Lemma
OBstinatio

OBstinatio

(qua homo pertinaciter inheret peccato) dupliciter in curritur. Primo per se, hoc est ex intentione: vt quum quis intendit pertinaciter perseuerare in pctō. Et hic est proximus statui damnatorum.Altero modo quasi per viamsequele: vt quum homo est adeo habituatus in peccando / & tam delectabile ac connaturale factum est ei versari in peccato, vt nullus aut leuissimus insit illi vnꝗ̈ motus ad resurgẽdum in veritate a peccato. Et hic pa℟ distat a damnatorum statu.
Vter tamen potest per dei gratiam preueniri & conuerti. Primus tamen non ita difficile/si non ex habitu sed ex acciden te aliquo (puta odio inimici) obstinationem elegit: quoniam transeunte accidente illo curabilis est. Habitus autem tanꝗ̈ con naturalis factus/difficillime abijcitur.
OCium

OCium

Seu ociosum ad vitia translatum/ est quod caret necessitate aut vtilitate, extenso vtilitatis nomine. Et hoc constat esse peccatum: quia a recta dissonat ratione aliquam humanam operationem aut omissionem non regulari ratione recta. Si tamen ocium aut ociosum sit nudum (hoc est nihil aliud deformitatis habens nisi ocij) veniale est. Fugiendum tamen est valde ocium/tanꝗ̈ dans aditũ malis multis, precipue malarum cogitationum / cupiditatum/ machinationum &c.Scito tamen laudabile esse ocium inter/ num & externum / ad quietem & recreationem nature inten/ tum: quoniam & hoc habet recta ratio vt lassis detur requies/ sicut & somnus.
ODium

ODium

Boni peccatũ est: quia actus voluntatis habet materiam repugnantem: odij. n. materia est malum/sicut amoris materia est bonum. Summi autem boni quod est deus odium / grauissimum est | scelus: quum nihil sit in deo quantum est ex se odibile, vtpote pura bonitas. Proximi vero aut etiam suijpsius odium/peccatũ est mortale ex suo genere: vtpote directe charitati contrarium. Nisi ob imperfectionem actus sit pctm̃ veniale, vel quia nō est odium deliberatum/vel quia circa minimum bonum.
Nec excusatur ab odij crimine qui inimicum odio habet, si ipsum proximum odit: hoc est si illi vult malum corporis aut damnum honoris/fame aut rerum. Nisi hec velit ei iustitia me diante: quia tunc non est odij sed iustitie vindicatiue affectus. Est autem odio habenda inimicitia proximi, & non proximus qui est inimicus.
O dii Effectus

O dii Effectus

seu signa prohibita, sunt subtrahere proximo debita beneficia eo modo quo sunt illi debita ab hoc / & similiter debita colloquia eo modo quo sunt illi debita ab isto. Sunt autem debita proximo a conciue que debent̃ ciuitati in communi/a consanguineo que debentur consanguinitati in communi / a christiano que debentur sancte ecclesie & com munioni fidelium in communi. Et propterea nisi casus accidat in quo debeam huic in particulari, sicut non teneor actu interiori cogitare de isto in particulari / ita nec teneor illi in particulari benefacere aut loqui: sufficit enim vt in communibus orationibus & communionibus ecclesie non excipiam christianũ inimicum / in communibus ciuitatis non excipiam conciuem inimicum/in communibus consanguinitatis non excipiam con sanguineum inimicum. Sic enim docuit saluator noster, docẽs in benefaciendo inimicis imitari deum / qui solem suum oriri facit super bonos & malos / & pluit super iustos & iniustos: hoc est communia beneficia humano generi (scilicet solem & pluuiam) non subtrahit inimicis.
Et hinc tu confessor tollere potes multos scrupulos personarum offensarum / que abs odio cum illo qui offendit nolunt particulariter conuersari aut colloqui: quia non tenentur nisi | in casu debiti: vt dictum est, & in commentarijs secunde secunde tractatum / vbi de dilectione inimicorum agitur.
OFficiorum

