Lemma
ABORSVS

ABORSVS

Volũtarius, est pecca tum homicidij: perfecti quidem, si fę/ tus erat animatus anima rationali. Et incurritur ꝓpterea irregularitas: quia occiditur tunc qui vere est homo. Im perfecti vero, si fetus adhuc nō erat animatus anima rationali: quia tunc occiditur homo: non qui est, sed qui | generabatur, qui non adhuc est actualiter homo.. Et est pecca/ tum mortale: quia ꝗ̈tum in se est, ad hoc tendit vt tollat vitam hominis iam inchoatam. Non tñ incurritur irregularitas homicidij: quia nō est adhuc actualiter homo qui occiditur.
ABsolutio

ABsolutio

a peccatis quę in sacr̃o pnĩę fit, est forma sacramenti penitentiæ. Et consistit (vt in concilio floreñ. sub eugenio quarto legitur) in his verbis, ego te absoluo. Ait enim. forma hu ius sacramenti sunt verba absolutionis quæ sacerdos profert quum dicit, ego te absoluo.
Vbi circa necessitatẽ scito, non esse de necessitate formæ illud pronomen ego, sicut etiā nō est de necessitate in forma baptismi: quoniam subintelligitur in li absoluo.Et licet ad formā abso lutionis sufficiat dicere absoluo te: decet tñ quædam añtia & cō sequẽtia apponere: dicẽdo. Dñs noster iesus christus te absoluat: & ego authoritate ipsius te absoluo a peccatis tuis, in nomine pa/ tris & filij & spiritussancti, amen. Passio dñi nostri iesu christi & merita beatæ mariæ semper virginis & omniũ sanctorũ, & quicquid boni feceris, & mali sustinueris: sint tibi in remissionem peccatorum tuorum, in augmentum gratiæ, & præ/ mium vitæ æternæ, amen.
Circa mutationem scito, ꝙ si mutatio fieret ita ꝙ loco prono/ minis te poneretur pronomen vos causa honoris (puta si audiẽs confessionem ep̃i vel regis dicat, ego absoluo vos: & similiter si ep̃s assuetus loqui in numero plurali in prima persona, audiens confessionem alicuius diceret: nos absoluimus te) in vtro casu & similibus non fit sine peccato hmōi mutatio: quia receditur a verbis per ecclesiam determinatis in forma huius sacr̃i. Absolutio tñ facta tenet: qm̃ ex accōmodatione vsus idẽ significatur ꝑ hmōi verba quod significatur per formam sacr̃i, absoluo te.
Circa appositionem conditionalem, aduerte tripliciter posse cō ditionaliter proferri formā absolutiōis, Primo respectu cōditionis | præterite: vt si confessor dubitat se protulisse verba absolutionis, & dicat. si non es absolutus, ego absoluo te. Et hmōi conditionalis absolutio in casu dubij ex suo gñe nō est illicita: sicut nec bap tismus in dubio sic datus illicitus est.Secũdo referendo ad cō ditionem futuram: puta si diceret confessor. si restitueris, aut si feceris talẽ pnĩam, aut aliquid hmōi, absoluo te. Et hmōi condi/ tionalis absolutio cũ intentione precisa nil aliud faciendi nisi qđ dicit, nil valet: quia non est in ptāte confessoris ministrantis sa/ cramentũ, conferre nunc sacr̃m & suspendere illus effectũ in aliud tempus implendæ cōditionis. Sacrilegus ergo est abusus ĩstæ formæ sacr̃alis: fit. n. iniuria sacr̃o, dum perficitur mō ex/ cludente fructum sacr̃i ex indebita intentione ministrantis. Et eadẽ rōne non pōt sacr̃alis absolutio impendi sub ratihabitione: qm̃ q sub ratihabitionis spe fit, ꝗ̈uis voce tunc fiat, re tñ vt pen dens fit: ita vt possit & ratificari & irritari: constat autem nō eẽ in ptāte absoluentis, conferre nunc sacr̃m & suspendere effectũ illius in tp̃s futurę ratificationis, & exponere discrimini vt nul/ lum sit si irritetur.Tertio si referatur ad conditionẽ pñtem: pu ta si vere promittis restituere, aut pñtare te superiori, absoluo te. Et huiusmodi conditionalis absolutio cum precisa similiter in/ tentione si fiat, facta tenet, stante tunc conditione. Errat tñ sacer dos sic faciens: quia p̃sumit sub forma dubia tradere quod xp̃s mandauit sub forma certa ministrari. De nullo. n. magis debet curare absoluens ꝗ̈ de contritione & satisfactione penitentis: & tñ ecclesia abs cōditione aliqua credit penitenti dicenti se cōtri tum & habere propositum satisfaciendi, & absolutionis bene ficium impertitur abs conditionali nota. Vnde exterminanda est huiusmodi superstitio ab ecclesia dei: intantum ꝙ si alicui commissa sit a superiori potestas absoluendi a casibus reseruatis sub aliqua conditione (puta concedo tibi facultatem absoluẽdi ab homicidio si absoluendus fecerit talem penitentiam, puta pe regrinationis aut tantæ elemosinæ &c.) debet confessor non | conditionaliter sed simpliciter & absolute absoluere penitentem preacceptantem talem pœnitentiam: quia nulla cōmissio potest alterare formam sacramenti.
Circa reiterationem absolutionis, nota ꝙ potcst iterari super oĩno eadem pctā, sed non pōt iterari suꝑ omnino eandem confessionem: quia suꝑ eandẽ materiā proximam nullius sacr̃i for ma iterabilis est sine iniuria sacr̃i: quia ipsa iteratio attestat̃ in/ sufficientiæ prioris formę: si. n. prima vt sufficiens hr̃etur, non iteraretur. Ac per hoc quũ confessio teneat locum proximũ ma/ terie in sacramento pnĩæ (vt in eodem concilio floreñ. hr̃) nisi multiplicetur confessio, nō potest multiplicari absolutio. Et quia potest homo pluries cōfiteri eadem peccata, potest quo pluries ab eisdem absolui.

