FAlsarius
Tam monete / mensurarum
& ponderum / ꝗ̈ scripturarũ
seu literarum aut sigillorum, peccat proculdubio
mortaliter: quia interuenit ibi factum perniciosum ex suo genere. Posset tamen propter imperfectionem actus veniale tantum interuenire peccatum, vel ratione minimi nocumenti / vel quum ioci gratia alieno nomine
quis fingit literas. Contingit quo sine omni forte peccato fingere alieno nomine literas officiose: dum vtiliter agitur alterius
negocium, nec dubitatur ꝙ gratũ erit illi cuius nomine scribit̃.
Et in huiusmodi priuatis literis alieno nomine fictis/ratihabitio
a falsitate excusat.
FAmā Propriam
falso ereptā negligere, tunc est
pctm̃ quũ alijs hoc nocet seu nocere timetur: nam fama ꝑꝑ alios nobis necessaria est. Et in tali
casu dicit aug. qui confidens conscientie negligit famam/crudelis est: quia aliorum animas occidit/vel blasphemantium viam
dei audita bonorum infamia/vel imitantium malũ quod factũ
putant excusando se super reputatos bonos. Verum iuxta occurrentis necessitatis casus & facultatem prouidendi/iudicandum
est in singularibus de peccato hoc: nam quando melius proui
detur proximis cum hilari patientia tolerando infamias nostras
ꝗ̈ obsistendo. Nec tunc negligit quis famam propriam, sed
optimam curam habet eius / offerendo illam deo. Vnde nisi
charitas proximi impellat, melius toleratur infamia ꝗ̈ pro fama
laboretur.
Dies in honorem dei sanctificatos
violare/peccatum est sacrilegij: ꝗa
ĩniurr fit tꝑi sacro quātũ ad illud ad q sancti
ficatum est. Et quia sanctificatũ tp̃s festiuũ est
ad exteriorem cultum exhibendum deo / & positiue vacando
diuinis / & negatiue abstinendo ab omni opere seruili / & quibusdam alijs per ecclesiam adiunctis extra de ferijs, idcirco pec
catum violationis festorum trifariam committitur. vel omitten
do diuina pro tunc precepta/vel faciendo opus seruile/ vel com
mittendo aliquid prohibitorum fieri in festo.
¶
Et quantum ad primum/quia sola missa communiter est in
precepto, ideo sine rationabili causa omittere missam in festo/
peccatum mortale reputatur. Et hic esto prudens / admittendo
pro ration abili causa omne motiuum rationi humane consentaneum/etiam si non fuerit vrgens: quoniam deficiente contẽptu/
& subsistente ratione que illius conditionis personas libenter ad
missam euntes inducere videtur ad omissionẽ misse in tali casu,
non incurritur peccatum mortale. ꝗ̈uis si minus sufficiens est
ratio/peccetur venialiter. Et vniuersaliter sic est / quando quis
bona fide putat se excusari ab auditione misse / & ideo omittit
illam. Et simile est si preter intentionem ex aliqua negligentiola
missa omittitur. Et omnium ratio est: quia non formaliter agit̃
contra preceptum: nec vsadeo materialiter interuenit trans/
gressio vt redeat peccatum in naturam sue forme. Verbigratia.
rationabilis causa omittendi missam/est occupari in seruitio in
firmorum/custodire ea que custodia indigent/ quando oportet
alterum omittere: potius. n. omittenda est missa ꝗ̈ seruitium infirmorum / ꝗ̈ custodia rerum. Hinc. n. excusantur puelle non
euntes ad missam/quia sic est consuetum & sic iubent matres.
& mulieres per mensem luctus / & per purificationem post
partum abstinentes iuxta consuetudinem patrie a missa: & sic
de similibus. Ex hoc autem ꝙ solus exterior cultus cadit sub
|
hoc precepto, non continetur sub hoc precepto contritio peccato
rum/nec vitatio aliorum peccatorum. Et propterea circunstātia
festi diei non est circunstantia necessaria aliorum peccatorum
commissorum in festo, nisi fiant in contemptum festi. Minus
autem sufficiens sed rationem sapiens ratio est/matutinum iter
in festo abs vrgente necessitate aggredi vt cũsocijs ꝗs eat tunc
euntibus: putans enim propterea se excusari / contra preceptum
non agit, ꝗ̈uis male faciat.
