licet malus non
sit (nam ita licitum est cupere &
querere humanā gloriā, sicut licitũ est cuꝑe &
querere alia bona humana. s. pecunias/agros/&
hmōi. est. n. gloria vnũ inter bona humana non
paruũ) inanis tñ glorie appetitus pctm̃ est: quia a recta dissonat
rōne oẽ vanũ. Est aũt głia vana nō solũ qñ de falsis est, sed
ẽt qñ de transitorijs aut a transitorijs expetitur: quia non solum
de falsis vana est gloriatio (vtpote de his que non sunt) sed
ẽt quũ trāsitoria tantifiunt / vt de illis aut ab illis querat̃ gloria,
vanitas est. Sufficere debet homini a transitorijs gloria transito
ria vt sic, & non quasi gloria absolute. illa. n. paruifit si cognoscitur: dum autem magnifit/quia vt gloria absolute estimatur,
vane appetitur: quia reuera magnum quid non est.
¶ Non est autem semper mortale peccatum: sed solum quādo
amor glorie repugnat charitati, vel quātum ad illud de quo est
gloria/vel quantum ad intentionem appetentis gloriā. Et primo
modo solum peccat mortaliter/qui gloriatur de aliquo quod est
peccatum mortale, quicquid sit illud. Secundo vero modo/qui
ponit suum finem vltimum in gloria humana, hoc est qui tan
tum afficitur glorie vt illam preferat obseruationi preceptorum:
vt est ille qui ob amorem glorie consequende vel timorem glorie perdende incurrit aliquod peccatum mortale: vt lucretia elegit adulterium ne infamaretur, cuius oppositum elegit susanna/
preferens diuina precepta glorie humane & vite.
¶ Et tunc solum est mortale quando delectationem cibi habet
quis pro vltimo fine: iuxta illud. quorum deus venter est. Hoc
autem cognoscitur ex hoc ꝙ homo ob delectationem in comedendo non curat transgredi preceptum dei aut ecclesie: vt si
propter hoc furetur aut contemnat ieiunare &c. Frequenter
autem est veniale/& quando valde graue: vt quum delectatio cibi allicit ad comedendum vs ad vomitum / aut alia in/
conuenientia. Et similiter quum inducit ad alia peccata: puta ad
nimium sumptum / vel ad nocendum proprie sanitati / & ad
quecun alia peccata: que secundum se sunt iudicanda quanta
sint.