Lemma
DEcimas

DEcimas

Soluere omittens vbi consuetũ est solui / peccat mortaliter pec cato sacrilegij: quia non reddit debitas res eccle sie cui tenetur reddere de necessitate salutis. constat enim hoc ex suo genere esse peccatum mortale/& sacrilegum, nisi propter imperfectionem actus / vt in alijs contingit. Vbi autem non est consuetum solui decimas, non peccat omittens soluere / salua tamen cura pastoris sui vt habeat vnde viuat honeste / si non habet redditus vnde viueresecundum ꝙ sibi congruit possit: quia ad hoc pro sua rata quilibet ei subditus tenetur / nulla ipsi consuetudine suffragante.
DEfensio

DEfensio

Manualis/illicita dupliciter reddit̃. Primo ex intẽtione: si scilicet animo ledendi offensorem fit. Nam defensio debet esse suo fine contenta, scilicet vt defendat: & preter intentionem defendentis/si aliter non potest defensio fieri nisi ledatur inuasor/debet illum ledere, ita ꝙ lesio sequatur ex | necessaria defensione. Et hinc peccant mortaliter/ qui non curāt seruare illesos inuasores quum possunt aliter defensionem exer/ cere.Secundo ex immoderamine tutele. vim enim vi repelle re licet / sed cum moderamine inculpate tutele. Et intelligitur de immoderamine ex proposito. qui enim putat moderate defen dere/& preter propositum non aduertendo aliqualiter excedit, aut non peccat aut leuiter: quum humana actio in exercitatione exteriori accensa/non omnimode subdatur mensure.
DElectatio

