Lemma
NEcromantia

NEcromantia

(qua diuinatur per mortuos / seu mortuorum personas agẽtes demones: vt petente saule rege / mulier suscitauit samuelem con sulendum de bello philistinorum) peccatũ est magnum valde: vtpote ad inuocationem demonum recurrens. Inchoant siquidem tales hic societatem quam perpetuo habituri sunt cum demonibus.
NEgligentia

NEgligentia

/ qua hō deficit a solicitudine debiti operis intusvel extra, pctm̃ est: quia recte rationi dissonat.
Est autem mortale pctm̃ dupliciter. Vel ex oꝑe debito de necessitate salutis/ vel ex cōtẽptu. nam siquis ex contẽptu diuini amoris negligit/aut negligit illud ad quod de necessitate salutis tenet̃, manifeste incurrit mortale peccatum. Extra hos autem casus venialis est negligentia.
NEmesis

NEmesis

(hoc est tristitia quā hō habet de alieno bono temporali / quia ille habens tale bonum est indignus tali bono: vt quum quis tristatur quia homo malus habet diuitias/est bñ fortunatus/ omnia illi succedũt ad votum &c.) pctm̃ est: pro quāto diuine prouidetie actionẽ arguit/tanꝗ̈ iniuste distribuentẽ bona tꝑalia. Et propterea si ad hmōi detestationem extenditur tristitia hec / proculdubio pctm̃ est mortale. Et similiter si tristitia hec ita afficit/ vt ducat hominem ad imitandum malos vt prosperetur, mortale peccatum est: vt patet.
Supposita autẽ debita reuerentia ad diuine prouidentie distributionem tristari aliqualiter de temporalibus bonis indignorũ, nulllum apparet peccatum ex propria ratione: sed esse licitum, sicut tristari de monstris. De his vide commentaria in secundā secunde/si profunde vis perscrutari.
NOtariorum

NOtariorum

Pctā peculiaria sunt in primis periurium/si iura mentum quod fecerũt nō seruāt: deinde falsum cōficere instr̃m in toto vel in ꝑticula quacun/ aut de actu reprobato, aut qũolibet alias illicitũ: occultare quo instrumẽta seu prothocolla aut lacerare.Ho℟ enim quedam sunt manifeste crimina maxima. Nullũ tñ scio excusare a pctō mortali: nisi forte deceptus quis faceret instr̃m | illicitum/credens esse licitum. tunc. n. iuxta ignorantie excusantis regulas iudicandus esset in foro conscientie, & cum illo salis grano/ꝙ modicum pro nihilo reputatur.
NVptiarum

NVptiarum

Peccata duo sunt. Primũ si fiant tẽpore interdicto: hoc est a principio aduentus vs ad epiphaniā/ & a septuagesima vs ad octauas pasce / & a tribus diebus rogationis qui sunt ante ascensionem vs ad penthecosten: hoc est totam hebdomadam penthecostes. Hec tempora sunt certa. De octaua vero epiphanie & de die octauo penthecostes serua ambrosij documentum: vt scilicet conformes te ecclesie in qua es cōsuetudini, vt omnium disputationes effugias.
Et quoniam nuptie tria important (scilicet benedictionem sponsi & sponse / traductionem sponse in domum viri / & celebritatem conuiuij) scito tria hec intelligi his temporibus interdicta. Et quoniam pene non sunt extendende / nihil aliud est dictis temporibus interdictum: possunt enim contrahi matrimonia de presenti / & sponsalia. Vnde putantes euadere vio lationem legis / & facientes primum tantum (scilicet benedictionem) in sabbato ante aduentum vel septuagesimam/& in dominica reliqua duo, non effugiunt legis iram: plus enim sunt prohibita illa duo ꝗ̈ primum, quod non nisi quia simul cum nuptijs fit intelligitur prohibitum: quia illa sunt carnalia / benedictio est spiritualis.Reputatur autem mortale pec catum / violare hoc ecclesie statutum. Et merito si scienter fit: quia quum deliberate & preparate ac publice hec fiant & cum scandalo, non videtur posse nisi cōtemptu interueniente transgressio huiusmodi scienter esse.
Secũdum nuptiale peccatum est superflua vanitas: & vtinā non admixta turpibus verbis & actibus.
Loading...