RApina
(qua homo violentia iniusta accipit alienas res) pctm̃ est mortale:
quia iniuriam infert proximo & quantũ ad res
& quantũ ad modũ. Dr̃ aũt iniusta: quia si vio
lentia iuste infertur/nō est rapina: vt quum in
bello iusto preda tollitur: & similiter quũ authoritate publica/
iustitia exigente puniuntur in rebus ciues. Sed si iustitia desit,
rapina committitur tam in bello ꝗ̈ in ciuitate res ciuium aufe/
rendo/publica authoritate abutendo ad rapiendum.
RAptus
Quo persone rapiuntur iniuste/
maius crimẽ est ꝗ̈ rapina, quanto
ꝑsona maior est rebus exterioribus. Et spāliter
appropriat̃ ad raptũ puella℟: quecũ tñ ꝑsona
rapiat̃, hẽt in se crimẽ raptus/& admixtā iniquitatem pro qua rapitur. que iuxta genus suum iudicanda est.
REligiosorum Peccata
specialia sunt
in triplici differentia.
Nam quedam sunt communia eis & clericis:
que vide in verbo clericus. Quedam sunt com
munia omnibus religiosis / vel ex tribus votis
|
communibus omni religioso (vt sunt vota castitatis/paupertatis & obedientie) vel ex sacris canonibus concernentibus spe
cialiter religiosos: vt que sunt in cle. religiosi. de priuile. videlicet.
Quibus etiam (scilicet religiosis) in virtute sancte obedientie
& sub interminatione maledictionis eterne districtius inhibemus, ne in sermonibus suis ecclesiarum prelatis detrahant / aut
etiam retrahant laicos ab ecclesiarum suarum frequentia vel
accessu/seu indulgentias pronuncient indiscretas. neue quum
confectionibus testamentorum intererunt, a restitutionibus debitis aut legatis matricibus ecclesiis faciendis retrahāt testatores.
nec legata vel debita aut male ablata incerta, sibi aut alijs singularibus sui ordinis fratribus vel conuentibus/in aliorum preiudicium fieri seu erogari procurent. Nec etiam in casibus sedi
apostolice aut locorum ordinarijs reseruatis quenꝗ̈ absoluere:
aut personas ecclesiasticas presertim coram iudicibus delegatis a
nobis suam contra eos iustitiam prosequentes vexare indebite/
aut ad loca plura & presertim multum remota conuenire presumant.
Multa quo recitata sunt superius in tractatu de excommunicatione, que sunt sub excommunicationis late sententie pena religiosis specialiter inhibita. Quedam vero sunt propria istis religiosis ex propria sibi regula aut constitutionibus.
& hec quilibet de seipso sciat.
REpresaliarum Iniquitas
frequens
forte est. Vel quia
iniuste decernuntur: vtpote non propter constitam culpam presidentium negligentium facere
iustitiam. Nam si non constet illos puta florentinos culpabiles esse negligendo facere iustitiam paulo romano
creditori florentie, inique essent represalie a romanis contra florentinos: sicut esset iniustum bellũ contra florentinos sine culpa
communitatis propter culpam alicuius particularis ciuis: represalia. n. est species belli particularis.
Contingit quo iniquitatẽ
|
in exequutione interuenire in quantitate plus exigendo, vel in
qualitate/clericorum res accipiendo: clerici enim intelliguntur
exempti a represalijs. vel in substantia: vt si facerent represalias
non solum res sed personas accipiendo: quia in persona nec pater
portat iniquitatem filij/nec filius patris.
REstitutio
Confessoribus sepe
occurrit discutienda / & necessaria est (quia non
remittitur peccatum nisi restituatur
ablatum) nec facile potest quilibet
discernere casus eius multos & ex
multis capitibus contingentes, ideo
diffusiore opus est doctrina. Sunt
igitur octo capita in restitutione consideranda: scilicet quis/quid/quantum/cui/vbi/ quando/ qũo/&
quo ordine.
Caput Primum est quis tenetur ad restitutionem. Et
quantum ad hoc notande sunt due radices restitu
tionis omnis: scilicet acceptio & res. ita ꝙ omnis restō aut est de
bita ratione acceptionis precedentis / aut ratione rei accepte. Et
extenditur hic acceptionis & accepti nomen ad omnem actionem/qua alienum accipitur, siue vere accipiendo siue damnificando: ita ꝙ accipere dicitur non solum qui mutuo accipit aut
emit aut furatur aut rapit, sed qui cōburit/qui detrahit/ qui con
ui iatur/& sic de alijs ¶
Et qm̃ acceptio duplex est (scilicet vel
iusta: vt per mutuum/aut emptionem/aut depositum/cōductio
nem &c. vel iniusta: vt rapina/vsura / detractio &c.) omissa
prima/vtpote clara cōfessoribus, de secũda hñdũ est pro regula
generali restōnum/ꝙ quicũ est cā iniuste acceptionis tenetus
ad restōnẽ: ita ꝙ ex prima radice oritur hec regula ad cognoscen
dum quis tenet̃ restituere? rñde & dic/ quicũ fuit causa in|
iuste acceptionis. Ita ꝙ si vna acceptio iniusta eodẽ vel diuerso
modo a multis causata est, quilibet illo℟ tenetur restituere.
¶ Et ne vageris querendo quot modis cāre quis potest iniustam
acceptionẽ vt teneatur ad restōnem, suscipe laborẽ patrũ nr̃orũ
in his versibus positũ. iussio consiliũ/ consensus/palpo/recursus:
ꝑticipans/mutus/nō obstans/non manifestans. In his. n. nouem
modi ponunt̃ ꝗbus aliquis cooꝑat̃ iniuste acceptioni quā alius
exequit̃. Ita ꝙ computato exequutore qui ip̃am actionẽ iniustā
exercet/inueniũtur decẽ gña ꝑsona℟ que tenentur ad restōnem
rōne iniuste acceptionis: quo℟ septẽ directe / tria vero vltima in
directe ad causandam iniustam acceptionem concurrunt.
Inchoando igitur ab exequutore (qui nō cōputatur in dictis
versibus/sed presupponitur: quia de cooperatoribus tm̃ loquunt̃
versus) scito ꝙ exequutor iniuste actionis/hoc est ille qui exercet per seipsum illam (vt est ille qui furatur / qui occidit / qui
dat ad vsuram/qui detrahit &c.) siue hoc faciat motu proprio
siue ex precepto dñi/siue pro proprio siue pro alieno lucro, tenetur ad restitutionem: quia est vere causa proxima efficiens iniustam actionem: vt clare patet. Et hinc patet/ꝙ sicut vulnera
tor aut occisor proximi ad dñi sui mandatum & vtilitatẽ tantũ
modo/tenetur satisfacere vulnerato vel occisi heredibus, ita minister vsurarij qui ad mandatũ & vtilitatem domini sui tantũ
exercet vsurariā prauitatem/tenetur ad restitutionem. & sic de
alijs. Nec obstat ꝙ si ille minister non faceret/ꝙ per aliũ omnino fieret: sicut non obstat vulneranti ꝙ si ipse nō vulneraret/ꝙ
omnino per alium vulneraretur. scriptum est. n. necesse est vt
veniant scandala, verumtamen ve homini illi per quẽ scandalũ
venit. Et hoc intellige secundum veritatem iustitie ꝑꝑ rōnem
dictam. nam secundũ quandam humanam equitatem ministri
vsura℟ ad alio℟ tm̃ vtilitatẽ/excusari vident̃ a debito restōnis:
veritas tamen iustitie preferenda est huic humanitati. magis tñ
tenetur ad restōnem dominus ꝗ̈ minister.
