberatione primo modo (hoc
est absolute) fiunt/vera sunt: quia deliberatio que sufficit ad
constituendum seipsum seruum diaboli, multo magis sufficere
debet ad seipsum debitorem deo cōstituendum. Sed quia quan
tum ad modum vouendi non interuenit deliberationis modus,
dicuntur & sunt vota hec minus plena: vtpote quibus plenitudo modi vouendi (scilicet per exactam deliberationem) de
fuit. & propterea abs difficultate huiusmodi vota commutan
tur vel dispensantur.
¶
Imperfectio autem etatis (hoc est etas ante pubertatem)
tollit voto religionis solenni suam vim. ita ꝙ professus ante com
pletũ ānũ quartũdecimũ/potest libere redire ad seculum: vt hr̃
extra de regul. ca. is qui. in sexto. Et ratio huius est authoritas
ecclesie irritantis votum religionis solenne in fra talem etatem.
Et hoc siue ꝑsona sit doli capax siue nō: quia sic statuit ecclesia.
De alijs autem votis secus est: quia non tam ad etatem ꝗ̈ ad
rationis plenum vsum spectatur. Nam in quacun etate habea
tur rationis vsus liber/ita ꝙ persona est doli capax (hoc est ad
propositum vt discernat quid importat facere deo votum) pōt
bomo voto alio quocun se obligare, ita ꝙ votum est validũ
|
quantum est ex parte sui: quoniam tunc etas non tollit aliquid
eorum que necessaria sunt ad votum: vt patet.
¶ Subiectio demum vouentis reddit vota conditionalia: hoc est
si pater/maritus/dominus/prelatus &c. permiserit. Ita ꝙ subditorum vota non sunt ipso facto inualida/ nec sunt absolute obli
gatoria, sed medio modo se habẽt: quoniam obligant stante con
ditione subintellecta, scilicet si superiori placet aut nō displicet.
Dico autem placet aut non displicet propter diuersam materiā
voti: quoniam si votum fit de prohibitis subdito/ subintelligitur
si superiori placet. Et tũc tenetur requirere bona fide superioris
beneplacitum / explicando ei suum votum, ad hoc vt integra
fide agat cũ deo cui promisit: forte. n. concedet suꝑior intellecto
voto/quod negat nesciens subditi votum. Et si illi placet/tenetur
exequi suũ votũ: si nō placet/irritum est votum. Vt patet si ep̃s
voueret ingredi religionẽ: subintelligitur. n. si pape placet. Vnde
tenetur requirere si pape placet vt impleat votũ an nō. & si placet/implere: si non/irritatũ est votũ: quia ep̃o prohibitũ est ingredi religionẽ. Et sic de similibus. Siquis tñ subditus/in cōibus votis petat licẽtiā in opere quod promisit vt liceat sibi illud
facere pro deo / & non indicet ꝙ hoc vouerit / putans sibi hoc
sufficere, excusatur pro tunc ab exequutione voti superiore negante licentiam. Non tamen propterea votũ est irritatum: qm̃
ad irritationem uoti requiritur uoluntas superioris ad irritandũ,
que in proposito non interuenit. Vnde remanet obligatus ad petendum iterum quando prudentia suadebit petere/licentiā oꝑis
promissi, donec irritetur uotum.
Si uero uotũ fit de nō prohibitis subdito/ subintelligit̃ cōditio
si suꝑiori nō displicet. Ita ꝙ tenet̃ exequi uotũ/quous suꝑiori
notificatũ sibi uotũ displiceat: ut patet si religiosus uoueat dicere
quotidie psalmos penitentiales. Tenet̃. n. illos dicere quous su
perior sciat & reprobet obligationẽ uotiuā. quā debet reprobare:
utpote prelato preiudicialem.
Et scito ꝙ hec que de votis subditorum dicuntur/intelligenda
sunt quātum ad illa in quibus sunt subditi. Ita ꝙ si aliqua sunt
in quibus non sunt subditi, de illis possunt vota facere absolute
valida: vt si episcopus voueat dicere septem psalmos aut dare
elemosynam: quoniam in his non habet manus ligatas. Et similiter si vxor voueat non petere debitum coniugale: quoniam in
hoc non est subdita sed par marito. Et sic de alijs similibus.
Habes igitur hinc vnde discernas peccata transgressionis votorum in his qui sub alterius sunt potestate constituti: vt sunt
pueri/puelle/vxores/serui/ac religiosi / & vniuersaliter illi qui
vouent de alieno, hoc est de eo quod sine alterius licentia licite
dari aut fieri nequit. vt si filius familias voueat dare elemosynā,
quum nihil habeat nisi patris. Et sic de similibus. De religiosorum votis speculatiue vide commentaria in secundam secunde.
Ex parte Deinde impedimentorum occurrentium/discernere oportet quando votorum omissionẽ
quando est peccatum & quando non. Sunt autem occurrentia impedimenta votorum duplicia. Nam quedam se tenent ex
parte materie votiue: quedam ex parte intentionis persone vouentis. Et ex materie quidem parte/impedimentum exequutioni
voti prestat quicquid impediret votum quando fit: scilicet si ma
teria voti facta est impossibilis/aut illicita / aut impeditiua melioris boni/aut indifferens. nam quodlibet horũ impedisset votũ
ne fieret: nullus. n. potest vouere aliquid impossibile/ aut illicitũ/
aut impeditiuũ melioris boni/aut indifferens: vt patet ex antedictis.
