IActantia
(qua quis verbo plus de
se ꝗ̈ sit aut apparet/eleuan
do dicit) sex habet capita ex quibus discerni
quātũ pctm̃ sit pōt. Primũ est mendaciũ. est
enim spẽs mẽdacij. Et hic discerne si interuenit iactando mendaciũ ꝑniciosum aut officio
sum aut iocosum. Scđm est inclusa laus: nō. n. iactator pure narrat, sed tanꝗ̈ laudās narrat. Et similiter hic discernere oportet si
laus est ꝑniciosa/officiosa aut iocosa. Tertiũ est arrogantia qñ
est illius iactantie efficiẽs cā. Et hic oportet discernere si est ꝑniciosa. Quartũ est inanis gloria ꝑꝑ quā ꝗs se iactat. Et hic oportet attẽdere si ponit̃ in ea finis vltimus. Quintũ est lucrũ ꝑꝑ q
ꝗs qñ se iactat. Et hic opʒz inspicere si est in damnũ proximi.
Sextũ est vanitas ex qua multi se iactant. Et hoc cōstat esse veniale. Transeo aũt hec sub breuitate, ne repetātur que de men
dacio/arrogantia & inani gloria in locis proprijs dicunt̃. Laus
quo perniciosa sicut adulatio & inanis gloria discernitur, si. s.
laudat̃ seu approbat̃ aliꝗd cōtra deũ aut proximũ: vt quodcũ
peccatũ mortale. Ex his. n. habes/ꝙ nisi perniciosa sit iactantia/
ex intentione aut materia contra deum aut proximum/venialis
est, & frequens humani generis labes.
(Qua scilicet alteri ꝗ̈ deo diui
nus cultus exhibetur) peccatũ
est mortalissimum: quia quantum in se est equipa
rat creaturam creatori.
IEiunii Eccłiastici omissio
multiplici eget
consideratione / vt sane iudicetur.
Et ad quattuor capita cuncta reduci possunt.
Primum est quid est de necessitate ieiunij.
Secundum qui sunt dies ieiunij. Tertium qui
tenentur ad ieiunium. Quartum quali vinculo astringamur ad
ieiunium.
Quo ad Primum/de necessitate ieiunij sunt tria: scilicet
qualitas ciborum / hora competens / & vnica
comestio.
Exigit quippe omne ecclesie ieiunium abstinentiam
ab esu carnium. Sed inter quadragesimam & alia ieiunia hoc
interest/ꝙ quadragesima requirit etiam abstinentiam ab ouis et
lacticinijs, in alijs autem ieiunijs potest quis vti ouis & lactici
nijs vbi consuetudo est: vbi autem non est consuetudo nō licet.
Quod si alicubi in quadragesima consuetum sit vti butyro, ex
cusantur/ex quo tanto tempore prelati sciunt & non reprehendunt.
Horam conuenientem ad comedendum/intantũ exigit
ieiunium vt ab hora nomen acceperit: vt patet ex eo ꝙ dicimur
ieiunare vel vs ad nonam vel vesperam/ quasi tota vis ieiunij
consistat in prorogatione inedie vs ad horam tardiorem. Et
vere sic esse testatur ecclesiastica obseruatio Propter quod quāto
plus tarda hora comedit̃/melius ieiunatur: non. n. precipit ecclesia manducari hora nona, sed negatiuā. s. nō manducari ante.
Et hora quidem conueniens anteꝗ̈ non est comedendũ/ est me
ridies grossa estimatione. Sed vbi cōiter non seruat̃ a ieiunanti
bus/pōt quis comedere illa hora qua cōiter ieiunantes ibi comedunt. Et hoc ideo dico: quia paulatim detractũ multũ vr̃ hore:
|
nam trecenti anni adhuc non sunt ex quo hora prandij in ieiunio erat hora tertia post meridiem: vt patet in diui tho. scriptis.
nunc autem religiosi etiam multum ante meridiem estiuo tem
pore & in quadragesima videntur comedere. An autem anteꝗ̈
comedat dixerit clericus nonam aut vesperam, ad officij magis
ꝗ̈ ieiunij horam refert: ad neutrius tamen spectat necessitatem.
¶
Vnica demum comestio nisi ad ieiunium necessaria sit, men
titur grego. a quadragesimali ieiunio dies dominicos subtrahẽs:
quoniam inter dies dominicos tunc & alios tantum vna vel
multiplici comestione abstinentiam distinguere experimur. Et
hoc testatur ecclesiastica obseruatio.
Accidit tamen circa hoc questio/tum de vespertino ientaculo
vocato collatione vespertina/tum de diuidentibus prandiũ/tum
de propinam seu credentiam facientibus dominis/tum de pluries bibentibus cum aliqua confectione / tum de comedentibus
aliquid propter superuenturam tarditatem prandij / tum de sumentibus mane ientaculum seu collationemserotinam & prandium differentibus ad noctem: videntur. n. omnes hi pluries
comedere/& tamen non frangere ieiunium. Sed quedam ho℟
facile patet non aduersari vnice comestioni intente ab ecclesia.
Interpretamur siquidem comestionem per se, hoc est ex intentione comedendi: ita ꝙ solus ille vltra ordinariam comestionem
manducat/qui ideo manducat vt manducet. In quorum nume
ro non computari constat facientes credentiam / sumentes aliquid ne potus noceat / & hoc modo sumentes ientaculum
serotinum/& pari ratione diuidentes prandium: puta quia pre
accipiunt aliquid seruitores aut lectores mense, vel quia surgũt
e medio prandio ad aliquid occurrens/ & postea redeunt ad ter
minandum prandium. In his non est ex intentione nisi vnica
comestio: quia per accidens diuisio illa accidit. Presumentes aũt
aliquid mane propter preuisam longam occupationem retarda/
turam a prandio, ex eodem capite videntur excusari. Sed quia
|
hora nō videtur admittere ꝙ ad vnitatem prandij spectet quod
mane sumit̃, iō ex debilitate isti excusant̃ qñ excusant̃: ꝗa. s. si
hoc non facerent / quasi deficerent & inepti essent ad id quod
interim facere oportet.
Sumere vero ientaculum serotinũ ad
sustentationem nature/est proculdubio iterum comedere: quia
directe/manducare ad nature sustentationem ordinatur. vnde
apud religiosos manducatio vocatur refectio/ & locus mandu
candi refectorium: quia religiosi non debent vti cibo nisi ad reficiendum. Sumere autẽ dictum serotinum ientaculum ex con
suetudine/quia sic consuetum est, pie interpretandum est: vt
scilicet fiat ne potus noceat. Sumere autem ipsum vt cōcessum
ex consuetudine etiam sine siti/tolerabile videtur: ꝗ̈uis vere secundam inducat comestionem paruulam: sed quasi pro nihilo
habetur consuetudine suffragante.
Verum serotinum ientaculum mane sumere & prandium in vespertinũ tempus differre/nulla video ratione licere: quia nec cōsuetudo excusat nec
ius concedit. Posset tamen persona aliqua vel sic complexionata
vel propter occupationes diurnas &c. dispensari in hoc (sicut
& in alijs rationabilibus casibus vt dicetur) ab episcopo. Nec
sumere in ientaculo serotino parum panis/frangit ieiuniũ: quia
ad hoc videtur serotinum ientaculum reductum vt non referat quid quis sumat/si modũ non excedit. & recte sibi quis
consulere videtur / qui illud sumit quod sue complexioni plus
prodest/ex quo medicine causa conceditur. Hec de primo.
Dies ieiunii Noti sunt ex cōsuetudine magis ꝗ̈ iure. Et propterea constat & quadragesimam & quattuor tempora, & vigilias/natiuitatis domini/penthecostes/assumptionis beate virginis/& omnium sanctorum/
& apostolorum (nisi ioannis euangeliste ac philippi & iacobi)
natiuitatis ioannis baptiste/& beati laurentij/& non plures cō
muniter esse ieiunio celebrandas. Nisi alicubi antiqua consuetudo aliter obtinuerit in aliquo dictorum dierum: quoniam con
|
suetudo derogare potest iuri / sicut fecit ius precepti in ieiunijs
quattuor temporum pascalium & vigilia penthecostes, quorũ
nullum ex iure apud diuum thomam est in precepto: quia est
ieiunium exultationis. Hec de secundo.
Quoad Tertium (qui. s. tenent̃ ad ieiuniũ) quũ hoc
sit p̃ceptũ gñale cōe toti populo chr̃iano, omnes
tenent̃ quos rōnabilis cā nō excipit aut excusat. Rōnabilis aũt
cā in ꝓposito vocatur tam vera ꝗ̈ estimata ꝗ̈ authorizata. ita ꝙ
nō solũ que vere ac euidẽter est cā rōnabilis / vt infirmitas, sed
ẽt que a ieiunare debente credit̃ abs fraude ꝙ sit cā rōnabilis
(puta dolor aut debilitas talis ꝙ putat se ꝗs excusari a ieiunio)
& rursus cā dubia an sit sufficiẽs ad frañgendum ieiunium/si
authoritate ep̃i fulciat̃, pro rōnabili hñda est. Igitur sub vere
rōnabili cā cōprehendunt̃ tria. s. impotẽtia / necessitas & pietas
melioris boni. ¶ Ex ĩpotẽtia siꝗdẽ excusant̃ pueri & adolescẽtes
vs ad finem tertij septennij/ in quo cōiter finit etas augmenti:
quia egent nutrimento multiplicato ꝑꝑ augmentũ. Excusant̃
senes: quia senectus morbus est incurabilis. Sed etas qua incipit
senectus nō est determinata: ꝗa naturałr aliqui trigesimo anno
senescũt/aliꝗ quadragesimo/alij quinquagesimo, ꝓut hñt naturaliter lōgiores etates. Cōiter tñ qui sunt sexaginta anno℟/senes
sunt: ꝗa scriptũ est. dies anno℟ nr̃o℟ septuaginta anni Vnde in
hac etate nisi euidenter constet ex robustiore complexione/posse
abs lesione ieiunare, nō tenent̃ ad ieiunia: quia ex quo de etate
cōstat/& de robore est ambiguũ, nō est expectandus casus am
plior virtutis: que quũ manifeste deficere incipit/irreparabilis ẽ.
Excusantur infirmi & debiles manifeste aut iussu medicorũ
hñtium timorẽ dei. mulieres pregnantes & lactantes: quia egent
alimento multiplici sicut illi qui crescunt: scilicet pro se & pro
fetuseu prole. Et hos quidem excusat impotentia naturalis. illos
autem qui hora prandij nō possunt habere sufficientem refectio
nem excusat impotentia habendi panem &c.
Ex necessitate excusatur ꝗs qñcun aliꝗd impediens ieiuniũ
opʒz facere q est necessariũ ad salutẽ seu sanitatẽ corporis vel
aĩe/vel ad statũ tꝑalẽ vel ad vitandũ damnũ/vel ad acquirẽdũ
aliquid de raro cōtingentibus: vt si opʒz aliquẽ ꝗ̈tũ pōt laborare/
cũ quo nō stat ieiuniũ (quia aliter nō pōt se suā familiā alere/
vestire/dotare/tenere filiũ in studio &c.) non tenetur minuere
laborẽ vt ieiunet. Et hinc excusantur nō solũ laborātes in agricultura/sed in quacũ arte, qui aut vix sic aut nec sic acquirere
pñt oĩa necessaria sibi familie sue etc. si cũ hmōi exercitio non
pñt simul ieiunare. Excusant̃ quo oẽs ex necessitate cuiuscũ
debiti oꝑis/si cũ exequutiōe debiti oꝑis nō pōt quis ieiunare: ꝗa
lex ieiunijsicut nō impedit necessaria oꝑa/ita nō impedit oꝑa de
bita. Et hinc fit/vt quũ longũ iter debitũ/est impediens ieiuniũ,
absoluat a ieiunio. Similiter si vir nō pōt ieiunando debitũvxori
reddere/nō tenet̃ ieiunare. Et similiter si vxor non pōt se gratā
viro seruare (puta quia ꝑꝑ ieiuniũ macilenta aut pallida despicitur a viro) non tenetur ieiunare. Et vłr non tenetur homo
omittere opus aliquod ad quod tenetur / ob preceptum ieiunij.
Ex pietate aũt maioris boni excusant̃ a ieiunio/quicũ alicui
maiori bono incũbũt q nō possent ieiunando efficere: quia ieiuniũ p̃cipit̃ vt ꝓmotiuũ ad bonũ & nō vt impeditiuũ maioris
boni. Et hinc excusant̃/qui pietatis seu misericordie corꝑalis aut
spũalis oꝑibus vacāt/si cũ his nō pñt ieiunare: qm̃ oꝑa vtrius
mie meliorasunt ꝗ̈ ieiunij: iuxta illud apłi. corporalis exercitatio
ad modicũ vtilis est, pietas aũt ad oĩa valet.
Verũ quia ꝑegrinatio sub gñe ẽ corporalis exercitatiōis plusꝗ̈ ieiuniũ (ꝗa ieiuniũ
est actus virtutis. s. abstinẽtie seu tẽperantie: ꝑegrinatio vero nul
lius importat virtutis actũ, sed a religione im ꝑatiue assumit̃ in
ꝑegrinatione ad loca sancta) non audeo excusare a ieiunio ꝑꝑ
ꝑegrinationẽ nō necessariā ad loca sctā, nisi in duobus casibus.