DElectatio

Morosa (hoc est voluntaria delectatio de actu ma lo cogitato sine voluntate exequendi cogitatum actum illum malum) exigit ex duplici capite discretionem: scilicet ex parte consen sus / & ex parte actus de quo est delectatio, qui actus dicitur & est obiectum delectationis.Ex parte siquidem actus obiecti / iuxta naturam actus de quo est delectatio iudicanda est. ita ꝙ si actus de quo quis cogitando delectatur est peccatum mortale (puta adulterium / furtum/homicidium &c.) ipsa quo morosa delectatio est peccatum mortale: & si actus de quo quis cogitando delectatur est peccatum veniale (puta iocari verbis letis / comedere laute &c.) ipsa quo morosa delectatio est peccatum veniale.Ex parte vero persone / iuxta veritatem deliberati consensus iudicanda est. Nam si persona cogitando de actu quantumcun malo delectetur/ non aduertendo ad id de quo delectatur (ita ꝙ si aduerteret non approbaret) non est ibi peccatum mortale/ etiam si per vnum diem sic inaduertenter cogitaret & delectaretur: quia non potest esse mortale peccatum sine rationali consensu, qui in proposito deesset. Si vero aduertere incepit / & preualente impetu concitate passionis non plene aduertit / sed anteꝗ̈ plene aduertat delectatio facit cursum suum, peccatum non mortale | sed veniale interuenit: quia sicut inaduertentia excusat a mor/ tali quia excusat a deliberatione, ita non plena aduertentia excu sat a mortali propter eandem rationem / scilicet quia excusat a deliberatione: sine plena enim aduertentia non habet humana mens vt deliberet. In cuius testimonium excusantur a somno pollutionis surgentes siquid mali eis complacet/donec plene ad uertant ꝗd eis incumbit: quod enim illi patiuntur propter somnum/isti patiuntur propter passionem inuoluntariam. Si autem plene aduertit / & positiue consentit in illam, peccatum iam patet. & similiter si positiue dissentit / virtus iam patet. Sed si positiue nec consentit nec dissentit / & tamen in illa cogitatione delectabili perseuerat, conuincitur consentire ex ipsa continuatione delectationis / non prohibite a voluntatis imperio quando potuit & debuit: quia tunc mens hominis operam dabat actui peccati mortalis quantum est ex parte actus, sed excusabatur a mortali ex eo ꝙ non erat voluntarius. accedente autem tempore quo voluntas potest prohibere mentem a continuatione huius mali actus / tenetur voluntas prohibere: sicut teneretur manum cohibere a prosequutione alicuius actus mali inchoati in somno, alioquin sibi imputaretur/tanꝗ̈ voluntarius. Et vere esset voluntarius negatiue & ex negligentia: quia potuit & de buit prohibere & non prohibuit.
Magna tamen hic opus est discretione / quum de timoratis con scientijs agitur. Discernere siquidem oportet causam quare continuatur illa cogitatio delectabilis. Nam si ex complacentia delectationis illius prouenit ꝙ negligit prohibere continuationem illam, voluntaria fit delectatio & vere morosa/ vt dictum est. Si autem non ex complacentia / sed ex non estimatione commote cogitationis & delectationis negligentia prouenit (puta quia scit voluntatem suam constantem / & considit ꝙ propter huiusmodi commotiones phantasie & con cupiscentie non ruet in consensum malum) peccat quidem: | quia potest & debet conari ad repellendum huiusmodi intima bella & pericula maxima, et quantum in se est implere illud. persequar inimicos meos & non conuertar donec deficiant. Non peccat tamen mortaliter: quia in veritate iste dissentit / vir tualiter saltem. immo putat se non actiue continuare cogitatio/ nem illam delectabilem, sed se pati illam. & tanꝗ̈ tentationẽ non tanꝗ̈ propriam operationem apprehendit illam, ac per hoc confidens de non consensu suo / paruifacit illam cogitationem delectabilem tanꝗ̈ debilem hostem ad sui impugnationem. Vnde negligentia ista non cadit super actu intrinseco volũtatis, scilicet consensu vel dissensu ad velle continuationem talis de lectationis: sed cadit super conatu ad repellendum illam tanꝗ̈ hostem. Et propterea iste non perseuerat in cogitando delectabiliter de illo actu: sed phantasia delectabilis molestando ip̃m perseuerat in illo / formaliter loquendo. Et hec ex parte consen sus sufficiant.
Rursus Ex parte rei de qua est delectatio / discernere oportet quattuor. Primum an delectatio sit de opere cogitato / vel de ipsa cogitatione. Verbi gratia si cogi tatur bellum aliquod cum delectatione, vtro modo contingit delectari. aliqui. n. delectant̃ de operibus cogitatis: puta de homi cidijs/vulneribus/predis/incendijs &c. Et hi sunt ꝗ sunt affecti ad hmōi facinora. Aliqui autẽ delectantur de ipsa cogitatione: delectatur. n. naturaliter anima nostra in cōferendo/& precipue noua aut mira: vt testantur comedie. Testantur & multorum ocia/dum ingrediuntur hortos stultorum. Et sicut diximus de bello cogitato/ita contingit in materia venerea & alijs. quidam enim cogitantes de turpibus/non delectantur de actu cogitato, sed de cogitatione / dũ occurrit aliquis subtilis modus male operandi: ita ꝙ cogitatio illa tanꝗ̈ subtilis aut mira seu noua inhe rens anime parit delectationem. Et hoc videtur accidere p̃cipue curiosis & affectis ad subtiles inuentiones. Aliqui autem de|lectantur de vtro: scilicet de cogitatione & actu cogitato. Et licet difficile alicui videbitur discernere vnde delectatio insur gat: non debet tamen difficile videri / vt discernat quid mouet ipsum ad complacentiam illius delectationis. Nam si sentit se moueri ab opere cogitato/iam habet morose delectationis naturam: si vero a cogitatione noua aut mira aut subtili &c. iam habet ꝙ non est delectatio morosa: quoniam morosa delectatio est de opere malo cogitato.
Secundum. an delectatio sit de ip̃o opere malo cogitato/an de modo operandi concogitato. Verbi gratia occurrit cogitatio de furto vel rapina/& cōcurrunt cogitati multi miri modi rapien di vel furandi. Nam si delectatio sit de furto vel rapina / est morosa. Si vero de miris & similibus modis/non est delectatio morosa: quum modi isti sint admirabiles/& naturaliter delectabiles cogitanti anime.
