Lemma
BEllum

BEllum

Iniustum/ex propria rōne cōstat esse pctm̃ mortale.
1
Circa quod pri mo vidende sunt condōnes ex quibus bellũ est iniustũ. Et quia ad iustum bellũ tria exiguntur (scilicet primo iusta cā bellandi: secũdo authoritas indicendi bellũ: tertio recta intentio) ideo bellũ tripliciter contingit inueniri iniustum. Vel ex defectu iustitie in cā, vel ex defectu authoritatis in capite, vel ex defectu rectitudinis in inten tione: quicũ siꝗdẽ ho℟ defectuũ acciderit/bellũ reddit̃ iniquũ.Et quidem de iusta cā aug. dicit. xxiij. q. ij. dñs nr̃. Iusta bella | solent diffiniri/quibus vlciscunt̃ iniurias, si gens vel ciuitas ple ctenda est/q̃ vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factũ est/vel reddere quod ꝑ iniuriā ablatũ est. De authoritate vero prĩcipũ. xxiij. q. i. quid culpat̃. idẽ dicit. Ordo naturalis mortaliũ paci accōmodatus/hoc poscit vt suscipiendi belli authoritas at cōsiliũ penes principes sit. De rectitudine aũt intentionis idẽ dicit ibidẽ. Nocendi cupiditas/vlciscendi crudelitas/implacabilis animus/feritas bellādi/libido dñandi/& siqua sunt similia, hec sunt que in bellis iure culpantur.Tu aũt cōfessor/qui iustam cām belli certa rōne inuenire nequis, fide dignis credere potes.Principis aũt noĩe in ꝓposito intellige rempublicā ꝑfectā: hoc est papā/imꝑatorem/regẽ/ dñium libe℟: hoc est q suꝑiorẽ non hẽt/sed est velut princeps.Intentionem quo malā/vitiosum reddere bellum ẜm alias condōnes iustũ intellige, sicut latronis quo iusta punitio vitiosa reddit̃ / si ex odio iustitia exerceat̃: peccat̃. n. ex praua intentione in opere iusto. Et iō sola pñia abo letur/nec est opus restōne: qm̃ lesus latro vel debellatus/est iuste lesus, in nullo iniuste damnificatus: ꝗ̈uis ex parte animi iustitiam exercentis malicia affuerit/in sue aĩe damnationẽ nolens iustum iuste efficere.Causa vero iusta aut authoritas si defuerit in bello, nō bellum sed inuasio de facto/cedes rapina est.
2
Secundo De militātibus in bello dubio cōsiderādũ est, dicẽdo ꝙ bello iusto opem ferre/nullũ pctm̃ esse cōstat si certũ est esse iustũ. Si vero certũ non est, sub diti principis indicentis bellum excusantur/obedientes dño suo. dicente aug. xxiij. q. i. quid culpatur. Vir iustus si forte etiam sub rege & hoĩe sacrilego militet, recte pōt illo iubente bellare: si quod sibi iubetur, vel non esse contra dei p̃ceptũ certũ est/vel vtrũ sit certũ non est: ita vt fortasse reũ faciat regem iniquitas imperandi, innocentem aũt militem ostendat ordo seruiendi. Excusatur ergo subditus in bello de quo nescit an sit iustũ/rōne obedientie: sicut ẽt excusatur minister iudicis occidens dānatũ per sententiam/si non continet errorem manifestum. Et vłis rō | quare obedientia in dubijs excusat/est quia non est subditorũ discutere consilia definitiones dominorum suorum: sed presi menda sunt iusta, nisi manifestam contineant iniquitatem.
