CAlumnia
(hoc est falsa & maliciosa
impositio criminis) peccatum est in proximum: quod non sola penitentia
abluitur, sed oportet satisfacere offenso ꝓximo.
Si aũt ex errore imponit quis falso alicui crimen
calumnie quidem vitium formaliter non incurrit/sed materialiter. & tenetur tam ad penitentiam peccati / ꝗ̈ ad satis faciendũ
offenso & leso: quoniam in culpa fuit errando. Non. n. debebat
assertiue proferre id in quo errasse se postea comperit: & incau
tus preceps fuit, asserendo illud quod non constat esse verum
in preiudicium presertim proximi.
CAmbiorum
genera sunt quattuor.
Quedā vera & realia, quibus moneta in vno loco ac tempore recipitur/ & alio loco ac tempore redditur/prout
in loco redditionis tempore restitutionis marca
auri valet. Et in his nullum est peccatum/cessante omni dolo &
|
fraude. Veruntamen quum hec ad prolixius tempus fiunt aut
protrahuntur/vt ex distantiori tempore plus lucri habeatur, ad
vsuram declinant: quia dum temporis quo pecunia occupata te
netur ratio habetur, ad eum vsure modum digreditur quo tem
pus vendi dicitur.
Quedam vero sunt non vera/ sed palliata/
& solo nomine cambia: quibus indigens rome pecunia/accipit
pecuniam restituendam non lugduni/ sed rome iuxta valorem
cambiorum lugduni in sequenti feria: seu quouis alio mō fictio
cambij fiat. Et hec sunt manifeste iniqua: quum vere sit ibi con
tractus mutui cum tali interesse.
Quedam vero sunt quibus
pecunia rome data/ per lr̃as cambij soluitur alibi. Et hec sunt li
cita / si seruato solito moderato tñ lucro numulariorum fiunt.
Quedā demũ sunt cambia ad minutũ: puta quũ pro ducato
dantur decem argentei aut econtra. Et in his moderatum quo
lucrum non damnatur/iuxta diuersa℟ patriarũ cōsuetudinem.
CAsus reseruati
sedi apostolice/ clari sunt.
nam sunt soli illi quos ecclesiastica
censura (hoc est excōicatio) reseruat apostolice
sedi. quos in fra habes in verbo excōmunicatio.
¶
Casus vero reseruati ep̃o / ambigui sunt. Et
propterea sequendo regulam / dimitte incertum & tene certũ.
Et nisi priuilegiatus in hoc sis / conforma te in qualibet diocesi
consuetudini seu statuto illius ecclesie: quoniam consuetudo dat
& tollit iurisdictionem in hmōi.
Et scito ꝙ si excōmunicatus
ob simoniam verbi gratia obtinuit a papa absolutionem ab excōmunicatione, poterit confessor simplex ipsum absoluere a pec
cato simonie: quia ex quo ratio reseruationis cessat, cōsequens est
vt ipsa reseruatio annexi peccati cesset. Et similiter siquis semel
absolutus est a reseruatis / ꝗ̈uis inefficaciter quo ad salutẽ anime
sue (puta quia incontrite) potest postea iterum confitendo a
simplici confessore absolui etiam ab illis reseruatis: quia ex quo
semel beneficium absolutionis concessum & executioni manda
|
tum est leg time in foro ecclesie, rationabile est vt nō habeat̃
amplius pro reseruato: vtpote semel cognitum & iudicatũ ante
tribunal cui erat reseruatum.
CHorearum Pctm̃ caute
cōsiderandum est: qm̃ choreas
ducere/ex suo gñe nō est pctm̃. Nam si ex suo
gñe esset pctm̃, semper formaliter loquẽdo esset
pctm̃: quod constat esse falsum: nā in nuptijs &
publicis letitijs licite sunt choree. Quia igr̃ choreis pctm̃ non
inest per se/ sed ꝑ accñs, nō sunt dānande choree / sed accñtia
mala que a malis abutentibus bono immiscent̃. Et qm̃ infinita
possunt vni accidere, extra rationem scientifice doctrine est de
accñtibus docere. ¶ Propter instructionẽ tñ pusillorum scito/ꝙ
ex tꝑe (puta die festo) chorea non fit mortalis: ꝗa nō est opus
seruile. Immo imprudẽter arcent̃ a choreis rustici festis diebus
chorizare assueti: qui nisi occuparent̃ choreis/ vacarent ocio &
malis machinatiōibus ꝑturbatiuis reipublice. Et siłe est de siłibus iudiciũ. Ex frequẽtia quo chorea nō fit mortalis, vt pʒz:
sicut nec freq̃ntia cōuiuij facit illud mortale. Ex ꝑiculo vero
ꝓuocatiōis ad libidinẽ, vnusꝗs seip̃m mẽsuret/ & videat si ex
ponit se ꝑiculo. Ego ex gñe actus ꝑiculũ nō cognosco: qm̃ actus
choree nō est libidinis. sed letitie. Et ꝑꝑea si ex qualitate ꝑsone
ꝑiculũ alicui imminet/prouideat sibi: sicut debet cauere sibi ab
aspectu mulieris/si ex aspectu sibi cognoscit imminere ꝑiculũ.
Ex actibus deinde leuitatis qui qñ ibi immiscent̃ (dũ aliꝗs
intorquet digitos mulieris cũ qua choreā ducit) nō plus ꝗ̈ veniale pctm̃ incurrit̃. Et simile est iudiciũ de multis vane letitie
actibus & verbis si cōtingit choreis immisceri. Ex praua aũt
intentione (puta ad incestũ aut adulteriũ prouocādi) & siłr
ex impudicicijs/nō solũ choreas sed elemosinas & ecclesiastica
officia constat esse pctā mortalia. Conclude ergo choreas nō esse
ex se malas: licet sepe afferāt pctā venialia vanitatis.
CLericorum Pctā
spālia ex trāsgressione iuris positiui / sunt
tot vt vix numerari queāt. Tenẽtur siquidẽ quo
ad habitũ/ deferre rasurā, hoc est clericā: & tonsuram, hoc est non nutrire comā/ & nō nutrire
barbā: & deferre habitũ clericalem/ clausum desuper/nō nimia
breuitate aut longitudine notabilem/abs pallio diffibulato: abstinere a viridis & rubri coloris vestibus & caligis. Calige
quo scaccate & vestis virgata seu partita/ manice sotularia
consuticia/ epithogium/infula linea/fibule corrigie aureę vel argenteę/ anuli nisi quibus ex dignitate cōuenit, frena/ selle/pecto
ralia/calcariaue aurata eis inhibentur.
Quo ad artes/artes macellariorum seu carnificum / tabernariorum / ioculatorum seu histrionũ/goliardo℟ & bufsonũ/ &
cirurgico℟/ ab eis tolluntur.
Quo ad officia/officia secularia/& spāliter iudicis in cā sanguinis/prepositi balistarijs / prepositi officialis seu ministri sub
dño temporali/tabellionis seu notarij/ & aduocati seu procuratoris in placitis secularibus nisi in quibusdam casibus.
Quo ad actiōes/arma portare/ad tabernam ire nisi in itinere,
aues canes sequi ad venandum / accipitres canes pro venatione habere, conducere a secularibus agros/ad aleas vel taxillos
ludere/ludis huiusmodi interesse/ negociationes hoc est mercan
tias cōmertia secularia exercere, habitare demum cũ mulieri
bus (nisi matre / sorore & amita) clericis est prohibitum.
Mandatur quo eisdem / vt benedictionem mense preponant/
& gratiarum deo actionibus terminẽt lectione semꝑ interiecta
conuiuio, & vt vinum sibi temperent.
Verum Horum & hmōi transgressio/si temeritas si cō
tumacia si contemptus desit, nō est pctm̃ mortale iudicio meo / quantum ex precepto positiui iuris pendet.
Quod ideo adiunxi: ꝗa non loquor de pctō quo res ecclesiastice
|
male consumuntur, nec de peccato scandali & mali exempli,
nec de auaricia/inani gloria aut luxuria & similibus ĩmixtis,
nec de peccatis quibus se irregulares reddunt constituti in sacris
ex actu prohibito/aut excōmunicationem quicun clerici incur
rerent.
Reddo rationem eorũ que dixi, & primo de spectantibus ad habitum clericalem. nam clerici non plus arcentur a
iure ad habitum clericalem/ꝗ̈ religiosi ad habitum sue religionis: sed religiosus nō arcetur nisi temere dimittat suum habitũ,
vt patet: ergo clericus nisi temere ea que sunt sui habitus transgrediatur, non est pene mortis aĩe subiectus. Etscito ꝙ in habitu
clericali tanꝗ̈ substantiale est clerica: reliqua sunt cōcomitantia.
Nec obstat dictis, ꝙ excōmunicandus sit siꝗs ex clericis comā
relaxauerit: quoniam non incurrit penam excōmunicationis/nō
dico late sed ferende sententie / nisi monitus contumax fuerit:
quoniam quicquid sit de rigore iuris/ equitatis tamẽ ratio habet
vt non sit excōmunicandus nisi premonitus a iudice suo. Tum
ne quasi ex improuiso tanta talis pena inferatur pro his que nō
sunt ex suo genere criminosa. tum propter tantam multitudinẽ
impune solitam hec transgredi: ita vt non pro magno peccato
transgressio reputetur / que ex suo genere mala non est / sed ex
positiuo iure: excōmunicatio. n. non nisi pro magno crimine inferenda est. Et propterea non incurrit iudicio meo mortale pec
catum ante contemptum seu contumaciam. Et propter hanc ra
tionem (quia scilicet pene graues / grauiores ac grauissime in
iure apposite/aut sunt tales vt sine peccato mortali incurri non
possint/aut si sine peccato mortali incurri possunt, exigunt mo
nitionem/vt non nisi in contumacem ferantur) extendi iudicium meũ ad oĩa clericis prohibita, & dixi ꝙ si desit temeritas/
contemptus & cōtumacia/nō video ex vi p̃cepti pctm̃ mortale.
Non dubito tamen multa interuenire grauia peccata venialia
in hmōi transgressionibus ex leuibus causis aut passionibus hũa
nis, non curantibus prelatis obuiare & opponere se murũ pro
|
iure seruando. Non putes tamen inter grauia computandum, si
clericus beneficiatus aut in sacris/comam paululum in fra aures
attingentem portat/quia aliter quasi derideretur/aut quia sic con
suetum estibi/aut quia habet collum longum & minus ꝗ̈ decet appareret/aut propter aliquam aliam a ratione non alienam
ꝗ̈uis insufficientem causam: nullum. n. aut leue in huiusmodi
peccatum est/vbi monstrat ille facto etsi non ad vnguem reue
reri tamen ac seruare iura.
Qui autem putat omnia precepta
obligare ad mortale, eget lumine / quo videat nec naturalis nec
diuini nec humani iuris precepta omnia ad mortale obligare:
sed ea sola quorum transgressio contra charitatẽ est. Et hec sint
pro timoratis conscientijs dicta.
COgitationis peccata
Primo
dum mens vana aliqua cogitatione occupatur.
Et est peccatum veniale: vt patet.
Secundo quum consentitur absolute in pctm̃
aliquod perpetrandum aut placet perpetratum. Et tunc constat
esse mortale/si peccatum patratum aut patrandum est mortale:
& similiter esse veniale/si peccatum faciendum aut factum est
veniale.
Tertio/quando conditionaliter consentitur in peccatum: puta
si abs infamia/periculo &c. possem, furarer aut raperẽ mille
aureos. aut si possem volare/occiderem talem &c. & sic de alijs
conditionalibus. Et interuenit peccatum in istis consensibus con
ditionatis tam mortale ꝗ̈ veniale sicut in consensu absolute: hoc
est ꝙ si operatio in consequente significata in quā conditionaliter
consentitur est peccatum mortale, consensus ille cōditionalis est
quo peccatum mortale, & si est peccatum veniale / consensus
quo erit venialis. Et ratio est: quia licet conditionalis nihil ponat in esse, ponit tamen in appetitu rōnali (qualis est voluntas)
affectum volendi peccatum illud. Nec impedimentum peccato
|
affert voluntas non peccandi, sed conditio non existens. Nec re
fert an conditio interposita sit possibilis vel impossibilis: non mi
nus. n. peccat mortaliter qui vellet destruere paradisum si posset/
ꝗ̈ qui absolute cupit paradisi destructionem. Excusarentur autẽ
a mortali hmōi conditionales consensus / si conditio interposita
tolleret ab actione volita rationem peccati: puta siquis diceret.
ego si non esset peccatum/occiderem/raperẽ &c. vel si deus preciperet/occiderẽ &c. quia tunc voluntatis consensus freno rōnis
a peccato retrahitur.
Quarto/quando consentitur conditionaliter in opus nō malũ/
sed sibi illicitum propter suum statum aut votum: puta si religiosus appetat ducere vxorem si esset liber: & similiter quum
quis post votum ieiunij vellet non ieiunare si esset liber: & sic
de alijs. In huiusmodi. n. peccatum veniale cōmuniter interuenit propter remissam voluntatem ab inchoato bono. Et ad hunc
peccandi modum spectat, quum quis consentit ꝙ si ingressurus
esset religionem non ingrederetur / ex quo tamen professus est
intendit seruare eam: manifeste siquidem apparet remissio voluntatis a feruore prius habito, quia tamen consensus in fra limi
tes liberi temporis consistit / mortale peccatum non interuenit.