Intelligitur autem missa in festo precepta christifidelibus vt
intersint sacrificio misse. intersint autem corpore & mente: hoc
est animo vacandi deo durante missa. Et propterea siquis cor/
poraliter presens sit misse/sed mentem aduertenter a missa diuertat ad alia, non satisfacit precepto misse: quoniam ita ibi est ac si
voluntarie ibi dormiret: paria nan sunt longe a missa fieri per
voluntarium somnum/& per voluntariam diuersionem men
tis ad alia. Vnde sicut obligatus ad horas canonicas / non satisfacit si ex proposito mentem ad alia diuertat ab officio, ita obligatus ad missam/non satisfacit si a missa mentem ad alia aduertenter distrahit notabiliter: modicum enim pro nihilo reputat̃.
Vtrum autem audiatur vel non / vtrum sit missa propria vel
non, sub precepto non cadit.
Et ꝗ̈uis dum sacerdos non auditur/aut non intelligitur / vel secreta dicit, liceat aliquam spontaneam orationem dicere ad habẽdam mentem deo vacantem
tempore sacrificij durante: non tamen videtur vsqua tutum
prima facie, in missa de precepto/dicere preceptas horas canonicas/ aut iniunctam penitẽtiam/seu orationem ex voto debitā:
quia duo diuini cultus debiti/debent vt duo exolui/& non con
fundi sub vno tempore & vna actione. Si tamen de facto oppositum quis fecerit, non damno illum: quia licet forte malefecerit, satisfecit tamen precepto vtri quātum ad vitandum pec
catum mortale omissionis vtrius/ex eo ꝙ idem tẽpus cōpatitur
vtrun simul persolui: dum solo interiore actu/misse possumus
|
attendere, aut quia secreta dicuntur, aut quia non auditur seu
non intelligitur sacerdos. Dixi autem forte malefecerit: quia
non oportet persoluentem in fra tempus misse precepte alias de
precepto quo orationes peccare: sed tunc tantum quum impedimentum prestatur debite attentioni ad missam. Videmus. n.
abs vllo scrupulo sacerdotem ipsum qui celebrat, dum chorus
cantat/dicere cum ministris horam aliquam canonicam/ex eo
ꝙ dixit totum quod chorus cantat: quasi tempus illud ei vacet,
licet in veritate sit tempus misse. Et similiter dum sonant organa/potest ab omnibus fieri eadem ratione semper militante: ꝗa
scilicet non impeditur debita misse attentio, sed vnus diuinus
cultus alterum compatitur.
¶ Quo ad secundum vero/quia solum opus seruile seruilitate
non mystica sed corporali (quod solum comprehendit exteriora opera seruis propria, ad que scilicet seruos deputatos habemus) intelligitur ad literam, ideo exercere in festo opera serui
lia/peccatum mortale est. Quod vt clarius percipias/ scito ex
teriora opera trifariam distingui. Quedā. n. sunt ex suo genere
seruilia. & hec sunt propria seruis: vt opera mechanica/arare/
fodere/suere/&c. Quedam vero sunt ex suo genere libera: vt
artium liberalium exercitia: vt pulsare instrumenta musica/
disserere/scribere/&c. Quedam vero sunt cōmunia liberis &
seruis: vt itinerari/curam sui agere / &c. Sola prima sunt in
festo prohibita. Reliqua sunt licita: & intantum licita / vt etiā
ipsa opera seruilia qñ transeunt in cōia fiant licita. Transeũt aũt
in cōia dupłr. Vel rōne necessitatis: ꝗa. s. occurrit necessitas eorũ
ad salutẽ corporis mei vel proximi: vt sunt opera preparantium
medicinalia/& seruitia infirmorum/& hmōi. Vel rōne damni
vitandi: vt quia segetes sunt in periculo / aut hostes timentur,
oportet laborare: & similia. quilibet. n. siue seruus siue liber tene
tur sue & proximi saluti consulere / & damnum vitare.