Nō subditĩ aũt nō excusantur. Nec excludo a subditis/milites ĩllos mercenarios, ꝗ sub cōtinuis stipendijs regis alicuius degũt/ tā pacis ꝗ̈ belli tꝑe: hi siꝗdem tanꝗ̈ subditi hñdi sunt. Sicut mi nistri cōducti ad exequutionem iustitie, nō opʒz esse subditos/sic ꝙ sint inde oriundi: sed sat est ꝙ inueniant̃ cōducti ad officiũ iustitie/ad hoc vt excusent̃, si cōtingatignorāter exequi iniustā snĩam.Fac ergo cōfessor dr̃iam inter extraneos qui tꝑe dubij belli inueniunt̃ prius stipendiati ad bellica exercitia talis regis absolute/ & illos qui tunc cōducunt̃. Nā primi reputant̃ tanꝗ̈ cōducti ad iusti belli ministeriũ: & ordo seruiendi quo subesse regi noscunt̃/facit vt nō sit eo℟ discutere adamussim iustitiam belli. Scđi aũt similes sunt illis qui sub dubio iudice conduci vellent: quos constat nō tute exponere se periculo iniustitie exer cende. Qui aũt siue subditi siue nō subditi/audito belli noĩe/non curantes de belli iustitia/ad pecunie sonitum currunt, extra con scientie scrupulos sunt: manifeste. n. sunt in statu damnationis eterne donec resipiscant: sicut qui currunt ad clades & predas/ non soliciti de iusto vel iniusto.
3
Tertio De reuocatione belli soluẽda est qō illa: an post inchoatũ bellũ/hoste iniquo offerente satis sacere, teneatur hñs iustũ bellũ desistere a bello. Dicimus siquidem di stinguendo tres status belli (.s. principiũ/mediũ/& quasi finẽ) ꝙ in principio belli (hoc est postꝗ̈ bellũ est indictũ/cōgregatũ &c. ante iñ cōflictũ) ex quo vindicte negociũ adhuc est inte grũ, tenet̃ princeps admitteresatisfactionem & reuocare bellũ. Et rō est: quia bellare non est voluntatis/sed necessitatis: vt aug. dicit. xxiij. q. i. noli. In proposito aũt cessat necessitas belli: ex eo ꝙ offertur satisfactio/re adhuc exñte integra. Sed esto sanus lector, & intellige hec de satisfactione plena: hoc est nō solum iniurie seu rerum/sed sumptuum & damnorum &c.
Postꝗ̈ aũt semipreliatum est/& mortes hominum hinc inde intercesserunt, non tenetur habens iustum bellum reuocare bel lum/propterea quia hostis nunc offert satisfacere. Et rō est: quia habens iustum bellũ/gerit personā iudicis criminałr ꝓcedẽtis. Et ꝙ gerat personam iudicis/patet ex eo ꝙ prelium iustum est actus vindicatiue iustitie, que proprie est virtus principis seu iudicis. non. n. est priuate persone opus vindicare: scriptum est. n. mihi vindicta. Quod vero criminaliter procedentis / patet ex eo ꝙ procedit ad cedem ad seruitutem personarum & dānũ rerum: hec. n. omnia iustũ bellũ infert: ꝗ̈uis hodie a seruitute in ter christianos abstineatur. Manifestatur quo idem/ ꝙ habens ĩustum bellũ/non est pars/sed ex ipsa rōne necessitante ad bellũ efficitur iudex hostium suorum, ex eo ꝙ eadem ratione potest princeps in perturbatores sue reipublice intraneos & extraneos vti gladio propria authoritate: scilicet ex ratione perfecte reipublice. nō. n. est perfecta respublicas cui deest potestas vindicatiua ĩustitia mediante/siue contra perturbatores reipublice intrinsecos fiue contra perturbatores extrinsecos. Et nisi sic sit/quũ par in parem non habeat imperium, bella omnia iniusta essent nisi defensiua. Quia igitur habens iustum bellum gerit personam iudicis procedentis secundũ vindicatiuā iustitiā aduersus extra neos perturbatores reipu. & in medio belli iam effectus est dñs cause/nō exñte amplius integro