ꝑrimus est si illius persone peregrinatio ad locũ illũ esset valde
vtilis ad diuinum honorem: puta quia est persona authoritatis/
|
ex cuius peregrinatione multum augetur communis deuotio,
& ille non potest simul ieiunare & peregrinari. Secundus est
si feruor deuotionis sic accendit ad peregrinandum, vt vtilius
anime peregrinantis sit peregrinari sine ieiunio ꝗ̈ ieiunare sine
tali peregrinatione. Et vtrius ratio est vna: quia ieiunium non
debet esse impeditiuum maioris boni. in primo autem casu im
pediret maius bonum commune: in secundo vero maius bonũ
ꝓpriũ. Hec de cā excusante a ieiunio vere rōnabili & sufficiẽte.
¶
De rōnabili aũt cā estimata sufficiente ab ip̃o debente ieiuna
re vel a suadẽtibus illi/ꝗ̈uis in veritatesufficiens nō fuerit: dicen
dũ est ꝙ si abs fraude aliqua credit ꝗs se excusari ob aliquem
laborem vel dolorẽ vel occurrentiam/& ꝑꝑea frangit ieiuniũ/
ita ꝙ nō frangeret illud nisi crederet se in casu illo excusari a
pctō violati ieiunij, nō est talis transgressor p̃cepti: quia nec ꝑ se
agit cōtra p̃ceptũ (quia ex intentione nō preterit obedientiā nec
abstinentiā) nec ꝑ accñs seu materialiter sic oꝑatur vt redeat
pctm̃ in naturā sue forme: quia nihil hic ponit̃ interuenire faciens hanc reductionẽ: quũ nec scandalũ nec nocumentum aut
aliquid hmōi admisceri ponat̃.
Et ex hoc capite innumerabiles ꝑsone timorate excusantur sepissime a transgressione p̃cepti
de ieiunio: dũ vel ex multis reputatis secundũ ipsas rōnabilibus
cāis soluerũt ieiuniũ/aut collationẽ excessiuā putarũt sibi licere
abs solutione ieiunij ꝑꝑ debilitatẽ aut ꝑꝑ somnũ hñdũ &c.
omnium. n. hmōi vna est quā diximus rō excusans.
Et caue
ne sis imprudens & nimis sapiẽs in oculis tuis, dicendo ꝙ oĩno
isti soluũt ieiuniũ &c. et sis causa ꝙ isti non ieiunent iuxta suũ
posse. nā ipsi sic vt dictũ est agendo nō agũt cōtra p̃ceptũ eccłie,
& forte qñ nec venialiter peccant: & ex tua sapientia agent
forte postmodum contra preceptum. Sicut ieiunantes ter in
hebdomada in quadragesima / audientes a doctis stultis ꝙ qui
vnum diem non seruat reus est totius quadragesime/ omittunt
etiam illorum trium dierum ieiunium in damnationẽ vtro℟:
|
si enim cecus cecum duxerit/ambo in foueam cadunt. Satis facit. n. ecclesie precepto, qui impotentem se putans ad ieiunium
totius quadragesime / alternis diebus ieiunat aut bis aut semel
in hebdomada iuxta viressuas. Et similiter ꝗ ientaculo serotino
eget pro sustentatione nature/& cum illo potest pertransire, nō
est propterea licentiatus vt cenet: moralia. n. precepta moraliter
sunt interpretāda in exequutione/ vt mos bonus intentus in exequutione quantum fieri potest seruetur.
¶
De rationabili demum causa authorizata / sciendum est ꝙ
optimum refugium dubitantibus ac timentibus est superioris
authoritas. Nam qui causam aliquam habet rationabilem qui/
dem/sed iudicio suo non sufficientem aut dubiam, exponat negocium suum fideliter superiori/& illius arbitriũ potest sequi.
Superior autem debet non puro consilio sed authoritatem suā
interponendo dispensare si videtur sufficiens causa, aut commutare in aliquam elemosynam vel orationem seu aliquod
aliud opus pium/si de sufficientia cause dubitat/aut cām minus
sufficientem absolute cognoscit/sed supplendam per commutationem iudicat in tali casu. Verbigratia. persona suis commodita
tibus assueta iter aggressura est/ & difficillimum sibi fore cognoscit ieiunium cum conditionibus itineris, submittit se superiori / & videtur superiori expedire anime illius in hoc casu
dispensationem / & propterea supplendo commutat in aliud
opus pium & precipue elemosyne. Vocatur autem superior in
huiusmodi casibus episcopus: & si causa facilis ẽ/ aut epis copus
non potest commode adiri, proprius curatus / & apud religiosos suus prelatus. ꝗa pro ijs minimis nulla ratio suadet oportere
passim papam adire. Nec solum hec potest episcopus, sed etiam
pōt & debet trāsferre ieiuniũ occurrẽs in magno festo/in añcedentẽ diẽ: vt ieiunia chr̃iani populi consonent iuris dispōni. Vt si
vigilia io. bapt. occurrerit in die corporis chr̃i, dẽt populus mandante ep̃o ieiunare in vigilia corporis christi/& in die corporis
|
christi vesci carnibus sicut in die dominico. & in hoc eodem
debent religiosi conformari quantum ad ieiunij translationem.
Idem est autem iudicium si in festo solenni patroni ciuitatis
vigilia aliqua occurrerit.
Notanter autem loquor de ieiunio
vigilie: quia ecclesia fugit vigilias fieri in festis: & propterea
ioannis euangeliste vigiliam non facit in festo sancti stephani.
Non horret autem ieiunium quattuor temporum in festis: vt
patet de festis sanctorum thome & mathei apostolorum, que
sepe in ieiunijs quattuor temporum celebrat. Hec de tertio.
Quo ad Quartum (quale scilicet est vinculum quo
tenemur ad ecclesie ieiunia) ex communi interpretatione videtur vinculum precepti obligantis ad mortale
transgressores ex inobedientia vel contemptu: quia contra obedientiam directe ageretur: & hoc habetur pro certo. vel sine rationabili causa vera aut estimata vel authorizata / non habita
generali aut speciali gratia summi pontificis: quia tunc scienter
ageretur contra opus preceptum. Et hoc ego non audeo ex iure
scripto asserere: quia nullibi scio scriptum esse preceptum obligans ad mortale non ieiunantem. Quāuis inueniatur preceptũ/
hoc est statutum obligans: hoc est inuenitur preceptũ vt distinguitur contra consilium / & non preceptum anthonomasice.
quod solum obligat ad mortale: vt in verbo preceptum habes
in fra. Et propterea quantum est ex iure scripto, nullum cognosco interuenire mortale peccatum in fractione ieiunij ecclesie/si
desit contemptus. Dixi autem generali gratia summi pont. propter consuetudinem refectorij seu tinelli in curia romana. ex eo
enim ꝙ cum pontificum tam diuturna scientia sic seruatur, cu
riales qui tinello sunt contenti / non frangunt ieiunia ꝗ̈uis panẽ
cum acetario seu salatutio comedant vesperi/ prout ibi dari con
sueuit: sed ieiunant more curie.
Frangens autem ieiunium aliquo die / non totiens quotiens
comedit de nouo peccat: quia postꝗ̈ illud fregit / non facit cōtra
|
preceptum, quod impossibile est amplius obseruari. Et quia
quolibet die potest quis seruare preceptum ieiunium illius diei,
ideo de nouo quotidie peccat peccato omissionis / qui quotidie
omittit ieiunium quadragesime &c. Hec de quarto/ & tota ma
teria ieiunij. quam si amplius scrutari vis/videre potes commentaria nostra super. q. cxlvij. secundesecunde.
IGnorantia
Tunc tantum peccatum
est, quum quis potest &
debet scire aliquid siue iuris siue facti / & non
facit quod in se est vt sciat illud.
¶ Tenetur quilibet scire communia & fidei &
iuris, que communiter a fidelibus christianis / communiter instructis a parentibus & predicatoribus & conuersatione christiana sciuntur: vt articuli fidei/decem precepta, precepta de cōfessione/communione & ieiunijs ecclesie. Non ꝙ teneant̃ scire
verba symboli aut numerare decem precepta / aut scire discernere precepta: sed ꝙ nouerint fide/esse vnum deum omnipoten
tem/& iesum christum filium / & ꝙ natus ex maria virgine
&c. similiter sciant ꝙ solus deus adorandus est/ non esse periu
randum/seruanda esse festa honorandos parentes &c. Hoc. n.
est nosse & credere in actu exercito ea que quis tenetur scire.
Et non consistit in scire verba hec vel illa quecun sint. Preter
hec autem quilibet tenetur scire illa que debet ex suo officio aut
gradu aut voto &c. facere: quum aliter non nisi a casu recte
se habere possit in occurrentibus.
¶ Est autem ignorantia tunc tantum causa peccati, quando
siquis sciuisset peccatum illud non fecisset. Nec excusata peccato/nisi sit inculpabilis. Minuit tamen peccatum: quia minuit
voluntarium. nisi sit affectata: quia tunc auget voluntarium.
Pure astronomicis vti
ad effectus subiectos
celestibus corporibus/nullum peccatum esse vr̃:
quia vt res pure naturales hñtur, nec debemus
secreta nature presertim celestis influxus/nostri
ingenij viribus metiri, vt priscis astrologis non deferamus. Dixi
autem pure astronomicas, vt nulla superstitiosa obseruatio sit
adiuncta/autsuffumigationum aut characterum: quoniam hec
constat non pertinere ad celestes influxus, sed ad secretos intellectus/quorum societas nobis est interdicta.
IMmundicia
In sermone morali/
generale peccatum est
quo immundus redditur operans illud. Vsurpatur tamen primo specialiter pro peccato inordinate seminationis humane cuiuscun preter
naturalis: ex hoc. n. hō maxime immundus fit. Et sic cōstat esse
peccatum mortale. de quo pluries apostolus loquitur/ docens
immundos excludi a regno dei. Vsurpatur secundo pro pctō in
ordinate emissionis superfluorum: vt cibi per vomitum/& similium ex gula procedentiũ. Et sic ponitur filia gule. Frequẽter
est peccatum veniale: vtpote nec cōtra dei nec proximi dilectionem: turpe tamen, vtpote etiā corporalem immũdiciā inferens.
Jmmundicia Corporalis pro quāto hũanũ dedecet vsum/pctm̃ est: quia recte dissonat rōni. Est aũt in profanis venialis. Sed in sacris si notabiliter
offendit/pctm̃ est mortale, pro ꝗ̈to ad diuinā irreuerẽtiāspectat.
& tanto magis quāto a canonico ẽt iure sub precepto prohibet̃
hmōi immundicia/extra de custo. eucha. ca. relinqui. Vbi non
solum sacra vasa/corporalia & vestimenta ministrorum, sed
oratoria ipsa precipiuntur munda & nitida (hoc est abs
macula) seruari. Aduertant hec qui sordidis vtunt̃ in missa℟
sacrificio, ita vt abhominabile sit tangere & videre.
IMmunitatis Ecclesiasti
ce violatio
mortale peccatũ est formaliter loquen
do: hoc est ex intentione facta/ vt. s.
illā ꝗs violet. quia iniuriam infert ecclesie in priuilegio ecclesiastice libertatis /vel quo ad locum vel quo ad ꝑsonas / vel quo ad bona mobilia vel
immobilia. Propter imperfectionem tamen actus inuenitur hic
veniale peccatum sicut in ceteris.
Et scito Hic sex. Primo ꝙ ecclesiasticam violare immu
nitatem non est aliqua vna peccati species, sed
est tanꝗ̈ generale peccatum ad omnes sacrilegij species. Violatur siquidem ecclesiastica libertas/iniuriam inferendo & personis & locis & rebus sacris. ita ꝙ violare ecclesiasticam immunitatem sonat quendam generalem actum vitij quod sacrilegium vocamus.
¶ Secundo ꝙ in hoc peccato est aliquid formale & aliquid
materiale. Habet enim se vt forma/ex intentione agere contra
libertatem ecclesiasticam: materia autem est illa res in qua ecclesia leditur aut dehonoratur. Verbi gratia. cum clericus iudicatur a laico/quum extrahitur ab ecclesia qui saluus in illa esse
debet/quum bona ecclesie vsurpantur ab alijs, formale in omnibus est ꝙ tenditur contra id in quo ecclesiastica persona seu
ecclesiasticus locus aut ecclesiastica res debet esse libera: materiale autem est exemptio clerici a laico/salus confugientis ad ec
clesiam/ꝙ res seu bona ecclesie sint ecclesie. & sic de alijs.
¶
Tertio ꝙ crimen hoc potest referri vel ad penas iuris vel ad
naturam ipsius peccati. Et si referatur ad penas iuris, nō est vio
lator ecclesie libertatis qui agit contra priuilegium concessum
alicui particulari ecclesie: puta si agit contra libertatẽ concessam
ecclesie mediolanensi aut ordini predicatorum &c. sed oportet
|
ꝙ agat contra libertatem communem ecclesie. Et hoc non sic
intelligas/vt oporteat illum agere contra totam ecclesiam: sed ꝙ
quicun homo aut quecũ res aut quicun locus offendatur,
oportet ꝙ offendatur in illa libertate non quā habet ex proprio/
sed quam habet ex priuilegio communi toti ecclesie/ad hoc vt
incurrat penas iuris latas contra violatores. Sed si ad naturam
criminis spectetur, ita peccat mortaliter qui violat libertatem pe
culiariter concessam alicui ecclesie / sicut qui violat libertatem
communiter concessam toti ecclesie: nam vtrius peccatum/
sacrilegium est, violans personam/rem aut locum cultui diui/
no deputatum.