¶
Quo ad tertium/quum ab ecclesia quattuor inueniantur in
|
festo prohibita que opera seruilia non sunt (scilicet fieri primo
mercatum/ secundo placitum / tertio iudicium ad mortem vel
penam/quarto iuramentũ nisi pro pace vel alia necessitate: vt pa
tet in ca. oẽs/extra de ferijs) secũdũ ac tertiũ intātum inhibent̃,
vt nō solũ iudicialis strepitus cōquiescat / nisi necessitas vrgeat
aut pietas suadeat, sed tam processus habitus ꝗ̈ snĩa promulgata
annulletur in ca. conquestus.
Vt autem singula clarificentur
con fessoribus/aduertendum est mercati nomine duo posse intelligi. Primo nũdinas que semel aut bis in anno alicubi iuxta
diuersarum patriarum mores fiunt, seu quasi nundinas q̃ vulgariter dñr mercato: q̃ semel aut bis aut etiā ter in hebdomada
alicubi fiunt, dũ rustici etc. ad fo℟ deferũt oua/pullos/fructus/
vinũ etc. ad vẽdẽdũ. Scđo actũ mercādi: hoc est emẽdi et vẽdẽ
di.
Et si ꝗdẽ nundine intelligant̃, ius hoc cōtraria cōsuetudine
preualente / nullibi forte locum habet. Et quia prelati iamdiu
viderunt & vident nec reprehendunt, pro abrogato haberi pōt
vbi sic fit. Si vero quod vocatur mercatus intelligatur iuxta
vulgare expressum, a consuetudine approbatur: & vbi quantum memini vidisse/ mercatus ꝗ die festo occurrit / in alterum trans fertur diem. Si autem actus mercandi intelligatur,
& sub actu mercandi / omnis actus vendendi / locandi / conducendi etc. tunc grano salis eget: quoniam consuetudo populi christiani in multis oppositum habet. Panis. n. vinum/
herbe / fructus / carnes & reliqua huiusmodi ad minutum
(hoc est pro vsu illius diei) passim emũtur & venduntur vbi
inueniuntur. Nec est dubium licite fieri quodlibet horum &
similium, nisi episcopus aliquid horum prohibeat aut reprehendat / vel per totum diem festum / vel vs ad certam
horam puta vesperarum: quod laudabile est fieri vbi obediẽtia
speratur. Et hinc habes quid de tabernarijs/ hospitibus / lanijs/
piczicarolis/& similibus iudicare debes: scilicet iuxta consuetudinem non reprehensam a prelatis.
Placiti nomine iudiciales lites intelligũtur. Que duobus sunt
tantum casibus concesse in festo. vel vrgente necessitate/vel sua
dente pietate. Et hinc excusantur iudices rurales ius dicentes ru
sticis iuxta patriarum aliquarum consuetudines: pietatis enim
causa hoc fit/ne pauperes perdant diurnum laborem necessarium eis ad victum. & eadem ratione causis miserabilium per
sonarum intendere licet. Vrget quando ad hoc necessitas: vt
quia haberi postea non potest testis aut iudex &c.
Iudicium ad mortem vel ad penam, nisi in fragranti crimine repertus statim puniendus ob necessitatem sit: quia timet̃
ne impediatur iustitia si detinetur. vel quia latronum augmentum hoc exigit. vel quia temporis/puta belli / conditio hoc requirit. Hoc enim quod pro reuerentia festi institutum est, non
debet contra recte rationis iudicium dilationem vetantis milita
re: quoniam spiritussanctus est spiritus sapientie / intellectus/
scientie & consilij.
Iuramentum demum in festo prohibitum intelligo iudiciale:
nisi pro pace aut necessitate: que recte rationi relinquitur iudicunda.
Sunt autem Quin circa hoc preceptum diligenter consideranda, ne preceps detur sen
tentia de peccato mortali.
Primum est cōmune huic & alijs
preceptis, vt perspiciatur si formaliter (hoc est ex intentione)
commisit vel omisit ꝗs vt festũ violaret/seu non curans ꝙ violet festum: nam hoc est peccatum mortale ex suo genere, fiue
id quod committitur sit opus seruile/siue ab ecclesia prohibitũ.
