Lemma
HAbitus

HAbitus

Debiti omissio vel occultatio/ nisi rationabilis causa excuset, peccatum est: quia contra aut preter rectam est rationem.
Quin autem habitus differentias debitas in communi conuersatione humana inuenimus.
Prima est circa dr̃iam maris & femine. Et constat pctm̃ esse marẽ in habitu femineo aut ecōtrario cōuersari. & in deutero. ca. xxij. prohibetur vt abhominabile domino. & in decretis di. xxx. anathema sit mulier induens vestem virilem. Verũ hec intelliguntur quando pro superstitione aut luxuria fiunt. vnde si in laruis aut comedijs hec fiant/transire pñt. Sed in continua cōuersatione nō est ꝑmittendũ: quia cōtra bonos mores & custo diam castitatis cōis est. Et nisi ab ep̃o moniti sub pena excōis de sistant, excōicandi sunt/& eijciendi de conuersatione humana.
Secunda est circa differentiam clericorum & laicorum. De qua vide supra in verbo clericus.
Tertia est circa differentiam religiosorum & aliorum. Et quantum ad religiosorum dimittentium habitum / peccatum, vide in fra in verbo religiosus. Quantum ad aliorum peccatũ qui religioso habitu in laruis vtuntur, distinguendum est an fiat laudabilis representationis gratia: quia tunc non est peccatũ. aut in religionis vel religiosi ludibrium: & tunc ratione iniurie notabilis est peccatum mortale. aut sola vanitate: & tunc inter vana transire potest/si secundum veritatem non irrogatur iniuria alicui notabilis.
Quarta est circa differentiam christiane fidei ab alijs sectis: puta iudeis/mauris &c. Nam si differentia certa distinctiua christianorum & aliorum est/ita vt quilibet vtens tali habitu fateatur suam fidem, mortale esset peccatum christiano/deferre habitum iudei aut mauri. Nec sic erat tempore quo beatus seba stianus sub militari habitu degebat: ita ꝙ ex eius exemplo non licet ex causa quacun in casu posito contrauenire. puta chri/ stianum deferre super vestes characterem O ex aliquo timore/ vbi hoc est proprium signum iudeorum: quoniam hoc nihil aliud est ꝗ̈ ex timore fateri se iudeũ. Nec est simile de clerico qui ob timorem iter agit in habitu laicali: quoniam etiam explicite tunc negare se clericum/non nisi officiosum mẽdaciũ est.
Quinta est circa differentias statuum personarum/nobilium vel ignobilium &c. Et huius violatio ad immodestiam ꝑtinet. De qua in fra in verbo/ornatus.
HAstiludium

HAstiludium

(quo pro exercitatione bellica aut pro solenni tate festiue alicuius iucunditatis regie / armati equites duo contra seinuicem currunt cum lanceis) ex suo genere peccatum mortale non est: quia in eo non interuenit vt in pluribus mors aut mutilatio/ aut quodcũ notabile persone nocumentum: huiusmodi enim | ludi ex hac sola causa perniciosi sunt, scilicet ex nocumento per sonali. Et propterea si verum est quod supponimus (scilicet ꝙ vt in pluribus non accidat huiusmodi nocumenti periculum) hastiludium & quicun alius ludus militaris habẽs talem con ditionem/damnandus non est: quoniam actus humani ex eo quod vt in pluribus inuenitur/iudicantur. In cuius signum tor neamentum damnatur / quia sepe inde mortes proueniunt: vt patet extra de torneamentis. ca. felicis.
HEresis

HEresis

Crimen est infidelitatis/ ex tribus constans: scilicet errore in his que sunt christiane fidei pertinaciter.