¶
Quarto/ꝙ huiusmodi libertates seu immunitates ecclesiastice que particulariter sunt alicui concesse, non subiacent scien
tie. nec confessor de his debet esse solicitus: quia ex specialibus
priuilegijs pendent/que debent promulgare illi quorũ interest.
Sed immunitates communes continentur in iure.
Et locales
quidem immunitates valde multe sunt: precipue tamen sunt/ꝙ
secularia placita (hoc est iudiciales processus) & sententie seculares/& maxime in causa sanguinis, conclamationes/ seditiones/impetus/publica parlamenta / vniuersitatum cōuocationes/
negociationes nundinarum & fori, non possunt in loco sacro
fieri. Nec possunt ibidem reponi supellectilia vel hospitari / nisi
necessitate cogente. Nec potest illi violentia inferri / aut aliquis
vel aliquid violenter aut furtiue inde abstrahi/aut in confinibus
frangi. exceptis casibus a iure ꝑmissis: excipiũt̃ siꝗdẽ publici latrones (vt pirate in mari & similes in terra) & nocturni po
pulatores agrorũ / & occidentes vel mutilantes in ecclesia sub
spe vt ab ecclesia saluentur. Et idem videtur etiam si hoc vel
quodcun aliud enorme fiat in ecclesia etiam sine spe ꝙ ab
ecclesia defendatur quia frustra legis implorat auxilium qui in
legem committit.
Personales autem immunitates manifeste/
sunt: ꝙ ecclesiastice persone sunt exẽpte a iudicibus secularibus/
|
ꝙ sunt libere a manibus violentis suadente diabolo/& a pedagijs & angarijs. Reales autem immunitates sunt/ ꝙ ecclesiasti
ce persone exempte sunt a gabellis pro rebus suis vel ecclesie
quas non causa negociationis deferunt / ꝙ ecclesie possessiones
non possunt pro alienis debitis obligari/&c.
¶
Quinto / ꝙ violare ecclesiasticam quācun immunitatem
contingit dupliciter. Vel formaliter: hoc est ex intentione agẽdi
contra ecclesiasticam libertatem / seu contra talem ecclesiasticā
immunitatem. Et sic proculdubio est peccatum mortale violare
quācun immunitatem ecclesiasticam/ vt dictũ est: quia committitur sacrilegium. Vel materialiter: hoc est non animo faciendi contra iura ecclesiastica/sed ex aliqua passione seu rōne.
Et tunc oportet aduertere si actus ille qui fit/ sit talis aut fiat tali
ter ꝙ redeat in naturam sue forme: quia si sic esset/licet nō com
mitteretur sacrilegium ex intentione, nihilominus incurreretur
sacrilegium formaliter/& esset peccatum mortale: sicut contingit in ceteris vitijs materialiter commissis. Si autem actus ille
non rediret in naturam sue forme, esset peccatũ veniale propter
imperfectionem actus.
Discernendum est autem hoc in proposito ex duobus. Primo ex natura/quantitate/ qualitate &c. in
iurie seu damni illati. Secundo ex vinculo prohibitionis seu pre
cepti. Nam si opus sit notabiliter iniuriosum aut nociuum/non
euaditur sacrilegiũ. Vnde qui in ecclesia fornicatur non animo
iniuriandi immunitati ecclesie/sed casu quantum ad locũ, non
excusatur a sacrilegio: quia dum non curauit continere in illo
loco ob reuerentiam loco debitam, redit actus tante irreuerentie
in naturam sacrilegij. Et simile est in alijs notabiliter iniuriosis
aut nociuis. Similiter si opus est prohibitum sub tali vinculo/vt
appareat vinculum esse ligans ad mortale peccatum (vt est
excommunicatio) non euaditur sacrilegium: vt siquis exigat
gabellas a clericis. dum. n. non curat exactor incurrere excommunicationem/vt sue vel aliene satisfaciat voluntati in exigẽdo
|
a clerico, sacrilegium incurrit etiam si illud non intendat. Et
per oppositum quando opus non est notabiliter nociuum seu
iniuriosum/& arcto vinculo precepti non subest, licet sub immunitate ecclesie contineatur/ si desit contemptus non est mor
tale peccatum: quia nec formaliter (quia non ex intentione)
nec materialiter sacrilegium inuenitur redire vt dictum est, sed
velut imperfectum quid in hoc genere relinquitur peccatum
veniale. Et de horum numero sunt comedere in ecclesia abs
necessitate/confabulari/consilia facere/ hospitari / nautica ligna
ibi seruare/& similia. Ex quibus parua videtur irreuerẽtia hr̃i/
in nullius iniuriam aut damnum.
¶
Vnde ad questionem de venditione candelarum in ecclesia
aut cimiterio/dicitur ꝙ aliud est ibi manere vendentes ad vendendum/& aliud est ibi fieri solam venditionem. Primũ esset
abusionis/nec scio a peccato excusare: quum dominus eiecerit
vendentes ea que oportuna erant ad sacrificia. & non proprie
de templo/quia templum proprie non introibant, sed de atrio
templi: quod templum appellatur ab euangelista: existens enim
populus in atrijs templi dicebatur esse in templo. Secundũ autẽ
si auaricia desit/& vt satisfaciat deuotioni populi fit, non vitu
pero/videns hoc a personis religiosis & doctis seruari. Nec pro
pterea primum damno peccati mortalis sed venialis / si in cimiterio fiat (quod non est domus dei sed fidelium defunctorũ)
ex quo pontifices sciunt nec reprehendunt, & non pro notabili
habetur irreuerentia.
Si autem in templo fieret, nisi imꝑfectio
actus excusaret/non auderem a peccato mortali excusare: quia
licet math. xxi. dominus eijciendo vendentes de templo / allega
uerit iniuriam maximam, dicens. vos autem fecistis illam spe
luncam latronum. ioan. tamen. ij. allegauit irreuerentiam negociationis/dicens. nolite facere domum patris mei/domum negociationis. Et quia hoc dixit vendentibus minima/scilicet colum
bas (vt ibi patet) consequẽs est vt declarauerit negociationem
|
omnem in templo/iniuriosam esse domui dei, non ex positiuo
sed diuino iure.
Nota tamen hic ꝙ imperfectio actus in proposito non attenditur penes imperfectionem venditionis, sed
penes imperfectionem sacrilegij quo iniuria fit loco sacro. ita ꝙ
perfectus actus est qui complete irreuerens est templo dei. Et
hic esset quando venditor vteretur templo dei tanꝗ̈ officina negociatoria seu ad vendendum: puta si haberet in templo locum
ad vendendum quasi in officina. Et hoc insinuant verba dñi/
dicentis. nolite facere domum patris mei domum negociationis:
non enim dixit/nolite vendere aut negociari / sed nolite facere
domum negociationis. Significauit enim per hoc ꝙ ita vendere
vt fiat domus negociationis/est sacrilegium perfectum: vende
re autem citra hoc ꝙ fiat domus negociationis, quum de genere
prohibitorum sit/imperfecti est sacrilegij. Vnde ex hac imper
fectione excusantur a mortali tam pauperes qui deferunt vena
les candelas per ecclesiam / ꝗ̈ hi qui propter accidentem tunc
pluuiam suas bancas cum candelis venalibus trahunt intra
templum. neutri siquidem faciunt domum dei domum negociationis: sed quasi per accidens ibi vendunt.
¶
Sexto / ꝙ confundendo vocabula immunitatis & libertatis
ecclesiastice/hec & similia intelligenda sunt. Sed quũ ad discernendum censuras sacrorum canonum & casus reseruatos deue
nitur/serua proprietatem nominum, & distingue inter ecclesia
sticam immunitatem & ecclesiasticam libertatẽ. Et per immu
nitatem ecclesiasticam intellige exemptionẽ loci sacri: per libertatem vero ecclesiasticam intellige exemptionem persone eccle
fiastice/non solum in sua persona / sed in omnibus quibus per
liberum arbitrium vtitur & que possidet. Ita ꝙ siquis iniuriam
loco sacro facit, non est reus violate libertatis sed immunitatis
ecclesiastice: nec incurrit censuras latas contra violatores ecclesiastice libertatis. qui autem iniuriatur persone/libertatem eius
impediẽdo vt non vtatur suis &c. violat ecclesiasticā libertatẽ.
|
Vnde benedictus. xi. in extra. inter cunctas. ponit distinctos
casus violationem libertatis & violationem immunitatis ecclesiastice.
IMpedimenta
Matrimonij vide
in fra in verbo ma
trimonium.
IMpietas
(
qua parẽtibus & patrie/
consanguineis & conciui
bus debitus cultus subtrahit̃ aut iniuria irrogat̃) pctm̃ ex suo gñe mortale ac valde graue est/cōtra primum p̃ceptũ secunde tabule.
Pōt aũt sicut & similia pctā dupłr incurri:
scilicet formaliter vel materialiter. Appellatur aũt & est impietas formaliter/qua ex intentione contra patrẽ vel patriam &c.
omittitur vel cōmittit̃: vt quũ quis inhonorat pr̃em vt inhonoret/hoc est animo inhonorandi patrẽ, aut nocet cōsanguineo vt
noceat cōsanguineo/hoc est animo nocẽdi cōsanguineo, offendit
conciuẽ vt offendat cōciuẽ, detrahit patrie beniuolo vt detrahat
patrie beniuolo. Et hoc est proprie crimen impietatis/& est mor
tale ex suo gñe: vtpote cōtra dilectionẽ debitā parẽtibus & pr̃ie.
Cōtingit tñ pctm̃ hoc esse veniale ꝑꝑ imꝑfectionẽ actus. vel ex
ꝑte primi motus ad omittendũ vel cōmittendũ contra patrẽ aut
patriā. Vel ex ꝑte materie: puta minime omissionis aut cōmissio
nis, tanꝗ̈ pro nihilo cōputate.
Alio mō incurrit̃ impietas materialiter: qñ. s. offendit̃ pr̃ vel pr̃ia/aut cōsanguineus aut cōciuis,
sed nō cōtemnendo bñficiũ seu vinculũ sanguinis & pr̃ie/ sed
ꝑꝑ alias passiones vt accidit. Et sic impietas mäliter/inuenit̃ in
multis gñibus pctō℟ quibus proximi offendi pñt. Et est circunstantia illius pctĩ quo cōsanguineus aut conciuis offendit̃/mortalis vel venialis iuxta naturam cōmissi vel omissi. ita ꝙ si com
missum in cōsanguineum est mortale/ipsa quo materialis im
pietas est mortalis. Spectat tñ hec circũstantia ad speciem illius
|
peccati quo offenditur ille qui est cōsanguineus &c. quia habet
idem motiuum. Et idem fac de hac circunstantia iudiciũ/quod
de ingratitudine: quia eadem est vtrobi ratio.
IMpudicitia
Qua hō actibus / tactibus/
osculis seu amplexibus vacat
libidinose (hoc est delectationis sensibilis que ibi sen
titur cā) ẽt si nullũ intendat̃ aliud opus/pctm̃ est: quia bmōi
delectatio ad generationem ordinata est / sicut & ceteri actus
venerei: & ꝑꝑea nisi ꝑꝑ gñonem fiant, pctm̃ incurritur/ob pri
uationẽ proprij finis. Sed si ho℟ aliquid sic fiat a nō cōiugibus/
pctm̃ est mortale: dicente apostolo ad gala. v. ꝙ impudicitiam
agentes regnũ dei non consequentur. Et rō est: quia hmōi actus
impudici/eiusdem sunt moris cuius esset coitus consummatus
inter illos. ita ꝙ si fiant inter sanguine iunctos / spectant ad incestũ: si inter solutos/ad fornicationẽ: & sic de alijs. Et ꝑꝑea inter
cōiuges veniale est, quia cōcubitus ip̃e inter eos ꝑꝑdelectationẽ/
venialis esset. Rō aũt quare sunt eiusdẽ moris cũ actu cōsum
mato est: quia hec sic accepta (scilicet vt sunt delectabilia ẜm
sensum tactus) sunt ordinata naturaliter ad actũ cōsummatũ,
multo vicinius ꝗ̈ delectatio morosa in sola mẽte cōsistens/quāto
exterior tactus propinquior est cōsummationiveneree. Oscula
aũt & amplexus que fiunt ex beneuolentie signo, licita sunt.
que autem ex leuitate iocosa/venialia sunt.
¶ Et scito nō esse simile iudiciũ de tactu & visu. Delectari. n. in
visu pulcre mulieris nullum pctm̃ est, nisi ociose aut ad concupiscendum videatur. Et ratio diuersitatis est: quia tactus suapte
natura ordinatur ad cōcubitum, visus autem minime. Hinc. n.
fit/vt consentire in delectationem sensibilem que est secundum
tactum/sit consentire in delectationem veneream. Voluntarie
autem delectari de persona quacun pulcra visa / licet non sit
venereum secundum genus suum, potest tamen & facile fieri
venereum ex affectu videntis illecto/tentato &c.
Omnis peccatum est mor
tale ex suo genere: quia in/
uocatio est demonis manifesta vel tacita ex aliqua superstitione adinuenta ad nonnullum demonis cultum. Et propterea non excusatur exer
cens incantationem quācun a mortali peccato/ nisi propter im
perfectionem actus ex parte hominis non per se (hoc est ex in
tentione) sed per accidens demonem inuocantis: puta quia
nescit interuenire ibi demonum inuocationem, & bona fide
credit se dare operam rei licite.