Et scito omnes conditionales secundum hunc modum / &
multo magis secundum precedentem modum/esse opera & ten
tationes fatuas & diaboli: nam diabolicum est/quenꝗ̈ in tentationem se aut alium precipitare, si esset si fuisset/facerẽ dicerem
&c. ad nihil. n. hec ducunt nisi ad peccatum.
Quinto/quando in cogitando interuenit delectatio morosa.
De qua vide in fra in verbo delectatio.
COllusio
(hoc est inter actorem & reũ
latens & fraudulenta conuentio) est manifeste pctm̃ in vtro: quia vter
colludens fraudi consentit. Et est pctm̃ mortale,
pro quanto inique contra debitā tendit iustitiā.
Habere/vel cōtra
municipalia statu
ta disponentia certam terre mensuram oportere
ibi habere eum qui columbariũ tenet / vel vbi
statutum nullum est contra eo℟ qui damnificantur querelas, pctm̃ est/nisiex cōsuetudine aut p̃scriptiōe legi
tima ius hoc hẽat. Et a mortali pctō nō excusat̃ / si notabile infert damnũ alteri. quod prudẽtie que circa singularia versatur/
relinquitur iudicandũ, attento loco/pastu/multitudine &c.
COmmunio
Qua sacr̃m eucharistie
sumit̃, ex ꝑte sumentis
exigit quattuor/sine quibus peccat cōmunicās.
Primum est vt sit mundus a pctō mortali: hoc
est vt secundum suam conscientiā/p̃missa diligenti contritione & confessione / credat se mundum a peccato
mortali. Et sine cōtritione quidẽ mortalis peccati cogniti cōicans/
peccat mortaliter: quia indigne sumit, ac per hoc reus est corporis dñi. inquit. n. apostolus. probet seip̃m homo, & sic de pane
illo edat: qui. n. manducat indigne/reus erit corporis dñi. Sine
confessione autem/si rōnabilis subest cā non confitendi, excusat̃
cōmunicans: quia preceptũ de confessione p̃mittenda cōioni/non
est de iure diuino nec de iure positiuo: quum nullibi inueniatur/
nisi semel in anno. Si autem cōmoditas adest cōfitendi/ & hñs
cōscientiā peccati mortalis differre vult cōfessionẽ & nihilominus cōicare/quia oportet ip̃m cum alijs cōicare aut oportet ip̃m
celebrare, peccare videtur valde grauiter: quia minus digne vo
luntarius accedit: vtpote ad ecclesiastice vnionis sacramentum
sine ecclesiastica reconciliatione abs rationabili excusatione ac
cedens. Non damno tñ ip̃m peccati mortalis / ꝑꝑ rōnem dictā.
Secundũ est/vt sit ieiunus ieiunio nature: hoc est ꝙ a media
nocte nihil sumpserit per modũ cibi vel potus. ita ꝙ nō solũ de
bet eẽ ieiunus a cibo & potu cōi, sed ab oĩbus ẽt medicinalibus
|
que per os sumuntur. ¶
Si autem sciens & aduertens aliquis
non ieiunus cōmunicauerit/mortis articulo dumtaxat excepto,
mortaliter peccat: vt cōmuniter tenetur. Dixi autem sciens, non
propter ignorantiam iuris de ieiunio cōmunicandi / quum hoc
ab omnibus sciatur: sed propter ignorātiam qua fallitur aliquis
putans se esse ieiunum quum vere non sit ieiunus. Contingit. n.
aliquos bonos viros credere ꝙ sumpta aliqua re aromatica
(puta cinamomo vel nucemuscata/vel aliquo eiusmodi) non
sit fractum ieiunium, propterea forte quia non frangitur ex his
ieiunium ecclesie. Immo a fidedignis accepi quendam bonum
sacerdotem multo tempore pro reuerentia sacramenti preaccepisse nucẽ muscatam / vt bonum odorem stomachi eucharistie
prepararet. Sciebat ille ꝙ oportebat ieiunum cōmunicare, sed
nesciebat se non esse ieiunum post sumptam nucemmuscatam
pro reuerentia sacramenti/nesciens distinguere inter ieiunium
ecclesie & ieiunium nature. Excusatur ille a pctō mortali cōtra
ius positiuum: quia plus nesciebat in sua simplicitate gradiens/
& arbitrans se scire quod omnes sciunt, scilicet ꝙ ieiuni tantũ
debent cōmunicare: & propterea non erat solicitus de fuganda
ignorantia illa.
Dixi aduertens: quia si contingat aliquẽ scien
tem omnia/post sirupum sumptum cōmunicare/nō recolendo
de sumpta potione, excusat̃ a mortali violatione iuris positiui:
non. n. voluntarie cōmunicauit non ieiunus / qui ex obliuione
huiusmodi cōmunicauit. Nec sunt tam arcte positiui iuris vincula interpretanda, vt inuoluntarias & quas nullo pacto sciens
& prudens vir bone cōscientie ageret operationes / imputemus
ad mortem eternam ex obliuione aut simplicitate transgredienti
materialiter tantum ius positiuum: vt in vtro casu & similibus contingit.
Dixi quo per modum cibi aut potus/ad differentiam eorum que trahũtur seu descendunt ad stomachũ per
modum saliue: vt sunt reliquie cibi inter dentes remanẽtes / &
alia hmōi. Hec. n. nō violant ieiuniũ nature/sicut nec saliua.
Tertium est tempus. De quo tria dicenda occurrunt: scilicet
quantum ad etatem/quantum ad pasca/ quantum ad mortis ar
ticulum. Etas peccantis si non communicet/est quum ad annos
discretionis peruenerit: vt patet in ca. omnis vtrius sexus de pe.
& re. Et habetur cōmuniter pro peccato mortali hmōi omissio.
Aduerte tamen hic / ꝙ consuetudo optima legum interpres/
distinguit inter annum discretionis ad confitendum & annum
discretionis ad cōicandum: quasi ad cōfitendum quelibet discretio sufficiat, ad cōmunicādum autem exigatur discretio deuota
& reuerentialis. Nam parentes curam puerorum & puella℟
gerentes/ad confitendum paruulos decem annorum cogũt, ad
cōmunionem autem cōiter non mittunt nisi post plures annos.
Et licet preceptum ecclesie ad ipsos pueros dirigatur: quia tamen
etas illa medijs parentibus iuris precepta suscipit, ideo pueri qui
ex parentum iudicio annum discretionis determinandum expectant, quo ad communionem/ non sunt rei precepti violati si
non communicant etiam in quartodecimo aut quintodecimo
anno: inferiora. n. per media / diuina prouidentia gubernat &
gubernanda disposuit. Deberet tamen puer si tante prudentie
est / deberent & parentes eius quum dubitant / confessorem
pueri consulere si videtur ei ꝙ ad communionem sit discretus.
Excusantur quo parentes a violatione ecclesiastici precepti/si
ob reuerentiam sacramenti seruant consuetudinem patrie vbi
consueuerunt tardius pueri ad communionem admitti quia vi
dentur non debitam reuerẽtiam deuotionem habere. Et ratio
excusans est: quia lex ista quo ad hoc / non est ibi consensu
vtentium comprobata, & prelati sciunt & non reprehendunt.
Tenetur igitur omnis vtrius sexus quum ad annos discretionis peruenerit/communicare semel in anno, hoc est in pasca.
Et quantum ad hoc preceptum spectat/intelligitur pasca durare duabus hebdomadis: vt eugenius quartus declarauit. ita ꝙ
cōmunicans in hebdomadasctāvel in hebdomada pasce aut in
|
dñica immediate sequente/satisfacit precepto ecclesie. Pōt tñ de
consilio proprij sacerdotis/ex rōnabili cā differre ad tp̃s aliquod
hmōi cōionẽ: vt in decretali patet. Omissio aũt cōionis pascalis/
pctm̃ mortale est ꝑꝑ ecclesie p̃ceptũ contemptũ.
Vtrũ aũt in
mortis articulo teneatur fidelis quis cōicare, in dubium nō est
vertendũ: qm̃ consuetudo ecclesie hoc mandat. & proculdubio
peccat qui sine rōnabili cā abs viatico recedit. Si tñ cōtemptus
desit, nō video rōnẽ peccati mortalis in hmōi omissione/ex quo
pascalem cōionem impleuit. Nec video ẽt rōnem dubitandi de
pctō mortali: qm̃ viaticũ vt sic nō est necessitatis sacr̃m ex eccłie
precepto/quia non inuenitur, aut ex natura viatici/ quũ sine illo
pñia sufficiat/sicut sine extrema vnctione: est. n. necessariũ viaticũ sicut equus ad iter/& non sicut nauis ad transeundũ mare.
Quartum est reuerentia & deuotio. Et reuerentia quidẽ con
sideranda ac seruanda est/vt nec post pollutionẽ nocturnā nec
post coitum coniugalem cōicet quis illo die. Nā nisi ex rōnabili
cā eodem die aliquis cōicaret, peccaret/venialiter tñ: quia nō debitā exhiberet sacr̃o reuerentiā. Et multo magis peccāt/qui post
continuata pctā mortalia hodie conteruntur & confitentur/&
cras cōicant. Pa℟ siquidem curare se monstrant de disponenda
mente ad tantum sacr̃m, qui quasi repente de assueta cibatione
animi ex mundo & carne in vnionem chr̃i per modũ cibi pre
sumunt accedere, quasi spũalis gustus statim sit aeꝗsitus ab eis:
nō tñ peccāt mortaliter. Simili quo pctō inuoluũtur/ꝗ omittũt
contritionẽ venialiũ, ex quibus actualis feruor seu deuotio impeditur: quia non se parant vt debent ad hoc sacr̃m. Reuerẽtia
quo corporalis adesse debet: vt scilicet genuflexus cōicet qui nō
celebrat: & postea non statim expuat/nec statim comedat. Deuotio vero actualis exigitur quo ad aliquid de necessitate, scilicet
quo ad appetitum hmōi sacramẽti: oportet. n. vel tunc appetere
vel prius appetisse suscipientem hoc sacr̃m. Dico aũt prius ap
petisse/propter superuenientem egritudinem: puta dementiam/
|
aut phrenesim/aut insensibilitatem cum periculo mortis: nam
mentis compotes debẽt actualiter appetere. Et hec dicimus quo
ad ecclesiā. Corā deo aũt tenentur mentis cōpotes ad deuotionẽ
actualẽ/nō ꝑ solam voluntatem cōicandi, sed ꝑ meditationem
& voluntatẽ pascendi animā suā de christo: hoc est de morte
christi/de vita chr̃i/de imitatione chr̃i/de humilitate/patientia/
constantia/charitate &c. chr̃i: quia si deuotio actualis nō procu
ratur, non se parat homo quantum in se est ad hoc sacramentũ
vt debet: quia nō se parat ad actualiter masticandum spirituali
masticatione cibum anime qui corpus christi est.
Cōmunio
Ex parte ministri multis potest peccatis in
uolui. Et primo si ipse qui dat sacramentũ
non sit sacerdos curatus/aut ab eo vel superiore licentiam hñs.
Oportet. n. nisi necessitatis articulo vrgente (in quo diaconus
& de lñia ep̃i vel pbr̃i supplere pōt: vt hr̃ di. xciii. in ca. pñte. &
sine lñia/illis absentibus: vt in ca. diacones/eadẽ. xciii. di.) ministrantem esse sacerdotem: vt in ca. peruenit de conse. di. ii. &
curam illius habentem vel de illius licentia: vt in clemen. religiosi de priuile. Cōmunicans autem alienum parochianum/
peccat/ius violans, nisi sub ratihabitionis spe hoc faciat. Et si re
ligiosus est/excōicatus esset: de quo tñ vt in fra inter excōes hẽs/
sentias. An aũt a seip̃o extra sacrificium misse liceat sacerdoti
sumere eucharistiā, licet sancitũ legisse nō meminerim/puto in
necessitatis articulo licere: vt sisacerdos sit peste laborans vbi alij
timent ei appropinquare, qui tamen ei deferrent corpus christi
ad locum propinquũ.
Secundo. si vbi nō est consuetũ/p̃sumit
dare eucharistiā sub vtra spẽ: peccaret siquidẽ & mortaliter/
rōne contemptiue presumptionis.
Tertio si pueris añ discretio
nis annos/aut a natiuitate amẽtibus/aut indignis, vt sunt excōi
cati/interdicti/in publico pctō exñtes (quales sunt meretrices/
lenones/in cōcubinatu morātes/publici vsurarij/pugnātes ĩ duel
lo: & alij hmōi) eucharistiā tribuat sciens. Infantes. n. & nati
|
amentes non sunt digni: quia nunꝗ̈ fuit in eis deuotio: & propterea peccatum interueniret. Et nisi sic fieret ꝙ a contemptu tā
explicite ꝗ̈ implicite excusaretur, mortale esset. In reliquis vero
dictis peccatum mortale manifeste interuenit / consentiendo &
cooperando vt eucharistia ab indignis sumatur, immo sanctũ
dando canibus.