negocio vindicte, p̃t (nisi misericordia vti velit) prosequi bellũ/ & vindicatiuā exercere iusti tiam gladio bellico. Sibi aũt hostis imputet/ ꝙ reduxit se ad eũ statũ in quo iustitia vindicatiua pōt ab alienis cōtra se exerceri: fuit. n. in ptāte sua offerre prius satis factionẽ.Et si cōtra hoc instetur / ꝙ continuatio belli in hoc casu non esset necessitatis sed voluntatis: quoniā interrupta est necessitas bellandi ex noua oblatione satisfactionis. respondetur ꝙ huiusmodi noua oblatio satisfactionis nō habet vim interrumpendi necessitatẽ belli iam semiacti: quia nō amplius spectat ad habentes iniustũ bellum/ | satisfacere, sed spectat ad eos satispati ẜm iudiciũ hñtis iustum cōtra eos bellũ. Ex eo nā ꝙ ipsimet hñtes iniusti belli cām/noluerũt quũ possent & deberent satis facere sed bellũ cōmittere, translati sunt a iure rōnis recte de ordine satis faciendi in ordinẽ satispatiendi a iusto bello. & ꝑꝑea ex recte rōnis dictamine/nō ex parte reo℟/ sed ex parte iustitiam vindicatiuam exercentium pendet an vindicta continuanda sit gladio bellico / subijciendo sibi hostes & terram eorum (quod est facere hostes satispati) an via restitutionis seu satisfactionis. Eadẽ ergo necessitate qua ceptum est bellum continuari potest/si principi videtur expedire: quia necessitas illa non est interrupta respectu cepti belli con tra nolentes satisfacere in statu satisfactorio. Licet. n. mutata sit voluntas reorum / & velint postea satisfacere, quia tamen non sunt amplius in statu satisfactorio / sed voluntarie subiecerunt se statui satispassorio (vt sic loqui liceat) ideo ꝑseuerat prima necessitas & authoritas debellandi: sicut apud dominum perse/ uerat post habitum seruum pro debita pecunia authoritas retinendi seruum/quantumcun ille vellet soluere quod debebat.Et hinc patet/ꝙ multo magis ex arbitrio principis iuste bellan tis pendet continuatio belli quum bellum est quasi in fine, licet offerant hostes satisfacere.
4
Quarto De dānis ex bello illatis scito quattuor. Primo ꝙ dāna omnia ex iusto bello illata non solum pugnantibus sed cuilibet mẽbro reipublice cōtra quā est iustũ bellũ/abs pctō sunt: nec ad restōnem tenentur qui intulerunt: etiā si innocentes cōtingat ꝑ accñs dānificari. verbigr̃a si ciuitas aliqua ex iusto bello in predam daret̃, liceret cuius ciuis bona diripere/licet aliquis eo℟ forte esset innocens: quia sentẽtia iusli tie bellice nō tenetur discutere an aliqua pars reipublice sibi iniuste hostis/sit innocens: quia p̃sumitur tota hostis / & totā hẽt pro hoste: & ꝑꝑea totā dānat ac diripit. Et per se loquendo/ille iuste accipit, ꝗ̈uis aliquis innocens ꝑ accñs iniuste patiat̃: que. n. | sunt per accñs/extra regulas sunt. secus aũt esset si ex intentione ageretur cōtra innocentẽ. Notanter aũt noĩaui mẽbra illius reipublice: qm̃ ꝑsone ecclesiastice/que nō sunt ꝑtes populi, nō iuste diriperentur.Vbi secundũ p̃tereundũ nō est/quasdā personas esse a iure canonico exemptas a dānis bellicis: quas hẽs extra de pace & treuga ca. innouamus. vbi dr̃. Innouamus vt pbr̃i/mo nachi/cōuersi/peregrini/mercatores/ rustici euntes vel redeũtes & aĩalia quibus arant & semina portāt ad agrũ, securitate cōgrua letentur. Et. xxiiij. q. iij. ca. paternarũ/explicantur etiā oratores. Quos canones rōnabiles ac sanctos/ ꝗ̈tũ ad id q positiui ĩuris continent/an abusus deleuerit