LAruarum
Vsus illicitus ex circunstan
tia aliqua reddit̃, & nō est
secundum se illicitus: vt patet ex hoc ꝙ in repre
sentationibus est licitus. Nec solũ redditur illici
tus ex malo fine/ et incongruo tꝑe/loco & mō,
sed ex conditione persone plurimum pensandus est. Nam quia
tempore quo quasi insanire licet larue assumuntur, iuuentutis
hec est licentia: & propterea a grauibus viris aliena censetur.
¶ Et licet magnates etiam ecclesiastici ad excusandas excusatio
nes in peccatis / dicant se maxime decere vt laruati incedant vt
possint libere discurrere incogniti/quod non deceret illos manifestos, nihilominus non excusantur. Tum quia tales non egent
propter graues toto anno occupationes huiusmodi recreatione.
Tum quia non ad recreandum animum / sed ad superfluam
agunt delectationem. Tum quia non curant cognosci, immo
plures eorum volunt cognosci. Tum quia scandalizantur pusilli ex prelatis presertim ecclesiasticis laruatis. Et merito / quia
personas subeunt leuium & iuuenum secundum morẽ. Et hoc
est valde pensandum: scriptum est enim. qui scandalizauerit
vnum ex istis pusillis/ expedit ei vt suspendatur mola asinaria
in collo eius &c.
LAtrocinium
(quo obsessor viarum siue
publice siue occulte ꝑ vim
aufert res a transeuntibus) spẽs est rapine/& manifeste peccatum mortale: a quo denominantur latrones.
(quo persona mediat/
fouet/allicit ad venerea
aliena) peccatum est mortale, tanto grauius
quanto reatum in se habet omnium criminũ
que inde sequuntur. Hinc. n. lenones & lene
persone infames satis note denominantur.
LEx Iniusta
peccatum est maximi criminis:
nec meretur vocari lex/statutum/aut &c.
sed corruptio legis.
¶ Consurgit autem iniquitas legis ex quattuor.
Primo ex materia: vt quum mandatur fieri aliquid quod est peccatum/& precipue mortale: vt sunt leges de
sacrificando idolis/de fallendo proximum. Secũdo ex forma:
vt sunt leges grauantes inequaliter subditos inequalitate propor
tionis, que cōstituit iniustitiam distributiuā. Vt quum fit edictũ
de colligendis decem milibus ducatorum a populo, ita ꝙ tales
soluant centum & tales viginti &c. quum tamen secundum
proportionalẽ iustitiam econuerso forte fieri deberet: sed quia
attenditur ad fauores vel ad amicitiā/ideo sic inique distribuit̃
onus. Et sic de similibus. Tertio ex authore legis: quia scilicet
non habet potestatem statuendi/vel non habet potestatem super
illos vtpote exemptos/aut suꝑ illā rem seu illud opus. Quarto
ex fine: quia non ordinatur in veritate ad commune bonum,
sed ad proprium commodum principis.
Et quocun horum modorum lex seu mandatum iniustitiā
habeat, non solum est iniqua / sed non obligat subditos ad sui
obseruantiam. Ad secundum modum spectant oẽs gabelle
inique ex forma: vt vident̃ omnes gabelle de his que deferunt̃
pro proprio vsu, que etiā ex ciuili iure sunt prohibite. Ad quartum autem omnes inique ex non durante amplius fine: vt si ga
bella fuit posita ad faciendum muros ciuitatis, perfectis muris
iniusta est si perseuerat exactio.
LJbellus Famosus
(quo quis proximum infamat exponendo in
iuriosam alicui scedulam vt inueniatur/legatur
&c.) ad detractionis crimen spectat/si actoris
nomen occultatur. Si vero seipsum nominat/
ad cōtumelie nequiciā ꝑtinet. Et ꝑꝑea semꝑ est scelus magnũ.
LJteras
Alienas sigillatas aꝑire inui
to dño/pctm̃ est iniustitie &
curiositatis. Interuenit siquidẽ in hoc oꝑe in
iustitia: qm̃ fit iniuria custodienti literas sub
sigillo: ideo. n. apponit̃ sigillũ/vt custodiatur
scriptura interior per sigillum.
¶ Et quia custoditur duobus/scilicet mittenti & ad quem mittitur (mittens siquidem/custodiam sigilli apposuit vt sic custo
dita litera perueniat ad eum ad quem mittit) ideo appellatione
domini in ꝓposito venit vter. Et ꝑꝑea nisi alter eo℟ cōsentiat/
aperitur sigillum inuito domino. Et vtri fit iniuria: quia ius
aperiendi quod vtri soli conuenit / non solum vsurpatur sed
tollitur: non. n. restat quod aperiatur postꝗ̈ apertum est. Curiositas quo inuenitur in hoc actu: quia ad hoc aperiuntur litere
vt legantur/vt sciat legens id quod scire non decet / aut saltem
vnde scire non decet: quia ex alienis secretis non decet acquirere
notitiam. Est igitur peccatum iniuste curiositatis aperire literas
sigillatas inuito domino.
