(qua homo pertinaciter inheret peccato) dupliciter in
curritur. Primo per se, hoc est ex intentione: vt
quum quis intendit pertinaciter perseuerare in
pctō. Et hic est proximus statui damnatorum.
Altero modo quasi per viamsequele: vt quum homo est adeo
habituatus in peccando / & tam delectabile ac connaturale
factum est ei versari in peccato, vt nullus aut leuissimus insit
illi vnꝗ̈ motus ad resurgẽdum in veritate a peccato. Et hic pa℟
distat a damnatorum statu.
¶ Vter tamen potest per dei gratiam preueniri & conuerti.
Primus tamen non ita difficile/si non ex habitu sed ex acciden
te aliquo (puta odio inimici) obstinationem elegit: quoniam
transeunte accidente illo curabilis est. Habitus autem tanꝗ̈ con
naturalis factus/difficillime abijcitur.
OCium
Seu ociosum ad vitia translatum/
est quod caret necessitate aut vtilitate, extenso vtilitatis nomine. Et hoc constat
esse peccatum: quia a recta dissonat ratione aliquam humanam operationem aut omissionem
non regulari ratione recta. Si tamen ocium aut ociosum sit
nudum (hoc est nihil aliud deformitatis habens nisi ocij) veniale est. Fugiendum tamen est valde ocium/tanꝗ̈ dans aditũ
malis multis, precipue malarum cogitationum / cupiditatum/
machinationum &c. Scito tamen laudabile esse ocium inter/
num & externum / ad quietem & recreationem nature inten/
tum: quoniam & hoc habet recta ratio vt lassis detur requies/
sicut & somnus.
ODium
Boni peccatũ est: quia actus voluntatis
habet materiam repugnantem: odij. n.
materia est malum/sicut amoris materia est bonum.
Summi autem boni quod est deus odium / grauissimum est
|
scelus: quum nihil sit in deo quantum est ex se odibile, vtpote
pura bonitas. Proximi vero aut etiam suijpsius odium/peccatũ
est mortale ex suo genere: vtpote directe charitati contrarium.
Nisi ob imperfectionem actus sit pctm̃ veniale, vel quia nō est
odium deliberatum/vel quia circa minimum bonum.
Nec excusatur ab odij crimine qui inimicum odio habet, si
ipsum proximum odit: hoc est si illi vult malum corporis aut
damnum honoris/fame aut rerum. Nisi hec velit ei iustitia me
diante: quia tunc non est odij sed iustitie vindicatiue affectus.
Est autem odio habenda inimicitia proximi, & non proximus
qui est inimicus.
O dii Effectus
seu signa prohibita, sunt subtrahere proximo debita beneficia eo modo quo sunt illi debita ab
hoc / & similiter debita colloquia eo modo quo sunt illi debita
ab isto. Sunt autem debita proximo a conciue que debent̃ ciuitati in communi/a consanguineo que debentur consanguinitati
in communi / a christiano que debentur sancte ecclesie & com
munioni fidelium in communi. Et propterea nisi casus accidat
in quo debeam huic in particulari, sicut non teneor actu interiori cogitare de isto in particulari / ita nec teneor illi in particulari benefacere aut loqui: sufficit enim vt in communibus orationibus & communionibus ecclesie non excipiam christianũ
inimicum / in communibus ciuitatis non excipiam conciuem
inimicum/in communibus consanguinitatis non excipiam con
sanguineum inimicum. Sic enim docuit saluator noster, docẽs
in benefaciendo inimicis imitari deum / qui solem suum oriri
facit super bonos & malos / & pluit super iustos & iniustos:
hoc est communia beneficia humano generi (scilicet solem &
pluuiam) non subtrahit inimicis.
Et hinc tu confessor tollere potes multos scrupulos personarum offensarum / que abs odio cum illo qui offendit nolunt
particulariter conuersari aut colloqui: quia non tenentur nisi
|
in casu debiti: vt dictum est, & in commentarijs secunde
secunde tractatum / vbi de dilectione inimicorum agitur.
