Lemma
TEmeritas

TEmeritas

(Qua abs ratione regu lante opera fiunt) manifeste pctm̃ contra consilij rationem est.
Et dupłr inueniri consueuit. Vel ex impetu appetitus passione affecti: vt apparet in iratis. Vel ex contemptu regule directiue: vt patet in superbis / despicientibus aut quasi despicientibus subijci aliene regule/& teme re propterea agentibus ea que fecisse postea penitet.
Est autem peccatum veniale vel mortale temeritas secundũ subiectam materiam. Si. n. iocosa aut officiosa est materia/veniale peccatum est. Si aũt perniciosa / peccatum mortale est: quia contra dilectionem dei aut proximi est.
TEntatio Dei

TEntatio Dei

(qua homo explorat diuinam potentiam / scientiam vel voluntatem) peccatum est mortale ex suo genere: quia irreuerentiam exhibet diuine excellentie/dubitando de illa. Et hoc intellige forma/ liter: hoc est de tentatione dei ex intentione tentandi deũ: quemadmodum de ceteris vitijs formaliter doctrina intelligenda est.Aduerte tamen hic duo. Primum est ꝙ circa voluntatẽ dei aliud est querere humiliter a deo instructionem quid circa aliquid particulare velit/ex aliqua rationabili causa, & aliud est querere a deo instructionem seu notitiam eiusdem abs rationabili inquirendi cā. Primum. n. ad charitatem/humilitatẽ / ac prudentẽ religionem spectat: & propterea liceret petere signum ad hoc oportunũ. Secundũ aũt ad irreuerentiā diuinamspectat: si. n. diuine excellentiā volũtatis homo reuereretur, non nisi ex rationabili causa presumeret querere secretum illius velle nosse. | Vt experimur in hominibus: nullus. n. abs irreuerentia principis querit abs rationabili causa a principe quid ipse velit, sicut nec quid sciat aut quid possit.
Secundum est/ꝙ tentare deum materialiter (hoc est nō in tentione explorandi diuinum posse/nosse aut velle) non est pec catum mortale, nisi magnitudo seu qualitas tentationis reducat actum in naturam sue forme: sicut de alijs peccatis dictum est. Est tamen dei tentatio materialiter tantum / imperfectum quid in specie tentationis: & ideo venialis est propter imperfectionẽ actus ex parte forme. Potest etiam esse venialis propter actus imperfectionem ex parte actus: vt in primis motibus.

TEstimonium Falsum

in iudicio/pec catum est ex suo gñe mortale: quia iniustũ. Negare quo testimoniũ si articulus necessitatis vrget/pctm̃ est mortale: vt pote in dānũ ꝓximi vel cōis boni cedens. p̃ceptũ enim affirmatiuũ de ferendo testimonio/pro loco & tꝑe obligat: & ꝑꝑea si tũc non vult hō parere perhibendo testimoniũ necessarium/nō excusatur a mortali. Extra iudiciũ aũt falsum testimonium iudicatur sicut mendacium.
TJmor

TJmor

Nullum est secundum se peccatũ. Potest tñ multipliciter fieri pctm̃. & ex modo timendi: puta si plus aut minus timeat̃ ꝗ̈ oportet. Et ex collatione vnius timẽdi ad aliud timẽdũ. Et hoc est qñ mortale: vt si plus timeatur occisio corporis ꝗ̈ mors anime: plus timeat̃ ira principis ꝗ̈ ira dei: & sic de similibus.
Ponitur quo speciale peccatum timor pro tristitia de bono alterius quia nociuũ est mihi aut alijs / si temerarius est timor: nam si veritati aut rationabili estimationi innititur, nullum est peccatũ moderata tristitia de alterius prosperitate ex qua bono℟ oppressio venit.
TOrneamentum

TOrneamentum

(Hoc est ludus quo ad ostentatio nem virium & audacie milites multi ex cōdicto conueniunt & cōgrediuntur temere/ita vt sepe mortes hominum inde proueniant) peccatum esse mortale constat ex admixta pernicie vite humane / siue in effectu siue in periculo frequenti/abs rationabili causa. Vnde tales ibi vel propterea mortui carent ecclesiastica sepultura etiam si ad penitentiam conuersi fuerint: vt canonica iura disponunt.
TYrannis

TYrannis

Qua respublica occupat̃ (vel quantum ad dominiũ: vt contingit his qui se vi dominos constituunt, siue im mediate siue mediante coacto cōsensu subdito℟. Vel quantum ad affectum modũ regiminis: vt contingit his qui ꝗ̈uis veri sint domini / non querunt publicum bonum sed proprium) est peccatum mortale grauissimum: vtpote contra bonum publicum. Et tanto peius quanto remotius est a penitentia: regnandi siquidem amor tantus est, vt non permittat tyrannum quo ad dominium/cōuerti ad penitentiam: vtilis quo boni proprij amor radicatus / difficillime euelli potest.
Sed nunquid Gubernante tyranno (qui scilicet non habet legitime dominium sed tyrannice occupat illud) peccent illi qui recurrunt ad ipsum pro iustitia? quia inducunt illum ad actum quem non potest licite exercere.
Respondetur ꝙ excusantur a peccato inducendi tyrannum ad actum & opus sibi illicitum/petentes ab illo iustitiam: quia non petunt actum illicitum/sed iustitiam actus illi illiciti. Sicut enim luxurioso sancte consulitur vt non adulteretur sed fornicetur / hoc est minus malum committat: quia subintelligitur si | luxuria vti vis, ita occupatori dominij sancte suadetur ꝙ minus male vtatur dominio illo. constat autem ꝙ minus male vti tur qui vsurpato dominio vtitur in actibus & operibus alias iustis/ꝗ̈ si in actibus aut operibus aut etiā omissionibus iniustis & perniciosis reipublice aut particulari persone vteretur. Eadẽ autem ratio est de suadente & petente. Et propterea pie interpretande sunt petitiones tam iustitie ꝗ̈ honeste gratie que offeruntur tyrannis: scilicet si vis/seu ex quo vis detinere & exercere hoc dominiũ, vtere illo iuste/vtere honeste/vtere pie/vtere ad vtilitatem publicam & priuatorum prout deceret dominũ. Attestatur quo hoc esse licitum communis vsus omnium qui sub tyrannis & dubijs dominis degunt: dum abs conscientie scrupulo passim omnes ad tyrannos & dubios dominos recurrunt acsi essent domini. Hoc. n. signum est licitum esse hunc ad tyrannos recursum: quia alienum a ratione est vt omnes (inter quos sunt viri probi) errent/peccent abs remorsu consciẽtie. Attestatur etiam supradicte pie interpretationi intentio recurrentium ad tyrannos. constat nan ꝙ non intendunt ipsi petere vt tyrannus vtatur tyrannide/vt vsurpet actum iudicij: quoniā mallent vt cederet tyrannidi & iudicio: sed ex quo vsurpat sibi dominium ac iudicium/intendunt vt iuste vt pie vtatur vsurpato dominio & vsurpato iudicio. Et quod intendũt hoc petũt. ita ꝙ nec intendũt nec petũt actũ vsurpatũ, sed qualitatẽ sanctā in actu vsurpato exercendo.
Loading...