Tertium est inter cogitatum malum opus simpliciter & ab solute/vel relatum ad cogitantem. Stat enim ꝙ opus esset pecca tum alicui & alteri non. Et hinc discerne tria. Primo ꝙ vidua que delectatur de preteritis actibus coniugij/non peccat mortali ter: quia delectatur de operibus sibi licitis pro tempore quo fuerunt licita. Plus est enim explicite approbare ꝗ̈ delectari: sed con stat ꝙ vidua licite approbat preteritas delectationes: ergo. Peccat tamen venialiter in huiusmodi memoria: quia caret tam necessi tate ꝗ̈ pietate huiusmodi delectatio.Secundo/ꝙ quāuis licite cupiat quis delectari cum aliqua muliere conditionaliter/scilicet si esset vxor sua (quia tale opus tali conditione relatum ad sic cupientem/est licitum) delectatio tamen voluntaria quam iste in presenti acciperet de tali opere cogitato cum illa, esset delectatio morosa: quia presens delectatio non fertur cum conditione, sed de facto hr̃ sine conditione. desideriũ autem est quod cum conditionali fertur super opus. Vnde religiosus etsi non peccat mortaliter/cupiẽdo delectari cũ muliere si esset sua vxor: peccat | tamen mortaliter voluntarie se delectando in actu carnali cogi tato cum illa si esset vxor sua / propter dictam rationem: quia conditio excusat desiderium futuri/sed non delectationem presentem.Tertio/ꝙ vir cogitans de vxore absente & actu con iugij/& voluntarie delectatur de illo, non incidit in morose delectationis crimen: quia de actu sibi licito tunc/ delectatur absolute. ꝗ̈uis peccet venialiter: quia nec necessitas nec pietas suadet sibi talem mentis occupationem.
Quartum est (quod a principio diximus) inter obiectum & obiectum. Nam si opus cogitatum delectans est veniale/de lectatio erit venialis: & si mortale mortalis. Et hinc fit/vt voluntaria delectatio de muliere pulchra visa vel videnda / non nisi veniale peccatum sit: quia videre mulierem pulchram / nō plus ꝗ̈ veniale peccatum est quando peccatum est. Voluntaria autẽ delectatio de muliere pulchra libidinose amplexataseu osculata/ vel amplexanda seu osculāda, peccatum mortale est: quia hmōi amplexus & oscula/peccata mortalia constat esse.
Aduerte demum diligenter pie lector/vt hec que diximus formaliter intelligas: non decet. n. loqui docendo nisi formaliter. Excusamus siquidem multa stando in fra terminos de quibus est sermo, que tamẽ aliunde possent damnari. Verbi gratia dicimus ꝙ memoria delectabilis in vidua excusatur, verum est si nihil aliud adiungatur. sed si adiunxeris ꝙ hinc in vidua insurgunt in cōcupiscibili appetitus aut in carne commotiones, oportet ad regulas de annexis malis aut periculis recurrere. Et simile est de alijs iudicium.
Circa Morosas delectationes notato adhuc tria: scilicet oc casionem/libertatem/& intentionem. Potest siquidem occasio delectationis esse volũtaria & licita: vt quum quis gratia componendi / predicandi / disputandi/consulendi/vel ex audientia confessionum cogitat aliqua vnde delectatio surgit. Vel voluntaria & nō licita: vt quũ quis ex vanis & sensualibus | verbis/dictis aut auditis / vel ex vano visu aut tactu incidit in huiusmodi delectationes. Vel inuolũtaria: vt quum sese offerũt preter intentionẽ hmōi phantasie delectabiles. Hinc. n. fit, vt quũ homo aduertit se hmōi delectabilibus inuolui/& negligẽs est, magis imputetur negligentia illi qui ex occasione volũtaria & illicita ꝗ̈ illi qui ex inuoluntaria / & minime imputetur illi qui ex occasione necessaria aut pia in delectationes hmōi incidit.Inter subiectionem quo corporis vel partis sensualis ad rationẽ/differentia est: ꝙ corporis partes (puta manus & pedes) obediunt seruiliter: hoc est abs libertate. moueo. n. manum quando volo/& versus partem qua volo, nulla exñte in manu libera resistẽtia. Appetitus autem sensualis obedit quidem rōni/ sed politice, hoc est cum libertate resistendi: habet. n. proprium motum ac impetum quo concupiscit aduersus spiritum. Et hinc fit vt non ita imputetur motus delectationis homini sicut imputatur motus manus. & non sit signum sufficiens ad probandũ consensum tacitum sola perseuerantia delectationis post aduertentiam/sicut perseuerantia motus manus sufficit ad conuincen dum consensum aduertentis: nam pars sensualis potest perseuerare ex proprio impetu, quod non habet locum in manu. Vnde similitudo que data estsuꝑius inter cōtinuationẽ motus manus/ & continuationẽ motus delectabilis postꝗ̈ hō plene aduertit, in telligitur quatenus iste motus pendet ex rōne. Ita ꝙ postꝗ̈ homo plene aduertit / & adhuc perseuerat in cogitatione delectabili de opere malo vt sic, conuincitur consentire in delectationem / pro quanto delectationis motus pendet ex ratione / & non absolute.
Intentio deni hominis contuenda est quo tendit. Nā postꝗ̈ plene aduertit, si negligit vt delectetur de illo malo opere/committit formaliter peccatum delectationis morose. Si autem negligit quidem/sed nō vt delectetur de illo malo opere cogitato / sed ex quadam tepiditate seu aliquo hmōi, non incurrit formaliter | delectationem morosam. ac per hoc non peccat mortaliter, nisi exorbitatio fuerit tanta / vt quasi ideo neglexerit vt delectetur. Nam sicut detrahens non intentione detrahendi / non peccat mortaliter / nisi lesio fame fuerit tanta vt quasi intenderit ille detrahere dum non curauit tantam lesionem fame inferre, ita qui negligenter ac per hoc materialiter delectatur de malo opere cogitato non vt delectetur de illo / non peccat mortali/ ter nisi inuolutio fuerit tanta vt redeat in naturam sue forme: vt quasi ideo neglexerit vt delectetur, dum non estimauit tam notabiliter se tali delectabili inuolui. Et hinc habes vnde post plenam aduertentiam multas negligentias excuses a peccato mortali, quia parue sunt: in his precipue qui habitualiter in animo gerunt se potius velle mori ꝗ̈ peccare mortaliter. Si enim contingit hos esse negligentes in huiusmodi cogitationibus delectabilibus, non est eorum negligentia ex affectu ad delectationem de illo malo opere quod cogitatur. Nec detinentur a tali delectabili vt sic, sed magis ab aliqua passione concupiscentie / que sine tali delectabili detineret. Et vt puto nunꝗ̈ aut rarissime sic habituati / in antedictam negligentiam mortalem incidunt. Et hec ita accipiantur ad excusandum / vt non foueant ad negligendum.
DErisio