Quarto si eucharistiā det in loco interdicto:
quia contra prohibitionem ecclesie. Aduerte tamen/ ꝙ qñcun
& vbicun & quibuscũ potest dari sacr̃m penitentie, potest
etiā dari si in articulo mortis est/viaticum: quia pro eodẽ computari decernit ius. de pe. & re. ca. quod in te. Debet tamẽ prius
prouideri scandalo: vt scilicet publicetur cũ opere dimissum cōcubinatum/aut vsurā/&c. alioquin scandali pctō offendit popu
lum sacerdos dans eucharistiā.
Quinto si det/irreuerentiam
exhibentibus sacr̃o: vt sunt phrenetici/ expuentes &c. esset. n. sa
crilegij peccatũ, & sibi/nō illi extra se constituto imputandum.
Sexto si infirmis viaticũ, & his quibus debet/sacr̃m hoc mini
strare omisit: raro. n. hec abs peccato eueniunt negligentie.
COncubinatus
Nōsolũ includit pctm̃
mortale fornicationis,
sed addit statũ pctĩ mortalis. Et ꝑꝑea ad sui veram
pñiam exigit nō solũ omissionem actus carnalis/sed recessum a
tali statu.
COncussionis
Crimẽ (quo quis hñs ptātẽ
vel officiũ/pecuniā accipit
ad iudicandũ aut decernendũ quo magis vel minus
faciat quod debet, vel ꝑ minas cogit aliquẽ ad faciendũ vel nō
faciẽdum) est manifeste mortale pctm̃ / contra iustitiam.
COnfessio Sacr̃alis
/ ex parte confitentis
multis potest defectibus subiacere: qm̃ multas exigit condōnes/que his versibus continentur. Sit simplex/ humilis confessio/
pura/fidelis, at frequens/nuda/discreta/libens/
|
verecunda. integra/secreta/lachrymabilis/ accelerata. fortis &
accusans/ & sit parere parata. Quas quoniam libellus iste propter confessionem fit/ declarare intendimus.
¶ Prima ergo condō est: vt cōfessio sit simplex: hoc est nō cōposita. Esset āt cōposita/qñ artificiose narrant̃ cōmissa: ita vt vera ꝗdẽ
dicant̃ / sed ea arte vt vel nō ponderent̃ a cōfessore/vel delectent
suauitate vane eloquẽtie. hoc. n. manifestũ pctm̃ cōtineret.
¶ Secunda/humilis: quantum ad intellectum / recognoscendo
se miserum peccatorem & indignum venia: quātũ ad affectũ/
affectando per subiectionem qua confitendo se subijcit cōfessori
subijcere seip̃m intus diuino iudicio/nō in furore sed in iustitia
iesu chr̃i crucifixi propter nos: quantũ ad linguam in mō etiam
loquendi, vt exponat sua peccata vt reus cum reuerentia & tre
more quasi coram christo: quātum ad actus exteriores, vt genuflexus omnis vtrius sexus/& capite si sanitas patitur discoper
to vir confiteatur ob reuerentiam christi & sacramẽti. Omissio
siquidem cuiuscun horum sine peccato non est, nisi causa rationabilis ab exterioribus excuset reuerentijs.
¶
Tertia/pura: hoc est nō mixta impertinẽtibus ad pctā ꝓpria.
peccat. n. saltem pctō vaniloquij qui alia immiscet, vltra irreuerentiam quam ex hmōi admixtione exhibet tanto mysterio. Et
magis debet esse pura ab admixtione alienorum peccatorum/si
propria possunt sine alienis sufficiẽter exprimi. Q si aliter fieri
nequit/ & confessor vir est bonus (ita ꝙ nulla sit suspicio future infamie aut cuiuscun periculi) explicari potest. Vbi aũt
periculum fame aliene vel alterius mali timeretur, cōfessor alter
adeundus est qui confitentem non noscat. aut ipse confitens obuolutus seu transformatus vadat ad confessorem qui ex voce
eum non discernat: & tacito suo nomine dicat / ego peccator potens confiteri tibi dico meam culpam &c. Non. n. tenetur
penitens manifestare seip̃m quis est/nisi ꝗ̈tũ ad ea que sunt ne
cessaria ad sacr̃m hoc: ad quod nō oportet scire quo noĩe vocat̃/
|
nec vbi habitat / nec si est coniugatus si contra matrimonium
non offendit/nec de qua patria aut parochia est, nisi vt sciatur
si potest hic confessor illum audire & absoluere. Et ad hoc sufficit vt penitens dicat / vel ꝙipse potest sibi eligere confessorem/
vel ꝙ habet licentiam a suo superiore/vel ꝙ scit ꝙ potest ipsum
absoluere sicut illos de illa diocesi seu parochia si curatus est cō
fessor. Quod si nihil horum fieri posset, vtendum esset regula
de non habente copiam cōfessoris quo ad illam circunstantiam:
quia confessio cum aliena iactura non debet esse: & potest confitendo omnia peccata & illud abs illa circunstantia absolui.
Et hoc dico si differri non potest confessio: puta quia oportet
communicare aut celebrare. iuxta dicenda inferius in decima
conditione.
¶
Quarta/fidelis: hoc est verax. Mentiri siquidem in confessione per se (hoc est de pertinentibus ad confessionem) est pecca
tum mortale: quia est mendacium perniciosum: quia est mendacium in iudicio/non qualicũ/ sed sacramentali. Et licet peius
sit mentiri de aliquo mortali, tamen mentiri quo de veniali/
perniciosum est. Et hoc intellige cum grano salis: scilicet supposito ꝙ penitens subijciat se confessioni quo ad illa venialia: qm̃
ex hocipso ꝙ penitens assumit veniale illud vt materiam confessionis/ facit illius confessionem materiam sacr̃i & iudicij, ac
per hoc tenetur facere illũ confitendi actum veracem: alioquin
iniuriam infert sacr̃o & iudicio, tollens quantũ in se est/vtrius
veracitatem: quod constat esse mortale. Sicut si predicator assu/
mat vt materiam predicationis aliquod miraculum vel aliquod
gestum alicuius viri sancti, mortaliter peccat si mentiatur: ꝗ̈uis
gestum illud seu mirum non spectet secundum se ad predica
tionis necessitatem. ex hoc. n. ipso ꝙ assumitur vt materia predi
cationis, nascitur vt mendacium de illo in actu predicandi/sit
perniciosum: quia quantum in se est eneruat veracitatem predi
cationis. Vnde si penitens confitendo mentitur se commisisse
|
aliquod veniale, peccat mortaliter: quia mentitur in iudicio. &
propterea iniuriam facit iudici, & in proposito/christi vices ge
renti. Si autem penitens non intendat confiteri nisi de peccatis
mortalibus, & interrogatus a confessore de aliquo veniali/ne
gando mentitur ea ratione quia non vult de illo peccato confiteri, peccat quidem/ sed non mortaliter: quia non mentitur de per
tinentibus ad iudicium, ac per hoc non mentitur in iudicio. Et
similiter si intenderet confiteri de illo / & pre verecundia nega
ret mutans voluntatem confitendi de illo / vtpote quia nō tenet̃
de illo confiteri, non mentiretur in iudicio. Memento tamen
confessionis iudicio non subdi quecun impertinentia sunt ad
peccata: & propterea de impertinentibus mentiri in confessione/
non est perniciosum.
Ad veracitatẽ quo confessionis spectat/
vt peccata quorum quis plenam memoriam non habet sed pro
dubijs habet, vt dubia confiteatur/& non vt certa asserat / nec
quasi nulla omittat: sed talem se narret ore qualis est in corde:
puta videtur mihi ꝙ in tale quid cōsenserim, non tñsum certus.
Aduerte hic/ꝙ quũ mentiri requirat non solũ falsam vocis
significationem/sed etiam intentionem fallendi, si persona con
fitens putans se bene facere/ falso accuset se commisisse aliquod
veniale/vel affirmet aliquam circunstantiam vel aliquod pctm̃
dubiũ pro certo/non ea rōne vt mentiatur aut vt fallat confesso
rem/sed tanꝗ̈ putans se eligere tutiorem ꝑtem volendo se face
re reum etiam si non esset reus, errat quidem & peccat/quia a
recta discedit ratione: quia tamen non dicit mendacium sed
falsum / non peccat mortaliter, sed venialiter/ vtpote indiscrete
se accusans.
¶
Quinta/ frequens: hoc est vt qui frequenter cadit/ frequenter
confiteatur. Et est medicina hec valde conseruatiua hominis in
timore dei. Non inuenio tñ preceptum de maiore frequentia ꝗ̈
semel in anno: si tñ pōt dici frequẽtia. Et licet preceptum per se
non inueniatur: interroget tamen seipsum quilibet chr̃ianus ꝗ̈tũ
|
detrimenti in anima patitur ex tam rara confessione/quod euitaret si frequenter confiteretur: & inde percipiet si per accidens
(hoc est propter tollendas occasiones obliuionum pctō℟ & fir
mitatũ seu cōsuetudinũ in peccādo) debeat frequẽtius cōfiteri.
Confiteri aũt frequenter eadem peccata/ & laudabile & vituperabile quādo est. Nam ex scrupulosa & inquieta phantasia
cadere in conscientiam iterande & reiterande pluries confessionis/ vituperabile est: qm̃ procuranda est pax anime & cōsciẽtie,
que cum huiusmodi iterationibus non stat. Et quando hoc accidit in veritate, deberet talis postquā semel ita confessus est & ab
solutus/vt tam ipse ꝗ̈ confessor doctus sufficientem iudicet confessionem/quiescere: & si postea scrupulus aliquis occurrit de
aliquo tanꝗ̈ non confesso/si sibi videtur ꝙ fuerit confessus/quie
scat & non amplius confiteatur. Nec propterea exponit se iste
periculo/quia non est certus se esse cōfessum: quoniam hoc repu
tandũ est huic bono viro infirmo vt certũ quod apud aliũ esset
opinio. Est enim passio hec/infirmitas corporalis tollens seu impediens pro tunc firmitatem iudicij: & timor & motus phantasie intantum operantur, vt nisi quie scat/consurgent tot ambigua vt nunquam videatur confessus. Cuius signum est/& ꝙ
idem centies confitentur / & ꝙ isti semper in dubium redeunt
confessionis: quum forte diligentius ceteris confessi fuerint. Nec
est in potestate talis / retinere motum phantasie/nisi in principio
comprimatur: vnde sequuntur pericula corporis & anime ad
tollendũ vel impediendum vtrius bona. Dixi aũt in veritate/
propter personas iterantes cōfessiones nō ꝙ in veritatescrupulose
sint, sed quia nunꝗ̈ in veritate confitentur. ita ꝙ semper cōfitentur & nunꝗ̈ sunt confesse, tanꝗ̈ demones semꝑ penitentes &
nunꝗ̈ se corrigentes.
Confiteri autẽ ex deuotione pluries eadẽ
peccata cum conscientia quieta/sine molestia confessorum/non
conterendo in hoc tempus in alijs magis pijs aut vtilibus expen
dendũ/& breuiter seruatis prudẽtie condōnibus, laudabile est.
¶
Sexta/nuda: hoc ẽ nō vestita coloribus aut locis cooꝑientibus
grauitatẽ pctĩ: & multo minus obscurantibus pctm̃/vt vel non
ꝑcipiat̃ (hoc. n. esset nō cōfiteri) vel minus cōsideret̃ grauitas
aut turpitudo pctĩ. ad cuius oppositũ recta tẽdit cōfessio/expectan
do iustũ iudiciũ a chr̃i vices gerẽte. Propterea māifeste peccat̃.
¶ Septima/ discreta: hoc est prudens. Et quantum ad verba/vt
honestis vocabulis explicet sua peccata. Et quantum ad circunstantias, vt non nisi necessarias in peccatis carnis explicet/ si scit
discernere necessarias a non necessarijs. Et quātũ ad modũ narrandi: vt que simul exprimi pñt nō diuisim dicant̃ / aut econtra.
verbi gratia p̃t dici/ cōmisi furtũ decies. nō dicat̃ / semel furatus
sum/& deinde iterũ furatus sum/ & post cōmisi vnum aliud
furtũ &c. Hoc est. n. indiscrete cōfiteri/ & tedio afficere cōfessorẽ. & ꝑꝑea vt discreta sit confessio/ debet confessurus p̃meditari
& preordinare qũo dicet / & que simul & que diuisim &c.
Et quantũ ad querendũ idoneũ confessorẽ: non. n. tute quis se
pōt credere cuilibet cōfessori occurrenti: qm̃ multa apparet multitudo confessorum ignorantium &c. Sed debet querere idoneũ
scientia & authoritate, & bonum: hoc est qui credatur esse in
dei gratia. De quibus confessoris cōditionibus in fra erit sermo.
Nisi. n. discreta fuerit confessio/constat peccatum saltem imprudentie incurri.
¶ Octaua/libens: hoc est nō ex metu pene/ sed ex amore sanitatis aĩe. sic. n. proprie volũtaria est cōfessio. Et ꝗa timor introducit
charitatẽ sicut seta filũ, ad minorẽ spectat deuotionẽ/p̃parationẽ
seu dispōnẽ/ ꝙ aliquis male libenter confitetur: ex quo tñ vincit
seip̃m & confitetur/ sufficit ad salutem imperfectorum.