Ingrediendo autem expositionem versuum ordine quo numerantur occurrit primo iussio: hoc est precipiens fieri actionem
iniustam. Iubens enim habet rationem principalis cause mouen
tis suo imperio ad patrandam actionem iniustam: & ideo tene
tur ad restitutionem.
Consilium/hoc est dans consilium efficax ad perpetrandam
actionem iniustam, causa est directe mouens suo consilio ad
illam: & ideo tenetur ad restitutionem. Notanter autem dixi
efficax: quia si consiliũ non peruenit ad hoc ꝙ sit causa rapine,
non tenetur qui dedit consilium iniquitatis ad restitutionẽ: ꝗ̈uis
peccauerit mortaliter.
Consensus: hoc est ille qui suo consensu causat aut concausat
actionem iniustam. Vbi nota ꝙ de consensu oportet distingue
re inter consensum qui est causa / & inter consensum qui solum
modo est cōsensus & non causa. verbigratia. tractant aliqui de
bello iniusto, requiruntur hi ad quos spectat/consentiunt. Horũ
consensus non solum est consensus sed causa belli iniusti: quia
ex horum consensu pendebat negocium. Audiunt pleri alij
huiusmodi negocium/placet eis/consentiunt/dicunt fiat. Horũ
consensus est solummodo consensus/& non causa belli iniusti:
quum ex ipsis voluntas volentium bellum iniustum facere/ nō
pendeat nō mutetur &c.
Attende ergo si consensus fuit causa
seu concausa actionis iniuste. Et si fuerit causa seu concausa/
scito ex tali consensu teneri ad restitutionem ex hocipso ꝙ fuit
vere causa iniuste acceptionis. Et hinc habere potes ꝙ si in com
munitate aliqua/plura vota vincunt, & dum dantur vota aper
ta aliquis ex vltimis videns vnita vota precedentium iam vicisse / & videns ꝙ suum votum in contrarium nihil prodesset/
consentit ob aliquem humanũ respectum iniusto facinori, peccat quidem mortaliter (quia consentit iniquitati) non tenetur tamen ad restitutionẽ: quia consensus eius nec est causa nec con
causa. Secus autem est de precedentibus: quia licet preuideant
|
subsequentes consensum daturos / non propterea consensus eorũ
a causarum numero excluditur. tum quia consensus omnes an
tecedentes sunt & tendunt vere ad integrandam causam. tum
quia in instanti homo mutatur/ & propterea possent subsequen
tes dissentire: quorum nullum locum habet in primo casu. Et
hinc fit vt si indigno scđm deum/canonice tamen electo alij cō
sentiant, peccent quidem mortaliter/ non tamen tenentur in con
scientia de damnis spiritualibus & temporalibus subsequentibus: quia consensus eorum non est causa ꝙ eligatur, sed consen
sus concurrens vt consensus tantum. nisi consensus eorum esset
concausa vt confirmaretur: quod tunc nō habet locum quando
scitur ꝙ electio omnino erat confirmanda. Et sic de similibus.
Palpo: hoc est laudator criminis sub specie boni: puta quia
sic oportet domare stultos &c. Sed hic etiam opus est discretio
ne an adulatio sit causa acceptionis iniuste an non: si. n. pura est
adulatio/non tenetur ad restitutionem, ꝗ̈uis peccet mortaliter.
si vero est non solum adulatio letificatiua sed causatiua iniuste
actionis, tenetur ad restitutionem adulator.
Recursus: hoc est receptator refugiũ iniuste agentis. Est. n.
huiusmodi complexus causa iniuste actionis: & anteꝗ̈ fiat/tanꝗ̈
prebens seu adiuuans securitatem iniuste agendi/ac tanꝗ̈ conser
uans hominem in perseuerando ad iniustas actiones: & postꝗ̈
facta est/ tanꝗ̈ saluans illam quasi proprius locus eius / & breuiter sicut patronus iniquitatis patrocinium illi prestans. Et propterea ad restitutionem tenetur.
Participans: hoc est qui particeps est criminis/siue vt socius/
siue vt mediator/siue vt explorator/ & vniuersaliter quomodo
libet particeps est criminis illius iniuste actionis. Particeps. n.
quicũ si sic est ꝑticeps criminis vt sit etiā cā seu concā iniuste
actionis, tenetur ad restōnem rōne ipsius actionis. De participe
aũt rei accepte dicet̃ in fra in secunda radice restōnum: nũc. n.
de debito restituendi rōne actionis tractatur.
Mutus: hoc est qui potest & tenetur loqui consulendo/reprehendendo/precipiendo &c. & tamen tacet. Talis enim quia est
causa/non directe seu positiue sed indirecte et priuatiue iniuste
acceptionis (sicut incuria seu somnus naucleri est causa submersionis nauis) ideo tenetur ad restitutionem. Notanter autẽ
dixi qui potest & tenetur: quia licet aliquis possit, si tamen non
tenetur/computatur extra causas actionis sequẽtis. ad priuatiuā
enim causam iniuste actionis exigitur ꝙ debeat seu teneatur
impedire: alioquin non ei imputatur. vt patet ex hoc ꝙ deus pōt
quidem obuiare cuilibet peccato hominis, quia tamẽ non tenet̃/
non ei imputatur peccatum aliquod nostrum. Qui ergo potest
& debet precipere aut consulere & tacet, quia non impedit iniquam actionem quam tenetur & potest impedire / causa est
illius: ac per hoc tenetur ad restōnem. Et ne vageris querendo
quis est qui tenetur, scito illos solos esse quibus ex officio incumbit precipere/consulere &c. & idem intellige in duobus
sequentibus.
Non obstans: hoc est non prebens auxilium impeditiuum
actionis iniuste/si tamen potest & tenet̃. quia sic esset indirecte
priuatiua causa inique actionis. Et propterea domini temporales
qui non obstant latrocinijs crebre scentibus in terris suis/ tenent̃
ad restōnem damnum passis: quia possunt & tenentur ad hoc
ex officio: quia sunt custodes iusti.