DErisio

Seu irrisio q̃ verbis aut cachinnis/ sub sannatio que naso rugato/illusio que factis fit, pro quanto quandā despectio nem proximi importat / peccatũ est: quia rōni recte aduersatur/ vt ad hoc paruipẽdatur proximus vt erubescat. Est autem quando veniale pctm̃: vt quum iocose ꝗs parũ aut de paruo deridet̃: parua. n. erubescentia quasi pro nulla reputat̃. Et qñ mortale: vt quũ in iocũ deducit̃ ꝗs, quasi non sit tanti vt debeat estimari. Interuenit siꝗdẽ tũc maxi mus illius cōtemptus, & maior ꝗ̈ in contumelia & detractione: | quia licet contumeliosus deprimat honorẽ & detractor famam, neuter tamen ad tantum persone contemptũ peruenit ad quātũ venit irrisor/pro fatuo aut nihilo habens & haberi volens eum quem irridet/vt erubescat comparere inter homines. Et hoc etiā peccatum graue valde/intellige etiam formaliter: hoc est quādo fit ex intentione irridendi. quod est tanto grauius/quanto de virtute maiore aut persona maior deridetur: vt quum deridet̃ iusti simplicitas/aut persona in exemplum ecclesie posita/&c. Quod si in deum & sanctos fiat, non est simplex irrisio/sed blasphemia: vt patet ex supradictis.
DEsperatio