Si vero nec intentio fuit violandi festum/nec tam affectus fuit
commissioni aut omissioni vt non curauerit implicite de violatione festi (rediret enim tunc actus in naturam sue speciei)
non incurritur peccatum mortale: quia non proprie fit contra
preceptum. Potest tamen grauius & minus graue & leuius in
buiusmodi interuenire veniale peccatũ iuxta excessus modũ/
|
consideratis/persona/notitia/ratione/ & reliꝗs singularibus circunstantijs. Et hinc cxcusantur a peccato mortali infinite commissiones & omissiones / quasi bona fide non credendo agere
contra preceptum patrate.
¶
Secundum quo cōe / est modicum pro nihilo reputari. ita
ꝙ propter imperfectionem actus (hoc est violationis festi)
non reputatur violatio: sicut propter imperfectionẽ nocumenti/
ledere proximũ in minimo/veniale est: vt patet in furto/detractione/& cōtumelia. Et hinc excusant̃ a mortali/ pa℟ laboran
tes, vel suendo/tondendo/vel reparando aliquid &c. et similiter emẽtes aut vendentes rem vnam minimum tempus in hoc
occupando. & similiter qui modicum quid misse omittunt.
Qui vero cōicato sacerdote/a missa recedũt nō expectata benedictione, peccant abs dubio. nō tñ mortaliter: quia nō omittitur
pars notabilis: doctrina siꝗdẽ & sacrificiũ misse iam cōpletũ est.
¶
Tertium est/ꝙ ex causis sex excusantur oꝑa in festo illicita.
Primo ex diuino cultu. Hinc. n. licita fiunt opera per se ordinata ad cultum diuinum, que scilicet sunt partes diuini cultus: vt
gestare cruces/statuas sanctorum in processionibus. & quesunt
preparatoria quasi simultanea cum diuino cultu: vt pulsare
campanas. Et que debuerunt prius preparari, si tamen tunc supersunt agenda: vt mundare & ornare templum / conficere
hostias pro missis. Hec enim debent ante festum fieri, sed si ex
rationabili causa non potuerint fieri/possunt in festo fieri. Dixi
autem per se ordinata: quia opera seruilia que accidentaliter or
dinari possunt ad cultum diuinum (vt fodere terram / colere
agros/edificare domos/& huiusmodi) non fiunt licita ex hoc
ꝙ fiunt propter ecclesiam: vt consuetudo christiani populi testatur/& ratio exigit: quoniam hec quia impediunt diuinum cul
tum prohibita sunt. Quod si alicubi necessitas paupercule eccle
sie hoc facit licitum de consensu episcopi/non damno. non tamen extendendum consulas: quum ipsi ecclesie seruitores &
|
rustici teneantur nō minus ꝗ̈ alij ab operibus seruilibus in festo
abstinere: & si ipsi tenẽtur seruare/quomodo alijs licet propter
ĩpsas ecclesias non seruare:
Secundo ex pietate. Et hinc licita sunt in festo iudicialia: vt
decre. dicit: pro miserabilibus enim personis noluit ecclesia
hec prohibere. Vnde & tolerantur iudices in villis ius rusticis
dicentes causa pietatis/quia alijs diebus non possunt sine damno
conueniri. & similia. De pietatis vero operibus/cũ supradicta
distinctione dicito opera per se pietatis semper esse licita: vt sepe
lire mortuum/seruire infirmo/& huiusmodi. Seruilia autem
opera que accidentaliter possunt ad pietatem ordinari / nequaꝗ̈
ex pietatis ratione fiunt in festo licita, nisi necessitas exposcat.
tum quia in iure non conceditur: sicut opus iudiciale, quod esset
in festo licitum nisi ecclesia prohibuisset / quia non est seruile.
tum quia opus religionis (quale est obseruare festum) non
est pretermittendum occupando se in seruilibus propter pieta/
tem cessante necessitate. Et ideo ex hoc capite non dicas ꝙ refice
re pontes & vias &c. licitum sit in festo propter pietatem. Et
confirmatur / quia hec non sunt licita propter consanguineos:
ad quos vna eadem pietas est. Noli tamen damnare hec facientes simplici corde / arbitrantes obsequium se prestare deo:
quia aliunde illis subueniri potest, scilicet ex consuetudine/vel
authoritate maiorum/vel ex necessitate.