Et vt rudiores intelligant/ponamus exempla. Vouit rex
edificare/dotare ornare monasterium, eijcitur postea a regno/
& fit ei impossibilis huiusmodi elemosyna. Vouit alter ieiunare
singulis sextis ferijs, perdit sanitatem/ita ꝙ abstinere est ei illici
tum. Siquis etiam post votum hierosolimitanum vult ingredi
religionem/adimplere votũ esset impedimẽtũ melioris boni: &
ꝑꝑea pōt ingredi religionẽ nō curādo de priori voto. Siꝗs demũ
|
vouisset non transire per aliquem vicum/quia ibi manet mulier
attractiua &c. mortua muliere illa / transire per illum vicum/
factum est indifferens: & ideo non amplius ligat.
Aduerte
tamen hic circa casum superuenientis impossibilitatis seu iniqui
tatis/si impossibilitas superuenit toti materie promisse aut parti.
quoniam si impossibilitas venit super totum/nō tenetur ad votũ
durante impossibilitate: sed si venit super partem, tenetur etiam
tunc ad reliquam partem tunc sibi possibilem seu licitam. Et
propterea persona habens votum castitatis & postea coniugata
consummato matrimonio non tenetur viuente coniuge ad casti
tatem totam, quia tenetur reddere debitum coniugi: sed tenetur
seruare partem sibi possibilem & licitam scilicet non petere debitum. Et tenetur habere voluntatem implendi totaliter votũ
quando erit sibi possibile seu licitum, scilicet mortuo coniuge.
¶
Ex parte autem intentionis vouentis quando certa est / vota
possunt quecun impedimẽta recipere: quoniam intentio vouentis sufficit ad quācun conditionem apponendam voto. Et propterea nullum votum obligat vltra seu extra limites intentionis
persone vouentis: hoc est quia precise ad illud tantum obligat
ad quod vouens intendit se obligare, & non ad aliud.
Sed quando vouentis intentio nihil apposuit limitationis / sed
votum fecit simpliciter, oportet casus occurrentes secundum
sacros canones & veritatis doctrinam pie interpretari. Vnde
qui vouit triduo ieiunare aut aliquam elemosynam dare abs
prefixo tempore, tenetur adimplere illo tempore quo ipsum non
remordeat conscientia ꝙ fuerit in mora: quoniam ꝗ̈diu ei videtur ꝙ non sit in mora, interpretandum est ꝙ non sit elapsum
tempus intentum ab ipso vouente. Hinc enim intentio vouentis
discerni potest.
Caue autem ne fallaris / putans in varijs casibus & euentibus occurrentibus votum non ligare quia persona
quando vouit si hec preuidisset non fecisset votum. Falsa est
hec imaginatio & destructiua omnium humanorũ cōtractuũ.
Multi nā cōiugati nō obligarent̃ ad cōiugiũ: quia si p̃uidissent
|
que euenerunt non contraxissent tale matrimoniũ. Et similiter
multi professi non tenerentur ad religionẽ: quia si tunc que post
occurrerunt cogitassent/non fecissent professionis votum. Et sic
de alijs. Caue ergo ne fallaris: sed de efficacia intentionis vouentis senti vt ante dictum est.
Ex parte Demũ dispensationis/ cōmutationis/irritationis, vota qñ oportet confessorem iudicare.
¶ Vbi scito/ꝙ quia irritare votũ/ꝑtinet nō ad ecclesiasticā authoritatẽ vłr, sed directe spectat ad ptātẽ dñatiuā seu quasi dñatiuā rei votiue, ideo ad irritandũ votũ subditi/ sola ptās dñatiua
cũ volũtate irritandi sufficit. ita ꝙ persona subdita non est rea
fracti voti, si is qui habet dñium super re voto promissa/nō vult
votũ valere. Et rō est: quia quilibet dñs pōt vti sua libertate. Et
hinc fit vt vxo℟/puella℟/seruo℟ / puero℟ & religioso℟ vota, si
irritent̃ a maritis/parẽtibus/dñis/p̃latis/nō obligent. Et q plus
est/si semel maritus aut dñs audito subditi voto consenserit &
postea reuocauerit licentiam, non peccat subditus non adimplen
do votum: sed peccat qui semel concessit & postea pro libito reuocat: vt habes ex. xxx. ca. numeri/adiuncta glosa augustini, &
diffuse in commentarijs nostris predictis.
¶
Ad dispensandum vero votum exiguntur duo: authoritas
ecclesie & causa rationabilis. Et de authoritate quidem ecclesie
satis patet. De causa vero rationabili ꝙ requiratur supponimus
hic: vtpote discussum in dictis commentarijs. Ita ꝙ si prelatus
etiam papa pro libito dispensaret/non esset audiendus: quia non
habet potestatem nisi in edificationem ecclesie, nec est dominus sed dispensator. quod non potest abs ratione intelligi.
