Lemma
VEctigalia

VEctigalia

Iniqua non solum sunt que imponuntur a non habẽtibus potestatem/vtpote tyrānis, sed que ex forma vel ex fine aut ex abusu aut ex materia constat esse iniqua.
Et ex forma iniusta vectigalia sunt/que equalitatẽ proportionalem non continent, sed plus grauant minus grauandos: sicut enim communes honores equalitate proportionali distribuendi | sunt/vt digniores plus honorentur &c. ita onera communia sic distribuẽda sunt/vt secundum ratam a quolibet tolerentur. & propterea iniusta ex forma sunt vectigalia que onerant improportionaliter: hoc est plus grauant minus grauandos. Et hec ma nifeste videntur que pro his que vehuntur ad vsum proprium/ exiguntur: quoniam radix vsus est indigentia. ita ꝙ quanto hō magis indiget/magis vtitur: qui. n. plures habet filios/plus indiget ac per hoc plus vtitur, & sic consequenter plus soluit vectigalis: ac per hoc de primo ad vltimum qui plus indiget / plus grauatur vectigali, quod est iniquum. Gabelle igitur pro his que deferuntur pro vsu proprio/inique sunt: & secundũ leges ciuiles (codi. de vectiga. l. vniuersi) pena capitis plectendisunt exigentes tam pro his que deferuntur pro vsu, ꝗ̈ his que deferuntur pro seminando / ꝗ̈ his que deferuntur ad fiscum. Vnde hmōi vectigalia non tenentur homines soluere.
Sunt quo iniqua ex fine vectigalia / que non pro publica vtilitate sed pro bono proprio principis imponuntur. Nec obligantur subditi ad soluendũ huiusmodi vectigalia: qm̃ tyrānica non politica sunt hmōi vectigalia ex proprio fine.
Sunt etiam violenta ac iniqua ex abusu vectigalia imposita rite pro temporali necessitate/puta pro muris ciuitatis construendis, si post completa menia perseuerat illorum vectigalium exa/ ctio quia prĩceps sie vult. Violente nan rapine sunt manifeste: & propterea non obligant in foro conscientie. Similiter non ob ligant si imposita sunt pro construendis muris / & tamen non applicantur ad muros construendos nisi pro forma, sed imbursantur a principe aut rectoribus. Et breuiter si nō fit id pro quo imposita sunt vectigalia, iniqua sunt ex abusu / & fraudes aut rapine sunt: nec tenentur subditi soluere in foro conscientie.
Reputantur quo ex ciuili iure iniqua vectigalia ex materia / quecun imponuntur super alijs ꝗ̈ super his que causa ne|gociationis vehuntur. C. de vectigal. l. omnium. Et extenditur negociationis nomen in proposito ad venalitatem: ita ꝙ que deferuntur ad vendendum / sunt materia vectigalium, reliqua que pro vsu suo & familie sue deferuntur / exempta sunt a vectigalibus licitis. Vnde non ligant in foro conscientie hmōi illicita vectigalia ex materia.
Iustorum autem vndi (scilicet ex agente/forma/fine/vsu/ ac materia) vectigalium fraus peccatum est mortale ex suo genere: vtpote nocumentum inferens reipublice / & ad furti vitium spectat. Ita ꝙ peccatum mortale interuenit in hac subtractione non ex inobedientia precepti obligantis ad mortale/ nec ex vinculo pene apposite contra trāsgressores, sed ex natura debiti reipublice non soluti/quomodocun sonet statutũ: quia eoipso ꝙ vectigal iustum est / tollit homo fraudulenter reipublice quod suum est. Nec refert an respublica per suos ministros sibi exigat / an per eos quibus ipsa vendidit: quia vectigal reipublice soluitur / cuicun soluatur, & a republica tollitur/ quandocun non soluitur: & nihilominus iniuria fit illi qui emit tanꝗ̈ subrogato. Nec excusat fraudem a peccato mortali/ quia institutores vectigalium & emptores precognoscunt ꝙ fient multe fraudes abs restitutione nisi comperiantur in facto fraudis: sicut non excusantur dispensatores rerum communita tis aut domini aut ciuis a crimine furti / ex hoc ꝙ communitas aut dominus aut ciuis prescit huiusmodi suos dispensatores fraudulentos esse: sicut nec iudas excusatur a furto ex loculis/ ex eo ꝙ dominus precognoscebat ꝙ fur erat. Institutio enim & venditio & emptio vectigalium intelligitur secundum id quod debitum est. Et licet necesse sit vt fraudes eueniant, ve autem homini illi per quem fraus venit.
Occurrunt Circa vectigalia adhuc quin notanda.Primum circa authores. Nam secun|dum canonica iura extra. de verbo. significa. super quibusdam. declaratur illa esse pedagia/salinaria ac guidagia interdicta, que non apparent imperatorum vel regum vel lateraneñ. concilij largitione concessa / vel ex antiqua cōsuetudine a tempore cuius non extat memoria / introducta. Ita ꝙ quantum est ex parte authoris quattuor numerantur legitimi authores: scilicet imperatores/reges/vniuersale concilium / & antiqua cōsuetudo sine memoria initij.Et scito ꝙ sub appellatione concilij clauditur papa etiam solus: quia ab ipso concilia authoritatem habent. Et similiter sub appellatione regum comprehendi videntur ciui tates habentes merum & mixtum imperium/non recognoscen tes superiorem aliquem in temporalibus sub quo sint: quia eadẽ ratio videtur de istis & de regibus.Imponentes autem noua pedagia vel augentes antiqua sine legitima authoritate, peccant mortaliter rapine crimine.
Secundum circa exactores. ꝙ exactores iniustorum vectigalium, si sunt iniusta manifeste/vel ex parte authoris vel forme vel finis vel materie/vel abusus, & breuiter quomodolibet sint iniusta manifeste/non excusantur ab iniquitate mortali. Si aũt non sunt manifeste iniusta/sed in dubium ab aliquibus vertun tur/alijs affirmantibus iusta, excusari vident̃ subditi exactores: quia in dubijs obedientia excusat. Qui vero non sunt subditi aut non ex obedientia faciunt, non debẽt se periculo iniuste exactionis exponere. Et nihilominus memento excommunicationis contra exactores pedagiorum prohibitorum.
Tertium circa exemptos a vectigalibus. Nam a clericis & personis ecclestasticis pro se aut rebus suis quas non negociandi causa deferunt / exigi nequeunt vectigalia: ca. ꝗ̈ꝗ̈ de censibus. li. vi. Vbi habes censuras ecclesiasticas: scilicet excommunicatio nis contra singulares personas/& interdicti contra communitates/donec extorta restituerint.
Quartum circa presumptionem iuris de vectigalibus: quia in ca. ꝗ̈ꝗ̈. de censibus. in. vi. dicitur. ꝗ̈ꝗ̈ pedagiorum exactiones tam iure canonico ꝗ̈ ciuili regulariter merito sint damnate. Ex hoc nan textu apparet/ꝙ communiter vectigalia que & pedagia vocantur/sunt damnata. Et intelligo hoc verificari propter materiam/quia limites negociationis excedunt: & propter formam quantum ad immoderatum valde grauamen: & propter nouitatem: & propter iniustam causam aut in principio aut in prosequutione. tot nan conditiones exiguntur ad iusta vectiga/ lia / vt difficile forte sit inuenire vectigalia iusta: & propterea merito damnata regulariter dicuntur vtro iure humano. Exigitur siquidem ad iustitiam vectigalium primo legitima authoritas imponentis: de quo dictum est. Secundo iusta causa finalis / que est solum bonum publicum. Tertio iusta forma, & vt non violetur iustitia distributiua / & vt non sit immoderatum grauamen. Quarto iusta materia: que solum comprehendit res negociatorias. Quinto iustus vsus: vt scilicet fiat illud publicum bonum pro quo imposita sunt. & demum ꝙ temporalia non prorogentur vltra suum tempus.Vbi nota ꝙ quia defectu actoris censentur illicita si non apparet aliquis quattuor supradictorum authorum (ita ꝙ non presumitur pro iustitia vectigalium ex parte actoris sed contra illam si non apparet: vt in dicto ca. super quibusdam / clare patet) similiter presumendum videtur contra iustitiam vectigalium secundum alias con ditiones si non apparent, tanto magis quanto regulariter dicunt̃ damnata. Et hec dicta sint, vt prudens confessor in his que non apparent iusta/non cogat penitentes ad restituendum exactoribus vectigalium.
Quintum est circa collectas. Prouerbium est. facta lege/ inuenta est malicia. Quia vectigalia que pedagia dicuntur/ & vulgo appellantur gabelle vel doane &c. tot laqueis ac damnationibus subsunt / & de facto exiguntur gabelle | non solum pro mercature rebus sed rebus ad vsum, miserti doctores multarum animarum / adinuenerunt ꝙ licet non possint per modum vectigalium imponi gabelle pro vsu, possunt tamẽ per modum collecte imponi a communitatibus hoc adiecto moderamine ꝙ imponant suis subditis tantum / ita ꝙ forenses non teneātur.
Sed distinctione hic opus est. Nam hac in re aliquid est iuris & aliquid est facti. Spectat siquidem ad ius an collecte huiusmodi sint licite. Et si quidem verum est quod dictum est (sci licet ꝙ distributio onerum communium commensurata his que vehuntur ad vsum est iniqua ex forma: quia plus indigens plus vtitur ac plus grauatur) collecte iste inique sunt. Apparet quo alia iniquitas in istis: quia pro eisdem rebus non negociatorijs eque grauatur pauper sicut diues. collecte nan pro communi bono grauantes singulos / deberent commensurari personis iuxta earum facultates, & non ꝙ tantum soluat pauper quantum diues. Si tamen communitates sibijpsis imponentes collectas / non ad commensurandum solutiones rebus pro vsu vel non vsu / sed pro expedienti ad quietem & pacem ciuium modo colligendi pecunias opportunas/ approbarent talẽ modum collectarum vt quilibet ipsorum soluat in porta secundum ea que defert per portam, nō video damnationem aliquā: quoniam si pro communi bono quietis & pacis seipsos tali mō grauare eligunt / nulli iniuriam faciunt. Et ad hoc vt arbitror tendunt doctores excusantes huiusmodi collectas etiam pro his que deseruntur ad vsum.Essent quo in collectarum impositione & duratione / cause supradicte considerande ex ꝑte finis & vsus: quia sine illis non sunt iuste, nec obligant in foro conscientie ad soluendum illas.
Ad factum autem spectat, an secundum veritatem iste exactiones sint collectarum/an solo nomine ab excusantibus dican tur per modum collecte. Differentia siquidem inter collectas & | vectigalia est / ꝙ vectigalia imponuntur omnibus per portam aut passum &c. vehentibus, siue sint subditi siue peregrini: collecte autem cantant ꝙ soli ciues aut subditi &c. Et propterea quum constet ꝙ omnes transeuntes oportet soluere / constat ꝙ non collectam sed gabellam per modum gabelle imposuerunt & exigunt. Et quid adhuc egemus testibus, si etiam ab omnibus gabelle vocentur? ita ꝙ & nomen & rem gabelle habent, ac per hoc iniquitatem. Non est igitur ingerendus conscientie scrupulus non soluentibus hmōi vectigalia tam male excusata ex colore collectarum.
VEnatio