DEsperatio

Qua quis desperatseu nō sperat consequi futurā bea titudinem, peccatũ mortale est: quia est omissio actus necessarij ad salutem eternam: impossibile est. n. sine spe operari ad tam excelsum premiũ consequendum/sicut sine fide.
DEtractio

DEtractio

Qua quis famam absentis denigrat / peccatum mortale est: quia contra magnum proximi bonũ famā scilicet tendit formaliter sumpta: hoc est ex intentione ledendi famam. siue fiat dicendo verũ siue falsum/siue asserendo siue referendo/siue addendo siue mi nuendo/siue interpretando siue tacendo/ & quouis alio modo. Si vero non formaliter quis detrahat (hoc est non ex intentio ne ledendi famam proximi / sed ex loquacitate aut &c.) non est peccatum mortale, quia non nisi materialiter detrahit. nisi adeo notabiliter inde ledatur fama proximi vt actus redeat in naturam sue forme, dum non curauit cauere a tanta proximi lesione. Similiter peccatum veniale est si detractio sit formalis sed in minimo: quia minimũ quasi pro nihilo accipitur a rōne.Simile autem est iudicium de auditione detractoris: scilicet ꝙ si ex complacentia infamie proximi audit, pctm̃ est mortale. | Et si non malo animo audit, vel peccatum non est: vt si necessi tate aut pietate audit. vel est peccatum veniale: vt si ex leuitate audit. Nisi ipsius auditio famam proximi notabiliter lederet: quod tunc posset contingere/quando auditio eius causa esset au ditionis aliorum vnde notabiliter lederetur fama proximi. In hoc autem & similibus casibus valde per accidens (quoniam & ipse materialiter tantum audit/ & materialiter tantũ causat auditionem aliorum) siste pedem, & noli precipitare sententiā etiam si proximi fama notabiliter fuerit lesa: quoniam si ipsius audientis animus purus fuit/non apparet hmōi negligentia mor talis, cuius malum si aduertisset effugasset.
Ponitur quo triplex casus in quo materialiter (hoc est non malo animo) audire detractionem/potest per accidens esse pec catum mortale. Primus est si audiens potest & debet ex officio vel corrigere detractorem vel obuiare detractioni. Secũdus est/ si audiens pōt & debet obuiare sed ex timore humano omittit. Tertius est si articulus necessitatis alicuius magni mali ex hu/ iusmodi detractione subsequendi/obligat ad obuiandum: quicquid sit illud magnum malum/siue infamie / siue damni in re bus temporalibus/siue vulnerum &c. Tunc. n. audiens tenetur obuiare si potest: ex communi ratione qua quis tenetur pascere fame morientem/& eos qui actualiter opprimuntur subleuare, precipue quum solo verbo resistatur detractionis gladio. Et in his casibus recte rationis iudicio relinquitur determinandum quando/vbi/cui & quomodo resistendum est: quoniam de pre cepti affirmatiui exequutione agitur. & prelati prudentia opus est in primo casu. In secundo vero timor humanus oportet ꝙ sit mortalis si mortale peccatum erit tacere. In tertio quo & necessitas pensanda est qualis sit & resistendi facultas & fructus / & si constat detractionem esse falsam: ne si vera sit dum arguitur in peius emergat / dum vel non falsa vel vera comprobabitur.
Detrahere