¶
Nona/verecunda: hoc est erubescens apud semetip̃m penitentẽ/dũ non solũ ad memoriā sed verba reuocat̃ turpitudo feditas ꝓprie aĩe. Erubescens quo apud cōfessorẽ: hoc est nō quasi
ĩactando/non quasi narrando historiā, sed estimando turpitudinẽ pctō℟ suo℟ cōfiteat̃ ꝑ modũ erubescẽtis ꝓpriā turpitudinẽ.
|
Verecundia autẽ proprie dicta (hoc est timor opprobrij, id est
defectuosum inde haberi a confessore) passio concomitans est:
que ex dei gratia imputatur ad partem satisfactionis si pro dei
amore amplectendo superatur.
¶
Decima/ integra. quantum ad peccata mortalia alias non cōfessa tam certa ꝗ̈ dubia / & eorum circunstantias necessarias.
Confessio. n. non integra non est confessio que est materia sacr̃i
penitentie, sed confessionis simulatio: quia ex propria rōne repugnat sacramenti forme, hoc est absolutioni: impium est. n. a deo
dimidiam sperare veniam. Dupliciter autem contingit cōfessionem non esse integram. vel per se vel per accidens. Tunc est
confessio per se non integra/quando ex intentione seu voluntarie dimidiatur. & sic truncata confessio non valet: immo est
nouum peccatum mortale sacrilegij contra sacramentum penitentie. Tunc autẽ confessio est non integra per accidens/quando
non voluntarie dimidiatur: puta quia per obliuionem relinquit̃
aliquid quod necessario fuisset confitendum. & confessio sic non
integra valet: quoniam est per se & formaliter integra, & per
accidens ac materialiter dimidiata: actus autem iudicandi sunt
formaliter & per se/ & non per accñs & materialiter.
Opus
est autem hic non paruo sensu / ad discernendum in singularibus si per se aut per accidens confessio ab integritate recedit:
quia multipliciter vtrun euenire potest. Dimidiatur siquidem
confessio per se & formaliter, vel directe: vt quum intendit
confitens tacere aliquod necessarium: siue hoc occasionem ha/
beat ex verecundia / siue ex pusillanimitate / siue ex quacun
alia illicita causa. Vel indirecte: vt quum confitens negligit discutere conscientiam suam, paruifaciens in suo affectu aut valde notabiliter in effectu / si aliquid necessarium confessioni omit
tatur. Tunc enim redit actus in naturam sue forme, & perinde est ac si formaliter fuissetintentus: quia sicut actus virtuo
sus est non solum qui centrum attingit / sed etiam qui prope
|
centrum. ita non solũ vitiosus est qui directe intendit formam
vitij/ sed qui prope illā ex obliquo tendit. Clare siquidẽ liquet/ꝙ
qui tā parum curat de integritate cōfessionis vt vel in affectu par
uifaciat si non sit integra/vel in effectu hoc est in actu discutiẽ
di ita se habeat acsi paruifaceret integritatem (hoc enim est valde notabiliter in effectu) tendit ad dimidiandā confessionẽ/ tanꝗ̈
per se & formaliter dimidians. & propterea vtro modo di
midiatio est perniciosa, & facit confessionem non valere.
Dimidiatur quo per accidens & materialiter tm̃ cōfessio, vel
ex obliuione/vel ex insufficiente discussione ꝗ̈uis diligente (siue
hoc cōtingat ex ignorantia iuris siue facti: & breuiter qũocun
contingat preter intentionem cōfitentis, facta iuxta conditionẽ
suam diligentia/ita vt vere credat se diligenter confiteri. Nā tũc
constat confessionẽ non esse per se dimidiatam/nec ex propinquo
affectu ad formam dimidiate reduci) vel quia ordinarius cōfessor superior non audit nisi cōfessionem casuũ reseruato℟. cōfessio
siquidem illa qua quis hñs multa mortalia/cōfitetur ep̃o vel eius
vicario vnũ mortale reseruatum, est confessio nō integra per accidens & materialiter: quia non ex voluntate penitentis prouenit non integritas, sed ex parte talis confessoris reseruantis &c.
Et propterea huiusmodi confessio quamuis non integra/sancta
est: sic nan sancte matris ecclesie vsus habet: nec oportet sapere plusꝗ̈ oportet/ sed sapere ad sobrietatem. Caue autem ne er
res/dicendo absolutionem illam quam impendit episcopus huiusmodi peccatis non esse sacramentalem. Ex hoc nan ꝙ confessio illa partialis est sacramentalis (quod patet & ex eo ꝙ sigil
lum confessionis illius est sacramentale: potest. n. ep̃s sicut quilibet confessor iurare se nihil scire. & ex eo ꝙ aliter penitentes essent delusi: quia nō intendunt nisi cōfiteri/nec tenẽtur nisi cōfessione sacr̃ali ire ad ep̃m) consequens necessario est/vt absolutio
quo sit sacr̃alis: nec est hoc vertendũ in dubium.
Nota diligẽter hic ex hoc vsu eccłie hr̃i mirāda: scilicet ꝙ aliqua cōfessio
|
non integra aduertenter/est salutaris. & ꝙ aliquod peccatũ est
quando bis confitendũ: quia penitens debet proprio sacerdoti/
non sacerdotibus/ omnia sua peccata integre confiteri. de pe. &
re. omnis vtrius sexus. & nihilominus tenetur confiteri reserua
tum pctm̃ ep̃o/si non cōfert authoritatẽ proprio sacerdoti. Vtrũ
aũt ho℟ desinit esse mirabile/ cōsiderantibus vtrũ euenire per
accidens. Confessio nan suapte natura debet esse integra, ac per
hoc vni sacerdoti: alioquin non esset confessio / sed confessiones.
sed quoniam per accidens est / ꝙ sacerdos iste cui hic cōfitetur/
non habet potestatẽ absoluendi ipsum ab omnibus que cōmisit,
ĩdeo per accidens & peccatum reseruatũ/huic confessum/recon
fitendum est episcopo: & confessio partialis euenit salutifera.
Vltra predictos autem tres modos quibus confessio per accñs
non integra inuenitur, quartus quo est/quo etiam per accidens
non integra admittitur confessio: quum quis non potest explicite
confiteri peccatum suum abs reuelatione cōfessionis/ vel abs
periculo fame vel vite aliene. Tunc. n. aut differat confessionẽ/
vsquequo confessor habeatur abs hmōi sequelis (qm̃ perinde
se habet ac si non haberet copiā cōfessoris: quia nō reputatur cōfessor qui non pōt omnia audire) aut si opus fuerit / cōfiteatur
cũ reliquis explicite/illud seu illius circunstantiam implicite/cũ
animo confitendi explicite de hoc quum copia cōfessoris ad hoc
idonei erit. Et tunc confessio ista esset non integra per accidens:
quia non ex intentione penitentis/ sed ex carentia confessoris integri. Hanc doctrinam ego non approbarem, nisi viderem in
supradicto ecclesie vsu confessionem non integram per accidens
quando admitti, & rationem suffragari: quia est per accidens
non integra. melius videtur prouideri conscientijs cōicantium
si sic confiteantur/ꝗ̈ si cōicent dilata tota cōfessione.
Memento
hic ponere in practicā ea que diximus in tertia cōditione cōfessio
nis de occultato habitu/si fieri potest, anteꝗ̈ precipites sentẽtiam
ꝙ deficit confessor integre potens omnia audire.
¶
Vndecĩa. secreta/exclusiōe internũcij/epłe & testis. Ex eo. n.
ꝙ confessio fit sacerdoti in persona dei/excluduntur testes. ex eo
vero ꝙ sacramentalis tam actio ꝗ̈ passio personalis est/excludun
tur tam epistole ꝗ̈ internuncij. Monstrat autem hoc veritas for
me sacramentalis quum dicitur absoluo te: nam li te demōstrat
presentem personam: sicut in consecratione eucharistie li hoc de
monstrat contentum sub presenti hostia. Et propterea non pōt
quis sacramentum penitentie per procuratorẽ suscipere nec per
scripturam: sicut non potest baptizari quis per procuratorẽ nec
per scripturam.
Verum aduerte hic perspicaciter duo. Primo
quo ad confessionem per interpretem / ꝙ licet in casu quo non
propria lingua intelligitur/possit fieri confessio per interpretem,
non tamen tenetur aliquis ad hunc modum confitendi: quia nō
tenetur nisi sacerdoti confiteri per seip̃m. & tanto minus/quāto
interpres quum non se teneat ex parte sacerdotis cui vt deo pctā
reuelantur/ sed ex parte penitentis ex cuius ore loquitur, non tenetur sigillo cōfessionis proprie dicto/ sed sigillo fidelitatis tenere
secreta confitentis peccata. Secundo quo ad scripturam: ꝙ licet
mutus non valens signis cōfiteri/ possit per scripturam pñtialiter
manifestare sua pctā, non tñ tenetur ad hũc modũ cōfitendi: ꝗa
scriptura ex sui natura est publica: cōfessio autem ex sui natura
est secreta. Et si fiat pñtialiter, debet penitens tenere scripturam
in manibus suis/& non tradere in libertatem confessoris, vt sic
minus habeat de publico.
Habere autẽ pctā scripta ad succurrendũ memorie confitentis / & ex scripture lectione confiteri,
laudabile est adminiculum humane memorie ad integre confitendum. Absolutio autem nullo pacto potest fieri in scriptis tm̃.
& si fiat siue in p̃sentia siue in absentia / nulla est: sicut si verba
forme eucharistie aut baptismi in scriptis proposita sint/nihil
operantur ad sacramentum.
Expedit autẽ aduertere/ꝙ mutus
a natiuitate/confiteri tenetur ꝑ nutus & signa vt melius potest.
Is aũt qui postea factus est mutus, si scit legere, tenetur cōfiteri
|
modo quo potest. Potest autem sine periculo vllo publici signi
confiteri hoc modo: vt habeat vnum folium in quo sint a quocun scripta noĩa oĩum spẽ℟ pctō℟ mortaliũ/& circũstantia℟
necessaria℟, & vnũ aliud in quo sint numeri: & rursus habeat
aliquas scedulas. in vna contineatur cōmisi / in alia estimo seu
credo/in alia dubito/in alia non recordor. Et sic posset complete
cōfiteri/monstrando digito in folio pctm̃ de quo remordet ip̃m
conscientia/& similiter eius circunstantiā / & siłr nume℟. &
si est numerus nō certus sed estimatus, potest simul mōstrando
numerum monstrare scedulam estimo. Et iuxta hunc modum
etiam si inter loquendum subito moreretur / nulla potest sequi
manifestatio cuius peccati: vt clare patet. Et propterea non excusaretur a p̃cepto cōfitendi mutus negligens sic vel alio modo
confiteri/si per nutus impotens est cōfessionẽ ꝑficere integram.
¶
Duodecima/lachrymabilis: hoc est contrita: hoc est cũ displicentia omniũ pctō℟ mortaliũ cōmisso℟ supra omne odibile/&
cũ proposito vitandi omne pctm̃ mortale supra omne vitabile.
Has. n. duas condōnes exigit contritio humana: alioꝗn contritio
non est.
Ve℟ quia de cōtritione in ordine ad cōfessionẽ pñs est
doctrina, scito multipliciter admitti cōfessionẽ pro lachrymabili.
In primo gradu lachrymarum sunt confitentes cum vera con
tritione: hoc est humana/ formata charitate: imitantes illum qui
ait. dixi confitebor aduersum me iniustitiam meam dño/ & tu
remisisti impietatem peccati mei. & illam de qua dictum est.
dimissasunt ei pctā multa qm̃ dilexit multum. In secũdo gradu
sunt confitentes vere contriti cōtritione humana: qui sicut nihil
sibi conscijsunt, ita nec olei in proprijs vasis sunt conscij/exeun
tes obuiam sponso & sponse. Et hos credimus fieri de attritis con
tritos contritione formata virtute clauium: ita ꝙ si contingit hos
cōfiteri informes/ absoluti tñ formati regulariter sunt. In tertio
gradu sunt cōfitẽtes cũ attritione quidẽ laudabili / cōtritione aũt
ambigua. Et hisunt tā illi ꝗ dicũt displicer̃ sibi offensas patratas
|
in deũ/& intendere in futu℟ cauere a pctĩs mortalibus secũdũ
posse suũ, ꝗ̈ illi qui ita se hñt ad deũ cōfitendo/ sicut se habẽt ad
hoĩes maiores offensos quũ petũt veniā/ dicentes. displicet mihi
ꝙ te offendi, amplius te nō offendam/parce mihi. Vtri. n. dolẽt
de p̃terito/ & intendũt vitare in futurũ. Sed qm̃ p̃t animus eo℟
dupliciter esse affectus (vel ita vt virtualiter intendant pctā vi
tare supra omne vitabile/ & similiter ꝙ virtualiter displiceat eis
mortale cōmissum supra oẽ odibile: vel ita vt virtualiter non se
extendat ad hec: quia nec dilectio dei acquisita seu humana tm̃
dominatur in corde/vt preponat vere dei amorem & obedientiam omnibus delectabilibus/honorabilibus & vtilibus) ideo
dubia est horum contritio. Nam si primo modo sunt affecti/
essent contriti contritione saltem humana: si vero secundo mō/
non essent etiam humana contritione contriti. Vtrorũ tamen
confessio ab ecclesia vt lachrymabilis admittitur: non audeo tamen dicere ꝙ vltimo modo dispositi regulariter fiant virtute
clauium de attritis contriti.
