(qua diuinatur per
mortuos / seu mortuorum personas agẽtes demones: vt petente
saule rege / mulier suscitauit samuelem con
sulendum de bello philistinorum) peccatũ
est magnum valde: vtpote ad inuocationem
demonum recurrens. Inchoant siquidem tales hic societatem
quam perpetuo habituri sunt cum demonibus.
/ qua hō deficit a solicitudine debiti operis intusvel
extra, pctm̃ est: quia recte rationi dissonat.
¶ Est autem mortale pctm̃ dupliciter. Vel ex
oꝑe debito de necessitate salutis/ vel ex cōtẽptu.
nam siquis ex contẽptu diuini amoris negligit/aut negligit illud
ad quod de necessitate salutis tenet̃, manifeste incurrit mortale
peccatum. Extra hos autem casus venialis est negligentia.
(hoc est tristitia quā hō habet
de alieno bono temporali / quia
ille habens tale bonum est indignus tali bono:
vt quum quis tristatur quia homo malus habet
diuitias/est bñ fortunatus/ omnia illi succedũt
ad votum &c.) pctm̃ est: pro quāto diuine prouidetie actionẽ
arguit/tanꝗ̈ iniuste distribuentẽ bona tꝑalia. Et propterea si ad
hmōi detestationem extenditur tristitia hec / proculdubio pctm̃
est mortale. Et similiter si tristitia hec ita afficit/ vt ducat hominem ad imitandum malos vt prosperetur, mortale peccatum
est: vt patet.
Supposita autẽ debita reuerentia ad diuine prouidentie distributionem tristari aliqualiter de temporalibus bonis indignorũ,
nulllum apparet peccatum ex propria ratione: sed esse licitum,
sicut tristari de monstris. De his vide commentaria in secundā
secunde/si profunde vis perscrutari.
Peccata duo sunt. Primũ
si fiant tẽpore interdicto:
hoc est a principio aduentus vs ad epiphaniā/
& a septuagesima vs ad octauas pasce / & a
tribus diebus rogationis qui sunt ante ascensionem vs ad penthecosten: hoc est totam hebdomadam penthecostes. Hec tempora sunt certa. De octaua vero epiphanie &
de die octauo penthecostes serua ambrosij documentum: vt
scilicet conformes te ecclesie in qua es cōsuetudini, vt omnium
disputationes effugias.
¶ Et quoniam nuptie tria important (scilicet benedictionem
sponsi & sponse / traductionem sponse in domum viri / &
celebritatem conuiuij) scito tria hec intelligi his temporibus
interdicta. Et quoniam pene non sunt extendende / nihil aliud
est dictis temporibus interdictum: possunt enim contrahi matrimonia de presenti / & sponsalia. Vnde putantes euadere vio
lationem legis / & facientes primum tantum (scilicet benedictionem) in sabbato ante aduentum vel septuagesimam/&
in dominica reliqua duo, non effugiunt legis iram: plus enim
sunt prohibita illa duo ꝗ̈ primum, quod non nisi quia simul
cum nuptijs fit intelligitur prohibitum: quia illa sunt carnalia / benedictio est spiritualis. Reputatur autem mortale pec
catum / violare hoc ecclesie statutum. Et merito si scienter fit:
quia quum deliberate & preparate ac publice hec fiant & cum
scandalo, non videtur posse nisi cōtemptu interueniente transgressio huiusmodi scienter esse.
Secũdum nuptiale peccatum est superflua vanitas: & vtinā
non admixta turpibus verbis & actibus.