Sed bene nota hanc ignorantiam tacite inuocationis habere locum in personis idiotis/ꝗ̈diu non sunt moniti vt deserant. Nam post monitionem
non excusantur amplius: quia cessat bona fides, & inde conuincuntur ꝙ non per ignorantiam peccant, qui postꝗ̈ sciunt aut
dubitant de inuocatione demonum / nihilominus faciunt. Et
similiter non excusantur de preteritis ignorantes/qui sisciuissent
nihilominus fecissent: quia ignorantia non fuit causa peccati.
Deprehenditur Autem tacita inuocatio demo
num ex multis/et specialiter ex
septem.
Primo ex adiuncta aliqua conditione vana vt necessaria: vt si ponatur virtus in verbis sacris, dum tamen scripta sint
in pelle aut tali hora: & similia que nec ad dei cultum spectant
nec ad rectam rationem. Hec enim vana diabolus apposuit vt
sua sacra.
Secundo ex adiunctis rationalibus vt naturalibus:
vt si ad effectus naturales adhibeātur characteres significatiui.
referuntur enim huiusmodi characteres ad demones intelligentes ipsos.
Tertio ex adiunctis nominibus ignotis, vel absolute/
vel ad quid pertineant: hoc enim demonum est opus quasi ma
nifestum.
Quarto ex excellentia effectus sperati, quia scilicet
excedit virtutem naturalium agentium: vt nosse secreta cordiũ/
sanari statim hominem aut equum/& huiusmodi. Et hoc intel
lige quo ad medicinalia seu naturalia.
Quinto ex vanitate
|
effectus: puta quia quedam sacra verba dicta mouent anulum super filũ: & similia vana. Ex hoc. n. ipso ꝙ vanus est
effectus, constat ꝙ non est virtus diuina sed diabolica / non
assistens verbis sacris, sed assistens sacrificio quod sibi fit/ ho
norando ipsum illis verbis: gaudet. n. honorari verbis & rebus sacris.
Et sciant lectores / ꝙ volui non experiri sed con
uincere huiusmodi diabolicam institutionem ad effectus vanos propter vtilitatem fidelium. Accepto nan filo & anulo
protestatus sum ꝙ versum illum sacrum deo/vero (cui a psal
mista dirigitur) dicebam / & non tanꝗ̈ institutum ad mouendum anulum: & sic dixi versiculum illum, & anulus
non est motus. Vt hinc cognoscant omnes / ꝙ tunc diabolus
mouet anulum quando versus ille dicitur ei vt ipse instituit.
Dicit autem ei tacita intentione quicun dicit etiam iocando
illum vt habentem vim ad mouendum anulũ: quia vim illam
non habet nisi ex pacto olim inito cum demone ab aliquo. Et
de similibus idem fac iudicium.
Sexto ex falsis adiunctis:
puta ꝙ christus habuit febrem aut spasmum neruorum / &
huiusmodi. est enim diabolus pater mendacij: deus autem non
eget mendacijs nostris.
Et huic modo propinquus est septi
mus / quando adiunguntur apocripha seu incerta. Mirum est
enim ꝙ huiusmodi incerta habeant a deo virtutem & certa
non. Et rursus ꝙ sanctis viris quibus deus credidit secreta sapientie sue & virtutem potentie sue in miraculis & sacramentis/& curam animarum quibus promisit notitiam omnis veri
tatis, secretas has sacrorum virtutes negauerit / & vetulis ac
personis qualibuscun hec cōmunicauerit. Vnde huiusmodi
incerta sunt saltem vt suspecta cauenda. Et si non vis falli/
nulli in materia incantationum credas: quia impossibile videtur vt non interueniat aliqua superstitio saltẽ in modo dicendi.
puta dicere pater noster ad aures equi: hoc enim superstitio
sum constat esse. & sic de alijs.
(hoc est malo animo
cōburens) manifeste
damnum infert / & periculo reliqua exponit.
Vnde a crimine maximo non excusatur si ex
intentione facit. Si vero preter intentionem ex
negligentia / iuxta modum negligentie reus est apud deum.
Quod si abs omni ipsius culpa contingat ab eo incendiũ processisse/nullum peccatum est: sicut abs culpa tempore statuto
communiter incenduntur campi in fine augusti vel &c. iuxta
patriarum consuetudines diuersas. Sunt autem incendiarij ex
cōmunicandi. Et si denunciati fuerint excōicati/ non pñt nisi ab
apostolica sede absolui: vt habetur extra de sen. exco.
INcestus
(quo inter consanguineos seu
affines carnalis fit commixtio
abs dispensatione matrimoniali) peccatũ est
mortale inter grauiora/ꝑꝑ naturalem reuerentiam naturale fedus violatũ. Et sicut ad incestus crimen spectat ẽt sine opere cōsensus in cōsanguineam seu
affinẽ, ita ad incestus spẽmspectant impudicitie & carnales cōmixtiones impuberũ ꝑsonarum/ si cōsanguinitate aut affinitate
sunt iuncte: quoniam & sunt hmōi actus vt via ad consumma
tum incestum, & multo propinquius ꝗ̈ cogitationes ad incestũ
ordinantur quantum in se est consummandum: licet ex impotentia etatis non consummetur.
INconsideratio Agibiliũ humanorum
quantũ ad eas conditiones quas pōt & debet homo talis cōsiderare, pctm̃ est
imprudentie. siue sit volũtaria ex intentione, quia. s. noluit considerare: siue ex negligẽtia, quia nō adhibuit suā diligentiā ad con
siderandũ illa que cōsideranda erāt. Pōt aũt esse pctm̃ mortale,
quando scilicet est respectu eorum que sunt de necessitate salutis facienda/dicenda/appetẽda/cauenda &c. Veniale aũt quādo
|
respectu aliorum. Et hec intellige de inconsideratione consummata: hoc est procedente ad voluntarium actum male conside
ratum, in quo est inconsideratio contrarie: vel non consideratũ,
in quo est inconsideratio priuatiue.
¶ Aduerte tñ / ꝙ si contingat aliquem ex sola inconsideratione
actuali facere opus aliquod quod scit esse prohibitũ / & si tunc
actualiter aduerteret ad id quod scit nō faceret, excusatur a mor
tali: vt siquis non considerans hodie esse festũ/ emit aut vendit,
vel non considerans esse diem ieiunij/comedit &c. aut non aduertens contractum esse vsurarium / facit illum &c. Et ratio
horum & similium est: quia non videtur esse in potestate nr̃a
occursus omnium que scimus in his que quasi sine discussione
oꝑamur. Et multo magis excusat̃ ille / qui meditatus quantum
bona fide credidit oportere/inuenit se post factũ opus aut datũ
consilium considerationem omisisse. pctm̃. n. mortale preter intentionem valde difficile / contra intentionem vero impossibile
est accidere: in proposito autem & preter intentionẽ manifeste
est/& contra intentionem videtur esse.
INconstantia
(qua hō a bono ac debito
ꝓposito recedit nō exequẽdo
illud) pctm̃ est: quia a recte rōnis ordine declinat. Est
aũt mortale vel veniale pctm̃ iuxta mäm subiectā. nā si inconstans omittit ea que sunt de necessitate salutis/peccat mortaliter:
si vero alias debita/peccat venialiter. Et si inconstans ex inordinata aliqua passione amoris vel rancoris omittit propositũ prius
bonum aliquod supererogationis / peccat quo venialiter: quia
inordinate desistit a bono proposito.
INcontinentia
(
qua homo rectam
habẽs intentionem
vincit̃ a cōcupiscentia delectabiliũ carnaliũ aut
honoris aut ire) pctm̃ manifeste est ꝑsonarum
nō omnino mala℟/ que habituate sunt in malo
|
luxurie ambitionis ire & huiusmodi, nec omnino bonarum/
que habent huiusmodi passiones domitas, sed mediocrium/que
habent rectam intentionem circa castitatem mansuetudinem
&c. et tamen vigent in eis passiones: vtpote non domite habitibus virtutum: earundem enim personarum est continentia
& incontinentia.
¶ Contingit autem dupliciter. Vel ita ꝙ passio huiusmodi preueniat rationem pugnantem rectesentiendo, ita ꝙ anteꝗ̈ pugnet
cedit: vt sepe accidit colericis propter velocitatem colere/ & me
lanconicis propter vehementiam impetuosi motus. Vel ĩta ꝙ
ratione inde (hoc est ex parte superiore) & passione hinc (hoc
est ex ꝑte inferiore) pugnantibus/tandem multiplicata & augmentata passio vincit. Vtro aũt mō si ad consensum delibera
tũ alicuius quod est pctm̃ mortale (puta vindictā/ fornicationẽ
&c.) homo trahit̃, pctm̃ est mortale hmōi incontinentia: aliter
est pctm̃ veniale. Et licet aristoteles in mulieribus nolit conti
nentiā & incontinentiā recognoscere/quia quasi pueri sequũtur
facile abs pugna passiones: in mulieribus tñ christianis propter
lumen fidei quo spiritus concupiscit aduersus carnem ac ꝑ hoc
pugnat contra carnem, recognosce continentiam quum spiritus
vincit/& incontinentiam quum spiritus vincitur.
INdignatio
(qua ex ira homo afficit̃
proximo tanꝗ̈ indignosua
affabilitate/conuersatione & hmōi) pctm̃ est
ꝑꝑ inordinatā passionẽ: & cōiter veniale/proce
dens ex eo ꝙ indignũ reputat se a tali nũc &c.
pati seu tractari. Potest tñ esse sine pctō, qñ scilicet ex iusto rōnis
iudicio procedit: iuxta illud greg. indignantur iusti/sed nō dedignātes, hoc est non habentes affectũ inordinatum. Pōt & esse
pctm̃ mortale / qñ vs ad subtrahendum aliquid de necessitate
salutis impendendum proximo procederet/ aut vs ad delibera
tum contemptum aut odium proximi cresceret.
INfidelitas christiane fidei
opposita
/ priua
tiue sumpta (hoc est illius qui natus
est habere fidem quia est homo/ non
tamen habet) tunc tantum est peccatum quum negligit auditui fidei
credere: iuxta verbum domini. si non
venissem & loquutus eis nō fuissem
peccatum non haberent/infidelitatis.
Contrarie autem sumpta/peccatum semper est maximum. Et
distinguitur in tres generales species: scilicet paganorum, hoc
est eorum qui nullo pacto fidem susceperunt christianam: iudeorum/qui profitentur in veritate nostram fidem in figura &
negant illam in seipsa iam claram: & hereticorum/qui sunt
baptizati sed pertinaciter errāt in fide. Et ꝗ̈uis infinite sint he
resum species/iuxta infinitas erroneas sentẽtias que cōtra fidem
possunt esse: de his tamen non oportet solicitum esse cōfessorem
quantum ad peccati notitiam, sed solum quantum requirit me
dicina adhibenda: vt non remaneat in aliquo errore / vt sanus
fiat totus/vt non facile redeat ad vomitum &c.
¶ Incurrit̃ autem infidelitatis peccatum tripliciter. Primo ex
intentione: vt quum quis in his que ad fidei necessitatẽ spectare
nouit / ab ecclesia dissentit deliberate credendo oppositum. Et
tunc est peccatum mortale maximum. Et si christianus est/
vocatur peccatum heresis. & est excōicatus si in exteriorem
aliquem actum etiam corā seipso solo exierit: & reseruatur ab /
solutio pape cum reliquis de cena domini.
Secundo per primos seu imperfectos motus: vt quum quis
ob tentationes aut rationes auditas &c. quasi vacillat in his que
sunt fidei / non tamen ad deliberatum consensum discredendi
peruenit. Et hoc est peccatum infidelitatis quidem / sed veniale
propter imperfectionem actus. Et licet modo sit grauius &
|
mō minus graue iuxta modũ negligẽtie, semper tamen est graue propter genus arduum. & ideo statim abhorrendum est/
quum aduertitur quicquid contra fidem occurrit dicendum/
aut audiendũ/aut cogitandum &c.
Tertio propter ignorantiam ex parte materie: vt quia vel scit
materiam spectare ad fidẽ/ sed nescit se errare in illa, vel nescit
materiam spectare ad fidem que tamen ad illam vere pertinet, & in vtro casu putans se recte sentire / nimis tenet affirmat at asserit errorem quem non videt esse errorem, infidelitatis peccatum materialiter incurrit: vt contigit sancto cipriano
martyri: qui cum octoginta episcopis (vt habes. xxxij. di. ca.
preter hoc) appellauit baptisma hereticorum lauacrum diaboli: quos beatus aug. redarguit. Et quia in huiusmodi materialiter tantum erratur in fide / & non formaliter (hoc est
ex intentione: quia omnino intendunt tales stare in fide sancte
matris ecclesie, immo pro illa pugnare/& intellectum in illius
obsequium captiuare) non incurritur mortale peccatum. Sed
tamen peccatur propter nimiam adhesionem: quod in cipriano
excusabilius fuit ex sententia tot episcoporũ / & martyrij tandẽ
charitate omnino deletum.
