Lemma
IActantia

IActantia

(qua quis verbo plus de se ꝗ̈ sit aut apparet/eleuan do dicit) sex habet capita ex quibus discerni quātũ pctm̃ sit pōt. Primũ est mendaciũ. est enim spẽs mẽdacij. Et hic discerne si interuenit iactando mendaciũ ꝑniciosum aut officio sum aut iocosum. Scđm est inclusa laus: nō. n. iactator pure narrat, sed tanꝗ̈ laudās narrat. Et similiter hic discernere oportet si laus est ꝑniciosa/officiosa aut iocosa. Tertiũ est arrogantia qñ est illius iactantie efficiẽs cā. Et hic oportet discernere si est ꝑniciosa. Quartũ est inanis gloria ꝑꝑ quā ꝗs se iactat. Et hic oportet attẽdere si ponit̃ in ea finis vltimus. Quintũ est lucrũ ꝑꝑ q ꝗs qñ se iactat. Et hic opʒz inspicere si est in damnũ proximi. Sextũ est vanitas ex qua multi se iactant. Et hoc cōstat esse veniale.Transeo aũt hec sub breuitate, ne repetātur que de men dacio/arrogantia & inani gloria in locis proprijs dicunt̃. Laus quo perniciosa sicut adulatio & inanis gloria discernitur, si. s. laudat̃ seu approbat̃ aliꝗd cōtra deũ aut proximũ: vt quodcũ peccatũ mortale. Ex his. n. habes/ꝙ nisi perniciosa sit iactantia/ ex intentione aut materia contra deum aut proximum/venialis est, & frequens humani generis labes.
IDolatria

IDolatria

(Qua scilicet alteri ꝗ̈ deo diui nus cultus exhibetur) peccatũ est mortalissimum: quia quantum in se est equipa rat creaturam creatori.

IEiunii Eccłiastici omissio

multiplici eget consideratione / vt sane iudicetur. Et ad quattuor capita cuncta reduci possunt. Primum est quid est de necessitate ieiunij. Secundum qui sunt dies ieiunij. Tertium qui tenentur ad ieiunium. Quartum quali vinculo astringamur ad ieiunium.
Quo ad Primum/de necessitate ieiunij sunt tria: scilicet qualitas ciborum / hora competens / & vnica comestio.Exigit quippe omne ecclesie ieiunium abstinentiam ab esu carnium. Sed inter quadragesimam & alia ieiunia hoc interest/ꝙ quadragesima requirit etiam abstinentiam ab ouis et lacticinijs, in alijs autem ieiunijs potest quis vti ouis & lactici nijs vbi consuetudo est: vbi autem non est consuetudo nō licet. Quod si alicubi in quadragesima consuetum sit vti butyro, ex cusantur/ex quo tanto tempore prelati sciunt & non reprehendunt.Horam conuenientem ad comedendum/intantũ exigit ieiunium vt ab hora nomen acceperit: vt patet ex eo ꝙ dicimur ieiunare vel vs ad nonam vel vesperam/ quasi tota vis ieiunij consistat in prorogatione inedie vs ad horam tardiorem. Et vere sic esse testatur ecclesiastica obseruatio Propter quod quāto plus tarda hora comedit̃/melius ieiunatur: non. n. precipit ecclesia manducari hora nona, sed negatiuā. s. nō manducari ante. Et hora quidem conueniens anteꝗ̈ non est comedendũ/ est me ridies grossa estimatione. Sed vbi cōiter non seruat̃ a ieiunanti bus/pōt quis comedere illa hora qua cōiter ieiunantes ibi comedunt. Et hoc ideo dico: quia paulatim detractũ multũ vr̃ hore: | nam trecenti anni adhuc non sunt ex quo hora prandij in ieiunio erat hora tertia post meridiem: vt patet in diui tho. scriptis. nunc autem religiosi etiam multum ante meridiem estiuo tem pore & in quadragesima videntur comedere. An autem anteꝗ̈ comedat dixerit clericus nonam aut vesperam, ad officij magis ꝗ̈ ieiunij horam refert: ad neutrius tamen spectat necessitatem.Vnica demum comestio nisi ad ieiunium necessaria sit, men titur grego. a quadragesimali ieiunio dies dominicos subtrahẽs: quoniam inter dies dominicos tunc & alios tantum vna vel multiplici comestione abstinentiam distinguere experimur. Et hoc testatur ecclesiastica obseruatio.
Accidit tamen circa hoc questio/tum de vespertino ientaculo vocato collatione vespertina/tum de diuidentibus prandiũ/tum de propinam seu credentiam facientibus dominis/tum de pluries bibentibus cum aliqua confectione / tum de comedentibus aliquid propter superuenturam tarditatem prandij / tum de sumentibus mane ientaculum seu collationemserotinam & prandium differentibus ad noctem: videntur. n. omnes hi pluries comedere/& tamen non frangere ieiunium. Sed quedam ho℟ facile patet non aduersari vnice comestioni intente ab ecclesia. Interpretamur siquidem comestionem per se, hoc est ex intentione comedendi: ita ꝙ solus ille vltra ordinariam comestionem manducat/qui ideo manducat vt manducet. In quorum nume ro non computari constat facientes credentiam / sumentes aliquid ne potus noceat / & hoc modo sumentes ientaculum serotinum/& pari ratione diuidentes prandium: puta quia pre accipiunt aliquid seruitores aut lectores mense, vel quia surgũt e medio prandio ad aliquid occurrens/ & postea redeunt ad ter minandum prandium. In his non est ex intentione nisi vnica comestio: quia per accidens diuisio illa accidit. Presumentes aũt aliquid mane propter preuisam longam occupationem retarda/ turam a prandio, ex eodem capite videntur excusari. Sed quia | hora nō videtur admittere ꝙ ad vnitatem prandij spectet quod mane sumit̃, iō ex debilitate isti excusant̃ qñ excusant̃: ꝗa. s. si hoc non facerent / quasi deficerent & inepti essent ad id quod interim facere oportet.Sumere vero ientaculum serotinũ ad sustentationem nature/est proculdubio iterum comedere: quia directe/manducare ad nature sustentationem ordinatur. vnde apud religiosos manducatio vocatur refectio/ & locus mandu candi refectorium: quia religiosi non debent vti cibo nisi ad reficiendum. Sumere autẽ dictum serotinum ientaculum ex con suetudine/quia sic consuetum est, pie interpretandum est: vt scilicet fiat ne potus noceat. Sumere autem ipsum vt cōcessum ex consuetudine etiam sine siti/tolerabile videtur: ꝗ̈uis vere secundam inducat comestionem paruulam: sed quasi pro nihilo habetur consuetudine suffragante.Verum serotinum ientaculum mane sumere & prandium in vespertinũ tempus differre/nulla video ratione licere: quia nec cōsuetudo excusat nec ius concedit. Posset tamen persona aliqua vel sic complexionata vel propter occupationes diurnas &c. dispensari in hoc (sicut & in alijs rationabilibus casibus vt dicetur) ab episcopo. Nec sumere in ientaculo serotino parum panis/frangit ieiuniũ: quia ad hoc videtur serotinum ientaculum reductum vt non referat quid quis sumat/si modũ non excedit. & recte sibi quis consulere videtur / qui illud sumit quod sue complexioni plus prodest/ex quo medicine causa conceditur. Hec de primo.
Dies ieiunii Noti sunt ex cōsuetudine magis ꝗ̈ iure. Et propterea constat & quadragesimam & quattuor tempora, & vigilias/natiuitatis domini/penthecostes/assumptionis beate virginis/& omnium sanctorum/ & apostolorum (nisi ioannis euangeliste ac philippi & iacobi) natiuitatis ioannis baptiste/& beati laurentij/& non plures cō muniter esse ieiunio celebrandas. Nisi alicubi antiqua consuetudo aliter obtinuerit in aliquo dictorum dierum: quoniam con | suetudo derogare potest iuri / sicut fecit ius precepti in ieiunijs quattuor temporum pascalium & vigilia penthecostes, quorũ nullum ex iure apud diuum thomam est in precepto: quia est ieiunium exultationis. Hec de secundo.
Quoad Tertium (qui. s. tenent̃ ad ieiuniũ) quũ hoc sit p̃ceptũ gñale cōe toti populo chr̃iano, omnes tenent̃ quos rōnabilis cā nō excipit aut excusat. Rōnabilis aũt cā in ꝓposito vocatur tam vera ꝗ̈ estimata ꝗ̈ authorizata. ita ꝙ nō solũ que vere ac euidẽter est cā rōnabilis / vt infirmitas, sed ẽt que a ieiunare debente credit̃ abs fraude ꝙ sit cā rōnabilis (puta dolor aut debilitas talis ꝙ putat se ꝗs excusari a ieiunio) & rursus cā dubia an sit sufficiẽs ad frañgendum ieiunium/si authoritate ep̃i fulciat̃, pro rōnabili hñda est. Igitur sub vere rōnabili cā cōprehendunt̃ tria. s. impotẽtia / necessitas & pietas melioris boni.Ex ĩpotẽtia siꝗdẽ excusant̃ pueri & adolescẽtes vs ad finem tertij septennij/ in quo cōiter finit etas augmenti: quia egent nutrimento multiplicato ꝑꝑ augmentũ.Excusant̃ senes: quia senectus morbus est incurabilis. Sed etas qua incipit senectus nō est determinata: ꝗa naturałr aliqui trigesimo anno senescũt/aliꝗ quadragesimo/alij quinquagesimo, ꝓut hñt naturaliter lōgiores etates. Cōiter tñ qui sunt sexaginta anno℟/senes sunt: ꝗa scriptũ est. dies anno℟ nr̃o℟ septuaginta anni Vnde in hac etate nisi euidenter constet ex robustiore complexione/posse abs lesione ieiunare, nō tenent̃ ad ieiunia: quia ex quo de etate cōstat/& de robore est ambiguũ, nō est expectandus casus am plior virtutis: que quũ manifeste deficere incipit/irreparabilis ẽ.Excusantur infirmi & debiles manifeste aut iussu medicorũ hñtium timorẽ dei. mulieres pregnantes & lactantes: quia egent alimento multiplici sicut illi qui crescunt: scilicet pro se & pro fetuseu prole. Et hos quidem excusat impotentia naturalis. illos autem qui hora prandij nō possunt habere sufficientem refectio nem excusat impotentia habendi panem &c.
Ex necessitate excusatur ꝗs qñcun aliꝗd impediens ieiuniũ opʒz facere q est necessariũ ad salutẽ seu sanitatẽ corporis vel aĩe/vel ad statũ tꝑalẽ vel ad vitandũ damnũ/vel ad acquirẽdũ aliquid de raro cōtingentibus: vt si opʒz aliquẽ ꝗ̈tũ pōt laborare/ cũ quo nō stat ieiuniũ (quia aliter nō pōt se suā familiā alere/ vestire/dotare/tenere filiũ in studio &c.) non tenetur minuere laborẽ vt ieiunet. Et hinc excusantur nō solũ laborātes in agricultura/sed in quacũ arte, qui aut vix sic aut nec sic acquirere pñt oĩa necessaria sibi familie sue etc. si cũ hmōi exercitio non pñt simul ieiunare. Excusant̃ quo oẽs ex necessitate cuiuscũ debiti oꝑis/si cũ exequutiōe debiti oꝑis nō pōt quis ieiunare: ꝗa lex ieiunijsicut nō impedit necessaria oꝑa/ita nō impedit oꝑa de bita. Et hinc fit/vt quũ longũ iter debitũ/est impediens ieiuniũ, absoluat a ieiunio. Similiter si vir nō pōt ieiunando debitũvxori reddere/nō tenet̃ ieiunare. Et similiter si vxor non pōt se gratā viro seruare (puta quia ꝑꝑ ieiuniũ macilenta aut pallida despicitur a viro) non tenetur ieiunare. Et vłr non tenetur homo omittere opus aliquod ad quod tenetur / ob preceptum ieiunij.
Ex pietate aũt maioris boni excusant̃ a ieiunio/quicũ alicui maiori bono incũbũt q nō possent ieiunando efficere: quia ieiuniũ p̃cipit̃ vt ꝓmotiuũ ad bonũ & nō vt impeditiuũ maioris boni. Et hinc excusant̃/qui pietatis seu misericordie corꝑalis aut spũalis oꝑibus vacāt/si cũ his nō pñt ieiunare: qm̃ oꝑa vtrius mie meliorasunt ꝗ̈ ieiunij: iuxta illud apłi. corporalis exercitatio ad modicũ vtilis est, pietas aũt ad oĩa valet.Verũ quia ꝑegrinatio sub gñe ẽ corporalis exercitatiōis plusꝗ̈ ieiuniũ (ꝗa ieiuniũ est actus virtutis. s. abstinẽtie seu tẽperantie: ꝑegrinatio vero nul lius importat virtutis actũ, sed a religione im ꝑatiue assumit̃ in ꝑegrinatione ad loca sancta) non audeo excusare a ieiunio ꝑꝑ ꝑegrinationẽ nō necessariā ad loca sctā, nisi in duobus casibus. ꝑrimus est si illius persone peregrinatio ad locũ illũ esset valde vtilis ad diuinum honorem: puta quia est persona authoritatis/ | ex cuius peregrinatione multum augetur communis deuotio, & ille non potest simul ieiunare & peregrinari. Secundus est si feruor deuotionis sic accendit ad peregrinandum, vt vtilius anime peregrinantis sit peregrinari sine ieiunio ꝗ̈ ieiunare sine tali peregrinatione. Et vtrius ratio est vna: quia ieiunium non debet esse impeditiuum maioris boni. in primo autem casu im pediret maius bonum commune: in secundo vero maius bonũ ꝓpriũ. Hec de cā excusante a ieiunio vere rōnabili & sufficiẽte.De rōnabili aũt cā estimata sufficiente ab ip̃o debente ieiuna re vel a suadẽtibus illi/ꝗ̈uis in veritatesufficiens nō fuerit: dicen dũ est ꝙ si abs fraude aliqua credit ꝗs se excusari ob aliquem laborem vel dolorẽ vel occurrentiam/& ꝑꝑea frangit ieiuniũ/ ita ꝙ nō frangeret illud nisi crederet se in casu illo excusari a pctō violati ieiunij, nō est talis transgressor p̃cepti: quia nec ꝑ se agit cōtra p̃ceptũ (quia ex intentione nō preterit obedientiā nec abstinentiā) nec ꝑ accñs seu materialiter sic oꝑatur vt redeat pctm̃ in naturā sue forme: quia nihil hic ponit̃ interuenire faciens hanc reductionẽ: quũ nec scandalũ nec nocumentum aut aliquid hmōi admisceri ponat̃.Et ex hoc capite innumerabiles ꝑsone timorate excusantur sepissime a transgressione p̃cepti de ieiunio: dũ vel ex multis reputatis secundũ ipsas rōnabilibus cāis soluerũt ieiuniũ/aut collationẽ excessiuā putarũt sibi licere abs solutione ieiunij ꝑꝑ debilitatẽ aut ꝑꝑ somnũ hñdũ &c. omnium. n. hmōi vna est quā diximus rō excusans.Et caue ne sis imprudens & nimis sapiẽs in oculis tuis, dicendo ꝙ oĩno isti soluũt ieiuniũ &c. et sis causa ꝙ isti non ieiunent iuxta suũ posse. nā ipsi sic vt dictũ est agendo nō agũt cōtra p̃ceptũ eccłie, & forte qñ nec venialiter peccant: & ex tua sapientia agent forte postmodum contra preceptum. Sicut ieiunantes ter in hebdomada in quadragesima / audientes a doctis stultis ꝙ qui vnum diem non seruat reus est totius quadragesime/ omittunt etiam illorum trium dierum ieiunium in damnationẽ vtro℟: | si enim cecus cecum duxerit/ambo in foueam cadunt. Satis facit. n. ecclesie precepto, qui impotentem se putans ad ieiunium totius quadragesime / alternis diebus ieiunat aut bis aut semel in hebdomada iuxta viressuas. Et similiter ꝗ ientaculo serotino eget pro sustentatione nature/& cum illo potest pertransire, nō est propterea licentiatus vt cenet: moralia. n. precepta moraliter sunt interpretāda in exequutione/ vt mos bonus intentus in exequutione quantum fieri potest seruetur.
De rationabili demum causa authorizata / sciendum est ꝙ optimum refugium dubitantibus ac timentibus est superioris authoritas. Nam qui causam aliquam habet rationabilem qui/ dem/sed iudicio suo non sufficientem aut dubiam, exponat negocium suum fideliter superiori/& illius arbitriũ potest sequi. Superior autem debet non puro consilio sed authoritatem suā interponendo dispensare si videtur sufficiens causa, aut commutare in aliquam elemosynam vel orationem seu aliquod aliud opus pium/si de sufficientia cause dubitat/aut cām minus sufficientem absolute cognoscit/sed supplendam per commutationem iudicat in tali casu. Verbigratia. persona suis commodita tibus assueta iter aggressura est/ & difficillimum sibi fore cognoscit ieiunium cum conditionibus itineris, submittit se superiori / & videtur superiori expedire anime illius in hoc casu dispensationem / & propterea supplendo commutat in aliud opus pium & precipue elemosyne. Vocatur autem superior in huiusmodi casibus episcopus: & si causa facilis ẽ/ aut epis copus non potest commode adiri, proprius curatus / & apud religiosos suus prelatus. ꝗa pro ijs minimis nulla ratio suadet oportere passim papam adire. Nec solum hec potest episcopus, sed etiam pōt & debet trāsferre ieiuniũ occurrẽs in magno festo/in añcedentẽ diẽ: vt ieiunia chr̃iani populi consonent iuris dispōni. Vt si vigilia io. bapt. occurrerit in die corporis chr̃i, dẽt populus mandante ep̃o ieiunare in vigilia corporis christi/& in die corporis | christi vesci carnibus sicut in die dominico. & in hoc eodem debent religiosi conformari quantum ad ieiunij translationem. Idem est autem iudicium si in festo solenni patroni ciuitatis vigilia aliqua occurrerit.Notanter autem loquor de ieiunio vigilie: quia ecclesia fugit vigilias fieri in festis: & propterea ioannis euangeliste vigiliam non facit in festo sancti stephani. Non horret autem ieiunium quattuor temporum in festis: vt patet de festis sanctorum thome & mathei apostolorum, que sepe in ieiunijs quattuor temporum celebrat. Hec de tertio.
Quo ad Quartum (quale scilicet est vinculum quo tenemur ad ecclesie ieiunia) ex communi interpretatione videtur vinculum precepti obligantis ad mortale transgressores ex inobedientia vel contemptu: quia contra obedientiam directe ageretur: & hoc habetur pro certo. vel sine rationabili causa vera aut estimata vel authorizata / non habita generali aut speciali gratia summi pontificis: quia tunc scienter ageretur contra opus preceptum. Et hoc ego non audeo ex iure scripto asserere: quia nullibi scio scriptum esse preceptum obligans ad mortale non ieiunantem. Quāuis inueniatur preceptũ/ hoc est statutum obligans: hoc est inuenitur preceptũ vt distinguitur contra consilium / & non preceptum anthonomasice. quod solum obligat ad mortale: vt in verbo preceptum habes in fra. Et propterea quantum est ex iure scripto, nullum cognosco interuenire mortale peccatum in fractione ieiunij ecclesie/si desit contemptus. Dixi autem generali gratia summi pont. propter consuetudinem refectorij seu tinelli in curia romana. ex eo enim ꝙ cum pontificum tam diuturna scientia sic seruatur, cu riales qui tinello sunt contenti / non frangunt ieiunia ꝗ̈uis panẽ cum acetario seu salatutio comedant vesperi/ prout ibi dari con sueuit: sed ieiunant more curie.
Frangens autem ieiunium aliquo die / non totiens quotiens comedit de nouo peccat: quia postꝗ̈ illud fregit / non facit cōtra | preceptum, quod impossibile est amplius obseruari. Et quia quolibet die potest quis seruare preceptum ieiunium illius diei, ideo de nouo quotidie peccat peccato omissionis / qui quotidie omittit ieiunium quadragesime &c. Hec de quarto/ & tota ma teria ieiunij. quam si amplius scrutari vis/videre potes commentaria nostra super. q. cxlvij. secundesecunde.
IGnorantia

