Lemma
FAlsarius

FAlsarius

Tam monete / mensurarum & ponderum / ꝗ̈ scripturarũ seu literarum aut sigillorum, peccat proculdubio mortaliter: quia interuenit ibi factum perniciosum ex suo genere. Posset tamen propter imperfectionem actus veniale tantum interuenire peccatum, vel ratione minimi nocumenti / vel quum ioci gratia alieno nomine quis fingit literas. Contingit quo sine omni forte peccato fingere alieno nomine literas officiose: dum vtiliter agitur alterius negocium, nec dubitatur ꝙ gratũ erit illi cuius nomine scribit̃. Et in huiusmodi priuatis literis alieno nomine fictis/ratihabitio a falsitate excusat.
FAma Propriam

FAmā Propriam

falso ereptā negligere, tunc est pctm̃ quũ alijs hoc nocet seu nocere timetur: nam fama ꝑꝑ alios nobis necessaria est. Et in tali casu dicit aug. qui confidens conscientie negligit famam/crudelis est: quia aliorum animas occidit/vel blasphemantium viam dei audita bonorum infamia/vel imitantium malũ quod factũ putant excusando se super reputatos bonos. Verum iuxta occurrentis necessitatis casus & facultatem prouidendi/iudicandum est in singularibus de peccato hoc: nam quando melius proui detur proximis cum hilari patientia tolerando infamias nostras ꝗ̈ obsistendo. Nec tunc negligit quis famam propriam, sed optimam curam habet eius / offerendo illam deo. Vnde nisi charitas proximi impellat, melius toleratur infamia ꝗ̈ pro fama laboretur.
FEstos

FEstos

Dies in honorem dei sanctificatos violare/peccatum est sacrilegij: ꝗa ĩniurr fit tꝑi sacro quātũ ad illud ad q sancti ficatum est. Et quia sanctificatũ tp̃s festiuũ est ad exteriorem cultum exhibendum deo / & positiue vacando diuinis / & negatiue abstinendo ab omni opere seruili / & quibusdam alijs per ecclesiam adiunctis extra de ferijs, idcirco pec catum violationis festorum trifariam committitur. vel omitten do diuina pro tunc precepta/vel faciendo opus seruile/ vel com mittendo aliquid prohibitorum fieri in festo.
Et quantum ad primum/quia sola missa communiter est in precepto, ideo sine rationabili causa omittere missam in festo/ peccatum mortale reputatur. Et hic esto prudens / admittendo pro ration abili causa omne motiuum rationi humane consentaneum/etiam si non fuerit vrgens: quoniam deficiente contẽptu/ & subsistente ratione que illius conditionis personas libenter ad missam euntes inducere videtur ad omissionẽ misse in tali casu, non incurritur peccatum mortale. ꝗ̈uis si minus sufficiens est ratio/peccetur venialiter. Et vniuersaliter sic est / quando quis bona fide putat se excusari ab auditione misse / & ideo omittit illam. Et simile est si preter intentionem ex aliqua negligentiola missa omittitur. Et omnium ratio est: quia non formaliter agit̃ contra preceptum: nec vsadeo materialiter interuenit trans/ gressio vt redeat peccatum in naturam sue forme. Verbigratia. rationabilis causa omittendi missam/est occupari in seruitio in firmorum/custodire ea que custodia indigent/ quando oportet alterum omittere: potius. n. omittenda est missa ꝗ̈ seruitium infirmorum / ꝗ̈ custodia rerum. Hinc. n. excusantur puelle non euntes ad missam/quia sic est consuetum & sic iubent matres. & mulieres per mensem luctus / & per purificationem post partum abstinentes iuxta consuetudinem patrie a missa: & sic de similibus. Ex hoc autem ꝙ solus exterior cultus cadit sub | hoc precepto, non continetur sub hoc precepto contritio peccato rum/nec vitatio aliorum peccatorum. Et propterea circunstātia festi diei non est circunstantia necessaria aliorum peccatorum commissorum in festo, nisi fiant in contemptum festi. Minus autem sufficiens sed rationem sapiens ratio est/matutinum iter in festo abs vrgente necessitate aggredi vt cũsocijs ꝗs eat tunc euntibus: putans enim propterea se excusari / contra preceptum non agit, ꝗ̈uis male faciat.