Et aduerte primo diligenter / ꝙ tertia conditio requisita ad heresim (scilicet obstinatio) non sic requiritur / tanꝗ̈ non sit hereticus nisi qui sit inflexibilis & immutabilis: sed sic exigitur ꝙ homo vult in his que sunt fidei sic credere/non obstante ꝙ ecclesia oppositum decreuerit quan tum ad manifesta/aut decerneret quantum ad ambigua. Verbi gratia quantum ad manifesta / siquis vult deliberate credere ꝙ spiritussanctus non procedit a patre & filio / aut ꝙ non erit resurrectio mortuorũ/aut ꝙ mortuo corpore moritur etiā anima, non eget alia obstinatione: quia iam est hereticus ex hoc ꝙ non dubitat hec esse contra fidem sancte matris ecclesie / & tamen ipse voluntate deliberata credit hec: est. n. satis pertinax qui eligit non captiuare intellectum suum sacre scripture / sancte matri ecclesie. Quantum vero ad ambigua / siquis ignẽ inferni aut aquas que super celos sunt / credat esse vel non esse similes istis igni & aque existentibus apud nos, non propterea est here ticus: quia neutra pars clarificata esta scriptura vel ecclesia. Sed si sic adhereat vni parti / vt etiam si sancta mater ecclesia decerneret alteram esse necessario affirmādam ipse nihilominus vellet deliberate credere suam partem, hereticus esset propter hanc pertinacem animi preparationem adiunctam.
Aduerte secundo/ꝙ licet hereticus pure mentalis sit vere & perfecte hereticus, non est tamen excommunicatus: sed ad hoc ꝙ sit excommunicatus/exigitur aliquis actus exterior: quia ecclesia non iudicat actum interiorem nudum secundum seipsum. Vnde talis posset absolui a peccato libere. Sed si etiam sibijpsi dixit exteriori loquela, iam est excommunicatus in cena domini &c.
HJstrionum

HJstrionum

Peccatum non consistit in exercitio histrionatus. nam licite potest officium suum exercere: hoc est vacare, vt gestibus/verbis/nouis adinuẽtionibus delectationem alijs prebeat/ seruatis debitis circũstantijs. Sed p̃cipue consistit in materia. vel inhonesta, vtendo scilicet actibus aut verbis inhonestis. Vel diuina/ ponendo res fidei aut ecclesie in iocum. Vel iniuriosa/ despiciendo alios. aut adulatoria &c. Peccant quo secundum locum/tempus/negocia & personas: dum horum aliquid non considerant aut parui faciunt. Peccāt & tertio ex fine, nimis placere cupientes hoĩbus.Quando aũt in hmōi pctm̃ mortale interueniat / non facile dixerim: quia iocose hec dicuntur & fiunt. Verũtamen in his que ex suo gñe sunt mortalia (vt iniurie diuinorũ & hoĩum/ & similia) nisi ꝑuitas offense excuset/ quia modicũ pro nihilo reputatur, pctm̃ mortale incurrit̃: quia licet iocositas excuset a tanto/nō tñ a toto. Propter hmōi autem annexa histrionatui/ab aug. tantopere damnantur histriones & dantes eis: vt habes in decretis di. lxxxvi. ca. donare/& qui venatoribus. el primo.
HOmicidium

HOmicidium

(hoc est illicita hominis occisio) pctm̃ mortale est/contra iustitiam & charitatem. Et quia occidere hominem dupliciter cōtingit (vel ꝑ se, hoc est ex intẽtione occidendi: vel per accñs, hoc est p̃ter intentionem) si est ex | intẽtione/est illicita ex triplici capite.Vel ex ꝑte hoĩs occidẽdi/ quia nō meret̃ mortẽ. Et hinc semper occidere innocentem est illicitum. nisi ꝑ accñs iudex excuset̃ in casu in quo oportet ip̃m secundũ allegata & probata damnare innocentẽ ad mortẽ. Et similiter per accñs excusatur carnisex exequẽs snĩam iniustam/ nō cōtinentẽ errorẽ manifestũ. Et similiter excusant̃ milites sub diti in bello occidẽtes, ex obediẽtia ad bellũ reputatũ iustũ/ ꝗ̈uis secundũ secretā veritatẽ sit iniustũ/accedentes: iuxta illud aug. cōtra manicheos. Vir iustus si forte etiā sub rege & homine sa crilego militet, recte pōt illo iubente bellare, si quod sibi iubet̃/ vel nō esse cōtra dei preceptũ certũ est vel vtrũ sit certũ nō est: ita vt fortasse reũ saciat regẽ iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo seruiendi. xxiij. q. i. quid culpatur.Vel ex ꝑte occidẽtis: quia. s. publicam