Non sunt autem penitentes in
tentationem precipitandi a confessore nimis zelante / & imprudenter inuestigante an displiceant sibi cōmissa supra omne
odibile in particulari, puta mortem / paupertatem &c. aut
si intendit vitare mortalia supra omne vitabile: puta direptionem / occisionem &c. multos enim huiusmodi interrogatio induceret in tentationem. Sed si dubitat rationabiliter
de tenui displicentia vel proposito vitandi, declaret sibi quid
importat peccatum mortale: scilicet refutare deum pro vltimo
fine: quod quantum ad factum/licet non quantum ad affectũ,
perinde est vt refutare deum pro deo. ac proinde videat ꝙ si
dixisset regi / nolo te in regem, quantum esset dolendum &
cauendum si semel impetraret veniam, & ꝗ̈ fortiter & firmiter proponeret se omnem suam diligentiam adhibiturum vt
in futurum non incideret in tantum excessum. ita in proposito
compareat coram deo/petendo veniam, dolendo ꝙ totiens deũ
|
refutauit pro vltimo fine / ac pro deo (quia ex sua deitate est
vltimus finis omnium & ciuium celestium) & proponat nō
se facturum similem iniuriam deo. Et hortetur eum ad amorẽ
dei super omnia: & ꝙ ex amore hmōi debeat dolere de p̃terito,
& proponere vitationem de futuro. scriptum est. n. ꝙ charitas
operit multitudinem peccatorum. Et sic accendet cor penitentis,
& non ponet in periculum tentationis.
In quarto gradu sunt
confitentes cum attritione sola, quia eorum incontritio certa est:
quibus scilicet displicent peccata preterita/ & vellent vitare futura peccata, sed in veritate hoc non volunt. habent siquidem
velleitatem vitandi futura, sed non habent voluntatem delibe
ratam ad vitandũ futura peccata. Tales sunt vsurarij/aut alias
tenentes alienum qui nolunt restituere: & similiter omnes in
concubinatu existentes: & pirate qui nolunt statum illum deserere: & vniuersaliter qui non sunt parati intentione & proposi
to vere deliberato deserere peccare mortaliter. Horum confessio
admittitur ab ecclesia, sed non ad absolutionem: tales. n. nō sunt
absoluendi: vt patet extra de pe. & re. ca. quod quidam. sed sunt
crebris & salubribus monitis ad penitentiam veram inducẽdi.
¶
Tertiadecima / accelerata: hoc est post cōmissum mortale nō
dilata si cōmoditas confitendi adest. Et sic intellecta hec conditio, quantum ad exequutionem confessionis/consilij est/non pre
cepti: quantum autem ad propositum confitendi, periculi est/ne
subito preoccupatus morte non habeat spatium penitendi. Et
quantum ad vitationem huius periculi, seu quātũ ad recessum
a statu peccati mortalis, tenetur homo statim habere propositũ
confitendi. non autem quantum ad vitandum nouum peccatũ
mortale: hoc est si homo vult assequi recessum a peccato mortali & a periculo moriendi sine penitentia, tenetur necessario ad
statim habendum propositum confitendi &c. si tamen post cō
missum mortale hoc nō proponit/non propterea peccat de nouo
mortaliter. Et rō dictorũ est: quia preceptũ tam de cōfessione ꝗ̈
|
de illius proposito/est preceptum affirmatiuum: precepta autem
affirmatiua obligant quidem sempersed non ad semper/sed pro
loco & tempore: hoc est tempore necessitatis. Et propterea si articulus necessitatis non occurrit, sufficit ad salutem semel in anno
confiteri/iuxta ecclesie determinationem: ita ꝙ nunquam contemnat confiteri, proponat autem quando necessitas exiget / hoc
est quando tenetur/conteri. De quo vide in fra de contritionis
tempore.
Tempus autem necessitatis respectu actualis cōfessionis nescio aliud ꝗ̈ tempus periculi mortis ex diuino iure/ & se/
mel in anno ex determinatione ecclesie. Ad ministrandum autẽ
sacramenta sine nouo peccato mortali/ eadem suscipienda/&
alia eiusmodi que mundam exigunt conscientiam, contritionẽ
sufficere constat: dicente apostolo de supremo sacramento. ꝓbet
autem seipsum homo/& sic de pane illo edat. & nullo diuini
aut humani iuris vinculo ad confessionem cogente sub p̃cepto
peccati mortalis apparente.
¶ Quartadecima/fortis: hoc estsuperans timorem retrahentem
a confitendo & explicando peccata. Et licet timor debeatita su
perari/vt penitens audeat per semetipsum peccata sua dicere: si
tamen fortitudo tanta est/vt vel per semetipsum dicendo vel in
terroganti confessori respondendo / omnia confiteri deliberet &
opere compleat, sufficiens fortitudo est: quia timor non domina
tur in animo ad dimidiandam confessionem. Et licet persona ali
qua nunquam auderet dicere aliqua peccata nisi interrogata: ex
quo tamen intendit non complere confessionem nisi explicatis
omnibus/ & tantum facere vt interrogetur ita & taliter ꝙ dicet
omnia, sufficienter fortis est vt mulier. Si autem potius sacrilegium dimidie confessionis mauult incurrere ꝗ̈ explicare peccata / quia confessor abs interrogatione de illis concludit cōfessio
nem & absolutionem impendit, eterne damnationis mortem in
currit ex sua timiditate.
¶
Quintadecima/ accusans: hoc est sibijpsi imputans peccata,
|
nō celo/non diabolo/non mundo/nō carni/nō socijs/nō cōplexio
ni &c. Siłr accusans se /non excusans: nā circunstantias aggrauantes debet explicare, excusantes aũt debet tacere. imperfectionis siquidem est has afferre: criminis autem non parui est/reijce
re iniquitatem suam in alias causas.
¶ Sextadecima ac vltima est/parere parata: hoc est ꝙ penitens
sit paratus ad satisfactionem pro peccatis suis debitam iuxta arbitrium cōfessoris: alioquin sacr̃m penitentie imperfectum esset/
carens tertia sui parte que est satisfactio. Intellige aũt hanc conditionem appositam secundũ cōem penitentium cursum. cōiter
enim cōfitẽtes de mortalibus/veniunt nō vt qui satisfecerint/sed
satisfacturi de suis peccatis. Si constaret enim aliquem satisfecis
se, sufficeret ei ꝙ secundum preparationem animi esset sic dispositus / ꝙ est parere paratus si debet satisfacere. & hoc includitur
in hoc ꝙ dicitur parere paratus ad satisfactionẽ debitam. Siquis
autem tam parum dispositus est ad penitẽtiam/vt nullam velit
acceptare a se agẽdam in hac vita satisfactionem/ sed absolui pe
tit remittendus ad penam purgatorij, absolui pōt/tanꝗ̈ parere pa
ratus per satisfactionem purgatorij: ne desperatus in infernum se
precipitet, a quo nō multum distare videtur qui in hmōi ꝑtinacia persistit. Et tunc confessor absolueret a peccatis/ & non ligaret ad penam, sed ligatum ad penam relinqueret foro acerrimo
diuinæ iustitiæ puniendum temporaliter. Nec sacramentum
penitentiæ esset omnino perfectum secundum suæ materiæ par
tes integrales: quia sacramẽta omnia ad presentẽ vitam spectant,
in qua satisfactio valde manca esset. Hic tamen defectus non annullaret sacramentum: quia essentialia saluarentur.
Confessio Iteranda
/considerari debet vel ex parte penitentis vel ex parte cōfessoris. Et quia in cō/
fitente quattuor inueniuntur (scilicet contritio/confessio/ satisfactio/& habilitas ad sacramentũ) ideo sigillatim pertransire hec
oportet / vt clarior sit doctrina.
¶
Contritio igitur ex duobus integratur: scilicet ex displicentia
preterito℟/ & proposito vitādi futura. Si totaliter deficeret cōtritio/esset sine dubio iteranda confessio: quia nec cōfessio esset sed cō
fessionis simulatio vbi totaliter contritio deficeret. Impossibile siꝗ
dem est/vt confiteat̃ quis sine aliqua displicentia pctĩ: nā qui cō
fitetur/proponit suũ pctm̃ vt malũ proprium quo desiderat carere: & ꝗ̈tum appetit exonerari/tm̃ sibi displicet peccati onus. Qui
aũt solum narrandi gr̃a cōfiteretur, non nisi equiuoce confitere
tur: confessio. n. sacr̃alis/detestatiua est pctō℟ confitentis. Quod
si attritio pro parte inuenit̃ (puta quia displicet offendisse deũ,
sed non habet ꝓpositũ vitandi futura/ꝗ̈uis hẽat velleitatem: pu
ta non habet aĩum restituendi aliena/nō habet animũ relinquen
di cōcubinam/ꝗ̈uis vellet non offendere deũ) ex tali defectu cō
tritionis pnĩa redditur nō vera: vt patet de pe. & re. ca. quod qui
dam. & absolutio neganda est. Et proculdubio sacrilegium cōmittit tā confessor talẽ absoluens/ꝗ̈ penitẽs absolutionẽ suscipiẽs:
quia iniuriam inferunt sacr̃o penitentie. Et qm̃ talis sic cōfitens/
sicut in sue attritiōis defectu ꝓponit se deo vt impenitẽtẽ (quia
vt perseuerantem in peccati mortalis statu scienter & aduerten
ter) ita eccłie clauibus proponit se similiter vt impenitẽtem/explicando suum animũ non deserendi statum peccati mortalis,
ideo confessio huiusmodi est iudicio meo iteranda de necessitate
quātumcun integra fuerit: non quia fuit informis, sed quia
per se fuit contra formam sacramenti: nam sciens & prudens
proposuit se vt inabsolubilẽ.
Si demum contritio ambas par
tes habet / scilicet displicentiam preteritorum & propositum
vitandi futura, sed imperfecte (puta sic se habet acsi hominem offensum placaret: puta parce preteritis / decetero
non te offendam) ex huiusmodi imperfectionibus contritionis non est iteranda confessio: quia perfecta contritio etsi
exigitur ad deletionem peccati apud deum, non tamen exigitur
ad deletionem peccati apud forum penitentialem ecclesie: pōt. n.
|
nostra vera confessio esse informis. Et nisi posset esse informis/
nullus esset certus se esse vere confessum / & oporteret hominẽ
semper de iteranda confessione solicitari/& nunquā confessioni
finem imponere: quod ecclesie aures pias offendit. Rursus nisi
confessio posset esse informis, oporteret probare hanc exceptionẽ
sacramenti penitentie/ ꝙ solum inter sacramenta nō potest esse
informe. nam reliqua omnia sacramenta possunt esse vera & in
formia simul: vt patet discurrendo per singula. Potest igitur sacramentum penitentie verum esse & informe simul.
¶ Ex confessionis autem vnico tantum defectu redditur cōfessio
necessario iteranda: scilicet si non est integra. Et hoc etiam intelligitur si per se & formaliter (hoc est si voluntarie) non est in
tegra ex parte confitentis: vt superius declaratum est. Contingit
autem hoc (vt etiam predictum est) dupliciter. vel quum con
fitens/ex verecundia &c. tacet aliquid necessario dicendum. vel
quum tam crasse cogitat de confitendis/ vt omittat ea que communiter omnes confitentur: puta si non habet animum absti
nendi a mortalibus: quod etiam minime muliercule explicare
solent. Hec. n. & similia reducunt confessionem dimidiam ma
terialiter/ad dimidiam formaliter/ propter propinquitatẽ animi
ad incuriam de integritate confessionis.
¶
Ex satisfactionis autem defectu/nullum scio casum quo rite
confessus & absolutus teneatur necessario confessionem iterare.
Nam si satisfactionem a confessore impositam/in peccato mortali perfecit, non propterea iterare tenetur confessionem: quoniā
sine penitentia sunt dona dei: vt dicitur ad ro. xi. Et si satisfactio
informis non valet vt satisfaciat deo, sufficit tamen ecclesie/non
minus ꝗ̈ confessio informis. Si quo satisfactionis iniuncte peni
tens est oblitus, non propterea tenetur iterare confessionem: tum
quia sine penitentia sunt dona dei. Tum quia potest commutari/
estimando ꝙ satisfactio oblita non excedebat tria psalteria / aut
annũ ieiunij/aut elemo synā centũ ducato℟/& hmōi. Tum ꝗa
|
penitens non tenetur ad peragendam iniunctam satisfactionem/
nisi vt satisfaciat soluendo temporalem penam a se debitā/iam
taxatam & acceptatam. & propterea si omittat illam abs con
temptu, nihil aliud nisi peccatũ omissionis incurrit/ & in reatu
temporalis pene non solute perseuerat. Ex nullo autem horum
constat sequi ꝙ debeat iterare confessionem: sed ꝙ debeat penitentiam delicti agere/ & satisfacere illam vel equiualentem soluendo penam.
¶
Ex inhabilitate demum confitentis ad susceptionem sacr̃i/
propter ecclesiasticas censuras (quia scilicet est excōicatus siue
maiore siue minore excōicatione: vtra siquidẽ excludit a passiua participatione sacr̃o℟) impediri sacr̃m/pōt dupłr intelligi.
