Lemma
MAgistrorum

MAgistrorum

Pctā circa tria sunt: doctrinā/mores/ & lucrum.
Quantum ad doctrinam peccatur primo docendo noxia anime, siue cōtra fidẽ catholi cam/siue contra bonos mores. Et hoc siue di recte siue indirecte: hoc est ex mō dicendi magnificando cōtra ria/& quasi despiciendo ea que sunt fidei seu bonorum morũ: vt contingit doctoribus multis philosophie/ & poetis arrogantibus sibi philosophie authoritatẽ libertate ingenij & contemptu fidei & bonorum mo℟: quasi non sint veri philosophi nec veri poete qui boni christiani sunt.Secũdo docendo falsa vt vera. Et hoc si ex industria fit / incurritur mendacium perniciosum mentiendo in his que ad perfectionem spectāt intellectus: qualia sunt scibilia omnia: nocumẽtum. n. inferre in bonis intellectus/ non est minus ꝗ̈ nocere in bonis corporalibus. Secus autem est mentiri de aliquo singulari: quoniā singularia non sunt scibilia/ & illorum notitia non per se spectat ad perfectionem intellectus. Si autem non ex proposito falsum dicitur in scibilibus/ non est peccatum mortale: quum non sit mendacium nisi materialiter. nisi forte nocumentum notabile inde proueniens ex incuria aut temeritate doctoris asserentis temere falsum/reducat actum in naturam mendacij/tanꝗ̈ non curauerit mentiri in no cumẽtum aliorum.Tertio negligendo studere vt docere bene possit &c.Quarto nolendo docere aliquid egregium ex inuidia.Quinto deuiando scolasticos auditores ab alijs doctoribus in damnum ipsorum auditorum & iniuriam doctoris. Et hoc esset mortale si sic fieret.
Quantum autem ad mores non solum peccat minus corrigendo vel excedendo in correctione, sed quod magis vrget fouendo aut inuitando ad turpia seu ludos &c. sunt. n. cause multorum per hoc malorum inde subsequentium in adolescentulis. | Quo ad lucrum vero peccatur/si exigit plusꝗ̈ sibi debeatur/ aut a quibus non sibi debetur.

MAledictio Qua quis imprecatur alicui malum

/pecccatum est mortale ex suo genere: quia contra charitatem est cupere alicui malum.
Aduertenda Tamen sunt hic quattuor. Primum est / ꝙ est sermo de malo sub rōne mali/& non sub ratione boni honesti vel vtilis: hoc est/ad ma ledictionẽ requirit̃ ꝙ desideret̃ hōi malũ: puta mors / infamia/ damnũ rerum/infirmitas/& siquod aliud malũ occurrit. Ita ꝙ nō desiderent̃ ista illi vt iustitia dei aut reipublice habeat suum locũ: sicut letabit̃ iustus quũ viderit vindictā. Et similiter ꝙ nō desiderentur ista illi vt medicina corrigens illũ & reducens ad sanitatẽ anime, aut saltem reuocans ab oppressione bonorũ. Sed desiderantur ista proximo non curando plus: hoc. n. est desiderare malum formaliter.
Secundũ/ꝙ sermo est de creatura rōnali, cui soli pōt aliquid mali obuenire. Vbi caute aduerte/ ꝙ si maledicuntur creature irrationales abs alia adiunctione, peccatum est ociosi verbi. Si vero maledicerentur vt sunt creature dei. non esset simplex maledictio / sed blasphemia: sicut etiam blasphemia est maledicere sanctos aut deum. Si autem maledicerentur in ordine ad homines: vel vt sunt res alicuius (vt siquis imprecetur sterilitatem agro alicuius/aut mortem pecudibus alicuius/ &c.) perinde esset vt imprecari damnũ homini qui est dñs. Vel vt sunt cōtentiue/& breuiter relatiue ad bona hũana: vt siquis hac ratione maledicat diem natiuitatis sue vel alterius, idem est acsi maledixisset hominem illum nascentem. Si vero relatiue ad mala humana / nullũ peccatũ est: sicut nec maledicere | humanis malis. sic enim iob maledixit diem natiuitatis sue/pro quanto continet tot mala culpe & pene huius vite. Et dauid montes gelboe/pro quanto ibi occisus est populus domini. Et sic de similibus. Demonem demum maledicere absolute non est peccatum: quia ratione status sui mali intelligitur a christianis maledici.
Tertium est/ꝙ maledictio dupliciter incurritur: scilicet vel per se, hoc est ex intentione maledicendi vt malum eueniat. Et sic est peccatum mortale si homo maledicitur directe vel in directe: vt declaratum est. Nisi propter imperfectionem actus. vel ex parte mali/quia minimum pro nihilo reputatur: vel ex parte affectus / quia non ex consensu rationis cupiebat. Et materialiter incurritur maledictio, quum quis maledicit verbo/ sed non animo maledicendi, sed ex surreptione vel lapsu lingue aut malo vsu huiusmodi profert. Et est veniale peccatum.
Quartum est/vt non fallaris confessor quo ad duo. Primo ad discernendum si persona irata maledixit ex animo vel non: nam non oportet inspicere ad tempus quietis/ sed ad tempus ire & furoris. Ex hoc enim ꝙ post iram persona quieta nollet malum illi cui imprecata est/non habetur signum sufficiens ꝙ nō maledixit ex animo, sed solummodo ꝙ non perseuerat in malo animo. Sed oportet scire si tunc quando imprecabatur / passio ire & furoris intantum preualuit ꝙ flexit voluntatem ad consensum, ita ꝙ tunc voluisset vt eueniret quod imprecabatur. Nam si sic est/non excusatur a mortali: sicut nec qui ex nimio libidinis ardore consentit vt vellet fornicari, ꝗ̈uis transacta ten/ tatione nollet & gaudeat ꝙ non fecerit / & multum doleret si fecisset. simile est. n. hic & ibi.
Secundo ad discernendum animum eius qui maledixit irrationali creature respectiue ad bona humana: puta maledictus sit dies in qua natus es / aut in qua natus sum/& similia. qm̃ ipsimet qui dicunt non intelligunt verborum propriũ sensum/ | ꝙ scilicet redundet in maledicendum illum hominem nascentem. Et propterea oportet examinare animum dicentis / si tunc per illam maledictionem optabat aliquid mali notabilis illi ho/ mini, siue sit ipsemet siue alter. nam si optando illi malum nota bile dicit maledictus dies in qua natus es/ quasi optans illũ non fuisse natum aut fuisse male natum, peccatum est mortale sine dubio. Si vero ex ira maledicit diei illi/ & intendit ꝙ dies sit maledictus / sed non intendit per hoc velle vt ille habuerit vel habeat malum ex natiuitate sua, peccatum veniale est: quia intentio maledici non protenditur ad cupiendum malum proximi.
MAleficium

MAleficium

Peccatum est generale quo quis nocet proximo. Vsurpatur tamen appropriate pro peccato quo quis nocet proximo per aliquam demonis inuocationem. Vnde malefici dicuntur qui impediunt cō summationem matrimonij / pueros ledunt aut etiam occidunt/ & queuis alia mala incantationibus suis inferunt.Constat autem crimen hoc esse mortale ex duplici capite: & quia inuocatio est demonum / & quia nociuum est humano generi. Confunditur tamen plerun nomen maleficij ad inuocationes demonum etiam vtiles hominibus / quum disputatur an liceat maleficium soluere maleficio altero.