Absolutio a peccatis ex parte absoluẽtis

, exigit vt ab soluens minister sit sacr̃i penitentie: ac ꝑ hoc sit sacerdos habẽs authoritatem absoluendi, vel ordinariam vel ex cōmissione superioris: vt in eodem floreñ. conci. sub eugenio quarto habetur.
Vbi circa necessitatẽ aduerte, non sufficere ad ministrandũ sacramentum penitentiæ esse sacerdotem, sed vltra sacerdotalẽ potestatem requiri authoritatem aliam. Et hoc est quod cōiter di ci solet, ꝙ scilicet requiritur duplex potestas: videlicet & ordi/ nis & iurisdictionis. Potestas enim ordinis habetur ex sacerdotio: potestas autem iurisdictiōis habetur vel ex officio pastorali/ vel ex commissione eius qui est pastor penitentis. Intantum au tem vtra ista potestas requiritur, vt si altera desit/ absolutio sa cramentalis sit nulla propter defectum ministri: ita ꝙ si nō sa/ cerdos absoluit a peccatis/nihil fit: & similiter si sacerdos absoluit eum qui sibi subditus nullo mo do est/nihil fit.
Circa modos quibus sacerdos habet potestatẽ iurisdictionis in foro penitentiali/aduerte ꝙ vltra duos manifestos modos ex par te authoritatis prelocate in ipso absoluente (scilicet vel ex officio | ordinario: vt est ep̃atus & parochia. vel ex cōmissione: vt alij a papa vel ep̃is vel curatis vel eo℟ officialibus aut vicarijs solitis cōmittere audientiā confessionũ/ habentes authoritatem audien di confessiones) inueniuntur quin alij modi seu casus quibus sacerdos sortitur subditum, ita ꝙ potest penitentem sacramenta liter absoluere a peccatis: & sunt/necessitas / libertas/ facultas/ licentia & consuetudo. Declaro singula.
Necessitas duplex est: scilicet vel ratione mortis / vel ratione cōmunionis. Quando in articulo mortis deficit confessor/potest quilibet sacerdos illum absoluere ab omnibus suis peccatis sibi confessis: vt habetur in ca. pastoralis / de officio ordi. Quando vero imminet alicui necessitas communicandi / & deficit ei confessor, non potest propterea absolui a quolibet sacerdote: quia necessitas celebrandi missam / que maius quid importat ꝗ̈ necessitas cōmunicandi, nō habet hoc priuilegium/ sed dimittit constitutum in tali necessitate in fra terminos non habentium copiam confessoris.
Libertas in proposito significat non subiectionẽ alicui particulari vt proprio sacerdoti. Et tripliciter inuenitur. Vel quia ꝑsona nulli subditur: vt persona pape. & propterea cui se subijcit/ille pōt ipsum absoluere a peccatis. Vel rōe status: quia scilicet nunꝗ̈ in eodem loco permanent, ac per hoc nulli particulari ministro sacr̃i penitentie subduntur: quũ non sit maior rō ꝙ subijciant̃ vni magis ꝗ̈ alteri: vt sunt vagabundi: qui scilicet vel nullibi habitant/sed vagantur, vel licet alicubi domiciliũ cũ vxore & filijs habeant/cōmuniter tamen sunt in cōtinuo motu: ita ꝙ etiā in pascate extra inueniri cōsueuerunt. hi. n. ꝑinde ac vagabundi quo ad sacr̃a penitentie & eucharistie censentur: & absolui a quolibet confessore possunt. Vel rōe materie: quia scilicet in tali materia nulli est subiectus confessori. vt contingit in peccatis venialibus: quia nullus tenetur illa confiteri, ac per hoc nulli propter illa confessori subditur a iure: & ideo quilibet potest a | quolibet sacerdote de peccatis venialibus sacramẽtaliter absolui.
Facultas eligendi confessorem a iure concessa est ep̃is/& tam inferioribus ꝗ̈ superioribus prelatis exemptis: vt in ca. ne pro di latione. de pe. & re & conceditur multis exspāli gr̃a a summo pont. in confessionalibus. propterea non est dubium hos posse ab solui a quo maluerint sacerdote.
Licentia dupliciter dat̃. Vel explicite, quũ curatus in cōi dicit populo/quilibet vadat ad confitendũ cui vult: aut spāliter alicui dicit/confitearis cui vis. & hoc nihil aliud est ꝗ̈ dare licentiā eligendi sibi confessorem. Vel implicite. Et hoc contingit primo licentiando subditos ad peregrinandũ. in hac. n. peregrinationis licentia implicite claudi creditur licentia confitendi: quia cōfessio comes esse debet viatorum. Et hoc intelligo cũ duabus limitatio nibus. altera est quo ad confessiones & cōiones necessarias: vt pascales, aut solitas/quo ad eos qui sepe consueuerunt confiteri & cōicare aut celebrare. Et hec limitatio intelligat̃ amplectẽdo tutiorẽ partem: quia. n. ista licentia a doctoribus potius ꝗ̈ a iure proficisci videtur, timeo illam extendere vltra solita tanꝗ̈ p̃cogitata. Altera quo ad cōfessores: qui. s. in locis illis cōfessores sunt alio℟. hmōi. n. implicita licentia non vr̃ amplianda / vt faciat viatores melioris conditionis ꝗ̈ incolas, vt scilicet possint sibi eligere in confessorem quem volunt: sed sufficit ꝙ prouideat viatoribus quũ extra sunt/vt possint tanꝗ̈ incole cōfiteri & cōĩcare. vnde & in iure prouidetur de ministro eucharistie pro peregri nis proculdubio licentiatis a suis curatis: vt patet in ca. presbiter. de cele. mis.Secundo sciendo & tacendo: vt quũ ep̃s scit con suetum esse vt canonici seu curati sui inuicem se absoluunt & tacet. Quāuis. n. nulla cōsuetudine introduci possit vt quis possit sibi eligere confessorem (vt dicitur in ca. si ep̃s de peni. & re. in. vi.) ex hoc tñ ꝙ ep̃s scit & tacet & tenetur prouidere illis de confessore, tacita ep̃i licentia robur dat absolutionibus/& con suetudo non cōcurrit nisi vt testis licentie implicite. Et ob hmōi | implicitam licentiam viatores sine licentia curati possunt in pascate confiteri & cōmunicare vbi se inuenerint sicut licentiati, si & vbi curatus consueuit scrutari quis parochianus defuerit penitentie & cōioni/& viatorum dicentium se vbi se inuenerunt confessos fuisse & cōicasse factum probare: attestatur siqui dem huiusmodi consuetudo implicite licentie/& pie menti curati qua voluit implicite suos confiteri & communicare extra in casu quo festa pascalia contingeret extra peragere. Memini alias me legisse eugenium quartum concessisse seu declarasse viue vocis oraculo/viatores vbise inuenerint in pasca te/censendos tanꝗ̈ adeptos incolatũ quo ad sacr̃a penitentie & eucharistie. & ẜm hoc nō est opus in pascate hmōi interp̃tatiua licentia: sed pñt tũc ab illis cōfessoribus a ꝗbus incole absoluunt̃ absolui ẽt a casibus ep̃alibus, prout ep̃s loci disponit.In reliꝗs aũt omnibus supradictis lñijs explicite vel implicite ab ep̃is seu curatis/nō approbo posse licentiatos absolui a casibus reseruatis ep̃o: quia hoc est cōtra iuris dispōnẽ in. vi. de pe. & re. ca. si ep̃s. vbi dr̃ ꝙ ep̃o dante licentiā alicui ꝙ confiteatur, non ꝑꝑea con cedit casus reseruatos. Si ergo licentia explicita nō cōprehendit casus reseruatos, multo minus lñia implicita ad illos se extendit.Consuetudo/non eligendi confessorem/sed habendi curā animarum prescripta, operatur vt tam cardinales curam habeant familie sue/ & de eorum licentia sui familiares cōfiteri possint cui volunt, ꝗ̈ quicũ alij hmōi curam habentes possint similiter absolutionis beneficiũ per se vel aliũ suis impertiri: pōt. n. hmōi iurisdictio non minus ꝗ̈ alie haberi ex prescripta cōsuetudine.