Primo vt sacr̃m nullum sit. Et iuxta hunc sensum non verificatur: qm̃ sicut cetera sacramẽta ab excōicatis sumpta/sunt vera
sacramenta, ita & sacramentum penitentie. Secundo vt sacr̃m
in iudiciũ sibi sumatur. Et hic est sensus verus: quia excōicatus/
ab omnibus excluditur sacramentis, & nullum sacramentum
ab excōmunicato suscipitur abs sacrilegij crimine.
Et quoniā
alia est questio an excōmunicatus /illicite & indigne immisceat
se sacramentis, & alia questio an excōmunicatus suscipiat ve℟
sacramentum quodcũ sit illud: & veritas nostri propositi ex
fecunda pendet questione. ideo si ve℟sacr̃m penitentie suscipitur ab excōicato, nō habet excōicatio vnde cogat ad sacr̃i pñie
iterationẽ: si autem sacr̃m ab excommunicatione annullaretur/
oporteret sacramentum iterari. Ex iure autem excōmunicationẽ
annullare suscepta sacramenta non habetur: quum tñ multa ex
cōicatis sint sic inhibita/ꝙ facta sunt irrita: vt acquirere beneficia/eligi &c. Vnde consequens est vt excommunicati confessio
ĩntegra si subsequuta est de facto absolutio sacramentalis / non
sit necessario iteranda: sicut non est iteranda persolutio borarum
canonicarum quas excommunicatus exoluit cum alijs solenniter in ecclesia, & tamen a participatione aliorum qui medie|
tatem dixerunt/erat per excōmunicationem exclusus. Et sicut
non est iterandum sacramentum matrimonij quod excommunicatus contraxit: & sicut non est iterandum sacramentum extreme vnctionis quod excommunicatus sumpsit.
Ex parte Autem confessoris/ iteranda confessio propter
defectum potestatis vel scientie vel voluntatis
est: quoniam hec omnia ad perfectionem sacramenti exigũtur.
¶ Et de potestate quidem constat secundum iura / ꝙ si deficit
confessori potestas ordinis / quia non est sacerdos, aut potestas
iurisdictionis/quia nec ordinariam nec delegatam iurisdictionẽ
quouis modo habet, aut vsus potestatis/quia est excōmunicatus
maiore excōicatione/aut suspensus ab hmōi vsu, confessio iteranda est: quia absolutio nulla fuit. Et ideo sacr̃m nullum fuit:
quia defuis ipsius forma que est absolutio. Memento tamen
hic supradictorum de absolutione: scilicet quando gesta tenent
ratione publici officij propter cōmunem errorem facti cũ titulo:
quia tunc tenet etiam absolutio sacramentalis/nisi deficeret ptās
ordinis: quia potestas ista non potest suppleri a iure positiuo.
Hodie quo propter constitutionem concilij constantieñ. sub
martino. v. non est iteranda confessio absolutorum ab excōicato
&c. nisi fuisset denunciatus/ aut ꝑꝑ notoriam ꝑcussionẽ clerici
excōicatus: quia canon ille concedit receptionẽ sacramentorum
ab excommunicato/nō releuando excōmunicatum: constat aũt
ꝙ absolutio non est in fauorem absoluẽtis sed absoluti. Si vero
confessori potestas defuit absoluendi a solis casibus aliquibus reseruatis / de quibus penitens ei est confessus & de facto absolu
tus ab eodem, quando sibi constabit hic confessoris error/non te
netur iterare confessionem totam/ sed confiteri de illis reseruatis
tantum/sicut si tunc fuisset missus ad episcopum pro absolutio
ne illorum.
¶
Ex defectu vero scientie quando confessio est iteranda vel nō
iteranda/relinquo prudẽtis arbitrio: vt fingularibus condōnibus
|
penitentis & confessoris pensatis/iudicet si confessio sit iteranda.
Hoc aũt dico: quia ad sacr̃m hoc sufficit / vt sacerdos intelligat
que cōfitetur penitẽs esse pctā & mortalia/quo ad cōia, & iudi
cet istũ esse absoluendum/ & sciat absoluere &c. Sed respectu
istius vel illius penitentis/pōt tanta esse ignorātia vt ip̃emet peni
tens cognoscat se nō cōfessum. Et pōt esse sine scientia/tāta practi
ca, vt fuerit sufficientior multis doctis confessoribus.
¶ Ex parte demũ voluntatis/si finxit absoluere & nō absoluit/
aut si non erat tunc mentis compos (quia deficiẽte ei vsu liberi
arbitrij) aut quia noluit absoluere, cōfessionem iterare oportet:
quia sine vera absolutione sacramẽtum nullum est. Memẽto
inter omnia hec/ꝙ quando oportet iterare cōfessionem, si eidem
confessori persona confitetur/non oportet iterare particulariter re
plicando, sed sufficit dicere. dico meam culpā de illis omnibus
que alias dixi pa. v. & penitentiam taxatam ab eodem in memoriam reuocare saltem modo superius explicato. Vt sic confessio olim facta perficiatur & continuetur cũ noua contritione/
satisfactione & forma sacramenti.
Confessor Debet habere quin conditiones
: ptātem/
scientiam/prudentiam/bonitatem / sigillũ.
Et de potestate quidem tam ordinis ꝗ̈ iurisdictionis dictũ est
& paulo ante/ & in verbo absolutio.
¶
De sciẽtia autem in ca. omnis vtrius sexus. de pe. & re. dr̃.
Sit discretus & cautus, vt more periti medici superinfundat
vinum & oleum vulneribus sauciati: diligenter inquirens &
peccatoris & peccati circunstantias, quibus prudenter intelligat
quale debeat ei prebere consilium & cuiusmodi remedium ad
hibere / diuersis experimentis vtendo ad saluandum egrotum.
Vnde euidenter apparet/confessorem oportere habere scientiā
inquisitiuam de circunstantijs peccatoris & peccati/& scientiā
medicatiuā anime egrote. Et prima quidẽ sciẽtia necessaria est
simpliciter cōfessori ad cognoscendũ & iudicādũ. q cōstat esse
|
officium confessoris: quum vere & proprie sit iudex in foro pe
nitentiali. Secunda autem scientia requiritur ad confessorẽ quatenus se habet vt medicus anime. Et quia hoe non conuenit con
fessori nisi metaphorice/nec totaliter nisi sit pastor, ideo ista secunda scientia minus requiritur ꝗ̈ prima. Oportet ergo secundũ
sacros canones confessorem habere tantam sciẽtiam vt sciat circunstantias pctōris & pctĩ: siue hec sciat latine siue vulgariter.
Et quoniā inter circunstantias peccatoris & peccati constat com
putari/si excōmunicatus est peccator / & si tenetur ad restōnẽ/
& si est in statu perseuerandi in pctō mortali / & siquid aliud
est simile/& si pctm̃ est reseruatum superiori / & si confitens
est sibi subditus quo ad hoc, ideo scire prima tria horum tenetur
quilibet confessor: quartum vero (scilicet casus reseruatos) qui
libet impotens absoluere a reseruatis: quintum autẽ quilibet qui
non vniuersalis totius mundi confessor est. Et si confessor hec
nescit/& alias est idoneus, anteꝗ̈ audiat penitentem/predicat ei
vt liquidet se cum doctis si incidit in aliquam excommunicatio
nem, & ꝙ det sibi notitiam casuum ibi reseruatorum &c. Sine
autem hac prima scientia nescio excusare a peccato mortali audientem cōfessiones/nisi per accidens: puta quia penitens supplet
scientia aut practica, aut conscientia/ quia scitur esse personam
sine huiusmodi laqueis. Hanc autem scientiam non ita intelligo
exigi vt omnia peccata & excōmunicationes & circunstantias
in promptu habeat: sed ꝙ sciat sic/vt audiendo confessionẽ sciat
dubitare de excommunicatione/de reseruatione/ de statu/de restitutione &c. vt habito consilio vel recursu ad librum sciat iudicare. Ratio autem necessitatis huius scientie est: quia sine illa
officium iudicis exercet / cecus ceco ducatum prebens, & non
nisi a casu recte iudicabit.
Secunda autem scientia debet se ex
tendere ad minus ad hoc / vt sciat oleo diuine misericordie vel
vino diuine iustitie impenitentem emollire / desperatũ erigere/
pusillanimẽ cōfortare/au tremitter ead meliorẽ confessorem: &
|
breuiter in remedijs necessarijs ad salutem/aut per seipsumsciat
prouidere/aut remittere ad alium meliorem seu doctiorem: vel
saltem sciat seipsum exonerare/dicens. fili quere alium confesso
rem pro salute tua, quia ego non possum mee conscientie satisfacere de casibus tuis &c.
¶
Tertium necessarium confessori est prudentia: qua post admissum penitẽtem pro subdito/ hortetur vt dicat vt scit peccata
de quibus ipsum conscientia remordet / & precipue grauiora/
permittat dicere etiam crassissimo modo: vt vel sic ipse confessor sciat quibus est inuolutus peccatis ille penitens/& de qui
bus interrogaturus est. Deinde interroget prudenter circa proposita, & sique alia verisimiliter putat aut dubitat omissa: de re
liquis non interroget. Interrogando autem non sit molestus/
nimis exacte querens numerum estimatum: non sit scandalo
sus sibi aut penitenti/nimis querens circũstantias venereorum.
Hoc nan vltra peccatum superfluitatis / est precipitare se aut
penitentem in tentationem. Nimis autem queritur / quando ha
bita peccati specie adhuc queritur. verbi gratia si mulier confite
tur se cognitam extra vas naturale, sufficit/ & non queratur in
qua parte corporis. Immo instruatur vt omnes vices quibus
extra naturale vas est cognita/fimul adunet, & non aliter explicando dicat/peccaui extra totiens: nec ad plus tenetur. Et si peccatum est molliciei voluntarie/non queratur quomodo. & sic
de alijs. Nec excusent se confessores super ignorantia aut desola
tione penitentis: quoniam si declaretur penitenti ꝙ sufficit dicere
speciem / & ꝙ non expedit dicere nec ad memoriam reuocare
huiusmodi obscenos modos/sed doleat de offen sa dei, fugatur
ignorantia/& aduenit consolatio. Et quod de his dixi / intellige
de reliquis superfluis.
Debet quo esse prudens in vocabulis,
vt non nominet turpiter que turpe est audire: vt si de modo
naturalis vsus coniugij instruendus est penitens, potest dicere
ꝙ est vt mulier faciem babeat versus celum / & vir versus
|
terram: & sic intelliget si opposito modo fuerit / aut si spatulas
habuit mulier ad virum. Et sic honestis vocabulis/quando oportet instruat penitentem confiteri & seipsum interrogare. Et hec
sint dicta causa exempli.
Multa opus est confessori prudentia
circa media quibus penitentem inducere debet ad duo potissime: scilicet ad displicentiam maximam offensarum dei / & ad
propositum firmum mutandi vitam ita ꝙ amplius non offendat deum mortaliter. Et ad primum quidem ex parte ipsius dei
summi/optimi/creatoris/redemptoris/benefactoris/ gubernatoris &c. expedit procedere. Ad secundum vero/ excidẽdo causas
quare cecidit: puta malam societatem / frequentationẽ talis loci
&c. proponendo quo periculum mortis repentine / grauitatẽ
ingratitudinis in recidiuo / exempla de terra sepe compluta &
in fructuosa ad hebr. vi. & similia. His enim duobus debet precipue confessor studere: quoniam omnis fructus est vt auferat̃
pctm̃: & melius est audire duos bene ꝗ̈ viginti ꝑfunctorie.
Sit demum prudens circa satisfactionem imponendam, vt
commensurata sit penitenti magis ꝗ̈ peccatis. Declaret quidem quanta peccatis suis debetur/imponatur fructuosa: exhor
tetur ad reliquam per seipsum exoluendam. Nec laudo imponentes breuissimam satisfactionem tunc explendam/ quasi solā
sacramentalem. testis siquidem est huiusmodi actio/animi mini
me penitentis/minime reuersionis ad deum: cuius oppositum
supponere debet confessor. immo talibus est differenda cōmu
nio / & interim in operibus misericordie exerceantur. Non cognosco hanc prudentiam esse/sed cautelam non secundum vir
tutem. Non est forus penitentie foro mercium similandus: non
sunt confessores vt mercatores / vt dispendium patiantur si ad
forum non concurritur. non eget christus nostris imprudentijs.
¶
Quartum ad confessorem requisitum est bonitas / vt scilicet
sit sine peccato mortali: hoc est vt nullum habeat mortale pecca
tum de quo non sit contritus formaliter vel virtualiter. Nam
|
siquis in peccato mortali existens ministraret sacramentum peni
tentie, incurreret crimen sacrilegij: quoniam indigne tractat
sacramentum, & quantum in se est / polluit sacramentum sua
iniquitate. Et ideo qui accedit ad audiendas confessiones, debet
prius probare seipsum saltem in generali / dicendo vere suam
culpam de omnibus commissis / cum vero proposito amplius
non peccandi mortaliter/& satisfaciendi deo &c. Et sic contri
tus ministret sacramentum.
¶
Quintum cōfessori necessarium est sigillũ confessionis: hoc est
debitũ efficax secretam tenendi cōfessionẽ auditā. Reuelans. n.
confessionẽ/mortaliter peccat: quia sacrilegij iniuriā infertsacr̃o:
ex cuius natura est vt confessor nihil sciat vt homo.