Jnfidelium Conuersationem habere
in humanis
occupationibus ꝗ̈uis peccatum non sit
absolute, cauendum tamen est vt occasio peccandi/ & scandali
pusillorum vbi scandalum timetur. De iudeis autem in verbo
iudei dicetur. In his autem que ad infidelitatis cultũ spectant/
nullo pacto communicandum est. Vnde non licet commodare
aut donare aut vendere illis aliquid pro vsu suorum sacrificiorum/& huiusmodi: quoniā particeps esset quis criminis, vtpote
adiuuans illos ad exequendum infidelitatis sue cultum.
Jnfidelitas Vt est violatio promissionis
/ tractatur
in fra in verbo perfidia.
(qua hō pro accepto
beneficio gratias non
refert opere pro loco & tempore, aut non agit
lingua/ laudando &c. aut non habet animo/
recordando / recognoscendo & affectum beni
uolum habendo) peccatum proculdubio est: quia contra rectā
est rationem, violatur. n. morale debitum. nam pro beneficio
accepto debetur statim gratus animus/grata lingua/& gratum
opus pro loco & tempore. Et multo magis ac maius ingratitudinis peccatum est, si aut animum malum rependat quis/aut
vituperet aut offendat illum a quo beneficium accepit.
¶ Committitur autem ingratitudinis peccatum dupliciter. scilicet formaliter & per se, hoc est ex intentione: vt quũ quis ideo
ingratus est vt vices non rependat/aut malas vices reddat bene
ficio seu benefactori vt sic. Et hoc est proprie peccatum ingratitudinis/quod est speciale peccatum ab alijs distinctum: & hoc
est esse ingratum ex interiori contemptu beneficij. Et est peccatum mortale ex suo genere: quoniam contemptus beneficij est
contemptus non tam effectus ꝗ̈ boni affectus benefactoris. &
contrariatur directe dilectioni debite benefactori. Contingit tñ
hoc esse veniale propter imperfectionẽ actus / & propter primũ
motum ad contemnendum/& propter beneficium minimum:
quia minimum tanꝗ̈ nihilum. Ita ꝙ inde fiat vt contemptus
non sit perfecte contemptus propter imperfectionem materie:
sicut furtum rei minime non est perfecte furtum propter imperfectionem materie.
Materialiter autem incurritur ingratitudinis peccatũ / quādo
vel omittitur aliquid necessarium ad gratitudinem, vel commit
titur aliquid offensiuum benefactoris non eo animo vt ingratus sit/ sed alia intentione. Et tunc ingratitudo non est speciale
peccatum/sed circunstantia peccati in benefactorem commissi.
Et si quidem omittitur aliquid de necessitate salutis exhibendũ
|
benefactori/aut committitur aliquid de necessitate salutis cauen
dum ne fiat in benefactorem, peccati mortalis rationem induit
circunstantia illa. Si vero omittitur aliquid aliter debitum / aut
committitur aliter vitandum, venialis est. Et quia in omni pec
cato includitur huiusmodi circunstantia materialis ingratitudinis ad deum omnium datorem, non oportet scrupulo quenꝗ̈
moueri de huius cōfessione circũstantie/ sed de illius contritione
assidua solicitum esse. Verum quando offensa notabilis in benefactorem aliquem commissa est/explicanda est: sicut alie circunstantie aggrauantes infinite/non tamen mutantes speciem.
INhumanitas
(qua homo hominem se esse quasi ob
litus/aliene miserie non se estimat participem)
peccatum est durioris cordis: quia misericordie
virtutem tollit/ qua humani nihil a nobis alienum putamus, & qua si vnum membrum iesu chr̃i patitur/
reliquum compatitur: sumus. n. omnes vnum corpus in chr̃o,
singuli aũt alter alterius mẽbra / inquit apostolus. Hẽt aũt duas
malas matres: qm̃ ipsa cordis duricia ex superbia nascitur, qua
quis se tanti tenet / quasi sit adeo celsus vt ad ipsum mala vix
pertingere possint: exterior vero omissio subuentionis/ex auaricia
nascitur. Vnde inhumanus a tribus est vulneribus curandus/
vt discat quid est misericordiam volo.
INiustitia
(
qua quis iniustũ facit in quacũ
mā) pctm̃ est mortale exsuo gñe:
quia illatiua est nocumẽti quod charitati repugnat. Et
hoc intellige qñ homo facit ꝑ se (hoc est ex intentiōe) aliꝗd in
iustũ, intendẽs rẽ aut famā aut honorẽ aut mẽbrũ &c. tollere.
Nam qñ per accñs aliquis iniustũ facit (puta quia nec intendit
offendere in aliquo ꝓximũ/necscit se ꝑ actũsuũ ledere quenꝗ̈)
nō est pctm̃ mortale: nisi magnitudo nocumenti illati aut negligentia sciendi/ reducat actũ in naturā iniustitie. Exẽplũ primi:
|
siquis ex loquacitate mulierem cōiter habitam pro pudica ledat
notabiliter in eius fama. Exemplum secundi quantum ad ignorantiam facti. siquis iaciendo sagittam interficiat hominem ibi
manentem: quia non fecit diligentiam suam an ibi posset homo
ledi sagitta. Quantum autem ad ignorantiam iuris: vt siquis
violenter eijciat propria authoritate hominem iamolim possidentem agrum suum / quia putat licere sibi rem suā sibi vendi
care. in hmōi. n. redit actus in naturam iniustitie. Est autem in
iustitia peccatum veniale propter imperfectionem actus ex ꝑte
actus/vt primi motus, aut ex parte materie / vt in re minima.
INobedientia
(qua suo superiori
homo subditus nō
obedit in illis in quibus illi subijcit̃) dupłr
incurrit̃. Vel per se, hoc est ex intentione.
Et hoc est ex suo genere pctm̃ mortale: quia
iniuriam facit superiori suo/contẽnens illius
preceptũ. Idem nan est contemptus p̃cepti/ & nolle ex inten/
tione obedire precepto: quia qui ex intentione inobediendi trans
gredit̃ p̃ceptũ/vult nō subijci ꝑ obediẽtiā p̃cepto. quod est nolle
subdi precepto: quũ nō ad aliud subdat̃ hō precepto nisi ad obe
diendum. Quia ergo paria sunt cōtemptus precepti & nolle ex
intentione obedire precepto, cōstat pctm̃ mortale esse nō obedire
subditum precepto superioris vt non obediat. Intellige aũt precepti nomine/omne superioris mandatũ obligans subditum ad
obediendũ. ita ꝙ nō exigit̃ vt sit preceptũ anthonomasice (hoc
est obligans ad pctm̃ mortale) sed sufficit ꝙ sit preceptũ, hoc est
hñs vim obligatiuā subditi ad obediendũ/vt preceptũ in moralibus distinguit̃ contra consiliũ. Et intellige ꝙ inobediẽtia for
malis (hoc est ea intentione vt non obediat) sufficit ad peccatũ
mortale inobedientie. Contingit tamẽ interuenire pctm̃ veniale
propter imperfectionem actus/vel primi motus/ vel materie mi
nime: vt sepe dictum est in similibus.
¶
Incurritur autem inobedientia materialiter / quandocun
non ex intentione inobediendi sed alia intentione contra p̃cepta
dei vel superiorum homo facit. Et tunc inobedientia non est
speciale peccatum: sed concurrit generaliter cum omni peccato/
inquantum in eo est inobedientia dei. & similiter inobedientia
preceptorum iuris vel prelati/tanꝗ̈ generale peccatum omnium
transgressionum iuris vel mandatorum a prelato inuenitur, qñ
subditus non ideo transgreditur vt non obediat. Et propterea de
huiusmodi inobedientia materialiter/iudicandum est secundũ
grauitatem peccati cum quo concurrit: nam si concurrit cum
peccato alias mortali/est mortalis: & si cum peccato alias venia
li / est venialis.
Et hinc fit vt si superioris preceptum obligans
ad mortale subditus transgreditur non eo animo vt non obediat/ sed ex alia voluntate, peccet mortaliter: quia materialis inobedientia concurrit cum peccato alias mortali, hoc est ex vi
talis precepti constituto inter peccata mortalia.
INquietudo Mentis
peccatum sonat
cōmune multis materijs.
prout aliqui inquietam tenent mentem circa ne
gocia secularia ex auaricie affectu: alij circa ea
que sunt veneris/alij ea que sunt gule/alij circa
ea que sunt vindicte &c. Vnde potest esse peccatum mortale/
quando ex mortaliter malo animo est deliberate. Et potest esse
veniale peccatum: vtpote vel ex malo habitu precedente veniẽs
abs deliberatione/vel circa venialiter malam materiam versa
ta: vt cōtingit negociatoribus lucrosis auaris abs cuiusꝗ̈ dāno.
INsensibilitas
Rarissimum pecca
tum est: quo quis
sine rationabili causa fugit delectationes sensibi
les naturales. Et si inuenitur hoc peccatũ / mor
tale est: vt siquis horreret intantũ delectationes
|
sensibiles vt necessaria ad cibandum seipsum subtraheret / aut
negaret debitum vxori / & breuiter necessaria pretermitteret.
Aut ex lapidea natura constaret homo talis: ita ꝙ forte non haberet tantum luminis & liberi dominij super suam malā com
plexionem vt mortaliter posset in hoc peccare.
INsipientia
Pro quanto peccatum so
nat contrarium sapientie/
male affecte mentis ad affectiue iudicandum
secundum primam causam, crimen est: siue
tollat a se deum vt finemsuorum operum/siue
vt prouisorem/siue totaliter: iuxta illud. dixit insipiens in corde
suo/non est deus. Sed tunc vs adeo excecat vt infidelitatem
induat: qui enim primo operatur / tanꝗ̈ qui putat non esse deũ,
non multum distat vt putet & dicat in corde suo nō esse deũ.
INterdicti Ecclesiastici violatio
/ pecca
tum videtur solummodo cle
ricorum: quoniam solis clericis pena indicitur.
Nec etiam est clericorum qualitercun, sed
pro quanto exercent aliquid certo ordini deputa
tum: ita ꝙ nec ipsi clerici violant interdictum/nisi faciendo ali
quem actum ordinis.
¶
Ex penis autem irregularitatis & suspensionis ab officio &
beneficio/& ineligibilitate & impostulabilitate &c. quas clericus violans interdictum incurrit, apparet peccatum esse mortale: tanta enim multiplicatio tam grauium penarum/graue de
lictum supponit. Nec quantum ad hec refert an ipse clericus sit
interdictus/an hec faciat in loco interdicto.
Intelliguntur aũt
in proposito appellatione clericorum non solum qui vere sunt
clerici, sed etiam moniales/que nullius ordinis sunt capaces: vt
patet in ca. postulastis. de cle. exco. &c. ministrante. Ita ꝙ ipse
tunc violare intelliguntur interdictum, qñ officiarent ecclesiam
|
vt prius, & breuiter illa facerent que clericis intelliguntur prohibita tanꝗ̈ competentia ex ordine aliquo. Et quoniam imponit̃
eis multum grauis penitentia (scilicet ꝙ in arctiori debent retrudi monasterio ad agendum penitentiam) apparet similiter
peccatum mortale.
Verum huiusmodi apparentia mortalis peccati/siue in clericis
siue in monialibus, non cogit fateri peccatum mortale: quia sole
pene sunt temporales/quas potest homo cum merito incurrere:
vt patet in iudice qui incurrit irregularitatem iudicando iuste
hominem ad mortem. omnes enim huiusmodi penas aut maxi
mas inter illas incurrit homo abs peccato. Et propterea sicut
excommunicatio minor potest incurri abs mortali peccato/&
tamẽ priuat bominem a maximis misterijs sacris & necessarijs
singulis hominibus (quia priuat a perceptione sex sacr̃orum)
ita interdictum sicut & irregularitas & suspensio incurritur
abs mortali peccato ꝗ̈tũ est ex parte penarum: aliunde siquidẽ
potest esse mortale, scilicet ex parte contemptus aut precepti adiuncti/si contingat aliquid horum adiungi.
¶
Dixi autem violationem interdicti peccatum esse clericorum
quatenus clerici: quia laici non proprie violant interdictum nisi
faciendo a clericis illud violari. & tunc non minus ꝗ̈ clerici
peccant. Et in multis casibus huiusmodi/ incurrunt laici excom
municationem: vt habes supra in verbo excommunicatio.
Sed
si clericis violantibus aut non violantibus interdictum / laicus
interdictus aut in loco interdicto audit diuina que ibi dicuntur,
dicendum est ꝙ peccat quidem si ipse laicus est interdictus:
quoniam debet humiliter sustinere interdictum/& obedire abstinendo a diuinis. Si tamen ipse non est in culpa/nec est nominatim sed vt vnus de populo interdictus / & sine scandalo ex
deuotione hoc faceret tanꝗ̈ putans innoxijs pias interpretationes
penarum subuenire, creditur excusari a tanto. Si autem ipse nō
est interdictus/sed audit in loco interdicto, nō videtur peccare:
|
quia ex quo ibi diuina dicuntur ipso non authore, melius est vt
fructum ex illo malo bonus percipiat ꝗ̈ ꝙ abstineat. nisi hoc
esset fomentum clericorum ad non seruandum interdictum.
Et similiter si celebrans admittit ad diuina aliquem interdictũ/
non teneor ego exire: quia non est assignatum delictum participij in diuinis cum interdicto sicut cum excommunicato. ꝗ̈uis
celebrans incurrat suspensionem ab ingressu ecclesie: vt pʒz in
ca. episcoporum. de priuile. in. vi.