Non manifestans: hoc est non manifestans inuasorem vel
tunc vel post factum, ita ꝙ non manifestatio sit causa vel iniuste actionis vel iniuste detentionis. Et hoc tunc tantum est
quando aliquis potest & debet manifestare: alioquin non esset
causa iniuste actionis vel detentionis. Et propterea testis non
manifestans quod potest, quia ex officio ei incumbit/tenetur ad
restitutionem eius damni quod patitur alter ex ipsius non mani
festatione. Et sic de similibus.
Aduerte ꝙ in his tribus immediate precedentibus capitibus
(scilicet mutus/non obstans/non manifestans) ꝗ̈uis verum sit
regulariter/ꝙ soli illi quibus ex officio incumbit loqui / obstare
aut manifestare/comprehendantur, verũ tñ quo est comprehendi il los qui ex occurrenti articulo necessitatis vrgentis/mani
feste tenentur & possunt abs suo damno & periculo: vt siꝗs
sciat inuasurum aliquem domũ alterius & rapturum seu fura
turum/& nisi ipse presignificet sequetur furtum / & pōt abs
periculo & damno prouidere, reus est furti: sicut reus esset
homicidij/si eodem modo sciret homicidium futurũ/ & posset
prouidere & non curaret. Et quia est causa iniuste actionis ꝗ̈uis
indirecte/ad restitutionem tenetur.
Hec ergo decem personarum genera teneri ad restōnem intellige cum duplici adiectione. Prima est si effectus est subsequu
tus, hoc est iniusta actio inferens damnum proximo. Nam si
actio iniusta non est subsequuta/aut si esset subsequuta non tñ
damnificasset proximum, nullus tenetur ad restōnem: quia restō
non est necessaria nisi vt alterius damnum recompensetur, ac
per hoc vbi nullum fuit damnũ/nulla est opus restōne. Secũda
est/ꝙ quilibet supradictorum tenetur ad restōnem in solidum,
hoc est ad restituendum totum damnum quod causauit seu
concausauit: quia fuit cā actionis que intulit totũ illud damnũ.
ꝗ̈uis. n. non fuerit solus in causando/ fuit tñ concā totius actionis
que damnum illud intulit. Et hec quo ad primam restōnum ra
dicem (scilicet actionem iniustam) pro nunc sufficiant ad
discernendũ ex hac radice quis teneatur ad restituendum.
¶ Secunda vero radix restōnum est res accepta. & iuxta hanc
ponitur generalis regula / ꝙ quilibet habens rem alienam tenet̃
eam restituere. Et in promptu causa est: quia res illa non est
ipsius sed alterius: ac per hoc nō detinenda sed danda illi cuius
est. Si. n. non redderetur illi / minus haberet de suo & damnũ
pateretur: quod constat esse iniquum.
Aduerte circa hanc regulam/ꝙ res aliena dupliciter hr̃i pōt:
scilicet vel bona vel mala fide. & rursus vel in seipsa/ vel in ali
qua re seu effectu loco illius rei: puta quia habetur illius preciũ,
vel habetur res propria conseruata que consumpta fuisset nisi
affuisset vsus rei aliene. Et si quidem mala fide res aliena habea
tur quomodolibet habeatur/tenetur restituere. Si aũt bona fide
habeatur in seipsa / tenetur eam restituere: quia aliena est. Et
hinc fit vt qui bona fide emit rem alienam quam putabat esse
vendentis/teneatur restituere eā domino rei abs precio aliquo:
quia restitutio illa oritur ex re aliena/& nō ex culpa acceptionis.
Si autem bona fide hr̃ non in seipsa/sed in suo vel precio vel
effectu vel quocũ alio simili aut quasi simili mō, tenetur restituere id in quo factus est ex re illa locupletior/ & non plus: &
si in nullo factus est locupletior/ad nullā tenet̃ restōnẽ. Et hinc
primo fit / vt siquis bona fide rẽ alienā sibi dono datā vendidit,
teneat̃ restituere dño rei preciũ: quia factus est ex re aliena locupletior in illo precio. Fit secundo vt si ipse emisset & vendidisset
abs lucro eandẽ rem/ad nullā restōnem ipse teneret̃, sed solus
ille apud quẽ res est: quia aliena est/& alter non est ex ea factus
locupletior. Tertio vt siꝗs bona fide inuitatus ad cenā de alieno
vitulo comedit, si omnino consuetus sumptus in domo sua cene
proprie currit/non tenetur ad restōnem: quia non est factus ex
vsu rei aliene locupletior. Si vero propter conuiuium pepercit
sumptui quem fecisset pro cena propria, tenetur ad restituendũ
non quantum valent comesta in conuiuio/ sed quantum factus
est ex rei aliene vsu locupletior.
Et hec ideo sint specialiter
dicta, vt ex his similia scias dijudicare de vsu aliene vestis / aut
cuiuscun alterius rei aliene quando bona fide actum est. aduertendo ꝙ nulla est quo ad restitutionem differentia inter rem
alienam & fructus rei aliene: quia fructus ipse est res aliena/si
fructus est rei aliene: secus autem si esset fructus industrie ex
re aliena.
Ex his regulis & exemplis reliqua omnia iudicari posse puto
de restitutione ex parte rei consurgente: sicut ex antedictis potest
iudicari de restitutione ex parte actionis iniuste consurgente/&
sciri quis tenetur ad restituendum.
Quando vero aliquis tene
tur ad restituendum ex parte vtrius/scilicet actionis iniuste &
rei accepte (vt quum is qui iniuste accepit habet rem apud se
vel precium eius) non oportet occupare librum: quia ex simplicibus consurgunt composita: & applicando dicta de vtra
restitutionis radice & regulas earum / facillimum est nosse
hoc compositum, scilicet obligatum ad restituendum ex vtra
vel altera radice.
Caput Secundum/quid restituendum est. Vbi distingue
de rebus vel damnis restituendis. & scito ꝙ si res
aliena extat/illa restituenda regulariter est: si vero non extat/aut
ex aliquo singulari casu occurrente non potest reddi, restituẽdũ
est equiualens. Damna vero vite/membrorum/sanitatis/libertatis/honoris/fame/iurium/fructuum/seminum/damni emergentis vel lucri cessantis/& similium, restituenda sunt vt possibile est in bonis aliquibus loco damnorum/ita vt boni viri arbitrio satisfactũ reputetur quantũ ad quid pro quo: de quātitate. n.
nunc nunc dicetur.
Caput Ergo tertium/quantum est restituendum. constat
oportere restitui equale.