IGnorantia

Tunc tantum peccatum est, quum quis potest & debet scire aliquid siue iuris siue facti / & non facit quod in se est vt sciat illud.
Tenetur quilibet scire communia & fidei & iuris, que communiter a fidelibus christianis / communiter instructis a parentibus & predicatoribus & conuersatione christiana sciuntur: vt articuli fidei/decem precepta, precepta de cōfessione/communione & ieiunijs ecclesie. Non ꝙ teneant̃ scire verba symboli aut numerare decem precepta / aut scire discernere precepta: sed ꝙ nouerint fide/esse vnum deum omnipoten tem/& iesum christum filium / & ꝙ natus ex maria virgine &c. similiter sciant ꝙ solus deus adorandus est/ non esse periu randum/seruanda esse festa honorandos parentes &c. Hoc. n. est nosse & credere in actu exercito ea que quis tenetur scire. Et non consistit in scire verba hec vel illa quecun sint. Preter hec autem quilibet tenetur scire illa que debet ex suo officio aut gradu aut voto &c. facere: quum aliter non nisi a casu recte se habere possit in occurrentibus.
Est autem ignorantia tunc tantum causa peccati, quando siquis sciuisset peccatum illud non fecisset. Nec excusata peccato/nisi sit inculpabilis. Minuit tamen peccatum: quia minuit voluntarium. nisi sit affectata: quia tunc auget voluntarium.
IMaginibus

IMaginibus

Pure astronomicis vti ad effectus subiectos celestibus corporibus/nullum peccatum esse vr̃: quia vt res pure naturales hñtur, nec debemus secreta nature presertim celestis influxus/nostri ingenij viribus metiri, vt priscis astrologis non deferamus. Dixi autem pure astronomicas, vt nulla superstitiosa obseruatio sit adiuncta/autsuffumigationum aut characterum: quoniam hec constat non pertinere ad celestes influxus, sed ad secretos intellectus/quorum societas nobis est interdicta.
IMmundicia

IMmundicia

In sermone morali/ generale peccatum est quo immundus redditur operans illud. Vsurpatur tamen primo specialiter pro peccato inordinate seminationis humane cuiuscun preter naturalis: ex hoc. n. hō maxime immundus fit. Et sic cōstat esse peccatum mortale. de quo pluries apostolus loquitur/ docens immundos excludi a regno dei. Vsurpatur secundo pro pctō in ordinate emissionis superfluorum: vt cibi per vomitum/& similium ex gula procedentiũ. Et sic ponitur filia gule. Frequẽter est peccatum veniale: vtpote nec cōtra dei nec proximi dilectionem: turpe tamen, vtpote etiā corporalem immũdiciā inferens.
Jmmundicia Corporalis pro quāto hũanũ dedecet vsum/pctm̃ est: quia recte dissonat rōni. Est aũt in profanis venialis. Sed in sacris si notabiliter offendit/pctm̃ est mortale, pro ꝗ̈to ad diuinā irreuerẽtiāspectat. & tanto magis quāto a canonico ẽt iure sub precepto prohibet̃ hmōi immundicia/extra de custo. eucha. ca. relinqui. Vbi non solum sacra vasa/corporalia & vestimenta ministrorum, sed oratoria ipsa precipiuntur munda & nitida (hoc est abs macula) seruari. Aduertant hec qui sordidis vtunt̃ in missa℟ sacrificio, ita vt abhominabile sit tangere & videre.