Intelligitur autem missa in festo precepta christifidelibus vt intersint sacrificio misse. intersint autem corpore & mente: hoc est animo vacandi deo durante missa. Et propterea siquis cor/ poraliter presens sit misse/sed mentem aduertenter a missa diuertat ad alia, non satisfacit precepto misse: quoniam ita ibi est ac si voluntarie ibi dormiret: paria nan sunt longe a missa fieri per voluntarium somnum/& per voluntariam diuersionem men tis ad alia. Vnde sicut obligatus ad horas canonicas / non satisfacit si ex proposito mentem ad alia diuertat ab officio, ita obligatus ad missam/non satisfacit si a missa mentem ad alia aduertenter distrahit notabiliter: modicum enim pro nihilo reputat̃. Vtrum autem audiatur vel non / vtrum sit missa propria vel non, sub precepto non cadit.Et ꝗ̈uis dum sacerdos non auditur/aut non intelligitur / vel secreta dicit, liceat aliquam spontaneam orationem dicere ad habẽdam mentem deo vacantem tempore sacrificij durante: non tamen videtur vsqua tutum prima facie, in missa de precepto/dicere preceptas horas canonicas/ aut iniunctam penitẽtiam/seu orationem ex voto debitā: quia duo diuini cultus debiti/debent vt duo exolui/& non con fundi sub vno tempore & vna actione. Si tamen de facto oppositum quis fecerit, non damno illum: quia licet forte malefecerit, satisfecit tamen precepto vtri quātum ad vitandum pec catum mortale omissionis vtrius/ex eo ꝙ idem tẽpus cōpatitur vtrun simul persolui: dum solo interiore actu/misse possumus | attendere, aut quia secreta dicuntur, aut quia non auditur seu non intelligitur sacerdos. Dixi autem forte malefecerit: quia non oportet persoluentem in fra tempus misse precepte alias de precepto quo orationes peccare: sed tunc tantum quum impedimentum prestatur debite attentioni ad missam. Videmus. n. abs vllo scrupulo sacerdotem ipsum qui celebrat, dum chorus cantat/dicere cum ministris horam aliquam canonicam/ex eo ꝙ dixit totum quod chorus cantat: quasi tempus illud ei vacet, licet in veritate sit tempus misse. Et similiter dum sonant organa/potest ab omnibus fieri eadem ratione semper militante: ꝗa scilicet non impeditur debita misse attentio, sed vnus diuinus cultus alterum compatitur.
Quo ad secundum vero/quia solum opus seruile seruilitate non mystica sed corporali (quod solum comprehendit exteriora opera seruis propria, ad que scilicet seruos deputatos habemus) intelligitur ad literam, ideo exercere in festo opera serui lia/peccatum mortale est.Quod vt clarius percipias/ scito ex teriora opera trifariam distingui. Quedā. n. sunt ex suo genere seruilia. & hec sunt propria seruis: vt opera mechanica/arare/ fodere/suere/&c. Quedam vero sunt ex suo genere libera: vt artium liberalium exercitia: vt pulsare instrumenta musica/ disserere/scribere/&c. Quedam vero sunt cōmunia liberis & seruis: vt itinerari/curam sui agere / &c.Sola prima sunt in festo prohibita. Reliqua sunt licita: & intantum licita / vt etiā ipsa opera seruilia qñ transeunt in cōia fiant licita. Transeũt aũt in cōia dupłr. Vel rōne necessitatis: ꝗa. s. occurrit necessitas eorũ ad salutẽ corporis mei vel proximi: vt sunt opera preparantium medicinalia/& seruitia infirmorum/& hmōi. Vel rōne damni vitandi: vt quia segetes sunt in periculo / aut hostes timentur, oportet laborare: & similia. quilibet. n. siue seruus siue liber tene tur sue & proximi saluti consulere / & damnum vitare.