Vbi Scito/ꝙ soluere maleficium

alio maleficio/ peccatum quo est mortale: quoniam maleficium est secundũ se prauum/ & nulla potest intentione bene fieri. Et similiter in ducere maleficum paratum ad maleficia perpetranda/adsoluen dum maleficium alio maleficio, est peccatũ mortale: quia nulla ratione licitum est inducere hominem quantũcun paratum/ ad offendendum deum.Nec habet locum in proposito distin ctio inter inducere ad peccandum & vti iniquitate alterius parati ad peccandum / vt distinguitur in vsura & in iuramento | infidelium: quoniam illa distinctio non habet locum nisi in illis in quibus actio petita pōt ab illo parato fieri sine peccato si vult/ & ex iniquitate sua prouenit ꝙ apponit ipse peccatum. tunc. n. petens petit opus bonum, sed quia ille a quo petitur nō vult nisi cum peccato efficere/ideo petens vtitur iniquitate parati & non communicat peccato illius. Verbigratia. petens mutuum ab vsu rario/petit opus bonum scilicet mutuum, quod vsurarius si vel let posset sine peccato concedere. & similiter petens iuramentũ ab infideli/petit opus religionis sanctum scilicetiurare, quod idolatra potest si vult sine peccato concedere / recognoscendo verum deum & per illum iurando. In proposito autem petitur a malefico vt soluat maleficium, quod ille non potest etiam si vult prestare sine peccato. Et propterea conuincitur quis ꝙ petit peccatum/ & inducit paratum ad peccandum: digni autẽ sunt morte (inquit apostolus) non solum qui faciunt/ sed etiā qui consentiunt facientibus.
Si autem maleficus sciret maleficium factum consistere in laqueo ibi alligato / nullum peccatum esset rogare vt solueret illam alligaturam: quia hic nulla interuenit demoniaca opera/ sed humana tantum actio, quam quilibet alius posset efficere si sciret vbi essetilla alligatio.
MAlicia

MAlicia

Peccatum est generale / quo hō ex sola intentione mali eligit malum. Hinc. n. distinguendo peccantes ex malicia vel infirmitate vel ex malo vsu, excusamus illos qui ex passione aut vsu aut imprudentia peccant/aggrauantes eos qui nō nisi quia intendũt malũ eligunt peccare: sunt. n. pessimi in quocũ gñe peccent: difficile enim vident̃ corrigi posse. Cōtingit tñ ꝑꝑ imperfectionẽ actus esse veniale pctm̃ ex malicia: vt siquis vana mendacia eligit dicere ex intentione huius mali quod est vane mentiri / & non propter aliud. Est siquidem imperfectio actus ex parte mali / ꝗa non est malum perniciosum.
MAtrimonium