IMmunitatis Ecclesiasti

ce violatio mortale peccatũ est formaliter loquen do: hoc est ex intentione facta/ vt. s. illā ꝗs violet. quia iniuriam infert ecclesie in priuilegio ecclesiastice libertatis /vel quo ad locum vel quo ad ꝑsonas / vel quo ad bona mobilia vel immobilia. Propter imperfectionem tamen actus inuenitur hic veniale peccatum sicut in ceteris.
Et scito Hic sex. Primo ꝙ ecclesiasticam violare immu nitatem non est aliqua vna peccati species, sed est tanꝗ̈ generale peccatum ad omnes sacrilegij species. Violatur siquidem ecclesiastica libertas/iniuriam inferendo & personis & locis & rebus sacris. ita ꝙ violare ecclesiasticam immunitatem sonat quendam generalem actum vitij quod sacrilegium vocamus.
Secundo ꝙ in hoc peccato est aliquid formale & aliquid materiale. Habet enim se vt forma/ex intentione agere contra libertatem ecclesiasticam: materia autem est illa res in qua ecclesia leditur aut dehonoratur. Verbi gratia. cum clericus iudicatur a laico/quum extrahitur ab ecclesia qui saluus in illa esse debet/quum bona ecclesie vsurpantur ab alijs, formale in omnibus est ꝙ tenditur contra id in quo ecclesiastica persona seu ecclesiasticus locus aut ecclesiastica res debet esse libera: materiale autem est exemptio clerici a laico/salus confugientis ad ec clesiam/ꝙ res seu bona ecclesie sint ecclesie. & sic de alijs.
Tertio ꝙ crimen hoc potest referri vel ad penas iuris vel ad naturam ipsius peccati. Et si referatur ad penas iuris, nō est vio lator ecclesie libertatis qui agit contra priuilegium concessum alicui particulari ecclesie: puta si agit contra libertatẽ concessam ecclesie mediolanensi aut ordini predicatorum &c. sed oportet | ꝙ agat contra libertatem communem ecclesie. Et hoc non sic intelligas/vt oporteat illum agere contra totam ecclesiam: sed ꝙ quicun homo aut quecũ res aut quicun locus offendatur, oportet ꝙ offendatur in illa libertate non quā habet ex proprio/ sed quam habet ex priuilegio communi toti ecclesie/ad hoc vt incurrat penas iuris latas contra violatores. Sed si ad naturam criminis spectetur, ita peccat mortaliter qui violat libertatem pe culiariter concessam alicui ecclesie / sicut qui violat libertatem communiter concessam toti ecclesie: nam vtrius peccatum/ sacrilegium est, violans personam/rem aut locum cultui diui/ no deputatum.
Quarto/ꝙ huiusmodi libertates seu immunitates ecclesiastice que particulariter sunt alicui concesse, non subiacent scien tie. nec confessor de his debet esse solicitus: quia ex specialibus priuilegijs pendent/que debent promulgare illi quorũ interest. Sed immunitates communes continentur in iure.Et locales quidem immunitates valde multe sunt: precipue tamen sunt/ꝙ secularia placita (hoc est iudiciales processus) & sententie seculares/& maxime in causa sanguinis, conclamationes/ seditiones/impetus/publica parlamenta / vniuersitatum cōuocationes/ negociationes nundinarum & fori, non possunt in loco sacro fieri. Nec possunt ibidem reponi supellectilia vel hospitari / nisi necessitate cogente. Nec potest illi violentia inferri / aut aliquis vel aliquid violenter aut furtiue inde abstrahi/aut in confinibus frangi. exceptis casibus a iure ꝑmissis: excipiũt̃ siꝗdẽ publici latrones (vt pirate in mari & similes in terra) & nocturni po pulatores agrorũ / & occidentes vel mutilantes in ecclesia sub spe vt ab ecclesia saluentur. Et idem videtur etiam si hoc vel quodcun aliud enorme fiat in ecclesia etiam sine spe ꝙ ab ecclesia defendatur quia frustra legis implorat auxilium qui in legem committit.Personales autem immunitates manifeste/ sunt: ꝙ ecclesiastice persone sunt exẽpte a iudicibus secularibus/ | ꝙ sunt libere a manibus violentis suadente diabolo/& a pedagijs & angarijs. Reales autem immunitates sunt/ ꝙ ecclesiasti ce persone exempte sunt a gabellis pro rebus suis vel ecclesie quas non causa negociationis deferunt / ꝙ ecclesie possessiones non possunt pro alienis debitis obligari/&c.
Quinto / ꝙ violare ecclesiasticam quācun immunitatem contingit dupliciter. Vel formaliter: hoc est ex intentione agẽdi contra ecclesiasticam libertatem / seu contra talem ecclesiasticā immunitatem. Et sic proculdubio est peccatum mortale violare quācun immunitatem ecclesiasticam/ vt dictũ est: quia committitur sacrilegium. Vel materialiter: hoc est non animo faciendi contra iura ecclesiastica/sed ex aliqua passione seu rōne. Et tunc oportet aduertere si actus ille qui fit/ sit talis aut fiat tali ter ꝙ redeat in naturam sue forme: quia si sic esset/licet nō com mitteretur sacrilegium ex intentione, nihilominus incurreretur sacrilegium formaliter/& esset peccatum mortale: sicut contingit in ceteris vitijs materialiter commissis. Si autem actus ille non rediret in naturam sue forme, esset peccatũ veniale propter imperfectionem actus.Discernendum est autem hoc in proposito ex duobus. Primo ex natura/quantitate/ qualitate &c. in iurie seu damni illati. Secundo ex vinculo prohibitionis seu pre cepti. Nam si opus sit notabiliter iniuriosum aut nociuum/non euaditur sacrilegiũ. Vnde qui in ecclesia fornicatur non animo iniuriandi immunitati ecclesie/sed casu quantum ad locũ, non excusatur a sacrilegio: quia dum non curauit continere in illo loco ob reuerentiam loco debitam, redit actus tante irreuerentie in naturam sacrilegij. Et simile est in alijs notabiliter iniuriosis aut nociuis. Similiter si opus est prohibitum sub tali vinculo/vt appareat vinculum esse ligans ad mortale peccatum (vt est excommunicatio) non euaditur sacrilegium: vt siquis exigat gabellas a clericis. dum. n. non curat exactor incurrere excommunicationem/vt sue vel aliene satisfaciat voluntati in exigẽdo | a clerico, sacrilegium incurrit etiam si illud non intendat. Et per oppositum quando opus non est notabiliter nociuum seu iniuriosum/& arcto vinculo precepti non subest, licet sub immunitate ecclesie contineatur/ si desit contemptus non est mor tale peccatum: quia nec formaliter (quia non ex intentione) nec materialiter sacrilegium inuenitur redire vt dictum est, sed velut imperfectum quid in hoc genere relinquitur peccatum veniale. Et de horum numero sunt comedere in ecclesia abs necessitate/confabulari/consilia facere/ hospitari / nautica ligna ibi seruare/& similia. Ex quibus parua videtur irreuerẽtia hr̃i/ in nullius iniuriam aut damnum.
Vnde ad questionem de venditione candelarum in ecclesia aut cimiterio/dicitur ꝙ aliud est ibi manere vendentes ad vendendum/& aliud est ibi fieri solam venditionem. Primũ esset abusionis/nec scio a peccato excusare: quum dominus eiecerit vendentes ea que oportuna erant ad sacrificia. & non proprie de templo/quia templum proprie non introibant, sed de atrio templi: quod templum appellatur ab euangelista: existens enim populus in atrijs templi dicebatur esse in templo. Secundũ autẽ si auaricia desit/& vt satisfaciat deuotioni populi fit, non vitu pero/videns hoc a personis religiosis & doctis seruari. Nec pro pterea primum damno peccati mortalis sed venialis / si in cimiterio fiat (quod non est domus dei sed fidelium defunctorũ) ex quo pontifices sciunt nec reprehendunt, & non pro notabili habetur irreuerentia.Si autem in templo fieret, nisi imꝑfectio actus excusaret/non auderem a peccato mortali excusare: quia licet math. xxi. dominus eijciendo vendentes de templo / allega uerit iniuriam maximam, dicens. vos autem fecistis illam spe luncam latronum. ioan. tamen. ij. allegauit irreuerentiam negociationis/dicens. nolite facere domum patris mei/domum negociationis. Et quia hoc dixit vendentibus minima/scilicet colum bas (vt ibi patet) consequẽs est vt declarauerit negociationem | omnem in templo/iniuriosam esse domui dei, non ex positiuo sed diuino iure.Nota tamen hic ꝙ imperfectio actus in proposito non attenditur penes imperfectionem venditionis, sed penes imperfectionem sacrilegij quo iniuria fit loco sacro. ita ꝙ perfectus actus est qui complete irreuerens est templo dei. Et hic esset quando venditor vteretur templo dei tanꝗ̈ officina negociatoria seu ad vendendum: puta si haberet in templo locum ad vendendum quasi in officina. Et hoc insinuant verba dñi/ dicentis. nolite facere domum patris mei domum negociationis: non enim dixit/nolite vendere aut negociari / sed nolite facere domum negociationis. Significauit enim per hoc ꝙ ita vendere vt fiat domus negociationis/est sacrilegium perfectum: vende re autem citra hoc ꝙ fiat domus negociationis, quum de genere prohibitorum sit/imperfecti est sacrilegij. Vnde ex hac imper fectione excusantur a mortali tam pauperes qui deferunt vena les candelas per ecclesiam / ꝗ̈ hi qui propter accidentem tunc pluuiam suas bancas cum candelis venalibus trahunt intra templum. neutri siquidem faciunt domum dei domum negociationis: sed quasi per accidens ibi vendunt.
Sexto / ꝙ confundendo vocabula immunitatis & libertatis ecclesiastice/hec & similia intelligenda sunt. Sed quũ ad discernendum censuras sacrorum canonum & casus reseruatos deue nitur/serua proprietatem nominum, & distingue inter ecclesia sticam immunitatem & ecclesiasticam libertatẽ. Et per immu nitatem ecclesiasticam intellige exemptionẽ loci sacri: per libertatem vero ecclesiasticam intellige exemptionem persone eccle fiastice/non solum in sua persona / sed in omnibus quibus per liberum arbitrium vtitur & que possidet. Ita ꝙ siquis iniuriam loco sacro facit, non est reus violate libertatis sed immunitatis ecclesiastice: nec incurrit censuras latas contra violatores ecclesiastice libertatis. qui autem iniuriatur persone/libertatem eius impediẽdo vt non vtatur suis &c. violat ecclesiasticā libertatẽ. | Vnde benedictus. xi. in extra. inter cunctas. ponit distinctos casus violationem libertatis & violationem immunitatis ecclesiastice.
IMpedimenta

IMpedimenta

Matrimonij vide in fra in verbo ma trimonium.
IMpietas

IMpietas

(qua parẽtibus & patrie/ consanguineis & conciui bus debitus cultus subtrahit̃ aut iniuria irrogat̃) pctm̃ ex suo gñe mortale ac valde graue est/cōtra primum p̃ceptũ secunde tabule.Pōt aũt sicut & similia pctā dupłr incurri: scilicet formaliter vel materialiter. Appellatur aũt & est impietas formaliter/qua ex intentione contra patrẽ vel patriam &c. omittitur vel cōmittit̃: vt quũ quis inhonorat pr̃em vt inhonoret/hoc est animo inhonorandi patrẽ, aut nocet cōsanguineo vt noceat cōsanguineo/hoc est animo nocẽdi cōsanguineo, offendit conciuẽ vt offendat cōciuẽ, detrahit patrie beniuolo vt detrahat patrie beniuolo. Et hoc est proprie crimen impietatis/& est mor tale ex suo gñe: vtpote cōtra dilectionẽ debitā parẽtibus & pr̃ie. Cōtingit tñ pctm̃ hoc esse veniale ꝑꝑ imꝑfectionẽ actus. vel ex ꝑte primi motus ad omittendũ vel cōmittendũ contra patrẽ aut patriā. Vel ex ꝑte materie: puta minime omissionis aut cōmissio nis, tanꝗ̈ pro nihilo cōputate.Alio mō incurrit̃ impietas materialiter: qñ. s. offendit̃ pr̃ vel pr̃ia/aut cōsanguineus aut cōciuis, sed nō cōtemnendo bñficiũ seu vinculũ sanguinis & pr̃ie/ sed ꝑꝑ alias passiones vt accidit. Et sic impietas mäliter/inuenit̃ in multis gñibus pctō℟ quibus proximi offendi pñt. Et est circunstantia illius pctĩ quo cōsanguineus aut conciuis offendit̃/mortalis vel venialis iuxta naturam cōmissi vel omissi. ita ꝙ si com missum in cōsanguineum est mortale/ipsa quo materialis im pietas est mortalis. Spectat tñ hec circũstantia ad speciem illius | peccati quo offenditur ille qui est cōsanguineus &c. quia habet idem motiuum. Et idem fac de hac circunstantia iudiciũ/quod de ingratitudine: quia eadem est vtrobi ratio.
IMpudicitia

IMpudicitia

Qua hō actibus / tactibus/ osculis seu amplexibus vacat libidinose (hoc est delectationis sensibilis que ibi sen titur cā) ẽt si nullũ intendat̃ aliud opus/pctm̃ est: quia bmōi delectatio ad generationem ordinata est / sicut & ceteri actus venerei: & ꝑꝑea nisi ꝑꝑ gñonem fiant, pctm̃ incurritur/ob pri uationẽ proprij finis. Sed si ho℟ aliquid sic fiat a nō cōiugibus/ pctm̃ est mortale: dicente apostolo ad gala. v. ꝙ impudicitiam agentes regnũ dei non consequentur. Et rō est: quia hmōi actus impudici/eiusdem sunt moris cuius esset coitus consummatus inter illos. ita ꝙ si fiant inter sanguine iunctos / spectant ad incestũ: si inter solutos/ad fornicationẽ: & sic de alijs. Et ꝑꝑea inter cōiuges veniale est, quia cōcubitus ip̃e inter eos ꝑꝑdelectationẽ/ venialis esset.Rō aũt quare sunt eiusdẽ moris cũ actu cōsum mato est: quia hec sic accepta (scilicet vt sunt delectabilia ẜm sensum tactus) sunt ordinata naturaliter ad actũ cōsummatũ, multo vicinius ꝗ̈ delectatio morosa in sola mẽte cōsistens/quāto exterior tactus propinquior est cōsummationiveneree.Oscula aũt & amplexus que fiunt ex beneuolentie signo, licita sunt. que autem ex leuitate iocosa/venialia sunt.
Et scito nō esse simile iudiciũ de tactu & visu. Delectari. n. in visu pulcre mulieris nullum pctm̃ est, nisi ociose aut ad concupiscendum videatur. Et ratio diuersitatis est: quia tactus suapte natura ordinatur ad cōcubitum, visus autem minime. Hinc. n. fit/vt consentire in delectationem sensibilem que est secundum tactum/sit consentire in delectationem veneream. Voluntarie autem delectari de persona quacun pulcra visa / licet non sit venereum secundum genus suum, potest tamen & facile fieri venereum ex affectu videntis illecto/tentato &c.
INcantatio