VEnatio

Secundum se nullum est pec catum: quia est vsus naturalis dominij homini prestiti super animalia.
Per accidens autem est peccatum multipliciter. Primo ex incircunspectione in actu venandi: vt si fiat cum periculo aut damno proximi, non considerando si homo percuti possit/aut si damnũ inferatur agris seu vineis &c. Et tunc iudicandum est peccatũ secundum temeritatem/periculum & damnum si emersit.
Secundo ex conditione persone cui prohibitum est venari: vt si sit clericus. nam cuilibet clerico interdicitur venatio & siluatica fatigatio cum canibus/& accipitres aut falcones habere ca. omnibus. extra de cle. vena. Et constitutis in sacris pena suspensionis imponenda statuitur, siquis talium personarum in hac voluptate venationis sepius detentus fuerit. ibidem. cap. ep̃um.Tertio ex conditione temporis: quia scilicet venatio impedit a debito cultu deo tunc exhibendo: vt siquis propterea omittat missam/aut seruitores suos ad hoc occupando impediat audire missam. Et simile est iudicium de alijs diuinis quibus interesse debet: iuxta doctrinam ambro. que habetur. xcvi. di. ca. an. putatis.
Quarto ex immoderato affectu. ex quo capite facile omnia humana opera fiunt peccata. Exosa autem inuenitur venatio sanctis hiero. & ambro. quia ad peccatum implicat: & forte specialiter quia abducit dominos a necessarijs expeditionibus, dum propter venationes minorem gerunt curam subditorum/ subtrahunt seipsos reipublice: aut quia animum quasi ferocẽ facit aut fouet in prosequutione & percussione animalium cum delectatione. Ex quocun autem accidente fiat mala venatio/ certum est non esse malam ex suo genere: ac per hoc cōstat esse licitam debitis adhibitis circunstantijs.
Efficitur quo quinto illicita venatio si propterea dominus priuat populum libertate capiendi animalia siluestria que in nul lius sunt bonis/in loco vbi consueuerunt esse capientium: ita ꝙ nec ex parte animalium possessor aliquis damnificetur / nec ex parte loci alicui fiat iniuria. Huiusmodi. n. priuatio tyrānica est: vtpote contra bonum communis libertatis & vtilitatis propter bonum proprie delectationis. & perniciosa est/ si penam notabilem adijciat. Secus autem est si ab antiquo cuius initij non extat memoria/venationes reseruate sunt domino. Et tunc etiā debet pena moderata esse.
VEnditio

VEnditio

Licet nullum sonet peccatum, multis tamen modis peccatum sit. Primo ex quantitate precij: vt si vendat̃ res pluris ꝗ̈ valeat, vel in se secundum communem estimationem seu vsum/vel vendenti. nā licitũ est vendenti / pluris vendere si plus valet sibi / non quia pluris emit, sed quia commoda sibi tantum est vt licet valeat decem/ sibi tamen valet viginti.
Secundo ex fraude in substantia rei: vt siquis vnam rem vendit pro alia. vt aquam pro vino: vt faciunt miscentes vinum in | vegete. aut mel prozucharo / vel fumum terre pro reubarbaro &c. vt faciunt mali aromatarij in confectionibus & medicinis &c. Et hinc in multis artibus fraudulenta ac iniqua redditur venditio vendendo vnam rem in toto vel in parte pro alia. Et est ex suo genere fraus hec mortalis.
Tertio ex fraude in qualitate rei: vt si vitiosam rem vendit pro non vitiosa. Est. n. hic fraus & iniquitas manifesta. Secus autem si vendit rem (puta caballum) vt est, explicans se nolle pro defectu teneri. tunc. n. si non pluris vendit ꝗ̈ in veritate valeat omnibus defectibus consideratis, non peccat: ꝗ̈uis emptor fallatur a seipso/sic ꝙ si sciret tot defectus / non emeret. Sed si vendit pluris ꝗ̈ valeat in veritate, peccatum est iniustitie in foro conscientie. Et est mortale ex suo genere: quia nocumentum in fert proximo iniuste.
Quarto ex fraude in quātitate mensure/ponderis aut numeri: quod constat esse mortale.
Quinto ex monopolio augmentatiuo precij. nam & monopolium est prohibitum, & quantum de precio augetur ex monopolio tantum iniquitatis apponit̃ precio. Nec excusantur hmōi mercatores ex concessione dominorum: quia nec ipsi domini ex cusantur a rapina, dum emptores coguntur emere tanto pluris quia nō possunt aliunde emere. Est. n. monopolium huiusmodi non solum in priuatorum hoc damnum, sed communis libertatis offensiuum. & ideo non est tolerandum.
Sexto ex temporis expectatione: vt si pluris vendat ꝗ̈ valeat/ quia non nunc sed post annum precium expectat. Est tamen hic grano salis opus/primo ratione latitudinis precij. Nō. n. cōsistit iustũ preciũ in pũcto, sed distinguit̃ trifariā: aliud siquidem est piũ/aliud moderatũ/aliud rigorosum. Hinc. n. fit vt res eadẽ in eodem loco ac tꝑe vendat̃ decem / vndecim & duodecim, ita ꝙ in fra huiusmodi latitudinem reputatur precium iustum. | Et propterea si venditor soluenti nunc dat pro decem/ & soluturo ad annum non vult dare nisi pro duodecim, iniustus non est: quia non exit terminos iusti precij. Sed si vellet quattuordecim/iniuste venderet, & ad vsurā reducitur: vt in fra de vsura patebit. Ex dicta autem precij latitudine contingit vt in eodem die prudens negociator multum lucretur, emendo in precio miti & vendendo in rigoroso.Secundo ratione dubij. Nam siquis merces suas non esset in veritate nunc venditurus / sed seruaturus in tempus aliud in quo credũtur verisimiliter plus valiture ꝗ̈ nunc, non intelligitur vendere pluris iusto precio si pluris vendat ꝗ̈ nũc valeāt. Quod potest dupliciter fieri. Primo vt vendat nunc pro illo precio quod tũc valebunt communiter siue plus siue minus. Et hoc caret omni scrupulo. Secundo vt ex nunc determinetur precium. Et sic oportet precium esse moderatum, ita ꝙ stet in fra limites dubij futuro illo tempore p̃cij. Verbigratia seruandum frumentum ad mensem maij/verisimi liter creditur ꝙ valebit decem / & ꝙ poterit plus aut minus valere/nunc vero valet octo, licitum est mihi qui seruaturus ad illud tempus eram vendere nunc decem / ex quo verisimili/ ter dubitatur ꝙ plus aut minus tunc valebit: vt patet in ca, naui ganti extra de vsuris.
Septimo ex pacto de retrouendendo / si minoris vendit ꝗ̈ valeat: quia palliatur sub venditionis nomine mutui acceptio. Et tunc in venditore peccatum est, pro quanto participat in crimine cum vsurario / si inducit eum ad hoc. Verum si iusto precio venditur / & adiungitur pactum de retrouendendo & interim locando eidem qui vendit sub annuo censu honesto, cen setur venditio licita cum omnibus adiectis pactis. Et fit frequen ter huiusmodi venditio a constitutis in aliqua necessitate/ nolen tibus tamen abdicare a se vsum illius agri seu domus quam vendunt. Et si rationem queris / vide commentaria nostra in secundamsecunde.
Octauo ex loco vel tempore prohibitis: vt sunt tempus sacrũ/ & locus sacer. Diebus nan festis deo dicatis nō licet vendere nisi ad minutum que ad cibum & potum ac medicinam vel ad articulum aliquem occurrentis necessitatis necessaria sunt. Tolerantur quo illa que ex con suetudine nundinarum aut ali ter currunt: vt diffuse in verbo festi dies habes. In locis quo sacris (vt in verbo immunitas habes) prohibitum est vendere, eijciente domino vendentes de templo.
VJndicatio