Tertio ex necessitate. Et hec habet multos ramos: scilicet necessitatem proprij corporis/necessitatem corporis proximi/necessitatem vitandi imminentis damni tam in rebus proprijs ꝗ̈ proximorum/& demum necessitatẽ publice vtilitatis. Ex his enim
excusantur in primis non solum iudicialia (vt decre. expresse
docet dicens / nisi necessitas vrgeat) sed etiam opera quecun
ad subueniẽdum infirmo oportuna/minutorum/aromatariorũ/
tonsorum/& breuiter omnium. Hinc quando & lanij tepore
estiuo vel continuorum festorum / & similiter multores &
|
pistores superueniente multitudine egentium pane / & similes
excusantur. Hinc sub hasta vendere in castellis authoritate publica/ne damnum incurrant domini rerum, excusat̃ / quia alijs
diebus nō cōparẽt emptores occupati agriculture. Hinc bellare,
fossas/aggeres/propugnacula facere quādo/ succurrere ruine,
tollere fruges ab alluuione/ab igne/ab incursionibus/ & similia
operari, ferrare equos in itinere/continuare muliones iter, excusant̃. Et similiter artifices eorum que continuatā exigunt operā
(vt decoctio laterum/saponum/calcis/ & similia) pñt operas
suas in festis continuare. Et similiter qui sunt adeo indigentes/
vt nisi laborent in festis non possunt se suos filios sustentare,
magna vrgent̃ necessitate ad laborādũ in festo. & iō excusant̃/
audita tñ missa/secreto laborando ob vitandũ scandalũ. Prece
pta siꝗdẽ ecclesie/secundum id quod in pluribus inuenit̃ intelligenda sunt ligare: cōmuniter aũt homines cōibus ecclesie festis
seruatis/ ꝓuidere sibi suis pñt. sed vbi aut tot sunt multiplicata
festa/aut tanta vrget necessitas / vt non possit quis illa seruando
sibi suis prouidere, cessat legis vinculum. nisi quis dicat ꝙ
tenetur ille mendicare: quod est stultum.
De violentia
autem coactis ad laborandum in festo / distinguendum est:
quoniam si violentia infertur ideo vt iniuria fiat festis, non
est parendum / sed potius est moriendum. nam sicut tenetur
quis mori potius ꝗ̈ loco sacro iniuriam facere, ita tenetur
quo mori potius ꝗ̈ tempori sacro iniuriam in ferre: vtrun
enim sacrilegij crimen est. Vñ machabei potius mori e/egerũt ꝗ̈
carnes porcinas comedere/quia ad hoc cogebantur vt cōtra legẽ
facerẽt: tũc. n. vrget chr̃i cōminatio/ꝗ meos sermones erubuerit
coram hominibus &c. Si vero infertur violentia non ꝑꝑ festi
iniuriam/sed propter exactionẽ oꝑis, & nisi serui/ famuli/sub
diti aut quicun sic compulsi pareant / imminet eis damnum
magnum in persona vel rebus, tunc ex necessitate imminentis
|
dāni vitandi/possunt audita si possunt missa laborare.
Necessitas demum publice vtilitatis rationabiliter excusat labores illos
qui nisi abs discretione dierum fierent, magnum respublica
sentiret incommodum. In quo genere sunt cursores / qui non
ob priuatum damnum sibi aut alteri imminens vitandum/sed
quia ars sua est omni tempore illam exercent semper parati.