¶ Aduerte hic / ꝙ hodie nullus tenetur seruare interdictum a
iure vel a iudice positum, si non est contra certum locum aut
personam denunciatum: quia sic in concilio constantiensi sub
martino quinto indultum est: vt patet in constitutione superius
recitata in tractatu de excommunicatione minore.
INterrogationes Penitentium a
confessoribus
/
propter finem huius operis occurrunt hic inserende / vt confessor sciat exercere officiũ suum.
¶
Vbi scito primo/ ꝙ vt in verbo cōfessor tactũ
est, confessor tenetur ad interrogandum penitentem in casu quo
putat aut rationabiliter dubitat omitti aliquid necessario confitendum si non interrogat: quia tenetur iudex discernere omnia
necessario discernenda ante sententiam absolutionis: alioquin
iudicis officio abutitur. Vnde si ad necessaria discernendũ oportet interrogare/tenetur interrogare. Et quia abusus sacramentalis iudicij est sacrilegium / proculdubio peccatum est mortale
nolle interrogare de necessarijs. Et confirmat̃ hoc ex iuris authoritate/extra de pe. & re. omnis vtrius sexus. Vbi dicitur de con
fessore/diligenter inquirens peccatoris & peccati circũstantias.
Vbi autem confessor bona fide putat non esse opus interrogatione/nō peccat: ꝗa precepta affirmatiua quale est de interrogādo/
intelliguntur pro loco & tempore/ & secundum oẽs prudentie
|
circũstantias: imprudentis autem est interrogare quem aut qñ
non putat bona fide interrogandum.
¶ Scito secundo/ꝙ interrogationum quedam sunt preambule
ad confessionem/& quedam sunt ipsius confessionis. Interrogationes preambule sunt tres. Prima. si audiendus pōt sibisubdi
quo ad sacramentum penitentie/iuxta dicta in verbo absolutio:
quia aliter non posset ipsum absoluere. & propterea ante omnia
oportet nosse si est de sua parochia vel diocesi &c.
Secunda. si est impeditus ita vt nō possit ab ip̃o absolui: puta si
est excōicatus aliqua reseruata excōicatione/si est in cōcubinatu/
si vsurarius/si ꝑseuerās occupator alieni seu tyrannus / & quecun hmōi. Et hoc vt nō possit postea penitens cōqueri dicẽdo/
ꝙ voluisti audire & scire facta mea / & non vis me absoluere
&c. Similẽ quo cautelam adhibe ecclesiasticis qui detestabilẽ
abusum habendi tot beneficia curata incompatibilia abs rōnabili causa sequentes confidunt in bullis scriptis. predicendũ est
eis/prouide primum vt sit tuta conscientia secundum deum/et
deinde audiam. Premittendi sunt quo ecclesiastici comati etc.
ad tonsorem/& deinde audiendi. Et sic de alijs.
Tertia est/si preparatus est diligẽti discussione p̃missa ad cōfi
tendũ. nā impossibile hũano more vr̃ / vt statim quis longi tꝑis
delicto℟ neglecto℟ recordet̃/ita vt possit credi illum diligenter
discussisse conscientiam suā. Oportet aũt p̃cogitasse secũdũ suũ
modũ iuxta fragilitatem humanam/ & postea supplementum
a confessoris inquisitione sperare. Hec de preambulis.
Ante Interrogationes autem confessionis / faciat confessor
penitentem dicere peccata sua modo quo scit: quia
hoc recta ratio & iudicij & medicine requirit. Nam accusator
debet prius accusare, & similiter eger debet dicere quid sibi
dolet / caput an stomachus &c. penitens autem est accusator
suimet/ & est eger, confessor autem iudex & medicus.
Nec
boc putes tempus perditum: quoniā ex tali spontanea cōfessione
|
ꝗ̈uis crasso modo/habes circa que interrogare debes. Memento
autem non interrumpere accusantem se: sed postꝗ̈ compleuit/
interrogato ordine qui tibi magis placuerit. Nos aliorum ordinẽ
sequẽtes, secundum decem precepta interrogationes que vident̃
necessarie / summatim per capita pro memoriali subiũgemus.
¶
Circa primum preceptum capita nouem occurrunt.
Primũ
est de infidelitate. Si recessit a fide nihil credendo: quod est apostasia a fide. Si nō credidit aliquid fidei: quod est heresis. Si vere
dubitauit de his que sunt fidei: quia dubius in fide infidelis est.
Intellige si deliberato consensu voluit dubitare & non credere.
Si vacillauit in fide citra deliberatum consensum / est veniale.
Si ex timore negauit fidem verbo vel signo / ꝗ̈uis non corde:
quia mortale est.
Secundum est de idolatria. Si adorauit demonẽ: & breuiter
aliud ꝗ̈ verum deum.
Tertium est de blasphemia dei & sanctorum. Si blasphema
uit deum aut sanctos. Si maledixit deũ aut sanctos &c. aut iniuriose impudica membra sanctorum dixit &c.
Quartum est de falso cultu veri dei: vt si iudaicũ etiā cultũ
seruauit/aut in cultu ecclesiastico falsum inseruit: quia pernicio
sum esset mendacium cultus.
Quintũ est de suꝑfluo cultu veri dei: vt si fiat excessus corporalis apꝑatus aut cantus aut soni. qđ cōiter veniale vr̃. Sed si ex
cessus cōsistat in hoc ꝙ adiungit̃ diuino cultui cantilena aliqua
(siue in voce hũana siue in voce organi) mortale pctm̃ est ex
suo gñe: ꝗa iniuria irrogat̃ eccłiastico cultui ac deo / dũ colitur
huiusmodi cantilenis.
Sextũ est de inuocationibus demonũ explicita: ꝗa mortale est.
Et similiter si familiaritatem aut pactum aut sociale colloquiũ
cum demone habeat: quia non licet cũ eis nisi hostiliter aut dominatiue diuina virtute se habere.
Colloqui autem cum
demone in arrepticijs & energuminis vane & curiose (vt a
|
multis fit) peccatum proculdubio est: quia publicati sunt nobis
hostes. Mortale autem non video/si nihil aliud peius curiositate
aut vanitate occurrit: quia imperfectum quid in genere socialis
conuersationis hoc est.
Septimum de incantationibus & diuinationibus per superstitio sa / in quibus demonis inuocatio implicite inuenitur: quoniā
mortale est/nisi ignorantia excuset: vt habes in locis proprijs. Et
his annectuntur diuinationes per astra/ somnia/auguria/sortes,
quando superstitiose sunt. & de portantibus breuia superstitiosa
ad collum &c.
Octauum de perfidia votorum. Si non impleuit votum tempore debito. Si vouit facere malum: puta percutere. Si vouit nō
facere bonum aliquod: puta non mutuare/ non fideiubere. quia
non solum non valet/sed peccauit vouendo.
Nonum est de tentatione dei. Si tentauit deum/ volens deum
succurrere sibi miraculo quum posset se pascere: aut &c.
¶ Circa secundum preceptum occurrunt tria / iuxta tres comites iuramenti: iurabitis in iudicio/ iustitia & veritate. hiere. iiij.
Quantum ad veritatem. Si iurauit assertiue scienter falsum:
vel dubitans assertiue tamen iurauit. Et similiter si promissorie
iurauit non intendens implere. Et similiter si cōminatorie iurauit. Et si quod iurauit se facturum noluit implere.
Quantum ad iustitiam. Si iurauit se facturum malum/precipue peccati mortalis.
Quantum ad iudicium. Si iurauit indiscrete & sine rationabili causa. Et ad hec reducitur interrogare si fuit causa ꝙ
aliquis iuraret falsum aut malum/ aut non impleret iuramẽtũ.
¶ Circa tertium preceptum occurrunt quin: scilicet de tempore sacro / de actibus sacris / de loco sacro / de rebus sacris/de
personis sacris.
Circa primum. Si festos dies violauit / opera seruilia aut alia
ab ecclesia prohibita exercendo aut iubendo illa fieri. Si omisit
|
missam dictis diebus abs rationabili causa. Si diem festum
audita missa consumpsit in ludis vanis &c. Si tempore sacrorum ieiuniorum (hoc est quadragesime/vigiliarum & quattuor temporum) omisit ieiunare abs rationabili causa. Si vio
lauit hec eadem cibis prohibitis.
Circa secundum. Si non communicauit in pascate. Si non est
confessus semel in anno. Si confitendo mentitus est. Vel tacuit
aduertenter aliquod mortale: quia in hoc casu confessio vtpote
dimidiata esset iteranda. Si non peregit penitentiam iniunctam.
Si contraxit matrimonium cum personis sanguine iunctis vs
ad quartum gradum. Si contraxit matrimonium clandestinũ.
Si neglexit sacramentum confirmationis pro se aut his quorũ
curam habet. Si neglexit ire ad predicationem: & scire que
tenetur scire. Si fecit sacros actus (hoc est actus alicuius ordi
nis: vt celebrare / facere diaconatum / & huiusmodi) &
breuiter si dedit aut suscepit sacramentum aliquod in peccato
mortali, hoc est abs illius contritione: aut ad hoc faciendum
induxit aliquem. Si excommunicatus ingessit se diuinis: puta
misse/officio/processioni. Si cum excommunicatis participauit
in diuinis extra casus concessos. Si excommunicatus minore ex
communicatione suscepit aliquod sacramentum. Si suspensus
aut irregularis aut interdictus ingessit se prohibitis sibi. Si qui
tenet̃ ad officiũ diuinũ nō dixit illud. Si ex proposito euagata
mente illud dixit/ in parte precipue notabili. Si dixit illud ita col
lidendo vt non exprimeret dictiones, sed principium & finem
versus sonando: quoniam si vere ita est/non satisfit. Si mutauit
officium ad libitum.
Circa tertium. Si violauit locum sacrum (hoc est ecclesiam
aut cimiterium) semine aut sanguine humano. Si violauit loci
ecclesiastici immunitatem, inde furando / rapiendo / vel extrahendo vi inde homines. aut ibidem prohibita exercuit vel exerceri fecit: vt iudicia secularia/parlamenta &c, Si interdictum
|
non seruauit.
Circa quartum. Si abusus est sacramẽtis/ & precipue eucha
ristia. aut sacramentalibus: puta oleo sancto & huiusmodi. Si
non seruauit formas sacramentorum. Si iniuriam fecit sancto
rum reliquijs aut imaginibus. Si vsurpauit aut occupauit res
mobiles vel immobiles deo dicatas: vt sunt res ecclesiarum.
Circa quintum. Si percussit aut quomodolibet violentauit
clericum seu ecclesiasticam personam. Si carnale peccatum
similiter commissum est post ordinem sacrum/aut religionem
aut votum castitatis. Si libertatem a gabellis &c. ecclesiastica℟
personarum violauit/exigendo ab eis prohibita exigi.
¶ Circa quartum preceptum occurrunt quin: scilicet de
impietate / inhumanitate / inobedientia / inobseruantia & ingratitudine.
Quantum ad impietatem. Si parentes non honorauit. Si illis
non subuenit Si sanguine iunctis debitum honorem & subsidium non impendit. Si patrie si conciuibus & patrie beniuolis
debita non exhibuit auxilia & officia. Si filios aut nepotes sibi
commissos non educauit / instruxit / curauit. si maledixit illis.
si neglexit corrigere illos verbo & verbere vt expedit precipue
in peccatis mortalibus: vt blasphemie &c. Si vxorem vel virũ
male tractauit. Si famulos famulas male gubernauit: & econtrario si hi debitum non fecerunt.
Quantum ad inhumanitatem. Si crudus ad pauperes. Si ad
opera misericordie negligens. Si de superfluo non fecit elemosynam. Si existenti in necessitate extrema aut magna/nō subuenit vt potuit. Si contra pauperes aliquid fecit aut dixit, aut impediuit aliquam eis conferendam elemosynam.
Quantum ad inobedientiam. Si ex contemptu non obediuit:
seu si non obediuit vt non obediret. Si non obediuit in his que
|
sub precepto mortalis peccati mandata sunt. Si non obediuit in
damnum alicuius. Si non obediuit in his que sunt notabilis im
portantie. Si non obediuit in communibus mandatis.
Et hic
insere de obseruatione legum & statutorum &c.
Quantum ad inobseruantiam. Si principibus & his qui in
dignitate sunt constituti non detulit debitum honorem & reuerentiam & subiectionem verbo & opere. Si magnatibus &c.
non assurrexit &c.
Quantum ad ingratitudinem. Si ex contemptu beneficij aut
benefactoris fuit ingratus: seu si ideo fuit ingratus vt esset ingra
tus. Si fuit ingratus verbis. Si affectum non habuit retribuẽdi.
Si memoriam non replicauit recompensandi, sed obliuioni
mandauit beneficium. Sibenefactori detraxit aut malefecit/ aut
fieri fecit.
¶ Non occides/quintum preceptum. Vbi de iniurijs personalibus mortis/mutilationis/vulneris/vinculorum/ carceris/seruitu
tis /cruciatus/& exilij/consistentium in facto.
Si occidit aut occidere attentauit. Si infantem tenuit in lecto
cum periculo oppressionis. Si procurauit aborsum viuificato
fetu. Si etiam procurauit aborsum ante viuificatum fetum/scilicet primo mense: quia etiam mortale est, minus malum tamẽ.
Si venenum sterilitatis sumpsit aut dedit. Si aliquid horũ fieri
fecit/aut dedit consilium auxilium vel fauorem: immo si non
obstitit quum posset/in crimine est.