authoritatem non habet supra illius occidendi vitam. Et hinc semper est mortale occidere ex intentione hominem abs publica authoritate. Nec vllā noui exceptionem. Hinc. n. homicidij rei sunt non solum ex vindicta/rixa &c. occidentes, sed etiam qui seipsos defendendo/ alios occidunt: hoc est ideo se defendunt vt occidant, vel non sunt defensione contenti nisi occidant: quum solũmodo in foro con scientie liceat eis occidere per accidens, hoc est ideo occidere quia se defendunt: quia non possunt aliter se defendere nisi occidant. Iuxta hoc caput (scilicet ex parte occidentis) pctm̃ accidentaliter interuenit/si mala sit occidentis intentio: vt ꝗ̈uis iusta sit occisio, occisor tñ ex odio/vindicte liuore mandat aut exequit̃. Hoc. n. accidẽtale omnino est: quia ex mala intentione ẽt opera misericordie polluuntur, & non solũ hec iustitie opera.Vel ex ꝑte modi occidẽdi: ꝗa. s. nō seruato iuris ordine. scriptũ est. n. iuste quod iustũ ẽ exequeris. deute. xvi. Et hinc homicidij sunt rei occidentes veneno vel alias secreto de mandato dñorũ nō citatos/ñ auditos/nō dānatos/ẽt si lese maiestatis dicerent̃ rei. Nec excusat authoritas principis/ẽt si cōstaret principi vt ꝑsone | priuate ꝙ meretur quis mille mortes: quoniam scientia & ptās currũt pari passu: hoc est ꝙ oportet ptātẽ publicā moueri a scien tia publica & ẜm illā regulari. Nec hoc est de iure positiuo/vt possit princeps legibus solutus nō seruare, sed est iuris naturalis. exigit nan natura actus publici (qualis est iusta occisio hoĩs ex publica potestate) vt sit ex publica voluntate & publica scientia: alioquin nec cause sunt sibijnuicẽ cōmensurate (dum ptās est publica & scĩa est priuata) nec adhibent̃ cāe cōmensurate effectui, dum actio ptātis publice ponitur exire a scientia priuata. Sunt igitur homicide & princeps & consulentes & exequẽtes occisiones hominũ indemnato℟ ex publica scientia.Nec excusat quā allegaret princeps rō scandali vitandi. aiunt enim persuadere necem conantes ꝙ illũ mortẽ mereri constat clarissime, sed vt honor illius & familie & dignitatis seruetur/ & vt scandalum vitet̃ / oportet ip̃m sine iudicio occidere cum dexteritate: sunt. n. diabolice artes ad excusandas excusationes in pctĩs. Nec ꝑꝑea damnamus iudices qui reꝑtos in fragranti crĩe notorio (vt latrones in vijs & hmōi) statim suspendi iubent. interuenit siquidẽ ibi notorium facti loco accusatoris & testiũ/ faciens publicā scĩam/ & excitans publicā volũtatem & ptātem ad publicũ iustitie actũ.Et hinc videre potes nō excusari officiales & subdños quibus a regibus iubet̃ vt aliquẽ inauditũ sine vllo crimine notorio capiāt ac decapitent/si iussa per ficiunt. Debent siquidẽ obedire quantũ ad capturā & custodiā (quia hoc ex rationabili pōt rex cā iubere) sed nō quo ad occidendũ, quia hoc nō potest rex abs scientia publica iubere: scien tia aũt publica non est nisi tripliciter, scilicet vel ex propria con fessione iudiciali/vel ex ꝓbatione iudiciali/vel ex notorio facto. Vnde vbi nullus interuenit actus iudicialis/ nullũ extat notorium crimen, non est exequendum principis mandatum ad necem proximi. Nec excusat obedientia tanꝗ̈ in dubijs/ quia nō est subditi discernere suꝑioris iudicium: qm̃ hoc hẽt locũ in his | in quibus princeps potest bene & male iubere: non autẽ in his in quibus certum est eos esse homicidas, quale est mandatum propositum.Hinc quo mortaliter peccant iudices qui non seruato iuris ordine damnant ad mortem aliquos etiā si morte sunt digni / si tamen aliquid de substantialibus omittitur, puta sufficientia testium: est. n. tunc iudex ipse homicidij reus: quoniam occidit hominem non vt ius seruans & dicens.Ex his demum clare habes/ꝙ occidere scipsum / semper est illicitum: quoniam occiditur homo contra naturalem charitatẽ suijpsius & contra iustitiam: quum nullus sit suijpsius iudex/nec ꝓprie vite dominus, & quilibet sit pars ciuitatis, & solus deus sit qui occidit & viuere facit.