Absolutionis impedimenta

multa sunt. Et ideo aduertendũ est posse illam impediri vel ex parte absoluentis vel ex ꝑte absoluendi. Impedit aũt ex parte absoluentis ecclesiastica censura, nō quecũ/ sed irritās iudicis snĩam: ita vt ꝗ̈diu reliqua gesta per cōfessorem tenent/absolutio valeat.Et ꝓpterea licet excōicatio aut suspensio si cōfessor sit excōicatus aut suspensus / annullet | absolutionem absolute loquendo: quia tamen aliqui sunt casus in quibus gesta per cōfessorem sic innodatum tenent, ideo scito ꝙ ex iure cōmuni secundum cōmunem sententiam (ex. l. bar barius. de offi. pretoris) tenent gesta per huiusmodi iudicẽ vbi duo simul concurrunt: scilicet cōis error facti & titulus. verbi gratia si sacerdos excōicatus datus est ab episcopo in curatũ/& cōiter non habetur ille pro excōicato ꝑꝑ hoc quia nescitur illũ esse excōicatum, gesta omnia per ipsum tenent, Concurrunt. n. ibi ambo simul: scilicet titulus publici officij, quia institutus est ab episcopo. & cōis error facti: quia nescitur ipsum esse excōica tum. Et hinc habes ꝙ absolutus a legitimo alias confessore hñte impedimentum occultum/quod sisciretur impediret absolutionem, est vere absolutus & coram deo & coram ecclesia.Ex extrauaganti vero concilij constātieñ. consensu vtentium comprobata/in foro penitentiali tenent gesta per confessores irre titos quibuscun ecclesiasticis censuris etiam non occultis, nisi in duobus casibus: scilicet propter notoriam percussionẽ clerici/ vel propter publicam nominatim denunciationem. Nam ibi conceditur receptio sacramentorum ab excōicatis ministris/nisi altero dictorum modo℟ fuerint excōicati. Et hoc in fauorem anima℟ & innocentum / non in releuamen ipsorum excōmunicatorum. licet. n. ipsi ministri excōicati absoluentes damnatio nem incurrant/penitentes tamen absolutionis beneficium conse quuntur. Et hoc quantũ ad fructũ absolutionis spectat intellige/ si & qñ penitens excusat̃ a peccato inducẽdi cōfessorẽ excōicatũ adsacr̃i ministrationẽ: nā nō licet sibi inducere illũ ad peccādũ.Impeditur aũt ex parte absoluendi absolutio ex duplici capite: scilicet ab intrinseco ex sacrilegio simulate vel dimidiate vel impenitentis confessionis. hoc est siquis simulat se confiteri: quia tunc deest confessio: simulata. n. cōfessio non est confessio. Et simi liter siquis ex verecundia aut alias irrationabili causa aduerten ter dimidiat confessionem: quia tunc non proponitur peccatum | vt remissibile: nam impium est a deo & eius sacramento dimidiam sperare veniam. Et eadem ratione siquis impenitentẽ ex ĩntentione proponit seipsum: quia vt non absolubilem ministro christi se pñtat: absolui. n. nequit quem non penitet. Et propterea irrita est in his casibus absolutio ex parte penitentis.Ab extrinseco vero impeditur absolutio ex parte absoluendi/si penitens sit excōicatus maiori vel minori excōicatione: nā cōe est vtri excōicationi / excludere a passiua participatione sacramentorum. Nec hoc est vertendum in dubium. Vnde grauiter errant con fessores absoluentes prius a peccatis/& remittentes absoluendos postea ab excōicatione: est. n. hoc contra dispōnem iuris cōis, ex presse dicente textu de sen. exco. ca. a nobis el secundo. ꝙ licet re putetur aliquis per signa penitentie absolutus a deo, quia tamen apud ecclesiam adhuc absolutus non est/ cōmunicandum ei nō est in diuinis: & multo minus impendendasunt ei sacrament a a quibus principaliter est exclusus. Nec excusari pōt hoc factũ propter dictam extrauagantem concilij cōstantieñ. quoniam ibi expresse dr̃ excōmunicatos in nullo subleuari ob dictā gratiam: multum autem subleuarentur si participes esse possent sacr̃o℟ ante absolutionem. Non ergo potest absolui aliquis a peccatis anteꝗ̈ absoluatur ab excōicatione tam maiori ꝗ̈ minori.
Vtrum aũt si de facto fiat contrariũ / absolutio facta teneat, alia qō est: multa. n. fieri prohibentur / que tamen facta tenent.Et dicenda sunt ad hanc qōnẽ tria. Primũ. ꝙ absolutio a pec catis / de facto ab excōicato suscepta/ nō tenet quantũ ad pñtem fructũ: quia ipso actu suscipiendi absolutionẽ/ obicẽ absolutioni ponit excōicatus. nā per actũ istũ ingerit se passiue sacr̃o / a quo exclusus perseuerat ꝗ̈diu est excōicatus: & sacrilegiũ cōmittit/ cōtaminando quantũ in se est sacr̃m penitentie. Licet. n. excōicatus possit initiare sacr̃m penitentie / exercendo actus qui sunt sacr̃i materia, conterendo/confitendo & satisfaciendo: non pōt tamen ꝑfectioni sacr̃i (que in forma absolutionis consistit) | se immiscere: qm̃ a sacr̃o est exclusus, non aũt a sacr̃i materia. Quia igr̃ excōicatus/ip̃o actu suscipiẽdi absolutionẽ cōtra abso lutionẽ pugnat, cōsequẽs est vt nō absoluat̃ a pctis suis.Scm est. ꝙ per accñs in aliquo casu/hmōi absolutio facta tenet quātũ ad pñtẽ fructũ: qñ. s. excōicatus vere penitens/ob ignorātiā iuris vel facti, nō qualẽcũ/sed excusantẽ eũ/absolutionẽ a pctis su/ scipit: quiasacr̃m gr̃am cōfert omni adulto offerẽtise nō ponẽdo obicẽ: cōstat aũt hmōi penitẽtẽ nō ponere obicẽ/ex hoc ꝙ ponit̃ ip̃m laborare ignorātia excusante a sacrilegio quod excōicatus sacr̃m suscipiẽs incurrit. Et ꝑꝑea ꝗ̈uis teneat̃ iste querere & ob tinere absolutionẽ ab excōicatione/nec possit interim immiscere se diuinis, nō tenet̃ tñ ad hoc vt ite℟ absoluatur a pctis. & hoc ꝑꝑ efficaciā suscepti sacr̃i, vt dictũ est: iteratio. n. sacr̃i non nisi ꝑꝑ effectũ sacr̃i fieri debet.Et hinc hẽs vñ multo℟ timoratas conscĩas cōsolari possis in multis singularibus casibus, qui prudentie cōfessoris relinquunt̃ examinādi & iudicādi ẜm p̃dicta duo. s. ꝙ fuerit vere penitens/& laborās ignorātia aut obliuione excusante ip̃m.Tertium est. ꝙ absolute loquendo/absolutio sa cr̃alis impensa excōicato valet: quia licet hmōi absolutio sit iure prohibita & illicita, nullo tñ iure sancitũ inuenit̃ ꝙ sit nulla: excōicatus. n. est exclusus a sacr̃is quātũ ad hoc ꝙ non pōt licite susciꝑe sacr̃a: nō aũt quātũ ad hoc ꝙ si suscipit/ susceptum sit nullũ. Si. n. excōicatus susciꝑet sacr̃m ordinis/confirmationis/ matrimonij aut extreme vnctionis, non propterea irritum esset sacr̃m susceptũ. pari ergo rōne non est irritũ sacr̃m penitentie ab excōicato susceptum. Et similiter quia excōicati participatio in diuinis/dicendo horas canonicas in choro cum alijs/non est irrita (satisfecit. n. precepto de persoluendo horas) consequens est vt sacr̃i participatio non sit irrita. Et licet hmōi absolutio in aliquo non habeat effectum tunc/propter indispositionem recipientis perseuerantis in peccato mortali, habebit tamen effectũ recedente pctō: & hoc ꝑꝑ vim sacr̃i iuxta doctrinā augustini.
Absolutio