VJndicatio

Duplex inuenitur. Prima que exercetur per principẽ seu iudicem contra malos. Et hec est opus iustitie sanctum.Altera est que fit seu appetitur ab homine priuato. Et hec licet possit esse iusta, frequentissime tamen est mala/& quātum ad affectum & quan tum ad exercitium. Nam quantum ad opus / vindicare se vel alios / est illicitum cuilibet priuato, nisi quo ad actionem defen siuam/qua vim vi repellere licet cũ moderamine inculpate tutele: quia punire est actio habentis potestatem super eum qui punitur: ac per hoc est illicitum immo vsurpatum si a non hñte super illum potestatem vindicta fiat.
Quantũ vero ad appetitũ/nullũ est pctm̃ appetere vindictā/ hoc est iustā punitionẽ: quia hoc est appetere iustitiā: & scriptũ est. letabit̃ iustus quũ viderit vindictā. Sed cā appetendi / pctm̃ ingerere pōt: vt si ex odio/ex saciandi animi mei gratia vindictā affectem. Est igit̃ in appetitu vindicte pctm̃/tum siquis vult ꝑ seipsum facere vindictam, tum si ex malo animo contra hominem vult per iudicem vindictam fieri. Oportet. n. hoc fieri & appeti cum dilectione hominum & odio vitiorum / pro bono iustitie/pro bono pacis / vt alij non audeant contra bonos insurgere/& ne impunitas delictorum pariat incentiua vitio℟: sic. n. licet non solum appetere sed querere per officium iudicis vindictam illorum qui se vel alios offenderunt.
VJrginum

VJrginum

Cōsecratio illicita redditur si in veri tate virgo non est que consecratur. Nec excusatur ex hoc ꝙ occulta est virginitatis amissio / & scandalũ esset si non consecraretur: quia insacramen talibus ecclesie actionibus non debet interuenire fictio / sicut nec in sacramentis. Et quia fictio ista qua vt virgo se ingerit consecrationi que virgo non est/iniuriosa est sacramentalibus ecclesie, peccatum est mortale ex suo genere.
De remedio autem a multis dato occulte violatis virginibus consecrandis ad euitandum scandalum/ scilicet vt nomen virgi nitatis in nomen castitatis aut continentie mutetur. Dicendum videtur ꝙ vanum est: quia si officium consecrationis virginũ perspiciatur, apparebit ꝙ aut oportet virginem consecrare per illud officium/aut illud omittere: sicut per officium quo consecratur episcopus/oportet episcopum consecrari. & similia. Nec puto doctorem aliquem qui officium huiusmodi viderit / hoc consuluisse: sed solummodo ꝙ alique cerimonie illius officij & alique illius orationes / mutato virginitatis nomine in nomen castitatis / fieri vel dici possunt: vt vel sic appareat illam benedici ad vitandum scandalum: quod a ratione alienũ non est.Sed aduerte ꝙ virginitas sumitur in proposito vt est nomen status. ita ꝙ sufficit ad consecrationem ꝙ sit virgo secundum carnis integritatem. Tum quia ecclesia vtitur nominibus vt plures vtuntur: virginitas autem communi vsu est nomen status: vt patet ex vsu. Et in euangelio virgines distinguuntur in fatuas & prudentes. & paulus virgines distingui in castas & non castas denotat, dum dicit despondi vos vni viro virginẽ castam exhibere. Et confirmatur: quia aliter ecclesia daret occasionem fallendi. nam & mulieres & puelle cum toto mundo vocant | virgines que carnis retinent integritatem. & propterea si aliud ꝗ̈ hoc ecclesia exigeret quum ponit a puellis consecrandis si virgines sunt, falli oportet ecclesiam. & tamen puelle non decipiũt ecclesiam dicentes se esse virgines ꝗ̈diu carnis retinent integritatem: quia hoc intelligunt per esse virginem. Et confirmatur ad huc: quia in pontificali romano postꝗ̈ dictum est ꝙ pontifex diligenter inquirat ante consecrationem de etate. xxv. annorum & proposito seruandi virginitatẽ/subiungitur. & insuper seorsum cum qualibet consecranda/de vita & conscientia & carnis integritate. Vbi clare patet explicari quid per virginitatem intelligat pontifex inquirens/scilicet carnis integritatem. Et hec sint dicta: ne putet quis puellas integras carne/mente autem & negligen/ tia seu complacentia pollutionum delectabilium corruptas / a consecratione repellendas esse quia irreparabiliter perdiderunt virginitatis virtutem. possunt. n. consecrari: quia sunt vere virgines secundum statum/licet non secundum virtutem.
VJsitatio

VJsitatio

Qua episcopi seu prelati visitant gregem suum, illicita redditur si non cōformetur sacris canonibus: & spāliter forme precepte in li. vi. de censibus. ca. romana.
VNctionem

VNctionem

Extremā ꝗ̈uis non teneatur homo accipere vt necessariam ad salutem, contemptus tamen illius peccatum est mortale / non minus ꝗ̈ quilibet alius contemptus aliorum mandatorum ecclesie.
VOti Violatio