Rationabilis autem dispensandi causa est honor christi &
vtilitas ecclesie, & vt vno verbo dicatur maius bonum ꝗ̈ sit
votiua exequutio: quoniam si ob maius bonum fit dispensatio,
saluatur & maior christi honor/& maior ecclesie vtilitas spiritualis. Consueuit autem oriri huiusmodi maioritas boni ex ali|
quo horum trium: hoc est si exequutio voti reddita esset illicita/
vel inutilis / vel maioris boni impeditiua. Et propterea oportet
magna vti ratione in dispensando vota: quia dispensatio tollit
votum & quantum ad materiam & quantum ad vinculum.
¶
Ad cōmutandũ vero vota licet regułr exigat̃ authoritas ecclesie, qñ tñ euidẽter cōstat in melius & gratius deo cōmutari/
nō est reus fracti voti qui sic cōmutat propriũ votum abs alia
authoritate: vt si hñs votũ terre sancte cōmutet in votũ religionis: & sic de similibus. Et rō est: quia deo cui promissio facta
est/satisfit plenius dando maius & acceptius ei bonum.
Et quia commutatio non tollit vinculum voti sed mutat voti
materiam / & commutatio de rigore iuris sufficiens uidetur si
fiat in aliquid equale, ideo ad commutationem voti vltra authoritatẽ ecclesie exigitur ad minus equalitas materie: vt scilicet
illud in quod cōmutatur/ equiualeat exequutiōi debite ex voto.
& propterea si est votum peregrinationis, habenda est ratio nō
solum laboris / sed expensarum quas fecisset peregrinando: qm̃
hec omnia cadunt sub voto concomitanter. & sic de similibus.
Ex parte autem cause cōmutandi vt rationabiliter fiat/ ꝗ̈uis debeat aliqua impotentia aut difficultas aut maioritas materie aut
vtilitas aut aliquid eiusmodi mouere, si tamen gratiose condescenditur in persona dei a cōmutante/omnis occasiosufficere vi
detur/ ex quo a gerente vices christi cōmutatiuam habente potestatem acceptatur: quum sola materia cōmutetur, & semper
concurrat petentis cōmutationem / promptior voluntas ad exequendũ cōmutatā materiā ꝗ̈ promissam. Vt tñ cōmutans tutior
sit, cōmutet semꝑ in aliquid melius quantũcun parũ melius.
¶
Memento quo confessor ꝙ omissio votorum non purgatur
sola penitentia, sed vltra penitentiam de voti fractione/ exigitur
exequutio voto promissa: quia promissio deo facta remanet
semper viua donec exoluatur, nisi reddita sit impossibilis aut
illicita &c. vt ante dictum est. Et propterea qui vouit aliquid
|
efficere aliquo tempore & non seruauit promissum in fra tempus, & tenetur ad penitentiam de fracto voto/& tenetur adimplere promissum ꝗ̈primum pōt.
Et hec intellige nisi votũ fuerit onus temporis: quia tunc sufficit sola penitentia. Appellatur
autem onus temporis/quando votum est factum propter illud
tempus precise: vt siquis vouisset ieiunare in vigilia sancte marie
magdalene ꝑꝑ honorẽ magdalene, si nō ieiunat in vigilia illa/
sufficit sola penitentia: quia ieiuniũ illud votiuũ erat onus tꝑis
scilicet vigilie illius: sicut ieiunia ecclesie in vigilijs / sunt onera
illo℟ die℟ precise. Si vero vouisset ieiunare triduo in fra mẽsem
pñtem, si nō ieiunauit/tenet̃ & ad penitentiā / & ad ieiunandũ
triduo ꝗ̈primũ pōt: quia tale ieiuniũ votiuũ non est onus illius
temporis, sed tempus est appositum vt mensura in fra quā debet
impleri. Et sic de similibus iudica.
VSura
(Hoc ẽ lucrũ ex mutuo)
iniqua ẽ: quia aut bis ven
ditur idem/aut venditur quod nō est.
Hoc est quia aut pecunia bis vendit̃/
semel pro sorte & iterum pro lucro,
aut vsus pecunie qui nō est p̃ter pecuniam/venditur. Et propterea est pctm̃
mortale: vtpote cōtra iustitie charitatẽ.
¶ Et quia vsura distinguitur in vsurā mentalem tm̃ & in vsu
ram extrinsecā/& vsure pctm̃ ex proprio gñe est pctm̃ in exteriori opere consistens/quia est ad alterum iniustitia, ideo tractan
dum est de vtra/sed prius de vsura exteriore: que consistit in
hoc quod est lucrari ex mutuo/interueniente pacto explicite vel
implicite.
Vbi nota Primo, ꝙ ad lucrum vsurarium requiruntur & sufficiunt quātum est ex parte ipsius
lucri / due conditiones. Prima est ꝙ sit aliquid pecunia eslima
bile. Secunda est ꝙ non sit suum.
¶
Vnde ex hisconditionibus redditur ratio & declaratio multorũ casuum.
Primus est. Siquis mutuat ad hoc vt ille sit sibi
amicus/non est vsura: quia amicitia non est pecunia estimabilis. Nulla tamen pōt hic conuentio ciuilis interuenire: quia amicitia est res cui repugnat obligatio ciuilis. quia amicitia est interior amor spontaneus: obligatum autem ciuiliter est necessitati
subiectum, ita ꝙ velit nolit tenetur exhibere illud. Vñ ridicula
esset obligatio ciuilis ad amicitiam / que pecunia estimari non
potest.