INcantatio

Omnis peccatum est mor tale ex suo genere: quia in/ uocatio est demonis manifesta vel tacita ex aliqua superstitione adinuenta ad nonnullum demonis cultum. Et propterea non excusatur exer cens incantationem quācun a mortali peccato/ nisi propter im perfectionem actus ex parte hominis non per se (hoc est ex in tentione) sed per accidens demonem inuocantis: puta quia nescit interuenire ibi demonum inuocationem, & bona fide credit se dare operam rei licite.Sed bene nota hanc ignorantiam tacite inuocationis habere locum in personis idiotis/ꝗ̈diu non sunt moniti vt deserant. Nam post monitionem non excusantur amplius: quia cessat bona fides, & inde conuincuntur ꝙ non per ignorantiam peccant, qui postꝗ̈ sciunt aut dubitant de inuocatione demonum / nihilominus faciunt. Et similiter non excusantur de preteritis ignorantes/qui sisciuissent nihilominus fecissent: quia ignorantia non fuit causa peccati. Deprehenditur Autem tacita inuocatio demo num ex multis/et specialiter ex septem.Primo ex adiuncta aliqua conditione vana vt necessaria: vt si ponatur virtus in verbis sacris, dum tamen scripta sint in pelle aut tali hora: & similia que nec ad dei cultum spectant nec ad rectam rationem. Hec enim vana diabolus apposuit vt sua sacra.Secundo ex adiunctis rationalibus vt naturalibus: vt si ad effectus naturales adhibeātur characteres significatiui. referuntur enim huiusmodi characteres ad demones intelligentes ipsos.Tertio ex adiunctis nominibus ignotis, vel absolute/ vel ad quid pertineant: hoc enim demonum est opus quasi ma nifestum.Quarto ex excellentia effectus sperati, quia scilicet excedit virtutem naturalium agentium: vt nosse secreta cordiũ/ sanari statim hominem aut equum/& huiusmodi. Et hoc intel lige quo ad medicinalia seu naturalia.Quinto ex vanitate | effectus: puta quia quedam sacra verba dicta mouent anulum super filũ: & similia vana. Ex hoc. n. ipso ꝙ vanus est effectus, constat ꝙ non est virtus diuina sed diabolica / non assistens verbis sacris, sed assistens sacrificio quod sibi fit/ ho norando ipsum illis verbis: gaudet. n. honorari verbis & rebus sacris.Et sciant lectores / ꝙ volui non experiri sed con uincere huiusmodi diabolicam institutionem ad effectus vanos propter vtilitatem fidelium. Accepto nan filo & anulo protestatus sum ꝙ versum illum sacrum deo/vero (cui a psal mista dirigitur) dicebam / & non tanꝗ̈ institutum ad mouendum anulum: & sic dixi versiculum illum, & anulus non est motus. Vt hinc cognoscant omnes / ꝙ tunc diabolus mouet anulum quando versus ille dicitur ei vt ipse instituit. Dicit autem ei tacita intentione quicun dicit etiam iocando illum vt habentem vim ad mouendum anulũ: quia vim illam non habet nisi ex pacto olim inito cum demone ab aliquo. Et de similibus idem fac iudicium.Sexto ex falsis adiunctis: puta ꝙ christus habuit febrem aut spasmum neruorum / & huiusmodi. est enim diabolus pater mendacij: deus autem non eget mendacijs nostris.Et huic modo propinquus est septi mus / quando adiunguntur apocripha seu incerta. Mirum est enim ꝙ huiusmodi incerta habeant a deo virtutem & certa non. Et rursus ꝙ sanctis viris quibus deus credidit secreta sapientie sue & virtutem potentie sue in miraculis & sacramentis/& curam animarum quibus promisit notitiam omnis veri tatis, secretas has sacrorum virtutes negauerit / & vetulis ac personis qualibuscun hec cōmunicauerit. Vnde huiusmodi incerta sunt saltem vt suspecta cauenda. Et si non vis falli/ nulli in materia incantationum credas: quia impossibile videtur vt non interueniat aliqua superstitio saltẽ in modo dicendi. puta dicere pater noster ad aures equi: hoc enim superstitio sum constat esse. & sic de alijs.
INcendiarius

INcendiarius

(hoc est malo animo cōburens) manifeste damnum infert / & periculo reliqua exponit. Vnde a crimine maximo non excusatur si ex intentione facit. Si vero preter intentionem ex negligentia / iuxta modum negligentie reus est apud deum. Quod si abs omni ipsius culpa contingat ab eo incendiũ processisse/nullum peccatum est: sicut abs culpa tempore statuto communiter incenduntur campi in fine augusti vel &c. iuxta patriarum consuetudines diuersas.Sunt autem incendiarij ex cōmunicandi. Et si denunciati fuerint excōicati/ non pñt nisi ab apostolica sede absolui: vt habetur extra de sen. exco.
INcestus

INcestus

(quo inter consanguineos seu affines carnalis fit commixtio abs dispensatione matrimoniali) peccatũ est mortale inter grauiora/ꝑꝑ naturalem reuerentiam naturale fedus violatũ. Et sicut ad incestus crimen spectat ẽt sine opere cōsensus in cōsanguineam seu affinẽ, ita ad incestus spẽmspectant impudicitie & carnales cōmixtiones impuberũ ꝑsonarum/ si cōsanguinitate aut affinitate sunt iuncte: quoniam & sunt hmōi actus vt via ad consumma tum incestum, & multo propinquius ꝗ̈ cogitationes ad incestũ ordinantur quantum in se est consummandum: licet ex impotentia etatis non consummetur.

INconsideratio Agibiliũ humanorum

quantũ ad eas conditiones quas pōt & debet homo talis cōsiderare, pctm̃ est imprudentie. siue sit volũtaria ex intentione, quia. s. noluit considerare: siue ex negligẽtia, quia nō adhibuit suā diligentiā ad con siderandũ illa que cōsideranda erāt. Pōt aũt esse pctm̃ mortale, quando scilicet est respectu eorum que sunt de necessitate salutis facienda/dicenda/appetẽda/cauenda &c. Veniale aũt quādo | respectu aliorum. Et hec intellige de inconsideratione consummata: hoc est procedente ad voluntarium actum male conside ratum, in quo est inconsideratio contrarie: vel non consideratũ, in quo est inconsideratio priuatiue.
Aduerte tñ / ꝙ si contingat aliquem ex sola inconsideratione actuali facere opus aliquod quod scit esse prohibitũ / & si tunc actualiter aduerteret ad id quod scit nō faceret, excusatur a mor tali: vt siquis non considerans hodie esse festũ/ emit aut vendit, vel non considerans esse diem ieiunij/comedit &c. aut non aduertens contractum esse vsurarium / facit illum &c. Et ratio horum & similium est: quia non videtur esse in potestate nr̃a occursus omnium que scimus in his que quasi sine discussione oꝑamur. Et multo magis excusat̃ ille / qui meditatus quantum bona fide credidit oportere/inuenit se post factũ opus aut datũ consilium considerationem omisisse. pctm̃. n. mortale preter intentionem valde difficile / contra intentionem vero impossibile est accidere: in proposito autem & preter intentionẽ manifeste est/& contra intentionem videtur esse.
INconstantia

INconstantia

(qua hō a bono ac debito ꝓposito recedit nō exequẽdo illud) pctm̃ est: quia a recte rōnis ordine declinat. Est aũt mortale vel veniale pctm̃ iuxta mäm subiectā. nā si inconstans omittit ea que sunt de necessitate salutis/peccat mortaliter: si vero alias debita/peccat venialiter. Et si inconstans ex inordinata aliqua passione amoris vel rancoris omittit propositũ prius bonum aliquod supererogationis / peccat quo venialiter: quia inordinate desistit a bono proposito.
INcontinentia

INcontinentia

(qua homo rectam habẽs intentionem vincit̃ a cōcupiscentia delectabiliũ carnaliũ aut honoris aut ire) pctm̃ manifeste est ꝑsonarum nō omnino mala℟/ que habituate sunt in malo | luxurie ambitionis ire & huiusmodi, nec omnino bonarum/ que habent huiusmodi passiones domitas, sed mediocrium/que habent rectam intentionem circa castitatem mansuetudinem &c. et tamen vigent in eis passiones: vtpote non domite habitibus virtutum: earundem enim personarum est continentia & incontinentia.
Contingit autem dupliciter. Vel ita ꝙ passio huiusmodi preueniat rationem pugnantem rectesentiendo, ita ꝙ anteꝗ̈ pugnet cedit: vt sepe accidit colericis propter velocitatem colere/ & me lanconicis propter vehementiam impetuosi motus. Vel ĩta ꝙ ratione inde (hoc est ex parte superiore) & passione hinc (hoc est ex ꝑte inferiore) pugnantibus/tandem multiplicata & augmentata passio vincit.Vtro aũt mō si ad consensum delibera tũ alicuius quod est pctm̃ mortale (puta vindictā/ fornicationẽ &c.) homo trahit̃, pctm̃ est mortale hmōi incontinentia: aliter est pctm̃ veniale.Et licet aristoteles in mulieribus nolit conti nentiā & incontinentiā recognoscere/quia quasi pueri sequũtur facile abs pugna passiones: in mulieribus tñ christianis propter lumen fidei quo spiritus concupiscit aduersus carnem ac ꝑ hoc pugnat contra carnem, recognosce continentiam quum spiritus vincit/& incontinentiam quum spiritus vincitur.
INdignatio

INdignatio

(qua ex ira homo afficit̃ proximo tanꝗ̈ indignosua affabilitate/conuersatione & hmōi) pctm̃ est ꝑꝑ inordinatā passionẽ: & cōiter veniale/proce dens ex eo ꝙ indignũ reputat se a tali nũc &c. pati seu tractari. Potest tñ esse sine pctō, qñ scilicet ex iusto rōnis iudicio procedit: iuxta illud greg. indignantur iusti/sed nō dedignātes, hoc est non habentes affectũ inordinatum. Pōt & esse pctm̃ mortale / qñ vs ad subtrahendum aliquid de necessitate salutis impendendum proximo procederet/ aut vs ad delibera tum contemptum aut odium proximi cresceret.

INfidelitas christiane fidei opposita

/ priua tiue sumpta (hoc est illius qui natus est habere fidem quia est homo/ non tamen habet) tunc tantum est peccatum quum negligit auditui fidei credere: iuxta verbum domini. si non venissem & loquutus eis nō fuissem peccatum non haberent/infidelitatis. Contrarie autem sumpta/peccatum semper est maximum. Et distinguitur in tres generales species: scilicet paganorum, hoc est eorum qui nullo pacto fidem susceperunt christianam: iudeorum/qui profitentur in veritate nostram fidem in figura & negant illam in seipsa iam claram: & hereticorum/qui sunt baptizati sed pertinaciter errāt in fide.Et ꝗ̈uis infinite sint he resum species/iuxta infinitas erroneas sentẽtias que cōtra fidem possunt esse: de his tamen non oportet solicitum esse cōfessorem quantum ad peccati notitiam, sed solum quantum requirit me dicina adhibenda: vt non remaneat in aliquo errore / vt sanus fiat totus/vt non facile redeat ad vomitum &c.
Incurrit̃ autem infidelitatis peccatum tripliciter.Primo ex intentione: vt quum quis in his que ad fidei necessitatẽ spectare nouit / ab ecclesia dissentit deliberate credendo oppositum. Et tunc est peccatum mortale maximum. Et si christianus est/ vocatur peccatum heresis. & est excōicatus si in exteriorem aliquem actum etiam corā seipso solo exierit: & reseruatur ab / solutio pape cum reliquis de cena domini.
Secundo per primos seu imperfectos motus: vt quum quis ob tentationes aut rationes auditas &c. quasi vacillat in his que sunt fidei / non tamen ad deliberatum consensum discredendi peruenit. Et hoc est peccatum infidelitatis quidem / sed veniale propter imperfectionem actus. Et licet modo sit grauius & | mō minus graue iuxta modũ negligẽtie, semper tamen est graue propter genus arduum. & ideo statim abhorrendum est/ quum aduertitur quicquid contra fidem occurrit dicendum/ aut audiendũ/aut cogitandum &c.
Tertio propter ignorantiam ex parte materie: vt quia vel scit materiam spectare ad fidẽ/ sed nescit se errare in illa, vel nescit materiam spectare ad fidem que tamen ad illam vere pertinet, & in vtro casu putans se recte sentire / nimis tenet affirmat at asserit errorem quem non videt esse errorem, infidelitatis peccatum materialiter incurrit: vt contigit sancto cipriano martyri: qui cum octoginta episcopis (vt habes. xxxij. di. ca. preter hoc) appellauit baptisma hereticorum lauacrum diaboli: quos beatus aug. redarguit. Et quia in huiusmodi materialiter tantum erratur in fide / & non formaliter (hoc est ex intentione: quia omnino intendunt tales stare in fide sancte matris ecclesie, immo pro illa pugnare/& intellectum in illius obsequium captiuare) non incurritur mortale peccatum. Sed tamen peccatur propter nimiam adhesionem: quod in cipriano excusabilius fuit ex sententia tot episcoporũ / & martyrij tandẽ charitate omnino deletum.