VOti Violatio

peccatum est mortale: quia est perfidia cōtraria fidei deo debite ex promissione ipsi deo facta: est nan votũ promissio deo facta de bono: est autem promittere constituere se debitorem eius quod promittitur. Et propterea sicut ad virtutem fidei seu veracitatis pertinet vt seruetur promissio facta homini, | ita ad virtutem fidei religiose spectat vt seruetur promissio facta deo de re illi grata. Et consequenter irreligiose perfidie est violare promissionem factam deo de re deo grata: quā promissionẽ vocamus votum.
Section
Et scito ꝙ quando factum est votum de illo bono ad quod quis non tenebatur, perfidia voti est speciale peccatum mortale. Quando vero factũ est votum de illo bono ad quod omnino tenebatur, perfidia voti est circunstantia mutans speciem & necessaria ad confitendũ: vt siquis vouit non fornicari, si postea fornicatur / crimen illud est & in specie fornicationis & in specie perfidie irreligiose.
Section
Et quoniam Frequenter contingit confessores de votis iudicare, ideo diffusiorem oportet sermonem facere. Primo ex parte materie: secundo ex parte vouentis: tertio ex parte impedimentorum occurrẽtium: quarto ex parte dispensationis seu commutationis.Quum enim materia voti sit solummodo bonum aut sub precepto aut sub consilio diuino contentum, alienum a voti materia scito omne illici tum/omne quod est contra consilium diuinum / & omne indifferens. Ita ꝙ siquis voueat aliquid illicitum (puta occidere hominem aut dicere verbum ociosum) vel aliquid contra diuina consilia (puta non ingredi religionem / non mutuare/nō fideiubere/non facere elemosynam) vel aliquid indifferens ad morale bonum vel malum/vt non ire ad talem domum/vestiri veste alba, non est validum votum: quia non est votum: quia promittitur deo quod deo non placet.
Sed occurrunt hic multa declaranda. Et in primis ꝙ qui de facto vouet aliquid illicitum aut contra consilium aut indifferens/peccat vouendo: quia abutitur voto. & quando quidem mortaliter/quādo autem venialiter.In tribus siquidem casibus peccat mortaliter vouendo. Primus est si vouet committere aliquod opus quod est mortale: vt occidere/mutilare &c. Secun|dus est si vouendo non facere ea que sunt consilij/habet animũ ita pertinacem vt intendat obligare se voto etiam in casu in quo consilium habet vim precepti: puta non mutuare patienti extremam necessitatem: & sic de alijs. Tertius est si vouendo hmōi vota stulta & displicentia deo/cognoscit quid facit, hoc est ꝙ attribuit deo id quod deo non cōuenit. s. acceptare hmōi vincula votorum/& tamen vult hec vouere. Nam esset peccatum blasphemie hmōi votum: vtpote quod sciens & prudens attribuit deo quod deo non conuenit. Secus autem esset si crederet deo di splicere hec vota sicut peccata venialia displicent deo, & nihilo minus credens votum valere aut saltem ꝙ valeat quātũ valere potest/ faciat hmōi vota: nā tunc veñialiter tm̃ peccat, excusante illum ignorantia communi / & existente intentione non mala sed promissione stulta. Venialiter autem semper peccat vouens quodcun horum: quia displicet deo stulta promissio: qualis est tam indifferentium ꝗ̈ opposito℟ consilijs ꝗ̈ venialiũ promissio deo exhibita.
Circa illicitorum deinde vota/nota cōtingere hec sex modis. Primo promittẽdo opus in se illicitũ: vt siꝗs voueat occidere ali quẽ. Scđo ꝓmittendo opus bonũ vestitũ malo fine: vt siquis vo ueat dare elemosynā ob inanẽ gloriā. Et neutrũ ho℟ est votũ, sed peccat̃ vouẽdo et implẽdo.Tertio ꝓmittẽdo licitũ ob illici tā petitionẽ obtinẽdā: vt siꝗs vouerit offerre deo mille aureos ad occupādũ ciuitatẽ nōsuā. Et hoc votũ blasphemia est/nō votũ: quia ẽ facere deũ actorẽ seu pr̃onũ criminis.Quarto ꝓmitten do deo licitũ pro obtento illicito quasi recōpensationẽ seu gr̃a℟ actiones: vt siquis vouerit se sacrificiũ deo oblaturũ pro obtenta aliena vxore. Et hoc quo blasphemia/nō votum est.Quinto ꝓmittẽdo licitũ pro petitione licita/ex turpi tñ cāpendente: vt si quis hñs cōcubinā voueat deo centũ aureos si concesserit sibi ex illa filiũ. Et hoc votum est vere votum / & obligat si conditio extat: quoniam votum non cadit super illicito coitu, sed super | dono filij / prefupposito illicito concubitu. Non tenetur tamen retinere concubinam vt faciat quod in se est ad implendum votum: quia presuppositum est malum & illicitum.
Sexto promittendo licitum / non pro aliqua petitione obtinen da / sed pure conditionaliter apponendo euentum illicitum: vt siquis voueat se ingressurum religionem si committet adulterium, ad hoc vt caueat ab adulterio / vel vt penitentiam faciat de adulterio / vel absolute intendit in tali euentu obligare se ad tale votum. Et huiusmodi vota sunt vere vota conditionalia/ & obligant eueniente conditione, & non alias.
Circa indifferentium vota aduerte/ꝙ promittere deo indifferentia (vt sunt ea que nec bona nec mala sunt) est stultum. prouenit. n. ex stulta de deo imaginatione/quasi deo placeāt humana hoc est voluntaria opera que non sunt moraliter bona. vt non filare in sabbato/ non pectere caput &c.Verum hoc intelligendum est de operibus indifferentibus manentibus in sua indifferentia. Nam si opera indifferentia ex aliquo respectu fierent bona vel mala moraliter / tunc cadere possent sub voto. Verbigratia. tam ire ꝗ̈ non ire ad domũ ioannis est opus secun dũ se indifferens: sed si in ioannis domo sit vel fiat aliquid attra ctiuum mei ad malum (puta ludus vel mulier attrahens &c.) tunc ire ad domum ioannis non est indifferens sed declinat ad malum/& non ire declinat ad bonum. Et propterea si in hmōi casibus vouerit quis non ire ad ioannis domum vt caueat sibi, votum est validum. Si tamen ex ioannis domo cessaret ludus aut mulier & breuiter ratio mali, cessat obligatio voti: ꝗa cessat voti materia. ex hocipso. n. ꝙ non ire ad domum ioannis non ha bet amplius rationem cautele seu preseruatiui a periculo / redit in naturam indifferentis: & sic non est amplius materia voti. Hec de materia voti.
Section
Ex parte Aũt vouẽtis quattuor cōnditiones occurrunt: scilicet fallacia/ imperfectio actus/imperfectio | etatis/& subiectio.
Inuenitur igitur fallacia quando in voto / vel quia non intendit vouere sed simulat se vouere. Et quoniam hoc est decipere ecclesiam cui fit votum solenne/ aut homines testes coram quibus aliquis emitteret publicum votum / & dolus ac fraus nulli debet patrocinari, licet votum in veritate nullum sit/compelli tamen debet ad implendum quod ore proprio deo promittere se dixit: sicut compelli debet quilibet ad seruandum contractum cum homine / licet non intenderit promittere. Et nihilominus peccauit mortaliter perniciosum incurrendo mendacium / qui solenne aut publicum votum cum animo non vouendi fecit: & ratione irreuerentie diuine coram hominibus, & ratione scandali sequentis: cui dat operam efficacem, dum vouere se promulgans intendit monstrare se facto contempto/ rem voti.Vel est fallax votum, quia licet intendat homo vere vouere/non intendit tamen seruare promissum. Et huius modi vota vera quidem sunt (quia ibi interuenit intentio vouendi cum promissione facta deo de bono illi grato) peccat tamen mortaliter sic vouens. Nec minus tenetur coram deo adimplere votum/ꝗ̈ si vouisset cum intentione seruandi promissum: quia ex suo iniquo ꝓposito nihil reportat exemptionis a vinculo voti cui se subiecit.
Imperfectio actus in voto dupliciter inuenitur. Vel per modum primi motus, quando scilicet votum (hoc est promissio deo facta) non est actus deliberatus/ sed est promissio imperfecta: sicut in tentationibus fidei vacillatio abs consensu / non est deliberata in fidelitas: & affectus ad occidendũ inimicum abs cōsensu rōnis/ non est mẽtale homicidiũ cōplete: & sic de siłibus. Et hmōi ꝓmissiōes votiue nō sunt vere vota/ sed inchoa tiones voto℟: ac ꝑ hoc nō obligāt.Alio mōinuenit̃ imꝑfectio actus votiui ex defectu plene ac discusse deliberatiōis: vt cōtingit | in votis que fiunt ex timore repentinorum malorum/aut ex ma gno dolore/aut ex leuitate animi/ aut pronitate ad vouendum/ & similibus. Et talia vota sunt quidem vera vota / sed minus plena.Quod vt clare intelligas/ distingue deliberationem dupliciter intelligi. Primo vt sufficit ad constituendum actum deliberatum absolute: sicut quodlibet peccatum mortale est delibe ratum, ita ꝙ nisi esset deliberate voluntatis / non esset mortale peccatum. Alio modo vt cōstituit actum deliberatum ex modo deliberandi: sicut actus cum meditatione & discursu discussi concluduntur/acceptantur/eliguntur. Et sic non omne mortale peccatum fit ex deliberatione: sed multa homicidia / sacrilegia/ luxurie &c. committuntur ex passione abs huiusmodi delibe randi modo. Vota ergo que ex deliberatione primo modo (hoc est absolute) fiunt/vera sunt: quia deliberatio que sufficit ad constituendum seipsum seruum diaboli, multo magis sufficere debet ad seipsum debitorem deo cōstituendum. Sed quia quan tum ad modum vouendi non interuenit deliberationis modus, dicuntur & sunt vota hec minus plena: vtpote quibus plenitudo modi vouendi (scilicet per exactam deliberationem) de fuit. & propterea abs difficultate huiusmodi vota commutan tur vel dispensantur.
Imperfectio autem etatis (hoc est etas ante pubertatem) tollit voto religionis solenni suam vim. ita ꝙ professus ante com pletũ ānũ quartũdecimũ/potest libere redire ad seculum: vt hr̃ extra de regul. ca. is qui. in sexto. Et ratio huius est authoritas ecclesie irritantis votum religionis solenne in fra talem etatem. Et hoc siue ꝑsona sit doli capax siue nō: quia sic statuit ecclesia. De alijs autem votis secus est: quia non tam ad etatem ꝗ̈ ad rationis plenum vsum spectatur. Nam in quacun etate habea tur rationis vsus liber/ita ꝙ persona est doli capax (hoc est ad propositum vt discernat quid importat facere deo votum) pōt bomo voto alio quocun se obligare, ita ꝙ votum est validũ | quantum est ex parte sui: quoniam tunc etas non tollit aliquid eorum que necessaria sunt ad votum: vt patet.