MAtrimonium

quātum ad peccata que in illius contractu interueniunt/tractan dum est primo: deinde de peccatis que in illius vsu occurrunt.
Section
In contrahendo igitur matrimoniũ per verba de presenti potest ex septem capitibus peccatũ incurri. Primo agendo contra impedimenta dirimentia. Secundo contra impedimenta non derimentia. Tertio contra modum. Quarto cōtra intentionem sacramenti. Quinto ex intentione finis mali. Sexto ex prepo stera intentione finis. Septi mo ex indignitate persone.
Section
Quantum Ad primum/impedimenta dirimentia cō tinentur in his versibus. Error / conditio/ votum/cognatio/crimen: cultus disparitas/ vis/ordo / ligamen/ honestas: si sis affinis/si forte coire nequibis: hec socianda vetant connubia/ facta retractant.
Quorum summaria explanatio est. Primum impedimentũ est error circa substantiā persone: puta intendit ꝗs contrahere cũ primogenita/& supponitur alia, erratur ibi in persona. Sed si erretur in qualitate (puta ꝗa nō est bona aut diues aut sana &c. vt ei dicebatur) non suffragatur.
Secundum est conditio/scilicet seruilis. nam si ignoranti seruitutem/libero datur serua/quam si sciret seruam non acciperet, non tenet matrimonium.
Tertium est votum/scilicet solenne religionis approbate, siue fuerit professio expresse siue tacite facta: nam illius matrimonium nullum est.
In quarto impedimento clauduntur tria impedimenta iuxta tres cognationes: scilicet naturalem/spiritualem & legalem. Cognatio naturalis tollit matrimonium vs ad quartum gradum | inclusiue: ita ꝙ inter consanguineos ac cōsanguineas in primo/ secũdo/ tertio & quarto gradu nō potest esse matrimoniũ.Cognatio spiritualis/que contrahitur in baptismo vel confirmationis sacramento, tollit matrimonium scđm tres tantum lineas. Prima est inter spiritualem parentem & filium seu filiam: hoc est inter tenentem ad baptismum vel chrisma/ & baptizatum seu confirmatum. Secunda est inter compatrem & cōmatrẽ. Tertia est inter fratres spirituales: hoc est personam bap tizatā seu confirmatam/ & filios seu filias naturales patris spiritualis. Et aduerte hic duo. Primum / ꝙ idem est iudicium de tenente ad baptismum & baptizante. Secundum ꝙ idem est iudicium de tenente ad baptismum & illius vxore/ si iam consummatũ matrimoniũ erat.Cognatio legalis (que cōtrahit̃ ex adoptione alicuius in filium seu filiam) tollit matrimonium scđm tres lineas. Prima est inter adoptantem & adoptatum / ac illius filium/& iterum filium filij & deinceps. Secunda est inter filios naturales ac legitimos adoptātis & adoptatum. Tertia est inter vxorem adoptantis & adoptatum/& inter vxorem adoptati & adoptantem. Inter quas ponitur differentia/ꝙ tam prima ꝗ̈ ter tia est perpetua: secunda autem temporalis/ scilicet ꝗ̈diu manet in potestate patris adoptantis. & ideo mortuo patre/aut emanci pato filio naturali vel adoptiuo, potest ĩter eos esse matrimoniũ.Quintum impedimentum est crimen. quod duplex est: adul terium & homicidium. Sed quattuor conficiuntur hinc casus ĩmpedientes. Primus est ex puro homicidio, quando alter coniugum procurat alterum occidi per aliquam tertiam personam. nam inter coniugem remanentem & personam illam tertiam consortem in homicidij talis crimine/ non potest esse matrimonium in perpetuum: vt patet extra de conuersione infidelium. ca. laudabilem.Secundus est ex homicidio mixto adulterio, quando alter coniugum adulteratur / & per se vel alium occidit alterum coniugem. nam inter remanentem coniugem & | personam illam cum qua adulterium commissum fuerat / non potest esse coniugium: vt patet extra de eo qui duxit in matri. quam pol. per adul. ca. super hoc. &. xxxi. q. i. siquis viuente. Et scito ꝙ multi & forte omnes exponunt hos duos casus limi/ tando cum vna conditione: scilicet si dictum homicidium fiat ea intentione vt sit seu fiat matrimonium inter predictos. ita ꝙ si non propter hanc intentionem coniux occidens per se vel aliũ occidat suum coniugem/non incurrit impedimẽtum dirimens matrimonium. Sed quum hoc spectet ad ius positiuũ / & iura non inueniantur apponere dictam conditionem (vt patet dicta capitula intuenti) nec aliquis alius canon allegetur hanc limitationem apponens, nescio qua securitate limitatio hec asseri possit.Tertius casus est ex adulterio nō puro / sed mixto promissioni fide vallate ꝙ quum alter coniux morietur accipiet illũ vel illam in coniugem: siue precedat siue sequatur adulterium huiusmodi promissio. Nam inter istos adulteros cum tali promissione in eternum non potestesse coniugium: vt patet extra de eo qui duxit in matri. quā pol. per adul. ca. siquis vxore. et. xxxi. q. i. ca. relatum.Quartus casus est ex adulterio quo mixto contractui secundi matrimonij de presenti, ita ꝙ isti non solum adulterium commiserunt / sed de facto coniuges se fecerunt stante altero eorum ligato in priore matrimonio: nec refert an adulterium precedat aut sequatur huiusmodi contractum secundi matrimonij. nam inter istos sic adulteros non potest vnꝗ̈ esse coniugium: vt patet extra de eo qui duxit in matri. quam pol. per adul. ca. significauit. & ca. ex literarum. & ca. siquis. Et hunc casum intellige cum grano salis: hoc est si persona soluta / puta bertha / sciebat esse coniugatam personam illam cum qua contraxit matrimonium & cōmisit adulterium/puta ioannem. Sciebat inquā aut tunc qñ contraxit: aut si tunc nesciebat & postea sciuit / & nihilominus postꝗ̈ sciuit commisit adulterium illud / scilicet cum illa persona | coniugata cum qua ignoranter contraxerat scilicet cum ioanne. Si vero personam illam scilicet ioannem esse coniugatam nesci uit ꝗ̈diu vixit alter coniux scilicet ioannis / sed post illius mortẽ tantum sciuit, potest si vult matrimonialiter coniungi cum eadem persona/scilicet ioanne (vt patet in ca. propositum. & ca. veniens. de eo qui duxit in matri. quam pol. per adul.) quoniā ipsa bertha nunꝗ̈ commisit adulterium cum ioanne formaliter. i. ex intentione, sed materialiter tantum: quia putabatse cum proprio marito dormire.Aduerte hic adiungi dictis quattuor casibus quintum: scilicet si mulier occiderit vxorem alterius vt ĩllum habeat in maritum, aut econtrario si vir occidit maritum alterius vt illam habeat in vxorem: ita ꝙ inter talem homicidā sic & illum seu illam relictam non potest esse coniugium. Et allegatur ca. siquis viuente. xxxi. q. i. Sed quoniam canon ille loquitur de homicidio coniugis non puro sed mixto adulterio (vt patet intuenti) & hec ex positiuo iure robur trahunt, ideo in solis illis casibus qui in iure positiuo sunt/ standum videtur.Sextum est disparitas cultus: ita ꝙ inter baptizatum & non baptizatum non potest esse matrimonium. Si aũt sint baptizati ꝗ̈uis heretici & apostate/tenet matrimonium.
Septimum est vis / hoc est violentia. Et sub hoc clauditur non solum violentia absolute/ sed violentia per metum cadentẽ in constantem virum. qui metus in proposito diffinitur quadruplex: scilicet stupri/ siue status / verberis / at necis. Ita ꝙ siue metu mortis/siue verberum/siue status. i. libertatis/siue stupri/ consentiens in matrimonium, non consentit sufficienter ad perpetuum matrimonij vinculum: vult enim ecclesia matrimonia que perpetua sunt/habere consensum non qualemcun sed libe rum. Potest autem impedimentum hoc tolli / si postea libere vult consentire in quod prius coactus aut non consensit aut non liber consensit / sed ex metu cadente in constantem virum: vt dictum est.
Octauum est ordo / scilicet sacer. Nam ordinatus in sacris non potest contrahere matrimonium: & si contrahit/non valet.
Nonum est ligamen / scilicet alterius coniugij. Alligata. n. persona alteri coniugi per verba de presenti / non potest contrahere cum persona alia: & si contrahat & consummet etiam matrimonium secundum / nihil valet, etiam si primum non sit consummatum/ sed oportet stare in primo.
Decimum est honestas: hoc est publice honestatis iustitia/ vetans illos inter quos sunt vel fuerunt sponsalia/ posse contrahere cum consanguineis alterius partis vs ad quartum gradum. Ita ꝙ ioannes mortua sua sponsa/non potest cum consan guineis sponse olim sue contrahere, & similiter ex partesponsi: statuit. n. ecclesia sponsum & sponsam quo ad hoc pares marito & vxori carnaliter commixtis.
Vndecimũ est affinitas: hoc est parẽtela contracta ex carnali commixtione naturali consummata viri & mulieris: siue sint maritus & vxor/siue quecun alie persone. & durat vs ad quartum gradum. Ita ꝙ personis carnaliter sic commixtis/puta petro & anthonia, non potest petrus aliquam anthonie consanguineam vs ad quartum gradum habere vxorem: quia sunt effecti sibi affines. & similiter anthonia non potest aliquem consanguineum petri vs ad quartum gradum habere in mari tum: quia sunt sibi effecti affines.
Duodecimum impedimentum est impotentia coeundi: siue hoc proueniat ex natura siue ex maleficio perpetuo. Et quia hoc impedimentum quum accidit subiacet speciali examini acciden tis facti quod a prelatis ecclesie fit, ideo sufficiat confessori hoc nosse.Hec sunt impedimenta que & impediunt matrimonium cantrahendum/& dirimunt illud si de facto contractum fuerit, etiam si fuerit cōsummatum & inde geniti filij & filie. Hoc est primum caput ex quo contingit peccare in contrahendo matrimonium.
Secundum Vero caput ex quo peccatur in contra hendo matrimonium, constat ex impedimentis non dirimentibus quidem matrimonium/ sed impedientibus & efficientibus vt de iure non possit contrahi matrimonium/ si tamen contrahatur valet.