Jnfidelium Conuersationem habere

in humanis occupationibus ꝗ̈uis peccatum non sit absolute, cauendum tamen est vt occasio peccandi/ & scandali pusillorum vbi scandalum timetur. De iudeis autem in verbo iudei dicetur.In his autem que ad infidelitatis cultũ spectant/ nullo pacto communicandum est. Vnde non licet commodare aut donare aut vendere illis aliquid pro vsu suorum sacrificiorum/& huiusmodi: quoniā particeps esset quis criminis, vtpote adiuuans illos ad exequendum infidelitatis sue cultum.

Jnfidelitas Vt est violatio promissionis

/ tractatur in fra in verbo perfidia.
INgratitudo

INgratitudo

(qua hō pro accepto beneficio gratias non refert opere pro loco & tempore, aut non agit lingua/ laudando &c. aut non habet animo/ recordando / recognoscendo & affectum beni uolum habendo) peccatum proculdubio est: quia contra rectā est rationem, violatur. n. morale debitum. nam pro beneficio accepto debetur statim gratus animus/grata lingua/& gratum opus pro loco & tempore. Et multo magis ac maius ingratitudinis peccatum est, si aut animum malum rependat quis/aut vituperet aut offendat illum a quo beneficium accepit.
Committitur autem ingratitudinis peccatum dupliciter. scilicet formaliter & per se, hoc est ex intentione: vt quũ quis ideo ingratus est vt vices non rependat/aut malas vices reddat bene ficio seu benefactori vt sic. Et hoc est proprie peccatum ingratitudinis/quod est speciale peccatum ab alijs distinctum: & hoc est esse ingratum ex interiori contemptu beneficij. Et est peccatum mortale ex suo genere: quoniam contemptus beneficij est contemptus non tam effectus ꝗ̈ boni affectus benefactoris. & contrariatur directe dilectioni debite benefactori. Contingit tñ hoc esse veniale propter imperfectionẽ actus / & propter primũ motum ad contemnendum/& propter beneficium minimum: quia minimum tanꝗ̈ nihilum. Ita ꝙ inde fiat vt contemptus non sit perfecte contemptus propter imperfectionem materie: sicut furtum rei minime non est perfecte furtum propter imperfectionem materie.
Materialiter autem incurritur ingratitudinis peccatũ / quādo vel omittitur aliquid necessarium ad gratitudinem, vel commit titur aliquid offensiuum benefactoris non eo animo vt ingratus sit/ sed alia intentione. Et tunc ingratitudo non est speciale peccatum/sed circunstantia peccati in benefactorem commissi. Et si quidem omittitur aliquid de necessitate salutis exhibendũ | benefactori/aut committitur aliquid de necessitate salutis cauen dum ne fiat in benefactorem, peccati mortalis rationem induit circunstantia illa. Si vero omittitur aliquid aliter debitum / aut committitur aliter vitandum, venialis est. Et quia in omni pec cato includitur huiusmodi circunstantia materialis ingratitudinis ad deum omnium datorem, non oportet scrupulo quenꝗ̈ moueri de huius cōfessione circũstantie/ sed de illius contritione assidua solicitum esse. Verum quando offensa notabilis in benefactorem aliquem commissa est/explicanda est: sicut alie circunstantie aggrauantes infinite/non tamen mutantes speciem.
INhumanitas

INhumanitas

(qua homo hominem se esse quasi ob litus/aliene miserie non se estimat participem) peccatum est durioris cordis: quia misericordie virtutem tollit/ qua humani nihil a nobis alienum putamus, & qua si vnum membrum iesu chr̃i patitur/ reliquum compatitur: sumus. n. omnes vnum corpus in chr̃o, singuli aũt alter alterius mẽbra / inquit apostolus. Hẽt aũt duas malas matres: qm̃ ipsa cordis duricia ex superbia nascitur, qua quis se tanti tenet / quasi sit adeo celsus vt ad ipsum mala vix pertingere possint: exterior vero omissio subuentionis/ex auaricia nascitur. Vnde inhumanus a tribus est vulneribus curandus/ vt discat quid est misericordiam volo.
INiustitia

INiustitia

(qua quis iniustũ facit in quacũ mā) pctm̃ est mortale exsuo gñe: quia illatiua est nocumẽti quod charitati repugnat. Et hoc intellige qñ homo facit ꝑ se (hoc est ex intentiōe) aliꝗd in iustũ, intendẽs rẽ aut famā aut honorẽ aut mẽbrũ &c. tollere. Nam qñ per accñs aliquis iniustũ facit (puta quia nec intendit offendere in aliquo ꝓximũ/necscit se ꝑ actũsuũ ledere quenꝗ̈) nō est pctm̃ mortale: nisi magnitudo nocumenti illati aut negligentia sciendi/ reducat actũ in naturā iniustitie. Exẽplũ primi: | siquis ex loquacitate mulierem cōiter habitam pro pudica ledat notabiliter in eius fama. Exemplum secundi quantum ad ignorantiam facti. siquis iaciendo sagittam interficiat hominem ibi manentem: quia non fecit diligentiam suam an ibi posset homo ledi sagitta. Quantum autem ad ignorantiam iuris: vt siquis violenter eijciat propria authoritate hominem iamolim possidentem agrum suum / quia putat licere sibi rem suā sibi vendi care. in hmōi. n. redit actus in naturam iniustitie. Est autem in iustitia peccatum veniale propter imperfectionem actus ex ꝑte actus/vt primi motus, aut ex parte materie / vt in re minima.
INobedientia

INobedientia

(qua suo superiori homo subditus nō obedit in illis in quibus illi subijcit̃) dupłr incurrit̃. Vel per se, hoc est ex intentione. Et hoc est ex suo genere pctm̃ mortale: quia iniuriam facit superiori suo/contẽnens illius preceptũ. Idem nan est contemptus p̃cepti/ & nolle ex inten/ tione obedire precepto: quia qui ex intentione inobediendi trans gredit̃ p̃ceptũ/vult nō subijci ꝑ obediẽtiā p̃cepto. quod est nolle subdi precepto: quũ nō ad aliud subdat̃ hō precepto nisi ad obe diendum. Quia ergo paria sunt cōtemptus precepti & nolle ex intentione obedire precepto, cōstat pctm̃ mortale esse nō obedire subditum precepto superioris vt non obediat. Intellige aũt precepti nomine/omne superioris mandatũ obligans subditum ad obediendũ. ita ꝙ nō exigit̃ vt sit preceptũ anthonomasice (hoc est obligans ad pctm̃ mortale) sed sufficit ꝙ sit preceptũ, hoc est hñs vim obligatiuā subditi ad obediendũ/vt preceptũ in moralibus distinguit̃ contra consiliũ.Et intellige ꝙ inobediẽtia for malis (hoc est ea intentione vt non obediat) sufficit ad peccatũ mortale inobedientie. Contingit tamẽ interuenire pctm̃ veniale propter imperfectionem actus/vel primi motus/ vel materie mi nime: vt sepe dictum est in similibus.
Incurritur autem inobedientia materialiter / quandocun non ex intentione inobediendi sed alia intentione contra p̃cepta dei vel superiorum homo facit. Et tunc inobedientia non est speciale peccatum: sed concurrit generaliter cum omni peccato/ inquantum in eo est inobedientia dei. & similiter inobedientia preceptorum iuris vel prelati/tanꝗ̈ generale peccatum omnium transgressionum iuris vel mandatorum a prelato inuenitur, qñ subditus non ideo transgreditur vt non obediat. Et propterea de huiusmodi inobedientia materialiter/iudicandum est secundũ grauitatem peccati cum quo concurrit: nam si concurrit cum peccato alias mortali/est mortalis: & si cum peccato alias venia li / est venialis.Et hinc fit vt si superioris preceptum obligans ad mortale subditus transgreditur non eo animo vt non obediat/ sed ex alia voluntate, peccet mortaliter: quia materialis inobedientia concurrit cum peccato alias mortali, hoc est ex vi talis precepti constituto inter peccata mortalia.

INquietudo Mentis

peccatum sonat cōmune multis materijs. prout aliqui inquietam tenent mentem circa ne gocia secularia ex auaricie affectu: alij circa ea que sunt veneris/alij ea que sunt gule/alij circa ea que sunt vindicte &c. Vnde potest esse peccatum mortale/ quando ex mortaliter malo animo est deliberate. Et potest esse veniale peccatum: vtpote vel ex malo habitu precedente veniẽs abs deliberatione/vel circa venialiter malam materiam versa ta: vt cōtingit negociatoribus lucrosis auaris abs cuiusꝗ̈ dāno.
INsensibilitas

INsensibilitas

Rarissimum pecca tum est: quo quis sine rationabili causa fugit delectationes sensibi les naturales. Et si inuenitur hoc peccatũ / mor tale est: vt siquis horreret intantũ delectationes | sensibiles vt necessaria ad cibandum seipsum subtraheret / aut negaret debitum vxori / & breuiter necessaria pretermitteret. Aut ex lapidea natura constaret homo talis: ita ꝙ forte non haberet tantum luminis & liberi dominij super suam malā com plexionem vt mortaliter posset in hoc peccare.
INsipientia

INsipientia

Pro quanto peccatum so nat contrarium sapientie/ male affecte mentis ad affectiue iudicandum secundum primam causam, crimen est: siue tollat a se deum vt finemsuorum operum/siue vt prouisorem/siue totaliter: iuxta illud. dixit insipiens in corde suo/non est deus. Sed tunc vs adeo excecat vt infidelitatem induat: qui enim primo operatur / tanꝗ̈ qui putat non esse deũ, non multum distat vt putet & dicat in corde suo nō esse deũ.

INterdicti Ecclesiastici violatio

/ pecca tum videtur solummodo cle ricorum: quoniam solis clericis pena indicitur. Nec etiam est clericorum qualitercun, sed pro quanto exercent aliquid certo ordini deputa tum: ita ꝙ nec ipsi clerici violant interdictum/nisi faciendo ali quem actum ordinis.
Ex penis autem irregularitatis & suspensionis ab officio & beneficio/& ineligibilitate & impostulabilitate &c. quas clericus violans interdictum incurrit, apparet peccatum esse mortale: tanta enim multiplicatio tam grauium penarum/graue de lictum supponit. Nec quantum ad hec refert an ipse clericus sit interdictus/an hec faciat in loco interdicto.Intelliguntur aũt in proposito appellatione clericorum non solum qui vere sunt clerici, sed etiam moniales/que nullius ordinis sunt capaces: vt patet in ca. postulastis. de cle. exco. &c. ministrante. Ita ꝙ ipse tunc violare intelliguntur interdictum, qñ officiarent ecclesiam | vt prius, & breuiter illa facerent que clericis intelliguntur prohibita tanꝗ̈ competentia ex ordine aliquo. Et quoniam imponit̃ eis multum grauis penitentia (scilicet ꝙ in arctiori debent retrudi monasterio ad agendum penitentiam) apparet similiter peccatum mortale.
Verum huiusmodi apparentia mortalis peccati/siue in clericis siue in monialibus, non cogit fateri peccatum mortale: quia sole pene sunt temporales/quas potest homo cum merito incurrere: vt patet in iudice qui incurrit irregularitatem iudicando iuste hominem ad mortem. omnes enim huiusmodi penas aut maxi mas inter illas incurrit homo abs peccato. Et propterea sicut excommunicatio minor potest incurri abs mortali peccato/& tamẽ priuat bominem a maximis misterijs sacris & necessarijs singulis hominibus (quia priuat a perceptione sex sacr̃orum) ita interdictum sicut & irregularitas & suspensio incurritur abs mortali peccato ꝗ̈tũ est ex parte penarum: aliunde siquidẽ potest esse mortale, scilicet ex parte contemptus aut precepti adiuncti/si contingat aliquid horum adiungi.
Dixi autem violationem interdicti peccatum esse clericorum quatenus clerici: quia laici non proprie violant interdictum nisi faciendo a clericis illud violari. & tunc non minus ꝗ̈ clerici peccant. Et in multis casibus huiusmodi/ incurrunt laici excom municationem: vt habes supra in verbo excommunicatio.Sed si clericis violantibus aut non violantibus interdictum / laicus interdictus aut in loco interdicto audit diuina que ibi dicuntur, dicendum est ꝙ peccat quidem si ipse laicus est interdictus: quoniam debet humiliter sustinere interdictum/& obedire abstinendo a diuinis. Si tamen ipse non est in culpa/nec est nominatim sed vt vnus de populo interdictus / & sine scandalo ex deuotione hoc faceret tanꝗ̈ putans innoxijs pias interpretationes penarum subuenire, creditur excusari a tanto. Si autem ipse nō est interdictus/sed audit in loco interdicto, nō videtur peccare: | quia ex quo ibi diuina dicuntur ipso non authore, melius est vt fructum ex illo malo bonus percipiat ꝗ̈ ꝙ abstineat. nisi hoc esset fomentum clericorum ad non seruandum interdictum. Et similiter si celebrans admittit ad diuina aliquem interdictũ/ non teneor ego exire: quia non est assignatum delictum participij in diuinis cum interdicto sicut cum excommunicato. ꝗ̈uis celebrans incurrat suspensionem ab ingressu ecclesie: vt pʒz in ca. episcoporum. de priuile. in. vi.
Aduerte hic / ꝙ hodie nullus tenetur seruare interdictum a iure vel a iudice positum, si non est contra certum locum aut personam denunciatum: quia sic in concilio constantiensi sub martino quinto indultum est: vt patet in constitutione superius recitata in tractatu de excommunicatione minore.