Absolutio

ab excōicatione, quantum ad confessores spectat ex parte formæ, tria habet cōsideranda. primo substantiam. secundo annexa. tertio modum con nexiōis. Et quo ad primumscito, ꝙ nulla habet determinata verba: potest enim dicere absoluens, & absoluo te, & benedicote, & similia. debet tamen secundum ecclesiæ consuetudinem di cere absoluo te &c.
Quo ad secundũ scito: ꝙ solẽnis absolutionis forma multa requirit. quorum aliqua requiruntur semper: vt aliquis psalmus pnĩalis cum pręcibus & versiculis & oratione. Aliqua vero re quiruntur qñ & qñ non: vt verberatio dum hæc dñr: omit/ titur. n. in mulieribus & in locis publicis. Nō. n. decet mulieres verberari quum cōfitentur: similiter nec quoscun alios in pu/ blico secrete confitentes. Similiter iuramentum de parendo mā datis ecclesiæ vel absoluentis: in quibusdā tm̃ casibus requirit̃. Et simile est de emenda iudicium: iuramentum. n. illud in ma gnis tm̃ criminibus locum habet. emendam autem (hoc ẽ sus ficientem satisfactionem) qñ pro notoria offensa in aliquẽ excōi catus quis est, prestare añ absolutionem tenetur: & similiter vbi expensarum aut damni rō habetur. Et si satisfacere nequit, tene tur dare idoneam cautionem: hoc est pignoraticiam vel fideiusso riam. At si nec ho℟ aliquid potest, det cautionem iuratoriā sa/ tisfaciendi quum poterit.Et hęc oportet confessorem scire, nō solum propter cōes qui pñt accidere casus, sed ꝑꝑ enitandas cẽ/ suras xisti quarti, quum cōtingit in mortis articulo absoluere a casibus reseruatis in cena dñi &c. vt intelligat terminos, & sciat secundum hęc se regulare. Igitur solẽniter absoluturus excōica tum, præmisso aliquo horum si opus est, aut p̃misss omnibus si omnia requiri contingit, dicat confessor vnum psalmum penitẽ tialem cum gloria patri, & kirie ter, & pater noster, &. iiij. versiculis: scilicet saluum fac, nihil proficiat, esto ei, & dñe exaudi: et orationem deus cui propriũ, mutando li delicto℟ in li excōis. | & postea absoluat dicens. Ego absoluo te a vinculo excōis, & re stituo cōioni fidelium. & postea mandet ei quod mādaturus ẽ.Quo ad tertium distinguendum est de annexis. Nam anne/ xorum quædam sunt cerimonialia: vt or̃ones. quædam iudicia lia: vt cautiones. Et de cerimonialibus quidem constat ꝙ sunt annexa vt debita seruari, nō tñ vt substātialia. Et propterea si is cui commissum est vt absoluat in forma ecclesiæ, aliquẽ excōi/ catum sine cerimonialibus absoluat, peccat quidem absoluens si ne rationabili cā cerimonialia omittens, absolutio tñ valet: quia cerimonialia intelligunt̃ tā institui ꝗ̈ committi vt cerimonialia hoc est vt debita seruari, nō autẽ vt necessaria ad substantiam absolutionis.
De iudicialibus vero tria dicimus. Primũ ꝙ regulariter sunt annexa vt necessaria necessitate iustitiæ: ita ꝙ nō possunt omitti sine iniuria: quia in preiudicium ecclesiæ seu partis hmōi omis/ sio vergit.Secundũ. ꝙ iudicialia dupliciter inueniuntur anne xa absolutioni. Primo ex solo debito iuris cōis: vt quia agitur de interesse tertij cui est satisfaciendum: vel aliquid simile. Et sic si per abusum suæ ptātis ordinarius potẽs absoluere absoluat, tenet absolutio facta, ꝗ̈uis male & iniuste facta: quia absolutio tunc fit contra ius tertij, & non contra ius cōstitutionis: vt hẽs in ca. venerabilibus. de sen. exco. in. vi. Secundo ex debito illius cano nis: vt quia canon ille dat certum modum seu excipit, ita ꝙ nisi concurrente tali cōditione seu obseruatione impendat̃ absolutio.Et hoc multipliciter contingit. vel per verba negatiua potẽtiæ actiuæ: vt si dicatur ꝙ non possit absoluere ante satissactionem. vel per verba negatiua potentiæ impersonaliter: vt si dicatur ꝙ non potest impẽdi absolutio ante satisfactionem. Et in his duo/ bus modis etiam verba ipsa canonis testantur limitatam esse potentiam ordinarij, ac per hoc irritam esse absolutionem si aliter fiat.Vel per verba negatiua potentie passiue tm̃: vt si dicatur ꝙ qui inciderit in tale quid/nō possit absolui nisi satisfaciat. Vel | per verba negatiua non potentiæ, sed actionis: vt si dicatur, nul latenus absoluatur ante satisfactionem seu nisi satisfecerit. Et in his duobus & similibus modis ambigua videtur qō. Ex verbis quidem: quia non limitatur per illa potestas ordinaria: ac ꝑ hoc vr̃ relinqui locus abusui potestatis ad illicitam absolutionẽ. Ex rōne vero: quia potestas ordinaria vr̃ potius regulari, statuendo sibi regulam ẜm quam absoluere debeat, ꝗ̈ limitari: ne facile or dinarię potestati derogetur. Oppositum aũt suadet textus allega tus ex. vi. dicens. absolutio tenet, licet forsitan sit iniusta: qm̃ etsi contra ius litigatoris, non tñ contra ius constitutionis absoluit. Vnde vr̃ vniuersalis regula haberi duplex. Prima est. ꝙ absolutio contra ius tertij & non constitutionis, tenet. secunda est. ꝙ absolutio contra ius constitutionis, non tenet. Et quia hęc est tu/ tior & textui conformior via, ideo hanc sequendam puto. Et propterea in singulis canonibus excōicationum consideret abso/ lutor conditionem ibi statutam vt seruetur circa iudicialia, & seruet illam: ne erret, aut discrimini se committat.Tertium. ꝙ in duobus casibus obseruatio iudicialium est adeo manifeste annexa absolutioni, vt absolutio sine illis irrita sit & inanis. Primus est qñ ius seu decretum explicite irritat absolutionem sine his: vt fecit xistus. iiij. in extraua. etsi dñici gregis, dicens. & ali ter impensa absolutio non ualeat. Secũdus est qñ ab homine ali cui committitur potestas absoluendi cum verbis cōditionalibus vel equipollentibus de hmōi cautionibus hñdis: talis. n. cōmis sarius si exeundo fines mandati absoluat, nihil facit.
Absolutio