Hos. n. aut oportet damnare/aut ex hoc ꝙ publica vtilitas hmōi
exigit artem excusare non solum a labore/ sed etiam ab omissio
ne misse, in quam frequẽter incurrere hos oportet. Et quoniam
non damnantur alie licite artes que festorum violationem inducunt (vt nauigatiua/& quecun continuum exercitium plusꝗ̈ sex dierum inducunt) rationi consentaneum est vt ars cur
sorum/siue peditum siue equitum/ valde vtilis reipub. excuset
dantes illi operam/& inde viuentes: precipue quia non spectat
ad eos querere quanta & qualis est necessitas eundi, nec hoc
est consuetum querere. Vnde hos & similes ex necessitate publi
ca excusa: ita ꝙ ex confuetudine scita & non reprehensa a prela
tis excusatio compleatur.
Quarto ex occurfu lucri transitorij. Indulsit enim ecclesia
(vt patet in ca. licet. de ferijs) vt allecia que quodam tempore
transeunt/capere liceat in festo. Et pari ratione non solum alios
pisces transitorios, sed quomodolibet repente occurrat transitorium aliquod lucrum / aggredi licitum est: tanꝗ̈ huiusmodi
lucrum cessans damnum reputetur. Sed memento moderami
nis subiuncti: vt scilicet circũpositis ecclesiis & christi pauperi
bus honesta lucri portio detur.
Quinto ex hoc ꝙ corporale opus est spiritualis actus exerci
tium. Et hinc scribere ad docendum / vel discendum/vel ad
significandum alteri (vt fit per literas) consilium dare verbo
vel scripto, & legere in scolis non solum theologiam / sed philo
sophiam/& quācun aliam licitam scientiam, & concilia ac
electiones facere/studere, & reliqua que mentis opera ita sunt/
|
vt non ad exteriorem perficiendam materiam sint (vt artium
mechanicarum exercitia materiam perficiũt/ formando lignũ/
ferrum/lanam/ linum &c.) proculdubio licita sunt in festo:
quoniam nihil horum est seruile opus, nec inter prohibita ab
ecclesia computatur. Immo ex hoc capite excusari videntur hi
qui diebus festis picturis inspiciendis vacant discendo & retrahendo/non vt pingant sed vt discant: & archimagistri qui desi
gnant in charta quomodo aliquid sit fabricandum ad instruen
dum aliquem de futuro opere. Hec. n. spiritualis potius est exer
citatio, non operis mechanici/sed doctrine & discipline.
Sexto ex consuetudine christiani populi generali aut speciali
in aliqua patria/scita, & non solum tolerata/sed nō reprehensa
ab episcopis seu prelatis. Hinc enim coquorum/tabernariorum/
hospitum/nautarum in fluminibus / vendentium & ementiũ
ad minutum comestibilia / conducentium equos aut operarios
pro die crastina/nundinarum/itinerũ exercitia/& similia con
sueta excusantur. Et merito: quia sicut consuetudo potest facere
de licito opere illicitum quantum ad tempus, ita econtrario pōt
de alias illicito in festo efficere licitum.
¶ Quartum est: ne fallaris / iudicare volens opus licitum vel
illicitum in die festo ex hoc ꝙ fit vel non fit mercenarie: quoniam omne opus quod licitum aut ex se aut ex necessitatis
articulo aut consuetudine & hmōi in festo est, si venale est pōt
mercenarie in festo fieri. nec per hoc redditur seruile: vt in com
mentarijs super secundasecunde. q. exxij. diffuse declarauimus,
vbi latius de festorum obseruatione disseruimus.
¶
Quintum est: ꝙ licet cum abstinentia a seruilibus / solius
misse cultus sufficiat in festo ad euitandum mortale peccatum,
tenentur tamen fideles diem expendere in diuinis laudibus/sal
tem eundo ad predicationem & ad vesperas. Vnde qui festos
dies post missam vane consumunt ludendo / iocando / ociose
vagando aut venando/ spectaculis intendendo / & hmōi, licet
|
ex ipsis operibus / vtpote non seruilibus/mortale non incurrant,
ex omissione tamen diuini cultus ad quem festa instituta sunt/
grauiter peccant: quia non reddunt que sunt dei deo. & quia
quantum in se est / ridiculo exponunt christiana festa: iuxta
illud. viderunt eam hostes/& deriserunt sabbata eius. Et hoc pre
cipue tangit viros graues & maiores & dominos: ceteri nan
eos imitantur.