nescio. Verum per mercato res intelligo non negociatores qui ibi resident, sed illos qui hospi tantur aut transeunt: quoniam mercatores incolas non video melioris esse conditionis ꝗ̈ artifices.Tertium est. ꝙ bello exñte iniusto tenentur oẽs de dānis illatis, nisi ex ignorantia legitima excusentur: que tñ nō excusat a restōne ablatarum rerum apud se manentium / postꝗ̈ compertum est fuisse bellum iniustum.Quartum est. ꝙ siue iustum siue iniustum sit bellum, debent seruare bellatores regulā ioannis baptiste illis datā. s. neminem cōcutiatis/ ne calũniā faciatis/ & estote cōtenti stipẽdijs vr̃is. peccāt siquidẽ mortaliter/ opprimendo rusticos / & hospitantes ad discretionẽ ĩmo ad destructionẽ/ & alia hmōi latrocinia cōmittendo. Nec excusant̃ quia nō datur eis stipendiũ: qm̃ ex hoc rustico℟ & ciuiũ res nō obligantur illis. Nec dissimulatio aut authoritas capitanei aut principis excusat, nisi in penā rusticis aut ciuibus iuste inflictā hoc fieret: qm̃ princeps debet ex ꝓuen tibus quos totus status proportionaliter tribuit/militibus stipendia sufficienter tribuere, & non debent isti ꝑticulares vexari. lex. n. iniusta est ex forma / que non ẜm proportionem grauat populũ. Si tñ probata cōsuetudo obtinuit/ vt ligna & paleas mi litibus hospites gratis tribuāt, nō damno: quasi. n. sorte quadam cōtingit ob hoc quasdam terras seu villas pre alijs grauari.
[5]
Bellum exercere in diebus festis abs necessitate/ pctm̃ est/propter inquietudinem diuertentem a sancti ficatione festorum. Non tamen est mortale peccatum/ si diuina non omittantur, puta missa: quia non est opus seruile. Et simile est iudicium de alijs diebus quibus prohibitum est asacris canonibus preliari: scilicet in aduẽtu & quadragesima &c. vt in ca. treugas. extra. de treuga & pace. Si tamen iura hec subsisterẽt: nam abrogata per non vsum dicuntur.

B Eneficium ecclesiasticum

considerandum est primo quo ad ingressum/tam de appetitu ꝗ̈ de procuratione. Appetere siquidem ecclesiasticũ beneficium/siue curatũ siue abs cura, nullũ ex suo genere peccatum est: quoniā huiu smodi obiectum est in fra ordinem appetibilium recta ratione. & pro pterea apostolus absolute dixit. qui episcopatum desiderat/bonũ opus desiderat. Peccatum autem contingit ex defectu alicuius circunstantie requisite: puta quis/cur/ quomodo &c. Et quoniā frequentissime secundum primam circunstantiam in hmōi ap petitu peccatur, ideo apostolus statim subdit de circunstantia quis/apponendo conditiones requisitas ex parte persone ad rectũ appetitum episcopatus/dicẽs. oportet autem episcopum esse irreprehensibilem &c. Et quoniam peccata ex parte circũstantiarũ facile patere possunt applicanti ad subiectam materiam, nos ad specialia descendendo dicimus ꝙ beneficium plene curatum (quale est episcopatus) tunc tantum ex parte persone licite ap petitur/quando appetens nouit se habere conditiones requisitas ad episcopum. & similiter beneficium non plene curatũ (quale parochia est) quũ quis habet conditiones requisitas ad pbr̃m parochialem. & sic de alijs. Et hoc concurrentibus etiam ex ꝑte persone alijs circunstantijs comparatiuis debitis. Vbi scito/ꝙ per sona appetens debet seipsam mensurare per respectum ad tria: scilicet ad regimen animarum/ne presumptuose ad artẽ artium | relatum se inueniat: & ad oues quibus pascendis vacaturus est, vt tantũ distet vita