OFficiorum
Secularium venalitas licet
speculatiue loquendo sit licita (quia venditio & emptio habet materiam
vendibilem) vt tamen ad communem humani generis morem contrahitur, turpis ac perniciosa reipublice non parum est: quoniam viri digni reputant
indignum/vt quod sue virtuti debetur pecunia emant. & indigni communiter habent officia vbi sunt venalia. Tollitur &
ratio studiorum bonorum & virtutum / ex eo ꝙ non nisi pecunia habentur officia. Et oportet vt non virtuosi sed pecuniosi
ibi inueniantur vbi pecuniosi honorantur: immo honorant se
ipsos emendo officia honorabilia. Preterea qui prius emit officium / quum non emerit nisi vt lucretur, oportet vt vendat
actus officij & plerun iustitie / & inhumanus sit in gratijs,
tanꝗ̈ ius habeat vendendi & que sunt iustitie & que sunt
gratie / quia prius emit. Testatur magistra rerum experientia
ruinam publicam vbi officia sunt venalia. Et quia actiones
humane iudicande sunt secundum quod in pluribus inuenitur, ideo huiusmodi venalitates vt abhominabiles exterminande sunt.
OPinio
Tripliciter est illicita. Primo ex
eo ꝙ voluntaria. nam in omni
genere scibilium voluntaria est illicita: quia
non ex eo ꝙ magis placet, sed ex eo ꝙ rationa
bilior est / non ex voluntate sed ratione amplectenda est opinio. Et hinc errant sectarum
emulatores, opiniones sue secte sequentes non vt rationi magis consentaneas / sed quia nati sunt aut nutriti in secta illius doctrine.
Secundo ex non relatione ad suam regulam: omnis enim opinio examinanda est ad suam regulam,
|
Et quia in his que sunt fidei & morum / regula est sacra scriptura exposita ab ecclesia catholica, non excusatur aliquis a
quantuncun rationabili opinione in huiusmodi/si suspecta est
communi ecclesie seu apostolice sedi. Et hinc damnantur credentes hereticorum & antiquorum & nouorum / adherentes
doctrinis reprobatis aut suspectis saltem apud sedem apostolicam.
Tertio ex modo, dũ nimis firmiter inheretur opinioni/
& asseritur vt certum at indubitatum quod tamen est in fra
latitudinem opinabilium. Et hinc sepe erratur ex nimio affectu
ad nostra / & minore ꝗ̈ opus fuerit examine / resolutione ac
iudicio, dum probabilia accipiuntur vt demonstrata.
OPinione
Vti vt regula operum interiorum & exteriorum / est
quando licitum & quando illicitum. In
credendis quidem illicitum est, nisi submitten
do opinionem regule superiori / scilicet sancte
matris ecclesie & apostolice sedis: quoniam ambiguitatis aliquid habens regula / qualis est opinio omnis, resoluenda est
in regulam certam/ne error possit in fide inueniri. In operandis
vero nisi tutiorem partem eligendo/non licet opinionem cuiuscun assumere vt regulam operis: quoniam eoipso quo operatio
regulanda committitur opinioni/committitur regule ambigue:
quia opinio omnis ambigua est/vtpote cum formidine alterius
partis. Et quia presupponitur ꝙ non eligatur tutior pars / consequens est vt operatio committatur regule ambigue ad casum
peccati / ac per hoc exponatur periculo peccandi: quod constat
esse illicitum. Et si de peccato mortali agitur, constat esse peccatum mortale/ facere scienter operationem dubiam an sit morta
lis: quoniam talis operans mauult adimplere voluntatem suam
in tali opere etiam si sit mortale/ ꝗ̈ abstinere ab illo. ac per hoc
prefert diuine amicitie opus illud/non curando si contingat per
dere diuinam amicitiam ex tali opere.
¶
Et hec intellige de opinione proprie dicta vt diximus/que est
cum formidine alterius partis, & per se loquendo. Non enim
propterea aliquid opinione tenetur quia diuersi doctores contra
ria sentiunt: quoniam cum huius modi contrarietate stat ꝙ vna
pars sit ratione sufficiente ad moralem certitudinem fulta: &
iam non est opinio apud capientes rationem illam. Sed quia
nesciunt multi discernere inter certitudinem moralem & mathematicam / omnia quodammodo locant sub opinionibus.
Dixi quo per se loquendo: quia per accidens cōtingit nescien
tes discernere inter notum opinione & notum certa ratione
morali / errare & excusari, credentes abs formidine alterius
partis / viris probis & doctis dicentibus/ facite sic quia potest
licite fieri. Non. n. exigit deus ab homine plusꝗ̈ conditio hominis habet: quia diuina sapientia disponit omnia suauiter.