Que sint Festa ab omni christiano populo seruanda/
ex consuetudine discerne. Nam certa quidem
sunt omnium dierum dominicorum/natalis/ circuncisionis/epiphanie / resurrectionis cum duobus diebus sequentibus / ascen
sionis domini/ac penthecostes cũ duobus sequentibus diebus/
& corporis christi: quattuor solennitatum beate marie semper
virginis/purificationis/annunciationis/assumptionis & natiuitatis: natiuitatis ioannis baptiste/duodecim apostolorum quo ad
festa principalia (quod dicimus propter festa eorũsecundaria:
vt cathedra petri/& similia) martyrum duorum stephani &
laurentij / & festiuitatis omnium sanctorum / & inuentionis
sancte crucis. De festis vero sanctorũ angelorũ/& precipue in
septembris fine, de sancto martino/siluestro ac innocentibus/&
similiter de dedicatione ecclesie/& quibuscun alijs/pōt confor
mare se quis consuetudini patrie. Quod ideo dixerim: quia nō
videntur predicta vbi seruari, ꝗ̈uis precepta dicantur.
Circa Principium & finem festorum/ patrie consuetudo
seruetur. Ita vt licet cōiter festũ celebret̃ de vespera
in vesperam: si tñ ars aliqua (puta sutoria aut tonsoria) consueuit a media nocte in mediā noctẽ celebrare, seruari pōt hmōi
cōsuetudo: hr̃. n. pro approbata pr̃ie cōsuetudine quantũ ad illas
artes q̃ sic cōsueuerũt abs p̃lato℟ rep̃hensione celebrare festa.
FJlii Peccata
peculiaria sunt tria. Primum est
irreuerentia parentum: que si notabilis esset
iniuriando/irridendo aut operando, peccatum pro|
culdubio mortale impietatis est.
Secundum est inobedientia
quo ad illa in quibus filius subijcitur patri. Subijcitur autem &
quo ad domesticam gubernationem & morum instructionem:
est. n. pater ex nature iure gubernator & instructor filiorum &
domus. & ideo inobedientie crimen filius incurreret / paterna
precepta contemnens.
Tertium est omissio subuentionis, &
hoc in casu necessitatis: quoniam pater tenetur sustẽtare filium/
& non econtrario, nisi in casu necessitatis. in quo filius peccat
plusꝗ̈ mortaliter non subueniendo patri indigenti / iuxta vires
prouidendi illi de necessarijs. Impietatis enim hec omnia crimina sunt: quia pietas parentibus cultum obsequium prebet. &
sunt contra primum preceptum secunde tabule.
FOrnicatio
(hoc est concubitus naturalis soluti cum soluta)
peccatum mortale est: dicente apostolo ꝙ excludit a regno dei/ad gal. v.
FRaus
Peccatum sonat/sicut & mendaciũ: sed mortale vel veniale iuxta
materiam. Nam fraus ad damnum proximi
tendens / perniciosa est, nisi circa minimum
versetur. Si vero iocosa aut officiosa est/venia
lis est: quia non contra dilectionem dei aut proximi militat.
Excusatur quo fraus nociua a mortali si preter intentionem
accidit: sed quum illam percipit/tenetur damnum resarcire/&
fame sue consulere ne scandalum sit de eo tanꝗ̈ doloso.
FVrtum
(
hoc est occulta acceptio aliene
rei inuito domino) peccatum
est mortale ex suo genere: quia iustitiam violat
contra charitatẽ proximi. Potest tñ esse veniale
ꝑꝑ imꝑfectionẽ actus/ vel ex ꝑte primi motus
vel ex ꝑte paruitatis rei: quia modicũ pro nihilo reputat̃. nō. n.
|
reputatur quis lefus in rebus ex parua re ablata.
Sunt Autem quattuor circa furti peccatum aduertenda.