OFficiorum

Secularium venalitas licet speculatiue loquendo sit licita (quia venditio & emptio habet materiam vendibilem) vt tamen ad communem humani generis morem contrahitur, turpis ac perniciosa reipublice non parum est: quoniam viri digni reputant indignum/vt quod sue virtuti debetur pecunia emant. & indigni communiter habent officia vbi sunt venalia. Tollitur & ratio studiorum bonorum & virtutum / ex eo ꝙ non nisi pecunia habentur officia. Et oportet vt non virtuosi sed pecuniosi ibi inueniantur vbi pecuniosi honorantur: immo honorant se ipsos emendo officia honorabilia. Preterea qui prius emit officium / quum non emerit nisi vt lucretur, oportet vt vendat actus officij & plerun iustitie / & inhumanus sit in gratijs, tanꝗ̈ ius habeat vendendi & que sunt iustitie & que sunt gratie / quia prius emit. Testatur magistra rerum experientia ruinam publicam vbi officia sunt venalia.Et quia actiones humane iudicande sunt secundum quod in pluribus inuenitur, ideo huiusmodi venalitates vt abhominabiles exterminande sunt.
OPinio

OPinio

Tripliciter est illicita. Primo ex eo ꝙ voluntaria. nam in omni genere scibilium voluntaria est illicita: quia non ex eo ꝙ magis placet, sed ex eo ꝙ rationa bilior est / non ex voluntate sed ratione amplectenda est opinio. Et hinc errant sectarum emulatores, opiniones sue secte sequentes non vt rationi magis consentaneas / sed quia nati sunt aut nutriti in secta illius doctrine.Secundo ex non relatione ad suam regulam: omnis enim opinio examinanda est ad suam regulam, | Et quia in his que sunt fidei & morum / regula est sacra scriptura exposita ab ecclesia catholica, non excusatur aliquis a quantuncun rationabili opinione in huiusmodi/si suspecta est communi ecclesie seu apostolice sedi. Et hinc damnantur credentes hereticorum & antiquorum & nouorum / adherentes doctrinis reprobatis aut suspectis saltem apud sedem apostolicam.Tertio ex modo, dũ nimis firmiter inheretur opinioni/ & asseritur vt certum at indubitatum quod tamen est in fra latitudinem opinabilium. Et hinc sepe erratur ex nimio affectu ad nostra / & minore ꝗ̈ opus fuerit examine / resolutione ac iudicio, dum probabilia accipiuntur vt demonstrata.
OPinione

OPinione

Vti vt regula operum interiorum & exteriorum / est quando licitum & quando illicitum. In credendis quidem illicitum est, nisi submitten do opinionem regule superiori / scilicet sancte matris ecclesie & apostolice sedis: quoniam ambiguitatis aliquid habens regula / qualis est opinio omnis, resoluenda est in regulam certam/ne error possit in fide inueniri. In operandis vero nisi tutiorem partem eligendo/non licet opinionem cuiuscun assumere vt regulam operis: quoniam eoipso quo operatio regulanda committitur opinioni/committitur regule ambigue: quia opinio omnis ambigua est/vtpote cum formidine alterius partis. Et quia presupponitur ꝙ non eligatur tutior pars / consequens est vt operatio committatur regule ambigue ad casum peccati / ac per hoc exponatur periculo peccandi: quod constat esse illicitum. Et si de peccato mortali agitur, constat esse peccatum mortale/ facere scienter operationem dubiam an sit morta lis: quoniam talis operans mauult adimplere voluntatem suam in tali opere etiam si sit mortale/ ꝗ̈ abstinere ab illo. ac per hoc prefert diuine amicitie opus illud/non curando si contingat per dere diuinam amicitiam ex tali opere.
Et hec intellige de opinione proprie dicta vt diximus/que est cum formidine alterius partis, & per se loquendo. Non enim propterea aliquid opinione tenetur quia diuersi doctores contra ria sentiunt: quoniam cum huius modi contrarietate stat ꝙ vna pars sit ratione sufficiente ad moralem certitudinem fulta: & iam non est opinio apud capientes rationem illam. Sed quia nesciunt multi discernere inter certitudinem moralem & mathematicam / omnia quodammodo locant sub opinionibus.Dixi quo per se loquendo: quia per accidens cōtingit nescien tes discernere inter notum opinione & notum certa ratione morali / errare & excusari, credentes abs formidine alterius partis / viris probis & doctis dicentibus/ facite sic quia potest licite fieri. Non. n. exigit deus ab homine plusꝗ̈ conditio hominis habet: quia diuina sapientia disponit omnia suauiter.
ORatio