Quo ad tertium/quum ab ecclesia quattuor inueniantur in | festo prohibita que opera seruilia non sunt (scilicet fieri primo mercatum/ secundo placitum / tertio iudicium ad mortem vel penam/quarto iuramentũ nisi pro pace vel alia necessitate: vt pa tet in ca. oẽs/extra de ferijs) secũdũ ac tertiũ intātum inhibent̃, vt nō solũ iudicialis strepitus cōquiescat / nisi necessitas vrgeat aut pietas suadeat, sed tam processus habitus ꝗ̈ snĩa promulgata annulletur in ca. conquestus.Vt autem singula clarificentur con fessoribus/aduertendum est mercati nomine duo posse intelligi. Primo nũdinas que semel aut bis in anno alicubi iuxta diuersarum patriarum mores fiunt, seu quasi nundinas q̃ vulgariter dñr mercato: q̃ semel aut bis aut etiā ter in hebdomada alicubi fiunt, dũ rustici etc. ad fo℟ deferũt oua/pullos/fructus/ vinũ etc. ad vẽdẽdũ. Scđo actũ mercādi: hoc est emẽdi et vẽdẽ di.Et si ꝗdẽ nundine intelligant̃, ius hoc cōtraria cōsuetudine preualente / nullibi forte locum habet. Et quia prelati iamdiu viderunt & vident nec reprehendunt, pro abrogato haberi pōt vbi sic fit. Si vero quod vocatur mercatus intelligatur iuxta vulgare expressum, a consuetudine approbatur: & vbi quantum memini vidisse/ mercatus ꝗ die festo occurrit / in alterum trans fertur diem. Si autem actus mercandi intelligatur, & sub actu mercandi / omnis actus vendendi / locandi / conducendi etc. tunc grano salis eget: quoniam consuetudo populi christiani in multis oppositum habet. Panis. n. vinum/ herbe / fructus / carnes & reliqua huiusmodi ad minutum (hoc est pro vsu illius diei) passim emũtur & venduntur vbi inueniuntur. Nec est dubium licite fieri quodlibet horum & similium, nisi episcopus aliquid horum prohibeat aut reprehendat / vel per totum diem festum / vel vs ad certam horam puta vesperarum: quod laudabile est fieri vbi obediẽtia speratur. Et hinc habes quid de tabernarijs/ hospitibus / lanijs/ piczicarolis/& similibus iudicare debes: scilicet iuxta consuetudinem non reprehensam a prelatis.
Placiti nomine iudiciales lites intelligũtur. Que duobus sunt tantum casibus concesse in festo. vel vrgente necessitate/vel sua dente pietate. Et hinc excusantur iudices rurales ius dicentes ru sticis iuxta patriarum aliquarum consuetudines: pietatis enim causa hoc fit/ne pauperes perdant diurnum laborem necessarium eis ad victum. & eadem ratione causis miserabilium per sonarum intendere licet. Vrget quando ad hoc necessitas: vt quia haberi postea non potest testis aut iudex &c.
Iudicium ad mortem vel ad penam, nisi in fragranti crimine repertus statim puniendus ob necessitatem sit: quia timet̃ ne impediatur iustitia si detinetur. vel quia latronum augmentum hoc exigit. vel quia temporis/puta belli / conditio hoc requirit. Hoc enim quod pro reuerentia festi institutum est, non debet contra recte rationis iudicium dilationem vetantis milita re: quoniam spiritussanctus est spiritus sapientie / intellectus/ scientie & consilij.
Iuramentum demum in festo prohibitum intelligo iudiciale: nisi pro pace aut necessitate: que recte rationi relinquitur iudicunda.