ORatio
Ex intentione sine attentione / illicita est propter irreuerentiam inser
tam. Oportet enim etiam supererogationis bonũ
bene agere / aut saltem non male: constat autem
irreuerenter loqui deo / qui ex proposito loquitur
sine attentione: irreuerentia autem peccatum est. Et hoc intel
lige loquendo de oratione per se/vt oratio est. nam siquis ora/
tione vt exercitatione quadā aut quasi cantico delectabili vtatur
ne se occupet vanis/non intendens attendere sed tempus sic per
transire, bene facit. & non proprie & formaliter orat nisi extenso orationis nomine/quo dicitur. semper orat quisemper bene
facit. Sed materialiter tantum orat, pro quanto orationis verba
pro materia sue occupationis pie assumit.
ORdinantium
Et ordinandorum pctā
tot cōtingit esse quot ne
cessaria contingit omitti voluntarie aut negligenter.
¶
Sed quoniam hec in pontificalibus habentur, attendendũ est
confessori si ordinantes seruaruntritum pontificalis. Et quoniā
|
pontificalia non concordant adinuicem, nullius ecclesie antiquũ
in vsu pontificale damnandum videtur: ac per hoc non videtur
iterandum aut supplendum alicubi quod forte secundum aliud
pontificale iterandum aut supplendum esset. Et de horum numero videtur esse contactus materie: vbi diuersa pōtificalia antiqua & in vsu/ diuersa ordinant. Propter quod in conci. flo. sub
euge. iiij. quum traditur materia ordinis, nunꝗ̈ fit mentio de tactu ipsius/sed solũ de actu tenente se ex ꝑte ministri. s. porrectio
ne/datione/traditione & assignatione. Attendendum quo est
si ordinantes admiserunt indignos aut inhibitos/ si non contulerunt gratis. Et similiter si ordinandi sunt indigni ex parte intellectus / quia ignorantes. ex parte affectus/quia mali: puta in pec
cato mortali. ex parte etatis statute a iure. ex parte licentie sui
superioris. ex parte motiui ad suscipiendum ordinem, si ob lucrum &c.
ORganorum
Vsus in ecclesia licet sit
nouus (in cuius signũ
ecclesia romana adhuc non vtitur eis coram pō
tifice) licitus tamen est pro carnalibus adhuc fi
delibus & imperfectis.
¶
Nulla tamen ratione licitum est inter diuina ĩ organis canere
seu pulsare seculares cantus aut plausus: aut quod peius est / tur
pes & amatorias cantilenas. Et ratio est: quia sonus organorum
appositus est diuinis officijs vt pars ecclesiastice solennitatis: inse
rere autem diuinis vt partem solennitatis prophana & turpia,
nihil aliud est ꝗ̈ coniungere christum cum belial / lucem cum
tenebris. Vnde per se loquendo/crimen est suꝑ stitionis sacrilege
& peccatum mortale talis mixtio: contraria tam fini diuini cul
tus (scilicet vt excitetur deuotio) ꝗ̈ veritati ecclesie, contra cuius
ordinationem loco antiphonarum & diuine laudis offeruntur
ex ipsius ecclesie persona / prophana hec a falsarijs ministris.
Nec excusantur ex eo ꝙ sonus abstrahit ab omni materia/&
|
quelibet melodia soni potest ad sacra verba applicari. Tum ꝗa
secundum rei veritatem isti soni fiunt vt accommodati ad delectationem auditorum: qui non nouerunt illos nisi vt sonos
illorum verborum prophanorum aut turpium. in cuius signũ
audientes / ex illo sono excitantur ad illa prophana seu turpia:
vt experientia testatur/ita ꝙ non est locus inficiationi. Tum ꝗa
cantus etiam abstrahit ab omni materia, & tamen ecclesia interdixit prophanos cantus in ecclesia / vt cantus theatrales: vt
patet di. xcij. ca. cantantes. Memento hic apostolice sententie.
nolite errare/deus non irridetur aut fallitur. Inuoluuntur autẽ
eodem crimine non solum pulsantes/sed qui conducunt & con
sentiunt pulsantibus hec: vt impleatur scriptura. gloriati sunt
qui oderunt te in medio solennitatis tue.
Excusandos tamen
illos crediderim, qui simplici corde credentes licere non turpia
sed vana quasi pro recreatione pulsare pro eo ꝙ vbi sic vident
fieri/errauerunt, ita ꝙ si sciuissent criminosum esse nō fecissent.
tales enim ex ignorantia probabili errauerunt: quia ecclesiastici
pastores non quefierunt que iesu christi sunt. Et excusantur a
tanto / ꝗ̈uis non a toto.