¶
Et ꝗa iniustitia ex suo gñe est mortale pctm̃ formaliter loquẽ
do, ideo actus iste ex suo gñe est pctm̃ mortale si formaliter fiat.
Dupłr nan cōtingit hoc facere. Primo formaliter & ꝑ se,
hoc est ex intẽtione iniuriam talem faciendi: sicut detrahens
animo detrahendi/ & dicẽs conuitium animo iniuriandi &c.
Et sic est mortale: quia iniuria ista non est inter paruulas iniurias / que quasi pro nihilo ab hominibus habentur: sed est
iniuria estimata ab hominibus: vt patet. Et si querat̃ in quo
|
iniustitia hec nocet proximo, dicendum est ꝙ leditur proximus
in proprio iure custodie scriptorũ suorum: quod contra ius gen
tium violatur/quasi ius legatorum inanimatorum: cōmuni. n.
fidei sigilla lr̃arũ credita intelliguntur.
Alio modo aperiuntur
lr̃e sigillate non animo iniuriam hanc irrogandi. Et tunc non
proprie incurritur iniustitia: quia non fit iniustum formaliter/
sed materialiter. ac per hoc non est peccatũ mortale/nisi actus
redeat in naturam sue forme aliunde: puta ex nocumento subsequuto in fama/honore/rebus &c. vel forte ex excellentia perso
ne offense/puta principis: vel ex alio accidente.
Exhis Aũt hr̃e potes tria spālia. Primũ est/ꝙ siquis sigil
latas alienas lr̃as legat sub ratihabitiōis spe in mit
tente vel ad quẽ mittitur, excusatur: quia non aperit inuito dño.
Secundũ est/ꝙsiquis hmōi literas aperiat ex curiosa leuitate
putans pro certo ꝙ non sunt ibi scripte res importantie/paratus
tamen ad secretum si casu ibi inueniretur aliquid secreto tenen
dum, peccat quidem sed venialiter tantum: quia nec per se facit
iniustum/nec per accidens redit iniustum materialiter in naturam formalis iniustitie: quia nullum est periculum nocumẽti.
Tertium est, ꝙ authoritate publica ex causa rationabili aꝑire
hmōi literas/non est iniustum ꝗ̈uis fiat inuito dño: quia respublica ius habet prouidendi sibi oportune: ad prouidam autem
cautelam publici boni spectat tempore belli vigilare super insidijs / proditionibus & tractatibus &c. que per literas possent
significari. Et idcirco excusantur aperientes huiusmodi literas
de mandato publico ex causa belli aut alia rationabili causa. Et
sibijpsi imputet extraneus vel dominus ecclesiasticus aut secularis qui mittit literas / si displicet factum: scire enim debet/
ꝙ nulli iniuriam facit qui vtitur iure suo. Et hac eadem rōne
(quia scilicet vtitur iure suo) maritus aperit literas vxoris
seu ad vxorem/& pater filiorum/& prelatus religiosorum. &
sic de similibus.
Duo significat pctā. Alte℟
quod vocatur cōtentio/qua
quis contra veritatem ex proposito litigat. de
qua superius dictum est. Alterum quod pro
prium nomen non habet/quo homo in con/
uersatione humana omnibus opponit verbo
vel motu aliquo: ac per hoc molestam habet conuersationem,
vtpote tristitiam ingerens his cum quibus conuersatur. Est aũt
peccatum hoc contrarium affabilitati: qua homo conuersatur
cum omnibus delectabiliter vt decet.
¶ Et potest hoc peccatum incurri dupliciter. Vel formaliter: hoc
est ex intentione contristandi hominem contradicendo. Vel ma
terialiter: hoc est abs hmōi intentione. Et vtro mō est pctm̃:
quia cōtra rectā rōnem/exigentẽ hominẽ debere conuersari delectabiliter vt decet. Et cōiter est pctm̃ veniale / ꝑꝑ paruitatem
nocumenti intenti seu subsequẽtis: nam hmōi tristitia minimũ
quid est. Si tñ intenderet aliquis confundere hominem aut con
temptibilem reddere per hmōi contradictiones, esset peccatum
mortale/propter notabile proximi nocumentum.