Occisio Aũt hominis ꝑ accñs (hoc est p̃ter intentionẽ) illicita ex duplici capite inuenit̃. vel ex immoderata actione/vel ex negligentia.Et ex primo ꝗdẽ capite infiniti sunt modi iuxta plurima immoderata opera ex quibus pōt occisio hominis preter intentionem operantis euenire. Nam & immoderata sui aut proximorum aut rerum defensio/ illicitam reddit inuasoris occisionem: que si moderata esset, non ei ad pec catum imputaretur mors inuasoris. nam nō solum seipsum sed proximum (vt ambro. in primo de officijs testat̃: & hr̃. xxiij. q. iij. in ca. fortitudo. & ca. non inferẽda) tuendo licet occidere iniuriam irrogantem. & pari ratione tuendo libertatem membrorum suorum, ne scilicet turpiter patiatur. & similiter integritatem ne mutiletur aut vulneretur. & similiter necessaria ad vitā & virtutẽ, ne perdatres suas aut suorũ. Que si vis / vide diffuse ĩ cōmẽtarijs nr̃is suꝑ secũda scđe. q. lxiiij. ar. vij ad scđm. Et notabis verba ambrosii/q̃ vłr de iniuria loquũt̃.Immode rata quo venatio seusagitte emissio/eꝗtatioseu relaxatio equo℟ calcitrātiũ aut aĩaliũ malignātiũ & quorũcũ ledere valentiũ/ culpabilẽ reddit mortẽ inde sequentẽ. Immoderata demũ medicina tanto magis homicidā medicũ reddit/quāto minus est p̃ter | intentionem: quia non debet tentare medicinarum vim cum pe riculo vite aliene. nec vbi certa notitia morbi deest/ potest exhibere periculosam de vita medicinā: de cuius medicine viribus non potest se excusare qui professionem facit medicine.Comprehenditur sub hoc quo genere oppressio tenellorum paruulo rum in lecto ex hoc ꝙ tenentur simul ad dormiendum: quum hinc facile possit talis oppressio sequi. Hoc autem intellige communiter: posset. n. in particulari casu hoc licere, in quo scilicet secundum sensatorum iudiciũ non exponitur infans oppressionis periculo. Propter frigus autem non video licere: quia non sunt facienda mala vt euitetur aliud malum. sed potest aliter prouideri: puta ponendo tabulam aliquā intermediam ne possit infans opprimi & huiusmodi: & tanto plus quanto etas illa pa tiens est frigoris.
Ex secũdo vero capite (scilicet ex negligentia) infiniti sunt modi/iuxta infinitos casus in quibus huiusmodi negligentia interuenire potest. Colligendo tamen ad genera / distinguitur negligentia eorum qui possunt & debent ex officio prouidere/a negligentia eorum qui possunt & debent ex articulo occurrẽtis necessitatis prouidere. nullus. n. negligit/qui licet possit non tamẽ debet. Exigit. n. negligentia tria: scilicet posse debere/ & non facere. Imputatur igitur homicidij peccatum dominis & officialibus si ex eorũ negligentia occiditur homo. Et hoc siue in casu inuasionis particularis occurrat. siue in casu quo publicis vijs non prouidetur. siue in casu quo ciuitas sine iustitia aut quasi sine iustitia regitur: & quasi cuilibet licet impune occidere/mutilare/ob fauores aut pecuniam aut ignauiam &c. omnium n. malorum huiusmodi rei sunt: quia tenentur custodire iustum publicum.Sub hoc quo genere comprehẽditur negligentia medicorum/qui curam egri alicuius susceperunt, quum ob eorum negligentiam in studendo/visitando &c. perit: quoniam ex suscepta cura tenentur.