Sunt autem impedimenta hec. xi. Primũ est interdictum ec clesie: si episcopus vel curatus inhibeat aliquibus ne contrahant propter aliquam rationabilem occasionem/ donec constet clare si est aliquod impedimentum inter eos. Scđm est votum simplex castitatis. Tertiũ est sponsalicium cum altera persona. Ille enim qui habet castitatis votum/& iste qui iam promisit alteri, non debet violare fidem suam: sed ille debet seruare fi dem deo / iste homini. Quartum est siquis iunctus est alteri cathecismo, quia tenuit ip̃m ad cathecismũ qui fit ante baptismum. Quintum est incestus cum affinibus, hoc est cum consanguineis coniugis. ita ꝙ talis punitur vt decedente coniuge nō possit cotrahere matrimonium cum quacun persona. Sextum est vxoricidium. Septimum est raptus aliene sponse. Octauum est proprij filij de fonte vel ad chrisma susceptio insidiosa ma trimonio, vt scilicet coniux priuetur debito matrimoniali. No num est presbytericidium. Decimum est solennis penitentia. Et vndecimum coniugium scienter cum moniali.
Hec enim impedimenta ex institutione ecclesie sunt: preter scđm & tertiũ/que ex nature iure sunt, quia ad fidelitatẽ spectant. Et primũ quantũ ad clandestinũ: quia cōtra morẽ hũane societatis est.Et scito pctm̃ esse mortale si cum tribus primis impedimẽtis cōtrahit̃ mr̃imoniũ: hoc est si contra interdictum ecclesie iudice prohibente/si contra votũ simplex/si cōtra sponsaliciũ alterius cōtrahitur mr̃imoniũ. ꝗa mr̃imonia clandestina totaliter dānata sunt/ & ecclesie debetur obedientia omnimoda in re tanta, & fidẽ tā deo ꝗ̈ homini violare in re tanta mortalis offensa est. Notanter aũtdixi contra votum simplex & contra | spōsaliciũ alterius: ꝗa siꝗs post votũ simplex contraheret animo tñ ingrediendi religionẽ anteꝗ̈ cōsummet mr̃imoniũ, nō contra heret cōtra votũ: quia non cōtraheret cũ animo violandi votũ, ac ꝑ hoc nō peccaret mortaliter cōtrahendo. Sed teneretur implere votũ: immo teneretur ad religionem profitendam/ ex quo posuit se in statu in quo non pōt aliter implere castitatis votum nisi per religionis professionem. Similiter non contraheret cōtra sponsalicium/si sponsalicia essent soluta.
Cũ reliꝗs aũt octo impedimẽtis cōtrahere/si contemptus desit noli iudicare mortale, si nō est consuetũ petere dispensationem. & reuera si non est in memoria hominũ ꝙ ep̃i dispensent circa hec/vident̃ tacite cōsensisse. Tutior tñ pars est eligenda, vt hñs aliquod ho℟ impedimẽto℟ nō dirimẽtium petat dispensationem saltẽ secrete ꝑ tertiā ꝑsonā ab ep̃o/vt licite cōtrahat. Potest. n. in omnibus episcopus dispensare, nisi circa votum & sponsaliciũ: quia aliunde ꝗ̈ ex positiuo iure hec robur habent peccati. Hec de secundo capite.
Tertium caput vñ peccat̃ in cōtractu mr̃imonij / est modus clandestinus. Et hic modus dupłr intelligit̃.Primo si contrahitur omissis bannis vtsciant̃ impedimẽta siqua sint &c. Et hoc hẽt locũ vbi hec cōsueuerũt seruari. vbi āt non cōsueuerũt hec fieri/nō incurrit̃ pctm̃ omittendo hec que ex posinuo sunt iure.Alio mō intelligr̃ si cōtrahit̃ non in facie ecclesie: hoc est occulte sine sufficientibus testibus ꝗ ecclesiā representant. Et quia hoc est de iure nature / tum ratione publici actus qui exigitur ad hoc vt in sociali vita persone se habeant vt coniuges / tum ratione scandali/tum ratione periculi quotidiani quo transitur ad secunda coniugia omisso coniuge clandestino, ideo hoc non potest fieri abs peccato mortali/nisi per accidens: vt si post con tractum de facto tantum matrimoniũ in facie ecclesie & consummatũ/ad cor rediens alter cōiugum qui impedimẽti secreti dirimentis est conscius obtenta dispensatione cōtrahere iterum | velit, tunc abs testimonio sufficit contrahere ad euitandum scandalum. immo debet etiam coniugi occultare / & petere vt pro sua consolatione velit iterum acceptare se in coniugem/& sic contrahere. nam cessant in huiusmodi casu omnia inconuenientia. Possunt etiam per accidens contingere multi casus excusantes a mortali cōtractum clandestinũ ad horam/ quasi statim publicandum. De quibus vide si vis in commentarijs nostris super tertia parte diui tho. circa finem.
Quartum caput peccati in contrahendo matrimonium est intentio contra sacramentum. Et hoc peccatum commune est sacrilegium contra quodlibet ecclesie sacramentum / quando persona exteriori actu simulat sacramentum, quia secundum intentionem interiorem non intendit sacramentum suscipere seu efficere: vt siquis dicat accipio te in coniugem/ & non intendit quod dicit. Huiusmodi. n. mendacium perniciosum & sacrilegium non solum mortale est peccatum/ sed irritũ reddit sacramentum: & tenetur talis deceptor satisfacere lese parti/ &c. Simile sacrilegium irritans matrimonium committitur contrahendo matrimonium cum pacto contra aliquod trium bonorum matrimonij, scilicet fidei/prolis & sacramenti: vt si deducatur in pactum sterilitas/aut separatio totalis/aut non reddendum debitum: hoc enim est contra fidem / primum cōtra prolem/secundum aũt contra sacramentum. Et ideo vltra peccatum non tenet matrimonium: vt patet extra de conditionibus appo. ca. vltimo.
Quintum caput peccati in contrahendo matrimonium / est intentio mali finis. Et hoc quo peccatum commune est reliꝗs sacramentis & bonis actibus exterioribus: semper. n. est pctm̃ exercere illa ad malum finem. Vnde contrahere matrimonium ad finem malum (puta ad libertatem adulterandi / ad furandum/ad occidendum/ ad lenocinandum &c.) peccatum est mortale manifestum.
Sextum caput peccati in contrahendo matrimonium/est intentio prepostera respectu finium seu bonorum ex coniugio expectatorum: expectantur siquidem ex coniugio primo proles/ secundo vitatio fornicationis, tertio amicitia affinium / vtilitas bonorum temporalium / delectatio carnalis cum coniuge &c. Quando ergo aliquis contrahit & non principaliter propter prolem (nisi senes sint) peccatum interuenit veniale. Quādo vero nec propter prolem nec propter vitandam fornicationem mouentur ad contrahendum/ sed propter commoditatem temporalium bonorum aut obsequiorũ, preposterus est ordo finiũ. Et similiter qñ ꝑꝑ nihil ho℟ principaliter/ sed ꝑꝑ pulcritudinẽ coniugis & delectationem &c. valde preponitur delectatio ceteris bonis: & quia non seruatur debitus rationis ordo / peccatũ incurritur. Nunꝗ̈ tamen propter hec & similia incurritur pctm̃ mortale/nec interuenit abusus sacramenti: quia non ordinatur proptereasacramentum coniugij ad finem extraneum, sed remanet ordinatum ad suum finem/qui est mutua potestas corporũ coniugum / & sanctificatio eorum vt sciat vnusquis suum vas possidere in sanctificationem. quoniam intendunt se habere vt coniuges secundum ecclesiā: sed aduenticius finis delectatiōis vel diuitiarum &c. ponitur vt est finis non coniugij, sed vel quare magis cum ista ꝗ̈ cum illa cōtrahat: vt iac ob maluit cum rachele pulcra ꝗ̈ lia lippis oculis contrahere. vel mutationis voluntatis ad applicandum se ad contrahendum coniugium: sicut dauid quia egebat calefaciente se/ mutauit voluntatem vt acciperet vxorem abisac sunamitem. sicut etiam sacerdos non celebraturus hodie / mutat voluntatem vt complaceat alicui/ & celebrat. Non enim propter hec / sacramenta ordinantur ad hec, sed mutationes nostrarum voluntatum. In his igitur aut non inuenitur peccatum si voluntas est ordinata: aut veniale / quando inordinata est intentio preponens postponenda.
Septimum caput peccati in contrahendo matrimonium est indignitas persone. Et hec est duplex. Prima est excommunicationis: vt si persona esset excommunicata fiue maiore siue mi nore excommunicatione: quia excommunicatio minor excludit a passiua participatione sacramẽtorum. Constat autem vtrun coniugem suscipere sacramentum matrimonij quum contrahi tur per verba de presenti.Secunda est peccati mortalis: vt si esset in peccati mortalis statu. Censetur autem quilibet in pecca to mortali esse / si postꝗ̈ commisit mortale peccatum non est contritus: si autem est contritus/iam non est in peccato mortali. Igitur anteꝗ̈ contrahant matrimonium/debet vter conteri de omnibus peccatis suis. Et si tunc non confitetur/ & scit aut dubitat se excommunicationi maiori aut minori subiacere, faciat se absolui/vt digne possit contrahere: nam cōtrahens cum altera excommunicationum scienter aut cum peccato mortali sciẽter, peccat mortaliter peccato sacrilegij, notabilem exhibens sacramento irreuerentiam.
Section
Matrimonii Peccata quantum ad vsum coniugij sunt ex capitibus. xiiij. Primo ex fine. Secundo ex modo. Tertio ex indispositione. Quarto ex ꝑiculo. Quinto ex debito. Sexto ex loco. Septimo ex tempore. Octauo ex more. Nono ex voto. Decimo ex adulterio. Vndecimo ex abufu. Duodecimo ex impudicitijs. Tertiodecimo ex qualitate dānata. Quartodecimo ex innaturalitate contra ipsum matrimonij vsum.
Primum igitur caput peccati in coniugij vsu est finis. nam causa generandi exercendus est/aut in remedium concupiscen tie. Si igitur solius delectationis causa fit, peccatum est / veniale tamen.
Secundum caput peccati est modus innaturalis. Et quia infiniti sunt modi quos humana delectatio adinuenit, hoc scito ꝙ nisi ex rationabili caufa mutetur naturalis modus seruatosemꝑ | vase naturali/semper est peccatum. Et nisi modus sit intantum exorbitans vt impediat posse concipere (hoc est posse bene recipere semen ita vt posset concipere si aliud non obstaret) communiter est peccatum veniale. Videtur autem valde obstare fa cultati concipiendi si mulier super virum sit: & propterea hoc videtur mortale aut prope. Si tamen posset mulier sic cōcipere/ noli damnare.