ORatio

Ex intentione sine attentione / illicita est propter irreuerentiam inser tam. Oportet enim etiam supererogationis bonũ bene agere / aut saltem non male: constat autem irreuerenter loqui deo / qui ex proposito loquitur sine attentione: irreuerentia autem peccatum est.Et hoc intel lige loquendo de oratione per se/vt oratio est. nam siquis ora/ tione vt exercitatione quadā aut quasi cantico delectabili vtatur ne se occupet vanis/non intendens attendere sed tempus sic per transire, bene facit. & non proprie & formaliter orat nisi extenso orationis nomine/quo dicitur. semper orat quisemper bene facit. Sed materialiter tantum orat, pro quanto orationis verba pro materia sue occupationis pie assumit.
ORdinantium

ORdinantium

Et ordinandorum pctā tot cōtingit esse quot ne cessaria contingit omitti voluntarie aut negligenter.
Sed quoniam hec in pontificalibus habentur, attendendũ est confessori si ordinantes seruaruntritum pontificalis. Et quoniā | pontificalia non concordant adinuicem, nullius ecclesie antiquũ in vsu pontificale damnandum videtur: ac per hoc non videtur iterandum aut supplendum alicubi quod forte secundum aliud pontificale iterandum aut supplendum esset. Et de horum numero videtur esse contactus materie: vbi diuersa pōtificalia antiqua & in vsu/ diuersa ordinant. Propter quod in conci. flo. sub euge. iiij. quum traditur materia ordinis, nunꝗ̈ fit mentio de tactu ipsius/sed solũ de actu tenente se ex ꝑte ministri. s. porrectio ne/datione/traditione & assignatione. Attendendum quo est si ordinantes admiserunt indignos aut inhibitos/ si non contulerunt gratis. Et similiter si ordinandi sunt indigni ex parte intellectus / quia ignorantes. ex parte affectus/quia mali: puta in pec cato mortali. ex parte etatis statute a iure. ex parte licentie sui superioris. ex parte motiui ad suscipiendum ordinem, si ob lucrum &c.
ORganorum

ORganorum

Vsus in ecclesia licet sit nouus (in cuius signũ ecclesia romana adhuc non vtitur eis coram pō tifice) licitus tamen est pro carnalibus adhuc fi delibus & imperfectis.
Nulla tamen ratione licitum est inter diuina ĩ organis canere seu pulsare seculares cantus aut plausus: aut quod peius est / tur pes & amatorias cantilenas. Et ratio est: quia sonus organorum appositus est diuinis officijs vt pars ecclesiastice solennitatis: inse rere autem diuinis vt partem solennitatis prophana & turpia, nihil aliud est ꝗ̈ coniungere christum cum belial / lucem cum tenebris. Vnde per se loquendo/crimen est suꝑ stitionis sacrilege & peccatum mortale talis mixtio: contraria tam fini diuini cul tus (scilicet vt excitetur deuotio) ꝗ̈ veritati ecclesie, contra cuius ordinationem loco antiphonarum & diuine laudis offeruntur ex ipsius ecclesie persona / prophana hec a falsarijs ministris.Nec excusantur ex eo ꝙ sonus abstrahit ab omni materia/& | quelibet melodia soni potest ad sacra verba applicari. Tum ꝗa secundum rei veritatem isti soni fiunt vt accommodati ad delectationem auditorum: qui non nouerunt illos nisi vt sonos illorum verborum prophanorum aut turpium. in cuius signũ audientes / ex illo sono excitantur ad illa prophana seu turpia: vt experientia testatur/ita ꝙ non est locus inficiationi. Tum ꝗa cantus etiam abstrahit ab omni materia, & tamen ecclesia interdixit prophanos cantus in ecclesia / vt cantus theatrales: vt patet di. xcij. ca. cantantes. Memento hic apostolice sententie. nolite errare/deus non irridetur aut fallitur. Inuoluuntur autẽ eodem crimine non solum pulsantes/sed qui conducunt & con sentiunt pulsantibus hec: vt impleatur scriptura. gloriati sunt qui oderunt te in medio solennitatis tue.Excusandos tamen illos crediderim, qui simplici corde credentes licere non turpia sed vana quasi pro recreatione pulsare pro eo ꝙ vbi sic vident fieri/errauerunt, ita ꝙ si sciuissent criminosum esse nō fecissent. tales enim ex ignorantia probabili errauerunt: quia ecclesiastici pastores non quefierunt que iesu christi sunt. Et excusantur a tanto / ꝗ̈uis non a toto.A turpium autem sono nulla ignoran tia excusare potest: quia continet statim dissonantiam & contra rietatem ad iesu christi solennitatem.