Imputatur deni homicidij crimen his/qui possunt & ex ar ticulo necessitatis occurrente tenentur occurrere, si non occurrunt. Primo si non pascit quis fame morientem: iuxta illud ambro. si non pauisti occidisti. Secundo si non occurrit ad tuen dum proximum inuasum/si potest cum moderamine inculpate tutele: iuxta illud ambro. qui non repellit a proximo iniuriam si potest, tā est in vitio ꝗ̈ ille qui facit. Vter. n. casus est extreme necessitatis. Tertio si non reuelando aut retrahendo aut &c. prouident/ne aliquis ex sibi noto tractatu aut proposito &c. interficiatur: quia tenentur adiuuare & eruere quantum in se est a morte proximos. Ad hec. n. tria videntur omnes negligentie casuum necessitantium ad occurrendum nequis pereat reduci. in primo. n. mors naturalis/in secundo mors violẽta manifeste/ in tertio mors violenta occulte imminens cogit proximum vt occurrat si potest.
HOrarum

HOrarum

Canonicarum omissio exigit ad sui discretionem peccati/vt tractentur quin: scilicet qui / quid / qualiter/ quando/vbi.
Et quantum ad primum (qui scilicet teneant̃ ad horas canonicas) ꝗ̈uis ex precepto in iure contento soli pbr̃i expressi inueniantur, communiter tamen tenetur/ꝙ quicun in sacro ordine constitutus abs rationabili causa (que semꝑ sub intelligitur) omittit/peccat mortaliter. Et similiter beneficiati/ siue sint in sacris siue non obligati dicuntur. In his tamen exce ptio rationabili videtur/vt scilicet excipiantur nihil percipientes de fructibus beneficij, ita tamen ꝙ ex parte sua non desit perci pere fructus: quia cessat ratio obligationis: tenetur enim benefi/ ciatus ad officium diuinum quia stipendium habet ecclesiasticum. Et secundum hoc beneficiatus non appellatur quis quātũ ad vinculum diuini officij si non potest habere possessionem ac fructus beneficij. nisi fructus ei postmodum dandi sint: quia | tunc constat beneficium ei fructificare, ꝗ̈uis actualis perceptio fructuum pro tunc sit impedita.Dicuntur & tertio obligati religiosi professi. Et certe nisi consuetudo illos obliget (de qua nihil scio) non tenentur ex professione: vt patet ex hoc ꝙ mona chorum ordo contra regulares clericos distinguitur/ ex eo ꝙ isti diuinis ministerijs horarum canonicarum & missarum manci pati sunt, illi ad contemplationem abstrahendo ad hmōi diuinis ministerijs. Hinc. n. patet esse professos monachos in dei ecclesia abs horis canonicis. Vide si vis sanctum tho. in vlti. q. secũde secũde ar. vij. ad scđm. & hiero. xvi. q. i. ca. alia. & ca. sic viue. & ca. si clericatus. Vnde nec conuersi qui ad seruitia clericorũ in religionibus recipiuntur/nec professi in habitu clericali donec in sacris sint constituti, tenentur ex iure aut ratione ad horas ca nonicas. Victus nā religiosis debet̃ ex eo ꝙ totaliter deo dicati in illa religionis obediẽtia sunt: non minus ꝗ̈ debetur a tꝑalibus dñis & hospitalibus victus illis ꝗ eis ꝑ totā vitā in ministerium ascripti sunt. Et de ꝓfessis clericis vt dixi/sta cōsuetudini: de con uersis nō dubites. Tertianos vero & similes lōge ab hoc vinculo esse scito: ꝗa modus tm̃ quidā viuẽdi est eo℟ vocata religiositas.Nec propterea de conuersis & tertianis fluctues/quia in eorũ regula seu statutis decernuntur illis quedam orationes pro horis canonicis: quoniam hinc fit quidem vt teneātur ad illas or̃ones sicut ad alia mandata regule, nō autem vt teneantur ex ecclesie precepto ad horas canonicas. Hec de primo.