Detrahere

Sibijpsi (hoc est infamare seipsum) peccatum est mortale ex suo genere: grauius ꝗ̈ detrahere proximo/quanto magis tenetur diligere famā suam propter deum & commune bonum ꝗ̈ proximi. Nec excusatur a peccato mortali propter metum aut tormenta: quoniam sicut nullus metus nullũ tormentum excusat a vulnera tione aut occisione sui, ita nec ab infamatione sui. Quāuis. n. pati detrimentum fame proprie sit in proprio arbitrio constitutum si in aliorum malum non redundat/ sicut pati vulnera & mortem, inferre tamẽ sibijpsi damnum fame criminosum est/ sicut vulnerare aut occidere se. Et si in iudicio propter tormenta hoc fit/duplicatur iniquitas: quia adiungitur mendacium in iudicio perniciosum.
DJsputare

DJsputare

De fide dubitando de veritate fidei/peccatum est mor tale: quia dubius in fide infidelis est. Ad confu tandos vero errores/nisi rationabilis causa sub sit/vel gratia exercitij, coram simplicibus pecca tum est imprudentie: quia periculosum est ne in vacillationem inducantur ex hocipso ꝙ audiunt aliquid apparens contra ea que sunt fidei. Et laicis nihilominus pctm̃ est disputare de fide publice vel occulte: ca. quicũ. de here. li. vi. Et quia cōtrafaciẽs excōicari mandatur, pctm̃ mortale esset/ si laicus sciens sibi sub tali tanta censura illicitam redditam disputationem hmōi/ nihilominus presumeret de fide disputare.
DJscordia

DJscordia

Qua quis voluntati alterius de bono diuino aut hũano cui debet consentire / scienter & ex intentione contrariatur, pctm̃ est mortale ex suo gñe: quia contra charitatis concordiā directe est. Notāter autem dicitur cui debet consentire: quia discordie completum peccatum/tollit concordiā non quācun sed debitā, que scilicet | ex debito est aut esse debet inter proximũ & se aut aliũ. Si. n. nolit concordare cũ proximo ad bonũ supererogationis (puta ad ingrediendũ simul religionẽ) nō ꝑtinet ad discordie vitiũ: quia nō tenet̃ cōsentire ad tale bonũ. Inuenit̃ tamen discordie pctm̃ veniale propter imꝑfectionẽ actus. vel ex ꝑte volentis: vt in primo motu discordie. Vel ex ꝑte materie: vt si tollat concordiā in minimis. Minima aũt in proposito sunt/ quecũ nō sunt necessaria ad salutem: vt si discordet aliquis a volũtate dicendi veritatẽ pure officiosam, hoc est cuius mendaciũ esset peccatũ veniale. & sic de alijs.Inuenitur rursus discordia per accñs, hoc est non ex intentione: hoc est quum quis discordat quidem ab altero / sed non vt discordet, sed vt non minus recte aut vt rectius velit seu operetur. Interuenit siquidẽ tunc solummodo discordia materialiter: quia formaliter vter tendit ad bonum. Et tunc aut non est peccatum / si vter prudenter se habet. Aut contingit pctm̃: vel ex parte volentis quantũ ad modum, si nimis inheret proprie sententie. Vel ex parte materie/ si erraret̃ in his que sunt de necessitate salutis. Et in vtro casu tantum culpe vel excusationis iudica / quantum culpe vel excusationis habet induratio in primo/aut error in secundo. si enim pertinacia illa est venialis, non nisi peccatum incurritur veniale. Et similiter si error ille excusabilis est propter ignorantiam excusa tam (puta quia nō tenebatur illud scire) excusata erit discordia huiusmodi. Cōsiderandum demum est in his que sunt per accidens / damnum seu nocumentum consequens (sicut de detractione materialiter dictum est) anteꝗ̈ iudicium feratur de mortali peccato.
DJspensare