Secundus est. Siquis mutuat vt redhibeat suum apud petentẽ
mutuum qũolibet occupatum aut detentũ / non est vsura: quia
nihil lucratur/sed suum recuperat.
Tertius est. Siquis mutuat vt redimat vexationem suā / non
est vsura: quia nihil lucratur non suũ, sed quod suũ est seruat.
vt siquis mutuat alicui cōminanti sibi aut suis, & hinc exuit se
a multis sumptibus quos oportet ad sui tutelam facere. & sic
de qualibet alia redemptione vexationis sue.
Quartus casus est. Siquis ex hoc ꝙ mutuat incurrens dānũ/
deducit in pactum vt soluatur sibi vltra sortem suum interesse
quod incurrit ex mutuo. Verbi gratia / quia accepit sub vsuris
vt mutuet illi: vel quia minoris vendit rem suā vt habeat pecuniam quam illi mutuet. & sic de similibus. Nulla siquidem hic
interuenit vsura: quia nullum ex mutuo lucrum est, sed sola
vitatio proprij damni. decet. n. mutuantem seruare se indemnẽ.
Et hoc quo ad damnum emergens.
Quintus casus est quo ad damnũ lucri cessantis. Siquis pecuniam pro parata in promptu negociatione expositurus in veri/
tate/vt occurrenti casui necessitatis proximi ex charitate subueniat mutuat/ac damnum cessantis lucri sibi persolui vltra sortem deducit in pactum, vsura non est si due adsint cōditiones.
prima est/ꝙ mutuans ex hoc mutuo impediatur vere a lucro.
quod tunc non est quando mutuans habet aliam pecuniā quā
potest mutuare: quia si aliam habet non impeditur ex mutuo
|
a lucro. Secunda est ꝙ non totum lucrũ speratũ ex illa negocia
tione/deducatur in pactũ: quia lucrũ in potentia non est adhuc/
& pōt multipliciter impediri: ac ꝑ hoc nō valet tantũ quantũ si
esset in actu. Et propterea si exolueretur totum, solueretur plusꝗ̈
debet solui. Vñ pōt aliqua pars lucri cessantis ad arbitrium boni
viri taxari/vt sit contractus licitus. De quo diffuse vide in commentarijs nostris suꝑ secundāsecunde. q. lxxviij. ar. ij. ad primũ.
Sextus est. Siquis mutuat alicui eo pacto vt remutuet sibi qñ
ipse indigebit/vsura est: quia obligatio ista pro quanto est ciuilis
est pecunia estimabilis. Quāuis enim accipiens mutuũ teneat̃
ex debito morali ad remutuandũ qñ opus eri: & poterit, non
tenet̃ tñ ex debito ciuili: quale debitũ orit̃ ex pacto. Vñ quũ obligatio ista sit pecunia estimabilis, nō pōt ex mutuo in lucrũ duci
abs vsura.
Septimus est. Siquis mutuat alicui eo pacto vt veniat ad molendum in mola sua/aut ad emendũ ab officinasua/aut aliquid
hmōi, vsura est: quia obligatio ista ad molendũ in hac mola/
ad emendum ab isto/& hmōi, vendibilis est. & ideo non licet
ex mutuo hoc lucrum aliene obligationis reportare.
Octauus similis isti est. Siꝗs mutuat alicui dño tꝑali eo pacto
vt cōcedat sibi officiũ p̃toris/vel aliquod aliud offm̃, vsura est:
quia cōcessio ista vendibilis est. Et ꝑꝑea nō licet ex mutuo lucrũ
talis cōcessionis exigere.
Discerne tñ in his casibus duo lucra.
Alterũ vsurariũ: & alterũ licitũ. Nam vsurarium lucrũ est ob
ligatio ad remutuandũ/obligatio ad molendũ in hac mola/obligatio ad emendũ ab hac officina / obligatio ad concedendũ tale
officiũ/& sic de similibus. Licitũ vero lucrũ est merces debita
pro mola/preciũ re℟ venditarũ/stipendia & prouentus officij/
& sic de similibus: quia ista lucra nō sunt ex mutuo, sed ex alijs
contractibus/seruitijs/industrijs/operis/officijs &c. Et propterea
in istiusmodi vsuris non tenet̃ qui sic mutuauit ad restituendũ
mercedẽ mole/preciũ vendita℟ re℟/stipẽdia prouentus officij/
|
& similia. sed vltra penitentiā de pctō vsure/tenet̃ primo ad re
laxandũ vinculũ obligationis de cōtinuanda mola aut officina/
de cōtinuanda manutentione in officio: quia hmōi obligatio est
lucrũ vsurariũ. & tenet̃ secundo ad recōpensandũ illi pro ista
obligatione: que vendibilis erat ꝗ̈uis ille noluisset vẽdere ip̃am.
Ad arbitriũ aũt boni viri spectat determinare quātũ pro hmōi
obligatione restituendũ sit vt satisfiat secũdũ equalitatẽ iustitie.
Nonus est. Siquis mutuat dño vel cōitati eo pacto vt donec re
stituat̃ sibi mutuatũ nō soluat gabellas, vsura ẽ: quia ex mutuo
lucrũ reportat exemptionis a debita solutiōe gabella℟. Cōstat. n.