INterrogationes Penitentium a confessoribus

/ propter finem huius operis occurrunt hic inserende / vt confessor sciat exercere officiũ suum.Vbi scito primo/ ꝙ vt in verbo cōfessor tactũ est, confessor tenetur ad interrogandum penitentem in casu quo putat aut rationabiliter dubitat omitti aliquid necessario confitendum si non interrogat: quia tenetur iudex discernere omnia necessario discernenda ante sententiam absolutionis: alioquin iudicis officio abutitur. Vnde si ad necessaria discernendũ oportet interrogare/tenetur interrogare. Et quia abusus sacramentalis iudicij est sacrilegium / proculdubio peccatum est mortale nolle interrogare de necessarijs. Et confirmat̃ hoc ex iuris authoritate/extra de pe. & re. omnis vtrius sexus. Vbi dicitur de con fessore/diligenter inquirens peccatoris & peccati circũstantias. Vbi autem confessor bona fide putat non esse opus interrogatione/nō peccat: ꝗa precepta affirmatiua quale est de interrogādo/ intelliguntur pro loco & tempore/ & secundum oẽs prudentie | circũstantias: imprudentis autem est interrogare quem aut qñ non putat bona fide interrogandum.
Scito secundo/ꝙ interrogationum quedam sunt preambule ad confessionem/& quedam sunt ipsius confessionis.Interrogationes preambule sunt tres. Prima. si audiendus pōt sibisubdi quo ad sacramentum penitentie/iuxta dicta in verbo absolutio: quia aliter non posset ipsum absoluere. & propterea ante omnia oportet nosse si est de sua parochia vel diocesi &c.
Secunda. si est impeditus ita vt nō possit ab ip̃o absolui: puta si est excōicatus aliqua reseruata excōicatione/si est in cōcubinatu/ si vsurarius/si ꝑseuerās occupator alieni seu tyrannus / & quecun hmōi. Et hoc vt nō possit postea penitens cōqueri dicẽdo/ ꝙ voluisti audire & scire facta mea / & non vis me absoluere &c. Similẽ quo cautelam adhibe ecclesiasticis qui detestabilẽ abusum habendi tot beneficia curata incompatibilia abs rōnabili causa sequentes confidunt in bullis scriptis. predicendũ est eis/prouide primum vt sit tuta conscientia secundum deum/et deinde audiam. Premittendi sunt quo ecclesiastici comati etc. ad tonsorem/& deinde audiendi. Et sic de alijs.
Tertia est/si preparatus est diligẽti discussione p̃missa ad cōfi tendũ. nā impossibile hũano more vr̃ / vt statim quis longi tꝑis delicto℟ neglecto℟ recordet̃/ita vt possit credi illum diligenter discussisse conscientiam suā. Oportet aũt p̃cogitasse secũdũ suũ modũ iuxta fragilitatem humanam/ & postea supplementum a confessoris inquisitione sperare. Hec de preambulis.
Ante Interrogationes autem confessionis / faciat confessor penitentem dicere peccata sua modo quo scit: quia hoc recta ratio & iudicij & medicine requirit. Nam accusator debet prius accusare, & similiter eger debet dicere quid sibi dolet / caput an stomachus &c. penitens autem est accusator suimet/ & est eger, confessor autem iudex & medicus.Nec boc putes tempus perditum: quoniā ex tali spontanea cōfessione | ꝗ̈uis crasso modo/habes circa que interrogare debes. Memento autem non interrumpere accusantem se: sed postꝗ̈ compleuit/ interrogato ordine qui tibi magis placuerit. Nos aliorum ordinẽ sequẽtes, secundum decem precepta interrogationes que vident̃ necessarie / summatim per capita pro memoriali subiũgemus.Circa primum preceptum capita nouem occurrunt.Primũ est de infidelitate. Si recessit a fide nihil credendo: quod est apostasia a fide. Si nō credidit aliquid fidei: quod est heresis. Si vere dubitauit de his que sunt fidei: quia dubius in fide infidelis est. Intellige si deliberato consensu voluit dubitare & non credere. Si vacillauit in fide citra deliberatum consensum / est veniale. Si ex timore negauit fidem verbo vel signo / ꝗ̈uis non corde: quia mortale est.
Secundum est de idolatria. Si adorauit demonẽ: & breuiter aliud ꝗ̈ verum deum.
Tertium est de blasphemia dei & sanctorum. Si blasphema uit deum aut sanctos. Si maledixit deũ aut sanctos &c. aut iniuriose impudica membra sanctorum dixit &c.
Quartum est de falso cultu veri dei: vt si iudaicũ etiā cultũ seruauit/aut in cultu ecclesiastico falsum inseruit: quia pernicio sum esset mendacium cultus.
Quintũ est de suꝑfluo cultu veri dei: vt si fiat excessus corporalis apꝑatus aut cantus aut soni. qđ cōiter veniale vr̃. Sed si ex cessus cōsistat in hoc ꝙ adiungit̃ diuino cultui cantilena aliqua (siue in voce hũana siue in voce organi) mortale pctm̃ est ex suo gñe: ꝗa iniuria irrogat̃ eccłiastico cultui ac deo / dũ colitur huiusmodi cantilenis.
Sextũ est de inuocationibus demonũ explicita: ꝗa mortale est. Et similiter si familiaritatem aut pactum aut sociale colloquiũ cum demone habeat: quia non licet cũ eis nisi hostiliter aut dominatiue diuina virtute se habere.Colloqui autem cum demone in arrepticijs & energuminis vane & curiose (vt a | multis fit) peccatum proculdubio est: quia publicati sunt nobis hostes. Mortale autem non video/si nihil aliud peius curiositate aut vanitate occurrit: quia imperfectum quid in genere socialis conuersationis hoc est.
Septimum de incantationibus & diuinationibus per superstitio sa / in quibus demonis inuocatio implicite inuenitur: quoniā mortale est/nisi ignorantia excuset: vt habes in locis proprijs. Et his annectuntur diuinationes per astra/ somnia/auguria/sortes, quando superstitiose sunt. & de portantibus breuia superstitiosa ad collum &c.
Octauum de perfidia votorum. Si non impleuit votum tempore debito. Si vouit facere malum: puta percutere. Si vouit nō facere bonum aliquod: puta non mutuare/ non fideiubere. quia non solum non valet/sed peccauit vouendo.
Nonum est de tentatione dei. Si tentauit deum/ volens deum succurrere sibi miraculo quum posset se pascere: aut &c.
Circa secundum preceptum occurrunt tria / iuxta tres comites iuramenti: iurabitis in iudicio/ iustitia & veritate. hiere. iiij.
Quantum ad veritatem. Si iurauit assertiue scienter falsum: vel dubitans assertiue tamen iurauit. Et similiter si promissorie iurauit non intendens implere. Et similiter si cōminatorie iurauit. Et si quod iurauit se facturum noluit implere.
Quantum ad iustitiam. Si iurauit se facturum malum/precipue peccati mortalis.
Quantum ad iudicium. Si iurauit indiscrete & sine rationabili causa. Et ad hec reducitur interrogare si fuit causa ꝙ aliquis iuraret falsum aut malum/ aut non impleret iuramẽtũ.
Circa tertium preceptum occurrunt quin: scilicet de tempore sacro / de actibus sacris / de loco sacro / de rebus sacris/de personis sacris.
Circa primum. Si festos dies violauit / opera seruilia aut alia ab ecclesia prohibita exercendo aut iubendo illa fieri. Si omisit | missam dictis diebus abs rationabili causa. Si diem festum audita missa consumpsit in ludis vanis &c. Si tempore sacrorum ieiuniorum (hoc est quadragesime/vigiliarum & quattuor temporum) omisit ieiunare abs rationabili causa. Si vio lauit hec eadem cibis prohibitis.
Circa secundum. Si non communicauit in pascate. Si non est confessus semel in anno. Si confitendo mentitus est. Vel tacuit aduertenter aliquod mortale: quia in hoc casu confessio vtpote dimidiata esset iteranda. Si non peregit penitentiam iniunctam. Si contraxit matrimonium cum personis sanguine iunctis vs ad quartum gradum. Si contraxit matrimonium clandestinũ. Si neglexit sacramentum confirmationis pro se aut his quorũ curam habet. Si neglexit ire ad predicationem: & scire que tenetur scire. Si fecit sacros actus (hoc est actus alicuius ordi nis: vt celebrare / facere diaconatum / & huiusmodi) & breuiter si dedit aut suscepit sacramentum aliquod in peccato mortali, hoc est abs illius contritione: aut ad hoc faciendum induxit aliquem. Si excommunicatus ingessit se diuinis: puta misse/officio/processioni. Si cum excommunicatis participauit in diuinis extra casus concessos. Si excommunicatus minore ex communicatione suscepit aliquod sacramentum. Si suspensus aut irregularis aut interdictus ingessit se prohibitis sibi.Si qui tenet̃ ad officiũ diuinũ nō dixit illud. Si ex proposito euagata mente illud dixit/ in parte precipue notabili. Si dixit illud ita col lidendo vt non exprimeret dictiones, sed principium & finem versus sonando: quoniam si vere ita est/non satisfit. Si mutauit officium ad libitum.
Circa tertium. Si violauit locum sacrum (hoc est ecclesiam aut cimiterium) semine aut sanguine humano. Si violauit loci ecclesiastici immunitatem, inde furando / rapiendo / vel extrahendo vi inde homines. aut ibidem prohibita exercuit vel exerceri fecit: vt iudicia secularia/parlamenta &c, Si interdictum | non seruauit.
Circa quartum. Si abusus est sacramẽtis/ & precipue eucha ristia. aut sacramentalibus: puta oleo sancto & huiusmodi. Si non seruauit formas sacramentorum. Si iniuriam fecit sancto rum reliquijs aut imaginibus. Si vsurpauit aut occupauit res mobiles vel immobiles deo dicatas: vt sunt res ecclesiarum.
Circa quintum. Si percussit aut quomodolibet violentauit clericum seu ecclesiasticam personam. Si carnale peccatum similiter commissum est post ordinem sacrum/aut religionem aut votum castitatis. Si libertatem a gabellis &c. ecclesiastica℟ personarum violauit/exigendo ab eis prohibita exigi.
Circa quartum preceptum occurrunt quin: scilicet de impietate / inhumanitate / inobedientia / inobseruantia & ingratitudine.
Quantum ad impietatem. Si parentes non honorauit. Si illis non subuenit Si sanguine iunctis debitum honorem & subsidium non impendit. Si patrie si conciuibus & patrie beniuolis debita non exhibuit auxilia & officia. Si filios aut nepotes sibi commissos non educauit / instruxit / curauit. si maledixit illis. si neglexit corrigere illos verbo & verbere vt expedit precipue in peccatis mortalibus: vt blasphemie &c. Si vxorem vel virũ male tractauit. Si famulos famulas male gubernauit: & econtrario si hi debitum non fecerunt.
Quantum ad inhumanitatem. Si crudus ad pauperes. Si ad opera misericordie negligens. Si de superfluo non fecit elemosynam. Si existenti in necessitate extrema aut magna/nō subuenit vt potuit. Si contra pauperes aliquid fecit aut dixit, aut impediuit aliquam eis conferendam elemosynam.
Quantum ad inobedientiam. Si ex contemptu non obediuit: seu si non obediuit vt non obediret. Si non obediuit in his que | sub precepto mortalis peccati mandata sunt. Si non obediuit in damnum alicuius. Si non obediuit in his que sunt notabilis im portantie. Si non obediuit in communibus mandatis.Et hic insere de obseruatione legum & statutorum &c.
Quantum ad inobseruantiam. Si principibus & his qui in dignitate sunt constituti non detulit debitum honorem & reuerentiam & subiectionem verbo & opere. Si magnatibus &c. non assurrexit &c.
Quantum ad ingratitudinem. Si ex contemptu beneficij aut benefactoris fuit ingratus: seu si ideo fuit ingratus vt esset ingra tus. Si fuit ingratus verbis. Si affectum non habuit retribuẽdi. Si memoriam non replicauit recompensandi, sed obliuioni mandauit beneficium. Sibenefactori detraxit aut malefecit/ aut fieri fecit.
Non occides/quintum preceptum. Vbi de iniurijs personalibus mortis/mutilationis/vulneris/vinculorum/ carceris/seruitu tis /cruciatus/& exilij/consistentium in facto.
Si occidit aut occidere attentauit. Si infantem tenuit in lecto cum periculo oppressionis. Si procurauit aborsum viuificato fetu. Si etiam procurauit aborsum ante viuificatum fetum/scilicet primo mense: quia etiam mortale est, minus malum tamẽ. Si venenum sterilitatis sumpsit aut dedit. Si aliquid horũ fieri fecit/aut dedit consilium auxilium vel fauorem: immo si non obstitit quum posset/in crimine est.
Si mutilauit aut mutilari fecit &c. vt de homicidio interroga tum est. Et sic de alijs sex / si vulnerauit si vinculauit/si carcerauit / si cruciauit quacun corporali afflictione / si in exilium misit / aut aliquid horum fieri fecit &c. vt supra. Demũ si voluntate deliberata aliquid horũ desiderauitvt alicui eueniret.
Ad hec reduc de odio/ira/inimicitia/& bello. Si odio habuit aliquem. Si desiderauit illi malum/anime vel corporis/ vel honoris/ fame/rerũ &c. Si gauisus est de malo alicuius: & quali malo. Si vindictam fecit propria potestate: aut similiter fieri fecit aut optauit fieri. Si noluit parcere inimico quātum ad offensam. si negauit aut subtraxit cōmunia beneficia. Si inimicitias fouit. Et hic innumera occurrunt de actibus propterea gestis ĩntus & extra: & de peccatis quorum fuit causa aduocando socios criminis &c.Si fecit bellum iniustum. Si iuit ad bellum iniustum scienter. Si iuit ad bellum dubium de iustitia/abs mandato superioris: ita ꝙ obedientia non excuset.
Sextum preceptum non mechaberis / de iniurijs venereis: scilicet de adulterio / incestu / sacrilegio / stupro / fornicatione / & crimine innaturali.
Si cum persona coniugata / est adulterium. Si cum sanguine iuncta/est incestus. Si cum persona deo dicata per sacrum ordinem aut votum solenne religionis / aut etiam per votum simplex castitatis, semper est sacrilegium. Si cum muliere virgine / est stuprum. Si cum persona soluta / est simplex fornicatio. Si innaturaliter persona sola / est mollicies. si cum persona alia / est sodomia.In his venereis mo dus innaturalis / hoc est vt mulier supergrediatur / culpabilis maxime est. Alij vero tolerabiles sunt: & videntur potius confitentibus relinquendi vt dicant ipsi.
De osculis/tactibus & alijs huiusmodi interroga summarie ĩnter non coniuges. Inter coniuges nulla quasi cura habeatur nisi vel ad pollutionem extra actum coniugij agatur / aut cum periculo talis pollutionis agatur: omnis enim extra cōiugij actũ voluntaria pollutio peccatum est contra naturam.
Septimũ p̃ceptũ nō furaberis/de iniurijs ꝗ̈tũ ad res: de furto/ rapina/fraude/vsura/& hmōi. Si furatus est. Si rem alienam | inuentā que non habetur pro derelicta/ accepit animo retinendi pro se. Si ex nau fragio res alienas accepit. Si vendidit aut emit cum fraude, aut circa precium/aut circa rem/aut circa pondus/ aut circa mensuram / aut circa numerum. Si fecit contractus vsurarios. Si imposuit nouam gabellam. Si exegit gabellas a personis ecclesiasticis contra ipsarum exemptiones. Si violente abstulit rem alienam: aut etiam suam a quieto possessore / ꝗ̈uis male possideret. Si contractum societatis iniuste fecit. Si com/ munia bona vsurpauit. Et de cambijs. Et breuiter hec melius ĩpsi qui fecerunt sciunt si volunt se accusare: quoniā consciẽtia eorum accusat eos intus.
Octauum preceptum/non dices falsum testimonium / habet duo capita magna. Primum de iniurijs iudicialibus. Et hic ex parte iudicis/ex parte accusatoris/ex parte rei/ ex parte testis / ex parte aduocati/ex parte procuratoris.Secundum de iniurijs verborum. Et hic de mendacio / detractione/contumelia/rixa/ contentione/litigio/susurratione/irrisione/maledictione.
Et quoniam illa que pertinent ad primũ caput/non sunt cōia/ sed aut rara aut ad status spectant iudicum/ aduocatorum &c. ideo vide in locis proprijs. Non pretermittendo circa testes in iudicio/an non solum verum dixerint / sed etiam an responderint iuxta interrogata abs sophisticatione. Et similiter si reus in casu quo tenetur/noluit fateri verum aut mentitus est. & tanto peius si inde alter (puta actor) infamatus est quasi calumnia tor &c.
De mendacio. Si mentitus est perniciose, hoc est in damnum alterius. siue quo ad scientiam / docendo falsa: siue quo ad res / dicendo ꝙ res ista non est istius: siue quo ad quodcun aliud bonum/anime vel corporis vel rerum exteriorum. Si mentitus est officiose vel iocose.Hic annecte de simulatione & hypocrisi, que sunt mendacia in facto. Si simulatio aut hypocrisis fuit perniciosa: hoc est in damnum &c. | aut si fuit adeo affectata/vt pro illa seruanda non curauerit incurrere mortalia peccata. Si mendicauit quasi egens quum non egeret. Si finxit reliquias sanctorum aut miracula &c. ad questum.Annecte et de iactantia/si perniciosa. Vide in locis suis.De detractione. Si dixit aliquid ad infamiam alterius animo ĩnfamandi. Similiter si audiuit aut fouit aut induxit tali animo. Si non animo detrahendi dixit verba detractoria cum lesione fame. Si facile retulit ex auditu mala aliorum. Si non defendit famam proximi iniuste infamati/in casu quo posset, & propterea lesa est proximi fama.
De contumelia. Si dixit alicui aliquid criminosum aut conui tium anime vel corporis animo iniuriandi. Si sine tali animo dixit/ita tamen ꝙ notabiliter proximus est iniuriatus. Si ad hec dedit consilium &c. Si alias leuiter iniurias aliquas dixit. Si rixatus est, quo animo / & quibus verbis iniuriosis aut minis. Si comminatus est / & quo animo & quid. Si contentioni vacauit: & quo animo/an impugnandi veritatem vt impugna ret veritatem/an ex duricia aut apparentia quadam / & an in rebus fidei vel morũ &c. Si litigiosus fuit/omnibus opponens/ semper quasi molestus in colloquijs &c.
De susurratione. Si seminauit discordias aut fouit eas animo discordiam causandi aut fouendi. Si non eo animo / sed tamen tam notabiliter vt discordia sequeretur. Si leuiter aliqua dixit que ingrossatiua sunt animorum.
De irrisione. Si derisit aliquem animo confundendi illum. Et si nō tali animo/tamẽ ita turpiter vt confusiosequeretur. Si ioco aut leuiter irrisit aliquem.
De maledictione. Si imprecatus est malum alicui: & quod malum/anime vel corporis, vel damnum rerum/ fame &c. si hoc dixit animo vt eueniret. si ex ira sine animo malo. Si maledixit creaturis irrationalibus. Si maledixit diem natiuitatis sue aut alterius detestando hominem natum/ex consensu deliberato | volẽs male natũ aut nō natũ. Et sic de similibus.His annecte de verbis turpibus/q̃ male morigerati habent in consuetudine.Nonum preceptum/non concupisces rem proximi tui/de pec catis auaricie in corde. Si desiderauit rem alterius iniuste habe re. Si machinatus est ad damnum alterius.
Et hic de propositis & fludijs acquirendi per fas & nefas. Si fuit mediator aut consultor ad aliquid huiusmodi.
Decimum preceptum/nō concupisces vxorem proximi tui. Hic de peccatis carnalibus in corde/& consequenter in loquutione. Si concupiuit mulierem alienam aut cōsanguineam &c. scđm supradictas species luxurie. Si misit ad hoc nuncios/si literas. si fuit mediator ad hoc aut adiutor. si oculis aut nutibus prouocauit. Si in ecclesia aliquid horũ fecit: & peius si in missa &c. Et hic occurrunt innumerabiles actus amantium/ quos ipsi sciunt &c.
Jnterrogationes autem de septem vitijs capitalibus non arbitramur aliter apponendas ꝗ̈ remittendo ad ipsa vitia: vt scilicet con fessor viderit in verbo superbia que sunt superbie / & in verbo gloria que sunt inanis glorie / & in verbo auaricia que sunt auaricie/& sic de alijs: ne contingat idem repetere.
Similiter circa status diuersos hominum. siue communes/vt coniugatorum. siue speciales: vt episcoporum / beneficiatorum clericorum/religiosorum/visitatorum/iudicum/aduocatorum/ procuratorum/medicorum/magistrorum/doctorum.
Artificũ vero diuerso℟ pctā / in his q̃ fraudis sunt applicata ad illā materiā maxĩe vident̃ cōsistere: & iō nō duxi replicāda.