DJspensare

In lege siue voto & similibus abs rationabili cā/ peccatum est: quia actus est voluntarius disso nus rationi recte. Est autem veniale hmōi peccatũ in paruis.In his aũt que notabilia sunt/ | considerandum est si aliquid interuenit contra diuina precepta seu bonos mores vel non: & sic iudicandum est de mortali vel non mortali. Verbi gratia si abs rationabili causa dispensetur quis vt habeat multas ecclesias/ & patet aut creditur vel probabiliter dubitatur inde prouenire ꝙ ecclesie priuant̃ debitis curis animarum, peccatum mortale proculdubio incurritur: quia con tra diuinum ius est vt priuetur ecclesia debita cura animarum. Et similiter si abs rationabili causa dispensaretur vt multa ecclesiastica beneficia cum excessiuis prouentibus vnus haberet, peccatum mortale est: quia contra naturale ius est vt cōmunia bona (qualia sunt beneficia ecclesiastica) ita inique distri buantur vt vnus ebrius sit & infiniti esuriant.Idem autem est iudicium de dispensatione in voto seu iuramento: quia ex diuino iure obligant. Nec est tutus in cōscientia quo ad deum/ qui dispẽsatur in istis sine rationabili causa etiam a papa motu proprio & certa scientia & de plenitudine potestatis: quia papa non habet potestatem in destructionem / sed edificationem cor poris christi.
DJuinatio

DJuinatio

Pro quanto significat inde bitam vsurpationem cognitionis futurorum euentuum/ vel preteritorum aut presentium occultorum, peccatum est: quia contra rectam rationẽ est. Et est ex suo genere mortale/pro quanto demoniaco innititur auxilio.Contingit tamen frequenter esse veniale propter imperfectionem actus. Vel quia actus demoniacus non est secundum se / nec ex inten tione tacita vel expressa exercentis illum: vt contingit in multis vanis, puta libro fortune/ ominibus &c. Vel quia non putatur actus demoniacus. vt contingit multis in quibus sola vanitatis deformitas apparet: puta in apertione librorum / & similibus que ex fortuna seu casu creduntur.Pro generali siquidem re gula habendum est/ꝙ vbi nulla interuenit demonis inuocatio | nec explicita nec tacita/& non est mala intentio, non incurritur mortale pctm̃. Excluditur aũt tacita demonis inuocatio, quando nulla re aut verbo quis vtitur vt instituta ab aliqua secreta cā. quod tunc fieret quādo quis vteretur aliqua re aut verbo / quasi habente virtutem ad effectum aliquem ad quem constat nec naturalem nec diuinam habere virtutem. Tũc enim tacite con sentit in demoniacum auxilium: quia ad virtutem illius tacite recurrit / dum sic vtitur re aut verbo illo.Vbi quo tacita interuenit demonis inuocatio, si cognita aut credita aut dubia est / peccatum est mortale: vt patet. Si vero ignota est/ & cum hoc si crederetur esse non fieret, non est mortale peccatum: quia proprie loquendo non inuocat iste demonẽ tacite/ nisi materialiter & inuoluntarie: quod non facit hominẽ sociũ demoniorum. Et iuxta has regulas iudica etiam sortes.
DOctorem