Quo ad Secundum (scilicet quid dicere tenentur) ex iure quidem solum inueniuntur septem hore canonice p̃cepte: ex cōsuetudine aũt ꝗlibet debet iuxta sue eccłie seu religionis cōsuetudinẽ id dicere pro horis quod ibi cōsueuit pro horis dici. Et idẽ reputat̃ iudiciũ de adiũctis/ siue suffragijs siue psalmis siue horis btẽ virginis &c.Discernẽdo tñ consue tudinẽ hñtem vim p̃cepti a cōsuetudine simplici (ita ꝙ cōsueta ẜm vim p̃cepti soluant̃ vt p̃cepta/& cōsueta vt cōsueta) nō est | ꝑꝑea reus mortalis peccati/cōmutans qualitatẽ hora℟: puta soluens de sanctis quas deberet soluere de feria: & similiter soluẽs ĩuxta ritũ romane ecclesie qui deberet soluere iuxta monachalẽ ritũ. & similiter cōmutans ordinẽ hora℟: puta dicẽs sextā prius & postea tertiam. Et horum & similiũ rō est: quia substantia precepti consistit in hoc ꝙ canonice hore dicantur, & non in qualitate aut ordine. Grauiter tamen peccant qui abs rōnabili causa huiusmodi mutationes ad libitũ faciunt. Hec de secũdo.
Quo ad Tertiũ (scilicet qualiter hore dicẽdesunt) ꝗ̈uis diuersi diuersa sentire videant̃, planus tñ sensus textus in ca. dolentes. de cele. mis. manifestat sub precepto ca dere modum dicendi: qm̃ & verba hoc significāt clare / dũ dr̃. districte precipientes in virtute obedientie/vt diuinum officium nocturnum pariter & diurnum, quantum eis deus dederit/ studiose celebrent pariter & deuote. Et ratio textus confirmat: quia iam tunc erat officium diuinũ p̃ceptũ, & in mō exoluendi illud errabatur. & cōstitutio illa ad corrigendũ defectum qui in modo exoluendi cōmittebatur facta est: vt ipsa de seip̃a testat̃. Non ergo ad iterandũ preceptũ de dicendo officio diuino, sed ad precipiendum modum dicẽdi/nouum preceptũ factũ est: vt scilicet studiose & deuote quantũ deus dederit exoluatur.Nec propterea quia ecclesia nō iudicat de actibus interioribus/studio sitas & deuotio referuntur ad exteriora tm̃: qm̃ verũ quidẽ est/ ad ecclesie iudiciũ non spectare actus interiores ẜm se, hoc est nudos: sed nō est ve℟/eccłie iudiciũ subterfugere actus internos vt sunt rōnes actuũ exterio℟. excōicat nan eccłia eos qui odio vel amore inꝗrunt aut omittũt inꝗrere hr̃ticos: vt patet ca. multo℟. de here. in cle. Sic aũt est in ꝓposito/ꝙ licet internā studiositatẽ & deuotionẽ nudā eccłia nō p̃cipiat, precipit tñ vtrā internā vt rōnem exterioris cultus. Nec ꝑꝑea laqueus iniectus est animabus: quoniam facillimũ est huic precepto obedire. nam nihil aliud exigit/nisi ꝙ ꝗs aĩo vacandi deo horas inchoet/et in | contrarium animus iste nō mutetur dum exoluit diuinum offi cium. Mutari autem in contrarium est impossibile ex inaduertentia: quoniam non voluntarie ab officio vagatur qui inaduertenter vagat̃. Et ideo siquis aduertit se cogitare hec vel illa que debent esse extranea tunc a meditatione sua/ sed non aduertit ꝙ ab officio diuino distrahitur, ꝗ̈uis voluntarie illa meditetur/non tamen voluntarie animus ab officio diuino distrahitur. ac per hoc animus vacandi deo a principio officij habitus non est mutatus in contrarium: quia nunꝗ̈ iste habuit animum recedendi a vacando deo in illo officio. oportet enim recessum humanum a termino a quo/fieri per se, hoc est ex intentione. Tanto autẽ facilius hoc monstratur/quanto non vna sed quattuor vijs pōt quis officio diuino attendere. Vel quantum ad verba: ne scilicet dicat vnum verbum pro alio, ne confundat aut collidat verba, vt