¶
Vt aũt discernat̃ & ꝑueniat̃ ad restituendũ equale/oportet
distinguere de certa vel incerta quātitate rei seu damni. Si nā
quātitas rei seu damni est certa, opus est vt tantundẽ restituat̃
quantũ ablatum/seu in quanto damnificatus quis est. Si vero
incerta est quantitas (vt cōtingit in damnis iniuriarũ/ꝑcussionum/iurium pendentiũ/seminũ/lucri cessantis / & similium)
restituendum est tantum quantum vir bonus arbitrabitur
cōsideratis singularibus negocij / temporis / loci / ꝑsona℟ &c.
|
Debet autem vir bonus arbitrari tantum quantum ad equiualens exigitur si fieri potest: quod si fieri nequit/conetur appropin
quare ad equale quantum fieri potest.
Caput quartũ/cui restituẽdum est. Distingue de cā restō
nis/an sit acceptio iniusta / an solum res accepta.
Nam si ex sola re aliena consurgit restitutio / reddenda est regulariter domino rei. & appellatione domini intellige illum cui
debetur: siue perseuerauerit dominium apud eum siue translatum sit, siue sit verus dominus siue dispensator / vt prelatus ecclesiasticus. Dixi autem regulariter: quia in aliquo casu (puta si
prelatus est dilapidator rerum ecclesie/ & experientia teste dilapidabit etiam hec) non ei sed illi ecclesie que est vera domina
restitutio in foro conscientie fieri potest & debet, conuertendo
restituendas res in vtilitatem illius ecclesie/habito (si fieri commode potest) vt seruetur etiam omnis iustitie modus/consensu
superioris. Simile autem est iudicium in casibus in quibus do
mino rei fieri restitutio non potest ꝑꝑ aliquod aliud accidens:
puta quia est omnino ignotus. debet enim restitui tũc christo/
qui est heres vniuersorum.
¶
Si autem restitutio consurgit ex acceptione iniusta / discernendum est an acceptio illa iniusta fuerit ex datione prohibitæ
(ita ꝙ non solum obligatus ad restituendum accepit iniuste,
sed etiā ille qui donauit/donatione iniqua dedit) ita ꝙ ipsa datio
fuerit mala: vt quum datur pecunia pro corrumpendo iudice/
vel ingressu monasterij/vel quocun spirituali/ & breuiter qñ
ĩpsum dare est prohibitum. Quia in huiusmodi casibus restitutio facienda est, sed non illi ꝗ male dedit/sed ecclesie in cuius
iniuriam datũ est/ & eadem ratione homini in cuius iniuriam
corruptus est iudex/aut christo heredi vniuersorum. Si vero
sola interuenit acceptio iniusta / restitui debet damnificato ex
illa acceptione iniusta. Ita ꝙ due conditiones oportet ꝙ simul
concurrant. Prima ꝙ ille damnum habeat: alioquin nulla esset
|
restituendi eidem ratio. Secunda ꝙ damnum passus fuerit ex
illa acceptione iniusta: alioquin etiam si damnum haberet / sed
non illatum ex illa iniusta acceptione, non esset illi ab hoc restitutio facienda. Vt patet quũ quis furatus esset a mercatore aliquod pignus: tunc enim licet damnum sit duorum/ scilicet domini pignoris & mercatoris qui tenebat pignus, fur tamen tene
tur restituere non domino sed mercatori: quia actio furti merca
torem damnificauit/qui tenetur domino de pignore reddendo.
Ita ꝙ in huiusmodi restitutione persona cui debet restitui / nō
ex dominio rei sed ex damnificatione sibi illata discernitur &
definitur. Et ratio est: quia ipsius interest saltem custodire seu
reddere rem illam domino si non est sua. Et hoc intantum iura
exigunt/vt etiam predo in possessione tuendus sit: quia preda etsi
on est predonis simpliciter / est tamen ipsius ad custodiendũ
vt reddatur domino: tenetur enim ipse reddere. Veruntamen
quando sine scandalo potest publice vel secrete res reddi domino sine alterius iniuria damno vel periculo reali/hoc est quo ad
rem, potest in foro conscientie restitui domino/tanꝗ̈ exequẽdo
ius naturale dormiente iure scripto: vt si restituenda sit ablata
res aliena deposita apud suspectum depositarium / aut ablata a
fure aut latrone aut vsurario qui nō creduntur vnꝗ̈ restituturi,
potest restitui vero domino/ cum illo salis grano ꝙ prouideatur ne iterato contingat fieri restitutionem si quando venerint illi occupatores ad penitentiam.
¶
Quacun autem ex causa contingat restituere alicui mortuo/ignoto vel absenti, seruandum hoc est ꝙ mortuo succedit
heres: ignoto vero post exactam diligentiam ad cognoscendũ
succedit christus: de quo scriptum est ꝙ heres est vniuersorũ.
Absenti autem si fideliter & facile mitti potest/mitti debet, vel
saltẽ significari vt disponat de tali re sibi debita in tali loco. nisi
forte res tam parua sit / & absentia tam a remotis, vt arbitrio
boni viri censeatur ratum habendũ a domino si sciret/ ꝙ detur
|
christo pro salute domini. Verum quādo res mittenda esset non
sine sumptibus, debet mitti sumptibus eius qui iniuste accepit:
quoniam ipse semper fuit in mora & in causa iniqua ꝙ dominus rei non potuit vti re sua anteꝗ̈ perueniretur ad hunc articu
lum necessitatis vt oporteat illi mitti.
Caput Quintum/vbi restitutio est facienda. Discerne
si restitutio cōsurgit ex sola re aliena, restitutio est
exercenda vbi res illa aliena habetur: vt possessor bone fidei ex
restōnis opere iusto non reportet dānũ, quũ non fuerit in culpa.
Si vero restō consurgit ex actione iniusta, restituendũ est vbi
acceptio iniusta patrata est/si locus congruit restōni: vt sic restituatur in pristinũ statum in quo inuenta est tam res accepta ꝗ̈
possessio domini. Si vero locus ille restōni non congruit, restituendum est vbi est dominus/seu illic quo tunc dñs translatu
rus rem suam erat: & breuiter debet dñs seruari indemnis/&
grauari occupator qui semper fuit in mora.
Caput Sextum/quando restitutio fieri debet. Certum est
oportere fieri statim: quia restituere licet pertineat
ad preceptum affirmatiuum obligans pro loco & tẽpore, hẽt tñ
annexũ preceptũ negatiuũ/ scilicet non detinebis alienum inuito
dño: negatiuũ aũt preceptũ obligat semꝑ & ad semꝑ: & ꝑꝑea
statim oportet restituere. Quod intellige cũ grano salis: hoc est
ꝙ quantũ ad p̃parationem animi statim hñdus est animus non
detinẽdi alienũ inuito dño/sed paratus restituere cui quod suũ
est, quantũ vero ad exequutionẽ restōnis tꝑe cōgruo reddere.
non. n. oportet surgere media nocte ad restituendum, sed cum
prudentia actum restituendi exercere seruando congruas circũstantias loci/temporis &c.