Vbi scito
figillum confessionis/obligare ita ad secretum, vt nullo p̃cepto/
nullo metu/nulla vi excusari possit. Immo potest iurare se nihil
scire/si de alicuius peccato quod in confessione tantum scit interrogatur. & si interrogatus fuerit an in confessione sciat talem furtum fecisse, potest libere iurare ego nihil scio: sed
non addat in confessione. nec tenetur respondendo addere / nec
respondere secundum mentem interrogantis.
Et nota ꝙ si
ego sciam cum toto populo magdalenā cōcubinam/ & magdalena mihi confessa sit de peccatis suis & specialiter de concubinatu suo, si ego postea dixero/magdalena confessa est mihi pctā
sua/non reuelo confessionẽ: quia cōfessio non fit nisi de peccatis.
Sed si dixero/magdalena confessa est mihi de concubinatu suo/
iam reuelo confessionem: quia concubinatus vt cognitus per
confessionem / manifestatur. Et simile est de vsurarijs & de
alijs peccatis. Et propterea confessor quum audire eum contingit
confessiones publicorum peccatorum, licentiam petat a penitente loquendi de istis publicis, ad dicendum ꝙ iste cōfessus est
de tali peccato/& reliquit illud/ & petit veniā de scandalo/&
mādat restitui &c. Pōt tñ sine omni licentia dicere. ego audiui
cōfessionẽ istius/rite cōfessus est/absolutionis bñficium impendi:
|
hec enim bona generalia potest dicere. Sed si non absoluit/&
oporteat respondere interrogantibus, debet dicere/ ego feci offi
cium meum/vel aliquid hmōi. Si tamẽ diceret/ego illũ non absolui, non esset de iuris rigore reuelator confessionis: quia ista ne
gatio nullum manifestat pctm̃ confitẽtis: quia potest ex pluribus
causis ꝓuenire. Ex parte quidem cōfessionis: puta quia confessio
non est completa: vt contingit in producentibus vnā confessionem per multos dies: & ex alijs causis. Ex parte vero confessoris
quia noluit absoluere: vt contingit his qui proprij capitis sunt.
Ex parte quo penitentis/quia penitenti non satisfacit confessor:
& ex pluribus alijs causis. Quia tamen suspicio non irrationa
bilis/impenitentie confitentis ex his verbis quando generatur,
non est dicendum / ego illum non absolui: sed ego feci officiũ
meum. Nullo autem modo excusari posset/si diceret causam:
puta non absolui quia non vult restituere / quia est impenitens
seu obstinatus / quia non vult relinquere concubinam. Hoc
enim manifeste confessionem reuelat.
Curatus autem quum
ad communicandum concubinarios / vsurarios & huiusmodi
vocatur, non petat a confessore si est absolutus: sed etiam si ipsemet illius confessionem audisset / & non absoluisset, habeat se
tanquam si nihil in confessione sciret / & dicat. quia iste hactenus fuit & est quantum apparet in tali peccato publico/ & pec
catum publicum debet publica penitentia apud homines purga
ri propter scandalum, ideo nisi publice constet te vel illum reliquisse peccatum / nolo communionem dare / nec ad ecclesiasticam sepulturam admittere. Et sic abs hoc ꝙ ipse reuelet cō
fessionem / negabit communionem &c. iuste & sancte. Si
quo diceret. ego non possum aut potui ipsum absoluere, quia
non video penitentiam publicam de peccato publici concubina
tus / apostasie/vsure &c. non reuelat confessionẽ: quia nihil dicit
quod sciat per confessionem, sed quod tam ipse ꝗ̈ alij vident,
scilicet non penitere publice de peccato publico. Quum debeat
|
publica penitentia precedere absolutionem si peccatum est publicum: ita ꝙ saltem debet penitens publice satisfacere publico
ecclesie scandalo, docendo publice ꝙ reliquit concubinā/ ꝙ restituit/ꝙ &c. Aliud quippe est dicere/iste nō facit aut fecit pñiam
publice: & aliud est dicere/iste nō vult penitere/iste est obdura
tus in pctō suo. Hoc. n. cōfessor per confessionẽ scit: quia ille dixit
cōfitendo/ego nolo relinquere statũ meum malum. Illud vero
confessor videt sicut ceteri: & iō hoc tacẽdũ & illud dicẽdũ est.
Extendit̃ aũt confessionis sigillũ nō solũ ad occultādũ pctā in
confessione audita quatenus sunt pctā illius qui cōfessus est: sed
etiam ad occultandũ omnia in confessione audita/ quatenus per
illo℟ aliquid posset ꝑcipi vel in suspicionem duci pctm̃ aliquod
illius qui confessus est.
Et obligatur confessor sigillo cōfessionis
siue absoluerit siue nō: qm̃ pctā sunt ei dicta nō vt homini/sed
vt deo, siue subsequuta fuerit absolutio siue nō.
Sed si nō in sa
cramentali confessione sed secretum cōmittendo dicatur alicui/
hoc tibi dico in penitentia seu sub sigillo confessionis, non ꝑꝑea
obligat ibi sigillum cōfessionis: qm̃ sigillũ cōfessionis nō pōt inueniri sine sacr̃ali confessione: qm̃ nō est humane authoritatis sed
solius diuine instōnis vinculũ sacr̃ale. Et scito ꝙ hmōi secreta
extra sacr̃alem cōfessionem dicta sub sigillo &c. si audiens non
acceptat se reciꝑe sub sigillo/nō tenet̃: si vero acceptat, tenet̃ ex
promissione sua iuxta alio℟ iura secretorum/minus ꝗ̈ si iurasset
tenere secretum: quia iuramentum est maius vinculum ꝗ̈ promissio assimilandi sigillum confessionis.
COnfirmationis Sacr̃m
(quod
chrisma vocatur) negligẽs acciꝑe / peccat: ꝗa debet esse sibi
solicitus de sacr̃o cōmuni omnibus chr̃ianis ad
robur fidei a chr̃o instituto. Non peccat tñ mor
taliter si desit contemptus: quia sacramentum hoc nec est necessi
tatis absolute nec ex exactione ecclesie.
Que & conspiratio dici
tur (qua plures fide sibi
inuicem prestita cōueniunt ad malum aliquod
patrandum/vel ad se tuendum contra publicā
potestatem/vel ad nō parendũ in aliquo) cōiter
est peccatũ mortale & scandalosum: quia cōiter est contra bonũ
publicum vel alicuius priuati, licet rarius hoc videat̃ accidere.
COnscientia
Etiam erronea obligat,
intantum ꝙ si conscientia alicuius haberet ꝙ spuere in ecclesia esset
peccatum mortale/ & tñ contra perseuerantem
talem conscientiam spueret in ecclesia, peccaret
mortaliter: quia quantum in se est/consentiret in peccatum mor
tale formaliter. Et similiter si conscientia dictat ꝙ est veniale/
& tamen facit, peccat venialiter: quia quantum est ex parte sui/
consentit in peccatum veniale formaliter. Deponat autem hmōi
erroneam conscientiam/ex se vel aliorum cōsilio: & sic libere
operetur vt alij operantur.
COntemptus
Dupliciter in morali
bus sumitur. Primo
vt est peccatum: quo scilicet aliquis spernit proximum. Et vt est causa peccati: prout dicitur
vnus peccare ex cōtemptu/ alius ex infirmitate/
alius ex ignorantia. Et primo quidem modo si proprie & formaliter intelligatur/ est peccatum mortale ex suo genere: quia
est actus iniuriosus proximo/ledens quantum in se est notabiliter proximum. Contemnere. n. proximum / importat affectum
deprimentem proximum a sua estimabilitate: opponitur siquidẽ
contemptus proximi/estimationi illius. Et quantum bonum est
homini estimari/tantum malum ei infert contemni. constat aũt
hominẽ a multo℟ cōsequutione bono℟ impediri ex hoc ꝙ despicitur, & multum se sentire offensum quicun sentit se despici:
|
testantur hoc ire/rixe/pugne/scismata/bella/& innumera mala
que homo committit ex hoc ꝙ despici non suffert. Quia igitur
notabilis proximo irrogatur iniuria ex hoc ꝙ despicitur, patet ꝙ
contemptus proximi est peccatum mortale/ formaliter loquendo, hoc est ex intentione contemnendi: nullus enim formaliter
contemnit proximum / nisi qui spernit proximum vt spernat
proximum: sicut nullus detrahit formaliter/nisi qui detrahit vt
detrahat: & nullus contumeliam formaliter dicit/ nisi qui dicit
vt contumelietur: & sic de alijs. Qui vero despicit proximum
non vt spernat, materialiter tantum contemnit. Nec peccat mor
taliter, nisi notabiliter offendatur proximus: tunc enim redit
actus in naturam sue forme: sicut in detractione & similibus accidit. Est quo proximi contemptus peccatum veniale propter imperfectionem actus / vel ex parte imperfecti
actus spernendi: vt contingit in primis motibus. vel ex parte rei
in qua spernitur / quia minima est: quia parum pro nihilo
reputatur. Et si paululum subsistes, videbis peccatum hoc
materialiter sumptum / valde commune esse humano generi:
vtpote a superbia procedens, a qua nisi speciali priuilegio nullus
expers videtur.
Contemptus autem secundo modo (hoc est vt connumerat̃
specialis causa peccati/distincta contra infirmitatem &c.) est
nolle subijci cui oportet subijci. Et hoc quo formaliter intellectum / ex suo genere peccatum mortale est. peccatum quidem / quia contra rectam rationem est. mortale vero: quia
contra dilectionem dei vel proximi est/ nolle subijci cui oportet subijci. Nam contra dilectionem dei est / nolle subijci deo/
seu preceptis & mandatis & consilijs eius quibus oportet
subijci: & contra dilectionem proximi est, si oportet illi
subijci / nolle ei hoc debitum exhibere quod est subijci illi.
Et propterea ex contemptu peccare / formaliter loquendo
est peccare mortaliter. Vnde dicere verbum ociosum
|
ex cōntemptu/est mortale peccatum. Immo nolle sequi consilia
christi (puta nolle ingredi religionem ex contemptu consilij
chr̃i) est peccatũ mortale: hoc. n. nihil aliud est ꝗ̈ nolle subijci
christi consilijs vt cōsilijs: quod tamen est de necessitate salutis.
quāuis adimplere consilia christi/sit non necessitatis sed ꝑfectio
nis. Et dicere verbum ociosum ex contemptu /est dicere verbũ
ociosum vt faciat contra legem dei que inhibet verbum ociosum. Hec autem maxima peccata raro accidunt nisi pessime di
spositis seu habituatis, intantum vt ex odio legum & legislato℟
operentur: contemptus. n. formaliter contra superioritatem legis
vel legislatoris directe tendit.
¶
Aduerte hic duas distinctiones. Prima est inter consolationẽ
& subiectionem. Propter quam puella indignata parata se
vestire puerũ, que dicente matre/indue puerũ/non vult vestire
illum ne mater habeat consolationem de bene induto puero, nō
peccat ex contemptu/sed ex indignatione. nec indignatio ducit
illam ad contemptum: quia illa non eligit non subijci, sed non
consolari. Nec preterit mandatum vt non obediat/sed vt nō con
soletur. Et simile est de similibus iudicium.
Secunda est inter
contemptum simpliciter vel secundum quid. Propter quā sub/
ditus qui dicente prelato claude hostium/vt non faciat verbum
prelati in hoc tamen minimo / paratus absolute obedire omittit
claudere ostium, non peccat mortaliter: quia non contemnit simpliciter sed secundum quid mandatum prelati: hoc est quia non
preterit illius mandatum vt faciat contra illius mandatum absolute, sed cum hac additione in minimo. Ita ꝙ li minimum
minuit rationem mandati, ac per hoc minuit rationem contemptus: vt tanquam imperfectus actus non sit contemptus simpliciter, ac per hoc nec peccatum mortale. Et ex hoc capite verifica
tur/ꝙ peccare venialiter ex contemptu in fra limites venialis/nō
est peccatum mortale: hoc. n. est ex contemptu secundum quid
peccare venialiter. Quum enim simpliciter & absolute quis
|
contemnit mandatum / non modificat illud ex minimo opere.
Et econtra quũ quis ex hoc ꝙ de minimo agitur in contemptũ
tendit, non ruit in contemptũ/sed sustentatur affectus a minimo
tanꝗ̈ non contemnat: sicut in minimo furto sustentatur accipiẽs
occulte minimum tanꝗ̈ non furetur.
COntentio
Vt est nomen peccati, significat pugnā loquutionis nō
secundum rationem/vel quantum ad modum
vel quantum ad rem de qua est cōtentio. Vnde
quando est peccatũ mortale & qñ veniale.
Nam si contentio pugnat contra veritatem cognitam, erit iuxta
veritatis naturam iudicanda: hoc est si veritas impugnata est
veritas fidei aut necessaria ad salutem alicuius / siue quantum
ad animam siue quantum ad corpus / siue quantum ad res seu
famam/& breuiter si veritas est talis ꝙ eius mendacium esset
perniciosum, contentio pugnans contra talem veritatem est per
niciosa/ac per hoc mortale peccatum. Si vero huiusmodi veritas non est talis vt oppositum mendacium sit perniciosum, contentio contra illam peccatum veniale est. Et hec intellige forma
liter, scilicet in pugnante contra veritatem ex intentione contra
veritatem. Nam si ex alia intentione fit (puta propter exercitiũ
aut disputationem) contentio non nisi materialiter est: que pōt
esse & est sepe laudabilis. Si vero contentio a ratione discedat/
quia immoderata est (puta clamando &c.) sic communiter
videtur peccatũ veniale: nisi forte scandalum haberet annexũ
trahens ad mortale. De quo dic vt in fra de scandalo.