INtimiditas (qua homo non timet pericula vite/integritatis membrorum/ & bonorum temporalium, qñ/vbi/cur/& sicut oportet)

peccatum est con trariũ fortitudini: quia cōtra rectam est rōnẽ. | Est autem peccatum mortale/quando ex consensu deliberato homo non timet, contra rectam rationem nocendo sibijpsi vel proximo notabiliter: siue causetur animus hic impauidus ex minore ꝗ̈ debeat amore proprie vite &c. siue ex elatione animi: vt frequentius accidit hominibus putantibus vilis animi esse timere & separare se a contentionibus / rixis / armis / &c.Veniale autem peccatum hoc est/quando ex stultitia excusabili procedit: scilicet quia quasi stolidus non perpendit pericula, & ideo non ponderans non timet. Tanta posset esse stoliditas ꝙ nullum esset peccatum. Est etiam veniale & propter imper fectionem actus/vt si deest deliberatio (vt in primis motibus) & propter imperfectionem materie: vt in paruis periculis seu paruis rebus.
Aduerte hic tā pro hoc nō timẽdi pctō ꝗ̈ pro similibus peccatis in defectu passionũ consistentibus, ꝙ quia passiones amoris/ timoris/tristitie/ire/audacie &c. indite sunt nobis ad ꝓsequendũ nr̃a bona vel ad fugiendum mala, non sit tibi cure siquis quasi stoicus ex naturali complexione aut vndecũ animum habeat aut videatur habere sine passione timoris vel tristitie &c. si tñ habet illam quantum ad effectum necessariũ: puta ꝙ prosequit̃ bona prosequenda/ fugit fugienda / cauet cauenda qñ/vbi/cur/ ficut &c. oportet: in hmōi. n. voluntarijs omissionibus consistit peccatum/siue habeat passionem siue non.
INtrusio

INtrusio

Crimen est canonicum: quo. s. aliꝗs honorẽ ecclesiasticũ seu bñficiũ abs canonica prouisione acquirit de facto. & intrusus est & dicitur ꝗ̈diu sic tenet: & est in statu eterne damnationis.
INuidia

INuidia

(qua homo tristatur de prosperitate alterius similis seu equalis. Vel sub alijs verbis/ qua hō tristat̃ de bono alterius quasi diminuat propriam excellentiā) peccatum est: quia tristat̃ quis de bono alieno/ | de quo debet potius gaudere. Et est ex suo genere peccatum mortale: quia contra charitatem/qua bonum proximorum diligere tenemur. Et proprie inuidia est quum aliquis dolet ꝙ alius prosperetur/non propter aliud, sed propter hocsolum ꝙ ille pa℟ a se distans / bonum seu melius habet: apprehendit. n. inuidus quasi illius bonum sit sue diminutio excellentie. Qui autem tri statur de bono alterius propter aliquam conditionem adiunctā (puta propter damnum inde sequens aut quia caret ipse / aut quia indignus habet) non est inuidus. Et sunt tres: scilicet timi dus/emulus & nemesius. de quibus in suis vide locis.
Et sicut contingit in alijs vitijs / ita hic intellige inuidiam ex voluntatis consensu esse peccatum mortale. sine deliberatione autem esse veniale: vt in motibus passionum imperfectis / & similiter in rebus minimis.Nec inuenitur inuidiam humanā habere plures species. Dico autem humanam propter inuidiam fraterne gratie/qua quis tristatur de diuine gratie diffusioneseu participatione: quoniam hec inter peccata contra deum est / & ponitur peccatum in spiritumsanctum/& est grauissimũ.
IRa

IRa

Passio est naturalis / qua appetimus vindictam. Et si ratione reguletur/ non est peccatum: sed si a recta ratione exorbitet peccatum est. Potest enim vindicta iusta recte appeti/sicut etiam potest recte infligi: vt quum pater aut prelatus irascitur contra filij aut subditi delicta & punit.
Dupłr aũt discordare pōt a recta rōne. Prĩo ꝗ̈tũ ad vindictā appetitā: quia. s. quispiā appetit vindictā iniustā. siue sit iniusta secũdũ se: puta ꝗa appetit ꝙ ꝗs occidat̃ quũ nō mereat̃ mortẽ. siue sit iniusta quantũ ad actorẽ: puta quia licet mereatur mortem/non tamen ab homine priuato. siue sit iniusta quantum ad | intentionem appetẽtis: quia licet ille mereatur mortem a iudice, iste tamen appetit illam non vt iustam sed vt saciatiuam sui animi. Et sic ira est peccatum mortale/quia contra charitatem. Ita tamen ꝙ propter imperfectionem actus, vel ex parte irati/ quia non ex consensu rationis (vt contingit in passionibus añꝗ̈ vere consentiamus) vel ex parte vindicte / quia minima est (vt contingit in punitionibus minimis, que si fierent quasi pro nihilo haberentur) peccatum solummodo veniale intelligas/ sicut in ceteris vitijs humanis.Secundo potest a recta ratione ira discordare quantum ad modum irascendi: puta quia nimis ardenter intus quis irascitur / aut secundum exteriores motus nimis excandescit. Et sic si excessiuus modus est nudus, peccatum est veniale. Si autem huic excessui adiaccat aliquid contra dilectionem dei vel proximi (vt blasphemia aut maledictio ex animo) esset ex adiacenti mortali mortalis.
IRonia