Tertium autem caput est ex indispositione menstruorum. Mulier. n. menstruata peccat petendo debitum: reddẽdo autem excusatur si viro consulit. Non tamen est peccatum mortale petere aut reddere menstruatam: quia nulli facit iniuriam qui vtitur iure suo.
Quartum caput est periculum aut aborsus aut notabilis nocumenti: hoc enim est manifeste contra charitatem proximi: nam vita prolis & sanitas mariti/bona sunt non ledenda. Vnde non curare de hmōi est peccatum mortale.
Quintum caput est debitum. Nam negare debitum coniugale petenti coniugi/peccatum est mortale ex suo genere: quia est iniustitia.Excusatur tamen coniux a reddendo debito in duobus casibus. Primus est si non potest sine periculo vite vel egritudinis: quoniam debitum coniugij intelligitur salua consistentia & sanitate subiecti. De periculo autem infectionis lepre canonica lex non eripit/dicens authoritate apostoli pauli teneri sanum coniugem reddere debitũ leproso exigenti: vt patet extra de coniu. leproso. ca. quoniam. Quod tamen a quibusdam moderate exponitur: scilicet quando ex redditione debiti non imminet sano periculum infectionis. Et satis rationabiliter: quoniam redditio debiti coniugalis intelligitur salua non solum consisten tia sed sanitate subiecti. quia non tenetur egritudinem notabilẽ incurrere propter reddendum debitum hoc: generandi. n. opus ordinatum est a natura ad bonum speciei sine malo indiuidui. Et ideo sicut non tenetur incurrere ex hoc notabilem debilitatẽ, | ita nec lepram/que maius malum est. Vnde in huiusmodi casu videtur standum consilio medicorum de periculo infectionis consideratis particularibus circunstantijs & qualitatibus.Secundus est/si petens fornicationem commisit: quia ex hoc alteri authoritate domini licet coniugis thorum dimittere. Ad hunc casum reducuntur omnes casus / in quibus coniux perdit ius exigendi debitum. Nisi ergo rationabile impedimentum ad sit/peccat mortaliter negans debitum/ etiam si dies pasce fuerit in quo debeant communicare.
Sextum caput est locus duplex: sacer/ vel publicus. Nam actus polluens locum sacrum/non potest licite ibi exerceri: constat autem ꝙ omnis effusio voluntaria seminis humani polluit locum sacrum, sicut effusio sanguinis iusta a iudice facta: vnde committeretur sacrilegium etiam tempore obsidionis in ecclesia matrimonio vtendo. Nec incōuenit coniuges teneri ad castitatẽ ex penuria loci: quum teneantur ex mutua absentia per multos annos viro existente occupato in militaribus &c.In publico autem loco non patitur honestas humane societatis id fieri.
Septimum caput est tempus sacrũ duplex. scilicet cōmune: vt sunt dies festi & quadragesimales. in quibus nisi cōtemptus festorum interueniat / concessus est vsus coniugij. Aliud est sacrum tempus speciale: quo scilicet prohibite sunt nuptie. de quo in verbo nuptie dicetur. Sed nunc dicitur quantum ad consummationem matrimonij/ ꝙ consummare matrimonium tali tempore / peccatum est: quia contra finem precepti fit. Non tamen est peccatum mortale / si sine solennitate nuptiarum/sine traductione vxoris in domum, fit consummatio matrimonij: quia hoc non inuenitur prohibitum. Nec cadit sub prohibitione ecclesie vt prohibitum / sed vt finis prohibiti: aliud autem constat esse quod precipitur / & aliud quod est finis precepti. sicut finis precepti ieiunij est eleuatio mentis, si | tamen quis ieiunat & non eleuatur mente/non est transgressor precepti. Vti autem consummato matrimonio/ nullum peccatũ est hoc tempore, sicut nec alio sacro tempore.
Octauum caput peccati est mos benedicendi sponsas ante nuptias. & vere peccatum est vti coniugio ante benedictionẽ solitam. Si tamen desit contemptus/non est peccatum mortale consummare matrimonium ante benedictionẽ: quia nec statuti nec consuetudinis violatio ex infirmitate passionum infert pctm̃ mortale: vt latius declarauimus in commentarijs tertie partis circa finem. Vide ibi si vis.
Nonum caput peccati est votum simplex castitatis. Contra quod coniux voto astrictus agit petendo debitum: non autem reddendo/siue expresse siue interpretatiue petatur. Et ratio peccati mortalis in petendo est / quia votum castitatis est votum de negatiuo obligans semper & ad semper: quia obligat se ad non exercendum actum venereum. Et propterea licet excusetur reddendo (quia tenetur maiore vinculo ad reddendum actum illum alteri) non habet tamen vnde excusetur petendo: quum teneatur ex voto ad non exercendum / & in libertate ipsius sit non petere.
Et bene nota/ꝙ secus est de habente simplex votum religionis. Ille nan qui vouit ingredi & perseuerare in religione/ & postea abs dispensatione vxorem duxit, potest post consummatum matrimonium petere deditum ab vxore: quia votum eius est de affirmatione / scilicet de assumendo statum religionis, & non est de castitate sicut nec de paupertate/ nisi per viam sequele ad statum religionis: votum autem casti/ tatis (vt dictum est) de negatiuo est. Et propterea iste tenet̃ ad negatiuam quandocun est in sua libertate: & similiter ille tenetur ad affirmatiuam quandocun est in sua potestate / seʒz mortua vxore.Vnde sicut habens votum religionis & postea illicite vxoratus / non tenetur ad paupertatem nisi quando erit | religiosus, ita nec ad castitatem ex suo voto. Et ne hoc tibi vi deatur mirabile, vide ꝙ si homo post emissum castitatis votũ fornicatur/peccat contra votum: si vero post emissum simplex religionis votum fornicatur/non facit cōtra votum. Hinc. n. per pendere potes dictam differentiam esse in causa, quia scilicet ille vouit negatiuam/iste affirmatiuam: & ideo ille non potest petere debitum/iste sic.
Decimum caput peccati est adulterium. Quod potest intel ligi vel de proprio vel alterius coniugis. Et si de proprio quidẽ agitur, ꝗ̈uis alter possit ei ob hoc negare debitum authoritate do mini nostri iesu christi/non tamen peccat petendo aut redden do: siue hoc peccatum eius sciatur a coniuge siue non, quia non est adhuc priuatus sed priuandus: vt latius in volumine primo responsionum disseruimus.Si vero de coniugis adulterio manifesto agitur/grauis est causa presertim mariti. Veruntamen (vt in primo quolibeto nostro discussimus diffuse) vxor sciẽs virum publicam concubinam tenentem / & ob hoc tristis & dolens nō sperans ex hoc ꝙ cōtineret se ab illius cōcubitu emen dationem eius/ faciens quod in se est vt maritus corrigatur, potest illius coniugio vti: quia cessat in ea tam ratio scandali (quia nullus putat de ipsius consensu fieri hoc adulterium) ꝗ̈ ratio pr̃ocinij & ꝑticipij, ex quo nullā hẽt viā prouidẽdi. Vir aũt sciẽs vxorem publice adulterari / quia tenetur ad correctionem eius non solum verbo sed opere vtpote caput, debet omnibus quibus potest modis cohibere ipsam a crimine adulterij/& prouidere scandalo ne patronus turpitudinis habeatur. Et quia difficile est hec duo facere/& simul vti coniugio illius, ideo nisi casus occurrat in quo vtrũ horum saluum sit vtendo coniugio/non licet ei vti tali coniugio: vtrũ enim est de iure charitatis debite. In casu autem quo vtrũ saluum esset, non video quare inuoluatur peccato saltem mortali talis vsus: quũ omnis legis ratio cesset/& contemptus desit.
Vndecimum peccati caput est abusus coniugij, quo quis abu titur actu coniugij ad delectationem in opere/ita vt perficiatur opus extra naturale vas: sicut maritus thamar faciebat. Et hoc est manifeste scelus magnum.
Duodecimum est impudicitia / confistens in tactibus venereis. Verũtamen tactus venerei tripliciter inueniuntur inter con iuges.Primo ratione vsus coniugij. Et sic vt liciti & quādo vt necessarij transeunt.Secundo non propter actum coniugalem, sed nihil aliud intenditur ꝗ̈ sistere in huiusmodi tactibus. Et tunc proprie est impudicitia. Et si sine periculo pollutionis in vtro coniuge hec fiant/tolerabile est, vtpote veniale: quia non nisi superfluitas est delectationis in fra coniugales terminos. Si vero cum periculo pollutionis in altero ipsorum fiant, dicendũ est sicut de multũ bibentibus cum periculo ebrietatis. Et peius hic: quia non est in potestate persone continere pollutionẽ/sicut continere decimam potationem ne inebrietur. Vnde si experta persona est se pollui ex similibus tactibus tot & talibus / & aduertit periculum & non obuiat, nescio excusare a mortali / etiā si non sequatur pollutio.Tertio fiunt huiusmodi tactus ex intentione aut quasi vt polluantur. & est manifeste peccatum ne fandum. Dixi autem aut quasi / propter vacantes huiusmodi tactibus non cogitando si eueniat pollutio vel nō eueniat, essent autem contenti vt eueniret: dant siquidem operam actibus illicitis ex quibus nata est sequi pollutio: & ideo tanꝗ̈ intenta imputatur illis sic male affectis.
Tertiumdecimum caput est dānata qualitas / scilicet matrimonij clandestini. Nam & ipsum clandestinum coniugium et ipsius vsus per se loquendo est peccatum mortale: vtpote offen dens societatem humanam/scandalosus & dānatus ab ecclesia. Si tamen per accidens quando liceat/vide diffusius scripta in supradictis commentarijs.
Quartumdecimum caput peccati est innaturalitas, qua natu|ralis vsus immutatur in eum vsum qui est contra naturā: hoc est cognoscendo vxorem extra vas naturale. est. n. hoc pctm̃ pessimum/& omnino execrabile.
MEdici Peccata