Si mutilauit aut mutilari fecit &c. vt de homicidio interroga
tum est. Et sic de alijs sex / si vulnerauit si vinculauit/si carcerauit / si cruciauit quacun corporali afflictione / si in
exilium misit / aut aliquid horum fieri fecit &c. vt supra.
Demũ si voluntate deliberata aliquid horũ desiderauitvt alicui
eueniret.
Ad hec reduc de odio/ira/inimicitia/& bello. Si odio habuit
aliquem. Si desiderauit illi malum/anime vel corporis/ vel honoris/ fame/rerũ &c. Si gauisus est de malo alicuius: & quali
malo. Si vindictam fecit propria potestate: aut similiter fieri fecit aut optauit fieri. Si noluit parcere inimico quātum ad offensam. si negauit aut subtraxit cōmunia beneficia. Si inimicitias
fouit. Et hic innumera occurrunt de actibus propterea gestis
ĩntus & extra: & de peccatis quorum fuit causa aduocando
socios criminis &c.
Si fecit bellum iniustum. Si iuit ad
bellum iniustum scienter. Si iuit ad bellum dubium de iustitia/abs mandato superioris: ita ꝙ obedientia non excuset.
¶ Sextum preceptum non mechaberis / de iniurijs venereis:
scilicet de adulterio / incestu / sacrilegio / stupro / fornicatione / & crimine innaturali.
Si cum persona coniugata / est adulterium. Si cum sanguine iuncta/est incestus. Si cum persona deo dicata per sacrum ordinem aut votum solenne religionis / aut etiam per
votum simplex castitatis, semper est sacrilegium. Si cum
muliere virgine / est stuprum. Si cum persona soluta / est
simplex fornicatio. Si innaturaliter persona sola / est mollicies. si cum persona alia / est sodomia. In his venereis mo
dus innaturalis / hoc est vt mulier supergrediatur / culpabilis
maxime est. Alij vero tolerabiles sunt: & videntur potius
confitentibus relinquendi vt dicant ipsi.
De osculis/tactibus & alijs huiusmodi interroga summarie
ĩnter non coniuges. Inter coniuges nulla quasi cura habeatur
nisi vel ad pollutionem extra actum coniugij agatur / aut cum
periculo talis pollutionis agatur: omnis enim extra cōiugij actũ
voluntaria pollutio peccatum est contra naturam.
¶
Septimũ p̃ceptũ nō furaberis/de iniurijs ꝗ̈tũ ad res: de furto/
rapina/fraude/vsura/& hmōi. Si furatus est. Si rem alienam
|
inuentā que non habetur pro derelicta/ accepit animo retinendi
pro se. Si ex nau fragio res alienas accepit. Si vendidit aut emit
cum fraude, aut circa precium/aut circa rem/aut circa pondus/
aut circa mensuram / aut circa numerum. Si fecit contractus
vsurarios. Si imposuit nouam gabellam. Si exegit gabellas a
personis ecclesiasticis contra ipsarum exemptiones. Si violente
abstulit rem alienam: aut etiam suam a quieto possessore / ꝗ̈uis
male possideret. Si contractum societatis iniuste fecit. Si com/
munia bona vsurpauit. Et de cambijs. Et breuiter hec melius
ĩpsi qui fecerunt sciunt si volunt se accusare: quoniā consciẽtia
eorum accusat eos intus.
¶ Octauum preceptum/non dices falsum testimonium / habet
duo capita magna. Primum de iniurijs iudicialibus. Et hic ex
parte iudicis/ex parte accusatoris/ex parte rei/ ex parte testis / ex
parte aduocati/ex parte procuratoris. Secundum de iniurijs
verborum. Et hic de mendacio / detractione/contumelia/rixa/
contentione/litigio/susurratione/irrisione/maledictione.
Et quoniam illa que pertinent ad primũ caput/non sunt cōia/
sed aut rara aut ad status spectant iudicum/ aduocatorum &c.
ideo vide in locis proprijs. Non pretermittendo circa testes in iudicio/an non solum verum dixerint / sed etiam an responderint
iuxta interrogata abs sophisticatione. Et similiter si reus in
casu quo tenetur/noluit fateri verum aut mentitus est. & tanto
peius si inde alter (puta actor) infamatus est quasi calumnia
tor &c.
De mendacio. Si mentitus est perniciose, hoc est in damnum alterius. siue quo ad scientiam / docendo falsa: siue quo
ad res / dicendo ꝙ res ista non est istius: siue quo ad quodcun aliud bonum/anime vel corporis vel rerum exteriorum.
Si mentitus est officiose vel iocose.
Hic annecte de simulatione & hypocrisi, que sunt mendacia in facto. Si simulatio aut hypocrisis fuit perniciosa: hoc est in damnum &c.
|
aut si fuit adeo affectata/vt pro illa seruanda non curauerit incurrere mortalia peccata. Si mendicauit quasi egens quum non
egeret. Si finxit reliquias sanctorum aut miracula &c. ad questum.
Annecte et de iactantia/si perniciosa. Vide in locis suis.
De detractione. Si dixit aliquid ad infamiam alterius animo
ĩnfamandi. Similiter si audiuit aut fouit aut induxit tali animo.
Si non animo detrahendi dixit verba detractoria cum lesione
fame. Si facile retulit ex auditu mala aliorum. Si non defendit
famam proximi iniuste infamati/in casu quo posset, & propterea lesa est proximi fama.
De contumelia. Si dixit alicui aliquid criminosum aut conui
tium anime vel corporis animo iniuriandi. Si sine tali animo
dixit/ita tamen ꝙ notabiliter proximus est iniuriatus. Si ad hec
dedit consilium &c. Si alias leuiter iniurias aliquas dixit. Si
rixatus est, quo animo / & quibus verbis iniuriosis aut minis.
Si comminatus est / & quo animo & quid. Si contentioni
vacauit: & quo animo/an impugnandi veritatem vt impugna
ret veritatem/an ex duricia aut apparentia quadam / & an in
rebus fidei vel morũ &c. Si litigiosus fuit/omnibus opponens/
semper quasi molestus in colloquijs &c.
De susurratione. Si seminauit discordias aut fouit eas animo
discordiam causandi aut fouendi. Si non eo animo / sed tamen
tam notabiliter vt discordia sequeretur. Si leuiter aliqua dixit
que ingrossatiua sunt animorum.
De irrisione. Si derisit aliquem animo confundendi illum. Et
si nō tali animo/tamẽ ita turpiter vt confusiosequeretur. Si ioco
aut leuiter irrisit aliquem.
De maledictione. Si imprecatus est malum alicui: & quod
malum/anime vel corporis, vel damnum rerum/ fame &c. si
hoc dixit animo vt eueniret. si ex ira sine animo malo. Si maledixit creaturis irrationalibus. Si maledixit diem natiuitatis sue
aut alterius detestando hominem natum/ex consensu deliberato
|
volẽs male natũ aut nō natũ. Et sic de similibus.
His annecte
de verbis turpibus/q̃ male morigerati habent in consuetudine.
¶
Nonum preceptum/non concupisces rem proximi tui/de pec
catis auaricie in corde. Si desiderauit rem alterius iniuste habe
re. Si machinatus est ad damnum alterius.
Et hic de propositis & fludijs acquirendi per fas & nefas.
Si fuit mediator aut consultor ad aliquid huiusmodi.
¶ Decimum preceptum/nō concupisces vxorem proximi tui.
Hic de peccatis carnalibus in corde/& consequenter in loquutione. Si concupiuit mulierem alienam aut cōsanguineam &c.
scđm supradictas species luxurie. Si misit ad hoc nuncios/si literas. si fuit mediator ad hoc aut adiutor. si oculis aut nutibus
prouocauit. Si in ecclesia aliquid horũ fecit: & peius si in missa &c. Et hic occurrunt innumerabiles actus amantium/ quos
ipsi sciunt &c.
Jnterrogationes autem de septem vitijs capitalibus non arbitramur
aliter apponendas ꝗ̈ remittendo ad ipsa vitia: vt scilicet con fessor viderit in verbo superbia que sunt superbie / & in verbo
gloria que sunt inanis glorie / & in verbo auaricia que sunt
auaricie/& sic de alijs: ne contingat idem repetere.
Similiter circa status diuersos hominum. siue communes/vt
coniugatorum. siue speciales: vt episcoporum / beneficiatorum
clericorum/religiosorum/visitatorum/iudicum/aduocatorum/
procuratorum/medicorum/magistrorum/doctorum.
Artificũ vero diuerso℟ pctā / in his q̃ fraudis sunt applicata
ad illā materiā maxĩe vident̃ cōsistere: & iō nō duxi replicāda.
INtimiditas (qua homo non timet
pericula vite/integritatis membrorum/ & bonorum temporalium,
qñ/vbi/cur/& sicut oportet)
peccatum est con
trariũ fortitudini: quia cōtra rectam est rōnẽ.
|
¶
Est autem peccatum mortale/quando ex consensu deliberato
homo non timet, contra rectam rationem nocendo sibijpsi vel
proximo notabiliter: siue causetur animus hic impauidus ex
minore ꝗ̈ debeat amore proprie vite &c. siue ex elatione animi:
vt frequentius accidit hominibus putantibus vilis animi esse
timere & separare se a contentionibus / rixis / armis / &c.
Veniale autem peccatum hoc est/quando ex stultitia excusabili procedit: scilicet quia quasi stolidus non perpendit pericula,
& ideo non ponderans non timet. Tanta posset esse stoliditas
ꝙ nullum esset peccatum. Est etiam veniale & propter imper
fectionem actus/vt si deest deliberatio (vt in primis motibus)
& propter imperfectionem materie: vt in paruis periculis seu
paruis rebus.
¶ Aduerte hic tā pro hoc nō timẽdi pctō ꝗ̈ pro similibus peccatis in defectu passionũ consistentibus, ꝙ quia passiones amoris/
timoris/tristitie/ire/audacie &c. indite sunt nobis ad ꝓsequendũ
nr̃a bona vel ad fugiendum mala, non sit tibi cure siquis quasi
stoicus ex naturali complexione aut vndecũ animum habeat
aut videatur habere sine passione timoris vel tristitie &c. si tñ
habet illam quantum ad effectum necessariũ: puta ꝙ prosequit̃
bona prosequenda/ fugit fugienda / cauet cauenda qñ/vbi/cur/
ficut &c. oportet: in hmōi. n. voluntarijs omissionibus consistit
peccatum/siue habeat passionem siue non.
INtrusio
Crimen est canonicum: quo. s. aliꝗs
honorẽ ecclesiasticũ seu bñficiũ abs
canonica prouisione acquirit de facto. & intrusus est
& dicitur ꝗ̈diu sic tenet: & est in statu eterne damnationis.
INuidia
(
qua homo tristatur de prosperitate alterius similis seu equalis. Vel sub alijs verbis/ qua hō tristat̃ de bono
alterius quasi diminuat propriam excellentiā)
peccatum est: quia tristat̃ quis de bono alieno/
|
de quo debet potius gaudere. Et est ex suo genere peccatum
mortale: quia contra charitatem/qua bonum proximorum diligere tenemur. Et proprie inuidia est quum aliquis dolet ꝙ alius
prosperetur/non propter aliud, sed propter hocsolum ꝙ ille pa℟
a se distans / bonum seu melius habet: apprehendit. n. inuidus
quasi illius bonum sit sue diminutio excellentie. Qui autem tri
statur de bono alterius propter aliquam conditionem adiunctā
(puta propter damnum inde sequens aut quia caret ipse / aut
quia indignus habet) non est inuidus. Et sunt tres: scilicet timi
dus/emulus & nemesius. de quibus in suis vide locis.
¶ Et sicut contingit in alijs vitijs / ita hic intellige inuidiam ex
voluntatis consensu esse peccatum mortale. sine deliberatione
autem esse veniale: vt in motibus passionum imperfectis / &
similiter in rebus minimis. Nec inuenitur inuidiam humanā
habere plures species. Dico autem humanam propter inuidiam
fraterne gratie/qua quis tristatur de diuine gratie diffusioneseu
participatione: quoniam hec inter peccata contra deum est / &
ponitur peccatum in spiritumsanctum/& est grauissimũ.
IRa
Passio est naturalis / qua appetimus
vindictam. Et si ratione reguletur/
non est peccatum: sed si a recta ratione exorbitet peccatum est. Potest enim vindicta
iusta recte appeti/sicut etiam potest recte infligi: vt quum pater aut prelatus irascitur
contra filij aut subditi delicta & punit.
¶
Dupłr aũt discordare pōt a recta rōne. Prĩo ꝗ̈tũ ad vindictā
appetitā: quia. s. quispiā appetit vindictā iniustā. siue sit iniusta
secũdũ se: puta ꝗa appetit ꝙ ꝗs occidat̃ quũ nō mereat̃ mortẽ.
siue sit iniusta quantũ ad actorẽ: puta quia licet mereatur mortem/non tamen ab homine priuato. siue sit iniusta quantum ad
|
intentionem appetẽtis: quia licet ille mereatur mortem a iudice,
iste tamen appetit illam non vt iustam sed vt saciatiuam sui
animi. Et sic ira est peccatum mortale/quia contra charitatem.
Ita tamen ꝙ propter imperfectionem actus, vel ex parte irati/
quia non ex consensu rationis (vt contingit in passionibus añꝗ̈
vere consentiamus) vel ex parte vindicte / quia minima est
(vt contingit in punitionibus minimis, que si fierent quasi pro
nihilo haberentur) peccatum solummodo veniale intelligas/
sicut in ceteris vitijs humanis.