sua ab illis ꝗ̈tum vita pastoris a grege: et ad alios quibus tribui potest aut debet tale bñficium, ne se digniori bus aut eque dignis anteponat. Et hic tertius respectus habet lo cum ẽt in appetitu bñficio℟ fine cura: debet. n. ẜm rectā rationẽ appetitũ sic moderari/vt abs vitio acceptionispersona℟ appetat sibi prouideri de bñficio in cōi vel hoc.De circunstātia quo finis/ aduertendũ est ne bñficium appetaturpropter finem malũ: puta delicatā/opulẽtam aut splendidā vitam ex christi patrimo nio &c. & sic de alijs circunstantijs.Discernere autem inter pctm̃ mortale & veniale in deordinato appetitu bñficij/non est difficile, presertim si bñficium est curatum/& maxime si est perfecte curatum: nam si appetens paruifacit cōmensurare seip̃m ad artem artium (hoc est curam anima℟) & alias cōmensura tiones postponit ob appetitũ beneficij, proculdubio mortale pec/ catum incurritur: quia contra charitatem ouiũ christi appetit̃ si bñficium est curatũ, & contra iustitiā distributiuā saltẽ appe titur si bñficium nō est curatum. Intellige lector que dico: nam siquis appetit simplici intentione bñficium cōiter aut sine cura/ non cogitans de dignioribus se, non peccat: quia subintelligitur ꝙ appetat hr̃e licite: in hoc autem quod est habere licite/ inclu/ ditur ꝙ detur sibi sine dei offensa. Et similiter siquis cogitat de dignioribus se/ & non intendit illos impedire/ sed pro seipso ꝓ/ curare vt habeat licite, nō peccat eadem ratione: potest enim cō tingere vt superior sancte det illi qui minus dignus videtur & est absolute/ propter aliquas circunstantias singulares tunc oc/ currentes efficientes vt dignior pro nunc postponendus sit.
Beneficium autem quodcun pro se petere aut procurare / eiusdem moris est cuius est appetere illud: & propterea quan/ do appetere est damnabile / petere quo damnabile est. Eget tamen aliqua circunstantia petere qua non eget appetere: quia est actus exterior / qui potest scandalizare, & propterea eget | maiori rectitudine.Et scias / ꝙ a doctoribus petere regimen animarum ideo damnatur / quia vix possibile est vt homo integri sensus & recte mentis reputet seipsum habere supradictos tres respectus personales: sine quibus petere simpliciter & absolute est presumptuosum, ac per hoc indignum reddit petentem. Dico autem simpliciter & absolute: quia tam appetere ꝗ̈ petere secundum quid (hoc est si superiori videtur expediens/ cognoscendo se indignum/ cum tremore cōmittendo negocium deo/ pro honore dei & salute ecclesie) non est perniciosum: quāuis sit veniale, nisi charitas moueat: quoniam hoc non est petere/ sed offerre se si opus est. Et si charitas vere mouet/ meritorium est: sicut esaias. Ecce ego mitte me. & martinus. domine si adhuc populo tuo sum necessarius/non recuso laborem.
Memento quo non versari in magno periculo/ qui indigens & idoneus cum tremore &c. se offert/ petendo secundum quid beneficium vacans cum cura animarum imperfecte, puta paro chiam: quia cura animarum proprie & plene / solius episcopi est. In cuius signum & solus sponsus est ecclesie, & nō potest ecclesiam deserere eundo ad religionem: reliqui. n. sunt adiutores episcopi ad curam animarum. Contingit autem (& vtinā non sepe) appetentibus & petẽtibus beneficia/ procuratio simoniaca per munus a lingua vel ab obsequio: de quibus inferius pa tebit/quum de simonia dicetur.