COntritionis
Quin sunt consideranda: scilicet differentia ab attritione / manteria/ modus/necessitas
& tempus.
Contritio tria exigit: displicentiam de commissis peccatis supra omne odibile/
propositum vitandi peccata supra omne vitabile/ & propositũ
|
confitendi seu satisfaciendi. Hoc tertium requiritur si homo nō
est confessus: duo autem prima simpliciter & absolute exigunt̃.
¶
Ita ꝙ hinc habes differentiam ab attritione. Nam si alicui
displicet peccatum quod fecit/sed non supra omne displicibile,
non est contritio sed attritio. Et similiter si intendit vitare pecca
tum/sed non supra omne vitabile, non est contritio sed attritio.
Et scito ꝙ huiusmodi vera cōtritio dupliciter inueniri potest:
scilicet formata vel informis: hoc est cum gratia & charitate
iesu christi/& sine illa. Et homo quidem potest esse certus se
habere contritionem veram/dubitando an sit formata vel infor
mis: quoniam potest esse certus de affectu sue voluntatis ꝙ plus
displicet sibi offendisse deum mortaliter / ꝗ̈ quodcun aliud
malum, & similiter ꝙ plus intendit vitare mortalem offensam
dei ꝗ̈ quodcun aliud: non tamen est certus propter hoc se esse
in charitate & gratia dei. Vnde debet quilibet esse certus de con
tritione humana, hoc est quantum ex nobis pendet: non autem
de contritione formata diuina gratia. Hec de primo.
¶ Materia vero contritionis (hoc est de quo debet homo con
teri) constat principaliter esse peccatum mortale/& secũdario
veniale. Et quia impium est dimidiam a deo sperare veniam,
oportet conteri non de vno peccato sic & de alio non / sed de
omni peccato mortali proprio.
¶
Modus autem contritionis sufficiens adsalutem/ est vt homo
qui multa habet mortalia in generali detestetur omnem suam
mortalem in deum offensam / cum animo vitandi decetero vt
dictum est: hoc est vt displicentia hec odio habeat commissa
supra omne odibile / & propositum vitandi intendat supra
omne vitabile. Sic nan contritio generalis est contritio virtualiter attingens omnia & singula commissa etiam oblita.
Nec exigitur ad salutem habere singulas contritiones iuxta
singula peccata / nec secundum numerum nec secundum spẽs
peccatorum. testante hoc domino dicente de magdalena. dimissa
|
sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum: & non dixit
quoniam dilexit multotiens.
¶ Necessaria autem est contritio peccatori ad salutem: quoniam sine penitentia peccatum non remittitur. penitentia autẽ
principaliter consistit in contritione: que necessaria fuit añ legẽ/
sub lege & tempore gratie.
¶ Tempus aũt quo tenetur post cōmissum mortale quis cōteri,
quantũ ad surgendũ a morte pctĩ/& vitandũ periculũ repẽtine
mortis ac damnationis/determinatũ est ad statim: quia nec per
momentum/tutum est licitũ stare in statu offense & ire dei.
Quantũ aũt ad vitandũ nouũ pctm̃ transgressionis precepti de
contritione/tempus est determinatum ad articulũ necessitatis:
ficut in alijs affirmatiuis preceptis contingit. Duplex autem
necessitas ex se cogit ad contritionẽ. Prima est periculũ mortis:
quia tenetur homo in hac vita conteri. Secũda est susceptio vel
administratio sacramẽti, & vniuersaliter exercitatio cuiuscũ
actus exigentis necessario hominem sine peccato mortali: quia
nisi conteratur tunc homo/mortale peccatum incurreret. Tertia
vero necessitas scilicet ex precepto ecclesie semel in anno/scilicet
tꝑe cōfessionis, non tute affirmat̃: ꝗa si attritus (vt p̃dictũ est)
suscipit sacr̃m pñie & eucharistie, satisfacit precepto ecclesie.
Ex hoc autem ꝙ peccata memorie occurrunt/sicut non tenet̃
ad tunc confitendum ita nec ad tunc conterendum. Vtrun. n.
est preceptum affirmatiuum/obligās tempore necessitatis, quod
non constituit memoria. Sed tenetur semper ad non approbandum/ad non complacendum: quia ista sunt precepta negatiua,
que obligant semper & ad semꝑ. Dies quo festos sanctificare
noua contritione peccatorum/sanctum consilium ac omni obseruatione dignum est, non tamen preceptum: quia nec ex parte
contritionis preceptum de cōtritione determinatur ad diẽ festũ,
nec ex parte diei festi preceptum de sanctificatione festorum/
determinat sibi contritionem peccatorum.
pro quanto cōtra obediẽ
tiam iudici debitā tẽdit/
peccatum est mortale. In cuius signum potest cō
tumax excommunicari.
COntumelia
(qua quis malum culpe
iniuriose in proximũ coram profert: puta tu es fur) peccatum mortale est
formaliter sumpta: quia quantum in se est/ ledit
proximũ in bono honoris. Dixi formaliter, hoc
est ex intentione dehonorandi: quia materialiter (hoc est nō ex
intentione dehonorandi) possunt verba contumeliosa etiā abs
vllo peccato dici reprehensionis gratia, vel cum peccato veniali
ex leuitate.
Memento quo hic & vbi ꝙ huiusmodi peccata mortalia
ex suo genere/sunt venialia propter imperfectionem actus. vel
quia primi motus/vel quia contumelia in minimo/vel quia ma
terialiter tantum contumelia est: nisi forte notabilis lesio proximi inde sit.
COnuitium
duplicis iniurie nomen est.
Quādo enim generalem
sonat iniuriam in proximum/coram illatam ver
bis: siue significetur malum culpe, vt esse sacrilegum/sicarium &c. siue malum pene: vt eẽ cecũ
vel claudum. ita ꝙ contumelia est species conuitij. Quādo au
tem sonat iniuriam plurium simul vociferantiũ iniuriose contra
proximum: vt dicatur conuicium quasi conuocium a multitudine vocum. vt contingit sepe transeunti pauperi a leuibus personis iocose tamen fieri. Et vtro modo ex suo genere/ formali
ter (hoc est ex intentione dehonorandi factũ) constat esse pctm̃
mortale: quia ꝗ̈tũ est ex intentione actus & loquentis/leditur ꝓximus in honore. Verũtamen propter imperfectionẽ actus (puta
|
quia materialiter tantum conuitium dicitur sine notabili detrimento honoris, aut quia non vere consensit vt dehonorandi gra
tia conuitiaretur/sed quasi primus motus fuit quo ad hoc, aut
quia in minimo non curauit dehonorare) veniale tantum pec
catum incurritur. De exemplo autem dicto conuitiantium iocose/diximus, vt intelligatur conuitij significatio / non ꝙ iocose
factum sit mortale: communiter enim veniale est conuitium
iocosum. sed quod serio & formaliter fit / mortale est ratione
dicta.
COrrectionis
Qua subditi a suꝑioribus corrigi debent
(siue puniendo factis siue increpando verbis:
siue superiores sint prelati ecclesiastici siue domini seculares) omissio quādo/sicut/vbi &c.
oportet, proculdubio peccatum est mortale / nisi propter imperfectionem actus sit veniale: quia preceptum de huiusmodi cor
rectione/est preceptum de actu iustitie necessarie ad publicum
precipue bonũ.
Sed perspicere in singularibus casibus occurrentibus / si nunc huius hec correctio est de necessitate iustitie,
non est facile. ita ꝙ in generali constat correctionem de qua loquimur non posse sine peccato mortali omitti quādo est necessaria ad rempu. si correctio incumbit propter bonum publicum,
vel ad personam priuatam/si correctio exigitur propter bonum
alicuius priuati: tenetur. n. superior ad exercẽdam iustitiam propter vtrun bonum. Sed quoniam contingit quando punitionem que propter bonum publicum esset absolute necessaria/pro
pter incidentia non expedire tunc, sed eẽ differendā (vt dauid
distulit punitionem ioab/qui occiderat duos principes) aut remittendā (vt dauid pepercit absalon qui interfecerat fratrẽ/ &
pepercit nabal) aut aliter cōmutandā &c. ideo prudentia que
circa singularia versatur/maximum locum habet circa huiusmodi correctionis preceptum exequendũ. Nec facile damnandi
|
sunt quinon omnia corrigunt / rationabiliter aliquas correctiones omittentes (isboseth quia minus caute increpauit abner ꝙ
ad concubinam patris introisset / regnum perdidit. Dauid quia
nunꝗ̈ increpauit amon suum primogenitum de stupro sororis/
reprehenditur a scriptura) nec facile excusandi sunt omittentes corrigere. Ex parte siquidem correctoris/ si conatur secundum prudentiam implere correctionis preceptum, in tuto a
mortali peccato conscientia est/ etiam si quando erraret: esset
enim tunc materialiter tantum transgressor, scilicet non ex intentione omittendi correctionem. & venialiter peccaret sicut &
leuium correctionem omittendo/ propter imperfectionem actus
ex parte materie.
COrrectionis Fraterne
(
qua quis
tenetur proximũ suũ
corrigere verbo quando oportet &c.) omissio
potest esse peccatum mortale & veniale. Est
enim preceptum huius correctionis de p̃ceptis
charitatis & elemosyne spiritualis. & ideo non quilibet venit
corrigendus/sed indigens correctione: elemosyna enim non nisi
indigenti danda est. Et quia est preceptum affirmatiuum/ obligat pro loco & tempore necessitatis: quando scilicet aliquis mor
te peccati detentus probabiliter creditur mea correctione liberandus. ita ꝙ si credo ꝙ sine mea correctione resurget (puta quia
est homo sue conscientie scrutator) aut nullam habeo probabi
litatem ꝙ ex mea correctione resurget (puta quia nullam hẽo
illius notitiam) aut dubito ꝙ egre feret correctionem & blasphemabit/vel nihil prodero, non teneor ad correctionem frater
nam: quoniam tunc non sumus in casu necessitatis, quando scilicet aliquis morte peccati detentus / probabiliter creditur mea
correctione liberandus: quia deest vel probabilis credulitas libe
rationis/vel deest necessitas mee correctionis. Immo stante isto
casu necessitatis/ si non ex intentione / sed ex quadam tepiditate
|
omitteretur correctio, non esset peccatum mortale / sed veniale:
quia in affectu non preponitur bono fratris omissio correctionis, ex quo non intendit omittere illam: sed materialiter tantum
omitteret. nisi tanta esset necessitas peccatoris ob ignorātiā forte/
ꝙ rōne notabilis damni imputanda esset omissio ista/& rediret
in naturam sue forme ac si fuisset ex intentione: vt in alijs pec
catis contingit.
¶ Est ergo omissio fraterne correctionis circa peccata mortalia
tunc tantum mortale peccatum/quando ex intẽtione fit, in casu
quo creditur opus esse illius correctione ad liberandum a pecca
to mortali/& probabiliter creditur liberatio inde futura: quia
tunc tantum fit formaliter contra preceptum correctionis fra
terne. Veniale autẽ quum vel materialiter omittitur, nisi emergens damnum in mortalis naturam reduceret / vt dictum est
(materialiter autem omittit quicun in animo fraterne chari
tatis bonum preponens quibuscun bonis & malis mundi/
omittit: quoniam talis non intendit subtrahere bonum necessarium ad salutem proximi) vel in alijs nō mortalibus omittit̃.
Nec mireris ꝙ in hoc precepto diximus requiri probabilem
opinionem de fructu correctionis: quoniam corrector tenet locum agentis/& corrigendus patientis: actus autem actiuorum
fiunt in patiente disposito. Et propterea sicut oportet correctorẽ
non ex voluntate sed ratione accipere tempus & locũ & alias
occupationes & dispositiones corrigendi, ita non ex voluntate
sed ratione debet habere si est fructuose susceptiuus sue correctionis: quod est habere probabilem opinionem de futuro
fructu.
CRudelitas
(
hoc est atrocitas animi
in penis exigendis) pec
catum est mortale, pro quanto excessum in
puniendo ponit: crudelis enim cām puniendi
habet/sed modũ non habet. Peccat manifeste
|
contra proximũ/plus puniendo ꝗ̈ mereatur: vltra malā dispōnẽ
proprij animi/qua seipsum fedat cruditate.
CVriositas
Quum immoderatũ ponat appetitum cognoscẽdi
siue per intellectum siue per sensum, peccatum
est: quia plus ꝗ̈ recta ratio dictat/ appetitum cognoscendi protrahit. Non est autem mortale
peccatum si nuda sit, hoc est nisi ex adiuncto fiat mortalis: vt
si curiositas intantum exorbitet vt demonibus vti velit magr̃is,
vel ad periurium seu perfidiam inducere velit habentẽ aliquid
insecreto. & sic de alijs que possunt adiungi criminibus/trahen
tibus curiositatem ad peccatum mortale.