distincte ac reuerenter dicat. Vel quantum ad sensum verbo rum, vt percipiat mente/& applicet affectum ad id quod verbis significat. Vel quantum ad gratiam petitam: puta castitatẽ/ humilitatem/fidem/spem/diuinam amicitiam/celestem patriā/ & alia huiusmodi: que sola (vt patet intuenti) petuntur com muniter in diuino officio. Vel quantum ad ipsum deum / seu iesum christum crucifixum &c.Et he omnes secunda excepta/communes sunt doctis & indoctis/maribus & mulieribus. Nisi ꝙ in prima ignorantes possunt materialiter errare: sed non refert ad propositum: sat. n. est ꝙ quis attendit ne erret. Et quia vna istarum attentionũ sufficit, ideo inexcusabilis est quisquis officium diuinum dicit non cum animo quantum ex se est vacandi deo. Qui enim cum hoc animo inchoat/ & non mutatur in contrarium (hoc est in voluntatem non attendendi diuino officio) celebrat diuinum officium ex parte sua studiose & de uote: expectans quantum deus det in prosequendo tam attentionis/que spectat ad studiositatem applicatiuam intellectus & sen sus ad attendendum, ꝗ̈ cuius sancte affectionis/que spectat ad | deuotionem oblatiuam prompte voluntatis ad ea que dei sunt. Sicut igitur contra ecclesie preceptum agit/ex occultissimo interiori odio omittens inquirere &c. ita contra ecclesie preceptum agit/ex occulto interiori proposito instudioso & indeuoto dicens officium diuinum.
Qui vero saluo animo vacandi deo inuoluntarie vagatur, non peccat. Qui vero negligenter se habet circa exequutionem attentionis & deuotionis/venialiter peccat. nunꝗ̈. n. interuenit transgressio precepti/ꝗ̈diu immutatum manet primum proposi tum vacandi deo. Hec de tertio.
Quo ad Quartum de tempore/ distinguẽdum est: quia priuatim dicendo officium / tempus est totus dies inchoans a vespera precedentis diei vs ad mediam noctẽ sequentis diei. ita tamen vt solas matutinas liceat in vespere pre cedenti dicere. Graue tamen est peccatũ/ sine rationabili causa retardare multum horas: vt dicere primā hora nona vel vesperarum. Preuenire tamen vt quietius aut deuotius dicatur/consulitur a iure in ca. presbyter. vt scilicet mane dicantur hore vs ad vesperas inclusiue.
Tempus autem publice celebrationis horarum/est iuxta laudabilem cuiuslibet ecclesie ac patrie consuetudinem. Et licet san citum sit in iure / vt horis debitis in ecclesiis cathedralibus & collegialibus hore dicantur, nullum tamen ego cognosco pecca tum mortale in huiusmodi/etiam si quando negligentia magna interueniat/dummodo communiter seruetur consuetudo: quia in huiusmodi circunstantijs non puto incurri mortale peccatum sine contemptu: quoniam non spectant ad substantialia materie precepte. Hec de quarto.
Quo ad Quintum de loco/nullus est locus in quo nō liceat priuate diuinum exoluere officiũ. Publi ce aũt in ecclesia celebrādũ esse iura iubẽt a deputatis ad illud. | ita ꝙ deponendi a cleri consortio sunt qui castigati nolunt interesse: vt in decretis di. xcij. cap. vlti. decernitur.Vbi tamen contemptus deest/& propter meam absentiam non notabiliter leditur diuini cultus officij/& prelati dissimulāt parum de his que dei sunt curantes, non incurro mortale peccatum ex hoc ꝙ desum horis canonicis in ecclesia mea: quia contra preceptum iuris positiui proprie non venio / nec notabile damnum in fero diuino cultui. Grauiter tamẽ pecco si sine rationabili causa me debitis horis subtraho: quia grauis est ratio diuini debiti.