¶
Aduerte hoc in loco, vt quum de restitutione iudicas/habeas
semper pre oculis preceptũ negatiuũ/ scilicet nō detinebis alienũ
inuito dño: quoniā hinc videbis ꝙ sola aut voluntas domini aut
ignorantia aut impotentia excusat a statim restituendo. Volũtas
|
quidem domini sicut excusaret totaliter a restitutione si donaret
debitori libere/ita excusat a nunc restituendo si consentit dilatio
ni: tunc enim constat alienum detineri non inuito sed consentiẽte
domino ad tantum tempus. Ignorantia quo siue facti siue
iuris (que tamen rationabiliter excusat talem hominem) ꝗ̈diu
manet sicut excusat a restituendo ita excusat a tempore restituendi. Impotentia autem si vere est impotentia nunc restituendi / excusat a statim restituendo: quia reddit detentionem
alieni inuito domino inuoluntariam: tunc enim voluntas restituendi parata sufficit coram deo/ & sufficere debet bominibus
velint nolint. Est autem vere impotens ad restituendũ statim/
non solum constitutus in extrema necessitate, sed etiā cōstitutus
in necessitatis articulo tali ꝙ magnũ damnũ bonorũ propriorũ
incurreret ex pñti restōne alienorũ/quod magnũ damnũ vitaretur ex dilatione nō damnosa illi cui restituẽdũ est: nam impotens non solũ dr̃ ꝗ nō pōt omnino/sed qui vix pōt. In hmōi aũt
humanis vix posse/est cũ magno suo damno posse. Et hoc qñ
restituere quis tenetur ex sola aliena re/& nō ex iniusta acceptio
ne propria: impium quippe videtur, vt is qui sine culpa est/damnificetur in suis ex restitutione alieni. Quando vero aliquis ex
propria iniquitate tenetur ad restituendum, quia seipsum posuit
in tali casu sibi damnoso/sibi imputet: multum tñ equitati inniti
videtur dilatio restōnis etiam in hoc ad tantũ damnũ euitandũ.
Notanter vero dixi damnum magnum propriorum: quia si
damnum magnum esset non in proprijs / sed quia magna sunt
que restituenda sunt, non excusaretur a statim: quia damnum
hoc non est in proprijs / sed in carere alienis. Et similiter si
damnum magnum est lucri cessantis: puta quia si restituit
non potest amplius lucrari: hoc enim non est damnum in proprijs, sed in non posse vti alieno. Notanter quo dixi ex dilatiōe
non damnosa illi cui restituendum est: quia si dilatio esset damnosa illi cui debet fieri restitutio, oporteret aut statim restituere
|
aut illum seruare indemnem. Est rursus vere impotens pro
tunc/qui non potest tunc sine fame sue detrimento tunc restituere, quia non vult occultum peccatum detegere / sed expectas
personam idoneam qua mediante secreta fiat restitutio: quoniā
non tenetur incurrere damnum in rebus superioris ordinis
(qualis est fama) ob vinculum ad statim restituendum.
Et ne preceptum hoc de statim restituendo/confitentes & con
fessores reos simul inuoluat, non sunt absoluendi penitentes
anteꝗ̈ cum effectu restituant / si in alia confessione absoluti ne/
glexerunt restituere. dicentibus enim/hac vice pater restituam
vere &c. responderi debet. credo tibi: & propterea modo in illa
bona dispositione vade ad restituendum / & postea absolueris.
Debet enim confessor credere penitenti pro se & contra se: sed
tamen cum hoc debet etiam cauere ne mora pariat delictum/
sicut alias peperit.
Caput Septimum qũo est restituendũ. Modus restituẽdi
hẽt difficultatẽ vnā vłem, multas aũt in ꝗbusdā
particularibus: scilicet incertis/occultis/priuilegiatis / fama / &
bonis anime.
Cōis. n. qō est an sufficiat restituere rogando sibi
remitti a creditore/subsequẽte remissione. Dubitāt. n. de hoc ꝗdā
pro eo ꝙ nō videt̃ oĩno libera remissio illius qui si rẽ haberet nō
donaret. Oportet aũt in casibus istis nō respicere ad presumptio
nes/sed ad veritatẽ animi illius qui remittit. Si. n. in veritate &
ex corde intendit remittere (quod si ipse affirmat / credendum
est: quum solus ipse possit esse certus testis sui cordis) proculdubio tutus est in foro conscientie ille cui remissio facta est: siue
interuenerit ipsius rei oblatio/siue solum verbalis oblatio (hoc
est paratus sum reddere) siue sole preces / hoc est rogo vt remittas, siue interueniant intercessores, & breuiter quomodocũ
ad liberam ex corde remissionem veniatur: quia inde pendet
totum negocium. Et hoc intellige si ille potest ad libitum dona
re: vtpote verus dominus debiti sibi restituendi.
Et scito ꝙ qñ
|
pauper obligatur ad restituendum diuiti / expedit non offerre
diuiti rem restituendum/sed rogare & interponere intercessores
ad remittendum, ne allectus ex presentia rei durior sit ad remittendum: facilius. n. remittimus non habita ꝗ̈ possessa. Sed hoc
non obstat libertati remissionis, sed prodest ad tollendam tentationem inhumanitatis.
¶ Ad particularia vero descedendo/de restitutione incertorum
difficultas mouetur an per se vel alium &c. Veritas tamen est
ꝙ tutius homo per seipsum restituit christo. Potest tamen per
fide dignam personam restituere confidendo ꝙ melius dabit indigentibus &c. Occulta quo, occultando persone crimen ꝑ
se vel alium fide dignum reddenda sunt. Priuilegiata autem/
hoc est ea de quibus lex statuit / quomodo restituenda sunt
(vt quum publici vsurarij restitutio agenda est) iuxta ca. ꝗ̈ꝗ̈
de vsu. in sexto seruanda est lex.
Famam falso ablatam tenetur restituere dicendo se falsum
dixisse. Si autem non falso ablata est / debet restitui dicendo se
iniuste infamasse. Esto tamen hic prudens: quia si coram populo aut vulgaribus restō hec secunda facienda est / debet sic
fieri. Sed si coram sapientibus tantum/ista restō esset cōfirmatio
infamie: quia intelligentes penetrant ꝙ licet male & iniuste/
verum tamen dixit detrahendo.
De bonis aũt anime / si pertinent ad partem intellectiuam, vt
siquis damnificauit aliquem docendo falsa / tenetur restituere
docendo vera/vel saltẽ significādo illi ꝙ falsa sunt que docuit.