MEdici Peccata

peculiaria consistunt in temeritate. Nam ante cognitā egritudi nem peccat vel temere curando (quia morbi incogniti nulla est via cure) vel temere tentando, dum ad explorandam naturam morbi adhibet periculosa / & exponit hominem discrimini vite vel grauis lesionis: melius est. n. relinquere infirmum regimini nature/ꝗ̈ diuinando exponere illum periculo alteri: sed ꝑꝑ lucrũ/ aut ne videatur ignorans medicus / aut propter ignorantiam/ aut propter negligentiam studendi, diuinando procedit/contra charitatem.Post cognitum autem morbum peccat temere curando, dum aut negligit studere / aut visitare/aut confulere/ aut perspicere fidelitatem medicinarum vbi hoc vertitur in dubium. Vel quod peius est/erubescit mutare sententiam/ & per tinacia sua reuocat in dubium rectam curam quam alius adhi beret. Nec est dubium hoc esse mortalissimum crimen. Nec est a temeritate cure distans / ꝙ medicus cognito morbo experiri vult medicinam non certam quantum ad efficaciam / in periculum vite aut grauis lesionis pauperis infirmi. est enim hoc (sicut quodlibet aliorum quod infirmi vitam aut valetudinẽ/ mortis aut lesionis grauis periculo exponit) mortale peccatum: vtpote contra charitatem/qua quilibet tenetur diligere proximũ sicut seipsum.
Sunt Preter hec duo alia medicorum peccata. Vnũ contra diuinum ius, quum consulunt aliquid facere contra salutem anime / quodcun mortale peccatum cōsulāt: nam secundum apostolum non sunt facienda mala vt eueniāt bona/siue sanitatis siue vite.Alterum contra ecclesie p̃ceptũ | (extra de pe. & re. quum infirmitas) quando omittunt infirmos monere & inducere vt medicos aduocent animarum. Intellige hec de infirmitate ex qua merito homo decumbit: qm̃ intentio textus clare patet / ꝙ vult preueniri infirmum ad confessionem, ne exinde concipiat desperationem vite corporis / & forte anime. Vnde nec in qualibet egritudine tenetur medicus ad hoc, ne in derisum monitio veniat. Nec expectanda est egri tudo periculosa: quia sic non preueniretur infirmus, ac per hoc non satisfit intentioni & verbis litere. Sed media via incedendo, quum infirmitas est talis ꝙ non ex delicijs nec ex podagre impedimẽto/sed ex se lectũ egritudinis exigit: vt textus ẽtsonat.Siste tamen pedem/et ne cito iudices mortale peccatum me dici hoc non seruantis nisi post visum periculum quasi vicinũ morti, & tunc etiam non ob contemptum precepti ecclesie/sed quia sic consueuerunt medici facere / non per seipsum sed per consanguineos vel alios monentis de confessione. Nam si constitutio hec sic est consensu vtentium acceptata/ & prelati quibus ibidem committitur exequutio contra medicos transgresso res dissimulant, excusantur medici a peccato mortali: quoniam iuris positiui decreta per non vsum abrogari constat, precipue nunꝗ̈ recepta adamussim / vt hoc videtur. Et rationabile videtur decretum hoc scriptum tantum fuisse / & nunꝗ̈ consensu vtentium comprobatum: quia medicorum officio cōtrariatur: ac per hoc semper videntur obstitisse. Medici enim habent ex artis precepto / semper ingerere leta / & que sunt sanitatis & spei infirmo: & propterea aiunt non spectare ad se huiusmodi tristia inferre si periculum est, & si periculum non est / non debere exponere se aut verba sua ridiculo. Intellige hec ad excusandam consuetudinem bonorum medicorum.
MEndacium