Absolutio

ab excōicatiōe ꝗ̈tũ ad confessores spectat ex ꝑte ptātis absolutorie, distinctiōe eget. Discernendũ est enim in primis an illa excommunicatio sit lata a iure vel ab homine. Vocatur autem a iure quecun a per/ petuo statuto lata est: a quocun statutum illud sit: & siue contineatur in iure communi, siue in extrauaganti, siue in legibus synodalibus vel specialibus. Quæ vero ab homine est, | non est perpetua, sed spirat cum authore. Et si est a iure, discernendum est an sit reseruata eius absolutio, & cui: & tunc non potest confessor ab illa absoluere, nisi de gratia speciali fue rit concessum. Si vero non est reseruata, certum est posse confessorem authoritate episcopi ab illa absoluere, si episcopus con cesserit omnes casus sibi reseruatos. Si autẽ est ab homine (siue sit generalis: vt quum excommunicatur quicun sciuerit vel fe cerit tale quid. siue singularis: vt quum excōicatur sortes) reser/ uata regulariter est illius absolutio latori, durante illius iurisdi/ ctione. vnde sine eius vel ipsius superioris gratia non potest ab/ solui. Et scito hic, religiosum presumẽtem de facto absoluere ab excommunicatione lata a iure, incurrere excōicationem: vt ha/ betur in fra in censuris.

Ab excōicatione vero minore

quilibet confessor, non autẽ qui libet sacerdos potest absoluere. Primum ho℟ patet ex ca. nuper de sen. exco. Secundum vero manifestatur: quia excōicatio mi/ nor est vinculum ecclesiasticum, & propterea exigit in absoluẽ te facultatem ecclesiastice iurisdictionis: purus autem sacerdos habet solam potestatem ordinis: & ideo non potest absoluere a vinculo ecclesiasticæ excōicationis minoris. Vnde licet quilibet possit se subdere cuicun sacerdoti pro absolutione venialium, non tamen potest subdere se cui sacerdoti pro absolutione ab excōicatione minore: quia ad venialia remittẽda sufficit ex parte absoluentis potestas ordinis, quæ est in quolibet sacerdote: ꝗa ipsa subiectio operatur iurisdictionem talium quantum ad potestatem ordinis. Ad soluẽdum autem excōis vinculũ requirit̃ ptās iurisdictionis ecclesiastice: q̃ non cōuenit sacerdoti ex hoc ꝙ vnus subdit seilli, sed ab ecclesiastica pendet authoritate.
Absoluere demum a vinculo suspensionis vel interdicti, si quando confessori cōmittitur, potest vti huiusmodi uerbis. Ego absoluo te a vinculo suspensionis &c. Nulla enim sunt determi nata verba pro huiusmodi forma.

ACceptio personarũ

est peccatũ: quia tollit equalitatem iustitie. Est autem pctm̃ mortale / qñ est perniciosa. frequenter vero est perniciosa in tri bus: hoc est in distributione cōium bonorũ/& bñficio℟ ecclesiastico℟/& in iudicijs. Quũ. n. cōia regni vel ciuitatis officia/dignitates seu honores distribuun tur ita ꝙ amicitie vel consanguinitatis vel factionis aut alterius impertinentis rō prefert minus dignos, ruit cōe bonum. Nec mi nus ruina ecclesie manifesta est/quum in beneficijs ac dignitatibus ecclesiasticis minus digni preferuntur quia amici seu familiares vel coniuncti aut seruitores &c. sunt. Vniuersum quo humanum genus grauissime offenditur/ex eo ꝙ actor aut reus in iudicijs in iure p̃fert̃ quia potẽs aut diues aut amicus aut &c. Peccatum hoc non solum anime mors est, sed ad restōnem ob ligat iuxta restōnum regulas: pro quanto iniuste impedit dignũ seu digniorem. & preter hoc tenetur acceptor persone de dānis consequentibus huiusmodi promotiones seu iniurias.
ACcidia

ACcidia

dupliciter sumit̃. vel cōiter/vt est nomẽ cōe ad multas pctō℟ species. vel proprie/vt est spāle pctm̃. Et cōiter quidem sumpta significat tristitiā de spũali bono. ꝓprie aũt sumpta significat tristitiā de spũali bono diuino: hoc est ad charitatẽ pertinente.Ad quo℟ clarificationẽ distingue bona spũalia. Et vide primo spũale bonũ diuinũ cōsistere in amicitia inter deũ & hoĩem: ac ꝑ hoc in idem velle & idem nolle cum deo/in cōuersari cũ deo/in conuiuere & colloqui cum deo/& hmōi. Et ꝑꝑea quũ quis est intantũ elongatus ab amore celestis patris & patrie, vt quũ audit aut cogitat statutũ sibi esse vt sit ciuis sancto℟ & domesticus dei &c. de hoc tristatur, tunc peccat proprie pctō accidie. Et si cũ cōsensu rōnis est hmōi tristitia, pctm̃ est mortale grauissimũ ꝓpinquũ odio dei. Si vero de hoc non tristat̃ ẜm affectũ/sed ẜm effectum quia parum de hmōi | amicitie bono curat negligens adipisci illā/ quia vacat delectabilibus humanis, pctm̃ accidie nō incurrit: sicut nec plus amans carnalia ꝗ̈ deũ/incurrit pctm̃ odij dei.Vide deinde bonũ spũale cuius virtutis consistere in actibus & exercitatione illius. verbigr̃a/bonũ spũale iustitie in volũtate reddẽte ius vnicui: temꝑantie ĩ volũtate moderate vtẽte delectabilibus ẜm sensum: & sic de alijs. Et ꝑꝑea quũ ꝗs cogitat reddẽdũ esse ius/aut abstinendũ ab imoderatis delectabilibus/aut aliquo hmōi, & de hoc tristat̃, peccat ꝗdẽ: ꝗa tristat̃ de bono virtutis. & est pctm̃ hoc accidie cōiter dicte: ꝗa hmōi tristitia spectat ad vitiũ contra riũ illi virtuti de cuius bono tristitia ẽ: puta ad iniustitiā/vel ad ĩntemꝑantiā, & sic de alijs. Et est hmōi tristitia pctm̃ mortale/si est de bono virtutis necessario ad salutẽ/ & cũ cōsensu rōnis. Si aũt sine cōsensu rōnis est/de quocũ bono sit, pctm̃ veniale con stat esse. & siłr si est de bono nō necessario ad salutẽ: puta de li beralitate ad quā nō tenet̃ / de veritate iocosa vel officiosa tm̃. quia sicut deliberate refutare hec/nō est pctm̃ mortale, ita nec de liberate tristari de his: nā delectationes & tristitie sunt bone vel male moraliter sicut electiones. & ꝑꝑea si deliberate refutationes non sunt pctā mortalia/ nec tristitie sunt mortalia peccata.Ex his habes/ꝙ quũ ꝗs tristat̃ de ieiunio/ or̃one/ festo℟ obseruatione/& hmōi, & ꝑꝑ hmōi tristitiā negligit ieiunare/ orare/ aut festa seruare, peccat peccato accidie / non vt estspāle pctm̃/ sed accidie cōmuniter dicte: que non trahit pctm̃ in aliā speciẽ.
ADulatio