Beneficium Ecclesiasticum secundo considerandũ quo ad progressum est/ & quātum ad seruitium personale/ & quantum ad prouentus. In beneficio siquidem de iure requirente residentiam/ peccatũ est sine rōnabili causa non residere. Et si beneficium est curatum, non residere abs rōnabili causa/peccatum cōiter mortale est pro quāto damnum infert animarum / nisi propter imperfectionem actus excusetur a mortali: infert enim cōtrarium naturali iustitie/qua tenetur ipsemet ex suscepto officio gerere ouium christi curam: | que regulariter sine residentia non pōt hr̃i vt debet, quum etiam pñtes & solicite studentes circa animas/ vix regant vt tenentur. iniustitia. n. ex suo genere mortale pctm̃ est: ꝗ̈uis propter imper/ fectionẽ actus sit qñ venialis. Est etiā cōtra debitā charitatem christo: nam amor eius non est apud eum/ qui paruipendit que maxima sunt chr̃i: salutem scilicet aĩa℟ sibi cōmissa℟. Etenim experientia testatur/ꝗ̈ male se hẽant in spũalibus & in tꝑalibus ecclesie christiane propter absentiam pasto℟. antiquũ prouerbiũ est tā ꝙ oculus domini impinguat equum / ꝗ̈ ꝙ optimum fimũ vestigia domini. Excusare tñ potest absentiam sine rationabili causa a mortali imperfectio actus / vel propter paruitatem temporis / vel propter paruitatem damni / & siquid est eiusmodi.Peccatum quo est beneficij ecclesiastici prouentus male ex pendere: vt patet. Mortale autẽ est/ si eo quod superfluit necessitati nature & persone/ mala dispẽsatoris fide abutitur: vt si inde ditat ꝓpinquos/ aut in pompis & luxibus exponit/ & alia hmōi exorbitantia & enormia facit: quia non dominus sed dispensator est ecclesiasticorum prouentuũ. & debet primo sui/ deinde ecclefie/ & propinquorum & aliorum indigentium curam ge rere, non vt diuites alij fiant/ sed ne indigeant.
Beneficium Ecclesiasticum tertio quo ad multiplicationem cōsiderandũ est qñ est pctm̃ & quantum. Ad quod discernendum nosse oportet/ ꝙ multipli care in vno beneficia/ non est ex suo gñe pctm̃: quia si esset ex se pctm̃/nulla vnꝗ̈ ratione liceret habere plura bñficia. Ne est ex suo genere bonum aut indifferẽs moraliter: quia sonat quan dam dissonantiam, scilicet plura stipendia dari vni: regulare quippe est vt vnum vni detur. Sed est de genere nociuorum que ex adiuncta ratione possunt honestari: sicut percutere homi nem/quod nec ex se peccatum nec bonum nec indifferens moraliter est, sed sonat malum hominis quod potest ex adiuncta iustitia propter bonum publicum &c. honestari. Acciꝑe siꝗdẽ | plura beneficia / sonat quid nociuum ecclesie / & diminuendo ministros cultus diuini/ & occupando quod multorum deberet esse/ & animarum quando curam debitam impediẽdo: hec. n. nocumenta constat ex pluralitate beneficiorum inferri sancte ecclesie. Posset tamen talis necessitas aut ratio superuenire/que aut tolleret huiusmodi nocumenta/ aut efficeret non esse inconuenientia: & sic redderet pluralitatem beneficiorum licitam. Et hec ratio maxime ex parte ecclesiarum pensanda est: non. n. pro pter bonum persone/ sed propter bonum ecclesiarum tolluntur huiusmodi inconuenientia.
Mortale autem peccatum in hmōi pluralitate interuenit / qñ non propter rationabilem cām obtinet quis multa bñficia incompatibilia: & vnus quidẽ occupat loca multo℟ / alij aũt esuriunt &c. quia hmōi pluralitas est iniusta contra equalitatem iustitie distributiue. Nec excusatur petm̃ mortale ꝑꝑ dispensationem pape sine rōnabili causa: qm̃ dispensatio pape cadit super ius positiuũ/ & nō super ius diuinum aut morale: pluralitas aũt bñficio℟ sine rōnabili cā/est cōtra ius diuinũ & morale, quo cōia ecclesie bona distribui iuste debẽt partibus ecclesie. Nec obstat/ ꝙ beneficiola plura dicuntur licite dari vni: qm̃ in omni gñe, propter imperfectionem actus minima excusantur. Beneficium siquidem adeo tenue ꝙ nō sufficit ad sustentandum ministrũ/ non est beneficium nisi imperfecte: quoniam non potest sana ra tione institui vt vnũ sit in vnius stipẽdium. Et propterea de his minimis fit vt melius fieri pōt quous minister hẽatsufficienter vnde viuat: qm̃ ꝑꝑ ministros sunt bñficia/ & non econtra.