ORnatus Exterioris peccatum

exseptem capitibus pẽdet. Primo ex fine ornantis se. Secundo ex solicitudine eiusdem. Tertio ex consuetudine seu lege. Quarto ex qua litate ornatus in se. Quinto ex fuco. Sexto ex precio sitate. Septimo ex scandalo.
Caput primum commune est etiam quibuscun bonis operibus: & propterea manifestũ est. Si. n. quis ornat se ob super biam / inanem gloriam / aut ad prouocandum ad malum &c. ipse ornatus malus est iuxta maliciam illius finis. Ita ꝙ si finis est peccatum veniale (puta vt appareat pulcra/aut ditior / aut | superior &c.) vanitas est: ac per hoc veniale peccatũ. Si vero finis est pctm̃ mortale (vt si intendit prouocare ad sui malam concupiscentiam) ipse quo ornatus est mortale peccatũ.
Caput secundum (scilicet affectuosa solicitudo ad ornatũ) quando similiter facit ornatum venialem: vt si affectus & solicitudo habeat superfluitatem. Quando mortalem: vt si sit tantus affectus aut tanta solicitudo vt propterea quis non curet de necessarijs ad salutem: vt si ob ornandum se non curet de missa in festis: & huiusmodi.
Caput tertium (consuetudo scilicet vel lex) duo consideranda inducit. Primo qualitatem legis/si obligatiua est ad mor tale. Quod ex pena cognosci potest: vt si esset ibi pena excōmunicationis / & ita seruaretur. Secundo si desit contemptus ex parte transgressoris: si. n. lex leuis est / & contemptus deest, non incurritur mortale.Consuetudo autem nisi in legem transierit/communiter inducit peccatum veniale: quia non legale sed morale debitum habet. Si autem in legem transierit sine pena aliqua, venialem quo inducit transgressionem si contemptus desit. Longe tamen grauius peccat qui primus est consuetudinis violator/nouitatem ornatus inferens patrie: citra mortale tamen (vt dictum est) si sola vanitas in causa est violande consuetudinis.Et ad hoc caput spectat stulta presumptio vten tium habitu maiorũ: vt si vestiat̃ idiota vt doctor/ aut plebeius vt eques / & similes exorbitationes a more politice modestie.
Caput quartum (qualitas scilicet ornatus) cōiter peccatum inducit veniale/si indecens est ac minus castus: vt ornatus mulierum monstrantium media vbera. Veruntñ vbi cōsuetus iam est/sine pctō vr̃: & in remediũ ne peiora fiāt forte introductus.
Caput quintũ ex fuco/cōiter constituit pctm̃ veniale: quia in simulatione & fictione vana consistit.
Caput sextum ex preciositate ornatus. quia quod preciosum est vni non est preciosum alteri/quem decet sumptus magnos | in vestibus & anulis & monilibus &c. facere, ideo si ornatus relatus ad personam est excessiuus in precio / sine peccato non est. Communiter tñ videtur venialis hmōi excessus superbus/ stultus & vanus: non. n. propterea equantur maioribus quia ornantur preciose sicut maiores.
Caput septimum ex scandalo: hoc est ex occasione peccandi: quia ornata superflue mulier mouet ad sui concupiscentiam. Sed si ex parte mulieris non est intentio prouocandi / nec sibi placet ꝙ prouocetur aliquis ad sui libidinosum amorem / licet placeat ei ꝙ laudetur vt pulcra/ & vana superfluitate & fuco se ornet, non propterea peccat mortaliter quia alij peccant mor taliter ipsam adamando: est enim occasio accepta / non data. quum longe pulcriorem deus naturaliter proponat aliquam mulierem, que nulli dat occasionem peccandi si exhibet se conspectui publico / ac per hoc multorum adamantium illam. Si vis diffuse hec discernere / vide commentaria nostra in. q. clxix. secundesecunde.
OSculum

OSculum

Beneuolentie/ bonum ac laudabile est iuxta morẽ patrie, inter quascun personas sit.Osculum vero libidinis nisi inter cōiuges sit/ est pctm̃ mortale: iuxta superius dicta de impudicitia.
Loading...