A turpium autem sono nulla ignoran
tia excusare potest: quia continet statim dissonantiam & contra
rietatem ad iesu christi solennitatem.
ORnatus Exterioris peccatum
exseptem
capitibus pẽdet. Primo ex fine
ornantis se. Secundo ex solicitudine eiusdem.
Tertio ex consuetudine seu lege. Quarto ex qua
litate ornatus in se. Quinto ex fuco. Sexto ex
precio sitate. Septimo ex scandalo.
¶
Caput primum commune est etiam quibuscun bonis operibus: & propterea manifestũ est. Si. n. quis ornat se ob super
biam / inanem gloriam / aut ad prouocandum ad malum &c.
ipse ornatus malus est iuxta maliciam illius finis. Ita ꝙ si finis
est peccatum veniale (puta vt appareat pulcra/aut ditior / aut
|
superior &c.) vanitas est: ac per hoc veniale peccatũ. Si vero
finis est pctm̃ mortale (vt si intendit prouocare ad sui malam
concupiscentiam) ipse quo ornatus est mortale peccatũ.
¶ Caput secundum (scilicet affectuosa solicitudo ad ornatũ)
quando similiter facit ornatum venialem: vt si affectus &
solicitudo habeat superfluitatem. Quando mortalem: vt si sit
tantus affectus aut tanta solicitudo vt propterea quis non curet
de necessarijs ad salutem: vt si ob ornandum se non curet de
missa in festis: & huiusmodi.
Caput tertium (consuetudo scilicet vel lex) duo consideranda inducit. Primo qualitatem legis/si obligatiua est ad mor
tale. Quod ex pena cognosci potest: vt si esset ibi pena excōmunicationis / & ita seruaretur. Secundo si desit contemptus ex
parte transgressoris: si. n. lex leuis est / & contemptus deest,
non incurritur mortale. Consuetudo autem nisi in legem transierit/communiter inducit peccatum veniale: quia non legale
sed morale debitum habet. Si autem in legem transierit sine
pena aliqua, venialem quo inducit transgressionem si contemptus desit. Longe tamen grauius peccat qui primus est consuetudinis violator/nouitatem ornatus inferens patrie: citra mortale
tamen (vt dictum est) si sola vanitas in causa est violande
consuetudinis. Et ad hoc caput spectat stulta presumptio vten
tium habitu maiorũ: vt si vestiat̃ idiota vt doctor/ aut plebeius
vt eques / & similes exorbitationes a more politice modestie.
¶ Caput quartum (qualitas scilicet ornatus) cōiter peccatum
inducit veniale/si indecens est ac minus castus: vt ornatus mulierum monstrantium media vbera. Veruntñ vbi cōsuetus iam
est/sine pctō vr̃: & in remediũ ne peiora fiāt forte introductus.
¶ Caput quintũ ex fuco/cōiter constituit pctm̃ veniale: quia in
simulatione & fictione vana consistit.
¶
Caput sextum ex preciositate ornatus. quia quod preciosum
est vni non est preciosum alteri/quem decet sumptus magnos
|
in vestibus & anulis & monilibus &c. facere, ideo si ornatus
relatus ad personam est excessiuus in precio / sine peccato non
est. Communiter tñ videtur venialis hmōi excessus superbus/
stultus & vanus: non. n. propterea equantur maioribus quia
ornantur preciose sicut maiores.
¶ Caput septimum ex scandalo: hoc est ex occasione peccandi:
quia ornata superflue mulier mouet ad sui concupiscentiam.
Sed si ex parte mulieris non est intentio prouocandi / nec sibi
placet ꝙ prouocetur aliquis ad sui libidinosum amorem / licet
placeat ei ꝙ laudetur vt pulcra/ & vana superfluitate & fuco
se ornet, non propterea peccat mortaliter quia alij peccant mor
taliter ipsam adamando: est enim occasio accepta / non data.
quum longe pulcriorem deus naturaliter proponat aliquam
mulierem, que nulli dat occasionem peccandi si exhibet se
conspectui publico / ac per hoc multorum adamantium illam.
Si vis diffuse hec discernere / vide commentaria nostra in. q.
clxix. secundesecunde.
OSculum
Beneuolentie/ bonum ac laudabile est iuxta morẽ patrie,
inter quascun personas sit. Osculum vero
libidinis nisi inter cōiuges sit/ est pctm̃ mortale:
iuxta superius dicta de impudicitia.