Siste tñ hic cōfessor pedem / circa iudiciũ illius qui iam cum dispensatione sine rōnabili tamen cā habuit & possedit plura incompatibilia, ne preceps neges absolutionẽ: oportet enim discernere an iste teneatur de necessitate salutis renunciare reliqua reseruato sibi vno: quod non facile est/ quando beneficijs bene prouidetur per vicarios.Vbi scito/duo esse in hoc potissimum | pensanda. Primum est dānum ecclesia℟. Scđm est inequalitas distributorum beneficio℟. Et quidem dānum ecclesia℟ ꝗ̈tũ ad tẽporalia/ & reparationem oportunam siue templi siue paramentorum &c. & numerum ministro℟ diuini cultus/ & ip̃m di uinum cultũ/ & ministrationem sacr̃o℟, facile cognosci pōt: qm̃ hec subiacent sensibus. Sed ꝗ̈tum ad curā anima℟/ si benefi cia sunt curata oportet hoĩem non seipsum fallere: quia quum iste det operam rei illicite (scilicet conseruationi plurium incōpatibilium abs rōnabili cā) nō excusatur ex illa causa illicita a residendo/ ad vacandũ cure aĩa℟: ac ꝑ hoc sibi imputatur corā deo etiā leuis culpa in dāno anima℟. Et propterea etsi possibile est/difficile tñ ac ra℟ vr̃ ꝙ abs notabili dāno ecclesia℟ hmōi pluralitas continuetur. Et qñ sic accidit / neganda esset absolutio: quoniam notabilis damni ecclesiæ conseruatio voluntaria abs rationabili causa/nō est abs peccato mortali.Ex parte autem inique distributionis aduertendum est/ ꝙ non est idem iudicium de distributione quando fit/ & post factum. nam quando fit, clarum est iniuriam fieri dignioribus qui postponuntur/ & peccatum iniustitie distributiue cōmitti. postquam autem distributio licet mala facta est/ & episcopatus datus est minus digno, non periclitatur amplius distributio, sed res distributa/ puta episcopatus. In cuius signum/constat non teneri istũ minus dignum ad renunciandum episcopatum, sed ad bene re gendum &c.Ex hoc autem ꝙ non ad distributionem sed ad beneficia distributa spectandum est post factum/ pensanda veniunt tria. Primo damnum ecclesiarum quas habet: de quo damno iam diximus. Secundo damnum clericorum benemeri torum in illis partibus vbi sunt hec beneficia: qui deberent ex his beneficijs & honorari & pasci. Tertio scādalum bonorum virorum/qui vident huiusmodi exorbitantes distributiones con seruari ab his qui in formā gregis christiani dati sunt: inde. n. alij similia audent: & sic in p̃ceps ruit ecclesia chr̃i. Et ꝓpterea | qui hec paruipendit/ quia sic communiter a tot fit/ & quia forte papa dissipando dispensauit, non esset absoluendus: vt abs alia probatione clare patet. Qui vero hec estimat, prouideat opere & veritate vt hec mala non sint: alioquin tepidus est & euomendus.
Beneficium Demum ecclesiasticũ non solũ idoneo & digno/ sed etiam ita vt dignior non postponatur conferri debet secundum deũ & conscĩam, quāuis secundum iura sufficiat eligere dignum. Et rō est: quia vitium acceptionis est personarum postponere digniorem/nunc/ hic & secundum ceteras circũstantias. Et hoc intellige quādo collator libere habet in sua potestate prouisionem. nam vbi sola confirmatio electi aut presentati a patrono/spectat ad eum, sufficit ꝙ detur digno: quoniam ex hocipso ꝙ electus aut presentatus est/ tanquam dignior habetur. Et similiter quum renunciatur beneficium in fauorem alicuius / sufficit collatori ꝙ ille sit dignus: quoniam equitas prefert alijs illum tunc pro sic vacante bñficio. In cuius signum nullus conqueritur/quando per viam renunciationis digno confertur beneficium, quantũcun digniori con ferendum fuisset/si alia via vacasset.Et hec omnia intellige de beneficio formaliter: hoc est quatenus est beneficium honoris & prouentus bonorum temporalium. nam sic ad regulas distributionis communium bonorum reducitur. Dico autem hoc: quia si ad principale secundum veritatem in beneficio inuentũ (hoc est officiũ pascendi/ministrandi diuina/persoluẽdi &c.) spectetur, non esset distributio bonorum sed malorum/ hoc est onerum. Et sufficeret eligere dignum: quoniam cessat ibi ratio acceptionis personarum, qua in bonis dignior postponitur.