ADulatio

est pctm̃: quia est excessiua laus seu cō placentia verbis vel factis in cōi cōuersatione.Et tripliciter p̃t esse pctm̃ mortale. primo rōne materie laudate: vt siquis laudet aliquẽ de actu qui est pctm̃ mortale. Vel rōne finis: vt siquis laudet aliquẽ ad hoc vt noceat illi corporałr vel spũaliter. Vel rōne occasionis: vt quũ quis laudando fit alteri preter intẽtionẽ suā occasio peccandi mortaliter.Et primi duo modi quia sunt | manifeste contra charitatẽ/ sunt inexcusabiles. Tertius aũt cum grano salis intelligẽdus est, mensurando occasionẽ peccandi an sit data vel accepta: & an sit cognitũ & cogitatũ a laudante, ꝙ ĩs qui laudat̃ / ex hmōi laude ruere solitus sit in mortale pctm̃: & rursus an ex debito an sponte laudans laudet. In his. n. que suntex suo gñe recta/ & p̃ter intentionẽ oꝑantis alius ruit, non modicā hec faciunt dr̃iam: vt in materia de scandalo declarabitur. Quũ. n. aliquis debet ex officio aliquẽ de bono aliquo ope re laudare/etiā si sciat laudatũ in suꝑbiā mortalẽ se elatu℟, nō tenet̃ ꝑꝑea desistere a debito officio. pōt tñ & debet deponere hmōi scientiā de futura ruina illius: quia. xij. hore sunt diei, & pōt in instanti hōilluminari & mutari a diuina misericordia.Est aũt adulatio pctm̃ valde graue / & ꝑꝑ nocumẽta maxima que affert humano gñi (hinc. n. facile/vt hiero. ait / mẽtehoĩum corrũpunt̃: & ad ea que laudant̃ ꝗ̈uis criminosa accen duntur & assuescunt, intantũ vt mala non solũ desinant hr̃i vt turpia/ sed hñtur vt bona & laude honore ac premio digna. quo quid peius:) & ꝑꝑ excessum diuine offense: iuxta illud. qm̃ laudatur pctōr in desiderijs anime sue/ & iniquus bñdicit̃, exacerbauit dñm pctōr.Est aũt pctm̃ veniale qñ vel laudatur aliquis de malis venialibus/ vel de bonis sola complacendi inten tione/ abs ruina, vel etiam ob aliquam vtilitatem consequendā vel non impediendam: vt de se patet.
ADulteriu

ADulteriũ

quātũ ad crimen/ est maniseste pctm̃ mortale. Quātũ vero ad damnificationẽ/consideratione eget. Duplex. n. habet ꝗ̈uis nō semꝑ annexũ damnũ alienũ: vel successoris vel hospi talis. Nā si proles ex adulterio suscepta marito mr̃is succedit/vel ab eo dotatur, dānificantur hr̃des legitimi. Et ꝑꝑea vter adulter ꝗa dāni huius cā existit, tenet̃ ẜm vires ad satisfactionẽ: aut manifeste/ si negociũ id patitur: aut sub aliquo velamine/ donando lesis ꝑ interpositā personā aut ꝑ se quod p̃t. | Verum circa hmōi manifestationis negocium duo pensanda sunt: scilicet periculum & spes. Si. n. periculũ ex manifestando adulterio ĩminet, occulte satisfiat vt melius pōt/ & reliquũ diui ne misericordie reseruet̃: iuxta ca. officijs. de pe. & re. quia sicut cessante iudiciaria coactione nō tenet̃ hō perdere vitā aut liber tatẽ vt satisfaciat debito pecuniario, ita nec tenet̃ perdere famā aut vitam in ꝓposito: vbi de sola pecuniaria re agitur. Cessante autem periculo & vite & fame & hmōi, si non pōt aliter satis fieri/spes fructus futuri ex manifestatione adulterij pensanda est: puta si speratur, ꝙ maritus postꝗ̈ sciet prolem nō esse suam/ dotabit illam aut heredem instituet: aut si speratur, ꝙ proles audiens/propterea ingredietur monasterium: aut aliquod aliud re medium proueniet. Nā si fructus nullus speratur/quia de iure nec maritus nec proles tenetur matri adultere credere in hmōi, vana esset manifestatio adulterij.
Quo ad hospitaliũ vero damnificationem/ duo cōsideranda sunt. primũ. ꝙ nullũ pctm̃ est, prolem exponere vt in hospitali alatur/ ad occultandũ hmōi adulteria. hec. n. est vna ex rōnibus/ quare loca hec pia instituũtur.Secundũ. ꝙ si pr̃ aut mr̃ prolis non est indigẽs, debet & satisfacere hospitali (quia bona hmōi hospitaliũ non in diuitũ sed pauperũ adminiculũ sunt: & ꝗ̈tũ confumitur a non pauperibus/tantũ indigentibus adimit̃) & prouidere proli vt bñ instituat̃: tenent̃. n. parentes nō solũ alere & vestire/ sed instruere ꝑ se vel alios prolem propriam.