ꝙ hec exemptio pecunia estimabilis est. & tenet̃ iste ad restōnẽ
cōmunitati seu dño gabelle de toto retento q soluere debuisset:
quia lucrum vsurarium est.
Decimus casus ẽ. Siquis mutuat alicui centũ ea rōne vt emat
a mutuante q̃dā sua iura desperata aut inutilia/aut agrũ sterilẽ/
aut aliquid hmōi, vsura est pessima. Tum quia mutuũ/damnũ
infert proximo annexe male emptionis. Tum quia ẽt si res que
venales proponunt̃ essent vtiles valde, cōtra naturam cōtractus
mutui est ꝙ is cui mutuatur obligetur ciuiliter ad emendũ seu
quodlibet aliud: vt dictum est.
Vndecimus est. Siquis mutuat suꝑ pignora ea ratione vt hẽat
tres pro centenario/nō quasi lucrũ ex mutuo/sed quasi subsidiũ
ac stipendium necessarium ad custodiam pigno℟ & excussionẽ
& alia hmōi, vsura est: qm̃ in veritate iste non mutuaret nisi lucra hec ex hoc ꝙ mutuat expectaret. Ex hoc autem non sequit̃
errare illos qui pignora onerosa bona fide accipientes/volunt in
demnes se seruare: sicut. n. nō debent ex pignore fieri locupletiores/ita nec pauperiores: & sicut fructus pignoris sunt computandi in sortem, ita expense qualitati pignoris annexe imputāde
sunt domino pignoris.
Duodecimus est. Siquis mutuat alicui nauiganti mille ea ra
tione vt cum ipso eodem mutuante fiat cōtractus assecurationis
|
dictorum mille / soluendo eidem mutuanti tot pro centenario,
vsura est. vera quidem: quia mutuans vltra sortem vult obli
gationem ad subeundum cōtractum assecurationis. presumpta
autem: quia mutuum ad hoc lucrum tendere videtur. Et ideo
damnatur in ca. nauiganti. de vsuris.
Nota Secundo / ꝙ quia lucrum vsurariũ est ex mutuo,
ideo siquis non mutuat sed accōmodat seu locat aut
vendit pecuniā cũ pacto recipiẽdi aliquid plus/ nō est vsura: sed
liciti sunt hmōi cōtractus, dũmō pacta sint moderata iuxta qua
litatẽ tempo℟ &c. Et siłr si aliunde ꝗ̈ ex mutuo lucrũsuꝑuenit.
¶ Et hinc habes claritatem plurium casuũ. Primus est. Siquis
accōmodat pecuniā alicui ad ostentationẽ faciendā (vt numu
larij solitisunt mōstrare publice quasi aceruos numo℟ aureo℟)
& exinde vult sibi lucrũ aliquod, non est vsura: quia non ex
mutuo sed ex accōmodata & quasi locata pecunia lucrũ bẽt.
Secundus est similis. Siquis locat pecunias aureas ad ponendum in balneo vel brodio & hmōi, si inde vult moderatũ lucrum/nulla est vsura.
Tertius. Siquis numos aureos vendit pro argenteis / & inde
moderatũ lucrum exigit, nulla est vsura. Et rō horum & similium casuum est: quia pecunia in istis cōtractibus non mutua
tur, sed quasi res quedam accōmodatur/locatur/venditur: sicut
licite in similibus casibus aurũ non monetatum/gemme/iocalia
& alia huiusmodi possent accōmodari / locari aut vendi cum
honesto lucro.
Quartus casus est cum lucrum venit ex mora debitoris. Ita
ꝙ postꝗ̈ debitor non soluit tempore debito/potest creditor duo
lucrari: scilicet penam conuentionalem, & aliquid pro interesse
tam damni emergentis ꝗ̈ lucri cessantis. Nullum siquidẽ excrementum huiusmodi est vsurarium: quia non ex mutuo prouenit/sed ex mora debitoris.
Et hec intellige si & ꝗ̈diu contra vo
luntatem creditoris contracta est & durat mora. Nam si credi
tor prorogasset terminum aut esset contentus de mora cōtinuan|
da, vsura esset: quia ex mutui continuatione seu cōseruatione lucrum proueniret/& non ex mora. non enim est in mora qui cō
sentiente creditore moratur, sed solus qui inuito creditore differt
solutionẽ.
Et hec dicta sint de vsura ex mutuo explicite.
De vsura Autem consurgente ex mutuo implicite
(hoc est ex incluso seu interpretato mutuo in alijs contractibus: puta emptionis & venditionis &c.)
dicendum nunc est.
Primus ergo casus est. Siquis vendendo/pluris non pio & mo
derato sed rigoroso precio vendit quia expectat tempus quo sibi
soluendum est, vsuram committit: quia quasi mutuum est expectatio temporis. Qñ tñ venditor seruaturus erat res in aliud
tẽpus vendendas, pōt vt supra dictum est/vendere pluris ꝗ̈ nũc
valẽt iuxta ambiguũ verisimile p̃ciũ futuri tꝑis. Et similiter
siquis expectans tẽpus future solutionis/vendit pluris iuxta veri
simile mediũ seu dubiũ p̃ciũ tꝑe solutionis futurũ, excusat̃: vt
si piper nũc valet sex/& in iulio credit̃ valiturũ octo aut plus
vel minus, si vendo nunc pro solutione ad iuliũ pro octo/excusor a decretali. ca. in ciuitate. tanꝗ̈ emptio nō consummata intelligatur vs ad iulium/quo emptio erit in opere que nunc est in
solo contractu: quasi venditio cum correspondente sibi emptiōe
nũc inchoet̃ & in iulio consummetur.