Conferre autem pueris ecclesiastica beneficia / existentibus alijs adultis idoneis, non solum inexcusabile sed intolerabile vi/ detur. tum quia pueri sunt solum idonei in spe, adulti autem in re. tum quia officium diuinum deuote & studiose persoluere | nequeunt: quum nec humana officia valeant exercere nisi vt pueri: & tamen beneficiatorum nullus excusatur ab officio di uino. Nec est verum/ꝙ secundum iura canonica concedantur beneficia pueris: immo expresse hoc rep̃henditur extra de p̃ben. ca. super inordinata.Et si alicubi sunt ordinate alique preben de pro pueris, vide illorum statuta: & vt puto inuenies ꝙ non sunt beneficia ecclesiastica, sed quedam prouisiones ad susten tandos & alendos pueros in seruitio eccłiastico. Vñ non tenent̃ tales ad officiũ diuinum, sed ad id ad quod sunt quasi cōducti.
BEstialitas

BEstialitas

In moralibus / est genus vitij plusquam humani. Et multis materijs cōmunis est/in quibus efficitur homo sicut bestia, vel in conuer sando / vel in comedendo/vel in coitu/ vel in persequẽdo seu occidendo. Et constat propterea semper esse pctm̃, si tamẽ mẽtis compos sit. Et cōmuniter est mortalissimum, nisi propter imper fectionem actus: vt siquis ambulet manibus & pedibus. bestia litas. n. hec venialis est, turpissima tamen/nisi ioci gratia fiat.
BLasphemia

BLasphemia

Peccatũ mortale grauissimum est: quia est contra deum. Et cōsistit in dicendo aliꝗd quod deo non conuenit: puta deum esse iniustũ. Vel negando aliquid quod deo cōuenit: puta deum non curare de nostris. Vel attribuendo quod deo soli conuenit/ creature: puta ꝙ diabolus est omnipotens/aut ꝙ fatum regit omnia. vel deo aut sanctis iniuriam irrogando: puta maledictus sit &c. Et ad hunc modũ reducitur blasphemia irrogantiũ in iuriam deo aut sanctis, dum indignati resonant membra eorũ pudenda/siue que habent siue que non habent.
Et scias / ꝙ licet blasphemia multos habeat gradus (dum grauior est contra deum ꝗ̈ contra beatam virginem, & hec grauior ꝗ̈ contra sanctos. & rursus grauior est que ex affectu | detestatiuo dei aut sanctorũ/ꝗ̈ que ex passiōe extranea aut mala consuetudine: quasi non sit virilis animi qui loquitur sine blasphemia: vt videtur apud multos inoleuisse) omnes tamen sunt eiusdem speciei. Nec vnꝗ̈ excusatur quis a mortali/ si sit mentis compos/nisi inaduertentia esset in causa: hoc est si ex lapsu lingue protulit verbum blasphemum/non aduertendo sensum verborum, ita ꝙ si aduertisset/ certus est ꝙ non dixisset: tunc. n. fuit blasphemia non formaliter/sed materialiter tm̃.Scito quo/ ꝙ dicere ad sanguinem dei vel ad corpus dei / siue inuocando per modum iurantis/siue resonando in rixa aut turbatione contra aliquem, non est blasphemia: quoniā postꝗ̈ verbũ caro factũ est/deus habet & corpus & sanguinem: & non dr̃ per modũ iniuriātis/ꝗ̈uis irreuerenter/quum secundo modo dr̃. Et propterea peccatum est graue, non tamen mortale: quia non cōtra sed preter deum est, & tanto grauius quanto frequentius.
Loading...