ADuocati & ꝓcuratoris iniquitates

sunt octo. Prima est/assumere cām iniustā defendendā, ita ꝙ nouit esse iniustā. Nec excusatur si nō ad vincendum, sed autad differendũ/ aut ad cōcor dandũ/ seu pacta aliqua ineunda/hoc facit: qm̃ hec oĩa cōstat esse iniqua. Et similiter nō excusat̃, si iniquā cām in principali hñs vexat aduersarium assumendo aliquod caput iustũ/vt sub hac iustitia gradiẽdo principale iustũ impediat aut | differat/aut etiā ꝑuertat: oportet. n. nō solum mediũ sed finem esse nō iniquum. Sed heu apud mũdanos/bonus aduocatus est qui de mala cā facit bonā.Scđa est/ nolle aut negligere scrutari merita cāe assumende, sed qualiscũ sit assumere illā tuen dā: quia hoc est nō curare an id q facit/sit iustũ vel iniustũ: q est manifeste cōtra charitatem.Tertia est/ ꝓsequi cām in ĩustā quā a principio putauit iustā: quia hmōi ꝓsequutio iniqua est, vtpote iniuriā inferens aduersario: debet. n. deserere cām/ & monere ꝑtem vt cedat seu ꝓuideat sibi.Quarta est/ neglige re studere siue scrutari merita cāe/ & adhibere debita remedia. ĩgnorātia. n. tũc tm̃ ip̃m excusat/qñ & q potuit & q debuit nō omisit.Quinta est/tacere iniꝗtatẽ ꝓposite cāe suo clientulo ꝗ putat se rōem fouere. Semꝑ āt credendũ est putare clientulũ se fouere iustā cām nisi cōstet oppositũ: ꝗa ꝗlibet p̃sumit̃ bonus &c. Hmōi. n. taciturnitas/dolosa est/ & iniuriosa clientulo & aduersario.Sexta est/docere clientem ꝓponere aut dicere fal sum/aut dolose/ & hmōi.Septĩa est/exigere a clientulo plus ꝗ̈ debet. Et in his oĩbus casibus ĩteruenit pctm̃ mortale maniseste: quia cōtra iustitiā charitatem fit, nisi imꝑfectio actus seu no cumenti excuset a mortali: sicut in mortalibus ceteris imꝑfectio excusare a mortali nō dubitat̃.Octaua est/nolle aut neglige re aduocare in cā iusta pauꝑis, quũ ip̃e aduocatus possit/nec ap pareat alius qui aduocet/ & sine ip̃ius adiutorio pauper opprimi credit̃. In hmōi. n. casu tenetur ipse aduocare seu ꝓcurare: sicut medicus medicare/si in simili periculo esset pauperis sanitas.
ALchimistaru

ALchimistarũ

ars / non est illicita sine fraude: quia nihil repu gnās recte rōi hʒz ẜm se. licet multi abutātur ea / aut imprudenter nouis cōpōnibus se occupent / aut fatue facultates in fumũ cōuertāt. Nec pctm̃ est/ vendere iam factā pro re q̃ est: sicut ceteras res quocũ artificio factas / lici tũ est vendere ꝓ his q̃ in veritatesunt. Iniquũ aũt esset vendere illā pro re que appet & nō est: qm̃ hoc est decipere proximũ.
AMbitio

AMbitio

(hoc est inordinatus appetitus honoris) est manifeste pctm̃. Nō est aũt mortale pctm̃, nisi vel ex ꝑte rei in qua appetit̃ honor: puta siꝗs vult honorari ob crimẽ aliq. Vel ex ꝑte finis: vt si cōstituat̃ in honore vltimus finis: puta si ob cōsequendũ honorẽ nō curat ꝗs offendere deũ mortaliter: puta quia vult hr̃i vt deus, vel p̃ferri alijs quibus non est preferendus in distributione cōium dignita tum. vel vult ob honorem quodcũ aliud mortale. vel econtra honor desiderat̃ ad scelus aliquod ꝑpetrādũ: puta ad tyrānidẽ.
APostasia

APostasia

Est triplex. a fide/ a religiōe/ ab ordine. Et prima ꝗdẽ manifeste peior est heresi: vtpote excedẽs ip̃am/totałr tollẽdo fidẽ. Et iō subdunt̃ ꝓcul dubio apostate a fide / excōicationi & reliꝗs penis hr̃tico℟. Apostate aũt a religione/ & excōicati sunt ob habitus dimissionẽ, & in dānationis statu ꝑseuerāt/ etiā si ab excōicatione absoluant̃, donec ad religionẽ regrediant̃: qm̃ talis status directe cōtrariat̃ religionis statui: ad quẽ cōstat de necessi tate salutis teneri religiosum ex suo solẽni voto.Tertia vero apostasia tunc proprie ineurrit̃ / quũ ab ordine sacro quis retrocedit/ad secularẽ rediens statũ. quod cōstat sine mortali pctō nō fieri/ob cōtemptũ iuris. canonici & voti, & ipsius ordinis sacri/ ex suo noĩe manifeste mancipantis hominem ad sacri ministerij statũ. Quum aũt aliꝗs nō ex cōtemptu/ a minoribus ordinibus seu prima tonsura recedit/abijciens vitā & habitũ clericalem, non proprie apostata dr̃: ꝗa nō est apostata: quia nō retrocedit a statu firmiter mācipāte diuinis, sed quasi ambulatorio / ex indul gẽtia canonũ. Et si ex rōnabili cā id facit (puta quia cogit̃ du cere viduā in vxorẽ/vel aliquid repugnans clericatui ꝑficere) nō peccat: quia nullus errat dũ rectā rōnem sequitur. Si vero ex humana fragilitate id facit, veniale pctm̃ incurrit ꝑꝑ suā inconstantiā. Nec hmōi pctm̃ efficitur mortale / ex eo ꝙ deseritur ecclesiasticum bñficium simul cum minoribus ordinibus: quia | nec ex canonici iuris/nec ex voti alicuius vinculo nec ex natura operis hẽt hmōi retrocessio vñ sit ꝑniciosa. Iura siquidẽ hoc per mittũt ẜm indulgẽtiā/votũ nullũ est. Et si ex natura oꝑis actus esset cōtra charitatem/nunꝗ̈ posset quis licite a clericatu & bñficio recedere: sicut nunꝗ̈ licet mentiri. ĩmo plus sequitur / ꝙ non posset hoc abs offensa dei mortali fieri: vt de se pater.
ARrogantia

ARrogantia

/qua sibi quis quod supra se est tribuit (siue illud ꝑtineat ad scientiā siue ad potentiā/siue ad bonā voluntatem siue ad authoritatem) pctm̃ est: quia cōtra rectā rōem ẽ. Sed mortale nō est, nisi vel id q sibi vsurpat, sit contra diuinā reuerentiā: vt rex tyri, deus ego sum. aut contra ꝓximum: vt tyrānis. vel finis vltimus in hmōi elatione ponatur: quod ex eo apparet, ꝙ paratus est ob illā nō curare de diuinis aut ecclesie preceptis. Vel in despectiōe cōsistat alio℟: sicut phariseus/non sum sicut ceteri hoĩm velut ẽt hic publicanus. Licet hoc ad scđm modũ possit reduci: quia ex affectu arrogātis ꝗ̈uis nō ex ꝑte rei/vsurpatur superioritas despe ctiua ꝓximi. Est ergo arrogātia mortalis, vel ex ꝑte arrogate rei cōtra deum aut ꝓximum, vel ex parte finis in hmōi elatione cō stituti, vel ex ꝑte affectus intorquentis arrogantiā contra alios. Est autem frequenter venialis arrogantia, dum abs p̃iudicio proximi estimat quis se plus scientie aut bonitatis aut authoritatis hr̃e ꝗ̈ habeat &c. Nec inter leuia pctā cōputandum est, quũ quis se estimat meliorem ꝗ̈ sit: qm̃ & species est superbie (de qua scriptum est. emundabor a delicto maximo) & obicem ponit studio ad gradiendum iuxta mensuram suam in via dei: sicut quum quis estimat se doctum/non curat discere.
ASsassinus

ASsassinus

nomẽ est eꝗuocũ: ẽ. n. nomẽ propriũ quorũdā infideliũ ꝗ facile inducebant̃ ad occidẽdos xp̃ianos. Et cōtra nō ip̃os vtpote infideles/sed cōtra mādātes ꝑ ip̃os aliquẽ xp̃ianũ occidi, ĩno. iiij. in ↄci. lugdu. excōem ꝓmulgauit: | vt hẽs in. vi. de homicidio. pro hũani.Est ẽt nomen vitij: pro quāto apud quosdā iuristas seu vulgariter dñr assassini qui pro pecunia occidũt hoĩem ad alicuius instantiā. Et hi nō cōprehen duntur sub censura dicta, ꝗ̈uis digni sint morte & tẽporali & eterna: quia conditor canonis de primis tantũ loquitur. vt facile deduci pōt/& ex eo ꝙ sine additione aliqua illos noĩat (vtpote tunc temporis notos) & meminit eorũ dñi, & ex eo ꝙ meminit opprobrij xp̃iane dignitatis/& nullius p̃cij seu mercedis.