Sunt autem Quin circa hoc preceptum diligenter consideranda, ne preceps detur sen tentia de peccato mortali.Primum est cōmune huic & alijs preceptis, vt perspiciatur si formaliter (hoc est ex intentione) commisit vel omisit ꝗs vt festũ violaret/seu non curans ꝙ violet festum: nam hoc est peccatum mortale ex suo genere, fiue id quod committitur sit opus seruile/siue ab ecclesia prohibitũ. Si vero nec intentio fuit violandi festum/nec tam affectus fuit commissioni aut omissioni vt non curauerit implicite de violatione festi (rediret enim tunc actus in naturam sue speciei) non incurritur peccatum mortale: quia non proprie fit contra preceptum. Potest tamen grauius & minus graue & leuius in buiusmodi interuenire veniale peccatũ iuxta excessus modũ/ | consideratis/persona/notitia/ratione/ & reliꝗs singularibus circunstantijs. Et hinc cxcusantur a peccato mortali infinite commissiones & omissiones / quasi bona fide non credendo agere contra preceptum patrate.
Secundum quo cōe / est modicum pro nihilo reputari. ita ꝙ propter imperfectionem actus (hoc est violationis festi) non reputatur violatio: sicut propter imperfectionẽ nocumenti/ ledere proximũ in minimo/veniale est: vt patet in furto/detractione/& cōtumelia. Et hinc excusant̃ a mortali/ pa℟ laboran tes, vel suendo/tondendo/vel reparando aliquid &c. et similiter emẽtes aut vendentes rem vnam minimum tempus in hoc occupando. & similiter qui modicum quid misse omittunt. Qui vero cōicato sacerdote/a missa recedũt nō expectata benedictione, peccant abs dubio. nō tñ mortaliter: quia nō omittitur pars notabilis: doctrina siꝗdẽ & sacrificiũ misse iam cōpletũ est.Tertium est/ꝙ ex causis sex excusantur oꝑa in festo illicita. Primo ex diuino cultu. Hinc. n. licita fiunt opera per se ordinata ad cultum diuinum, que scilicet sunt partes diuini cultus: vt gestare cruces/statuas sanctorum in processionibus. & quesunt preparatoria quasi simultanea cum diuino cultu: vt pulsare campanas. Et que debuerunt prius preparari, si tamen tunc supersunt agenda: vt mundare & ornare templum / conficere hostias pro missis. Hec enim debent ante festum fieri, sed si ex rationabili causa non potuerint fieri/possunt in festo fieri. Dixi autem per se ordinata: quia opera seruilia que accidentaliter or dinari possunt ad cultum diuinum (vt fodere terram / colere agros/edificare domos/& huiusmodi) non fiunt licita ex hoc ꝙ fiunt propter ecclesiam: vt consuetudo christiani populi testatur/& ratio exigit: quoniam hec quia impediunt diuinum cul tum prohibita sunt. Quod si alicubi necessitas paupercule eccle sie hoc facit licitum de consensu episcopi/non damno. non tamen extendendum consulas: quum ipsi ecclesie seruitores & | rustici teneantur nō minus ꝗ̈ alij ab operibus seruilibus in festo abstinere: & si ipsi tenẽtur seruare/quomodo alijs licet propter ĩpsas ecclesias non seruare:
Secundo ex pietate. Et hinc licita sunt in festo iudicialia: vt decre. dicit: pro miserabilibus enim personis noluit ecclesia hec prohibere. Vnde & tolerantur iudices in villis ius rusticis dicentes causa pietatis/quia alijs diebus non possunt sine damno conueniri. & similia.De pietatis vero operibus/cũ supradicta distinctione dicito opera per se pietatis semper esse licita: vt sepe lire mortuum/seruire infirmo/& huiusmodi. Seruilia autem opera que accidentaliter possunt ad pietatem ordinari / nequaꝗ̈ ex pietatis ratione fiunt in festo licita, nisi necessitas exposcat. tum quia in iure non conceditur: sicut opus iudiciale, quod esset in festo licitum nisi ecclesia prohibuisset / quia non est seruile. tum quia opus religionis (quale est obseruare festum) non est pretermittendum occupando se in seruilibus propter pieta/ tem cessante necessitate. Et ideo ex hoc capite non dicas ꝙ refice re pontes & vias &c. licitum sit in festo propter pietatem. Et confirmatur / quia hec non sunt licita propter consanguineos: ad quos vna eadem pietas est. Noli tamen damnare hec facientes simplici corde / arbitrantes obsequium se prestare deo: quia aliunde illis subueniri potest, scilicet ex consuetudine/vel authoritate maiorum/vel ex necessitate.