Secundus casus est. Siquis emit minoris pijssimo precio pro
eo ꝙ nunc soluit, vsura est: quia ex tempore pecunie solute plus
habet ꝗ̈ pecunia valeat.
Tertius casus est. Siquis debitor alicuius ad annum / minus
soluit nunc quia anticipat solutionem (vt si debet centum/det
nunc octoginta pro tota summa) sine dubio vsura est: quia
ex tempore solutionis anticipato lucrum reportat.
Quartus casus est. Siquis emendo frumentum assignandum
sibi tempore collcttionis frugum/quia prius dat pecunias minoris emit ꝗ̈ estimetur honestum precium tempore assignationis
frugum, vsura est manifesta ex supradicta radice.
Quintus casus est. Siquis emit minoris iusto precio cũ pacto
de retrouendendo/interim quasi locās venditori & recipiens ad
rōnem quin pro centũ precij dati, vsura est: ꝗa nō est ibi vera
emptio, sed mutuũ palliatũ sub dictis contractibus. quod patet
ex eo ꝙ emitur longe minoris ꝗ̈ sit iustũ preciũ. Secus aũt esset
si super domo vel agro constitueretur perpetuus census ad rōnẽ
tot pro centenario iuxta patrie morem/cum pacto ꝙ possit debitor census se liberare: quoniam contractus iste determinatus est
licitus per sedem apostolicam pluries.
Sextus casus est. Siquis pecunias suas dat artifici seu numulario/volens capitale saluũ/& tantũ lucri absolute aut si lucratur/
etiam si verisimile aut quasi pro certo habeatur ꝙ numularius
seu artifex multo plus inde lucrabitur, vsura est/non societas/
nec innominatus contractus: quia & capitali saluo statur lucro
& non damno, & quasi ex mutuo lucrum expectatur.
Septimus. Siquis emit rem nō extantem tanꝗ̈ extantem (puta
agrum/domum aut armentum) & locat venditori vt det quasi
precium locationis seu censum singulis annis tot aureos, vsura
est: quum sint contractus ficti ad palliationem mutui & vsure.
Octauus similis antedicto est. Siquis egens rome pecunijs
accipit a numulario mille aureos ad rationẽ cambij pro lugduno/& tamen rome reddendi sunt, vsura est: quia cambium
est fictum ad palliandum mutuum sub vsura.
Decimus similis est. Siꝗs cum egente pecunijs palliat multos
contractus simultaneos (puta dicit se vendere tot pannos mille
aureis reddendis octauo mense/ & se emere illos ab eodem pro
octingentis aureis nunc soluendis, & sic dat nunc octingentos/
& fit cōtractus pro mille hinc ad octo menses) vsura est palliata sub multis cōtractibus. Nec excusat̃ ex eo ꝙ ipse nō est de
terioris condōnis ꝗ̈ alter qui emeret illos pannos pro octingentis.
tum quia interuenit pactum de retrouendendo sibi perdendo
ducentos, quod non interuenit cum alio. tum quia iste in veritate non venderet illi nisi propter hoc lucrum.
Dementali aũt vsura duo dicẽda occurrunt: scilicet
pctm̃ & restitutio. Et peccatũ quidem
consistit in hoc ꝙ speratur ex mutuo lucrum abs cōuentione
aliqua implicite vel explicite.
Vbi diligẽtissime distingue inter
speratum seu desideratũ lucrum vel ex mutuo vel ex vera gratitudine animi. Nam siquis mutuat sub spe ꝙ ex mutuo aliquid
lucrabitur/vsure crimen incurrit, & restituere tenetur quicꝗd
lucri ex mutuo sibi ꝓuenit. Si vero mutuat quis sub spe ꝙ ille
cui mutuat erit gratus/ita ꝙ iure grati animi de suscepto mutui
bñficio gratuito mittet munera aliqua, non est vsura. nec tenet̃
ad aliquam restitutionem huiusmodi munerum: quia non ex
mutuo sed ex gratuiti beneficij collati recōpensatione / ad quam
beneficiatus ex morali debito tenetur/lucrum reportat.
¶ Verum quia qñ animi non cōcordant hinc & inde/oportet
discernere distinguendo. ꝙ si vtrius (scilicet mutuantis & mutuũ accipientis ac aliquid plus dantis) intentio est pia / ita ꝙ nec
mutuās sperat ex mutuo nec dans dat ex mutuo sed sponte gra
tus de bñficio recepto, nulla est vsura/nulla est opus restitutione.