Subiectio demum vouentis reddit vota conditionalia: hoc est si pater/maritus/dominus/prelatus &c. permiserit. Ita ꝙ subditorum vota non sunt ipso facto inualida/ nec sunt absolute obli gatoria, sed medio modo se habẽt: quoniam obligant stante con ditione subintellecta, scilicet si superiori placet aut nō displicet. Dico autem placet aut non displicet propter diuersam materiā voti: quoniam si votum fit de prohibitis subdito/ subintelligitur si superiori placet. Et tũc tenetur requirere bona fide superioris beneplacitum / explicando ei suum votum, ad hoc vt integra fide agat cũ deo cui promisit: forte. n. concedet suꝑior intellecto voto/quod negat nesciens subditi votum. Et si illi placet/tenetur exequi suũ votũ: si nō placet/irritum est votum. Vt patet si ep̃s voueret ingredi religionẽ: subintelligitur. n. si pape placet. Vnde tenetur requirere si pape placet vt impleat votũ an nō. & si placet/implere: si non/irritatũ est votũ: quia ep̃o prohibitũ est ingredi religionẽ. Et sic de similibus.Siquis tñ subditus/in cōibus votis petat licẽtiā in opere quod promisit vt liceat sibi illud facere pro deo / & non indicet ꝙ hoc vouerit / putans sibi hoc sufficere, excusatur pro tunc ab exequutione voti superiore negante licentiam. Non tamen propterea votũ est irritatum: qm̃ ad irritationem uoti requiritur uoluntas superioris ad irritandũ, que in proposito non interuenit. Vnde remanet obligatus ad petendum iterum quando prudentia suadebit petere/licentiā oꝑis promissi, donec irritetur uotum.
Si uero uotũ fit de nō prohibitis subdito/ subintelligit̃ cōditio si suꝑiori nō displicet. Ita ꝙ tenet̃ exequi uotũ/quous suꝑiori notificatũ sibi uotũ displiceat: ut patet si religiosus uoueat dicere quotidie psalmos penitentiales. Tenet̃. n. illos dicere quous su perior sciat & reprobet obligationẽ uotiuā. quā debet reprobare: utpote prelato preiudicialem.
Et scito ꝙ hec que de votis subditorum dicuntur/intelligenda sunt quātum ad illa in quibus sunt subditi. Ita ꝙ si aliqua sunt in quibus non sunt subditi, de illis possunt vota facere absolute valida: vt si episcopus voueat dicere septem psalmos aut dare elemosynam: quoniam in his non habet manus ligatas. Et similiter si vxor voueat non petere debitum coniugale: quoniam in hoc non est subdita sed par marito. Et sic de alijs similibus.Habes igitur hinc vnde discernas peccata transgressionis votorum in his qui sub alterius sunt potestate constituti: vt sunt pueri/puelle/vxores/serui/ac religiosi / & vniuersaliter illi qui vouent de alieno, hoc est de eo quod sine alterius licentia licite dari aut fieri nequit. vt si filius familias voueat dare elemosynā, quum nihil habeat nisi patris. Et sic de similibus. De religiosorum votis speculatiue vide commentaria in secundam secunde.
Section
Ex parte Deinde impedimentorum occurrentium/discernere oportet quando votorum omissionẽ quando est peccatum & quando non. Sunt autem occurrentia impedimenta votorum duplicia. Nam quedam se tenent ex parte materie votiue: quedam ex parte intentionis persone vouentis. Et ex materie quidem parte/impedimentum exequutioni voti prestat quicquid impediret votum quando fit: scilicet si ma teria voti facta est impossibilis/aut illicita / aut impeditiua melioris boni/aut indifferens. nam quodlibet horũ impedisset votũ ne fieret: nullus. n. potest vouere aliquid impossibile/ aut illicitũ/ aut impeditiuũ melioris boni/aut indifferens: vt patet ex antedictis.Et vt rudiores intelligant/ponamus exempla. Vouit rex edificare/dotare ornare monasterium, eijcitur postea a regno/ & fit ei impossibilis huiusmodi elemosyna. Vouit alter ieiunare singulis sextis ferijs, perdit sanitatem/ita ꝙ abstinere est ei illici tum. Siquis etiam post votum hierosolimitanum vult ingredi religionem/adimplere votũ esset impedimẽtũ melioris boni: & ꝑꝑea pōt ingredi religionẽ nō curādo de priori voto. Siꝗs demũ | vouisset non transire per aliquem vicum/quia ibi manet mulier attractiua &c. mortua muliere illa / transire per illum vicum/ factum est indifferens: & ideo non amplius ligat.Aduerte tamen hic circa casum superuenientis impossibilitatis seu iniqui tatis/si impossibilitas superuenit toti materie promisse aut parti. quoniam si impossibilitas venit super totum/nō tenetur ad votũ durante impossibilitate: sed si venit super partem, tenetur etiam tunc ad reliquam partem tunc sibi possibilem seu licitam. Et propterea persona habens votum castitatis & postea coniugata consummato matrimonio non tenetur viuente coniuge ad casti tatem totam, quia tenetur reddere debitum coniugi: sed tenetur seruare partem sibi possibilem & licitam scilicet non petere debitum. Et tenetur habere voluntatem implendi totaliter votũ quando erit sibi possibile seu licitum, scilicet mortuo coniuge.Ex parte autem intentionis vouentis quando certa est / vota possunt quecun impedimẽta recipere: quoniam intentio vouentis sufficit ad quācun conditionem apponendam voto. Et propterea nullum votum obligat vltra seu extra limites intentionis persone vouentis: hoc est quia precise ad illud tantum obligat ad quod vouens intendit se obligare, & non ad aliud.
Sed quando vouentis intentio nihil apposuit limitationis / sed votum fecit simpliciter, oportet casus occurrentes secundum sacros canones & veritatis doctrinam pie interpretari. Vnde qui vouit triduo ieiunare aut aliquam elemosynam dare abs prefixo tempore, tenetur adimplere illo tempore quo ipsum non remordeat conscientia ꝙ fuerit in mora: quoniam ꝗ̈diu ei videtur ꝙ non sit in mora, interpretandum est ꝙ non sit elapsum tempus intentum ab ipso vouente. Hinc enim intentio vouentis discerni potest.Caue autem ne fallaris / putans in varijs casibus & euentibus occurrentibus votum non ligare quia persona quando vouit si hec preuidisset non fecisset votum. Falsa est hec imaginatio & destructiua omnium humanorũ cōtractuũ. Multi nā cōiugati nō obligarent̃ ad cōiugiũ: quia si p̃uidissent | que euenerunt non contraxissent tale matrimoniũ. Et similiter multi professi non tenerentur ad religionẽ: quia si tunc que post occurrerunt cogitassent/non fecissent professionis votum. Et sic de alijs. Caue ergo ne fallaris: sed de efficacia intentionis vouentis senti vt ante dictum est.
Section
Ex parte Demũ dispensationis/ cōmutationis/irritationis, vota qñ oportet confessorem iudicare.Vbi scito/ꝙ quia irritare votũ/ꝑtinet nō ad ecclesiasticā authoritatẽ vłr, sed directe spectat ad ptātẽ dñatiuā seu quasi dñatiuā rei votiue, ideo ad irritandũ votũ subditi/ sola ptās dñatiua cũ volũtate irritandi sufficit. ita ꝙ persona subdita non est rea fracti voti, si is qui habet dñium super re voto promissa/nō vult votũ valere. Et rō est: quia quilibet dñs pōt vti sua libertate.Et hinc fit vt vxo℟/puella℟/seruo℟ / puero℟ & religioso℟ vota, si irritent̃ a maritis/parẽtibus/dñis/p̃latis/nō obligent. Et q plus est/si semel maritus aut dñs audito subditi voto consenserit & postea reuocauerit licentiam, non peccat subditus non adimplen do votum: sed peccat qui semel concessit & postea pro libito reuocat: vt habes ex. xxx. ca. numeri/adiuncta glosa augustini, & diffuse in commentarijs nostris predictis.
Ad dispensandum vero votum exiguntur duo: authoritas ecclesie & causa rationabilis. Et de authoritate quidem ecclesie satis patet. De causa vero rationabili ꝙ requiratur supponimus hic: vtpote discussum in dictis commentarijs. Ita ꝙ si prelatus etiam papa pro libito dispensaret/non esset audiendus: quia non habet potestatem nisi in edificationem ecclesie, nec est dominus sed dispensator. quod non potest abs ratione intelligi.Rationabilis autem dispensandi causa est honor christi & vtilitas ecclesie, & vt vno verbo dicatur maius bonum ꝗ̈ sit votiua exequutio: quoniam si ob maius bonum fit dispensatio, saluatur & maior christi honor/& maior ecclesie vtilitas spiritualis. Consueuit autem oriri huiusmodi maioritas boni ex ali|quo horum trium: hoc est si exequutio voti reddita esset illicita/ vel inutilis / vel maioris boni impeditiua. Et propterea oportet magna vti ratione in dispensando vota: quia dispensatio tollit votum & quantum ad materiam & quantum ad vinculum.Ad cōmutandũ vero vota licet regułr exigat̃ authoritas ecclesie, qñ tñ euidẽter cōstat in melius & gratius deo cōmutari/ nō est reus fracti voti qui sic cōmutat propriũ votum abs alia authoritate: vt si hñs votũ terre sancte cōmutet in votũ religionis: & sic de similibus. Et rō est: quia deo cui promissio facta est/satisfit plenius dando maius & acceptius ei bonum.
Et quia commutatio non tollit vinculum voti sed mutat voti materiam / & commutatio de rigore iuris sufficiens uidetur si fiat in aliquid equale, ideo ad commutationem voti vltra authoritatẽ ecclesie exigitur ad minus equalitas materie: vt scilicet illud in quod cōmutatur/ equiualeat exequutiōi debite ex voto. & propterea si est votum peregrinationis, habenda est ratio nō solum laboris / sed expensarum quas fecisset peregrinando: qm̃ hec omnia cadunt sub voto concomitanter. & sic de similibus. Ex parte autem cause cōmutandi vt rationabiliter fiat/ ꝗ̈uis debeat aliqua impotentia aut difficultas aut maioritas materie aut vtilitas aut aliquid eiusmodi mouere, si tamen gratiose condescenditur in persona dei a cōmutante/omnis occasiosufficere vi detur/ ex quo a gerente vices christi cōmutatiuam habente potestatem acceptatur: quum sola materia cōmutetur, & semper concurrat petentis cōmutationem / promptior voluntas ad exequendũ cōmutatā materiā ꝗ̈ promissam. Vt tñ cōmutans tutior sit, cōmutet semꝑ in aliquid melius quantũcun parũ melius.Memento quo confessor ꝙ omissio votorum non purgatur sola penitentia, sed vltra penitentiam de voti fractione/ exigitur exequutio voto promissa: quia promissio deo facta remanet semper viua donec exoluatur, nisi reddita sit impossibilis aut illicita &c. vt ante dictum est. Et propterea qui vouit aliquid | efficere aliquo tempore & non seruauit promissum in fra tempus, & tenetur ad penitentiam de fracto voto/& tenetur adimplere promissum ꝗ̈primum pōt.Et hec intellige nisi votũ fuerit onus temporis: quia tunc sufficit sola penitentia. Appellatur autem onus temporis/quando votum est factum propter illud tempus precise: vt siquis vouisset ieiunare in vigilia sancte marie magdalene ꝑꝑ honorẽ magdalene, si nō ieiunat in vigilia illa/ sufficit sola penitentia: quia ieiuniũ illud votiuũ erat onus tꝑis scilicet vigilie illius: sicut ieiunia ecclesie in vigilijs / sunt onera illo℟ die℟ precise. Si vero vouisset ieiunare triduo in fra mẽsem pñtem, si nō ieiunauit/tenet̃ & ad penitentiā / & ad ieiunandũ triduo ꝗ̈primũ pōt: quia tale ieiuniũ votiuũ non est onus illius temporis, sed tempus est appositum vt mensura in fra quā debet impleri. Et sic de similibus iudica.
VSura