Tertio ex necessitate. Et hec habet multos ramos: scilicet necessitatem proprij corporis/necessitatem corporis proximi/necessitatem vitandi imminentis damni tam in rebus proprijs ꝗ̈ proximorum/& demum necessitatẽ publice vtilitatis. Ex his enim excusantur in primis non solum iudicialia (vt decre. expresse docet dicens / nisi necessitas vrgeat) sed etiam opera quecun ad subueniẽdum infirmo oportuna/minutorum/aromatariorũ/ tonsorum/& breuiter omnium. Hinc quando & lanij tepore estiuo vel continuorum festorum / & similiter multores & | pistores superueniente multitudine egentium pane / & similes excusantur. Hinc sub hasta vendere in castellis authoritate publica/ne damnum incurrant domini rerum, excusat̃ / quia alijs diebus nō cōparẽt emptores occupati agriculture. Hinc bellare, fossas/aggeres/propugnacula facere quādo/ succurrere ruine, tollere fruges ab alluuione/ab igne/ab incursionibus/ & similia operari, ferrare equos in itinere/continuare muliones iter, excusant̃. Et similiter artifices eorum que continuatā exigunt operā (vt decoctio laterum/saponum/calcis/ & similia) pñt operas suas in festis continuare. Et similiter qui sunt adeo indigentes/ vt nisi laborent in festis non possunt se suos filios sustentare, magna vrgent̃ necessitate ad laborādũ in festo. & iō excusant̃/ audita tñ missa/secreto laborando ob vitandũ scandalũ. Prece pta siꝗdẽ ecclesie/secundum id quod in pluribus inuenit̃ intelligenda sunt ligare: cōmuniter aũt homines cōibus ecclesie festis seruatis/ ꝓuidere sibi suis pñt. sed vbi aut tot sunt multiplicata festa/aut tanta vrget necessitas / vt non possit quis illa seruando sibi suis prouidere, cessat legis vinculum. nisi quis dicat ꝙ tenetur ille mendicare: quod est stultum.De violentia autem coactis ad laborandum in festo / distinguendum est: quoniam si violentia infertur ideo vt iniuria fiat festis, non est parendum / sed potius est moriendum. nam sicut tenetur quis mori potius ꝗ̈ loco sacro iniuriam facere, ita tenetur quo mori potius ꝗ̈ tempori sacro iniuriam in ferre: vtrun enim sacrilegij crimen est. Vñ machabei potius mori e/egerũt ꝗ̈ carnes porcinas comedere/quia ad hoc cogebantur vt cōtra legẽ facerẽt: tũc. n. vrget chr̃i cōminatio/ꝗ meos sermones erubuerit coram hominibus &c. Si vero infertur violentia non ꝑꝑ festi iniuriam/sed propter exactionẽ oꝑis, & nisi serui/ famuli/sub diti aut quicun sic compulsi pareant / imminet eis damnum magnum in persona vel rebus, tunc ex necessitate imminentis | dāni vitandi/possunt audita si possunt missa laborare.Necessitas demum publice vtilitatis rationabiliter excusat labores illos qui nisi abs discretione dierum fierent, magnum respublica sentiret incommodum. In quo genere sunt cursores / qui non ob priuatum damnum sibi aut alteri imminens vitandum/sed quia ars sua est omni tempore illam exercent semper parati. Hos. n. aut oportet damnare/aut ex hoc ꝙ publica vtilitas hmōi exigit artem excusare non solum a labore/ sed etiam ab omissio ne misse, in quam frequẽter incurrere hos oportet. Et quoniam non damnantur alie licite artes que festorum violationem inducunt (vt nauigatiua/& quecun continuum exercitium plusꝗ̈ sex dierum inducunt) rationi consentaneum est vt ars cur sorum/siue peditum siue equitum/ valde vtilis reipub. excuset dantes illi operam/& inde viuentes: precipue quia non spectat ad eos querere quanta & qualis est necessitas eundi, nec hoc est consuetum querere. Vnde hos & similes ex necessitate publi ca excusa: ita ꝙ ex confuetudine scita & non reprehensa a prela tis excusatio compleatur.