Si aũt ꝑtinent ad partem affectiuā (vt sunt illa que ad mores
spectant, que non pñt ab inuito tolli / nec ab altero pñt restitui)
tenetur dare operam ad reducendũ eundem ad bonos mores si
pōt, vel saltẽ or̃onibus/ieiunijs/elemosynis iuuare illũ vt resipiscat. Et hec ꝓprie hñt locum quando dānificatio in huiusmodi
bonis anime fuit per se: qm̃ si fuit ꝑ accñs (puta quia doctor
putauit se vera dicere: & lasciuus sociũ prouocauit ad similes
|
libidines/non vt illi noceret, sed delectationis / libidinis & hmōi
causa) satisfaciendum est magis deo ꝗ̈ hominibus: vt experien
tia testatur penitentium: satisfacere. n. intelligitur vtri ex hoc
ꝙ vere penitens est. & plus edificat penitentia ꝗ̈ leserat petulan
tia: vt in maria magdalena & alijs similibus videmus.
Caput Octauum/quo ordine restituendum est. Nullus
est ordo in restitutione necessarius/si potest omni/
bus restitui. Sed vbi facultates ad restituendum non suppetunt
vt omnibus satisfiat, seruandus est ordo iste vt certa prius resti
tuant̃ ꝗ̈ incerta: quia illa possunt abs humano damno omitti/
certa aũt non. constat. n. omnia restituenda/ ad humana damna
restauranda ordinari. Et hinc habere potes ꝗ̈ grauis sit eorum
error qui quum omnia restituere nequeant, componere querunt
pro incertis cũ prelatis ecclesie/quasi propriũ decetero possessuri
quantum equiualet incertis restituendis, & sic certos creditores
eludere. His quippe dicendum est. nolite errare / deus non irridetur. Nisi incerta extarent in sua adhuc specie: puta quia inuen
tus aut furto sublatus calix adhuc extat/& non potest inueniri
dominus. Nam in tali casu/reddendo prius christo rem ecclesie
seu pauperum nulli fit iniuria creditori certo: quia debitor non
tenetur creditoribus satisfacere de re aliena: constat autem rem
illam in tali casu nunꝗ̈ fuisse suam/ sed adhuc perseuerare alienam: & propterea idem est de illius restitutione iudicium, vt
nunc nunc de similibus certis subiungetur.
¶
Inter certa igitur prius restituenda sunt que adhuc in sua spẽ
extant & aliena sunt: qualia sunt deposite res / & similiter res
furto aut rapina occupate. quia res huiusmodi non computant̃
inter bona restituentis, vtpote quarum dominium nunꝗ̈ fuit in
eum translatum: & ideo res ipse ante omnia restituende sunt
dominis. Similiter etiam si res empte & possesse sed non solute/
adhuc in sua specie extant, reddende sunt illi a quo empte sunt:
quoniam licet translatum fuerit dominium in eum qui emit,
|
subiecta tamẽ obligationi ipsamet res manet quous soluta est:
& ꝑꝑea tanꝗ̈ non fuerit inter bona restituentis computāda est.
Postꝗ̈ autem res extantes aliene simpliciter vel propter pendentem solutionem ipsarum restitute sunt, seruanda videntur
statuta municipalia si extant & iniqua non sunt/circa restituẽdi
ordinem in huiusmodi: vt in multis locis dicuntur esse circa
numularios qui decoxerunt. Si vero nullum extat statutum/ius
ciuile seruandum videtur. & vbi diuersitas opinionum occurrit/tutior pars eligatur si vera nescitur.
Esto ergo cautus in huius iudicio / interrogando si ibi extant
statuta aliqua de hoc: & si nescis consule peritos an iustificata
sint. Si nan contra supradicta pugnarent/ tuta nō viderentur.
nisi forte circa vltimum dictorum aliter disponerent: quia pro
communi bono creditorum certorum quos oportet aliquid perdere de suo, tolerabile videtur / vt res empte ac possesse extantes
licet nō solute inter bona debitoris cōputarentur sicut alia: quia
hoc etiam pro communi bono ciuitatis videtur, & non contra
ius naturale / sed ciuile. Sed ꝙ res extantes aliene in veritate &
indubie / computarentur promiscue sicut alia debitoris bona,
contra naturale ius est/quo aliena bona tuenda non occupanda
non minuenda sunt vt alteri benefiat.
¶
Circa questionem vero illam / an quum bona vsurarij non
sufficiunt ad satisfaciendũ debitis licite contractis (puta emptio
nis/conductionis/mutui honesti/& similium) & vsuris, prius
satisfaciendum sit debitis licite contractis & de residuo vsuris
quantum potest / an econtrario. Naturalis ratio dictat ꝙ restituenda sunt integre debita licite contracta / si due adsint conditiones. Prima est ꝙ res vsurarie non extent in propria specie/vt
si extent pignora per vsuram acquisita. Nam quia huiusmodi
res sunt aliene (hoc est domini pignoris) debent hec prius
restitui dominis reddentibus quod mutuo acceperant super illis
pignoribus / & postea restitui debita licitorum contractuum:
|
hoc enim patet sic oportere fieri ex superius habita regula / ꝙ
res extantes aliene debent ante omnia restitui dominis earum.
Secunda conditio est / si ex huiusmodi contractibus licitis non
est factus pauperior ad reddenda priora vsurarum debita: vt
contingeret in dote promissa/& in conductionibus in fructuosis/
& similibus: quia huiusmodi contractus superuenientes vsurarijs debitis non debent tollere aut impedire ius illorum quibus
debent vsure restitui: constat autem ꝙ ius illorum tolleretur ex
huiusmodi superuenientibus contractibus/eoipso ꝙ ex illis contrahens redditur impotens aut magis impotens ad restituendũ
vsuras: quia in restituendo hec id quod debebatur pro vsuris/
oporteret dari pro istis contractibus. Non sic autem est in contractibus mutui/emptionis / & huiusmodi, ex quibus nihil fit
quo minus vsure possint restitui vt prius. nā ex mutuo accreuit
in bonis tantum quantum accepit mutuo, & si emit/res empta
accreuit: & sic restituendo mutuum & soluendo rem emptā/
non fit pauperior ad restituendum.
Ratio autem quare regulariter prius restituenda sunt debita
ex licitis contractibus ꝗ̈ vsure est: quia non sunt accipienda alie
na inuito domino vt restituantur alias male accepta aliena: si
autem debita ex licitis contractibus non redderentur, eoipso ꝙ
inciperent detineri inuito domino / acciperentur aliena inuito
domino/que vs in illam horam accepta & possessa erant volente & expectante domino.