VSura

(Hoc ẽ lucrũ ex mutuo) iniqua ẽ: quia aut bis ven ditur idem/aut venditur quod nō est. Hoc est quia aut pecunia bis vendit̃/ semel pro sorte & iterum pro lucro, aut vsus pecunie qui nō est p̃ter pecuniam/venditur. Et propterea est pctm̃ mortale: vtpote cōtra iustitie charitatẽ.Et quia vsura distinguitur in vsurā mentalem tm̃ & in vsu ram extrinsecā/& vsure pctm̃ ex proprio gñe est pctm̃ in exteriori opere consistens/quia est ad alterum iniustitia, ideo tractan dum est de vtra/sed prius de vsura exteriore: que consistit in hoc quod est lucrari ex mutuo/interueniente pacto explicite vel implicite.
Section
Vbi nota Primo, ꝙ ad lucrum vsurarium requiruntur & sufficiunt quātum est ex parte ipsius lucri / due conditiones. Prima est ꝙ sit aliquid pecunia eslima bile. Secunda est ꝙ non sit suum.
Vnde ex hisconditionibus redditur ratio & declaratio multorũ casuum.Primus est. Siquis mutuat ad hoc vt ille sit sibi amicus/non est vsura: quia amicitia non est pecunia estimabilis. Nulla tamen pōt hic conuentio ciuilis interuenire: quia amicitia est res cui repugnat obligatio ciuilis. quia amicitia est interior amor spontaneus: obligatum autem ciuiliter est necessitati subiectum, ita ꝙ velit nolit tenetur exhibere illud. Vñ ridicula esset obligatio ciuilis ad amicitiam / que pecunia estimari non potest.
Secundus est. Siquis mutuat vt redhibeat suum apud petentẽ mutuum qũolibet occupatum aut detentũ / non est vsura: quia nihil lucratur/sed suum recuperat.
Tertius est. Siquis mutuat vt redimat vexationem suā / non est vsura: quia nihil lucratur non suũ, sed quod suũ est seruat. vt siquis mutuat alicui cōminanti sibi aut suis, & hinc exuit se a multis sumptibus quos oportet ad sui tutelam facere. & sic de qualibet alia redemptione vexationis sue.
Quartus casus est. Siquis ex hoc ꝙ mutuat incurrens dānũ/ deducit in pactum vt soluatur sibi vltra sortem suum interesse quod incurrit ex mutuo. Verbi gratia / quia accepit sub vsuris vt mutuet illi: vel quia minoris vendit rem suā vt habeat pecuniam quam illi mutuet. & sic de similibus. Nulla siquidem hic interuenit vsura: quia nullum ex mutuo lucrum est, sed sola vitatio proprij damni. decet. n. mutuantem seruare se indemnẽ. Et hoc quo ad damnum emergens.
Quintus casus est quo ad damnũ lucri cessantis. Siquis pecuniam pro parata in promptu negociatione expositurus in veri/ tate/vt occurrenti casui necessitatis proximi ex charitate subueniat mutuat/ac damnum cessantis lucri sibi persolui vltra sortem deducit in pactum, vsura non est si due adsint cōditiones. prima est/ꝙ mutuans ex hoc mutuo impediatur vere a lucro. quod tunc non est quando mutuans habet aliam pecuniā quā potest mutuare: quia si aliam habet non impeditur ex mutuo | a lucro. Secunda est ꝙ non totum lucrũ speratũ ex illa negocia tione/deducatur in pactũ: quia lucrũ in potentia non est adhuc/ & pōt multipliciter impediri: ac ꝑ hoc nō valet tantũ quantũ si esset in actu. Et propterea si exolueretur totum, solueretur plusꝗ̈ debet solui. Vñ pōt aliqua pars lucri cessantis ad arbitrium boni viri taxari/vt sit contractus licitus. De quo diffuse vide in commentarijs nostris suꝑ secundāsecunde. q. lxxviij. ar. ij. ad primũ.Sextus est. Siquis mutuat alicui eo pacto vt remutuet sibi qñ ipse indigebit/vsura est: quia obligatio ista pro quanto est ciuilis est pecunia estimabilis. Quāuis enim accipiens mutuũ teneat̃ ex debito morali ad remutuandũ qñ opus eri: & poterit, non tenet̃ tñ ex debito ciuili: quale debitũ orit̃ ex pacto. Vñ quũ obligatio ista sit pecunia estimabilis, nō pōt ex mutuo in lucrũ duci abs vsura.
Septimus est. Siquis mutuat alicui eo pacto vt veniat ad molendum in mola sua/aut ad emendũ ab officinasua/aut aliquid hmōi, vsura est: quia obligatio ista ad molendũ in hac mola/ ad emendum ab isto/& hmōi, vendibilis est. & ideo non licet ex mutuo hoc lucrum aliene obligationis reportare.
Octauus similis isti est. Siꝗs mutuat alicui dño tꝑali eo pacto vt cōcedat sibi officiũ p̃toris/vel aliquod aliud offm̃, vsura est: quia cōcessio ista vendibilis est. Et ꝑꝑea nō licet ex mutuo lucrũ talis cōcessionis exigere.Discerne tñ in his casibus duo lucra. Alterũ vsurariũ: & alterũ licitũ. Nam vsurarium lucrũ est ob ligatio ad remutuandũ/obligatio ad molendũ in hac mola/obligatio ad emendũ ab hac officina / obligatio ad concedendũ tale officiũ/& sic de similibus. Licitũ vero lucrũ est merces debita pro mola/preciũ re℟ venditarũ/stipendia & prouentus officij/ & sic de similibus: quia ista lucra nō sunt ex mutuo, sed ex alijs contractibus/seruitijs/industrijs/operis/officijs &c. Et propterea in istiusmodi vsuris non tenet̃ qui sic mutuauit ad restituendũ mercedẽ mole/preciũ vendita℟ re℟/stipẽdia prouentus officij/ | & similia. sed vltra penitentiā de pctō vsure/tenet̃ primo ad re laxandũ vinculũ obligationis de cōtinuanda mola aut officina/ de cōtinuanda manutentione in officio: quia hmōi obligatio est lucrũ vsurariũ. & tenet̃ secundo ad recōpensandũ illi pro ista obligatione: que vendibilis erat ꝗ̈uis ille noluisset vẽdere ip̃am. Ad arbitriũ aũt boni viri spectat determinare quātũ pro hmōi obligatione restituendũ sit vt satisfiat secũdũ equalitatẽ iustitie.Nonus est. Siquis mutuat dño vel cōitati eo pacto vt donec re stituat̃ sibi mutuatũ nō soluat gabellas, vsura ẽ: quia ex mutuo lucrũ reportat exemptionis a debita solutiōe gabella℟. Cōstat. n. ꝙ hec exemptio pecunia estimabilis est. & tenet̃ iste ad restōnẽ cōmunitati seu dño gabelle de toto retento q soluere debuisset: quia lucrum vsurarium est.
Decimus casus ẽ. Siquis mutuat alicui centũ ea rōne vt emat a mutuante q̃dā sua iura desperata aut inutilia/aut agrũ sterilẽ/ aut aliquid hmōi, vsura est pessima. Tum quia mutuũ/damnũ infert proximo annexe male emptionis. Tum quia ẽt si res que venales proponunt̃ essent vtiles valde, cōtra naturam cōtractus mutui est ꝙ is cui mutuatur obligetur ciuiliter ad emendũ seu quodlibet aliud: vt dictum est.
Vndecimus est. Siquis mutuat suꝑ pignora ea ratione vt hẽat tres pro centenario/nō quasi lucrũ ex mutuo/sed quasi subsidiũ ac stipendium necessarium ad custodiam pigno℟ & excussionẽ & alia hmōi, vsura est: qm̃ in veritate iste non mutuaret nisi lucra hec ex hoc ꝙ mutuat expectaret. Ex hoc autem non sequit̃ errare illos qui pignora onerosa bona fide accipientes/volunt in demnes se seruare: sicut. n. nō debent ex pignore fieri locupletiores/ita nec pauperiores: & sicut fructus pignoris sunt computandi in sortem, ita expense qualitati pignoris annexe imputāde sunt domino pignoris.
Duodecimus est. Siquis mutuat alicui nauiganti mille ea ra tione vt cum ipso eodem mutuante fiat cōtractus assecurationis | dictorum mille / soluendo eidem mutuanti tot pro centenario, vsura est. vera quidem: quia mutuans vltra sortem vult obli gationem ad subeundum cōtractum assecurationis. presumpta autem: quia mutuum ad hoc lucrum tendere videtur. Et ideo damnatur in ca. nauiganti. de vsuris.
Section
Nota Secundo / ꝙ quia lucrum vsurariũ est ex mutuo, ideo siquis non mutuat sed accōmodat seu locat aut vendit pecuniā cũ pacto recipiẽdi aliquid plus/ nō est vsura: sed liciti sunt hmōi cōtractus, dũmō pacta sint moderata iuxta qua litatẽ tempo℟ &c. Et siłr si aliunde ꝗ̈ ex mutuo lucrũsuꝑuenit.Et hinc habes claritatem plurium casuũ. Primus est. Siquis accōmodat pecuniā alicui ad ostentationẽ faciendā (vt numu larij solitisunt mōstrare publice quasi aceruos numo℟ aureo℟) & exinde vult sibi lucrũ aliquod, non est vsura: quia non ex mutuo sed ex accōmodata & quasi locata pecunia lucrũ bẽt.Secundus est similis. Siquis locat pecunias aureas ad ponendum in balneo vel brodio & hmōi, si inde vult moderatũ lucrum/nulla est vsura.