De totalitate autem diuini officij nocturni pariter & diurni in ecclesiis cathedralibus & collegialibus tam secularibus ꝗ̈ regularibus/debita scđm iura & minime soluta in tot huiusmodi ecclesiis, dicendum est ꝙ vbi tenuitas census in causa est & fuit semper quātum est in memoria hominum/excusantur col legiales seruantes consuetudinem: puta dicendo missam maiorẽ & vesperas in ecclesia/vel aliquam horam prout ibi moris est antiqui. quoniam derogatum ibi videtur iuri cōmuni ex rationabili prelatorum tolerantia. Vbi autem sufficientes habent pro uentus/& extant templa ac deputati ad huiusmodi cultũ percipientes suas portiones / & parum aut nihil exoluunt diuini cul tus in ipsis ecclesiis ex introducto abusu, ipsi viderint si vinculo iuris derogatum est.
De illo aũt qui in choro versus sui chorisubmisse sibi tātum dicit/alterius autem chori versus audiendo tantum exoluit, ratio dictat ꝙ nō satisfacit: quia cōmunis exolutio/ cōmunicantiũ est: iste autem per se loquendo non cōmunicat alteri choro. Et ita alibi scripsimus.Si tamẽ intelligerem ꝙ viri timorati consueuerunt sic facere, dicerem ꝙ consuetudo bonorum optima est legum interpres: & charitas que omnia cōmunia reddit/effi cit vt versus auditus sit cōmunis omnibus audientibus, tanto magis quanto maiores in choro non debent cantare/ sed meditari que ab in ferioribus cantantur. Hec de quinto.
HYpocrisis

HYpocrisis

(qua homo simulat personam iusti vel iustioris) peccatum est: quia men dacij vim habet.
Incurritur autem dupliciter. Vel formaliter, hoc est ex intentione. vel materialiter. Sed hypocrisis formaliter non est vna, sed diuersificatur iuxta diuersa intentionis obiecta. Inueniuntur enim in hypocrisis peccato duo mala: scilicet defectus bonitatis/& simulatio illius. Et propterea hypocrisis altera est que intendit vtrun malum: vt quum hō intendit esse malus/ & simulare se bonũ. Et hec est perfecta hypocrisis excludẽs a regno celorũ.Altera intendens vnum malum tantum: scilicet simulare se bonũ vel meliorẽ ꝗ̈ sit: vt quum homo scit quidem se non esse bonũ aut esse malum, non tamen hoc intendit aut contemnit / sed solum modo intendit simulare se bonum seu meliorem ꝗ̈ sit. Et hec hypocrisis si nuda sit/licet non sit peccatum mortale, est tamen peccatum: quia mendacij vim habet. Si vero hec hypocrisis sit vestita aliquo alio malo fine/ex illo iudicanda est. Si enim finis ille sit contra charitatem/est peccatum mortale. Si autem finis ille sit vanagloria/non tamen ita ꝙ in ea ponatur vltimus finis, peccatum est veniale quidem/sed duplicatum. Si autem finis ille sit bonus (puta ad edificationem aliorum) nihilominus peccatum est: quia non sunt facienda mala vt eueniant bona.Hypocrisis vero materialiter est / quum homo facit opera naturaliter significantia interiorem bonitatem aut meliorem bonitatem, & tamen intus non est / nec homo intendit per illa opera simulare illam interiorem dispositionem bonam: vt quũ quis quasi elemosynaliter aut quasi liberaliter dat alicui rẽ quā ex debito ei dare tenetur, non ꝙ intendat simulare se liberalem aut elemosynarium/sed vel occultare se debitorem vel aliquid | aliud. Et sic de similibus.Vnde scito / ꝙ ille qui opera ad dei seruitium naturaliter ordinata (vt sunt ieiunium / oratio/elemosyna) facit ex intentione non seruiendi deo sed ob gloriam humanam &c. hypocrisis pctm̃ incurrit formaliter, implicite tñ: ꝗa facit opus significās intentionẽ seruiendi deo que in ipso non est/& intendit reputari elemosynarius vel deuotus &c. Vnde cōuincit̃ ꝙ intendit simulare intentionẽ rectā que nō est in eo, quātũcũ explicite non intenderet simulare/sed gloriā ex opere illo acꝗrere hũanā: redit. n. hypocrisis actus in naturā sue forme ex tot cōcurrẽtibus. Vñ math. vi. hypocritas hos appellat. quum facis elemosynā noli tuba canere ante te/sicut faciũt hypocrite.
Loading...