Quarto ex occurfu lucri transitorij. Indulsit enim ecclesia (vt patet in ca. licet. de ferijs) vt allecia que quodam tempore transeunt/capere liceat in festo. Et pari ratione non solum alios pisces transitorios, sed quomodolibet repente occurrat transitorium aliquod lucrum / aggredi licitum est: tanꝗ̈ huiusmodi lucrum cessans damnum reputetur. Sed memento moderami nis subiuncti: vt scilicet circũpositis ecclesiis & christi pauperi bus honesta lucri portio detur.
Quinto ex hoc ꝙ corporale opus est spiritualis actus exerci tium. Et hinc scribere ad docendum / vel discendum/vel ad significandum alteri (vt fit per literas) consilium dare verbo vel scripto, & legere in scolis non solum theologiam / sed philo sophiam/& quācun aliam licitam scientiam, & concilia ac electiones facere/studere, & reliqua que mentis opera ita sunt/ | vt non ad exteriorem perficiendam materiam sint (vt artium mechanicarum exercitia materiam perficiũt/ formando lignũ/ ferrum/lanam/ linum &c.) proculdubio licita sunt in festo: quoniam nihil horum est seruile opus, nec inter prohibita ab ecclesia computatur. Immo ex hoc capite excusari videntur hi qui diebus festis picturis inspiciendis vacant discendo & retrahendo/non vt pingant sed vt discant: & archimagistri qui desi gnant in charta quomodo aliquid sit fabricandum ad instruen dum aliquem de futuro opere. Hec. n. spiritualis potius est exer citatio, non operis mechanici/sed doctrine & discipline.
Sexto ex consuetudine christiani populi generali aut speciali in aliqua patria/scita, & non solum tolerata/sed nō reprehensa ab episcopis seu prelatis. Hinc enim coquorum/tabernariorum/ hospitum/nautarum in fluminibus / vendentium & ementiũ ad minutum comestibilia / conducentium equos aut operarios pro die crastina/nundinarum/itinerũ exercitia/& similia con sueta excusantur. Et merito: quia sicut consuetudo potest facere de licito opere illicitum quantum ad tempus, ita econtrario pōt de alias illicito in festo efficere licitum.
Quartum est: ne fallaris / iudicare volens opus licitum vel illicitum in die festo ex hoc ꝙ fit vel non fit mercenarie: quoniam omne opus quod licitum aut ex se aut ex necessitatis articulo aut consuetudine & hmōi in festo est, si venale est pōt mercenarie in festo fieri. nec per hoc redditur seruile: vt in com mentarijs super secundasecunde. q. exxij. diffuse declarauimus, vbi latius de festorum obseruatione disseruimus.
Quintum est: ꝙ licet cum abstinentia a seruilibus / solius misse cultus sufficiat in festo ad euitandum mortale peccatum, tenentur tamen fideles diem expendere in diuinis laudibus/sal tem eundo ad predicationem & ad vesperas. Vnde qui festos dies post missam vane consumunt ludendo / iocando / ociose vagando aut venando/ spectaculis intendendo / & hmōi, licet | ex ipsis operibus / vtpote non seruilibus/mortale non incurrant, ex omissione tamen diuini cultus ad quem festa instituta sunt/ grauiter peccant: quia non reddunt que sunt dei deo. & quia quantum in se est / ridiculo exponunt christiana festa: iuxta illud. viderunt eam hostes/& deriserunt sabbata eius. Et hoc pre cipue tangit viros graues & maiores & dominos: ceteri nan eos imitantur.