Tertius. Siquis numos aureos vendit pro argenteis / & inde moderatũ lucrum exigit, nulla est vsura. Et rō horum & similium casuum est: quia pecunia in istis cōtractibus non mutua tur, sed quasi res quedam accōmodatur/locatur/venditur: sicut licite in similibus casibus aurũ non monetatum/gemme/iocalia & alia huiusmodi possent accōmodari / locari aut vendi cum honesto lucro.
Quartus casus est cum lucrum venit ex mora debitoris. Ita ꝙ postꝗ̈ debitor non soluit tempore debito/potest creditor duo lucrari: scilicet penam conuentionalem, & aliquid pro interesse tam damni emergentis ꝗ̈ lucri cessantis. Nullum siquidẽ excrementum huiusmodi est vsurarium: quia non ex mutuo prouenit/sed ex mora debitoris.Et hec intellige si & ꝗ̈diu contra vo luntatem creditoris contracta est & durat mora. Nam si credi tor prorogasset terminum aut esset contentus de mora cōtinuan|da, vsura esset: quia ex mutui continuatione seu cōseruatione lucrum proueniret/& non ex mora. non enim est in mora qui cō sentiente creditore moratur, sed solus qui inuito creditore differt solutionẽ.Et hec dicta sint de vsura ex mutuo explicite.
Section
De vsura Autem consurgente ex mutuo implicite (hoc est ex incluso seu interpretato mutuo in alijs contractibus: puta emptionis & venditionis &c.) dicendum nunc est.
Primus ergo casus est. Siquis vendendo/pluris non pio & mo derato sed rigoroso precio vendit quia expectat tempus quo sibi soluendum est, vsuram committit: quia quasi mutuum est expectatio temporis. Qñ tñ venditor seruaturus erat res in aliud tẽpus vendendas, pōt vt supra dictum est/vendere pluris ꝗ̈ nũc valẽt iuxta ambiguũ verisimile p̃ciũ futuri tꝑis.Et similiter siquis expectans tẽpus future solutionis/vendit pluris iuxta veri simile mediũ seu dubiũ p̃ciũ tꝑe solutionis futurũ, excusat̃: vt si piper nũc valet sex/& in iulio credit̃ valiturũ octo aut plus vel minus, si vendo nunc pro solutione ad iuliũ pro octo/excusor a decretali. ca. in ciuitate. tanꝗ̈ emptio nō consummata intelligatur vs ad iulium/quo emptio erit in opere que nunc est in solo contractu: quasi venditio cum correspondente sibi emptiōe nũc inchoet̃ & in iulio consummetur.
Secundus casus est. Siquis emit minoris pijssimo precio pro eo ꝙ nunc soluit, vsura est: quia ex tempore pecunie solute plus habet ꝗ̈ pecunia valeat.
Tertius casus est. Siquis debitor alicuius ad annum / minus soluit nunc quia anticipat solutionem (vt si debet centum/det nunc octoginta pro tota summa) sine dubio vsura est: quia ex tempore solutionis anticipato lucrum reportat.
Quartus casus est. Siquis emendo frumentum assignandum sibi tempore collcttionis frugum/quia prius dat pecunias minoris emit ꝗ̈ estimetur honestum precium tempore assignationis frugum, vsura est manifesta ex supradicta radice.
Quintus casus est. Siquis emit minoris iusto precio cũ pacto de retrouendendo/interim quasi locās venditori & recipiens ad rōnem quin pro centũ precij dati, vsura est: ꝗa nō est ibi vera emptio, sed mutuũ palliatũ sub dictis contractibus. quod patet ex eo ꝙ emitur longe minoris ꝗ̈ sit iustũ preciũ. Secus aũt esset si super domo vel agro constitueretur perpetuus census ad rōnẽ tot pro centenario iuxta patrie morem/cum pacto ꝙ possit debitor census se liberare: quoniam contractus iste determinatus est licitus per sedem apostolicam pluries.
Sextus casus est. Siquis pecunias suas dat artifici seu numulario/volens capitale saluũ/& tantũ lucri absolute aut si lucratur/ etiam si verisimile aut quasi pro certo habeatur ꝙ numularius seu artifex multo plus inde lucrabitur, vsura est/non societas/ nec innominatus contractus: quia & capitali saluo statur lucro & non damno, & quasi ex mutuo lucrum expectatur.
Septimus. Siquis emit rem nō extantem tanꝗ̈ extantem (puta agrum/domum aut armentum) & locat venditori vt det quasi precium locationis seu censum singulis annis tot aureos, vsura est: quum sint contractus ficti ad palliationem mutui & vsure.Octauus similis antedicto est. Siquis egens rome pecunijs accipit a numulario mille aureos ad rationẽ cambij pro lugduno/& tamen rome reddendi sunt, vsura est: quia cambium est fictum ad palliandum mutuum sub vsura.
Decimus similis est. Siꝗs cum egente pecunijs palliat multos contractus simultaneos (puta dicit se vendere tot pannos mille aureis reddendis octauo mense/ & se emere illos ab eodem pro octingentis aureis nunc soluendis, & sic dat nunc octingentos/ & fit cōtractus pro mille hinc ad octo menses) vsura est palliata sub multis cōtractibus. Nec excusat̃ ex eo ꝙ ipse nō est de terioris condōnis ꝗ̈ alter qui emeret illos pannos pro octingentis. tum quia interuenit pactum de retrouendendo sibi perdendo ducentos, quod non interuenit cum alio. tum quia iste in veritate non venderet illi nisi propter hoc lucrum.
Section
Dementali aũt vsura duo dicẽda occurrunt: scilicet pctm̃ & restitutio. Et peccatũ quidem consistit in hoc ꝙ speratur ex mutuo lucrum abs cōuentione aliqua implicite vel explicite.Vbi diligẽtissime distingue inter speratum seu desideratũ lucrum vel ex mutuo vel ex vera gratitudine animi. Nam siquis mutuat sub spe ꝙ ex mutuo aliquid lucrabitur/vsure crimen incurrit, & restituere tenetur quicꝗd lucri ex mutuo sibi ꝓuenit. Si vero mutuat quis sub spe ꝙ ille cui mutuat erit gratus/ita ꝙ iure grati animi de suscepto mutui bñficio gratuito mittet munera aliqua, non est vsura. nec tenet̃ ad aliquam restitutionem huiusmodi munerum: quia non ex mutuo sed ex gratuiti beneficij collati recōpensatione / ad quam beneficiatus ex morali debito tenetur/lucrum reportat.
Verum quia qñ animi non cōcordant hinc & inde/oportet discernere distinguendo. ꝙ si vtrius (scilicet mutuantis & mutuũ accipientis ac aliquid plus dantis) intentio est pia / ita ꝙ nec mutuās sperat ex mutuo nec dans dat ex mutuo sed sponte gra tus de bñficio recepto, nulla est vsura/nulla est opus restitutione.Si vero vtrius intentio tendit ad mutuũ (hoc est ꝙ mutuās sperat ex mutuo lucrum, & dans aliquid plus dat male libenter quasi patiens vsuram seu redimens vexationem suam) mutuans vsurarius mentalis est. & tenetur restituere quicquid sic lucratus est: quia vsurarium lucrum est.Si autem claudicat intentio tantũ ex parte accipientis mutuum (quia scilicet qui accepit mutuum/dat quasi inuitus quasi soluens vsurā aut redimens suam vexationem, mutuans tamen optima intentione mutuauit/& accepit munera bona fide credens ex gratitudine sibi dari) nullum interuenit vsure peccatum. Ad restitutio/ nem tamen tenetur quando scit non libere sibi hec donata/si ex illis factus est locupletior: alioquin non tenetur ad restitutionẽ: quia bona fide ad omnia se habuit, & sibi imputet qui mala opinione concepta dedit.
Si autem claudicat intentio tantum ex parte mutuantis (ita ꝙ mutuans corrupta intentione mutuat & accipit aliquid plus, sed qui accepit mutuum/gratiose donat ex animi gratitudine & beneuolentia ignota ipsi mutuanti) mutuans inuoluitur pctō mentalis vsure. Et non potest retinere quod turpiter ex partesua accepit, sed quantum est ex parte sue conscientie teneretur restituere illi qui dedit. Verum si postea nouit gratiose sibi donatũ/ potest acceptare vt donatum: nec tenetur restituere sed penitentiam agere de suo peccato.