Si vero vtrius intentio tendit ad mutuũ (hoc est ꝙ mutuās
sperat ex mutuo lucrum, & dans aliquid plus dat male libenter quasi patiens vsuram seu redimens vexationem suam)
mutuans vsurarius mentalis est. & tenetur restituere quicquid
sic lucratus est: quia vsurarium lucrum est. Si autem claudicat intentio tantũ ex parte accipientis mutuum (quia scilicet
qui accepit mutuum/dat quasi inuitus quasi soluens vsurā aut
redimens suam vexationem, mutuans tamen optima intentione
mutuauit/& accepit munera bona fide credens ex gratitudine
sibi dari) nullum interuenit vsure peccatum. Ad restitutio/
nem tamen tenetur quando scit non libere sibi hec donata/si ex
illis factus est locupletior: alioquin non tenetur ad restitutionẽ:
quia bona fide ad omnia se habuit, & sibi imputet qui mala
opinione concepta dedit.
Si autem claudicat intentio tantum ex parte mutuantis (ita
ꝙ mutuans corrupta intentione mutuat & accipit aliquid plus,
sed qui accepit mutuum/gratiose donat ex animi gratitudine &
beneuolentia ignota ipsi mutuanti) mutuans inuoluitur pctō
mentalis vsure. Et non potest retinere quod turpiter ex partesua
accepit, sed quantum est ex parte sue conscientie teneretur restituere illi qui dedit. Verum si postea nouit gratiose sibi donatũ/
potest acceptare vt donatum: nec tenetur restituere sed penitentiam agere de suo peccato.
¶ Aduerte quo circa mentalem vsuram ex parte mutuantis/
ꝙ siquis nō vult mutuare alicui quem putat aut nouit ingratũ/
& libenter mutuat alicui quẽ videt gratũ, nō ꝑꝑea inuoluitur
pctō vsure mentalis: sed sequitur naturalẽ inclinationẽ qua actio
nes nr̃as ad eos qui digni sunt dirigimus. Et similiter ex parte
accipientis mutuum/ siquis est gratus & multa impendit obsequia ac munera alicui vt ille ad ampliora beneficia mutui exhi
bendi gratiose ac beneuole prouocetur, ad nullum peccatum
prouocat mutuantem.
Ad vsuram Accipere / nullum peccatum secundũ
se est: quia nihil aliud est ꝗ̈ ad mutuũ
accipiendum agere/& ad vsuram patiendam: quorum neutrũ
habet mali culpe rationem. Pōt tñ pctm̃ esse: vt si abs rōnabili
cā ꝗs subeat hoc damnũ & alterius vtat̃ iniquitate. Nō est tñ
mortale pctm̃ sed veniale abs rōnabili cā hoc facere.
Esto tñ hic cautus lector & penetrator dictorum: qm̃ aliud est
loqui de accipiendo sub vsura / & aliud de inducendo hominẽ
ad faciendā vsurā. Primũ. n. nullum sonat peccatum / vt dictũ
est. & iō ex causa rōnabili licet. Secundum autem semper est
pctm̃ mortale. ita ꝙ nulla necessitate excusat̃ aliquis a pctō mor
tali quum inducit per se (hoc est ex intentione) aliquem ad
peccandũ mortaliter: dicente apostolo. digni sunt morte nō solũ
qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. minus aũt est
consentire ꝗ̈ inducere. Et ꝑꝑea dr̃ & bñ, ꝙ licitũ est mutuum
|
acciꝑe sub vsura a parato vsurā facere/ nō aũt ab imparato: ꝙa
nō licet inducere ad faciendā vsuram/ sed vti iniquitate parati.
Hoc est/licet mihi petere ab homine mutuum/& pati ꝙ ille ex
hac mea petitione accipiat occasionem apponendi suā malam
voluntatem vsurariam. Sic. n. nec ego induco illũ ad vsuram
nec cōsentio ipsius male volũtati: sed induco illũ ad mutuādũ/
& consentio mee passioni qua patior vsuras.
¶ De mediatoribus quo idem est iudicium: scilicet ꝙ nō licet
illis/inducere aliquẽ ad faciendũ vsuram, nec etiam esse quasi
negocij vsurariorum gestores: puta inquirendo egentes pecunijs
sub vsuris: aut prouocando vt accipiant a suo feneratore. qm̃
tunc quis esset velut minister vsurarij, & participaret in crimine & vinculo restitutionis.
¶ Circa participantes autem cum vsurarijs in vsu rerum vsurarij distinctione opus est. Primo an res illa in seipsa sit aliena:
quia tunc idem esset iudiciũ sicut de participantibus in re rapta
aut furto ablata. quam cōstat nullo titulo posse contrectari licite
ab alio: quia res aliena est. Si aũt res ipsa aliena nō est, subdistinguendũ est an ex illo vsu efficiat̃ vsurarius impotẽs ad resti
tuẽdas vsuras. Nā si nō efficit̃ inde impotẽs ad restituendũ/sed
eque potẽs remanet ad restituendũ vsuras quas lucratus est, pōt
licite hō cũ vsurario negociari/& dona ab eo accipere & dotẽ/
& breuiter qũolibet cōtrahere. Si vero efficeret̃ minor ad restituendũ vsuras/nō liceret cōtractus hmōi cum vsurario inire. Et
in promptu ratio est: quia cum periculo iacture proximi negociaretur, dum fieret ꝙ vsurarius ꝗ̈uis nunc pertinax/si cras rediret ad cor / non posset satisfacere quibus teneretur. Vnde ab
huiusmodi vsurario non liceret accipere dona nec dotem / aut
aliquid simile: quia per hec efficeretur impotens ad restituendũ.