MEndacium

(hoc est false vocis significatio cum inten tione fallendi / hoc est falsum dicendi) semper est peccatum: quia est per se prauũ, vtpote recte rationi repugnans.Est autem triplex. Aliud iocosum, quod nulli nocet/sed delectandi causa dicitur. Et hoc est veniale. Aliud officiosum, quod sine alicuius iniuria dr̃ vt alicui prosit. & hoc etiam est veniale. Aliud demũ ꝑniciosum, quod iniuriosum seu nociuũ est diuinis aut humanis. Et hoc est mortale ex suo genere: quia contra charitatem est/vt patet.
Potest autem hmōi mendacium deficere vt non pertingat ad peccati mortalis perfectionem tripliciter. vel propter imperfectionem actus ex parte dicentis: vt in primis motibus contingit propter non deliberate consentire. Vel propter imperfectionẽ actus ex parte nocumenti: vt in minimis contingit. Vel propter imperfectionem actus ex ꝑte forme: vt contingit in detractione non animo detrahẽdi / & similibus. Ita ꝙ mentiens in materia perniciosa (puta in scientificis) non animo nocendi alicui/sed ex loquacitate non putans inde aliquem notare & concipere falsam doctrinam, quia non formaliter dicit perniciosum non peccat mortaliter: nisi nocumentum sit adeo notabile vt peccatũ redeat in naturam sue forme.
Et scito perniciosum esse mẽdacium/omne mendacium circa sacram scripturam/omne mendaciũ circa scientifica pro quāto sunt bona intellectus / & omne mendacium predicatoris contra veritatem spectantem ad predicatoris officium / & similiter omne mendacium iudicis contra veritatem spectantem ad iudicis officium: quoniam hec tantum sunt predicatoris vt sic & iudicis vt sic mendacia, reliqua sunt per accidens / & ideo venialia: nisi ratione scandali aliud occurrat censendum.
MErcatura

MErcatura

Nuda (hoc est solius lucri gratia) vituperabilis est: vt pote infinita / ac per hoc insaciabilis. Ordinata autem ad finem politicum (hoc est ciuitatis bonum) vel ad finem economicum / hoc est domesticum bonum, laudabilis est/si iniustitia fraudum men daciorum & hmōi desint.
MEretricis

MEretricis

Turpitudo / siue venalis sit siue non, peccatum est mor tale. Et quoniam multas implicat criminum maculas, dum omnium aut multorum libidini patet (quoniam & adulterij & incestus & sacrilegij reatus facile incurrit / preter fraudes extorsiones quas exercent aut quibus consentiunt) earum penitentie relinquamus. Que quando euenerit, sit confessor prudens / non curans discernere species a speciebus dictorum criminum: ne se & illam in tentationem precipitet inutiliter. sat est enim confuse tunc hec dici: vt declarauimus in commentarijs tertie partis.
MJlitum Peccata

MJlitum Peccata

peculiaria sunt tria. Concutere pauperes: hoc est extorquere vi vel metu ab eis/& ledere etiam in persona quando. Calumniam inferre diui tibus, imponendo illis ꝙ sunt factiosi / ꝙ sunt rebelles / ꝙ sunt hostes &c. Et tertium quod est causa omniũ/ non contentari stipendijs suis: hinc. n. cōcussiones/hinc calũnie/ hinc prede/rapine &c.
Preter hec autem tria / que a ioanne baptista didicimus luc. iij. ponit aristoteles luxuriam: tanꝗ̈ gens militaris nata sit ad carnis petulantiam. Implicantur quo hodie multi eorum blasphemie vitio.
MJnari

MJnari

Actus est vindicatiuus: & potest bene & male fieri.
Contingit autem in minis inueniri quintupliciter peccatum. Primo ex malo cōminato: si scilicet nō est iustũ. Et tunc esset peccatum mortale: quia iniustum ex suo genere est mortale. nisi minimum quid sit.Secundo ex ratione comminandi: si scilicet minatur non ratione iustitie vel correctionis &c. sed ad vltionem. Et hoc tunc est mortale, quũ voluntas vltionis vsadeo procedit / vt non curet siue iusta sit siue non.Tertio ex mō: si nimis accenditur ira comminando. Et hoc communiter est veniale.Quarto ex desistendo ab exequutione iustarum minarum/ presertim iuramento firmatarũ. Et hic oportet discernere an mutatio aliqua suꝑuenerit/ ob quā mine possint aut debeant remitti. mine. n. iuste intelliguntur & sunt secundum presens demeritum: quia scilicet tunc qñ fiunt mine / ille contra quem fiunt meretur illam punitionem. Et propterea si ante punitionem mutatio aliqua superuenit (puta quia penitentiam agit/aut petit veniam / aut alij bene meriti rationabiliter intercedunt/aut melius est non punire ꝗ̈uis ille demereatur) non peccatur remittendo minas. Repente inquit deus loquar aduersus gentem, si penitentiā egerit gens illa / agā & ego penitentiam super verbo quod loquutus sum. Et dauid ĩurauit extincturum se nabal cum eius domo, & tamen precibus abigail placatus remisit. Et hoc modo mater que iurauit verberare filium vel famulam, postea ne quietam domus pacẽ turbet non exequitur / tanꝗ̈ exequutio esset impeditiua melioris boni. Et sic de similibus. Si autem omnia immutata sunt / exequende sunt mine iuste: alioquin peccatum inconstantie est negligentis iustitiam. Et iuxta naturam cause / de grauitate eius | iudicandum est si iurate non sunt: nam iuramentum in hoc casu obligaret sub periurio ad exequutionem: vt in fra in verbo periurium declarabitur.Quinto peccatur ex fictione: vt siquis minatur solo verbo non animo exequendi quod dicit se facturum. Et tunc committitur peccatum mendacij officiosi/ ad terrendum vtiliter delinquentes.