Et si instetur ꝙ si ista ratio efficax est/ concluderet etiam ꝙ quando esset factus ad restituendum pauperior ex licito contractu/adhuc prius restituenda sunt
debita ex licito contractu ꝗ̈ vsure: quia tunc si debita ex licito
contractu non redduntur / incipit detineri alienum inuito domino. Soluitur hec instantia / intelligendo ꝙ in tali casu quo ex
contractu debiti liciti factus est ad restituendum priores vsuras
pauperior, non incipit detineri alienum inuito domino: sed
incipit detrahi ex debito talis contractus tantum quantum
|
damnificauit talis contractus preexistentia debita ex reddendis
vsuris. Non enim diximus ꝙ prius restitui debent omnes
vsure ꝗ̈ aliquid debitum ex tali contractu licito: sed ꝙ debitum ex contractu licito superueniente debito vsurarum / pro
quanto fecit pauperiorem ad restituendum vsuras pro tanto
non debet preponi debito vsurarum, pro quanto autem non
damnificauit / debet preponi debito vsurarum: alioquin acci
peretur alienum inuito domino / eoipso ꝙ inciperet detineri inuito domino.
Quia vero Restitutionis casus infiniti sunt/& innu
mere accidunt questiones an oporteat restituere an non, reducendum ad mentem duxi vt confessor qui
iudicare debet/habeat ante oculos mentis duas restitutionis radices ex quibus consurgit omnis necessitas restitutionis / vt ad
illas semper examinet an sit restituendum. Sunt due he radices/
acceptio & res. Omnis nan restitutio consurgit aut ex acceptione (puta quia accepit mutuo / deposito / conducto /
pignore/furto/repina/ fraude/combustione / excidio / & similibus) aut ex re: puta quia res aliena est apud eum in seipsa vel in suo effectu / fructu seu equiualente. Aut ex vtra
scilicet acceptione & re simul: vt quia & accepit & habet
rem alienam.
¶
Et scito ꝙ seclusis licitis contractibus / acceptio obligans ad
restitutionem est duplex. Quedam iniusta proprie (hoc est
secundum propriam rationem iniustitie) quia scilicet damnificans proximum: vt acceptio furtiua/raptiua/ vsuraria/fraudis
lenta/violenta tam absolute ꝗ̈ mixtum inuoluntarium inducẽs
(vt meretricum blande valde extorsiones supra debitam mer
cedem/& cupida attractio quasi compellens ad ludendum. est
siquidem omnis similis actio ex suo genere damnificatiua proxi
mi/causans inuoluntariam dationem rei sue: quia non minus
necessitatur ex huiusmodi humanus animus ad dandum sua ꝗ̈
|
ad subeundas vsuras: passiones enim nostre ab extrinseco suasore illate quasi vim faciunt) detractiua / contumeliosa, vexatiua iurium/rerum/proximorum &c. & similes que proximũ
ledunt. Quedam vero est iniusta/ hoc est mala quia acceptio
ipsa prohibita est: vt acceptio simoniaca / vel ad faciendam
iustitiam vel iniustitiam: vt si iudex vendat sententiam aut
testis veritatem.
Vide ergo quando occurrit casus aliquis/si aliqua restitutionis
radix inuenitur an nō. Verbigratia si queritur an meretrix seu
adultera teneatur restituere, considerabis ꝙ licet personis istis
cā accipiendi (.s. concubitus malus) cadat sub prohibitiōe &
sit peccatum/ipsa tamen acceptio non est peccatum: non enim
peccat meretrix accipiendo mercedem, ac propterea non tenetur
ad restituendum ratione acceptionis: nec ratione rei, quia volũtarie ei data est. si fraudulenter accepisset/ teneretur ratione acceptionis. Similiter videre potes in lucratis ex ludo. nam dato ꝙ
ludere sit peccatum, accipere tamen quod ex ludo euenit abs
fraude/non est peccatum. nisi hoc alicubi esset prohibitum/&
esset in obseruantia: quia tunc acceptio ipsa esset peccatum.
Perspice quo exempla de actionibus iniustis. Si queritur an
impediens proximum a cōsequutione alicuius boni/ teneatur re
stituere, vide si impediuit ius illius aut gratuitum beneficium.
Nam si impediuit ius proximi/tenetur restituere: quia actio im
peditiua terminatur ad iniustum. & propterea tenetur restitue
re ad equalitatem iusti reducendo. Et hinc consurgit ꝙ impediens clericum dignum a consequendo ecclesiasticum beneficium/tenetur ad restituendum: quia impediuit iustum distri
butiuum/quo illi digno erat debitum &c.
Si vero impediuit
gratuitum beneficium (puta donationem/legatum/testamentũ,
procurando ꝙ donator reuocet legatum / testamentum aut donandi voluntatem) non tenetur restituere, ꝗ̈uis mortaliter peccauerit si ex odio fecit: quia actio impeditiua nō terminatur ad
|
iniustum: quia nullum ius adhuc habebat proximus/ volunta
te existente ambulatoria.
Et vt sis capax rationis/considera ꝙ
si testator ipse ex odio reuocet testamentum/ꝗ̈uis peccet morta
liter, nullius tamen ius violat/ad nullam restitutionem tenetur.
Si igitur ipse testator ex odio reuocans non tenetur restituere/
quia nullius ius tollit, multo minus inducens testatorẽ ex odio
tenetur restituere: quum sit causa remotior. Radix ergo non
restituendi est / quia actio non terminatur ad iniustum.
Ex
istis ergo regulis prudens confessor consideret & iudicet, vt non
oporteat scribendo singulos casus/implere libros.
Quāuis
Autem non sint omnes scribendi casus sigilla
tim, quidam tamen qui quasi dubij videntur
tacendi non sunt.
¶
Primus est circa restōnem fame indirecte lese. Verbigratia.
petrus accusatur vel denunciatur de furto a ioanne. & licet
vere petrus fecerit furtum illud, negat tamen affirmando in
iudicio se non fecisse furtum illud: ac per hoc indirecte petrus
facit ioannem mendacem mendacio pernicioso/vt patet. Dubitatur an petrus teneatur ad restitutionem fame ioannis.
Si
respondendo distinguitur de obligatione accusati petri. vel est
obligatus secundum iuris ordinem fateri veritatem vel non: &
rursus vel ioannes potest probare vel non. & dicatur ꝙ in casu
quo non potest ioannes probare / aut in quo petrus non tenetur
confiteri, sibijpsi imputet ioannes suam infamiam: quia non de
buit temere accusare. Si sic inquam dicatur/ aduerte ꝙ erratur.
tum quia non licet maleficium maleficio compensare. tum quia
non agitur nunc de culpa, sed de fama. Vnde supposito ꝙ ioan
nes temere/de vero tamẽ crimine accusasset, si propterea a petro
accusato fuisset percussus / constat ꝙ deberet ei a petro satisfieri
de iniuria & damno. & si pro quia sic est, consequens est ꝙ si
est ab eodem percussus in fama/debet ei restitui fama: quanto
damnum fame maius est damno rerum. Vnde non est atten|
dendum in huiusmodi restitutione si ioānes potest probare vel
non/aut si petrus tenetur confiteri vel non: quoniam hec omnia
per accidens concurrunt ad percussionem ioannis in sua fama.