Que sint Festa ab omni christiano populo seruanda/ ex consuetudine discerne. Nam certa quidem sunt omnium dierum dominicorum/natalis/ circuncisionis/epiphanie / resurrectionis cum duobus diebus sequentibus / ascen sionis domini/ac penthecostes cũ duobus sequentibus diebus/ & corporis christi: quattuor solennitatum beate marie semper virginis/purificationis/annunciationis/assumptionis & natiuitatis: natiuitatis ioannis baptiste/duodecim apostolorum quo ad festa principalia (quod dicimus propter festa eorũsecundaria: vt cathedra petri/& similia) martyrum duorum stephani & laurentij / & festiuitatis omnium sanctorum / & inuentionis sancte crucis. De festis vero sanctorũ angelorũ/& precipue in septembris fine, de sancto martino/siluestro ac innocentibus/& similiter de dedicatione ecclesie/& quibuscun alijs/pōt confor mare se quis consuetudini patrie. Quod ideo dixerim: quia nō videntur predicta vbi seruari, ꝗ̈uis precepta dicantur.
Circa Principium & finem festorum/ patrie consuetudo seruetur. Ita vt licet cōiter festũ celebret̃ de vespera in vesperam: si tñ ars aliqua (puta sutoria aut tonsoria) consueuit a media nocte in mediā noctẽ celebrare, seruari pōt hmōi cōsuetudo: hr̃. n. pro approbata pr̃ie cōsuetudine quantũ ad illas artes q̃ sic cōsueuerũt abs p̃lato℟ rep̃hensione celebrare festa.
FJlii Peccata

FJlii Peccata

peculiaria sunt tria. Primum est irreuerentia parentum: que si notabilis esset iniuriando/irridendo aut operando, peccatum pro|culdubio mortale impietatis est.Secundum est inobedientia quo ad illa in quibus filius subijcitur patri. Subijcitur autem & quo ad domesticam gubernationem & morum instructionem: est. n. pater ex nature iure gubernator & instructor filiorum & domus. & ideo inobedientie crimen filius incurreret / paterna precepta contemnens.Tertium est omissio subuentionis, & hoc in casu necessitatis: quoniam pater tenetur sustẽtare filium/ & non econtrario, nisi in casu necessitatis. in quo filius peccat plusꝗ̈ mortaliter non subueniendo patri indigenti / iuxta vires prouidendi illi de necessarijs. Impietatis enim hec omnia crimina sunt: quia pietas parentibus cultum obsequium prebet. & sunt contra primum preceptum secunde tabule.
FOrnicatio

FOrnicatio

(hoc est concubitus naturalis soluti cum soluta) peccatum mortale est: dicente apostolo ꝙ excludit a regno dei/ad gal. v.
FRaus

FRaus

Peccatum sonat/sicut & mendaciũ: sed mortale vel veniale iuxta materiam. Nam fraus ad damnum proximi tendens / perniciosa est, nisi circa minimum versetur. Si vero iocosa aut officiosa est/venia lis est: quia non contra dilectionem dei aut proximi militat. Excusatur quo fraus nociua a mortali si preter intentionem accidit: sed quum illam percipit/tenetur damnum resarcire/& fame sue consulere ne scandalum sit de eo tanꝗ̈ doloso.
FVrtum

FVrtum

(hoc est occulta acceptio aliene rei inuito domino) peccatum est mortale ex suo genere: quia iustitiam violat contra charitatẽ proximi. Potest tñ esse veniale ꝑꝑ imꝑfectionẽ actus/ vel ex ꝑte primi motus vel ex ꝑte paruitatis rei: quia modicũ pro nihilo reputat̃. nō. n. | reputatur quis lefus in rebus ex parua re ablata.
Sunt Autem quattuor circa furti peccatum aduertenda.