MJsse Celebratio

tot potest habere omissionis peccata annexa quot sunt requisita ad celebrationem misse. Et illa quidem que manifesta sunt omnibus (puta ꝙ celebrans sit ieiunus/ꝙ adsint vestes sacre necessarie / ꝙ altare consecratum saltem portatile, ꝙ calix / patena/ & alia hmōi) transeunda putoTacendum autem non est multorum crimẽ valde intolerabile circa immundiciam corporalium & vestiũ sacrarum/damnatam non solũ a canonico iure extra de custo. eucha. sed etiam a naturali iure: quum dedecat immundicia huiusmodi etiam prophanos: & illimet non vterentur sudariolis ita immundis/nec ad mensam.
Scire Quo decet celebrantes/ꝙ tota communio reputa tur pro vno actu. Et propterea si particula aliqua hostie inter sumendum ablutionem post partem ablutionis assumptam sumitur / a ieiuno sumitur: quia mense reliquie cum mensa cōputantur: vt latius disseruimus in nostro primo quolibeto.
Si contingat quo inaduertenter aliquid omitti ex necessarijs ad celebrationem / non est iudicandum mortale: quontam formaliter & per se non est omissio voluntaria. nisi forte inaduertentia sit adeo culpabilis vt redeat omissio in naturam sui criminis.
MOllicies

MOllicies

Triplex est / & semper mala. Pro quanto nan est defectus oppositus perseuerantie (quo scilicet homo adeo est deditus | delectationibus vt non solum a contristantibus sed a tollentibus delectationem abducatur vt viam virtutis deserat) manifeste peccatum est: quum sit contra rectam rationem.Potest autẽ esse & mortale & veniale iuxta materiam. Nam siquis ita est mollis animo/ vt cedat omittendo necessaria ad salutem aut in currendo cōtraria saluti, peccat mortaliter. Si autem nihil committit aut omittit contra salutem / sed preter illam, peccat venialiter.
Pro quanto vero mollicies est vitium infimum contra naturam (scilicet solius pollutionis voluntarie) peccatum est mor tale: vt patet. Et similiter pro quanto est crimen contra naturam quo mas patit̃ vt mulier (vt glo. interlinearis exponit. i. ad cor. vi. vbi molles excludunt̃ a regno dei) pctm̃ est nefandũ.
MOnachorum

MOnachorum

Et monialium pctā propria, ipsi ex suis/ regula/statutis ac cōsuetudinibus scientes discu tiant. Circa dotem tñ earum que recipiunt̃ in moniales/vide in verbo excōicatio. ca. lxxiij.
Circa clausuram illis indictam a iure/ si nunꝗ̈ fuit acceptata/ & episcopi sic semper gubernarunt dando eis licentiā exeundi, excusantur: quoniam iura non recepta tanto tempore / infirma sunt. Nec sufficit esse scripta & inserta in corpore iuris / & esse rationabilia.
MVlieris

MVlieris

Peculiaria peccata quatenus ad sexum spectant/non egent speciali tractatu: quia proportionaliter sunt communia eis & maribus non solum naturalia carnis peccata, sed etiam que contra naturam sunt vs ad molliciem inclusiue.Peccata autem concernentia ornatũ/ in verbo ornatus tractabuntur.
Que aũt Ex positiuo & diuino iure sunt eis peccata quia prohibita/multa dicuntur: puta ꝙ nō tondean | tur/ꝙ non vtantur veste virili/ꝙ non predicent aut doceant pu blice/ꝙ non tangant sacra vasa & pallas/ ꝙ non deferant incẽsum circa altare / ꝙ non benedicant / ꝙ nullum ordinis actum exerceant.
Sed aduerte/ꝙ horum quedam sunt omnino mulieri illicita: vt actus ordinum, quia mulier est ex natura irregularis. & similiter publice predicare aut docere ea que sunt fidei: quoniam hec ab apostolis interdicta rationabiliter sunt. Cum quo tamen stat ꝙ possunt suas subditas prelate in suis capitulis instruere exhortari &c. vt consueuerunt: quoniam hoc nō est docere ecclesiam. Sed ad quasdam particulares personas restringitur hu iusmodi doctrina: que magis materna instructio & exhortatio vocanda est, sicut mater naturalis instruere potest & debet filias suas.
Quedam autem horum intelligenda sunt nō vt sonant. nam tonderi/nullum est peccatum, nisi pro superstitione aut aliqua alia mala ratione fieret. nec aliter intelligitur a iure prohibitum: vt patet diligenter intuenti di. xxx. & ca. vxoratus de conuer. coniuga. ibi enim & de superstitionibus hereticorum agitur & expresse dicitur quasi resoluens ius subiectionis: vbi notat actum fieri pro superba religionis libertate. Hic autem tonsurare importat mulierem quasi virum tondere in religiosum: vt pluries legitur olim factum. hoc est enim quod lex prohibet: prout etiā in statutis religiosorum prohibitum sub eisdem verbis inuenitur.Veste autem virili vti mulierem/ contra bonos mores est & scādalosum. & ideo intolerabile est, nisi solatij causa quan do fiat vel necessitas exposcat. Sacra autem scriptura & ius canonicum hoc prohibent vt non superstitiose fiat.
De sacris autem alijs actibus crediderim ego posse consuetudinem antiquam tolerari: nam alicubi moniales in vesperis cũ cappa serica altare thurificāt intra clausam ecclesiā suā/in qua sole moniales sunt. Et hoc si ab hoc vsu abduci nō possunt: quũ | a tempore sother pape mandatum sit episcopis italie vt hanc pestem curent di xxiij. ca. sacratas / & adhuc duret. male quidem, sed non perniciose/si contemptus desit.Prelate tamen que benedicunt in professione vestes profitentiũ in nullo errant. Et que lauant corporales pallas postꝗ̈ certe sunt ꝙ nulla est par ticula sacramenti in eis / & sunt aliqualiter ablute, merentur vitam eternam: nam causa videtur rationabilis / quia ratione maioris mundicie hoc fit.
MVrmuratio

MVrmuratio

Vt ad vitiosos actus transfertur/ peccatũ est coincidens cum detractione: ꝗ̈uis minus significetur murmurationis nomine: quia magis soni ꝗ̈ vocis peccatũ significat. Vnde sonum querule impatiẽtie murmur vocare solemus: quasi multum pressus aut pulsus homo sonet. Et tamẽ secundum rem detrahitur illi contra quem murmuratur, tanꝗ̈ iniuste aut irrationabiliter &c. se habuerit vel habeat.
MVtilatio

MVtilatio

Siue sui siue alterius (nisi ex necessitate sanitatis abscisionẽ membri exposcentis fiat) peccatum est mortale: vtpote contra charitatem qua & nos & proximos sicut nos diligere tenemur. Iudici tamen secundum iustitie ordinem sicut licet occidere ita licet mutilare malefactorem.
Loading...