Dicendum est autem ad casum: ꝙ quia non directe petrus ac
cusatus tollit famā (quia non animo detrahendi ioanni petrus
negat/sed excusandi sui gratia) ideo secundum regulas detractionis materialiter tantum respondendum est. ꝙ si ex hmōi
negatione subsequuta est lesio fame ipsius ioannis (puta quia
inde reputatur mendax perniciose) tenetur petrus restituere illi
famam. Si vero ex hoc ioannes non minus bonus habetur/ sed
creditur ꝙ ille omni quo potest modo se excusat siue vere siue
falso, non tenetur ad restitutionem: quia nō est illi ablata fama
ne secundum rem ne secundum affectum: quia vt dictum
est/non animo detrahendi negauit.
¶
Secundus casus est circa restitutionem etiam fame: an falso
confitens se homicidium aut aliud crimen patrasse/ob dolorem
seu timorem tormẽtorum, teneatur ad restitutionem sue fame.
Si dicitur ꝙ si potius vult mori in illa sua infamia ꝗ̈ experiri
iterum tormenta/que oporteret experiri iterum si postꝗ̈ ratificauit retractaret restituendo sibi famam, non tenetur ad restitutio
nem fame. Aduerte ꝙ erratur: quoniam detinere alienā famā
non restituendo illam, multo grauius est ꝗ̈ detinere es alienũ.
non minus autem tenetur homo ad restituendum sibijpsi iesu
christi membro famam ꝗ̈ alteri: est igitur in peccato detentionis fame ꝗ̈diu illam non restituit. Vnde sicut tormenta non excusant a negatione veritatis necessarie ad salutem, ita nec ab
huiusmodi omissione restitutionis fame membri christi: quum
sit necessarium ad salutem non detinere famam non minus suā
ꝗ̈ proximi a se lesam.
Quia igitur iste infamando seipsum ob
tormenta/peccauit mortaliter/vt patet (quoniam commisit deliberate actum ex suo genere peccati mortalis / detractionem
scilicet falsam) consequens est vt detinendo quo famā quā
|
detrahendo abstulit/peccet mortaliter: ac per hoc sicut tormento
rum metus aut dolor non excusauit detractionem/ita nec excuset detentionem fame. Tenetur igitur restituere sibi christi membro famam.
¶
Tertius casus est de restitutione rerum: an vxor/filia/serua
hominis nihil aliud habentis ꝗ̈ bona aliena seu ad restitutionẽ
obligata, peccet victum sumẽdo & teneatur restituere. Ad hoc
dicitur immiscendo ea que sunt per accidens: ꝙ si persone iste
consumentes hec bona, induunt personas vtiliter gerentes negocium creditorum (puta quia dant operam vt maritus / pater/
dominus &c. restituat) vel si tantum operarum suarum im/
pendũt ad bonificandum bona illa/& huiusmodi: aut si sunt
in extrema necessitate/in qua sunt omnia communia, non tenen
tur restituere. Manẽdo autem in casu seclusis his accidentibus/
dicendum est ꝙ non est dubium personas istas que aliena con
sumunt in suo victu / teneri ad restitutionem: quia alienas res
consumunt.
Sed an peccent sic vtendo quasi coacte (quia
oportet vxorem/filias/ & huiusmodi personas sub aliena potestate constitutas vesci his que in mensa sunt, vestiri vestes quas
maritus/pater &c. dat) non facile patet. Crediderim ego has
& similes personas posse abs peccato vti rebus hmōi alienis,
non tanꝗ̈ inuito domino: sed sub rationabili ratihabitionis spe
ꝙ ego innocens vescar/induar, restituturus de meo si habeo aut
si habuero/ tantundem: ita tamen ꝙ si non habeo in presenti
vnde restituere possim/solis necessarijs cũ timore domini vtar.
quia rationabile est vt quis velit alteri quod sibi vellet fieri:
constat autem ꝙ quilibet innocens sub patria potestate / vellet
sibi hoc concedi: igitur rationabile est ꝙ quis hoc velit alteri
in tali articulo constituto. Quumprimum autem persona sui
iuris est / tenetur potius mendicare ꝗ̈ de alieno viuere. Si autẽ
habeo in presenti vnde & possum & volo restituere equiualẽs,
possum etiā non subditus/vti re aliena abs mea culpa accepta:
|
quia hoc non est vti re aliena inuito domino, sed hoc est emere
rem alienam ad vtilitatem potius domini/ qui ex hoc pro quāto
ego vtar nihil perdet. Verum oportet in huiusmodi casibus pro
uidere/vt non eueniat alicui scandalum ex hac mea libertate &
voluntate bona latente.
¶ Quartus casus est de restitutione rerum ex fictione: an fingens se bonum aut pauperem aut oraturum/ teneatur restituere
elemosynaliter sibi collata. Et breuiter distinguendum occurrit/
si fictio talis concurrit per se (hoc est ex intentione) ita ꝙ pro
pterea ille fingat vt habeat elemosynam: aut si concurrit per accidens, hoc est si non propter habendam elemosinam fictio ista
fit/sed propter alium finẽ. Nam si primo modo concurrit fictio,
consequens est vt lucrum hoc fraudulentum sit/& iste simula
tor reus sit fraudulente actionis acquisitiue: & propterea tenetur ad restitutionem/ sicut quilibet alius ex fraude & dolo acquirens. Non est tamen restituendum illi qui elemosynaliter
dedit, sed christi pauperibus / seu operibus talibus qualibus ille
qui dedit putauit se dare: quia ex quo dator elemosyne principaliter dedit christi bonis seruis seu pauperibus / seu pro missis &
orationibus expositis, iam ius quesitum aut quasi quesitum est
christo / qui mercedem reddidit (iuxta illud: qui dederit calicẽ
aque frigide alicui in nomine discipuli / non perdet mercedem
suam) iam non est suum quod dedit christo in nomine discipuli, siue ille sit vere discipulus siue non.
Si vero fingit quis se bonum aut sanctum non ratione
lucri, non tenetur restituere / sed satisfacere deuotioni
elemosynam dantis: quia licet dans decipiatur in opinione
bonitatis ab isto hypocrita, non tamen decipitur ab eodem
quantum ad actionem dandi elemosynam / sed ad hanc ex pro
pria deuotione ducitur.
(hoc est contentio ad facta perueniens ex inordinato animo: vt quũ
propria authoritate vnus alterum inuadit)
peccatum est mortale ex proprio genere:
quia nociua est proximo. Et si ex vtra parte
rixa se tenet (hoc est ꝙ mutuo contra se
pugnant irati) vtrin est peccatum mortale. Si autem altera
pars soli defensioni operam dat, non est ex parte eius rixa.
Aduerte tamen si seruata est moderatio inculpate tutele / &
quantum ad factum & quantum ad animum deliberatum.
passiones nan nisi ad deliberatum consensum vindicte inducant / veniales sunt. & similiter modicus excessus moderate
tutele venialis est.