Quāuis licitum esset illi vendere/& ab eodem emere: quia per
hec non redderetur impotentior ad restituendum: quoniā tantũ
dem recipit ab alio quantũ dat de suo.
Et iuxta hanc distinctionem regulandi sunt casus qui occurrunt de victu vxoris & filiorum ac familie vsurarij. Si. n. hinc
fit non soluendo (puta quia nihil habet nisi vsuras/nihil lucrat̃ nisi vsurarie) consequens est vt non liceat illis inde victũ
sumere. Et hoc regulariter loquendo intellige. Nam per accidẽs
posset esse licitum: puta si essent in necessitate extrema, aut si
vtiliter agerent negocium creditorum. vel spiritualiter (puta
suadendo restitutionẽ) aut corporaliter, puta bonificando eorũ
bona pignorata. Vide de hac materia diffusius scripta superius
in verbo restitutio.
¶ De dominis quo temporalibus accipientibus ab vsurarijs
componentibus cum eisdem vt vsuras impune facere possint,
non solum idem est iudicium quantum ad res quas ab eis acci
piunt/sed peius si illicita concedunt.
Logor Hoc in loco respondere querentibus an sit vsura
emere pagas certas montis genuẽsis hinc ad triennium recipiendas. Ita ꝙ casus est iste. Ioannes habet in monte
genuensi loca decem/ex quibus iam computatum est ꝙ deben
tur ei centũ libre, sed quia nōsunt ipsi exoluende ante trienniũ/
ĩdeo vocant̃ acerbe page/& tertio anno vocabunt̃ mature, &
ĩoānes eget nũc pecũia/vẽdit istas decẽ pagas acerbas ꝓseptua
ginta libris nũc hñdis: nunquid si ego sic emo/cōmitto vsurā?
¶
Rñdeo omissis disputationibus/ꝙ hinc ulla interuenit vsura:
quia est cōtractus nō palliati aut impliciti mutui, sed emptionis
& venditionis: qm̃ ioānes vẽdit ius suũ quod hẽt suꝑ illas decẽ
pagas, & nō vendit ipsas pagas / nec aliquod mutuum accipit.
Declaro singula. Quod non vendant̃ page sed ius paga℟/ex
eo patet ꝙ ioānes non tenet̃ mihi assignare pagas, sed ius suum
quod hẽt suꝑ pagas illas. Q nullũ accipiat ioānes mutuũ/ex
eo patet: quia ad nihil restituendũ obligatus est, sed solũ ad assignandũ mihi ius paga℟. Et rursus quia quicquid ꝑiculi hic est/
a pud me ementẽ restat: q est cōtra naturā mutui. Est igit̃ hic
|
vera emptio & venditio iuris pagarum illarũ. Et ꝑꝑea si iusto
precio emit̃/iustus erit contractus. Iustũ aũt preciũ constat esse
quod cōiter inuenitur abs fraude &c. & ꝑꝑea si page hmōi
venduntur precio cōiter tunc currente / nullũ pctm̃ cōmittitur.
Est aũt rōnabilis cā minoris precij / ex eo ꝙ res venalis inutilis
per trienniũ/minor est seipsa vtili ab hodierna die. Vñ quũ ius
paga℟ acerba℟ inutile sit vs ad tempus maturitatis, rōnabiliter minus valet ac minoris vendit̃ / ꝗ̈ ius paga℟ vtile nũc: sicut
terra sterilis vs ad biennium / minus valet ꝗ̈ ipsamet si esset
vtilis hodie.
Nec hoc q diximus de venditione & emptione iuris paga℟
ex monte genuensi/est singulare in illo monte: qm̃ hoc est cōe
omni alteri iuri quorũcũ creditorũ. Possum. n. licite emere ius
tuũ quo tibi debent̃ ab altero mille aurei hinc ad annũ, & licite
emendo dabo tibi minus mille aureis/presupposito debito liquidissimo & abs difficultate ac labore exigibili: qm̃ ius recipiẽdi
ad annum mille aureos/minus est secundum rem & secundũ
humanum vsum ac humanam estimationem ꝗ̈ mille aurei:
quia potentia ẽt proxima minor est actu. & inter os & offam
multa intercidere posse/prouerbium vetus est. Non. n. qui hoc
ius emit/facit mutuum palliatum, nec emit mille ducatos post
annum/vt ratio temporis expectati cōstituat vsuram: sed emit
ius alterius ad habendum post annum ducatos mille, & ipsius
ementis periculo ius illud derelinquitur: quod est contra naturā
mutui, vt dictum est de iure pagarum. Quanto autẽ minoris
mille ducatis emere debeo, relinquitur arbitrio boni viri/consideratis cōditionibus temporũ/copie pecuniarũ vel penurie &c.
¶
De monte autem ipso genuensi & similibus, quia cōsistunt
in facto / loqui nescio nisi factum certum mihi proponeretur.
Sed in communi loquendo, certum est ꝙ si sunt annui census
cōstituti super prouentus ciuitatis/liciti sunt. Nec aliquid obstat
quin communitas possit se redimere. Et quoniam quomodolibet
|
inceperint montes isti/hodie vt annui census cōmuniter haberi
videntur, ideo si sic est scilicet ꝙ in naturam transiere census/
disputationes superflue videntur.