Primum est de animo furandi, ne erres intelligendo ꝙ siquis surripit pomum / peccet mortaliter quia habet
animum illud pomum furandi. Error est iste: quoniam animus furandi importat animum inferendi nocumentum proximo. non vocatur autem nocumentum si est nocumentum
secundum quid: quale est nocumentum in re minima. Et pro
pterea per animum furandi intellige solummodo animum
surripiendi aliquid notabile. Et ideo siquis surripit aliquid mini
mum habens animum non surripiendi aliquid notabile, excusatur a furto mortali. Si autem paruum surripit/ita ꝙ si posset
notabile etiam aliquid acciperet, proculdubio animo furandi
accipit/& peccat ex furtiuo animo mortaliter. Et hinc habes
vnde furta famulorum famularum excuses quum comestibilia domi surripiunt vt comedant: sunt enim communiter pec
cata venialia. Et signum animi non furtiui est / quando non
estimat ꝗs accipere quia modicum est/ aut pro modico estimat
quod accipit.
¶ Secundum est de inuito domino: quoniam intelligitur
respectu rei ad hoc ꝙ sit furtum. Potest siquidem dominus
rei esse inuitus dupliciter. Vel quantum ad rem que surripitur.
vel quantum ad solum modum accipiendi: puta quia displicet
ei ꝙ occulte accipiatur, & non ꝙ res tollatur: vt sepe contingit in furtis domesticis inter patrem & filium. Non enim com
mittit furtum filius occulte surripiens res patris volentis filium
res illas habere, sed nolentis ꝙ occulte acciperet: quoniam
tunc proprie loquendo non inuito sed non vidente domino
accipit. Et hinc multas occultas acceptiones domesticas excusare potes: dum pre verecundia aut respectu tolluntur res
occulte non inuitis dominis quo ad rem. venialia siquidemsunt
omnia hec.
¶
Tertium est de re aliena. Intelligitur nan in proposito res
aliena non solum quantum ad dominium / quia scilicet res est
alterius, sed etiam si tantummodo sit alterius quātum ad custo
diam seu detentionem. Ita ꝙ siquis rem propriam quam alius
tenet vel in pignus vel in depositum vel etiam quia furto illam
subtraxit/ furtiue accipit, furti crimen incurrit: quia rem alienā
quantum ad custodiam occulte accipit custode inuito. debet. n.
iuris ordine seruato rem suā repetere, & non sibijpsi ius dicere.
Est autem aduertendum / ꝙ licet ita sit regulariter: in casu
tamen quo quis non potest iuris via rem suam recuperare/aut
propter paupertatem / aut propter excellentiam detinentis / aut
propter defectum iudicis vel probationum/ aut propter scandalum &c. et abs scandalo potest quis secrete rem suam recuperare, non creditur reus furti: quia tunc non proprieius sibijpsi
dicit, sed exequitur naturaleius circa rem suā/ ex quo ius ciuile
impeditum est ei. Tenetur tamen efficere vt qui detinebat/sciat
se non teneri ad restitutionem illius rei: ne si ad penitentiam
conuersus fuerit / damnum incurrat ipse aut eius heres iterum
restituendo.
¶
Quartum est/ꝙ inter aliena computantur inuenta. tenetur
enim inuentor non sibi sed domino reddendam accipere rem
inuentam/si bona conscientia accipere vult illam: alioquin furtum committit. Et si quidem dominus scitur/aut diligentia pre
missa inuenitur, reddatur illi. Si autem dominus non inuenitur
(quia forte viatori cecidit) debet illi reddi in bonis spiritualibus/ex quo non potest in temporalibus reddi.
At si inuenta/
domino carent, sunt inuentoris: sicut quecun in nullius bonis
sunt/occupantis sunt. De thesauris tamen vbi ius ciuile disponens in obseruantia est/ seruandum est. Nau fragorum vero
bona iuxta leges quorundam littorum confiscata ex bocipso ꝙ
ex nau fragio sunt, nescio qua iustitia occupentur / nisi illa qua
afflictio additur afflicto. Vnde nō leges sed legum corruptiones
|
ac tyrannides sunt. Nec excusantur seruantes illas: immo vt
patet extra de rapto. ca. excommunicationi/nisi ablata restituant
excommunicationi se nouerint subiacere / qui christianos naufragium patientes spoliant.