LJtigare
In iudicio pro tꝑalibus rebus
sibi iuste debitis/vt quotidie fit,
pctm̃ est quadrupłr.
Primo ex irrōnabili cā:
puta si ex cupiditate seu auaricia aut pertinacia
quadā vel opprimẽdi aut molestandi cā litigat̃.
Secundo ex modo personali: si contentiose & quasi inimice/
non colloquendo &c. litigatur.
Tertio ex mō iudiciali: si fraudulenter/si peruerse producendo / probando/ prorogando &c.
litigatur.
Quarto ex scandalo pusillorũ: vt contingit qñ frater
contra fratrem, aut religiosi contra laicos grauatos filijs & filia
bus / seu alias indigentes &c. quibus deberent donare/litigant.
Deberent enim prepositi proponere capitulo / & cum capituli
consilio blanda charitate aut donare/aut differre in pinguiorem
|
fortunam. Hec enim est vera fides boni dispensatoris rerum
christi: & non scandalizare mundum litibus/quasi suffocando
debitorem (redde quod debes) pretextu ecclesie: quasi christus
non habeat vnde aliunde cultores suos pascat.
LVdere
Ex duplici capite inuenitur peccatum. vel ex
genere ludi/vel ex circunstantijs.
¶ Ludus autem ex proprio genere
peccatum est/qui consistit in actioni
bus turpibus vel iniustis. Et distingui
tur in tria genera. Primum genus
est / quũ ludus assumit turpia verba
vel facta. Et si quidẽ verba vel facta
sint peccata mortalia / ludus est peccatum mortale: si autem
verba vel facta sunt peccata venialia / ludus quo erit peccatũ
veniale. Secundum genus est / quum ludus assumit nociua
proximo: siue noceant in persona/siue in fama / siue in honore
&c. Et sic semper est peccatum mortale: quia nocere proximo
est mortale peccatum: nisi propter imperfectionem actus excusetur. Esto tamen hic prudens interpres: quoniam moderata
hastiludia & moderata gladiatoria & similes exercitationes ar
morum que parum nocumenti periculo exponunt ob cōmune
bonum militaris discipline/que exercitatione comparatur prouo
catur & fouetur, non comprehenduntur sub his dānatis ludis.
Tertium genus est/quum in ludum assumuntur sanctorum
gesta, tanꝗ̈ contemnantur & in derisionem deducantur: hoc. n.
peccatum mortale est / iniuriam inferens non homini sed deo
in sanctis aut sacris suis.
Ludus Vero ex circunstantijs malus censetur ex septẽ.
Primo ex fine: vt siquis ita esset affectus ludo
vt multum tempus consumeret in ludis, & hoc esset veniale:
|
vel etiam nō curaret de preceptis dei vel ecclesie propter ludũ,
quia hoc esset mortale.
Secundo ex persona: vt si dedecet perso
nam talem ludere tali ludo/vt prelatos &c.
Tertio ex loco: vt
si in ecclesia luderetur. quod esset mortale quo ad ludos theatrales & similes. Veniale autem si sine rationabili causa quis ibi
luderet ad scaccos.
Quarto ex tẽpore: vt si diebus festis nimis
abstraheretur a diuinis propter ludum.
Quinto ex qualitate:
vt si talis ludus (puta alearum) sit prohibitus. Hodie tamen
solis clericis prohibiti quidam ludi videntur: vide in verbo cleri
cus. laicis enim omnis ludus non secũdum se malus licitus vr̃:
nisi vbi specialiter prohibitio seruari cōsueuit.
Sexto ex modo:
vt si fraudulẽter ludatur.
Septimo ex abusu, dum multi ludo
qui causa recreationis licitus & sanctus est / abutuntur vt
negociatione ad lucrum. ita ꝙ non ludunt propter delectationem principaliter / & pecuniam interponunt quasi stimulum
ad vere ludendum, sed ludunt principaliter propter lucrum.
Et hoc semper est peccatum: quoniam est dare operam turpi
lucro: si tamen nulla alia deformitas immisceatur/non est peccatum mortale.
LVxuria
Apud morales peccatum generale est animi superfluitatibus
vacantis. Appropriate tamen vsurpat̃ pro super
fluitate in venereis. Et sic ponitur vnum inter
septem vitia capitalia.
¶ Potest autem dupliciter superfluitas venereorum inueniri.
Primo secundum solas circunstantias: vt contingit inter coniu
ges. Et sic communiter est venialis luxuria.
Secundo secundum ipsam speciem actus: vt contingit in fornicatione/stupro/adulterio/&c. & his que ad hec ordinantur.
Et sic semper est mortale peccatum: vt de qualibet specie in suo
loco patet.