DOctorem

Fieri aut facere insufficien tem notabiliter/peccatũ est: quia actus voluntarius caret debita sibi materia: & quia iniuria per hoc fit omnibus quibus ille propter doctoratum preponitur/& quo ad honorem & quo ad locum. Ex his tamen quia non notabiliter alij inde leduntur (non multum enim videntur homi nes estimare hoc) non video pctm̃ mortale. Sed gratia materie videtur peccatum mortale/si de medicine vel theologie doctoratu sit sermo: quia est factum perniciosum quantum est ex se: quoniam eoipso ꝙ aliquis constituit aliquem doctorem in me dicina, approbat & proponit illum vniuerso mundo in medicum: doctorare enim est approbare publice scientiam in illa facultate. Et propterea quantum est in se, publicat / te/ statur & approbat coram omnibus ꝙ ad illum vt medicum omnes pro sanitate cōfugere pñt: ac ꝑ hoc mendaciũ ꝑniciosum facto cōmittit, exponendo periculo vite corporalis &c. omnes | recurrentes ad illum ignorantem. Et simile est de doctore in theologia/qui est velut medicus animarum: approbatur nan ꝙ omnes ad illum vt ad doctorem theologie recurrere possunt. Et sic non solum populares/sed pbr̃i habentes curam animarũ confidunt de sciẽtia illius magistri (& inde deciduntur erronee casus con scientie/inde docentur falsa/&c.) et dicunt pro authoritate/magister in theologia dixit: &c.Quia ergo quātum in se est/in periculum corporum vel animarum agitur/ & datur opera rei illicite constituendo insufficientem doctorem, ideo per niciosum factum hic inuenitur: sicut esset perniciosum mendacium/testificari populo ꝙ hic est sufficiens ad medendum / & ille ad instruendum animam.
De doctoratu vero in alijs materijs non apparet simile pericu lum. Nam de doctoratu in artibus/nulli videtur imminere periculum. De doctoratu vero in iure/raro videt̃ periculum: quia nisi aliter scia tur esse doctus / nō facile credit quis illi suā cām, medicum autem quum infirmus audit/ propter ingentem sanitatis spem & miseriam infirmitatis / statim rogat. Et rursus in causis ciuilibus potest adhiberi remedium si aduocatus errauit: sed in causa egritudinis agitur de vita aut sanitate irreparabili &c. Graue tamen peccatum incurritur in iuris doctoratu huiusmodi. Et quāuis mortale non definiā, non tamen omnino excuso a mortali: quia quantum in se est/periculo exponit clien tulos.
DOlus

DOlus

(Hoc est astutie exequutio / siue per verba siue per facta / ad deci/ piendum ordinata (peccatum est / vere prudentie contrarium. Et iuxta subiectam materiam potest esse mortale vel veniale, sicut de/ ceptio ad quam astutia machinatur. Si enim intẽditur deceptio perniciosa/ est peccatum mortale: si vero officiosa aut iocosa/ est peccatum veniale.
DVellum

DVellum

(Hoc est singulare bellum ex condicto) indicere / peccatum mortale est: quia eligitur percussio proximi / & expositio proprie & aliene vite periculo mortis/ abs sufficiente talis belli causa.
Suscipere autem seu acceptare duellum, vel pro manifestatio ne veritatis/peccatum mortale est: quia contra rationem rectā eligitur percussio proximi/periculum vite/& diuini fit vsurpatio iudicij cum tentatiōe dei/& inducitur in testimonium quod non est testimonium/& diabolica adinuentio impletur. Vel ad ostentationem virium, peccatum quo mortale est: quia cōtra rectam rationem eligitur percussio proximi cum periculo vite: vt patet. Et per eandem rationem peccant mortaliter bellantes decem hinc & decem inde: vt quando spectaculi gratia tẽpore belli fit. Non enim excusantur propter tempus belli, quasi sit partialis conflictus cum hostibus: quia non habet locum finis belli in huiusmodi partiali certamine. Non. n. ordinatur conflictus iste ad debellandum vel minuendum hostis virtutem, sed ad ostentationem hominũ. Vel ad euitationẽ ignominie (quasi vilis & degeneris animi reputetur nisi acceptet duellum) pctm̃ quo mortale est eadem ratione: quia contra rectam rationem non vulgarium sed sapientum/eligitur percussio/periculũ &c. Vel ad terminandam litem ciuilem vel criminalem/ peccatum quo mortale est: quia non est proportionatum medium ad terminandum litem armata pugna percussiua &c. Licitum tamen est suscipere duellum authoritate principis / quando accusator materiali gladio iudicis iniuste me petit / mutilando vel occidendo: quoniam inuasus gladio possum me gladio tueri. Et similiter licitum est resoluere bellum iustũ in duellum / quādo pars habens iustum bellum videt se aliter succumbere: vtit̃. n. viribus suis vt melius potest. Et si hec sic breuiter dicta non pe netras, vide diffuse a nobis scripta in cōmẽtarijs secundesecũde | diui thome in fine. xcv. questionis. Vnde principes concedentes duellum (vt communiter accidere videt̃) patet peccare mor taliter. Secus autem esset si ex rōnabili causa permitterent/sicut permittunt meretrices: quoniam non peccarent.
Loading...