1
Primum est de animo furandi, ne erres intelligendo ꝙ siquis surripit pomum / peccet mortaliter quia habet animum illud pomum furandi. Error est iste: quoniam animus furandi importat animum inferendi nocumentum proximo. non vocatur autem nocumentum si est nocumentum secundum quid: quale est nocumentum in re minima. Et pro pterea per animum furandi intellige solummodo animum surripiendi aliquid notabile. Et ideo siquis surripit aliquid mini mum habens animum non surripiendi aliquid notabile, excusatur a furto mortali. Si autem paruum surripit/ita ꝙ si posset notabile etiam aliquid acciperet, proculdubio animo furandi accipit/& peccat ex furtiuo animo mortaliter.Et hinc habes vnde furta famulorum famularum excuses quum comestibilia domi surripiunt vt comedant: sunt enim communiter pec cata venialia. Et signum animi non furtiui est / quando non estimat ꝗs accipere quia modicum est/ aut pro modico estimat quod accipit.
2
Secundum est de inuito domino: quoniam intelligitur respectu rei ad hoc ꝙ sit furtum. Potest siquidem dominus rei esse inuitus dupliciter. Vel quantum ad rem que surripitur. vel quantum ad solum modum accipiendi: puta quia displicet ei ꝙ occulte accipiatur, & non ꝙ res tollatur: vt sepe contingit in furtis domesticis inter patrem & filium. Non enim com mittit furtum filius occulte surripiens res patris volentis filium res illas habere, sed nolentis ꝙ occulte acciperet: quoniam tunc proprie loquendo non inuito sed non vidente domino accipit.Et hinc multas occultas acceptiones domesticas excusare potes: dum pre verecundia aut respectu tolluntur res occulte non inuitis dominis quo ad rem. venialia siquidemsunt omnia hec.
3
Tertium est de re aliena. Intelligitur nan in proposito res aliena non solum quantum ad dominium / quia scilicet res est alterius, sed etiam si tantummodo sit alterius quātum ad custo diam seu detentionem. Ita ꝙ siquis rem propriam quam alius tenet vel in pignus vel in depositum vel etiam quia furto illam subtraxit/ furtiue accipit, furti crimen incurrit: quia rem alienā quantum ad custodiam occulte accipit custode inuito. debet. n. iuris ordine seruato rem suā repetere, & non sibijpsi ius dicere.Est autem aduertendum / ꝙ licet ita sit regulariter: in casu tamen quo quis non potest iuris via rem suam recuperare/aut propter paupertatem / aut propter excellentiam detinentis / aut propter defectum iudicis vel probationum/ aut propter scandalum &c. et abs scandalo potest quis secrete rem suam recuperare, non creditur reus furti: quia tunc non proprieius sibijpsi dicit, sed exequitur naturaleius circa rem suā/ ex quo ius ciuile impeditum est ei. Tenetur tamen efficere vt qui detinebat/sciat se non teneri ad restitutionem illius rei: ne si ad penitentiam conuersus fuerit / damnum incurrat ipse aut eius heres iterum restituendo.
4
Quartum est/ꝙ inter aliena computantur inuenta. tenetur enim inuentor non sibi sed domino reddendam accipere rem inuentam/si bona conscientia accipere vult illam: alioquin furtum committit. Et si quidem dominus scitur/aut diligentia pre missa inuenitur, reddatur illi. Si autem dominus non inuenitur (quia forte viatori cecidit) debet illi reddi in bonis spiritualibus/ex quo non potest in temporalibus reddi.At si inuenta/ domino carent, sunt inuentoris: sicut quecun in nullius bonis sunt/occupantis sunt. De thesauris tamen vbi ius ciuile disponens in obseruantia est/ seruandum est. Nau fragorum vero bona iuxta leges quorundam littorum confiscata ex bocipso ꝙ ex nau fragio sunt, nescio qua iustitia occupentur / nisi illa qua afflictio additur afflicto. Vnde nō leges sed legum corruptiones | ac tyrannides sunt. Nec excusantur seruantes illas: immo vt patet extra de rapto. ca. excommunicationi/nisi ablata restituant excommunicationi se nouerint subiacere / qui christianos naufragium patientes spoliant.
Loading...