Secundo potest a recta ratione
ira discordare quantum ad modum irascendi: puta quia nimis
ardenter intus quis irascitur / aut secundum exteriores motus
nimis excandescit. Et sic si excessiuus modus est nudus, peccatum est veniale. Si autem huic excessui adiaccat aliquid contra
dilectionem dei vel proximi (vt blasphemia aut maledictio ex
animo) esset ex adiacenti mortali mortalis.
IRonia
Apud morales vitium iactantie contrarium significat/sicut
auaricia contrariatur prodigalitati: ita ꝙ ironia fingit minus de se ꝗ̈ sit / sicut per opposi
tum iactantia fingit de se maius ꝗ̈ sit.
¶ Et quoniam ironia aut negat aliquid magnum in se quod quis in se recognoscit / aut affirmat de se aliquem defectum quem in se non recognoscit, ideo semper pecca
tum est: vtpote mendacij species. Et potest distingui ironia in
officiosam/iocosam & perniciosam. vt perniciosa/ que sola est
peccatum mortale/intelligatur illa ironia que contra charitatem
dei aut proximi tendit: vt quum quis ad decipiendum illa vtit̃:
iuxta illud. est qui nequiter se humiliat/ & interiora eius plena
sunt dolo. Quum autem aliquis predicat se defectuosum vt
habeatur humilis/incurrit simul contraria vitia. & ironie/fingendo defectus quos nō habet: & iactantie/fingendo humilitatẽ
qua caret. Et ꝗa hic ẽ eius finis, iō magis ẽ reus iactātie ꝗ̈ ironie.
Nō culpa sed pena
est. Nec spectās ad
confessores: quia pariter absoluuntur a peccatis
irregulares & non irregulares. Vnde pertran/
seundum censui, monendo confessorem ꝙ si alicubi peccatum clerici propter quod incurrisset irregularitatem
reseruatum reperit/dicat clerico ꝙ ipse de seipso rationẽ reddat:
ne oporteat confessorem reuoluere omnia iura ad videndũ oẽs
casus quibus incurritur irregularitas. Et sic in similibus (puta
in synodalibus & statutis municipalibus) seruare memento/
ne erres & te exoneres.
Scito Tamen irregularitatem non solum a laicis incurri
quando sine peccato (vt quũ iudex occidit maleficum) verum cum clericus etiam male operando incurrit
irregularitatem non propterea peccat mortaliter. ita ꝙ actus aliquis habens annexam irregularitatem non inducit peccatũ mor
tale, siue exercens illum actum propterea reddatur inhabilis ad
exequutionem sui ordinis siue non: quia plus est facere illud
propter quod homo redditur inhabilis ad susceptionem sacramentorum ꝗ̈ facere illud per quod inhabilitatur ad exequutionem ordinis: quum suscipere sacramentum sit maius exequutio
ne ordinis/& sit magis de necessitate salutis. Sed primum non
inducit peccatum mortale: vt patet de excommunicatione minore: ergo nec secundum. Incurritur quippe excommunicatio
minor abs mortali peccato/ & tamen priuatur per eam homo
perceptione omnis sacramenti. Et simile est de suspensionis &
interdicti censuris iudicium propter eandem rationem.
¶
Scito quo ꝙ appellatione irregularitatis homicidij volũtarij
non venit irregularitas propter occisionem hominum in bello
iusto aut iudicio iusto: quoniam vbi non interuenit bomicidiũ/
ibi non inuenitur irregularitas homicidij. constat autem ꝙ qñ
homo iuste occiditur non committitur homicidium: quoniam
|
homicidium species est criminis: non enim significat occisionẽ
hominis qualemcun sed iniustam. ergo non est ibi irregularitas homicidij siue voluntarij siue inuoluntarij. Cum quo tamẽ
stat ꝙ interuenit in huiusmodi alia irregularitas: puta cause sanguinis vs ad mortem. Et hec ideo sint adiecta vt sciant priuilegiati in dispensatione irregularium citra homicidium voluntarium/posse se dispensare in omnibus casibus occisionis huma
ne in quibus non interuenit crimen homicidij. Nec sint decetero propter hec soliciti ad petendum dispensationem a papa: quia
ipsi possunt dispensare.
Jrrisio
Vide supra in verbo derisio.
IVdaiʒzare
(siue seruando sabbatum / siue alia iudeorum
custodiendo) peccatum mortale est/ad supersti
tionem falsi cultus diuini spectans.
IVdeorum Cōuersatio
illi
cita est christia
nis / in generali quidem quantum ad
assiduam seu familiarem conuersationem. In speciali vero quantum
ad decem. Primo ad simul habitādũ.
Secundo ad simul conuiuandum.
Tertio ad simul balneandũ. Quarto
ad vocandum illos in infirmitate.
Quinto ad percipiendum medicinas ab eis. Sexto ad nutriendũ
infantes eorum in domibus eorum. Septimo ad seruiendũ eis
vt illorum famuli. Octauo ad esse seruum eorum. Nono ad
preficiendum seu permittendum illos in aliquo officio publico
inter christianos. Decimo ad comedẽdũ azima illo℟: vt videre
potes extra de iudeis. et. xxviij. q. i. in pluribus capitulis.
¶
Et quoniam in multis apposita est pena excommunicationis
(vt in prĩo/tertio/quarto/quinto & vltimo/in ca. nullus. xxviij.
q. i.) secundum autem dicitur sacrilegum / sextum vero &
septimum committitur prelatis vt compellant per ecclesiasticā
censuram, nono quo censura excommunicationis ferenda indicitur. xvij. q. iiij. ca. constituit. ideo cautum oportet confessorem
in huiusmodi non ferre vnam de omnibus sententiam, sed
quedam nullo pacto pertransire: qualia sunt omnia que quasi
continuam conuersationem aut multam familiaritatem ingerunt (vt cohabitare / famulari domestice quouis ministerio
&c.) & ꝙ tolerentur in officijs publicis. Primum. n. horum
periculum habet annexum subuersionis: iuxta illud apostoli.
modicum fermentum totam massam corrumpit: & propterea
inhibitum est. Secundum autem derogat dignitati fidei: & id
circo est interdictum.
¶ Quedam autem si abs contemptu non sunt seruata/ ex incuria aut aliqua causa rationabili/saltem secundum transgresso
rum iudicium, tolerari possunt: vt cenasse cum eis/aut balneatũ
simul esse/vocasse ad curam egritudinis/& similia. Spectandũ
siquidem est ad tria. Primo ad obedientiam/cui non contrauenitur si desit contemptus. Secundo ad finem precepti/qui est ne
fides fidelium periculo corruptionis exponatur: contra quem
fieret si familiaritas/ aut illorum super christianos prefectura
quelibet permitteretur. Tertio ad alium finem precepti / scilicet
dignitatem fidelium seruandam. contra quem fieret & per illo
rum officia publica / & per azimorum illorum comestionem/
& per conuiuia: ipsis enim tanꝗ̈ diuina profitentibus / nostra
abhominantibus, christiani quasi prophanos se exhiberent/illis
deferendo. Et omnibus cōsideratis secundum diuersitatem temporum / locorum & personarum est iudicandum, saluando
semper tria predicta.
sunt in duplici differentia. quedā nan sunt con
tra diuinum vel naturale ius: quedam cōtra
ius positiuum.
¶ Et peccata quidem iudicis prima principa
lia sunt quin. Primum est iudicium iniustum in toto vel in parte. Secundum est iudicium temerariũ,
quando sine sufficientibus testibus/documentis & iuris ordine
quo ad necessaria iudicat/etiam si eueniret inde sententia iusta:
quia non debet iudicare nisi ex sufficientibus ad iudicium.
Tertium est iudicium vsurpatum, quando vel non sibi subditam personam/vel opus non sibi subditum (puta occultum)
iudicat. Quartũ quasi extraiudiciale est iniusta remissio pene:
quando scilicet iudex etiam si princeps fuerit / relaxat penam
homicidij/mutilationis/latrocinij/ & huius modi/ in damnum
reipublice aut partis. Magnum siquidem reipublice nocumentum communiter infertur quum mali impunes euadunt: quia
crescunt mali: & qui sunt mali aut ad malum proni, audent
perturbare/ vulnerare/occidere/ &c. Nec excusat commutatio
pene in pecuniariam / nec pax a parte habita: quoniam princeps
est custos iusti. Ita ꝙ abs rationabili causa vtens huiusmodi
vocatis clementijs / peccatum mortalissimum incurrit: immo
reus est homicidiorum &c. consequentium. Quintum est
negatio seu dilatio iustitie/presertim petite. Dico autem presertim petite: quia tenetur etiam non petitam iustitiam facere,
vigilando & inquirendo/ac purgando rempublicam malis hominibus punitionibus. Sed tanto grauius peccat petitam negan
do aut procrastinando iustitiam: & tenetur de expensis & dam
nis illorum quibus negatur vel differtur sine rationabili causa.
Et quodlibet horum quin est peccatum mortale: quia est iniustitia, que ex suo genere est mortale peccatum.
Annexa autem peccata sunt innumera / iuxta multitudinem
|
causarum que possunt iudicem inducere ad aliquid dictorum.
Potest nan ex odio vel vindicta/ex auaricia/ex amicitia alicu
ius/ex ambitione/ex ignorantia culpabili/ ex timore mundano
&c. incurrere hec peccata.
¶ Ex positiuo autem iure/siue canonico/siue ciuili/siue munici
pali, tot incurrunt peccata quot transgrediuntur prohibita. Que
non tenetur confessor scire, sed ipsi iudices tenentur scire que
spectant ad officium suum. Et propterea ipse seipsum probet si
est iudex ordinarius / si violauit que sunt ordinarij. Et si est
iudex delegatus/si violauit que sunt delegati: puta petere aut
recipere preter esculenta paucorum dierum / & expensas in
casu: quia ecclesiasticus tenetur restituere. de re scriptis in. vi.
ca. statutum. & cum ab omni. de vi. & ho. cle. Secularis autem non potest preter esculenta plusꝗ̈ quattuor aureos
recipere / si causa excedit centum aureos: vt ciuiles leges
statuunt. Sed hec sint exempli causa dicta, ipsi de seipsis
loquantur.
IVdicium Temerarium
(quo homo
quicun sine sufficienti certitudine iudicat proximum de animo seu inten
tione) peccatũ est: quia nemo debet diffinitiue
asserere ẽt in suo corde quod nescit/ in p̃iudiciũ
presertim alterius. Et si sic iudicat proximum de peccato mor/
tali / peccat mortaliter: quia sine sufficienti causa despicit proximum / & in corde suo dat illi iniuriosum locum abs rationabili causa. Si autem iudicat de peccato veniali/ aut de mortali
non assertiue in corde suo determinat ꝗ̈uis credat firmiter &
temerarie, nō peccat mortaliter: quia non diffinitiue iudicat, sed
venialiter/magis & minus grauiter iuxta qualitatem signorum
estimandi & affectus male dispositi.
¶
Vbi quo pro timoratis cōscientijs / memẽto discernere inter
iudicium operis & iudicium persone. Nam siquis non plus
sciens audit aliquem maledicentem (puta in mala hora) aut
videt aliquem exercentem aliquem turpem actum/ & credens
actus huiusmodi esse scđm se peccata mortalia iudicat illos pec
cati mortalis, non incurrit peccatum iudicij temerarij de quo
est cōmunis sermo: quoniam non iudicat personam sed opus.
nec errat in iudicio personali sed in iudicio rerum. Tũc autem
iudicaret temerarie/ quando esset iudicium personale: ita ꝙ ex
parte intentionis seu animi iudicaret illum peccare mortaliter/
audens diffinire in actibus dubijs aut venialibus intentionem
mortalem.
IVrare
si suos habet comites/ iudicium/
iustitiam & veritatem, actus
virtutis religionis est: vtpote profitens deum
infallibilem omnium notitiam ac veracitatẽ ha
bere. Propter qđscriptũ est. laudabuntur omnes
qui iurant in eo.
¶ Contrariantur autem iuramento duo crimina. periurium/&
iurare per falsos deos aut creaturas. Et de periurio quidem in
loco suo in ferius tractabitur.
De hoc autem crimine quod grauius est / nec habet nomen
proprium, aduerte ꝙ ad blaspbemiam reducitur: quia dum aliquis intendit vere iurare/intendit testimonium infallibile afferre: & dum per creaturam quancun aut falsum deum iurat/
profitetur creaturam illam seu illum estimatum deum esse infallibilem testem, quod est proprium dei veri: ac per hoc attri
buit quod est proprium dei/alteri, quod est blasphemare. Est
ergo iurare per creaturas aut falsum deum / plusꝗ̈ periurium:
quia est peccatum blasphemie.
Veruntamen quum christiani iurare videntur per creaturas
|
(
vt per sancta euangelia aut per sanctos &c.) pie interpretandum est: hoc est secundum christianum morẽ & sensum:
hoc est vt intentio iurantis sit deum in creatura afferre in testẽ/
& non ipsam secundũ se creaturā. Et iuxta hanc distinctionẽ
discerne diuersa scripta prohibentia & concedentia iurare per
creaturas. Nam prohibentia intelliguntur de creaturis secundũ
se: concedentia intelliguntur de creaturis vt in eis est deus.