AStrorum obseruatio

ad natiuitates hoĩum & occurrẽtia hũana/tripłr pctō subijci pōt. primo si ea que fidei xp̃iane mysteria sunt/tanꝗ̈ subsint celestibus cāis habeant̃. Scđo si futura cōtingentia querantur seu habeant̃ vt certa ex celestibus cāis. Tertio si electiones suas ꝗs subijciat celestibus cāis vt legi illa℟: ita ꝙ vitā suā actiones suas regulet ẜm celos. Et qlibet ho℟ triũ est ex suo gñe pctm̃ mortale: quia primũ est cōtra spũalitatẽ xp̃iane religio nis. que suꝑ celos est/ĩmutare potens ẽt ipsos celo℟ cursus: iuxta id quod scriptũ est. cōfessio eius suꝑ celũ & terrā. & experientia testata est. Scđm vero est cōtra veritatem doctrine xp̃iane & liberi arbitrij/quo dñi sumus nr̃o℟ operũ. Tertiũ est cōtra dignitatẽ gr̃e diuine legis ac hũane mentis, qua suꝑ oĩa corporalia sumus cōstituti. Et sicut erraremus subijciendo nos passioni bus ire/odij/spei/timoris/ita ꝙ hr̃emus impetus passionum pro lege, ita vilificamus nos si inclinationes celo℟ hẽmus pro lege: corpora. n. sunt/& ꝑ modũ passionũ inclinant nos. Siquis aũt celestiũ influxuũ cās vt inclinatiuas ad ea q̃ ex corporibus pendent hũana/suscipiat, nec errat nec peccat. ita ꝙ ex cōsideratiōe astro℟ timere/cauere/audere &c. aliꝗd quatenus ex corporibus pendet, nullũ pctm̃ est, seruato moderamine cōiecture: vt. s. hō non pro certo sed cōiectura hẽat quicꝗd ex celo dr̃ circa hũanas actiōes: nō ea rōe ꝗa caremus scĩa astro℟, sed quia nōsubijciunt̃ actiōes hũane celo/nisi ꝑ indirectā inclinationẽ: hoc est nisi pro | ꝗ̈to pendent a corporibus. Scđm hecigr̃ iudicare potes eos qui astrologo℟ iudicia sequũtur circa humana.
De astrorum autem iudicijs circa corporales effectus (puta sanitatis vel infirmitatis/fertilitatis vel sterilitatis/pluuie vel sic citatis) nulla est questio: quia hec abs peccato fiunt: quoniam effectus queruntur & reducuntur in suas causas naturales.
AStutia

AStutia

(hoc est ꝓgressus ꝑ simulatas/ dolosas ac fraudulentas vias ad effectũ seu finem aliquẽ) est manifeste pctm̃. Et iuxta subiectā materiā inuenit̃ vel mortale vel veniale pctm̃. si. n. nociua est ꝓximo/inter mortalia cōputat̃, sicut et mendaciũ ꝑniciosum. si āt cōtra charitatẽ nō militat/sed officiosa tm̃ est, inter venalia computatur.
AVaricia

AVaricia

dupłr sumit̃. Vel vt opponit̃ iustitie. Et sic significat iniustā volũtatem accipiendi seu retinendi alienũ. Et est manifeste pctm̃ mortale. Et iuxta hunc sensuʒz/vsurarios/fures/latrones/negociatores frau dulentos &c. auaros dicimus.Vel vt contrariatur liberalitati. Et sic significat inordinatũ appetitum pecunie. Et sic cōiter est pctm̃ veniale. Iuxta hunc siquidem sensum auari vocātur tena ces & parci in dando: de quibus dr̃ / ꝙ auaro deest tam quod habet ꝗ̈ quod nō habet. Et siłr qui tota die ac nocte in angustijs aut laboribus sunt/vt acquirant quibus non egent. Dico aũt cōi ter: quia tātus posset esse affectus ad acquirendũ aut retinendũ ꝙ esset pctm̃ mortale: puta si actualiter preponeret acquisitionem aut retentionem saluti aĩe sue/nō curando ꝑꝑea transgredi dei aut ecclesie p̃cepta. Simpłr aũt & absolute nō est pctm̃ morta le ex suo gñe: quia nō est contra sed preter charitatem.
AVdacia

AVdacia

nomen est passionis aĩalis/sicut & ira & timor. Et iuxta hune sensum dr̃ ꝙ fortitudo est circa timores & au dacias. Sed trāslatũ est audacie nomen ad vitiũ | oppositũ fortitudinis virtuti per excessum. Iuxta quem sensum audaces rep̃hendimus, qui. s. immoderate audent. Et si pura est/ cōiter est pctm̃ veniale, sicut ĩmoderata iracũdia & ĩmoderatus timor: ꝗa nō cōtrariāt̃ charitati, sed a recta exorbitāt rōis regła.

ARuspicium Augurium/ Auspicium.

Tria hec ꝓ diuinationibus suꝑ stitiosis sumpta/ chr̃iane religioni aduersant̃: vtpote ad sacrilegas artes diuinato rias ꝗbus idolatre vtebant̃ spectantia: & ꝑꝑea constat esse non solũ cōtra charitatẽ/sed quodāmō cōtra fidem.Dr̃ia tñ inter hec est/ꝙ aruspiciũ iniquitatem suā sonat: pro quāto a sacrificio seu ara nō recedit. Auguriũ aũt & auspiciũ si sine dānatis arti bus fiant/capiendo cōiecturā futuri euentus ab audito garritu/ aut inspecto motu auiũ &c. qñ tolerari pñt, vel vt non mala/ si debite adsint circunstantie: puta ꝙ ex his nō sumat̃ nisi suspicio seu coniectura, & de his tm̃ ad que celestia corpora pñt se extendere, & ꝙ sicut in ceteris suspicionibus prudẽter se habet homo ita & in istis. Vel vt venialia/si aliqua circũstantia desit: puta quia nimis credit aut timet propter huiusmodi signa. Qui autem his signis adeo deditus est/vt pro lege suorum operum habeat hmōi signa, sine causa christianus est.
Loading...