Aduerte quo circa mentalem vsuram ex parte mutuantis/ ꝙ siquis nō vult mutuare alicui quem putat aut nouit ingratũ/ & libenter mutuat alicui quẽ videt gratũ, nō ꝑꝑea inuoluitur pctō vsure mentalis: sed sequitur naturalẽ inclinationẽ qua actio nes nr̃as ad eos qui digni sunt dirigimus.Et similiter ex parte accipientis mutuum/ siquis est gratus & multa impendit obsequia ac munera alicui vt ille ad ampliora beneficia mutui exhi bendi gratiose ac beneuole prouocetur, ad nullum peccatum prouocat mutuantem.
Section
Ad vsuram Accipere / nullum peccatum secundũ se est: quia nihil aliud est ꝗ̈ ad mutuũ accipiendum agere/& ad vsuram patiendam: quorum neutrũ habet mali culpe rationem. Pōt tñ pctm̃ esse: vt si abs rōnabili cā ꝗs subeat hoc damnũ & alterius vtat̃ iniquitate. Nō est tñ mortale pctm̃ sed veniale abs rōnabili cā hoc facere.
Esto tñ hic cautus lector & penetrator dictorum: qm̃ aliud est loqui de accipiendo sub vsura / & aliud de inducendo hominẽ ad faciendā vsurā. Primũ. n. nullum sonat peccatum / vt dictũ est. & iō ex causa rōnabili licet. Secundum autem semper est pctm̃ mortale. ita ꝙ nulla necessitate excusat̃ aliquis a pctō mor tali quum inducit per se (hoc est ex intentione) aliquem ad peccandũ mortaliter: dicente apostolo. digni sunt morte nō solũ qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. minus aũt est consentire ꝗ̈ inducere. Et ꝑꝑea dr̃ & bñ, ꝙ licitũ est mutuum | acciꝑe sub vsura a parato vsurā facere/ nō aũt ab imparato: ꝙa nō licet inducere ad faciendā vsuram/ sed vti iniquitate parati. Hoc est/licet mihi petere ab homine mutuum/& pati ꝙ ille ex hac mea petitione accipiat occasionem apponendi suā malam voluntatem vsurariam. Sic. n. nec ego induco illũ ad vsuram nec cōsentio ipsius male volũtati: sed induco illũ ad mutuādũ/ & consentio mee passioni qua patior vsuras.
De mediatoribus quo idem est iudicium: scilicet ꝙ nō licet illis/inducere aliquẽ ad faciendũ vsuram, nec etiam esse quasi negocij vsurariorum gestores: puta inquirendo egentes pecunijs sub vsuris: aut prouocando vt accipiant a suo feneratore. qm̃ tunc quis esset velut minister vsurarij, & participaret in crimine & vinculo restitutionis.
Circa participantes autem cum vsurarijs in vsu rerum vsurarij distinctione opus est. Primo an res illa in seipsa sit aliena: quia tunc idem esset iudiciũ sicut de participantibus in re rapta aut furto ablata. quam cōstat nullo titulo posse contrectari licite ab alio: quia res aliena est.Si aũt res ipsa aliena nō est, subdistinguendũ est an ex illo vsu efficiat̃ vsurarius impotẽs ad resti tuẽdas vsuras. Nā si nō efficit̃ inde impotẽs ad restituendũ/sed eque potẽs remanet ad restituendũ vsuras quas lucratus est, pōt licite hō cũ vsurario negociari/& dona ab eo accipere & dotẽ/ & breuiter qũolibet cōtrahere. Si vero efficeret̃ minor ad restituendũ vsuras/nō liceret cōtractus hmōi cum vsurario inire. Et in promptu ratio est: quia cum periculo iacture proximi negociaretur, dum fieret ꝙ vsurarius ꝗ̈uis nunc pertinax/si cras rediret ad cor / non posset satisfacere quibus teneretur. Vnde ab huiusmodi vsurario non liceret accipere dona nec dotem / aut aliquid simile: quia per hec efficeretur impotens ad restituendũ. Quāuis licitum esset illi vendere/& ab eodem emere: quia per hec non redderetur impotentior ad restituendum: quoniā tantũ dem recipit ab alio quantũ dat de suo.
Et iuxta hanc distinctionem regulandi sunt casus qui occurrunt de victu vxoris & filiorum ac familie vsurarij. Si. n. hinc fit non soluendo (puta quia nihil habet nisi vsuras/nihil lucrat̃ nisi vsurarie) consequens est vt non liceat illis inde victũ sumere. Et hoc regulariter loquendo intellige. Nam per accidẽs posset esse licitum: puta si essent in necessitate extrema, aut si vtiliter agerent negocium creditorum. vel spiritualiter (puta suadendo restitutionẽ) aut corporaliter, puta bonificando eorũ bona pignorata. Vide de hac materia diffusius scripta superius in verbo restitutio.
De dominis quo temporalibus accipientibus ab vsurarijs componentibus cum eisdem vt vsuras impune facere possint, non solum idem est iudicium quantum ad res quas ab eis acci piunt/sed peius si illicita concedunt.
Section
Logor Hoc in loco respondere querentibus an sit vsura emere pagas certas montis genuẽsis hinc ad triennium recipiendas. Ita ꝙ casus est iste. Ioannes habet in monte genuensi loca decem/ex quibus iam computatum est ꝙ deben tur ei centũ libre, sed quia nōsunt ipsi exoluende ante trienniũ/ ĩdeo vocant̃ acerbe page/& tertio anno vocabunt̃ mature, & ĩoānes eget nũc pecũia/vẽdit istas decẽ pagas acerbas ꝓseptua ginta libris nũc hñdis: nunquid si ego sic emo/cōmitto vsurā?Rñdeo omissis disputationibus/ꝙ hinc ulla interuenit vsura: quia est cōtractus nō palliati aut impliciti mutui, sed emptionis & venditionis: qm̃ ioānes vẽdit ius suũ quod hẽt suꝑ illas decẽ pagas, & nō vendit ipsas pagas / nec aliquod mutuum accipit.Declaro singula. Quod non vendant̃ page sed ius paga℟/ex eo patet ꝙ ioānes non tenet̃ mihi assignare pagas, sed ius suum quod hẽt suꝑ pagas illas. Q nullũ accipiat ioānes mutuũ/ex eo patet: quia ad nihil restituendũ obligatus est, sed solũ ad assignandũ mihi ius paga℟. Et rursus quia quicquid ꝑiculi hic est/ a pud me ementẽ restat: q est cōtra naturā mutui. Est igit̃ hic | vera emptio & venditio iuris pagarum illarũ. Et ꝑꝑea si iusto precio emit̃/iustus erit contractus. Iustũ aũt preciũ constat esse quod cōiter inuenitur abs fraude &c. & ꝑꝑea si page hmōi venduntur precio cōiter tunc currente / nullũ pctm̃ cōmittitur. Est aũt rōnabilis cā minoris precij / ex eo ꝙ res venalis inutilis per trienniũ/minor est seipsa vtili ab hodierna die. Vñ quũ ius paga℟ acerba℟ inutile sit vs ad tempus maturitatis, rōnabiliter minus valet ac minoris vendit̃ / ꝗ̈ ius paga℟ vtile nũc: sicut terra sterilis vs ad biennium / minus valet ꝗ̈ ipsamet si esset vtilis hodie.
Nec hoc q diximus de venditione & emptione iuris paga℟ ex monte genuensi/est singulare in illo monte: qm̃ hoc est cōe omni alteri iuri quorũcũ creditorũ. Possum. n. licite emere ius tuũ quo tibi debent̃ ab altero mille aurei hinc ad annũ, & licite emendo dabo tibi minus mille aureis/presupposito debito liquidissimo & abs difficultate ac labore exigibili: qm̃ ius recipiẽdi ad annum mille aureos/minus est secundum rem & secundũ humanum vsum ac humanam estimationem ꝗ̈ mille aurei: quia potentia ẽt proxima minor est actu. & inter os & offam multa intercidere posse/prouerbium vetus est. Non. n. qui hoc ius emit/facit mutuum palliatum, nec emit mille ducatos post annum/vt ratio temporis expectati cōstituat vsuram: sed emit ius alterius ad habendum post annum ducatos mille, & ipsius ementis periculo ius illud derelinquitur: quod est contra naturā mutui, vt dictum est de iure pagarum.Quanto autẽ minoris mille ducatis emere debeo, relinquitur arbitrio boni viri/consideratis cōditionibus temporũ/copie pecuniarũ vel penurie &c.
De monte autem ipso genuensi & similibus, quia cōsistunt in facto / loqui nescio nisi factum certum mihi proponeretur. Sed in communi loquendo, certum est ꝙ si sunt annui census cōstituti super prouentus ciuitatis/liciti sunt. Nec aliquid obstat quin communitas possit se redimere. Et quoniam quomodolibet | inceperint montes isti/hodie vt annui census cōmuniter haberi videntur, ideo si sic est scilicet ꝙ in naturam transiere census/ disputationes superflue videntur.
Loading...