IRonia

Apud morales vitium iactantie contrarium significat/sicut auaricia contrariatur prodigalitati: ita ꝙ ironia fingit minus de se ꝗ̈ sit / sicut per opposi tum iactantia fingit de se maius ꝗ̈ sit.
Et quoniam ironia aut negat aliquid magnum in se quod quis in se recognoscit / aut affirmat de se aliquem defectum quem in se non recognoscit, ideo semper pecca tum est: vtpote mendacij species. Et potest distingui ironia in officiosam/iocosam & perniciosam. vt perniciosa/ que sola est peccatum mortale/intelligatur illa ironia que contra charitatem dei aut proximi tendit: vt quum quis ad decipiendum illa vtit̃: iuxta illud. est qui nequiter se humiliat/ & interiora eius plena sunt dolo. Quum autem aliquis predicat se defectuosum vt habeatur humilis/incurrit simul contraria vitia. & ironie/fingendo defectus quos nō habet: & iactantie/fingendo humilitatẽ qua caret. Et ꝗa hic ẽ eius finis, iō magis ẽ reus iactātie ꝗ̈ ironie.
IRregularitas

IRregularitas

Nō culpa sed pena est. Nec spectās ad confessores: quia pariter absoluuntur a peccatis irregulares & non irregulares. Vnde pertran/ seundum censui, monendo confessorem ꝙ si alicubi peccatum clerici propter quod incurrisset irregularitatem reseruatum reperit/dicat clerico ꝙ ipse de seipso rationẽ reddat: ne oporteat confessorem reuoluere omnia iura ad videndũ oẽs casus quibus incurritur irregularitas. Et sic in similibus (puta in synodalibus & statutis municipalibus) seruare memento/ ne erres & te exoneres.
Scito Tamen irregularitatem non solum a laicis incurri quando sine peccato (vt quũ iudex occidit maleficum) verum cum clericus etiam male operando incurrit irregularitatem non propterea peccat mortaliter. ita ꝙ actus aliquis habens annexam irregularitatem non inducit peccatũ mor tale, siue exercens illum actum propterea reddatur inhabilis ad exequutionem sui ordinis siue non: quia plus est facere illud propter quod homo redditur inhabilis ad susceptionem sacramentorum ꝗ̈ facere illud per quod inhabilitatur ad exequutionem ordinis: quum suscipere sacramentum sit maius exequutio ne ordinis/& sit magis de necessitate salutis. Sed primum non inducit peccatum mortale: vt patet de excommunicatione minore: ergo nec secundum. Incurritur quippe excommunicatio minor abs mortali peccato/ & tamen priuatur per eam homo perceptione omnis sacramenti. Et simile est de suspensionis & interdicti censuris iudicium propter eandem rationem.
Scito quo ꝙ appellatione irregularitatis homicidij volũtarij non venit irregularitas propter occisionem hominum in bello iusto aut iudicio iusto: quoniam vbi non interuenit bomicidiũ/ ibi non inuenitur irregularitas homicidij. constat autem ꝙ qñ homo iuste occiditur non committitur homicidium: quoniam | homicidium species est criminis: non enim significat occisionẽ hominis qualemcun sed iniustam. ergo non est ibi irregularitas homicidij siue voluntarij siue inuoluntarij. Cum quo tamẽ stat ꝙ interuenit in huiusmodi alia irregularitas: puta cause sanguinis vs ad mortem. Et hec ideo sint adiecta vt sciant priuilegiati in dispensatione irregularium citra homicidium voluntarium/posse se dispensare in omnibus casibus occisionis huma ne in quibus non interuenit crimen homicidij. Nec sint decetero propter hec soliciti ad petendum dispensationem a papa: quia ipsi possunt dispensare.
Jrrisio

Jrrisio

Vide supra in verbo derisio.
IVdaizare

IVdaiʒzare

(siue seruando sabbatum / siue alia iudeorum custodiendo) peccatum mortale est/ad supersti tionem falsi cultus diuini spectans.

IVdeorum Cōuersatio

illi cita est christia nis / in generali quidem quantum ad assiduam seu familiarem conuersationem.In speciali vero quantum ad decem. Primo ad simul habitādũ. Secundo ad simul conuiuandum. Tertio ad simul balneandũ. Quarto ad vocandum illos in infirmitate. Quinto ad percipiendum medicinas ab eis. Sexto ad nutriendũ infantes eorum in domibus eorum. Septimo ad seruiendũ eis vt illorum famuli. Octauo ad esse seruum eorum. Nono ad preficiendum seu permittendum illos in aliquo officio publico inter christianos. Decimo ad comedẽdũ azima illo℟: vt videre potes extra de iudeis. et. xxviij. q. i. in pluribus capitulis.
Et quoniam in multis apposita est pena excommunicationis (vt in prĩo/tertio/quarto/quinto & vltimo/in ca. nullus. xxviij. q. i.) secundum autem dicitur sacrilegum / sextum vero & septimum committitur prelatis vt compellant per ecclesiasticā censuram, nono quo censura excommunicationis ferenda indicitur. xvij. q. iiij. ca. constituit. ideo cautum oportet confessorem in huiusmodi non ferre vnam de omnibus sententiam, sed quedam nullo pacto pertransire: qualia sunt omnia que quasi continuam conuersationem aut multam familiaritatem ingerunt (vt cohabitare / famulari domestice quouis ministerio &c.) & ꝙ tolerentur in officijs publicis. Primum. n. horum periculum habet annexum subuersionis: iuxta illud apostoli. modicum fermentum totam massam corrumpit: & propterea inhibitum est. Secundum autem derogat dignitati fidei: & id circo est interdictum.
Quedam autem si abs contemptu non sunt seruata/ ex incuria aut aliqua causa rationabili/saltem secundum transgresso rum iudicium, tolerari possunt: vt cenasse cum eis/aut balneatũ simul esse/vocasse ad curam egritudinis/& similia. Spectandũ siquidem est ad tria. Primo ad obedientiam/cui non contrauenitur si desit contemptus. Secundo ad finem precepti/qui est ne fides fidelium periculo corruptionis exponatur: contra quem fieret si familiaritas/ aut illorum super christianos prefectura quelibet permitteretur. Tertio ad alium finem precepti / scilicet dignitatem fidelium seruandam. contra quem fieret & per illo rum officia publica / & per azimorum illorum comestionem/ & per conuiuia: ipsis enim tanꝗ̈ diuina profitentibus / nostra abhominantibus, christiani quasi prophanos se exhiberent/illis deferendo. Et omnibus cōsideratis secundum diuersitatem temporum / locorum & personarum est iudicandum, saluando semper tria predicta.
IVdicis Peccata

IVdicis Peccata

sunt in duplici differentia. quedā nan sunt con tra diuinum vel naturale ius: quedam cōtra ius positiuum.
Et peccata quidem iudicis prima principa lia sunt quin. Primum est iudicium iniustum in toto vel in parte.Secundum est iudicium temerariũ, quando sine sufficientibus testibus/documentis & iuris ordine quo ad necessaria iudicat/etiam si eueniret inde sententia iusta: quia non debet iudicare nisi ex sufficientibus ad iudicium.
Tertium est iudicium vsurpatum, quando vel non sibi subditam personam/vel opus non sibi subditum (puta occultum) iudicat.Quartũ quasi extraiudiciale est iniusta remissio pene: quando scilicet iudex etiam si princeps fuerit / relaxat penam homicidij/mutilationis/latrocinij/ & huius modi/ in damnum reipublice aut partis. Magnum siquidem reipublice nocumentum communiter infertur quum mali impunes euadunt: quia crescunt mali: & qui sunt mali aut ad malum proni, audent perturbare/ vulnerare/occidere/ &c. Nec excusat commutatio pene in pecuniariam / nec pax a parte habita: quoniam princeps est custos iusti. Ita ꝙ abs rationabili causa vtens huiusmodi vocatis clementijs / peccatum mortalissimum incurrit: immo reus est homicidiorum &c. consequentium.Quintum est negatio seu dilatio iustitie/presertim petite. Dico autem presertim petite: quia tenetur etiam non petitam iustitiam facere, vigilando & inquirendo/ac purgando rempublicam malis hominibus punitionibus. Sed tanto grauius peccat petitam negan do aut procrastinando iustitiam: & tenetur de expensis & dam nis illorum quibus negatur vel differtur sine rationabili causa. Et quodlibet horum quin est peccatum mortale: quia est iniustitia, que ex suo genere est mortale peccatum.
Annexa autem peccata sunt innumera / iuxta multitudinem | causarum que possunt iudicem inducere ad aliquid dictorum. Potest nan ex odio vel vindicta/ex auaricia/ex amicitia alicu ius/ex ambitione/ex ignorantia culpabili/ ex timore mundano &c. incurrere hec peccata.
Ex positiuo autem iure/siue canonico/siue ciuili/siue munici pali, tot incurrunt peccata quot transgrediuntur prohibita. Que non tenetur confessor scire, sed ipsi iudices tenentur scire que spectant ad officium suum. Et propterea ipse seipsum probet si est iudex ordinarius / si violauit que sunt ordinarij. Et si est iudex delegatus/si violauit que sunt delegati: puta petere aut recipere preter esculenta paucorum dierum / & expensas in casu: quia ecclesiasticus tenetur restituere. de re scriptis in. vi. ca. statutum. & cum ab omni. de vi. & ho. cle. Secularis autem non potest preter esculenta plusꝗ̈ quattuor aureos recipere / si causa excedit centum aureos: vt ciuiles leges statuunt. Sed hec sint exempli causa dicta, ipsi de seipsis loquantur.

IVdicium Temerarium

(quo homo quicun sine sufficienti certitudine iudicat proximum de animo seu inten tione) peccatũ est: quia nemo debet diffinitiue asserere ẽt in suo corde quod nescit/ in p̃iudiciũ presertim alterius. Et si sic iudicat proximum de peccato mor/ tali / peccat mortaliter: quia sine sufficienti causa despicit proximum / & in corde suo dat illi iniuriosum locum abs rationabili causa. Si autem iudicat de peccato veniali/ aut de mortali non assertiue in corde suo determinat ꝗ̈uis credat firmiter & temerarie, nō peccat mortaliter: quia non diffinitiue iudicat, sed venialiter/magis & minus grauiter iuxta qualitatem signorum estimandi & affectus male dispositi.
Vbi quo pro timoratis cōscientijs / memẽto discernere inter iudicium operis & iudicium persone. Nam siquis non plus sciens audit aliquem maledicentem (puta in mala hora) aut videt aliquem exercentem aliquem turpem actum/ & credens actus huiusmodi esse scđm se peccata mortalia iudicat illos pec cati mortalis, non incurrit peccatum iudicij temerarij de quo est cōmunis sermo: quoniam non iudicat personam sed opus. nec errat in iudicio personali sed in iudicio rerum. Tũc autem iudicaret temerarie/ quando esset iudicium personale: ita ꝙ ex parte intentionis seu animi iudicaret illum peccare mortaliter/ audens diffinire in actibus dubijs aut venialibus intentionem mortalem.
IVrare

IVrare

si suos habet comites/ iudicium/ iustitiam & veritatem, actus virtutis religionis est: vtpote profitens deum infallibilem omnium notitiam ac veracitatẽ ha bere. Propter qđscriptũ est. laudabuntur omnes qui iurant in eo.
Contrariantur autem iuramento duo crimina. periurium/& iurare per falsos deos aut creaturas. Et de periurio quidem in loco suo in ferius tractabitur.
De hoc autem crimine quod grauius est / nec habet nomen proprium, aduerte ꝙ ad blaspbemiam reducitur: quia dum aliquis intendit vere iurare/intendit testimonium infallibile afferre: & dum per creaturam quancun aut falsum deum iurat/ profitetur creaturam illam seu illum estimatum deum esse infallibilem testem, quod est proprium dei veri: ac per hoc attri buit quod est proprium dei/alteri, quod est blasphemare. Est ergo iurare per creaturas aut falsum deum / plusꝗ̈ periurium: quia est peccatum blasphemie.
Veruntamen quum christiani iurare videntur per creaturas | (vt per sancta euangelia aut per sanctos &c.) pie interpretandum est: hoc est secundum christianum morẽ & sensum: hoc est vt intentio iurantis sit deum in creatura afferre in testẽ/ & non ipsam secundũ se creaturā. Et iuxta hanc distinctionẽ discerne diuersa scripta prohibentia & concedentia iurare per creaturas. Nam prohibentia intelliguntur de creaturis secundũ se: concedentia intelliguntur de creaturis vt in eis est deus.
Loading...